Skip to main content

Full text of "Doctoris ecstatici D. Dionysii Cartusiani Opera omnia, in unum corpus digesta ad fidem editionum Coloniensium"

See other formats


Digitized  by  the  Internet  Archive 

in  2012  with  funding  from 

Boston  Library  Consortium  Member  Libraries 


http://www.archive.org/details/doctorisecstatic22deni 


^rv,  c^c^sz^&t**-*^..  vp 


T' 


DOCTORIS    ECSTATICI 

DIONYSII   GARTUSIANI 
OPERA  OMNIA 


T.  22. 


301767 


BOSTON  COLLEGE  LIBKAJ^ 


ur.Eis 


D.    PETRI    LOMBARDI   EPISCOPI    PARISIENSIS 

LIBER  SEGUNDUS 

SENTENTIARUM 

DE     RERUM    CREATIONE    AC    HOMINIS     LAPSU     PRiECIPUE    TRACTANS. 


DISTINCTIO   XII 


A.  Post  considerationem  de  angelis  habitam,  agitur  de  aliarum  rerum 

creatione,  et  prcecipue  de  operum  sex  dierum  distinctione. 

HMd  de  angelicas  natime  conditione  dicta  sufficiant.  Nunc  superest  de  aliarum 
quoque  rerum  creatione,  ac  prascipue  de  operum  sex  dierum  distinctione, 
nonnulla  in  medium  proferre.  Quum  Deus  in  sapientia  sua  angelicos  con- 
didit  spiritus,  alia  etiam  creavit,  sicut  ostendit  supra  dicta  scriptura  Genesis,  quse 
dicit,  in  principio  Deum  creasse  ccelum,  id  est  angelos,  et  terram,  id  est  materiam  &>„. ,,  t. 
quatuor  elementorum  adhuc  confusam  et  informem,  quas  a  Graecis  dicta  est  yio;  :  et 
hsec  *  fuit  ante  omnem  diem.  Deinde  elementa  distinxit  Deus,  et  species  proprias  •  i,„c 
atque  distinctas  singulis  rebus  secundum  genus  suum  dedit  :  quse  non  simul,  ut 
quibusdam  sanctorum  Patrum  placuit,  sed  per  intervalla  temporum  ac  sex  volumina 
dierum,  ut  aliis  visum  est,  formavit. 

B.  Quod  sancti  tractatores  videntur  super  hoc  quasi  adversa  tradidisse, 
aliis  dicentibus  omnia  simul  facta  in  materia  et  forma,  aliis  per  inter- 
valla  temporum. 

Quidam  namque  sanctorum  Patrum,  qui  verba  Dei  atque  arcana  excellenter  Hugo,  de 
scrutati  sunt,  super  hoc  quasi  adversa  scripsisse  videntur.  Alii  quidem  tradiderunt,  f "7™  l'b' 
omnia  simul  in  materia  et  forma  fuisse  creata  :  quod  Augustinus  sensisse  videtur.  Aug.de  Ge- 
Alii  vero  hoc  magis  probaverunt  ac  asseruerunt,  ut  primum  materia  rudis  atque  m,5',^.»"' 
informis,  quatuor  elementorum  commixtionem  atque  confusionem  tenens,  creata 
T.  22.  l 


2  LIBER   II   SENTENTIARUM.  —   Dlf  I 

sit;  postmodum  vero  per  intervalla  sex  dierum,  ex  illa  materia  rerum  corporalium 

Gregor.  genera  sint  formata  secundum  species  proprias.  Quam  sententiam  Gregorius,  Hiero- 

xxxiu,'n.i«!  nymus  et  Beda  aliique  plures  commendant  ac  praeferunt.  Quae  etiam  scripturae 

Tit.Ti.'"  Geneseos,  unde  prima  hujus  rei  ad  nos  manavit  cognitio,  magis  congruere  videtur. 

Bcda,  He- 
xacm.lib.  i. 

C.  Quomodo  per  intervalla  temporis  res  corporales  conditae  sint. 

Secundum  hanc  itaque  traditionem,  ordinem  atque  modum  creationis  formatio- 

nisque  rerum  inspiciamus,  sicut  supra  memoratum  est.  In  principio  creavit  Deus 

ccelum,  id  est  angelicam  naturam,  sed  adhuc  informem,  ut  quibusdam  placet;et 

Aug.de  Ge- terram,  id  est  confusam  materiam  quatuor  elementorum  :  quam  nomine  terrae,  ut 

Manichliib!  Augustinus  ait  contra  Manichaeos,  ideo  appellavit  Moyses,  quia  terra  inter  omnia 

''  gen  \  g  elementa  minus  est  speciosa,  et  illa  inanis  erat  et  incomposita  propter  omnium 

'"/oWemX  elementorum  commixtionem.  Eamdem  etiam  vocat  abyssum,  dicens,  Et  tenebrae 

erant  super  faciem  abyssi,  etc,  quia   confusa  erat  et  commixta,  specie  distincta 

carens.  Eadem  etiam  materia  informis  dicta  est  aqua,  super  quam  ferebatur  Spiritus 

Domini  sicut  superfertur  fabricandis  rebus  voluntas  artificis,  quia  subjacebat  bonse 

voluntati  Creatoris  quod  formandum  perficiendumque  inchoaverat :  qui  sicut  Dominus 

et  Gonditor  proeerat  fiuitanti  et  confusse  materia?,  ut  distingueret  per  species  varias 

quando  vellet  et  sicut  vellet.  Haec  ideo  dicta  est  aqua,  quia  omnia  quae  in  terra 

nascuntur,  sive  animalia,  sive  arbores  vel  herbaj  et  similia,  ab  humore  incipiunt 

formari  atque  nutriri.  His  omnibus  vocabulis  vocata  est  illa  informis  materia,  ut  res 

ignota  notis  vocabulis  insinuaretur  imperitioribus,  et  non  uno  tantum.  Nam  si  uno 

tantum  significaretur  vocabulo,  hoc  esse  putaretur  quod  consueverant  homines  in 

illo  vocabulo  intelligere.  Sub  his  ergo  nominibus  significata  est  materia  illa  confusa 

et  informis,  quaa  nulla  specie  cerni  ac  tractari  poterat,  id  est  nominibus  visibilium 

rerum  quae  inde  futuraa  erant,  propter  infirmitatem  parvulorum,  qui  minus  idonei 

Aug.deGe-  sunt  invisibilia  comprehendere.  —  Et  tunc  erant  tenebrse,  id  est  lucis  absentia.  Non 

Maniciuib.  enim  tenebrae  aliquid  sunt,  sed  ipsa  lucis  absentia  :  sicut  silentium  non  aliqua  res 

'' "'  '       est,  sed  ubi  sonus  non  est,  silentium  dicitur ;  et  nuditas  non  aliqua  res  est,  sed  in 

corpore  ubi  tegumentum  non  est,  nuditas  dicitur ;  sicut  et  inanitas  non  est  aliquid, 

sed  inanis  dicitur  locus  esse  ubi  non  est  corpus,  et  inanitas  absentia  corporis. 

D.  Quo  sensu  tenebrce  dicantur  non  esse  aliquid,  et  quomodo 
dicantur  esse  aliquid. 

Attende  quia  hic  Augustinus  tenebras  dicit  non  esse  aliquid,  quum  alibi  tenebrae 

Dan.  iii. n.  inter  creaturas  ponantur  quae  benedicunt  Dominum.  Unde  dicitur  :  Benedicite,  lux 

et  tenebrae,  Domino.  Ideoque  sciendum  est  tenebras  diversis  modis  accipi,  scilicet : 

vel  pro  lucis  absentia,  qualiter  supra  accepit  Augustinus,  juxta  quam  acceptionem 

non  sunt  aliquid ;  vel  pro  aere  obscurato  sive  aeris  obscura  qualitate,  et  secundum 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —  DIST.   XII  <i 

hoc  aliqua  res  creata  sunt.  Ideo  ergo  dicit  tenebras  tunc  fuisse  super  faciem  abyssi, 
quia  nondum  erat  lux  :  qua?  si  esset,  et  superesset  et  superfunderetur  ;  sed  nondum 
lucis  gratia  opus  suum  Deus  venustaverat,  qiue  postea  in  primo  die  formata  est. 

E.  Buo   hic   consideranda   sunt  :  quare    illa    materia    confusa,  sit   dicta 
informis;  et  ubi  ad  esse  prodierit,  quantumque  in  altitudine  ascenderit. 

De  qua  re  priusquam  tractemus,  duo  nobis  discutienda  occurrunt.  Primum,  quare 
illa  materia  confusa,  informis  dicatur  :  an  quia  omni  forma  caruerit,  an  propter 
aliud.  Secundo,  ubi  ad  esse  prodierit,  et  quantum  in  altum  ascenderit.  —  Ad  illud    Hugo,  de 
ergo  quod  primo  positum  est,  breviter  respondentes,dicimus  illam  primam  materiam  ,,p.r,,c.4. 
non  ideo  dictam  fore  informem,  quod  nullam  omnino  formam  habuerit,  quia  non 
aliquid  corporeum  tale  exsistere  potest  quod  nullam  habeat  formam  ;  sed  ideo  non 
absurde  informem  appellari  posse  dicimus,  quia  in  confusione  et  permixtione  qua- 
dam  subsistens,  nondum  pulchram  aptamque*  et  distinctam  receperat  formam,qua-  •aperiam- 
lem  modo  cernimus.  Facta  est  ergo  illa  materia  in  forma  confusionis  ante  formam  que 
dispositionis.  In  forma  confusionis  prius  omnia  corporalia  materialiter  simul  et 
semel  sunt  creata ;  postmodum  in  forma  dispositionis  sex  diebus  sunt  ordinata. 
Ecce  absolutum  est  quod  primo  in  discussione  propositum  fuit,  scilicet  quare  materia 
illa  dicatur  informis. 

F.  Hic  ad  id  quod  secundo  qumrebatur ,  respondet. 

Nunc  superest  quod  secundo  proponebatur  explicare,  ubi  scilicet  illa  materia   iiiia.  c.  u. 
substiterit,  et  quantum  in  altitudine  porrigebatur.  Ad  quod  nihil  temere  asserentes, 
dicimus  quod  illa  prima  rerum  omnium  moles,  quando  creata  est,  ibidem  ad  esse 
videtur  prodiisse,  ubi  nunc  formata  subsistit.  Eratque  terreum  hoc  elementum  in 
uno  loco  eodemque  medio  subsidens  *,  ceteris  tribus  in  una  confusione  permixtis  ;  •subsisicns 
eisdemque  circumquaque  in  modo  cujusdam  nebulas  oppansis  *  ita  obvolutum  erat,  *  oppressis 
ut  apparere  non  posset  quod  fuit.  Illa  vero  tria  in  una  permixtione  confusa  circum- 
quaque  suspensa,  eousque  in  altum  porrigebantur,  quousque  nunc  summitas  corporese 
naturse  pertingit ;  et  sicut  quibusdam  videtur,  ultra  locum  firmamenti  extendebatur 
illa  moles,  quse  in  inferiori  parte  spissior  atque  grossior  erat,  in  superiori  vero 
rarior  ac  levior  atque  subtilior  exsistebat  :  de  qua  rariori  substantia  putant  quidam 
fuisse  aquas  quae  super  firmamentum  esse  dicuntur.  Talis  fuit  mundi  facies  in  prin- 
cipio,  priusquam  reciperet  formam  vel  dispositionem. 

G.  Ostenso  qualis  fuit  mundi  facies  in  ipso  primordio ,  incipit  prosequi 
operum  sex  dierum  distinctionem. 

Nunc  superest  ut  dispositionem  illam  qualiter  perfecta  sit,  ordine  prosequamur.   lud.  c.  1. 
Sex  diebus,  sicut  docet  scriptura  Genesis,  distinxit  Deus  et  in  formas  redegit  pro- 


4  DIST.    XII   SUMMA  ;    QUjEST.    1    '.    UTRUM    OMNIA    CORPORALIA    SINT    SIMUL   CREATA 

Ge«..i,2.  prias  cuncta  quse  simul  materialiter  fecerat;  perfecitque  opus  suum  die  sexto,  et  sic 
deinde  die  septimo  requievit  ab  omni  opere  suo,  id  est,  cessavit  novam  creaturam 
facere.  Sex  enim  diebus  sex  rerum  genera  distinxit,  nihilque  postea  fecit  quod  in 
aliquo  illorum  non  contineatur.  Operatus  est  tamen  postea,  sicut  Yeritas  in  Evan- 

Joann.  v,  ,  *n     j 

17.  gelio  ait  :  Pater  meus  operatur  usque  nunc,  et  ego  operor  llluct. 

H.  De  quatuor  modis  divince  operationis. 

Aicui,,.  in        Quatuor  enim  modis,  ut  ait  Alcuinus  super  Genesim,  operatur  Deus.  Primo,  in 

ufrrog.  i1"."  Verbo   omnia  disponendo.  Secundo,  in  materia  informi  quatuor  elementorum,  de 

Eccii.^m,  nihilo  eam  creando ;  unde,  Qui  vivit  in  aeternum,  creavit  omnia  simul :  omnia  scilicet 

elementa,  vel  omnia  corpora  materialiter  simul  creavit.  Tertio,  per  opera  sex  dierum 

varias    distinxit   creaturas.  Quarto.   ex   primordialibus  seminibus   non   incognitae 

oriuntur  naturae,  sed  notse  ssepius  reformantur  ne  pereant. 


SUMMA 


A  duntur,  videlicet  an  creata  sint  simul  seu 
uno  et  eodem  instanti  quantum  ad  mate- 
DISTINCTIONIS    DUODEClMiE  riam  et  formam  subslantialem,  an  etiam 

quantum  ad  ibrmas  accidentales.  Quocirca 

POSTQUAM    in   praehabilis  distinclioni-      se  ingerit  quaeslio,  an  materia  possit  esse 
bus  a  secunda  usque  hunc  locum,  de-      seu  stare  nuda,  et  utrum  omnium  corpo- 
terminavit  Magister  de  incorporeis,  spiri-      ralium  rerum  sit  una  materia. 
tualibus   et   separatis   subslantiis,    utpote  Quod  autem  omnia  simul  creata  sint, 

angelis  bonis  et  malis,  hic  traclare  nunc  probatur  primo  per  illud  Ecclesiastici  : 
incipit  de  substantiis  materialibus,  pra?-  Qui  vivit  in  aeteraum,  creavit  omnia  si-.ffccK.xvin, 
serlim  de  operibus  sex  dierum.  De  quibus  mul.  —  Secundo,  Deus  est  infinita?  poten-  '■ 
primo  determinat  quantum  ad  eorum  cre-  tiae  in  agendo,  similiter  infinitae  sapientiae 
ationem,in  hac  ipsa  distinclione;  secundo,  B  in  dispouendo,  infinila?  quoque  bonitatis 
quantum  ad  eorum  distinctionem  seu  for-  seu  benevolentia?  in  complendo  seu  perfi- 
mam~  distinctione  immediate  sequenti  ;  ciendo.  Ergo  in  instanti  cuncta  creavit, 
tertio,  quoad  eorum  ornatum,  quintade-  distinxit  et  ordinavit,  complevit  seu  per- 
cima  distinctione.  Circa  primum  tangit  fecit  :  infinitae  quippe  potentiae  competit 
ipsum  creationis  exordium,  et  ponit  so-  agere  in  instanti ;  sic  et  infinitae  sapientiae 
lenniores  opiniones  circa  hoc  ipsum,  seu  convenit  in  instanti  distinguere.  —  Tertio, 
circa  intellectum  Scriptura?  in  qua  corpo-  supersublimis  Deus  omnia  condidit,  ut  in 
ralium  rerum  seu  totius  universi  creatio  eis  sua  repraesentetur  resplendeatque  per- 
ipsa  describitur.  Insuper  circa  haec  quae-  fectio.  Sed  in  hoc  omnipotentia  atque  im- 
dam  dubia  movet  et  solvit.  mensa  sapientia  ejus  ac  perfectio  infinita 

magis  innotescit  ac  relucet,  si  dicatur  om- 

C  nia  simul  creasse,  distinxisse  et  ornasse, 

QUiESTIO    PRIMA  quam  si  per  intervalla  dierum.  —  Quarto, 

opus  correspondet  suo  factori.  Ergo  super- 

HIc  qua?ritur  primo,  Utrum  omnia      perfectissimo  Deo  competebat  producere 
corporalia  sint  simul  ereata.        opus  perfectum,  distinctum,  ornatum;non 
Et  in  hac  qua?stione  multa  comprehen-      confusum,  informe,  incompletum.  Unde  et 


UTRUM    OMNIA    CORPORALIA    SINT    SIMUI.    CREATA 


Deut.xwn,  in  Deuteronomio  habetur  :  Dei  perfecta 
Epist. viu.  sunt  °Pera-  — Quinto,  ordo  est  optimum 
quid  in  rebus,  ut  D.  Dionysius  protestatur. 
Ergo  Deus  universum  in  suo  ordine  condi- 
dit  primum,  alioqui  opus  imperfectissi- 
mum  plasmasset.  — Sexto,  ponere  res  esse 
creatas  per  intervalla  dierum,  poeticum 
esse  videtur  et  fabulis  consonans  poeta- 
Ovidius  rum  qua?  ita  dixerunt,  sicut  in  Metamor- 
phosi  legitur  : 

Ante  mare  et  terras,  et  quod  tegit  omnia  coelum, 

Unus  erat  toto  naturas  vultus  in  orbe, 

Quem  dixere  chaos,  rudis  indigestaque  moles,etc. 

Septimo,  non  decuit  Deum  lucis  opus  pro- 
ducere  tenebrosum,  neque  a  tenebris  in- 
choare  :  ergo  in  exordio  condidit  lucidam 
creaturam.  —  Octavo,  supra,  secunda  dis- 
qmst.  i.  tinctione  inductum  est,  quod  substantia? 
immateriales  separata?  et  res  corporales 
sunt  simul  producta?  :  ergo  potius  cor- 
poralia  cuncta,  quum  magis  ab  invicem 
distent  immaterialia  et  materialia,  quam 
unum  materiale  ab  alio.  —  Nono,  si  Deus 
dicatur  corporalia  condidisse  per  temporis 
intervalla,  oportet  fateri  quod  opus  cujus- 
libet  diei  produxit  in  ipsius  diei  exordio 
seu  primo  instanti.  Cur  ergo  non  statim 
post  instans  primum  continuavit  et  prose- 
cutus  est  opus  suum  ?  Numquid  in  primo 
momento  lassatus  est  et  repausavit  ? 

In  contrarium  est  sacra  scriptura  Gene- 
seos,  cujus  scriptura?  major  est  auctoritas, 
quam  omnis  intellectus  humani  perspica- 
citas  :  sed  in  illa  scriptura  apertissime 
describitur  artifex  summus  per  intervalla 
Gen.  i.  sex  dierum  creasse  mundum  sensibilem. 
—  Praeterea  conveniens  esse  videtur,  a 
distanti  in  distans  et  ab  imperfecto  ad 
perfectum  procedere  :  ergo  condecens  fuit 
res  primo  imperfectas  produci,deinde  dis- 
tingui  atque  ornari.  —  In  hoc  quoque  cla- 
rissime  elucescit,  Deum  adorandum  ac  su- 
perIiberrimum,non  de  necessitate  natura?, 
sed  liberali  ac  libera  emanatione,  omnia 
produxisse. 

Ad  hoc  Thomas  in  Scripto  :  Pertinentia 


A  (inquit)  ad  fidem,  duplicia  sunt.  Qua?dam 
namque  per  se  sunt  de  substantia  fidei, 
ut  Deum  esse  unum  in  essentia  et  trinum 
in  personis,  et  hujusmodi :  in  quibus  nulli 
licet  aliter  opinari.  Qusedam  vero  per  acci- 
dens  tantum,in  quantum  videlicet  in  Scri- 
ptura  traduntur,  quam  fides  praesupponit 
Spiritu  Sancto  dictante  esse  conscriptam; 
qua?  et  sine  periculo  possunt  ignorari  ab 
his  qui  Scripturas  scire  non  obligantur  : 
ut  sunt  historialia  multa.  Et  in  his  etiam 
Sancti  interdum  diversa  senserunt,  Scri- 

B  pturam  diversimode  exponentes. 

Sic  itaque  circa  principium  mundi  ali- 
quid  ad  substantiam  fidei  pertinet,  utpote 
mundum  per  creationem  a  Deo  ccepisse, 
nec  a?ternaliter  exstitisse:quod  Sancti  con- 
corditer  fassi  sunt.  Porro  quo  modo  ac  or- 
dine  factus  sit,  non  spectat  ad  fidem  nisi 
per  accidens,  in  quantum  in  Scriptura  tradi- 
tur,  cujus  veritatem  Sancti  salvantes,  eam- 
dem  diversimode  exposuerunt.  Augustinus 
etenim  vult  in  ipso  creationis  principio 
quasdam  res  per  species  suas  fuisse  dis- 

C  tinctas  in  propria  natura,  ut  angelos,  cor- 
pora  ccelestia  et  elementa,  et  prima  rerum 
individua ;  alia  vero,  in  rationibus  semina- 
libus  tantum,  ut  animalia,  plantas  et  ho- 
mines  :  qua?  omnia  postmodum  in  naturis 
propriis  sunt  distincta  illo  opere  quo  post 
senarium  illorum  dierum  Deus  naturam 
prius  conditam  administrat.  De  quo  ope- 
re  ait  Salvator  :  Pater  meus  usque  mo-  joann.  v, 
do  operatur,  et  ego  operor.  Yult  igitur  Au-  "• 
gustinus  in  distinctione  rerum  non  ess,e 
attendendum  ordinem  temporis,  sed  natu- 

D  ra?  atque  doctrina?.  Natura?,  sicut  sonus 
prsecedit  cantum  :  sicque  qua?  naturaliter 
priora  sunt,  prius  facta  commemorantur, 
ut  terra  prius  quam  animalia,  et  aqua 
prius  quam  pisces,  sicque  de  aliis.  Ordine 
quoque  doctrina?,  ut  patet  in  docentibus 
geometriam  :  quamvis  enim  partes  figurae 
sine  ordine  temporis  figuram  constituant, 
tamen  geometria  docet  constitutionem  fie- 
ri  protrahendo  lineam  post  lineam.  Et  hoc 
fuit  exemplum  Platonis,  ut  dicitur  primo 
Cceli  et  mundi.  Ita  et  Moyses  rudein  popu- 


li 


IN    LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XII  ;    QU.EST.    I 


lum  de  mundi  creatione  informans,  divisit 
per  partes  qua?  simul  sunt  facta.  Porro 
Gregorius,  (Beda)  et  alii  ponunt  ordinem 
temporis  in  rerum  distinctione  servatum. 
Et  positio  ista  communior  est,  et  littera? 
quoad  superficiem  ejus,  consonantior  esse 
videtur.  Prima  vero  est  rationabilior,  at- 
que  a  derisione  infidelium  Scripturam  sa- 
cram  magis  defendens  :  quod  secundum 
Augustinum  super  Genesim  libro  primo, 
valde  est  observandum.ut  scilicet  Scriptu- 
ree  a  fidelibus  sic  exponantur,  quod  ab 
infidelibus  non  irrideantur.  Ideo  ista  opi- 
nio  amplius  mihi  placet.  Utraque  tamen 
potest  teneri. 

Sicque  secundum  Gregorium,  omnia  di- 
cuntur  simul  creata  per  substantiam  ma- 
teria?,  non  per  speciem  forma?.  —  Con- 
formiter  secundum  istam  opinionem,  in 
rerum  creatione  non  solum  debuit  mani- 
festari  Dei  potentia,  sed  et  sapientia  ejus, 
qua?  requirebat  ut  quaj  sunt  priora  ordine 
natura?,  prius  instituerentur.  —  Similiter 
respondetur  quod  hoc  ordini  sapientia? 
magis  conveniebat,  quod  in  rerum  produ- 
ctione  ab  imperfectione  ad  perfectionem 
paulatim  procederetur,  quemadmodum  in 
operatione  naturali  videmus.  —  Simili  mo- 
Deut.xxxu,  do  dicendum,  quod  Dei  perfecta  sunt  ope- 
ra,  non  statim  in  exordio,  sed  opportuno 
tempore.  Nam  sicut  creatura  non  habet 
esse  ex  se,  ita  nec  perfectionem  :  hinc  ad 
ostendendum  utrumque,  voluit  Deus  ut 
creatura  prius  non  esset,  deinde  fieret 
imperfecta,  postmodumque  perfecta.  — 
Unde  et  ordinem  indidit  Deus  rebus  per 
intervalla  dierum,  quantum  ad  ordinis 
complementum.  —  Ha^c  demum  expositio 
a  fabulis  poetarum  satis  dissentit,  sicut 
patebit  :  tamen  quantum  ad  id  quod  in 
dictis  poetarum  verum  est,  illis  concor- 
dat.  —  Postremo,  quamvis  materialia  ma- 
gis  distant  ab  immaterialibus  quam  ma- 
terialia  ab  invicem,  saltem  quantum  ad 
aliqua,  tamen  quia  materia  pra?cedit  na- 
tura  compositum,idcirco  ut  ordo  temporis 
ordini  natura?  correspondeat,  prius  facta 
sunt   materialia  quoad  materia?   substan- 


A  tiam,  deinde  distincta  per  formas.  —  Pro- 
ducto  quoque  opere  cujuslibet  diei  in  pri- 
mo  instanti,  distulit  Deus  opus  sequens 
non  quasi  Iassatus,  sed  nt  unicuique  re- 
rum  distinctioni  dies  unus  specialis  ac 
proprius  responderet. 

Qui  autem  vult  aliam  sequi  opinionem, 
dicet  quod  expositio  Augustini  non  dero- 
gat  Scripturarum  veritati  nec  fidei,  et 
quod  magis  decuit  Deum  simul  producere 
opus  completum  quam  successive.  —  Ha?c 
Thomas  in  Scripto  :  qua?  et  infra  clarius 

B  innotescent. 

Porro  in  prima  parte  Summae,  qua?stio- 
ne  sexagesima  sexta,  ubi  quarit,  utrum  arf.  i. 
informitas  materia?  pra?eesserit  tempore 
ejus  formationem,  conatur  pra?tactas  opi- 
niones  quodammodo  concordare  :  Diver- 
sa>,  inquiens,  circa  hoc  sunt  opiniones 
Sanctorum.  Augustinus  enim  tenet  quod 
non.  Basilius  vero,  Ambrosius  et  Chryso- 
stomus  senserunt  quod  sic.  Et  quamvis 
opiniones  ha?  videantur  contraria?,  parum 
tamen  ab  invicem  differunt :  quoniam  Au- 

C  gustinus  sumit  informitatem  materia?  pro 
carentia  omnis  forma?;  sicque  informitas 
materia?  non  potuit  tempore  ejus  forma- 
tionem  pra?cedere,  quum  omne  esse  ac- 
tuale  sit  a  forma.  Nec  potest  dici  quod 
materia  habuit  primo  aliquam  formam 
communem,  et  postea  supervenerunt  ei 
forma?  speciales  diversa?  quibus  distincta 
sit  :  quia  hoc  esset  incidere  in  errorem 
antiquorum  philosophorum,  dicentium  ma- 
teriam  primam  esse  corpus  in  actu,  ut 
ignem,  aerem,  aquam,  vel  aliquod  medi- 

D  um;  sicque  generari  et  fieri  non  esset  nisi 
alterari,  ut  probat  Philosophus  libro  de 
Generatione,  quia  pra>cedens  forma  sub- 
stantialis  daret  esse  simpliciter  seu  esse 
substantiale.  Oportet  ergo  quod  materia 
fuerit  primo  creata  sub  formis  distinctis, 
nec  informitas  ejus  suam  formationem 
pra?cesserit  tempore. 

Alii  vero  Sancti  accipiunt  informitatem 
materia?,  non  prout  excludit  omnem  for- 
mam,  sed  formositatem  atque  decorem 
nunc  apparentem   in   creatura  corporea  : 


LTRLM   OMXIA    CORPORALIA    SINT   SIMIL   CREATA 


sicque  opinantur  quod  informitas  materia?  A  elementum  :  qua?  secundum  eos,  fuit  in- 


Gen.  i,  ! 


praecessit  tempore  formationem  ipsius.  Et 
secundum  hoc  quantum  ad  aliquid  Augu- 
stinus  cum  eis  concordat,  et  quoad  aliquid 
discordat,  ut  infra  patebit.  Et  quantum  ex 
Jittera  Genesis  accipi  potest,  triplex  for- 
mositas  deerat,  propter  quod  creatura  cor- 
poralis  dicebatur  informis.  Deerat  quippe 
toti  corpori  diaphano  quod  dicitur  ccelum, 
pulchritudo  lucis  :  unde  dicitur  quod  tene- 
bra?  erant  super  faciem  abyssi.  Terra?  quo- 
que  deerat  duplex  pulchritudo.  Una  quam 


formis  modo  prsefato.  Nec  Sancti  hi  inci- 
dunt  antiquorum  philosophorum  errorem, 
qui  posuerunt  in  materia  confusionem 
qua?  omnem  excludit  distinctionem,  pra?- 
ter  hoc  quod  Anaxagoras  posuit  solum  in- 
tellectum  distinctum  atque  immixtum.  Sed 
ante  opus  distinctionis  Scriptura  ponit  di- 
stinctionem  multiplicem.  Primo  quidem, 
coeli  et  terra?  :  in  quo  ostenditur  distinctio 
etiam  secundum  materiam,  ut  infra  dice- 
tur.  Unde  ait  :  In  principio  creavit  Deus   Gen.  i,  1. 


habet  ex  hoc  quod  est  aquis  discooper-  B  ccelum  et  terram.  Secundo,  distinctionem 


ibidem.  ta  :  propterea  dicitur,  Terra  erat  inanis 
seu  invisibilis;  quoniam  corporali  conspe- 
ctui  apparere  non  poterat.  Alia  quam  ha- 
bet  ex  hoc  quod  est  herbis  ac  plantis  or- 
nata  ;  ideo  dicitur  quod  erat  vacua,  vel 

ibidem,  incomposita,  secundum  aliam  translatio- 
uitaLXX.  nem>  jj  est  non  decorata.  Sicque  quum 
praemisisset  duas  naturas  creatas,  videlicet 
ccelum  et  terram,  informitatem  cceli  ex- 
pressit  per  hoc  quod  dixit,  Tenebra?  erant 
super  faciem  abyssi,  prout  aer  sub  ccelo 


Ibu).  1. 


elementorum  quantum  ad  formas  suas 
substantiales,  per  hoc  quod  nominat  ter- 
ram  et  aquam.  Aerem  vero  et  ignem  non 
nominat,  quoniam  rudibus  quibus  Ioque- 
batur,  non  fuit  tam  manifestum  ignem  et 
aerem  esse  corpora,sicut  terram  et  aquam: 
quamvis  Plato  aerem  intellexerit  signifi- 
cari  per  hoc  quod  dicitur,Spiritus  Domini, 
quia  etiam  aer  spiritus  dicitur;  ignem  ve- 
ro  intellexerit  significari  per  ccelum,  quod 
dixit  ignea?  esse  (quantum  ad  stellas)  na- 


includitur;  informitatemque  terra?,  dicen-  C  turse,  ut  recitat  libro  de  Civitate  Augusti- 


do,  Terra  erat  inanis  et  vacua. 

Prseterea,  dum  dicitur,  In  principio  cre- 
avit  Deus  ccelum  et  terram,  terra  aliter  ab 
Augustino  et  ab  aliis  Sanctis  accipitur. 
Augustinus  enim  nomine  terra?  et  aqua? 
dicit  significari  materiam  primam,  quam 
Moyses  rudi  populo  significare  nequivit, 
nisi  nominibus  rerum  eis  notarum.  Pro- 
pter  quod  sub  multiplici  similitudine  ex- 
primit  eam,  non  vocans  eam  tantum  ter- 
rani  aut  aquam.ne  videatur  materia  prima 


nus.  Sed  Rabbi  Moyses  in  aliis  cum  Pla- 
tone  concordans,  dicit  ignem  significari 
per  tenebras,  quia  in  propria  sphaera  non 
lucet.  Convenientius  tamen  videtur  quod 
dictum  est  prius,quoniam  Spiritus  Domini 
in  Scripturis  non  nisi  pro  Spiritu  Sancto 
consuevit  poni  :  qui  aquis  dicitur  super- 
ferri,  non  corporaliter,  sed  sicut  voluntas 
artificis  superfertur  materia?  quam  vult 
formare.  Demum  distinctio  tertia  signifi- 
catur  secundum  situm  quo  terra  erat  sub 


secundum  veritatem  esse  terra  vel  aqua.  D  aqua,  et  aer,  qui  est  tenebrarum  subje- 


Habet  tamen  similitudinem  cum  terra,  in 
quantum  subsidet  formis,  et  cum  aqua, 
in  quantum  apta  est  formari  formis  di- 
versis.  Secundum  hoc  ergo  dicitur  terra 
inanis  et  vacua,  seu  invisibilis  et  incom- 
posita,  quia  materia  per  formam  cognosci- 
tur.  Hinc  in  se  considerata,  dicitur  invisi- 
bilis  seu  inanis,  et  ejus  potentialitas  per 
formam  repletur  :  proptcr  quod  Plato  ma- 
teriam  dixit  locum. 

Alii  vero  Sancti  per  terram  intelligunt 


ctum,  super  aquas,  per  hoc  quod  dicitur, 
Tenebra?  erant  super  faciem  abyssi.  —  Ha?c 
Thomas  in  Summa. 

Concordat  Petrus;  et  addit  qualiter  se- 
cunduni  Augustinum  intelligenda  sit  dis- 
tinctio  sex  dierum  :  quod  infra  pandetur. 

Richardus  quoque  pro  majori  parte  con- 
cordans :  Aliqui,  inquit,  dixerunt  materiam 
fuisse  creatam  sub  formis  completis,  et 
quod  omnia  corpora  sub  ccelo  empyreo  a 
sua  creatione  simul  fuerunt  confusa.  Qua? 


8 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XII  ;    QWEST.    I 


opinio  irrationabilis  comprobatur  :  quia  A 
dum  aliqua  corpora  inter  se  confundun- 
tur,  manentia  sub  formis  completis,  mu- 
tuo  dividunt  se  in  partes  multas.  Sed  non 
est  putandum  quod  corpora  elementaria 
unquam  ita  habuerunt  se  ad  corpora  cce- 
lestia,  quod  fecerint  partes  illorum  distare 
ab  invicem  per  suarum  partium  interpo- 
sitionem.  Aliorum  phantasia  est,  quod  tota 
materia  infra  ccelum  empyreum  fuit  cre- 
ata  sub  una  forma,  et  quod  de  illo  corpore 
uno  facta  sint  per  intervalla  sex  dierum 
Gen.  i.  qua?  in  Genesi  facta  narrantur.  Qua?  phan-  B 
tasia  irrationabilis  est,quia  secundum  eam 
corpora  elementaria  atque  coelestia  facta 
essent  ex  uno  corpore  illo.Alii  probabilius 
dicunt,  quod  Deus  in  primo  instanti  tem- 
poris  fecit  corpora  ccelestia  et  elementa, 
hypostases  quoque  specierum  animalium, 
Md. i,io-  quae  in  Genesi  facta  leguntur  quinto  et 
3K  sexto  die  sub  suis  formis  completis.  Quam 

opinionem  videtur  sentire  Augustinus  su- 
per  Genesim  libro  primo. 

Ego  autem  aestimo,  quod  quamvis  ma- 
teria  cceli  empyrei  creata  fuit  sub  forma  C 
completa,  materia  tamen  corporum  alio- 
rum  non  fuit  creata  sub  forma  comple- 
ta  ;  sed  partes  illius  molis  contenta?  sub 
ccelo  empyreo,  creata?  fuerunt  sub  formis 
incompletis  illorum  corporum  qua?  postea 
de  partibus  illis  sunt  facta  per  intervalla 
sex  dierum.  Quae  opinio  magis  placere  vi- 
detur  Magistro  in  littera,  et  Hugoni  prima 
parte  de  Sacramentis,  quo  ait  :  In  forma 
confusionis  primo  materialiter  omnia  cor- 
pora  simul  et  semel  creata  sunt,  et  in  for- 
ma  dispositionis  postmodum  per  intervalla  D 
sex  dierum  ordinata.  Gregorius  quoque  su- 
job  xs.,  10.  per  illud  Job,  Ecce  Behemoth  quem  feci 
tecum,  testatur  quod  simul  exstitit  per 
substantiam  materia?,  non  simul  apparuit 
per  speciem  forma?.  Idem  sequitur  Beda 
et  doctores  communiter,  et  magis  consonat 
littera?.  —  Ha?c  Richardus.  De  cujus  opi- 
nione  quid  sentiendum  sit  infra  clarescit. 
Summ.  ih.  Praeterea  Albertus  ad  dubium  istud, 
2»  part.  q.  utrum  conveniebat  corporalem  creaturam 
primo  in  massa  confusa  et  informi  pro- 


duci,  respondens  :  De  hoc,  inquit,  diver- 
sificati  sunt  Sancti.  Augustinus  etenim 
dixit  quod  omnia  simul  facta  sunt  in  for- 
ma  atquc  materia  secundum  genera  et 
species  sicut  nunc  sunt.  Idem  videntur 
sentire  Damascenus  Gregoriusque  Nysse- 
nus,  dicentes  quod  de  singulis  speciebus 
animalium  duo  perfecta  secundum  spe- 
ciem  et  sexum  primo  creavit  Deus,  ex 
quibus  alia  propagarentur.  Aliis  vero  San- 
ctis,  sicut  Hieronymo,  Gregorio,  et  eorum 
sequacibus,  potius  visum  est,  quod  Deus 
primo  creavit  confusam  materiam  elemen- 
torum  et  elementatorum,  atque  ex  illa  per 
distinctionem  et  ornatum  secundum  spe- 
cies  et  genera  res  formavit  sicut  adhuc 
sunt.  Et  utrumque  catholieum  est,  quam- 
vis  secunda  ista  positio  magis  consonet 
litlera?. Nihilo  minus  expositio  et  sententia  q. «. 
Augustini  probabilior  mihi  videtur.  Non 
eniin  apparet  ratio  assignabilis,quum  Deus 
quamlibet  creaturam  creaverit  verbo  et  in 
instanti  seu  primo  momento  sua?  diei, 
quid  in  toto  residuo  diei  illius  fecisset  : 
ideo  dicimus  quod  uno  et  eodem  instanli 
cuncta  condidit  et  complevit.  Verum,  ut 
loqtiitur  Augustinus,  quod  simul  facttim 
est,  simul  explicari  nequivit  :  ideo  Moyses 
posuit  volumina  sex  dierum,  per  qua?  no- 
taretur  naturarum  creatarum  distinctio  et 
ornatus. 

Praeterea  si  quaeratur,  Si  omnia  Deus  q.  «. 
creavit  in  nunc,  an  hoc  fuit  nunc  a?terni- 
tatis,  vel  aevi,  aut  temporis ;  responden- 
dum,quod  illud  non  fuit  nunc  aeternitatis, 
quoniam  quidquid  est  in  nunc  aeternitatis, 
est  aeternum,  si  est  in  nunc  aeternitatis  ut 
in  mensura  ada?quata  sibi,  et  non  sicut  in 
mensura  excedente  sc.  Eadem  ratione  vi- 
detur  dicendum,  quod  non  est  nunc  aevi; 
sed  est  nunc  quod  est  principium  tempo- 
ris,  a  quo  continue  fluit  tempus,  et  cujus 
fluxus  efficit  tempus.  Ab  illo  namque  co- 
a?va  sunt,  natura  angelica,  ccelum  empy- 
reum,  materia  corporalium  prima,  et  tem- 
pus.  —  Haec  Albertus  in  Summa.  Idem  in 
libro  de  IV  Coaequaevis,  ultima  parte,  ubi 
determinat  de  eis  in  generali. 


TJTRUM   OMNIA    CORPORALIA    SINT    SIMCL   CREATA 


9 


Concordat  Udalricus  in  Summa  sua,  li-  A  creata  in  quibus  universi  consistit  inte- 
bro  quarto  :  Materiam,  inquiens,   primo      gritas,  scilicet  angelos,  ccelos,  elementa, 


Ibid. 


perfectorumque  animalium  prima  indivi- 
dua,  ac  hominem  primum.  Alia  vero  qua? 
ex  istis  principiis  sufficienter  causantur, 
ut  animalia  imperfecta  et  plantas,  dicit 
tunc  esse  creata  in  potentia  causarum  se- 
minalium  :  qua?  post  processerunt  ex  cau- 
sis  istis  de  potentia  in  actum.Propter  quod 
in  Genesi  dicitur  Deus  fecisse  omne  vir-  Gen.u, 5. 
gultum  agri,  puta  causaliter,antequam  ori- 
retur  in  terra  actualiter.  Sicque  intelligi- 
ipsam  intelligit  informem  materiam:quam  B  tur  illud  :  Qui  vivit  in  aeternum,  creavit  Ecdi.wm, 


esse  creatam  ante  omnia  corporalia  secun- 
dum  suas  species  et  virtutes  completa,  as- 
serunt  concorditer  omnes  doctores,  quo- 
niam  hoc  expresse  legitur  in  Genesi,  quo 
Gen.  i,  i.  scribitur  :  In  principio  creavit  Deus  cce- 
lura  et  terram.  Nempe  quum  id  quod  Moy- 
ses  primo  nominat  terram,  postea  vocet 
aquam  et  abyssum,  constat  quod  hoc  no- 
mine  non  intelligit  terram  proprie  dictam, 
qua?  est  elementum ;  sed  metaphorice  per 


vocat  terram,  propter  informitatem,  quo- 
niam  inter  omnia  elementa  terra  minus 
habet  formalitatis.Aquam  quoque  appellat 
eamdem  propter  potentiam  ad  formam, 
quoniam  aqua  bene  receptibilis  est.  Abys- 
sum  etiam  vocat  eam  propter  indetermi- 
nabilitatem  suae  potentiae  :  quoniam  nun- 
quam  tam  fortiter  et  perfecte  per  formam 
perficitur,  quin  adhuc  sit  in  potentia  ad 
alias  formas. 

Verumtamen   in   horum   specificatione 


omnia  simul. 

Ecce  tactse  sunt  dua?  opiniones,  estque 
ostensum  nullam  earum  esse  contrariam 
fidei.  Yerumtamen  illa  qua?  ponit  creatu- 
ras  per  intervalla  dierum  distinctas,  conti- 
net  aliquid  quod  est  ad  magnam  indecen- 
tiam  fidei  sancta?,  secundum  quod  per 
ipsam  Scriptura  non  solum  contra  ratio- 
nem  exponitur,  sed  etiam  ita  ridiculosum 
errorem  antiquorum  philosophorum  reno- 
vare  videtur,  quod  fides  derisibilis  apud 


Sancti  dissentiunt.  Hieronymus  enim,  Gre-  C  infideles  efficitur.  Quod  secundum  Augu- 


gorius,  Beda,  ac  alii  multi,  textui  Genesis 
simpliciter  incumbentes,  contemnunt  om- 
ii Co/.x, 5.  nem  scientiam  qua?  se  erigit  contra  scien- 
tiam  Dei  traditam  nobis  spiritu  prophetali 
per  Moysen.  Dicunt  ergo  materiam  primo 
esse  creatam  non  penitus  sine  omni  forma 
substantiali ;  sed  materiam  illam  intelli- 
gunt  cuncta  simplicia  elementa  constitu- 
entia  hunc  mundum  sensibilem,  utpote 
quatuor  elementa  nobis  nota,  et  quintum 
corpus,   quod    a   Philosopho   nuncupatur 


stinum  valde  cavendum  est  :  aliter  pone-  zeu.xix,u. 
remus  coram  ca?co  offendiculum,  contra 
legem  divinam;  et  contra  Evangelium,da-  Matth.m, 
remus  sanctum  canibus,  provocando  eos   ■ 
ad  oblatrandum ;  nec  parati  essemus  omni  i  Petr.  m, 
poscenti  nos  reddere  rationem  de  ea  qua?  )D' 
in  nobis  est,  fide  et  spe.  Incidit  enim  Scri- 
ptura,  secundum  illam  expositionem,  in 
errorem  vulgatum  apud  imperitos  philoso- 
phos  Epicureos,  qui  ex  uno  confuso  mixto 
res  in  esse  dixerunt  procedere.  Sic  quippe 


quintum  elementum  et  quinta  essentia  :  D  dixerunt  Anaxagoras,  Empedocles,  Demo- 


non  ideo  quod  veniat  in  compositionem 
generabilium,  sed  quoniam  est  de  integri- 
tate  mundi  sensibilis.Vocantur  autem  om- 
nia  ha?c  materia  per  similitudinem,  in 
quantum  adhuc  erant  in  potentia  ad  suas 
figuras  et  qualitates  virtutesque  naturales. 
Hi  ergo  distinguunt  triplex  opus,  videlicet 
creationis,  distinctionis,  atque  ornatus. 

Verum  his  omnibus  solita  sua  subtilitate 
obviat  Augustinus,  dicens  omnia  secun- 
dum  distinctas   suas   species   simul    esse 


critus  et  Leucippus,  in  lantum  quod  Ovi- 
dius  quoque  hunc  errorem  metro  cecinit, 
dicens  : 

Ante  mare  et  terras,  et  quod  tegit  omnia  coelum, 

Unus  erat  toto  naturoe  vultus  in  orbe, 

Quem  dixere  chaos,  rudis  indigestaque  moles. 

Et  hic  error  in  philosophia  satis  est  re- 
probatus,  quia  nec  omnia  commiscibilia 
sunt,  nec  poni  potest  causa  naturalis  cur 
movens  movet  illa  mixta  ex  confusione  ad 


10 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XII  ;    QU^ST.    I 


determinatum  esse  nunc  et  non  prius, 
quum  tamen  omne  illud  quod  in  natura 
non  semper  eodem  modo  est,  habeat  cau- 
sam  suae  diversitatis,  eo  quod  in  natura 
nihil  est  inordinatum  :  et  haec  est  ratio 
Aristotelis  octavo  Physicorum.  —  Quod  ve- 
ro  praedictus  sensus  sit  contra  rationem, 
patet  ex  ornnibus  quae  supra  de  mundi  in- 
ceptione  diximus  contra  rationes  Philoso- 
phi  adstruentes  mundi  aeternitatem.  Illse 
etenim  rationes  rationabiliter  nequeunt 
solvi,  ponendo  successivam  mundi  produ- 
ctionem.  Sequeretur  etiam,  corpora  ccele- 
stia  non  esse  naturaliter  incorruptibilia. 
Insuper  multa  ponuntur  in  illa  opinione 
quae  rationis  nil  habent,  utpote,  cur  con- 
fusio  illa  processerit  ab  operante  per  sa- 
pientiam,  cujus  est  ordinare  polius  atque 
distinguere;  et  cur  Deus  prius  creavit  na- 
turas  rerum,  et  non  dedit  eis  suas  natura- 
Jes  virtutes;  cur  etiam  Deus,  qui  Iux  est, 
non  statim  in  principio  lucem  creavit;  et 
quare  Deus  successive  produxerit  univer- 
sum,  quod  eadem  facilitate  potuit  totum 
simul  producere.  Itaque  ex  his  motivis 
opinioni  Augustini  consentio. —  Hacc  Udal- 
ricus. 

Cujus  dicta  videntur  potius  audenter 
quam  sapienter  prolata.  Nempe  si  expo- 
sitio  illa  Sanctorum  continet  aliquid  ad 
magnam  fidei  indecentiam  pertinens,  se- 
quitur  quod  absolute  sit  falsa  :  quoniam 
fides  christiana  nil  prorsus  indecentiae  do- 
cet,  tradit  aut  continet,  quum  sit  super- 
naturalis  radius  Sapientiae  increatee.  Quod 
si  falsa  consistit,nequaquam  catholica  est. 
Amplius,  u t  ait  Anselmus,  in  Scripturis 
ac  fide  minimum  inconveniens  seu  in- 
decens,  est  impossibile  absolute.  Et  hoc 
ipsum  in  scriptis  super  Sententias  et  ali- 
bi,  frequenter  allegat  Albertus.  Si  ergo 
sensus  ille  Sanctorum  inconvenientiam  in- 
decentiamve  includit,  impossibilis  est  et 
falsus,  nequaquam  catholicus.  Insuper,  se- 
cundum  Augustinum  et  alios  Sanctos, 
quamvis  ea  quae  fidei  sunt,  sint  supra 
rationem,  non  tamen  sunt  contra  ratio- 
nem.  Si  ergo  expositio  illa  Sanctorum  cen- 


A  setur  catholica,  non  est  irrationabilis  nec 
rationi  contraria. 

Nec  verum  est  quod  expositio  illa  re- 
novat  ridiculosum  antiquorum  philosopho- 
rum  errorem ;  nec  incidit  in  eumdem,  ut 
supra  jam  patuit  partim.  Et  nunc  addo  p-  "A\ 
quod  philosophi  illi  imperiti  Epicurei  di- 
xerunt  materiam  esse  totam  rerum  sub- 
stantiam  :  quod  expositio  illa  refutat,  asse- 
rendo  res  primo  productas  sub  substantia- 
libus  formis  specificis,  quamvis  nondum 
quantum  ad  accidentalia  sua  distinctis.Nec 

B  verum  est  quod  causa  seu  ratio  nequeat 
assignari  cur  Deus  omnipotens  movit  res 
ex  illo  confuso  esse  ad  esse  determinatum 
tunc  et  non  ante  :  imo  hujus  ratio  est 
jam  tacta,  videlicet,  ut  cuilibet  diei  suum  P.  ga\ 
opus  corresponderet,  similiter  unicuique 
operum  generi  suus  dies.  Ceterorum  quo- 
que  motivorum  et  objectorum  Udalrici  so- 
lutiones  et  rationes  nunc  traditae  sunt,  aut 
infra  ponentur.  Nec  ista  rerum  successi- 
va  productio  fuit  inordinata,  quum  natu- 
rale  sit  ex   imperfectione  ad   perfectiora 

C  gradatim  ascendere.  Si  vero  Creator  altis- 
simus  reliquisset  creata  omnino  in  tali 
confusione,  inordinatum  fuisset.  Nec  ex  is- 
ta  expositione  sequitur  rationes  Aristotelis 
solvi  non  posse  :  quia  et  ista  opinio  dicit 
creatum  illud  confusum,  ab  aeterna  et  in- 
variabili  Dei  voluntate  simplici  emanatio- 
ne  fluxisse.  Unde  juxta  Aristotelis  debi- 
lia.imo  revera  debilissima  argumenta,non 
sequitur  motum  fuisse  ante  primum  mo- 
tum,  nec  tempus  ante  exordium  tempo- 
ris.  Si  autem  sancti  Patres  dixissent  illud 

D  chaos  confusum.ab  aeterno  fuisse  aut  aeter- 
naliter  fluitasse,  inciderent  philosophorum 
errores,  et  argumenta  Philosophi  contra 
eos  aliquid  apparentiae  seu  efficaciae  sor- 
tirentur.  Haec  breviter  tetigisse  sufficiat, 
quae  diffusius  prosequi  non  esset  difficile. 
Itaque  in  hac  tam  ardua  fidei  sacrae 
materia,  loquendum  est  sine  temeraria  as- 
sertione,  et  consentiendum  opinative  uni 
expositioni  sine  alterius  derogatione.  Sub- 
jicienda  quoque  est  ratio  auctoritati  divi- 
nae,  nec  increata?  Sapientiae  sensus  irreve- 


CTRUM   OMNIA    CORPORALIA    SINT    SIMUL   CREATA 


II 


■Bom.xiji.  renter  est  discutiendus.Quis  enim  cognovit 
sensum  Domini  ?  Qua?  omnia  beatus  et  di- 
sertissimus  Augustinus  in  sua  tunc  nova 
et  speciali  expositione  servavit.  Et  quam- 
vis  expositio  sua  subtilior  rationabiliorque 
putetur,  alia  tamen  expositio  exstat  secu- 
rior,  utpote  divina?  Scripturae  conformior. 
Nec  in  veteri  Testamento  aliquis  docto- 
rum  Mosaicae  legis  invenitur  ita  ut  Augu- 
stinus  exposuisse,  sed  potius  secuti  sunt 
litteram.  Intentio  tamen  Augustini  exstitit 
pia,  unde  et  merito  excusatur. 

Denique  quod  paulo  ante  ex  Alberto 
P.  8.v.  inductum  est,  quod  Damascenus  et  Gre- 
gorius  Nyssenus  Augustino  concordant,  di- 
cendo  omnia  simul  distincte  producta,  non 
videtur  certum,  praesertim  quum  libro  se- 
cundo,  capitulo  primo,  Damascenus  affir- 
met  :  In  principio,  sicut  ait  Scriptura,  ab 
aquis  terra  velabatur  et  inornata  erat,  di- 
vinaque  jussione  proprium  suscepit  orna- 
tum,  omnimodis  herbis  et  plantis  pulchra 
effecta.  In  quibus  (ni  fallor)  verbis  insi- 
nuat  Damascenus,  terram  primo  in  sua 
creatione  fuisse  aquis  opertam  et  inorna- 
tam,  deinde  Deo  praecipiente  fecundam. 

Praeterea  Bonaventura  primo  hic  scisci- 
tatur,  utrum  materia  corporalium  creata 
sit  in  omnimoda  possibilitate,  id  est  abs- 
que  omni  forma.  Et  respondet :  De  materia 
contingit  loqui  dupliciter  :  primo,  secun- 
dum  quod  exsistit  in  natura;  secundo, 
prout  consideratur  ab  anima.  Primo  mo- 
do  materia  nunquam  est  pra?ter  Iocum  et 
tempus,  nec  potest  informis  exsistere  per 
privationem  omnis  formae,  quum  omne 
esse  sit  a  forma.  Secundo  modo  potest 
considerari  informis,  sive  per  privatio- 
nem  formae  distinctae,  sive  per  privatio- 
nem  etiam  omnis  formae  :  quia  materia 
secundum  essentiam  sui  est  informis  per 
possibilitatem  omnimodam;  dumque  sie 
consideratur,  ipsa  formarum  capacitas  seu 
possibilitas  est  ei  pro  forma.  Haec  Bona- 
ventura. 

Qui  qiuerit  secundo,  utrum  materia  illa 
producta  sit  in  actualitate  perfecta,  hoc 
est  sub  formis  distinctis.  Bespondet  :  Qui- 


A  dam  Sancti  in  hac  quaestione  magis  secuti 
sunt  theologicam  viam,trahentes  rationem 
ad  ea  quae  fidei  sunt.  Quidam  vero,  inter 
quos  praecipuus  est  Augustinus,  magis  se- 
cuti  sunt  viam  philosophicam,  ponendo  ea 
qua?  videntur  rationi  plus  consona.  Quum- 
qne  videatur  rationabilius  a  summa  poten- 
tia  omnia  simul  produci,  moraque  tempo- 
ris  interjacentis  nullius  videatur  utilitatis 
aut  necessitatis,  dixerunt  omnia  simul  di- 
stincte  producta.  Quae  expositio  fuit  mul- 
tum  rationabilis  et  subtilis. 

B  Verumtamen,  quia  ad  hanc  positionem 
videtur  intellectus  Scripturae  distrahi,  et 
securius  magisque  meritorium  est,  intel- 
lectum  nostrum  omnino  Scriptura?  suppo- 
nere,  quam  ipsam  aliquo  modo  distrahe- 
re;hinc  alii  doctores  communiter, tam  qui 
praecesserunt  quam  qui  secuti  sunt  Augu- 
stinum,  sic  intellexerunt  et  exposuerunt 
Scripturam,  sicut  textus  sonare  videtur. 
Hanc  positionem,  quamvis  minus  ratio- 
nabilis  appareat,  non  est  irrationabile  sus- 
tinere.  Nam  quamvis  ratio  non  percipiat 

C  ejus  congruitatem  secundum  quod  sua? 
considerationi  innititur,  percipit  tamen 
eam  prout  sub  lumine  fidei  captivatur. 
Est  enim  hujus  successivae  formationis  et 
distinctionis  ratio  quadruplex,  utpote  lit- 
teralis,  moralis,  allegorica,  et  anagogica. 
—  Litteralis,  in  hoc  quod  Deus  non  tan- 
tum  facere  intendit  quantum  potest,  sed 
et  tantum  communicare  creatura?  quan- 
tum   potest  recipere.  Unde  quum   possit 

.  beatitudinem  absque  meritis  dare,  vult 
tamen   quod   eam   mereamur.  Sic  quum 

D  possit  statim  materiam  perficere,  maluit 
tamen  eam  sub  quadam  informitate  im- 
perfectioneque  facere,  ut  ex  sua  imper- 
fectione  quasi  materia  ad  Deum  clamaret 
ut  ipsam  perficeret.  Et  hoc  idem  voluit 
per  senarium  dierum  differre,  ut  in  ipsa 
perfectione  numeri  simul  ostenderetur  per- 
fectio  universi.  Senarius  quippe  est  nu- 
merus  perfectus,  quoniam  constat  ex  om- 
nibus  suis  partibus  aliquotis,  ita  quod  nec 
deficit  nec  excrescit.  Partes  vero  aliquota? 
dicuntur,  quae  sumpta?  aliquoties,  reddunt 


12 


IN   LIBROI   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XII  ;    QU.EST.    I 


totum.  —  Ratio  moralis,  ut  in  hoc  homo  A 
erudiatur,  quod  sicut  materia  corporea  per 
se  ipsam  exstat  informis,  tuncque  forma- 
tur  dum  divina  bonitas  ejus  informitati 
tribuit  formam ;  sic  anima  formari  non 
potest  per  bonitatem,  nisi  Deus  per  gra- 
tiam  suam  infundat  eamdem.  Gui  etiam 
numerus  senarius  attestatur  quod  tempus 
est  merendi  per  universum  tempus  vitse 
praesentis,  quatenus  postmodum  detur  ho- 
mini  quies,  quia  non  pervenitur  ad  per- 
fectionem  meriti  usque  ad  consumma- 
tionem  gratia?  finalis,  post  quam  nulla  B 
sequitur  vespera  :  ideo  dies  septimus  non 
habet  assignatum  vespere  in  Scriptura.  — 
Porro  allegorica  ratio  est,  quia  ut  Augu- 
stinus  aperte  ostendit, in  prima  illa  mundi 
constitutione  quse  per  senarium  est  distin- 
cta,  totum  spatium  decursus  mundi  prav 
sentis  secundum  sex  a?tates  prsesignatur  : 
ut  primus  dies  prima?  a?tat i  respondeat, 
secundus  secunda?,  sicque  deinceps,  prout 
plane  adaptat  super  Genesim  Augustinus. 
—  Anagogica  ratio  est,  ut  in  illa  dierum 
distinctione  inlelligatur  cognitionis  per-  C 
fectio  in  angelica  natura  beatificata,  ut 
plane  ostendit  Augustinus  super  Genesim 
ad  litteram  quasi  per  totum.  Ideo  vocat 
expositionem  illam,  ad  litteram,  quoniam 
expositionem  istam,  quam  alii  reputabant 
anagogicam,  dicit  Moysen  legislatorem  in- 
tendisse  ad  litteram. Nihil  tamen  asserendo 
dicit  ibidem,  sed  modo  inquisitorio  pro- 
cedere  se  testatur.  Atque  ut  patet  ex  ejus 
intentione,  potius  voluit  intellectum  ex 
Scriptura  elicere  ex  quo  Scriptura  non 
posset  a  viris  philosophicis  irrideri,  nec  D 
propter  superficiem  textus  posset  aliquis 
philosophia  imbutus  a  fidei  veritate  ac 
susceptione  retardari,  quemadmodum  ipse 
aliquando  fuerat  retardalus  :  magis,  in- 
quam,  quam  intellectum  principalem  ex- 
ponere  quem  ibi  habuit  legislator. 

Consequenter  quserit  hic  Doctor,  utrum 
materia  illa  corporalium  creata  sit  sub 
aliqua  formarum  diversitate.  Respondet  : 
Quidam  dixerunt,  quod  materia  illa  dicta 
sit  chaos  propter  contrarietatem  multitu- 


dinemque  formarum  qua?  erant  in  parti- 
bus  ejus,  ita  quod  partes  illa?  non  dis- 
tinguebantur  ab  invicem  secundum  loca 
determinata,  nec  ita  proportionaliter  in- 
vicem  jungebantur  ut  ex  eis  resultaret 
aliquod  mixtum  completum.  Ideo  erat  ibi 
mixtio  qua?dam,non  proportionis,sed  con- 
fusionis ;  et  sicut  non  erat  ibi  mixtio  pro- 
portionalis,  ita  nec  erat  ibi  regularis  actio, 
imo  cujusdam  pugna?  confusio,  ita  ut  ca- 
lida  pugnarent  cum  frigidis,  et  humida 
cum  siccis,  sicque  recte  posset  materia 
illa  chaos  vocari.  Verum  hic  modus  po- 
nendi  magis  poeticus  quam  philosophicus 
reputatur,  quoniam  magis  sequitur  ima- 
ginationis  fictionem  quam  rationem.quum 
secundum  istam  positionem  ponantur  ele- 
menta  materiam  sic  productam  naturali- 
ter  prsecedere  :  quod  nec  rationi  consonat 
nec  Scriptura?. 

Idcirco  est  alia  positio  rationabilior, 
quod  materia  illa  producta  est  sub  aliqua 
forma,  sed  illa  non  erat  forma  completa, 
nec  dans  materia?  esse  complelum  :  ideo 
non  sic  formavit,  quin  materia  adhuc  di- 
cerelur  informis;  nec  appetitum  materia? 
adeo  finiebat,  quin  adhuc  materia  aliam 
formam  appeteret :  ideo  forma  illa  disposi- 
tio  erat  ad  formas  ulleriores.  Et  quia  ad 
multas  formas  materia  illa  informis  appe- 
titum  et  inclinationem  habebat, ideo  quam- 
vis  illa  forma  non  habebat  in  se  diversas 
naturas,  tamen  materia  in  partibus  suis 
diversis  quamdam  diversitatem  habuit  im- 
perfeclam,  non  ex  actibus  diversis  com- 
pletis,  sed  magis  ex  appetitibus  variis  : 
ideo  commixta  dicitur  et  confusa.  Cujus 
est  exemplum  in  embryone,  quod  actu 
habet  unam  formam  et  quamdam  massa? 
carnis  figuram  ;  illa  tamen  disposilio  est 
ad  diversas  membrorum  figurationes.  At- 
tamen  istud  non  est  penitus  simile,  quo- 
niam  forma  illa  non  erat  tanta?  actualita- 
tis  ut  est  forma  embryonis,  nec  in  tanta 
propinquitate  ad  eductionem  formarum  se- 
quentium  ut  forma  embryonis  ad  formati- 
onem  membrorum.  Forma  namque  em- 
bryonis  exsistit  visibilis,  atque   per  vim 


UTRUM    OMNIA    CORPORALIA   SINT   SIMUL   CREATA 


13 


naturae  ad  perfeetionem   perducitur ;  illa  A 
vero  materia  sub  tali  forma  incomposita 
fuit  et  invisibilis,  et  sola  divina  virtute 
ad  formas  sequentes  ducibilis.  Hinc  pro- 
pter  imperfectionem  formae  illius,  materia 
illa  appellatur  informis ;  et  propter  inde- 
terminatum  multarum  appetitum  forma- 
rum,  confusa  dicitur  et  permixta.  —  Haec 
Bonaventura. 
Verum   ista  est  opinio  quam  Thomas, 
p.  6C\     sicut  jam  patuit,specialiter  reprobat,  quam 
p.  8A.     et  Richardus  nominat  phantasiam. 

Pra?terea  Alexander  circa  hsec  multa  B 
quaerit,  et  tandem  sequitur  Augustinum, 
perhibens  omnia  facta  in  eodem  nunc  : 
dicitque  illud  nunc  fuisse  nunc  aevi,  non 
temporis,  atque  in  ipso  simul  esse  creata 
distincte  invisibilia  ac  visibilia. 

Henricus  demum  Quodlibeto  sexto,quae- 
stione  ultima,  qua  inquirit,  utrum  elemen- 
ta  sint  distincta  per  corpora  ccelestia,  pa- 
rum  tangit  de  ista  materia  elementorum, 
dicens  :  Ordo  ac  dispositio  non  est  a 
ccelo,  sed  immediate  a  Deo,  sive  in  pri- 
mo  instanti  creationis  mundi,  sive  per  C 
intervalla  dierum,  ut  narrat  scriptura  Ge- 
neseos.  Unde  ne  errandi  occasionem  acci- 
pere  posset  humana  temeritas  si  Scriptura 
narraret  primo  factum  ccelum,  deinde  ele- 
menta,  pronuntiat  ea  simul  creata,  quum 
Gen.  i,  i.  ait,  In  principio  creavit  Deus  coelum  et 
terram  :  nomine  terree,  naturam  omni- 
um  quatuor  elementorum  designans.  Juxta 
quem  modum  dicit  in  Hexaemeron  Ambro- 
sius  :  Scriptura  describit  terrse  nascentia 
esse  facta  tertio  die,  quum  tamen  sol,  lu- 
na  et  stellae  legantur  quarto  die  producta,  D 
ne  si  prius  sol,  luna  et  sidera,  per  quorum 
virtutem  terrae  nascentia  crescunt,  facta 
describerentur,  procreatio  terrae  nascen- 
tium  illis  possit  adscribi. —  Hajc  Henricus. 
In  quibus  non  determinat,  an  omnia  sint 
simul  distincte  producta,  an  non. 

Porro  Thomas  de  Argentina  magis  sen- 
tire  conspicitur,  quod  simul  producta  sint 
et  distincta,  dicendo  :  Deus  dupliciter  ope- 
ratur  :  aliqua  mediante  natura,  et  haec 
communiter  fiunt  successive;  aliqua  per 


se  immediate,  ut  res  creare,  peccata  di- 
mittere,  gratiamque  infundere  :  et  talia 
in  instanti  fiunt  perfecte,  quum  Deus  sit 
potestatis  penitus  infinitae.  Quumque  pri- 
mordiales  res  non  produxerit  mediante 
natura,  sed  immediate  per  se,  videtur  pos- 
se  dici,  quod  in  instanti  fecerit  eas  per- 
fectas  et  completas,  tam  in  materia  quam 
in  forma.  Haec  ille.  —  Idem  Hannibal. 

Praeterea  Guillelmus  prima  parte  libri 
de  Universo  :  Ordo  (ait)  naturae  est  ordo 
creationis,  ut  quae  priora  sunt  natura,  in- 
telligantur  esse  priora  creatione  seu  prius 
creata.  Quumque  extrema  in  omni  con- 
trarietate  priora  sint  aliis,  ccelumque  ul- 
timum  et  terra  sint  extrema  inter  omnia 
mundi  corpora  atque  contraria,  primo  uti- 
que  sunt  creata.  Ideo  scriptum  est  :  In  Gen.  i,  i. 
principio  creavit  Deus  ccelum  et  terram, 
hoc  est  ante  corpora  alia.  Hinc  quaedam 
narrationes  propheticae  sunt  conclusiones 
philosophicae,  ut  est  illud  Prophetse  :  Ipse  ps.xxxn,9. 
dixit,  et  facta  sunt;  ipse  mandavit,  et  cre- 
ata  sunt.  Itemque  illud  :  Dixit  Deus,  Fiat  Gen. .,  3. 
lux ;  et  facta  est  lux.  Haec  autem  narratio, 
In  principio  creavit  Deus  ccelum  et  ter- 
ram,  ex  conclusionibus  multis  est  aggre- 
gata.  Quarum  prima  est,  Deum  esse  :  cujus 
declaratio  ad  primam  spectat  philosophi- 
am.  Alia  conclusio  est,  ccelum  et  terram 
esse  creata  :  et  hanc  declarat  naturalis 
scientia.  Tertia  est,  ccelum  et  terram  in- 
ter  corporalia  primo  creata  esse  :  cujus 
probatio  est  praetacta,  quoniam  idem  est 
ordo  creationis  quorumcumque,  qui  est 
esse  sive  essentiae  eorumdem ;  quoniam 
idem  est  ordo  finium,  et  viarum  quae  du- 
cunt  ad  fines.  Porro  esse  et  essentia  ita  se 
habent  ad  creationem  seu  generationem, 
ut  finis  ad  viam  suam.  Declaratur  quoque 
idem  ordo,  id  est  prioritas  creationis  cceli 
et  terrae,  per  hoc  quod  idem  est  ordo  ac- 
tuum  et  potentiarum.  Qui  autem  est  ordo 
potentialitatum,  idem  est  et  exituum  de 
illis ;  et  qui  est  ordo  exituum,  est  et  ac- 
tuum  sive  effectuum.  Quumque  creatio  et 
generatio  exitus  sint  de  potentia  in  actum, 
et  de  potentialitate  in  effectum  essendi, 


14 


IN    LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


dist.  xii  ;  nr.EST.  n 


manifestum  est  quod  quorum  actus  seu  ac- 
tualitates  sunt  primi,  eorum  exitus  de  po- 
tentialitate  sunt  primi.  Quum  ergo  coelum 
et  terra  necessario  prima  sint,  utpote  ex- 
trema  inter  corporalia,  constat  quod  primi 
sint  eorum  exitus  seu  productiones.  Quar- 
ta  conclusio  est,  ccelum  et  terram  a  nullo 
posse  aut  potuisse  creari,  nisi  a  Deo.  Quod 
sic  probatur.  Si  non  esset  lux  nisi  solaris, 
non  esset  lucere  nisi  ab  illa.  Sic  quum  non 
sit  esse  primum  per  se  et  independens  ni- 
si  Deus,  non  potest  esse  aliquod  esse  aliud 
nisi  ab  ipso.  Sic  igitur  imaginarc  Creato- 
rem  in  universo,  ut  radiantissimam  lu- 
cem,  et  ipsum  esse  universi  ut  latissimam 
ipsius  radiositatem  et  cireumfulgentiam  in 
omnibus  et  super  omnia  expansam. 

Verum  nunc  perscrutandum  est,  utrum 
subito  vel  per  partes  ccelum  (quod  est  ci- 
tra  ccelum  empyreum)et  terra  creata  sint, 
et  utrum  aliqua  alia  sint  simul  creata  cum 
eis,  hoc  est  eadem  die  vel  hora  seu  pun- 
cto,  et  quae  ac  quot  sint  illa.  Itaque  dico 
quod  si  inter  ccelum  illud  et  terram  non 
essent  aliqua  intermedia  corpora,  vacuum 
esset.  Ergo  cum  ccelo  illo  et  terra  simul 
creatum  est  aliquod  medium  unum  aut 
plura.  Et  quidam  dicunt  hoc  esse  quatuor 
elementa;  alii,  materiam  quatuor  elemen- 
torum  confusam,  tanquam  massam  indis- 
tinctam,  superioremque  partem  ejus  revo- 
lutione  cceli  esse  calefactam  et  exsiccatam 
ac  subtiliatam,et  sic  generatum  esse  ignem 
elementarem,  ccelo  lunari  contiguum;  se- 
cundam  vero  ejusdem  materiae  partem  di- 
cunt  eodem  motu  coeli  subtiliatam  et  ca- 
lefaclam,  non  exsiccatam,  sed  humidam 
remansisse,sicque  aerem  procreatum;  ter- 
tiam  autem  massa?  illius  partem,  ob  ejus 
majorem  a  ccelo  elongationem,  minus  sub- 
tiliatam  nec  calefactam,  idcirco  ex  ea  fa- 
ctam  aquam  elementarem;  terram  vero 
creatam  fuisse  ac  remansisse  in  ea  gros- 
sitie  in  qua  est,  aut  resedisse  in  fundo 
mundi  istius  tanquam  omnium  faecem  ele- 
meutorum,  generatamque  esse  subtiliorum 
separatione  a  communi  massa.  Sed  istis 
difficile  est  salvare  reliquam  partem  scri- 


A  ptura  in  Genesi,  quse  videtur  asserere 
coelum  esse  creatum  in  medio  aquarum ; 
ipsi  vero  non  ponunt  aquas  esse  supra 
lunam,  imo  omnia  elementa  esse  sub  illa. 
Denique,  quum  ccelum  empyreum  sit 
quietissimum,  terra  quoque  pra?  ceteris 
elementis  quieta  sit,  imo  quoad  se  totam 
omnino  immobilis,  sequitur  quod  ccelum 
ex  sua  natura  mobilissimum,  sit  in  di- 
stantia  a?quali  inter  duo  illa  extrema,  id 
est  in  medio  eorumdem,  sicut  ait  Scri- 
ptura  :  Fiat  firmamentum  in  medio  aqua-    Gen.  i,  c. 

B  rum.  Totam  etenim  massam  seu  molem 
qua?  fuit  inter  ccelum  empyreum  et  ter- 
ram,  sapientes  Christianorum  ac  Hebra?o- 
rum  dixerunt  aquam  vocari  sive  abyssum, 
aut  etiam  aliquando  terram.  Scriptura 
demum  nominat  eam  abyssum  propter  nu.  i. 
profunditatem  et  confusionem,  insinuat- 
que  totum  fuisse  aquam  a  terra  usque  ad 
ccelum  empyreum,  atque  in  medio  tanta? 
aqua?  factum  esse  ccelum,  quod  nuncupat 
firmamentum.  De  igne  vero  et  aere  ge- 
nerationibusque    eorum,    nullam    videtur 

C  Scriptura  facere  mentionem,  quamvis  qui- 
dam  ex  philosophis  Hebra?orum  somnia- 
verunt,  per  Spiritum  Domini  aerem  de- 
signari,  quia  in  lingua  eorum  pro  spiritu, 
habetur  ventus,  quasi  ventum  opinaretur 
Propheta  esse  aerein  motum  :  quod  et  in 
libro  Meleororum  improbatur. 

De  hac  materia  scribit  hic  doctor  dif- 
fuse,  sequens  superficiem  littera?,  dicendo 
ccelos  ex  aqua  constare  ac  factos  in  medio 
aquae,  ac  conservari  in  aquis  qua?  sunt  su- 
pra  ccelos,  quemadmodum  pisces  facti  ex 

D  aquis  inferioribus  conservantur  in  eis,  pro- 
ut  ha?c  infra  plenius  exprimentur.  Tenet 
quoque  quod  per  intervalla  dierum  sint 
facta,  et  in  substantialibus  formis,  saltem 
quibusdam,  distincta. 


N 


QUiESTIO    II 

Unc  pertractandum  est,  An  materia 
valeat  stare  nuda. 
Videtur  quod  non,  quoniam  omne  esse 


AN   MATERIA   VALEAT    STARE   NUDA 


15 


est  a  forma,  et  ipsa  materia  est  pura  po- 
tentia,  in  se  nil  habens  de  actualitate. 

Ad  hoc  respondet  Henricus  primo  Quod- 
libeto  :  Hic  oportet  primo  excludere  fal- 
sam  imaginationem  quorumdam  de  mate- 
ria,  dicentium  quod  nihil  sit  nisi  potentia 
quaedam  :  ideo  quantum  est  de  se,  non 
est  (quia  quod  solum  est  in  potentia,  in 
quantum  hujusmodi  non  est),  ita  quod  in 
sui  natura  in  tantum  appropinquat  non 
enti,  quod  si  careat  forma,  mox  cadit  in 
non  ens.  Hinc  Plato  in  secundo  Timaei 
debilitatem  esse  materiae  tangens,ait,  quod 
mira  quadam  et  incomprehensibili  ratione 
inter  nullam  et  aliquam  substantiam  po- 
sita  pura  videtur  potentia.  Augustinus  quo- 
que  duodecimo  Confessionum  testatur  : 
Prope  nihil  erat  qtiod  informe  erat. Propter 
quod  Augustinus  fatetur  se  quandoque  pu- 
tasse  eam  nihil  esse  posse  nisi  sub  for- 
ma  :  Suadebat  enim  (ait)  ratio  vera,  ut 
omnis  formae  qualescumque  reliquias  om- 
nino  si  detrahere  vellem,  prorsus  omnino 
informe  cogitarem.  Et  non  potui.  Citius 
enim  non  esse  censebam  quod  omnino 
forma  privatur,  quam  cogitarem  quiddam 
inter  formam  et  nihil,  nec  formatum  nec 
nihil,  sed  informe  et  prope  nihil.  Unde 
et  Avicenna  quinto  Metaphysicae  suae  :  Ma- 
teria,  inquit,  est  quiddam  quod  non  habet 
per  se  ullo  modo  esse,  nec  est  in  effectu 
nisi  per  formam.  —  Et  quanquam  materia 
ita  sit  prope  nihil,  quod  sit  media  inter 
ens  actu  perfectum  sub  forma,  et  non  ens, 
ipsa  tamen  in  sua  natura  est  aliquid,  prout 
duodecimo  Confessionum  loquitur  Augu- 
stinus  :  Non  est  (inquiens)  corpus,  nec 
spccies  color,  nec  forma,  nec  spiritus*;  non  tamen 
omnino  nihil,  sed  aliquid  factum  et  crea- 
tum  a  Deo.  Nec  solum  materia  est  aliquid 
aliud  praeter  formam  :  imo  etiam  in  quan- 
tum  est  aliquid  boni,  est  differens  a  bono 
quod  est  forma.  Quae  materia  non  per  ali- 
quam  speciem  sentiri.sed  per  omnimodam 
speciei  privationem  cogitari  vix  potest. 

Quia  ergo  materia  non  ita  est  prope  ni- 
hil,  nec  ita  in  potentia,  quin  sit  natura 


A  atque  substantia  capax  formarum,  diffe- 
rens  per  essentiam  a  forma ;  nec  esse  su- 
uin  quo  est  quid  capax  formarum,a  forma 
est,  sed  a  Deo,  etiam  immediatius  quam 
forma,  ita  quod  ipsarum  formarum  pro- 
ductio  quodammodo  magis  dici  possit  for- 
matio  quaedam  de  materia  quam  crea- 
tio  :  non  est  dicendum  propter  debile  et 
potentiale  esse  materiae,quod  omnino  pos- 
sibilitas  esse  ejus  simpliciter  sit  depen- 
dens  a  forma,  sed  potius  econtrario;  imo 
est  susceptibilis  esse  per  se,  tanquam  per 

B  se  creabile  et  propriam  habens  ideam  in 
Creatore.  Et  quamvis  secundum  commu- 
nem  cursum  institutionis  naturae,  sic  sit 
facta  materia  ut  aliqua  actione  naturae  non 
possit  omnino  spoliari  forma,  quoniam  pu- 
ra  actione  naturae  non  est  corruptio  unius 
sine  generatione  alterius ;  tamen  actione 
Creatoris  spoliabilis  est  ab  omni  forma,  ut 
id  quod  formae  est,  relinquatur  suae  na- 
turae,  nec  ipsum  conservetur  ab  illo,  sed 
illud  cadat  in  nihilum,  idque  quod  ma- 
teriae  est,  in  esse  conservet  Deus  per  se. 

C  Non  enim  minus  potens  est  Deus  esse  ma- 
teriae  conservare,  quam  ipsam  creare:imo 
si  non  conservaret,  nec  in  composito  sta- 
ret.  Nec  minus  potens  est  eam  per  se  cre- 
are,  quam  esse  formae  in  composito  ei 
communicare  :  quia  natura  et  origine  es- 
se  ejus  in  actu  creationis  compositi  prae- 
cedit  esse  formae  atque  compositi,quamvis 
non  tempore.  Imo  simpliciter  tenendum 
est,  quod  actione  divina  supernaturali,ma- 
teria  potest  per  se  subsistere  nuda  absque 
omni  forma,  multo  plus  quam  accidentia, 

D  quse  magis  remota  sunt  a  per  se  subsi- 
stente  substantia  quam  materia,quum  ipsa 
sit  substantiae  pars  essentialis.  Et  qui  istud 
negant  de  materia,  multo  magis  negarent 
hoc  de  accidente,  nisi  oppositum  pateret 
per  fidem. 

Ad  objectum  dicendum,  quod  procedit 
ex  defectu  philosophise  non  determinan- 
tis  omnem  modum  essendi,  non  ex  con- 
trarietate  ejus  ad  theologicam  veritatem. 
Quemadmodum  enim  ait  super  secundam 
hebdomadam  Boetii  commentator,  in  phi- 


16 


1N    LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


blST.    Xl(  ;    QU.EST.    II 


losophia  et  in  theologia  esse  simpliciter  A 
et  esse  aliquid  circa  quamcumque  rem 
multipliciter  dicuntur.  Nempe  in  theo- 
logia  quod  aliquid  dicitur  esse,  hoc  intel- 
ligunt  theologi  denominatione  extrinseca 
ab  esse  primi  principii  :  quia  videlicet 
participat  divino  esse,  in  quantum  est  si- 
militudo  quaedam  divini  esse.  Quod  ve- 
ro  res  dicitur  aliquid  esse,  ut  homo  vel 
corpus,  dicunt  ei  convenire  denomina- 
tione  intrinseca  a  natura  suae  essentiae. 
Hinc  in  materia  attenditur  triplex  esse, 
utpote  :  esse  simpliciter,  quod  habet  a  B 
Deo  participatione  increati  esse,  in  quan- 
tum  est  ejus  effectus;  et  esse  aliquid  du- 
plex  :  unum  quo  est  formarum  capaci- 
tas,  quod  habet  a  sua  natura,  qua  est  id 
quod  est,  differens  a  forma;  aliud  quo  est 
compositi  fulcimentum,  et  hoc  habet  a 
forma,  quia  quod  forma  habet  ex  natura 
suse  essentiae,  per  hoc  quod  perficit  ca- 
pacitatem  potentiamque  materiae,  commu- 
nicat  materise  ac  toti  composito  :  et  tale 
esse  est  illud  quod  materia  habet  in  actu ; 
per  quod  habet  et  exsistentiam  actualem,  C 
ita  quod  quantum  est  ex  aptitudine  suae 
naturse,  nisi  supernaturaliter  conservetur; 
desinere  esse  sub  forma,  est  ei  desinere 
esse  simpliciter.  Unde  philosophi  respi- 
cientes  ad  naturalem  materiae  aptitudinem 
solum,  dicunt  quod  materia  est  in  poten- 
tia,  et  non  habet  actualiter  esse  nisi  per 
formam.  —  H»c  Henricus.  Qui  istud  ibi- 
dem  consequenter  declarat,  sicut  et  in 
qusestionibus  suae  Summae. 

Porro  Scotus  respondet  :  Res  materia- 
lis  composita  est  ex  duobus,  quae  sunt  D 
partes  ejus  essentiales,  et  semper  aliquid 
generantis  praeexsistit  genito  sub  forma 
corrumpendi.  Unde  teneo  quod  non  est 
contradictio,  materiam  -esse  sine  forma 
quacumque,  substantiali  et  accidentali  : 
quoniam  absolutum  distinctum,  et  prius 
alio  absoluto,  potest  esse  sine  illo  absque 
contradictione;  sed  materia  est  quid  ab- 
solutum  distinctum,  ac  prius  forma  qua- 
cumque,  substantiali  et  accidentali.  Major 
declaratur  :  nam  ideo  ponitur  ibi  absolu- 


tum,  ad  excludendum  correlativum ;  prius 
vero, ad  excludendum  simultatem  originis, 
quae  includit  etiam  simultatem  correlati- 
vorum.Materia  autem  est  quid  absolutum, 
quum  faciat  compositionem  realem  et  ab- 
solutam ;  et  est  natura  vel  origine  prior 
forma,  quum  sit  receptiva  fundamentum- 
que  formae.  Praeterea,  quidquid  Deus  ab- 
solutum  facit  in  creaturis  mediante  causa 
secunda,  potest  facere  sine  illa  per  se.  Si 
ergo  per  formam  dat  esse  materiae,  potest 
hoc  facere  per  se  effective  et  conservati- 
ve.  Rursus,  quod  Deus  immediate  creat, 
potest  conservare  immediate  :  sed  mate- 
riam  immediate  creat  per  se. 

Istud  multipliciter  probat  Scotus,  et  au- 
ctoritatem  Boetii  quod  omne  esse  est  a 
forma,  exponit  de  esse  perfecto  specifico, 
vel  quod  loquitur  de  facto,  non  de  pos- 
sibili  secundum  omnipotentiam  Dei.  Addit 
quoque  quod  materia  non  est  ens  in  po- 
tentia  sicut  futurum  quod  nunquam  fuit, 
sed  est  in  poteutia  respectu  forma?  et  esse 
perfectioris.  Sicque  Scotus  in  isto  consen- 
tit  Henrico,  a  quo  communiter  seu  valde 
frequenter  dissentit. 

Porro  Thomas  et  Bonaventura,  ut  patuit 
supra,  dicunt  impossibile  esse  materiam 
actualiter  sine  forma  exsistere.  Attamen 
dubium  esse  potest,  an  intelligant  hoc  de 
impossibilitate  secundum  cursum  ordinem- 
que  naturae,  an  de  impossibilitate  simpli- 
citer,  ita  quod  implicet  contradictionem. 

Richardus  vero  respondet  :  Materia  du- 
pliciter  accipi  potest.  Primo,  pro  re  pure 
possibili,  transmutabili  in  actualitatem  ge- 
nerabilem  et  corruptibilem  :  sicque  con- 
tradictionem  includit,  quia  ex  hoc  res 
dicitur  pure  possibilis,  quod  sibi  nullus 
actus  convenire  potest  per  quamcumque 
potentiam.  Secundo,  pro  natura  recipiente 
formam  quae  manet  altera  pars  composi- 
ti  :  et  materiam  taliter  sumptam  Deus  fa- 
cere  potest  absque  omni  forma.  Quamvis 
enim  naturale  esse  materiae  sit  esse  sub 
forma,  tamen  Deus  supernaturaliter  potest 
ipsam  privare  illo  esse,  et  dare  ei  esse  per 
se,  ut  patet  de  accidente  in  Sacramento. 


QILEST.    III    :   AN   OMNIUM   CORPORALIUM    SIT    UNA   MATERIA 


17 


Et  quia  res  pure  possibilis,  transmutabilis  A 
in  formam,  concreata  est  materiae  prout 
sumitur  pro  natura  susceptiva  formae  quae 
remanet  altera  pars  compositi;  ideo  quam- 
vis  non  sit  possibile  per  quamcumque  po- 
tentiam  fieri  illam  naturam  pure  possibi- 
lem  per  se,  tamen  per  divinam  potentiam 
possibile  est  ipsam  esse  supernaturaliter 
sine  actualitate  quae  est  forma,  per  hoc 
quod  Deus  potest  facere  materiam  sine 
forma.  Haec  Richardus. 

Cujus  responsio  videtur  obscura  et  im- 
plicans.  Si  enim  contradictionem  includit,  B 
materiam  primo  modo  sumptam  fieri  per 
se,  videtur  quod  nec  per  divinam  poten- 
tiam  possibile  sit  ipsam  esse  supernatu- 
raliter  sine  actualitate  quae  est  forma.  In 
creaturis  quippe,  quod  fieri  nequit,  esse 
non  valet.  Insuper  quae  est  illa  res  pure 
possibilis,  transmutabilis  in  actualitatem? 
Aut  enim  hoe  est  forma  inchoata  seu  quae- 
cumque  inchoatio  ejus,  vel  aptitudo,  po- 
tentialitas  dispositiove  ad  ipsam.  Propriis- 
sime  autem  loquendo,  materia  prima,  quae 
est  altera  pars  compositi,  secundum  se  C 
sumpta  et  abstractissime  considerata,  est 
pura  potentia  passiva  per  totius  actuali- 
tatis  exclusionem,  utpote  id  quod  rema- 
net,  abstracta  ab  ea  per  intellectum  omni 
forma  substantiali  et  accidentali.  Quae  ma- 
teria,secundum  Philosophum,non  est  quid 
nec  quale  nec  quantum  :  et  de  illa  mate- 
ria  versatur  haec  difficultas.  Porro  materia 
illa  primo  modo  accepta,  secundum  Ri- 
chardum,  vel  est  realiter  idem  cum  ma- 
teria  secundo  modo  sumpta,  vel  cum  for- 
ma  substantiali,  aut  cum  toto  composito  :  D 
alioqui  non  est  in  genere  substantiae  per 
se,  nec  reductive.  Si  autem  est  realiter 
idem  cum  materia  secundo  modo  acce- 
pta,  non  transmutatur  in  actualitatem;  si 
est  idem  cum  forma,  non  est  res  pure 
possibilis.Haec  breviter  tacta  relinquo  aliis 
plenius  prosequenda. 

Insuper  Durandus  recitat  ambas  istas 
opiniones  cum  suis  motivis,  et  tenet  quod 
implicet  contradictionem,  materiam  quae 
est  altera  pars  compositi,  esse  absque  om- 

T.  22. 


ni  forma  substantiali ;  quod  item  impos- 
sibile  videatur,  materiam  esse  sub  forma 
accidentali  sine  substantiali  :  et  motiva 
ejus  sunt  tacta.  Nempe  ut  asserit  Com- 
mentator,  materia  sustentatur  per  posse  : 
ideo  eam  actualiter  esse  sine  forma,  im- 
plicare  videtur. 

Praeterea  verius  reor,  quod  omnipotentia 
Dei  supernaturaliter  possit  materiam  per 
se  creare,  et  creatam  per  se  nudam  con- 
servare.  In  quantum  enim  materia  recedit 
a  non  ente  seu  nihilo,  in  tantum  sortitur 
et  habet  aliquid  de  opposito,  hoc  est  de 
entitate  :  quae  quamvis  non  sit  actualitas 
formalis  completa,  naturaliter  per  se  sus- 
tentabilis  aut  subsistens,  attamen  est  en- 
titas  absoluta,  incompleta,  supernaturaliter 
conservabilis  in  se,  nec  est  successivae  na- 
turae;  nec  contra  hoc  Durandi  objectio  mi- 
litat.  Et  juxta  hoc  omnipotenti  Deo  pos- 
sibile  est  materiam  conservare  sub  forma 
accidentali  sine  substantiali. 


QU.ESTIO   III 


MOdo  quaerendum  est,  An  omnium 
corporalium  sit  una  materia, 
id  est  univoce  dicta  seu  ejusdem  rationis. 
Aliqui  vero  communius  quaerunt,  An 
omnium  spiritualium  et  corpora- 
lium  sit  una  materia.  Sed  quia  su- 
perius,  tam  in  isto  secundo  quam  super 
primum,  est  declaratum  quod  in  angelis  c/u.xxi, 
et  anima  non  sit  materia  proprie  dicta,  p'  ,8d- 
neque  univoce  cum  rebus  corporeis;  hinc 
modo  praecipue  est  scrutandum,  an  om- 
nium  corporalium  sit  una  materia. 

De  alia  tamen  quaestione  paulisper  tan- 
gendo,  sciendum  quod  Bonaventura  circa 
hoc  scribit  super  tertia  distinctione  :  Circa 
hanc  qua?istionem  sapientes  sapientibus  vi- 
dentur  contrarii.  Magni  etenim  ac  profun- 
di  in  theologia  philosophiaque  clerici,  qui 
eminentius  veritatis  inquisitores  fuerunt, 
diversificati  sunt.Quidam  enim  posuerunt, 


18 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XII  ;    QU.EST.    III 


quod  maleria  in  spiritualibus  et  corpora- 
libus  differt,  nec  unitatem  nisi  analogiee 
habet.  Alii  posuerunt,  quod  est  una  per 
essenliam.  —  Si  autem  quis  sapienter  con- 
sideret,  videbit  quod  utraque  opinio  se- 
cundum  diversas  vias  vera  loquatur.  Ratio 
namque  hujus  diversae  positionis  fuit  di- 
versus  modus  cognoscendi  materiam  :  quia 
materia  dupliciter  scibilis  est,  utpote  per 
privationem  et  analogiam.  Cognitio  per 
privationem  est  prius  removendo  omnem 
forinam,  deinde  dispositiones  ad  formas, 
sicque  considerare  ipsam  essentiam  mate- 
riae  nudam  quasi  intelligibilem  tenebram. 
Cognitio  vero  per  aualogiam  est  per  con- 
similem  habitudinem.  Porro  habitudo  ma- 
teriae  est  per  potentiam,  et  haec  cognitio 
est  per  materiae  comparationem  ad  for- 
mam  mediante  potentia.  Potentia  quoque 
materiae  dupliciter  polesl  comparari  ad 
formam  :  primo,  in  quantum  maleria  prae- 
bet  formae  fulcimentum  in  ratione  entis, 
sicque  considerat  eam  melaphysicus ;  aul 
sub  ratioue  mobilis,  et  sic  considerat  eam 
naturalis. 

Itaque  considerantes  materiam  secun- 
dum  privaliouem  omnis  formae,  tam  sub- 
stantialis  quam  accidentalis,dixerunt  quod 
eadem  est  in  spiritualibus  et  corporalibus 
secundum  essentiam.  Si  enim  ab  omnibus 
formis  et  ab  omnibus  accidentibus  sepa- 
retur  utraque  materia,  nulla  omnino  inter 
eas  diversitas  apparebit.  Considerantes  ve- 
ro  materiam  secundum  analogiam,  vide- 
licet  sub  ratione  potentiae,  in  quantum 
praebet  fulcimentum  formae  in  ratione  en- 
tis,  dixerunt  esse  eamdem  secundum  ana- 
logiam,  quia  est  ibi  consimilis  habitudo. 
Quemadmodum  enim  materia  corporalium 
sustinet  et  dat  suis  formis  exsistere  atque 
subsistere,  sic  materia  spiritualium.  Est 
etiam  ibi  ratio  participationis  secundum 
plus  et  minus.  Nam  in  spiritualibus  sub- 
stat  formae  substantiali  tantum  ;  in  corpo- 
ribus  autem  superioribus,  formse  substan- 
tiali  et  quantitati  ;  in  corporibus  vero 
inferioribus,  formae  substantiali  et  quan- 
titati  et  contrarietati.  Et  quia  quod  pure 


A  est  in  genere  substantia?,  plus  participat 
de  ratione  per  se  stantis  et  independen- 
tis;  quod  vero  plus  aceedit  ad  accidentis 
naturam,  inde  plus  elongatur;  hinc  sub- 
stantise  spirituales  per  prius  ac  verius 
substantia?  appellantur,  deinde  corpora  su- 
periora,  postremo  corpora  inferiora. 

Potest  quoque  aliter  dici,  quod  dum 
loquimur  de  unilate  maleriae,  loquimur 
de  ea  prout  ad  ipsam  stat  ultima  resolu- 
lio  principiatorum.  Ideo  tripliciter  possu- 
mus  loqui  de  ea,  secundum  quod  tres  sunt 

B  qui  docent  resolutionem  facere  ad  prin- 
cipium  materiale.  Ad  materiam  namque 
resolvit  naturalis,  qui  considerat  genera- 
tionem  et  corruptionem.  Ad  eam  resolvit 
physicus  universalis,  qui  consideral  omne 
corpus  mobile  sive  secundum  situm  sive 
secundum  formam.  Ad  eam  resolvit  me- 
laphysicus,  qui  considerat  omne  ens.  Et 
quilibet  horum  resolvit  secundum  amplia- 
tionem  suae  considerationis.Physicus  quip- 
pe  inferior,  qui  negotiatur  circa  generatio- 
nem  et  corruplionem.considerat  materiam 

C  ut  est  principium  generationis  et  corru- 
ptionis  :  sicque  solum  est  in  inferioribus. 
Quumque  omnia  illa  sint  ad  invicem  trans- 
mutabilia,  ideo  solum  dicit  generabilium 
et  coiTiiptibilium  eamdem  esse  materiam. 
Physicus  autem  superior  considerat  ipsam 
naluram  mutabilem  sive  ad  situm  sive  ad 
formam,  videlque  omnem  passionem  in 
inferioribus  el  superioribus,  per  quam  mu- 
tabilia  sunt  ad  situm,  esse  a  partibilitate 
mobilis,  cujus  principium  est  materia;aut 
contrarietate,  cujus  subjectum  est  ipsa  : 

D  ideo  resolvit  ad  materiam  omnis  rei  cor- 
poralis.  Hinc  secundum  ipsum  est  eadem 
maleria  in  corporalibus  universis.  Porro 
metaphysicus  considerat  naturam  omnis 
creatura?,  praesertim  substantia?  per  se  en- 
tis,  in  qua  est  eonsiderare  et  actum  es- 
sendi,  quem  dat  forma,  et  stabilitatem  per 
se  exsistendi,  quam  praestat  id  cui  inni- 
titur  forma,  hoc  est  materia.  Quumque 
per  se  esse,  in  spiritualibus  et  corpora- 
libus  dicat  communitatem,  non  aequivoca- 
tionem.imo  communitatem  generis  ac  rei, 


AN   OMNIUM   CORPORALIUM   SIT   UNA    MATERIA 


19 


non  analogise  tantum;  ideo  oportet  reeur-  A 
rere  ad  principii  unitatem.Unde  seeundum 
metaphysicum,  in  omnibus  per  se  entibus 
est  materiae  unitas. 

Omnium  horum  philosophorum  consi- 
deratio  vera  est,  sed  judicant  differenter. 
Physicus  namque  non  dicit  eamdem  esse 
materiam  nisi  in  corporalibus,  quoniam 
non  pertingit  ad  considerationem  materiee 
secundum  ejus  essentiam,sed  solum  secun- 
dum  esse;  et  absque  dubio  aliquod  esse 
habet  materia  in  corporalibus.quod  non  in 
spiritualibus,  et  aliquod  in  corruptibilibus,  B 
quod  non  in  incorruptibilibus.  Metaphysi- 
cus  demum  non  tantum  secundum  esse, 
sed  et  secundum  essentiam  considerat  ma- 
teriam;  quumque  omni  esse  abstracto,  non 
sit  reperire,  imo  nec  fingere,  diversitatem 
in  materia,  ideo  dicit  esse  unam  in  omni- 
bus  per  essentiam.  —  Idcirco  dum  hanc 
qusestionem  tractat  theologus,  aut  pertra- 
ctat  eam  ut  naturalis,  aut  ut  metaphysi- 
cus  :  potest  etenim  ipse  accipere  omnium 
modos  scientiarum,  quum  ei  deserviant. 
Si  ut  naturalis,  dicet  non  esse  eamdem ;  C 
si  ut  metaphysicus,  dicet  eamdem  esse  se- 
cundum  essentiam,  non  secundum  esse. 
Et  quoniam  nobiliori  modo  judicat  meta- 
physicus  quam  inferiores  scientia?,  hinc 
qui  posuerunt  eamdem  in  spiritualibus 
corporalibusque  materiam,  altius  elevati 
melius  judicarunt,  quamvis  secundum  di- 
versas  considerationes  utrique  potuerunt 
dicere  verum.  —  Heec  Bonaventura. 

Insuper  qua?rit  ibidem,  utrum  materia 
spiritualium  et  corporalium  sit  numero 
una.  Respondet  :  Positio  philosophorum  D 
et  physicorum  virorum  est,  quod  materia 
in  quibuscumque  consistit,  est  una  nume- 
ro  secundum  essentiam,  quum  secundum 
se  sit  pura  potentia,  nullum  habens  ac- 
tum  nullamque  formam,  ergo  nullam  dis- 
tinctionem.  Haec  ibi.  —  Qua?  recitative  in- 
duco,  quum  certum  sit  materiam  quae  est 
in  uno,  non  esse  eamdem  numero  quee 
exsistit  in  alio;  neque  essentia  unius  est 
essentia  alterius.Materia  vero  omnino  abs- 
tracta  et  secundum  essentiam  suam  con- 


siderata,  ut  sic,  non  est  in  pluribus  :  imo 

soli  increatae  divinse   essentiee   proprium 

est  esse  eamdem  numero  in  pluribus,  ut  cf.  t.xix, 

primo  patuit  libro.  P.*30B,etc. 

Preeterea  hac  duodecima  quserit  distin- 
ctione,utrum  ccelestium  atque  terrestrium 
corporum  sit  una  materia  quantum  ad  es- 
se.  Videtur  quod  sic,  quia  quum  dicitur, 
In  principio  creavit  Deus  ccelum  et  ter-  cen.  t,  1. 
ram,  secundum  expositores  communiter 
nomine  terrae  intelligitur  materia  visibi- 
lium  omnium  citra  ccelum  empyreum  :  et 
si  exstitit  una,  habuit  aliquam  formam. 
Ergo  ccelestia  et  terrestria  ex  una  materia 
quoad  esse  materise  sunt  producta.  —  Di- 
cendum,  quod  quaestio  ista  potest  duplici- 
ter  intelligi  :  primo,  de  unitate  materiae 
secundum  esse  quod  habuit  ante  rerum 
ex  ea  productionem;  secundo,  de  unitate 
materise  secundum  esse  suum  post  pro- 
ductionem  rerum  ex  ea.  Primo  modo  fuit 
una,  quoniam  una  fuerat  moles,  unicam 
habens  formam  incompletam.  Quantum 
vero  ad  secundum  quaestionis  istius  intel- 
lectum,  alia  est  ccelestium  terrestriumque 
materia,  utpote  diversis  formis  completis 
formata,  et  corruptibilis  ac  privationi  sub- 
jecta  sub  una  forma,  non  autem  sub  alia  : 
quod  non  solum  facit  diversitatem  in  ma- 
teria  secundum  esse  quantum  ad  actum, 
imo  etiam  quantum  ad  potentiam  ad  ac- 
tum  ordinatam.  Quse  diversitas  non  est  in 
materia  prout  formis  elementaribus  est 
subjecta.  Nempe  etsi  materia  subjecta  for- 
mis  ignis  et  aeris,  habeat  aliud  et  aliud 
esse  actuale,  attamen  quoniam  utrobique 
subjecta  est  transmutationi  atque  priva- 
tioni,  et  possibilis  ad  utrumque,  ideo  di- 
cuntur  materiam  unam  habere  secundum 
esse.  Porro  in  ccelestibus  et  inferioribus 
corporibus  non  est  ita.  —  Haec  Bonaven- 
tura.  Cujus  responsio  procedit  secundum 
prffiinductam  ejus  opinionem,  qua  opina- 
tus  est  primordialem  illam  materiam  una 
communi  et  incompleta  forma  substantiali 
tantum  fuisse  formatam  :  cujus  opposi-  Cf.p.nk. 
tum  est  ostensum. 

Ibidem  addit  unum  juxta  suam  positio- 


20 


1N   LIBUUM   II   SENTENTIARUM. 


dist.  xii ;  nu.EST.  111 


nem  notabilc  :  Quadrupliciter,  inquiens, 
potest  inlelligi  unitas  materiae  :  aut  quan- 
tum  ad  ejus  essentiam ;  aut  quoad  esse 
ineompletum  et  a  completione  remotum ; 
aut  secundum  esse  incompletum  comple- 
tioni  proximum;  aut  secundum  esse  suum 
completum  simpliciter.  Et  juxta  hoc  dis- 
tinguitur  matcria,  quod  quaedam  est  sub- 
jecta  formae  subslantiali  tantum,  sicut  in 
angelis  ;  quaedam  formae  substantiali  et 
quantitati,  sicut  in  coelestibus  corporibus ; 
quaedam  formae  substantiali,  quantitati  et 
contrarietati,ut  in  elementis;  quaedam  for- 
ma3  substantiali,  quantitati,  contrarielati 
et  corruptioni,  ut  in  mixtis,  quae  secun- 
dum  se  tota  corruptioni  obnoxia  sunt.  Pri- 
mo  modo  est  eadem  materia  spirituali- 
um  et  corporalium;  secundo,  ccelestium 
et  terrestrium,  seu  incorruptibilium  et 
corruptibilium  ;  tertio  modo,  corporum 
elementarium  ad  invicem  transmutabi- 
lium;  quarto,  corporum  specie  ac  natura 
similium. 

Postremo  quaerit  de  illa  materia  primor- 
diali  quantum  ad  tempus  et  locum,  vide- 
licet  quando  et  ubi  fuerit  creata.  —  Et 
quantum  ad  tempus,  respondet  quod  ante 
omnem  diem  quoad  prioritatem  ordinis 
naturae;  sed  quoad  ordinem  durationis  seu 
temporis,  diversimode  diversi  senserunt. 
Quidam  namque  dixerunt,  quod  non  fuit 
aliqua  mora  inter  creationem  et  distincti- 
onis  inceptionem,  ita  quod  statim  ut  pro- 
ducta  est  illa  materia,  facta  est  et  lux,  quae 
diem  causavit,  nec  ulla  fuit  intermedia 
morula.  Alii  dicunt,  quod  intererat  mora  : 
cui  plus  consonal  expositorum  sententia, 
quamvis  de  his  non  sit  certitudo  omni- 
moda.  —  At  vero  quantum  ad  secundum, 
respondet  quod  primordialis  illa  materia 
fuit  in  loco  et  habuit  situm,  pertingens 
sursum  usque  ad  ccelum  empyreum;  ha- 
buit  quoque  differentiam  in  partibus  suis 
secundum  suam  subtilitatem  atque  gros- 
sitiem  semiplenam,  positiones  etiam  se- 
cundum  sursum  et  deorsum  quodammodo. 
—  Haec  Bonaventura. 

Praeterea  ad  hoc,  an  materia  augelorum 


A  et  corporalium  sit  unigenca,  id  est  unius 
rationis,  respondet  Richardus  :  Dicunt  qui- 
dam  quod  imo,  eo  modo  quo  plures  annuli 
facti  ex  auro  dicuntur  unigeneam  habere 
naturam,  id  est  in  substantialitate  consi- 
milem.  Quod  probanl,  quoniam  libro  de 
Mirabilibus  sacrae  Scriptura?,  primo  capi- 
tulo,  dicitur  :  Ex  informi  materia  quam 
Deus  primo  ex  nihilo  condidit,  cunctorum 
visibilium  et  inlellectualium  ac  intellectu 
carentium  species  mulliformes  divisit.  Sed 
mihi  videtur  quod  omnium    horum   non 

B  est  materia  unigenea  seu  univoce  dicta. 
Materiam  enim  corporalium  sequitur  ex- 
tensio,  non  aliorum.  Materia  quoque  se 
habet  ad  formam  sicut  potentia  passiva  ad 
actum.  Differentiae  autem  potentiarum  su- 
muntur  juxta  differentias  actuum.  Unde 
quum  materia  cujuslibet  elementi  sit  in 
potentia  ad  formam  cujuslibet  elementi, 
dicimus  in  eis  esse  materiam  univoce. 
Quumque  materia  angelorum  sit  determi- 
nata  ad  formam  spiritualem  et  ei  propor- 
tionata,  nec  sit  in   potentia  ad  formam 

C  aliquam  corporalem,non  est  unigenea  ma- 
teria?  corporalium  rerum.  —  Ad  auctori- 
tatem  ergo  praetactam  dicendum,  quod  ibi 
accipitur  informis  materia  non  tantum  pro 
illa  de  qua  fecit  Deus  corporalia  omnia 
inlra  empyreum  ccelum  contenta,sed  etiam 
largissime  pro  omni  potentiali  natura  per- 
fectibili  forma  substautiali.  Hinc  secun- 
dum  Philosophum  primo  de  Generatio- 
ne,  illorum  tantum  est  una  materia,  quae 
transmutationem  habent  ad  invicem.  Haec 
Richardus. 

D  Qui  iterum  quaerit,  an  angelorum  mate- 
ria  sit  actualior  quam  forma  corporum 
quorumcumque.  Respondet  :  Probabiliter 
dici  potest  quod  imo.  quoniam  passio  in- 
tellectualis  nobilior  est  quam  quaecumque 
actio  pure  corporalis  :  ergo  nobilius  est 
principium  passivum  substantiae  intelle- 
ctualis,  videlicet  ejus  materia,  quam  prin- 
cipium  activum  cujuscumque  substantiae 
pure  corporalis.  Verumtamen  alii  poterunt 
opinari,  quod  si  materia  illa  esset  actua- 

.   lior  quacumque  forma  corporali,  ex  ipsa 


inter  op. 
Au£USlini. 


AN    OMNIUM    CORPORALIUM    SIT   UNA   MATERIA 


21 


et  forma  ejus  non  posset  unum  simplici-  A 
ter  fieri.  —  Haec  Richardus.  Ex  quibus 
manifeste  apparet,  quod  isti  ponentes  spi- 
ritualem  materiam  in  intellectualibus,  Io- 
quuntur  de  materia  improprie  atque  aequi- 
voce,  quum  materia  proprie  sumpta  dicat 
quid  prorsus  potentiale.  Quid  autem  super 
his  probabilius  videatur,  dictum  est  su- 
pra,  et  super  primum. 

Amplius  ad  istud,  utrum  corporum  in- 
corruptibilium  et  corruptibilium  sit  una 
et  unigenea  materia,  respondet  Richardus:  B 
Dici  potest,  sine  praejudicio  et  assertione 
pertinaci,  quod  non,  quia  (ut  tactum  est) 
materia  se  habet  ad  formam  sicut  potentia 
passiva  ad  actum :  ideo  sicut  potentiae  pas- 
sivae  non  sunt  unigenea?,  quae  ita  sunt  di- 
versis  actibus  proportionatae  ac  determi- 
natae  quod  una  non  potest  recipere  actum 
actui  alterius  similem,  nec  econtra  ;  ita 
materias  judicamus  non  unigeneas,  quse 
ita  ad  diversas  formas  sunt  determinatse 
et  proportionatae  quod  una  non  valet  na- 
turaliter  recipere  alterius  formam,  nec  C 
econverso.  Quumque  materia  corporum 
corruptibilium  naturaliter  nequeat  incor- 
ruptibilium  corporum  suscipere  formas, 
neque  econtra,  patet  propositum.  Hinc  in 
Metaphysica  ait  Philosophus  :  Omnia  ma- 
teriam  habent  quae  transmutantur,  sed  alia 
sempiternorum  materia,  quse  non  transmu- 
tantur.  Gommentator  quoque  octavo  Meta- 
physicae  protestatur:Themistius  dicit,quod 
sol  et  Iuna  et  stellae  aut  sunt  forma?  sine 
materiis,  aut  per  aequivocationem  habent 
materiam.  Iterum  asserit  Commentator  :  D 
Non  invenitur  materia  una  communis  uni- 
cuique  naturalium  rerum,  nisi  in  rebus 
habentibus  generationem  et  corruptionem. 
Unde  et  Rabbi  Moyses  :  Materia  (inquil) 
corporis  quinti  non  est  quatuor  elemento- 
rum  materiae  unigenea. 

Porro  ad  istud,  utrum  omnium  corru- 
plibilium  sit  materia  numero  una,  re- 
spondet  :  Sive  materia  generabilium  et 
corruptibilium  dicat  ens  purum  in  po- 
tentia,  sive  infimum  actualitatis  gradum, 


semper  est  numero  alia  secundum  quod 
consideratur  sub  formis  :  quia  secundum 
dicentes  quod  materia  dicit  infimum  gra- 
dum  actualitatis,materiae  diversorum  com- 
positorum  distinguuntur  se  ipsis  incom- 
plete,  et  per  formas  complete.  Si  vero 
materia  dicatur  quid  pure  potentiale,  quam- 
vis  in  ipsa  formis  circumscriptis  nulla 
possit  intelligi  distinctio  in  actu,  posset 
tamen  in  ea  distinctio  intelligi  in  potentia, 
quae  per  distinctas  formas  reduceretur  ad 
actum  :  sicque  materia  in  diversis  compo- 
sitis  adhuc  esset  numerata  per  formas,  et 
forniEe  formaliter  numerata?.  se,  ipsis.  Ideo 
concedendum  quod  in  diversis  generabili- 
bus  et  corruptibilibus  non  est  materia  nu- 
mero  una.  —  Haec  Richardus.  Qui  etiam 
addit,  quod  materia  de  se  importat  infi- 
mum  actualitatis  gradum.  —  Contra  quod 
objici  potest,  quod  quum  materia  et  forma 
sunt  extrema  et  primo  diversa  ac  se  ipsis 
distincta,  unum  nihilincludit  alterius  : 
ergo  materia  de  se  nil  actualitatis  aut  for- 
malitatis  includit.  —  Denique,  si  cum  Tho- 
ma  concedit  formas  per  materias  indivi- 
duari,  ergo  et  numerantur  per  eas. 

Praeterea  de  hoc,an  omnium  corporalium 
sit  una  materia,  scribit  Thomas  :  Duplex 
super  hoc  invenitur  philosophorum  opi- 
nio,  quarum  utraque  sectatores  habet.  Avi- 
cenna  etenim  omnium  corporalium  dicit 
unam  in  specie  esse  materiam,  argumen- 
tum  ex  ratione  corporeitatis  accipiens, 
quae  quum  sit  unius  rationis,  una  sibi  de- 
betur  materia.  Hoc  autem  Commentator 
in  principio  Cceli  et  mundi  et  alibi  saepe 
improbare  conatur,  quia  materia  quantum 
in  se  est,  est  in  potentia  ad  omnes  formas, 
licet  non  possit  simul  esse  sub  pluribus 
formis  :  ergo  secundum  quod  est  sub  una, 
est  ad  aliam  in  potentia.  Nulla  autem  in- 
venitur  potentia  passiva  cui  non  corre- 
spondeat  potentia  quaedam  activa  potens 
eam  in  actum  reducere,  alias  frustra  esset 
potentia  illa  passiva.  Quumque  non  sit  ali- 
qua  polentia  naturalis  activa  quas  mate- 
riam  cceli  ad  aliam  queat  formam  perdu- 
cere,  nihil  invenitur  in  ccelo  de  maleria 


IN   LIBHUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XII  ;    QU.EST.    III 


prima  corporum  inferiorum.  Sequeretur 
etiam,  quod  materia  elementorum  posset 
actuari  formis  ceelestium  corporum.  Hinc 
positio  ista  Commentatoris  probabilior  mi- 
hi  videtur,  et  Philosophi  dictis  plus  conso- 
na.  Quamvis  autem  corporeitas  secundum 
intentionem  logicam  in  cunctis  corporibus 
exstat  univoce,  tamen  secundum  esse  con- 
siderata,  non  potest  in  materia  corrupti- 
bilium  et  incorruptibilium  esse  rationis 
ejusdem  :  quia  non  habent  se  similiter  in 
essendi  potentia,  quum  unum  sit  possibile 
ad  esse  et  ad  non  esse,  non  aliud.  Haec 
Thomas  in  Scripto. 
At  vero  in  prima  parte,  quaestione  sexa- 
art.  2.  gesima  sexta  :  Circa  hoc,  inquit,  diversfe 
fuerunt  opiniones  philosophorum.  Plato 
namque  et  omnes  ante  Aristotelem  philo- 
sophi  posuerunt  omnia  corpora  esse  de 
natura  quatuor  elementorum.  Quumque 
quatuor  elementa  in  una  communicent 
materia,  ut  mutua  generatio  et  corruplio 
in  eis  ostendit,  sequebatur  quod  omnium 
corporum  una  consistit  materia.  Quod  au- 
tem  quaedam  corpora  sunt  incorruptibilia, 
Plato  adscripsit  non  conditioni  materise, 
sed  voluntati  primi  artificis,  quem  in  pri- 
mo  Timaci  introducit  corporibus  ccelestibus 
dicentem  :  Natura  vestra  estis  dissolubilia, 
mea  autem  voluntale  indissolubilia,  quia 
voluntas  mea  major  est  nexu  vestro.  Hanc 
positionem  Aristoteles  reprobat  per  natu- 
rales  corporum  motus.  Quum  enim  corpus 
cceleste  habeat  naturalem  motum  diver- 
sum  a  motu  naturali  elementorum,  se- 
quitur  quod  ejus  natura  sit  alia  a  natura 
illorum.  Et  sicut  motus  circularis,  qui 
proprius  est  coelestis  corporis,  caret  con- 
trarietate,  motus  autem  elementorum  sunt 
invicem  contrarii,  ut  motus  sursum  et 
deorsum  ;  ita  corpus  cceleste  est  absque 
contrarietate,  corpora  vero  elementaria  ha- 
bent  contrarietatem  ad  invicem.  Quumque 
generatio  et  corruptio  sint  ex  contrariis, 
sequitur  quod  corpus  cceleste  secundum 
suam  naturam  sit  incorruptibile,  elementa 
vero  corruptibilia. 
Verum  non  obstante  hac  differentia  na- 


A  turalis  ineorruptibilitatis  et  corruptibilita- 
tis,  Avicebron  posuit  omnium  corporum 
unain  materiam.attendens  ad  unitatem  for- 
mae  corporalis.  Sed  si  forma  corporeitatis 
esset  una  forma  per  se,  cui  supervenirent 
aliae  formae  quibus  corpora  distinguun- 
tur,  haberet  necessitatem  (quod  dicitur, 
quia  forma  illa  immutabiliter  materiae 
inlnereret),  et  quantum  ad  illam  formain 
omne  corpus  esset  incorruptibile.  Sicque 
corruptio  accideret  per  reinotionem  for- 
marum  sequenlium  :  quae  non  esset  corru- 

B  ptio  simpliciter,  sed  secundum  quid,  quia 
privationi  substerneretur  aliquod  ens  ac- 
tu;  quemadmodum  antiquis  accidebat  phi- 
losophis,  qui  ponebant  subjectum  corpo- 
rum  aliquod  ens  actu,ut  ignem.aut  aerem, 
aut  aliquid  tale.  Supposito  autem  quod 
nulla  forma  qua?  sit  in  corpore  corrupli- 
bili, remaneat  substrata  generationi  et  cor- 
ruptioni,  necessario  sequitur  quod  non  sit 
eadem  materia  corruptibilium  incorrupti- 
biliumque  corporum.  Maleria  enim  secun- 
dum  id  quod  est,  est  in  potentia  ad  for- 

C  mam.Oportet  ergo  quod  materia  secundum 
se  considerata,  sit  in  potentia  ad  formas 
omnium  illorum  quoruin  est  communis 
materia.  Per  unam  autem  formam  non  fit 
in  actu  nisi  quantum  ad  illam  formam. 
Remanet  ergo  in  potentia  quantum  ad  om- 
nes  alias  formas.  Nec  hoc  excluditur  per 
hoc,  si  una  illarum  sit  perfectior  aliis,  vir- 
tualiter  eas  includens  :quia  potentia  quan- 
tum  est  de  se,  habet  se  indifferenter  ad 
perfectum  et  imperfectum.  Unde,  sicut 
quando  est  sub  forma  imperfeeta,  est  in 

D  potentia  ad  formam  perfectam;  ita  dum 
est  sub  forma  perfecta,  remanet  in  poten- 
tia  ad  formam  imperfectam.  Sicque  mate- 
ria  secundum  quod  est  sub  forma  incorru- 
ptibilis  corporis,  erit  adhuc  in  potentia 
ad  formam  corruptibilis  corporis;  et  dum 
actu  eam  non  habet,  erit  simul  sub  forma 
et  privatione.  Hsec  autem  est  dispositio 
corruptibilis  corporis.  Impossibile  ergo  est 
quod  corruptibilis  et  incorruptibilis  cor- 
poris  sit  una  materia. 
Non  tamen  dicendum  est.ut  fingit  Aver- 


AN   OMNIUM   COUPOUALIUM   SIT    UNA   MATEUIA 


23 


roes,  quod  ipsum  corpus  coeleste  sit  ma-  A 
teria  cceli,  in  potentia  exsistens  ad  ubi,  et 
non  ad  esse,  et  forma  ejus  sit  substantia 
separata  quse  unitur  ei  ut  motor  :  quia  im- 
possibile  est  ponere  aliquod  ens  actu,  quin 
vel  ipsum  totum  sit  actus  et  forma,  vel 
habeat  actum  seu  formam.  Semota  ergo 
per  intellectum  substantia  illa  separata,  si 
corpus  cceleste  non  est  habens  formam, 
sequitur  quod  totum  sit  forma  et  actus. 
Omne  autem  tale  est  intellectum  in  actu, 
seu  quid  actualiter  intellectum  aut  inlelli- 
gibile  :  quod  de  corpore  ccelesti  dici  non  B 
potest,  quum  sit  sensibile.  Hinc  materia 
corporis  ccelestis  non  est  in  potentia  nisi 
ad  formam  suam,  sive  illa  sit  anima,  sive 
non.  —  Heec  Thomas  in  Summa. 

Petrus  vero  circa  hrec  narrat  aliorum 
opiniones,  tangens  earum  motiva,  et  qua- 
liter  quaelibet  probabiliter  queat  defendi 
declarans;  nec  ad  aliquam  specialiter  mul- 
tum  declinat,  nolens  in  his  quas  infra  cer- 
titudinem  sunt,  assertorie  loqui. 

Sic  et  Albertus  expositionem  Augustini 
tangit  ac  aliorum  de  operibus  sex  dierum,  C 
magis  tamen  declinare  videtur  ad  Augu- 
stinum.  —  An  vero  sit  una  materia  in  om- 
nibus  spiritualibus  ac  corporalibus,  vel 
saltem  in  corporalibus  cunctis,  non  movet 
Summ.  th.  in  ista  distinctione,  sed  supra  in  prima, 
ppart. q.4.  ^j  jn(iucjt  positionem  Avicebron  et  Pla- 
tonicorum,  sicut  prsehabitum  est,  et  sequi- 
tur  Peripateticos  asserentes  non  esse  vere 
ac  proprie  materiam  in  intellectualibus 
substantiis  separatis,  neque  in  anima  ra- 
tionali.  Infra  quoque,  quartadecima  distin- 
ctione,  tuetur  corpus  cceleste  non  esse  na-  D 
turae  elementaris,  nec  materiam  ejusdem 
rationis  esse  in  ccelis  ac  elementis.  —  Idem 
fatetur  Udalricus  in  Summa  sua,  quarto 
volumine. 

Preeterea  Durandus  in  decisione  hujus 
qusesiti,  utrum  omnium  corruptibilium  et 
incorruptibilium  sit  materia  eadem,scribit 
notabilia  qusedam  :  De  hoc,  inquiens,  est 
triplex  opinio  :  una,  quod  ipsorum  est  alia 
et  alia  materia;  secunda,  quod  eadem  ; 
tertia,  quod  nec  eadem,  nec  alia.  Per  in- 


corruptibilia  vero  intelligit  soluin  ccelestia 
corpora  :  nempe  in  angelis  non  esse  mate- 
riam  alibi  comprobavit.  Per  tertiam  vero 
opinionem  intelligit  positionem  Averrois, 
qui  in  libro  de  Substantia  orbis  affirmat 
in  ccelestibus  corporibus  non  esse  mate- 
riam  quae  sit  pars  compositi.  Prima  vero 
opinio  est  quam  Thomas  et  Richardus  se- 
quuntur  :  cujus  motiva  tangit  Durandus, 
quaj  et  modo  inducta  sunt.  Porro  secunda 
est  opinio  ipsius  Avicebron,  quam  Bona- 
ventura  magis  sequi  videtur. 

Durandus  vero  sequitur  primam.  Nihilo 
minus  objicit  contra  eam  :  Huic  (dicens) 
opinioni  duo  obviare  apparent.  Primum, 
quia  secundum  rationem  ejus  sequitur 
quod  sicut  corruptibilium  et  incorruptibi- 
lium  corporum  non  est  eadem  materia,  ita 
nec  ipsorum  incorruptibilium  ad  invicem; 
sed  erunt  tot  materise  prima3,quot  corpora 
coelestia  :  quia  materia  unius  corporis  coe- 
lestis  aut  est  in  potentia  ad  formas  alio- 
rum  corporum  ccelestium,  aut  non.  Si  est 
in  potentia  ad  formas  aliorum  corporum, 
quum  eas  actu  non  habeat,  est  sub  priva- 
tione  earum ;  materia  autem  sub  privatio- 
ne,  est  corruptionis  principium,  sicut  di- 
cunt  :  sicque  corpus  coeleste  corruptibile 
esset,  quod  negant.  Materia  vero  est  in 
potentia  ad  formas  omnium  quorum  est 
communis  materia.  Ergo  coelestium  corpo- 
rum  ad  invicem  non  est  aliqua  communis 
materia,  sed  erit  materia  uniuscujusque 
differens  a  materia  alterius  propria  ratio- 
ne  ;  et  praeter  materiam  corruptibilium, 
erunt  tot  primee  materiaa  quot  ccelestia 
corpora.  Quod  inconveniens  valde  videtur: 
sic  namque  coelestia  corpora  differrent  in- 
ter  se  genere.  —  Secundum  est,  quia  im- 
possibile  est  ea  quas  diversarum  sunt  rati- 
onum,  esse  in  gradu  propinquitatis  sequali 
ad  esse,  quemadmodum  impossibile  est 
diversas  species  numerorum  esse  in  di- 
stantia  aequali  ad  unum.  Si  ergo  materia 
ccelestium  sit  alterius  rationis  a  materia 
corporum  inferiorum,  non  sunt  in  gradu 
aequali.  Quumque  maleria  generabilium  et 
corruptibilium  sit  pura  potentia  ad  esse 


24 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XII  ;    QU.EST.    III 


et  ad  omnia  qua?  consequuntur  ipsum  es- 
se,  impossibile  est  quod  materia  coele- 
stium  sit  potentia  pura  ad  esse,  quia  in 
pura  potentia  non  sunt  gradus,  sicut  nec 
in  puro  actu;  sed  materia  illa  necessario 
erit  actus  aut  actum  habens  :  quorum 
utrumque  est  impossibile,  quia  quocum- 
que  eorum  dato,  sequeretur  quod  ex  ipsa 
et  forma  non  fieret  unum  per  se,  sicque 
ccelum  non  essct  unum  per  se,  nec  unuin 
simpliciter. 

Verum  ha?c  solvi  possunt,  dicendo  ad 
primum,  quod  corpora  ccelestia  commu- 
nicant  in  materia,  non  tamen  sunt  ad 
invicem  transmutabilia,  nec  materia  uni- 
us  proprie  fertur  privata  forma  alterius. 
Transmutatio  namque  fit  inter  contraria, 
non  inter  similia.  Communitas  autem  ma- 
teria?  ad  formas  diversas  ex  qua  provenit 
quod  possit  transmutari  ad  ipsas,  est  ad 
formas  diversas  secundum  diversos  gra- 
dus  specificos.  Quum  ergo  corpora  ccele- 
stia  non  differant  specie,  nec  formae  eo- 
rum,sed  numero  solo,  non  sunt  ad  invicem 
transmutabilia.  —  Ad  secundum  dicunt 
aliqui,  quod  in  pura  potentia  passiva  est 
dare  gradus,  et  in  puro  actu  similiter,  su- 
mendo  actum  proportionabiliter  ad  passi- 
vam  potentiam  :  sicut  enim  materia  est 
pura  potentia,  sic  forma  est  purus  actus. 
Materia  namque  sic  est  pura  potentia,  quod 
nec  est  actus,nec  habet  actum  partem  sui; 
tamen  actui  exstat  unibilis  :  sic  forma  ita 
est  actus,  quod  non  est  potentia;  nec  habet 
potentiam  partem  sui.tamen  potentia?  uni- 
bilis  est,  Quemadmodum  ergo  in  tali  ac- 
tu,  sic  et  in  hujusmodi  potentia  est  dare 
gradus. 

Secunda  opinio  est,  quod  omnium  cor- 
ruptibilium  et  incorruptibilium  est  eadem 
materia.  Hoc  etenim  ab  aliis  non  negatur, 
nisi  quia  inferiora  sunt  corruptibilia,  non 
alia.  Sed  istud  non  obstat,  quia  materia 
non  est  corruptionis  principium,  nisi  in 
quantum  privationi  et  eontrarietati  subje- 
cta,  ut  primo  Physicorum  habetur.  Materia 
vero  coeli,quamvis  sit  eadem  cum  materia 
inferiorum,  non  est  tamen  privationi  et 


A  contrarietati  subjecta  in  ccelo  :  imo  forma 
cceli  est  quodammodo  omnis  forma,utpote 
productiva  omnium  inferiorum  formarum. 
Quod  demum  ait  Philosophus,  ea  commu- 
nicare  in  maleria  qua?  possunt  ad  invicem 
transmutari,  intelligitur  de  materia  non 
prima,  sed  proxima.  —  His  autem  objici- 
tur,  quia  materia  susceptiva  est  formae, 
non  solum  secundum  id  quod  est  vir- 
tualiter,  sed  item  secundum  id  quod  est 
essentialiter;  forma  vero  cceli  non  est  es- 
sentialiter   omnis   forma   :   ergo    materia 

B  stans  sub  forma  coeli,  adhuc  omni  alia 
forma  est  privata. 

Tertia  opinio  est,  quod  in  ccelo  non  est 
materia.  Materia  quippe  dupliciter  sumi- 
tur.  Primo  ut  est  pars  essentialis  compo- 
siti  :  sicque  Averroes  cum  suis  sequacibus 
negat  materiam  esse  in  ccelo,  dicens  quod 
ccelum  sit  corpus  simp!ex,non  solum  sim- 
plicitate  opposita  mixtioni,secundum  quod 
elementa  dicuntur  simplicia  corpora,  sed 
et  simplicitate  opposita  compositioni  ex 
essentialibus  partibus,seu  ex  forma  et  ma- 

C  teria,  qua  simplicitate  nullum  corpus  ge- 
nerabile  et  corruptibile  potest  esse  sim- 
plex.  Secundo  sumitur  materia  ut  est 
subjectum  actu  ens,  secundum  quod  ac- 
cidentia  dicuntur  habere  materiam.  Sic- 
que  dicunt  in  ccelo  esse  materiam,  vel 
potius  ipsum  ccelum  esse  materiam  suae 
quantitatis,  diaphaneitatis  et  luminosita- 
tis.  Denique  opinio  ista  fundatur  in  hac 
imaginatione  :  Ea  qua?  a  Deo  procedunt, 
quanto  plus  distant  ab  ipso,  tanto  composi- 
tionem  incidunt  ampliorem;  et  quo  minus, 

D  eo  minorem.  Quumque  ccelestia  corpora 
minus  distent  a  Creatore  quam  corruptibi- 
lia,  erunt  minus  composita  :  itaque  in  eis 
non  erit  diversarum  conjunctio  naturarum, 
videlieet  forma?  et  materia?,sed  solum  par- 
tium  quanfitativarum.  Pra?terea,  secundum 
Commentatorem,  operatio  arguit  seu  scire 
facit  formam,  transmutatio  materiam  :  nam 
sicut  operatio  est  entis  in  actu,  sic  motus 
seu  transmutatio  est  entis  in  potentia;  po- 
tentia  quoque  respicit  materiam,  quem- 
admodum  actus   formam.  Quidquid  ergo 


QCEST.    IV   :   AN   SINT   TANTUM   QUATU0R   CO^EQUEVA 


2o 


habet  materiam  quae  est  in  potentia  ad  A 
esse,  potest  transmutari  de  esse  ad  non 
esse,  et  de  non  esse  ad  esse.  Si  igitur  cce- 
lum  haberet  materiam  talem,  posset  trans- 
mutari  de  esse  ad  non  esse,  essetque  cor- 
ruptibile.  —  Verumtamen  huic  opinioni 
objicitur,  quia  ccelum  aut  est  materia  tan- 
tum,  aut  forma  tantum,  aut  compositum 
ex  utroque.  Non  potest  dici  quod  sit  mate- 
ria  tantum,  quia  non  esset  quid  actu  ;  nec 
forma  tantum,  quoniam  forma  per  se  actu 
subsistens,  est  intellectus  :  ergo  composi- 
tum  est  ex  utroque.  Iterum,  in  omni  quod  B 
movetur,  oportet  imaginari  materiam ;  si- 
militer  in  omni  re  corporali  sensibili.  Ad 
hsec  tamen  alii  respondent,  quod  divisio 
substantia?  in  materiam,  formam  et  com- 
positum,  non  est  universalis,  sed  solum 
in  certo  genere  rerum,  quum  angelus  non 
sit  materia,  nec  forma  quee  est  actus  ma- 
teriae,  neque  compositum ;  similiter  omne 
mobile  atque  sensibile  habet  materiam  al- 
tero  modo  praetacto.  —  Tamen  huic  non 
consentio  opinioni;  nec  verum  est  quod 
omnis  materia  qua?  est  in  potentia  ad  esse,  C 
sit  in  potentia  ad  non  esse,  praesertim  dum 
est  actuata  propria  forma  ejus  appetitum 
satiante. —  Ha?c  Durandus.  In  cujus  verbis 
obscurum  videtur  quod  ait,  corpora  ccele- 
stia  ab  invicem  specie  non  differre,  nec 
formas  eorum  :  cujus  oppositum  alibi  est 
ostensum.  Thomas  quoque  et  Richardus 
hoc  improbant,et  infra  patebit  contrarium. 
Praeterea  circa  pra?habitas  quaestiones 
multa  pulchra  disseruit  Alexander,  qua? 
sententialiter  sunt  inducta,  et  tenet  quod 
non  est  communis  materia  cceli  et  terra?  :  D 
Non  est,  inquiens,  una  materia  communis 
ccelo  et  terrae.  Et  quamvis  omnium  sub- 
stantiarum  sit  unum  genus  in  rationali  phi- 
losophia,  non  tamen  eadem  est  materia.Non 
enim  correspondet  materiae  genus,quamvis 
dicamus  genus  esse  ad  modum  materise, 
difierentiasque  instar  formae  :  alias  eadem 
esset  materia  spirituum  et  corporum.  Di- 
stinguitur  ergo,  quod  quaedam  est  mate- 
ria  subjecta  motui  et  contrarietati,  sicut 
in  elementis;  qusedam  motui,  non  contra- 


rietati,  ut  in  coelis ;  quaedam  nec  motui, 
nec  contrarietati,  sed  tantum  formis,  ut  in 
spiritibus.  Oportet  autem  nos,  loquendo 
secundum  expositiones  Sanctorum,  fateri 
non  esse  eamdem  materiam  cceli  et  terra?, 
si  nomine  cceli  intelligatur  ccelum  empy- 
reum,  juxta  Strabum.  Si  vero  per  ccelum 
intelligantur  firmamentum  ac  sidera,  est 
distinguendum.  Materia  namque  commu- 
nis  potest  vocari,  in  qua  sit  formarum  ad 
invicem  transmutatio.  Nec  sic  est  cceli  et 
terrae  communis  materia.  Sicque  Gregorius 
loquitur,  distinguendo  ccelum  et  ea  quae 
spectant  ad  ipsum,  a  terra  et  ab  his  quae 
producuntur  ex  ea.  Si  vero  dicatur  mate- 
ria,  in  qua  est  formarum  distinctio  ante- 
quam  plenarie  distinguantur,  sic  commu- 
nis  potuit  esse  materia  cceli  aquei  seu 
crystallini  et  firmamenti  ac  inferiorum 
ccelorum.  Insuper  dici  potest,  quia  quum 
dicitur,  In  principio  creavit  Deus  coe-  Gen.  i,  i. 
lum  et  terram,  per  ccelum  et  terram  de- 
signatur  informis  materia,  ex  qua  facta 
sunt  coelum  et  terra.  Unde  Augustinus 
contra  Manichaeos  :  Primo  materia  facta 
est  confusa  et  informis,  ex  qua  omnia  fi- 
erent  quae  sunt  formata  atque  distincta  : 
quam  credo  a  Graecis  chaos  vocari.  Sic 
enim  in  libro  Sapientia?.  dicitur  Deo  :  Qui  Sap. xi.is. 
fecisti  mundum  de  materia  informi.  Pro 
quo  aliqui  codices  habent :  De  materia  in- 
visa.  Hinc  rectissime  creditur  Deus  omnia 
ex  nihilo  condidisse  :  quia  etsi  omnia  de 
materia  illa  sunt  facta,  ipsa  tamen  materia 
de  nihilo  facta  est.  —  Haec  Alexander,  qui 
in  ceteris  satis  concordat  nunc  approbatis. 
Attamen  nunc  temporis  in  quo  omnia  si- 
mul  creata  dicuntur  secundum  utramque 
expositionem,non  secundum  eumdem  sen- 
sum,  dicit  fuisse  nunc  aevi,  non  temporis. 


QU^ESTIO    IV 


OUaeritur,  An  sint  tantum  quatuor 
cosequseva,  videlicet    angrelus, 
coelum,  tempus,  materia. 


26 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XII  ;    QUiEST.    IV 


Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  lo-  A 
cus  est  conservativus  locati  et  ei  cosevus, 
sicut  et  tempus  rei  temporali ;  tempus  ve- 
ro  est  corruptivum  rei  temporalis  :  ergo 
locus  est  unum  coa?qua?vorum,  sicut  et 
tempus,  imo  et  magis  quam  tempus.  — 
Secundo,  tempus  est  mensura  motus  coe- 
lestis,  ergo  satis  datur  intelligi  nomine 
cceli,  nec  ultra  ccelum  ponit  in  numerum: 
imo  quum  ccelum  mobile,  utpote  firma- 
mentum,  secunda  die  sit  factum,  tempus 
secunda  die  incepit,  nec  coa?qua?vum  est 
angelo.  B 

In  oppositum   sunt  auctoritates  Beda?, 
Strabi  ac  Babani. 

Ad  istud  respondet  Albertus  libro  de 
IV  Coa?qua?vis:Numerus  coa?qua?vorum  ac- 
cipitur  penes  principia  creationis  et  coex- 
sistentiam  eorumdem.  Sunt  enim  quaxlam 
creata  ex  materia  corporea  mutabili,  et 
illorum  principium  exstat  materia.  Qua?- 
dam  vero  ex  materia  immutabili  per  ge- 
nerationem  et  corruptionem,  et  horum 
principium  est  coelum.  Qmedam  autem  C 
creata  sunt  non  ex  corporali  materia,  et 
ha?c  nequeunt  esse  principiata  ex  materia 
aut  ex  ccelo,  ut  angelus.  Ideo  tria  ista  sunt 
coa?qua?va.  Tempus  quoque  coa?qua?vum 
ponitur  eis,  secundum  quod  sumitur  ex- 
tenso  nomine  pro  mensura  cujuscumque 
mutationis  ad  quodcumque  esse,  videlicet 
pro  mensura  progressionis  rerum  in  esse 
per  creationem.  Hinc  tempus  illud  non  est 
in  uno  dumtaxat,  sed  adjacet  tribus,  an- 
gelo,  ccelo,  materia?;  habetque  duplicem 
comparationem  ad  id  cui  adjacet,  utpote  D 
ut  mensura,  et  accidens.  Atque  ut  accidens 
principiatur  ex  illis,  estque  posterius  illis 
secundum  intellectum,  non  quoad  esse  et 
durationem  ;  sed  ut  mensura,  est  passio 
motus  et  adjacet  ut  coa?vum.  —  Porro  lo- 
cus  proprie  non  est  nisi  extremitas  corpo- 
ris  alicujus,  et  refertur  ad  ipsum  sicut 
terminans  ad  terminatum,  et  pars  ad  to- 
tum.  Secundum  autem  quod  accipitur  in 
generatione  atque  natura,  habet  influen- 
tiam  quamdam  principii  super  formam  et 


figuram  rei  generata?  in  ipso,  prout  ait 
Porphyrius  :  Generationis  principium  di- 
citur  vel  ab  eo  qui  genuit,  aut  ab  eo  in 
quo  quis  genitus  est.  —  Ha?c  Albertus.  Et 
concordat  Udalricus. 

Denique  Thomas  :  Per  opus  (ait)  creatio- 
nis  instituta  est  tota  natura  quantum  ad 
esse  suum  informe.  Unde  qua?  reduci  ne- 
queunt  ad  unum  informe  principium,quod 
est  materia,  faciunt  numerum  in  operibus 
creationis.  Substantia  autem  et  accidens 
non  reducuntur  in  unam  materiam,  quo- 
niam  accidentis  pars  materia  non  est.  Hinc 
accidens  quod  est  sicut  extra  mensurando 
denominans,  substantia?  connumeratur,  vi- 
delicet  tempus.  Substanlia  quoque  spiri- 
tualis  et  corporalis  in  materiam  unam  non 
rediicuntur,  quum  spiritualia  careant  ipsa 
maleria.  Similiter  corporum  ccelestium  et 
inferiorum  non  est  una  maleria.  Ideo  an- 
gelus,  coelum  et  materia  quatuor  elemen- 
toruin  inter  coa>qua?va  connumerantur. 
Quuinque  locus  sit  superficies  corporis 
locantis,  creatio  loci  in  creatione  intelligi- 
tur  corporalis  natura?.  At  vero  accideutium 
qmedam  denominant  illud  in  quo  sunt,  ut 
albedo  parielem  ;  et  illa  intclliguntur  cre- 
ata  in  creatione  subjectorum  suorum,  si 
sint  de  his  qua?  primum  esse  consequun- 
tur,  ut  figura  et  quantitas.  Quaedam  vero 
denominanl  illud  in  quo  non  sunt  ut  in 
subjecto,  ut  locus.  Non  enim  est  locus  cor- 
poris  continentis  in  quo  est  ut  in  subje- 
cto,  sed  corporis  contenti ;  et  tempus  est 
numerus  omnium  motuum,  quamvis  pri- 
mo  motus  in  quo  est  ut  in  subjecto,  vide- 
licet  motus  primi  mobilis,  per  quem  om- 
nes  motus  alii  mensurantur,  ut  decimo 
Metaphysica?  dicitur.  Attamen  alia  ratio 
est  de  tempore  et  de  loco  :  quoniam  locus 
essentialiter  est  superficies  corporis  locan- 
tis;  tempus  autem  non  est  idem  numero 
cum  aliquo  accidente  in  substantia  funda- 
to.  Locus  quoque  totum  suum  eomplemen- 
tum  sortitur  in  re;  ratio  autem  temporis 
completur  actione  anima?  numerantis  :  id- 
eo  magis  habet  rationem  extrinseci,  quam 
locus  aut  aliud  quodcumque  accideus.  Id- 


QtLEST.   V   :   AN   SECUNDUM   AUGUSTINUM   SALVETUR   SEX   DIERUM   DISTINCTIO 


27 


circo  prffi  illis  inter  coaequaeva  annumera- 
t.ur.  Quod  el  factum  puto  ad  removendum 
antiquorum  philosophorum  errorem  qui 
tempus  dixerunt  aeternum,  praeter  Plato- 
nem,  sicut  octavo  dicitur  Physicorum.  — 
Prseterea  si  dicantur  omnia  non  simul  fa- 
cta,  motus  cceli  ccepit  die  secunda,  sicque 
tempus  istud  non  potest  intelligi  mensura 
seu  numerus  motus  primi  mobilis.  Sed 
per  tempus  significatur  aevum,  secundum 
quosdam,aut  largissime  sumitur  pro  men- 
sura  cujuscumque  successionis,ita  ut  tem- 
pus  primo  creatum  dicatur  quod  mensurat 
creationem  rerum,  qua  post  non  esse,  pro- 
dierunt  in  esse.  —  Postremo  per  ccelum 
intelligitur  ccelum  empyreum,  aut  etiam 
crystallinum  et  sidereum,  quantum  ad  na- 
turam  informem  horum  duorum.  Ccelum 
namque  empyreum  mox  in  sua  creatione 
ultimum  habuit  complementum.  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte,  qua>stione  sexage- 
art.  i.  sima  sexta,  testatur  :  Communiter  ponun- 
tur  quatuor  simul  creata,  videlicet  natura 
angelica,  ccelum  empyreum,  maleria,  tem- 
pus.  Verumtamen  hoc  dictum  non  proce- 
dit  secundum  intentionem  Augustini.  Au- 
gustinus  quippe  ponit  duo  prima  creata, 
puta  naturam  angelicam  et  corporalem 
materiam  informem,  nulla  mentione  facta 
de  coelo  empyreo.  Et  haec  duo,  natura  an- 
gelica  ac  informis  materia,  praecedunt  for- 
mationem  non  duratione,  sed  natura  :  et 
sicut  natura  praecedunt  formationem,  sic 
etiam  et  motum  et  tempus.  Sicque  tempus 
non  potest  illis  connumerari  ut  coaequae- 
vum.  Procedit  ergo  enumeratio  illa  secun- 
dum  aliorum  intentionem  Sanctorum,  di- 
centium  quod  informitas  materiae  duratione 
praecessit  formationem.  Sicque  illius  du- 
rationis  necesse  est  ponere  aliquod  tem- 
pus  :  aliter  enim  mensura  durationis  illius 
accipi  non  valeret.At  vero  si  motus  firma- 
menti  non  statim  a  principio  ccepit,  tunc 
tempus  quod  praecessit,  non  fuit  numerus 
motus  firmamenti,  sed  cujuscumque  pri- 
mi  motus.  Accidit  etenim  tempori  quod 
sit  numerus  motus  firmamenti,  in  quan- 


A  tum  hic  motus  est  primus  motuum.  Si  au- 
tem  esset  alius  motus  primus,  illius  motus 
mensura  esset  tempus,  quoniam  omnia 
mensurantur  primo  sui  generis,  secundum 
Philosophum.  Oportetque  dicere  statim  a 
principio  fuisse  aliquem  motum,  ad  mi- 
nus  secundum  successionem  conceptio- 
num  et  affectionum  in  mente  angelica. 
Motus  autem  sine  tempore  nequit  intelligi, 
quum  nihil  aliud  sit  tempus,  quam  nume- 
rus  prioris  et  posterioris  in  motu.  —  Quod 
si  quaeratur,  cur  tempus  magis  quam  mo- 

B  tus  inter  coaequaeva  annumeretur,  dicen- 
dum  quod  inter  primo  creata  seu  coaequae- 
va  computantur  ea  quae  habent  generalem 
habitudinem  ad  res.  Tempus  autem  habel 
rationem  communis  mensurae,  non  motus, 
qui  solum  ad  suum  mobile  comparatur. 
Haec  Thomas  in  Sunima.  Ex  quibus  patent 
objeeta. 

Consonat  Petrus  :  Universale,  inquiens, 
naturaliter  prius  est  particulari.  Ideo  ea 
quse  respectu  aliarum  rerum  rationem  ali- 
cujus  universalis  principii  habent,  primo 

C  creata  dicuntur,  in  quibus  cetera  quodam- 
modo  continentur.  Ideo  quatuor  praefata 
dicuntur  primo  creata  seu  coaequaeva.  Nam 
omnia  sunt  in  materia  sicut  in  sustinente, 
in  angelica  natura  sicut  in  continente  et 
regente,  in  ccelo  empyreo  ut  in  continente, 
in  lempore  ut  in  mensurante.  Haec  Petrus. 


QU^ESTIO    V 


D  /^Onsequenter  quaeritur,  An  secun- 
\J  dum  expositionem  Aug-ustini 
salvetur  sex  dierum  distinctio. 

Videtur  quod  non,  quoniam  dies  ex  sua 
ratione  dicit  successionem  temporalem  et 
temporis  partem,  et  continet  mane,  meri- 
diem,  vesperam  :  quae  in  spirituali  die,  de 
qua  loquitur  Augustinus,  non  inveniuntur 
ad  litteram,  sed  metaphorice,  mystice,  et 
per  adaptationem. 

Ad  hoc  Alexander-  respondet  :  Lux  illa 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XII  ;    QU.EST.    V 


fuit  irradiatio  super  intellectum  angeli-  A 
cum  ad  cognoscendum  :  vel  in  Verbo,  et 
sic  diceretur  mane ;  vel  in  proprio  genere, 
sicque  vespere  vocaretur.  Istse  vero  irra- 
diationes  distinguuntur  secundum  opera- 
ta.  In  opere  namque  distinctionis  erat  tri- 
plex  distinctio  :  una  lucis  a  tenebris;  alia 
aquarum  superiorum  ab  inferioribus ;  ter- 
tia  inferiorum  ab  arida.  Et  ita  tria  sunt 
operata,  et  secundum  ea  tres  dies.  Simili- 
ter  in  ornatu  erant  tria,  puta  ornatus  cceli, 
ornatus  aeris  et  aqua?,  et  ornatus  terra?. 
Sicque  sunt  alii  dies  tres.  Septimus  autem  B 
dies  determinatur  secundum  conservatio- 
nem  rerum  factarum,  quia  non  solum 
oportet  producere,  sed  etiam  conservare. 
Haec  Alexander. 

Denique  de  his  Tliomas  diffusius  ac  cla- 
rius  loquens  :  Illi  (ait)  sex  dies,  secundnm 
Augustinum,  sunt  unus  dies  simul  pra?- 
sentatus  sex  rerum  distinctionibus,  se- 
cundum  quas  numeratur;  quemadmodum 
unum  Verbum  est  quo  omnia  facta  sunt, 
scilicet  Filius  Dei,  quamvis  sa?pe  legatur  : 
Dixit  Deus.  Et  sicut  opera  illa  salvantur  C 
in  universis  sequentibus  qua?  ex  ipsis  pro- 
pagantur  operatione  naturap,  ita  illi  sex 
dies  manent  in  tota  successione  temporis. 
Natura  quippe  angelica  intelleclualis  est, 
et  lux  est;  et  si  proprie  lux  est,  oportet  ut 
ejus  illustratio  dies  vocetur.  Angelica  au- 
tem  natura  in  prima  rerum  conditione  co- 
gnitionem  earum  accepit,  sicque  lux  in- 
tellectus  ejus  rebus  creatis  pra?sentabalur 
in  quantum  cognoscebantur;  unde  ipsa 
cognitio  rerum  dicitur  dies,  atque  secun- 
dum  diversa  genera  ac  ordinem  cognito-  D 
rum  dies  illi  distinguuntur  ac  ordinantur  : 
ut  in  prima  die  intelligatur  formatio  spi- 
ritualis  creatura?  ad  Verbum  seu  ad  ejus 
imitationem  ;  in  secunda  die  formatio  cre- 
atura?  corporea?  quantum  ad  ejus  partem 
superiorem,  qua?  dicitur  firmamentum;  in 
tertia  die  quantum  ad  partem  inferiorem, 
videlicet  terra?  et  aqua?  ac  aeris  sibi  vi- 
cini;  in  quarta  die  superior  pars,  scilicet 
firmamentum  ornatur ;  in  quinta  inferior 
pars,  quoad  aquam   et  aerem ;  in   sexta 


quantum  ad  terram.  Quumque  Deus  sit  lux 
plena,  in  quo  nulla?  sunt  tenebra?,  cognitio 
Dei  plena  est  lux;  creatura  vero,  ex  hoc 
quod  ex  nihilo  est,  tenebras  possibilitatis 
imperfectionisque  habet:ideo  cognitio  qua 
creatura  cognoscitur,  tenebris  est  admixta. 
Potest  autem  cognosci  dupliciter,  puta  in 
Verbo,  secundum  quod  exit  ab  arte  divi- 
na  :  sicque  ejus  cognitio  dicitur  matutina; 
quoniam  sicut  mane  finis  est  tenebrarum 
et  principium  lucis,  sic  creatura  a  Verbo 
principium  lucis  sumit,  quum  prius  non 
fuerit.  Cognoscitur  quoque  prout  est  in 
propria  sua  natura  exsistens  :  et  talis  co- 
gnitio  dicitur  vespertina;  quoniam  sicut 
vespera  est  terminus  lucis  et  tendit  in 
noctem,  sic  creatura  in  se  exsistens,  est 
terminus  operationis  Verbi,  tanquam  facta 
per  Verbum,  et  de  se  in  tenebras  tendens 
defectionis,  etc.(Ha^c  autem  superius  dicta  disi 
sunt,  ubi  de  cognitione  angelorum  matu- 
tina  ac  vespertina  tractatum  est.) 

Ha?c  demum  expositio  subtilis  et  bona 
est,  dummodo  dies  et  lux  in  spiritualibus 
proprie,  non  metaphorice,  dicantur.  Sed 
quoniam  a  plerisque  negatur,  ideo  susti- 
nentes  cum  Augustino  omnia  esse  simul 
facta  atque  per  species  distincta,  dicere 
possumus  quod  dies  de  quibus  hic  agitur, 
accipiuntur  pro  illustratione  lucis  corpo- 
ralis;  ita  tamen  quod  ordo  dierum  atten- 
datur  secundum  ordinem  et  distinctionem 
eorum  in  qua?  lux  illa  corporalis  refulget. 
Itaque  lux  illa,  tam  spiritualis  quam  cor- 
poralis  potest  intelligi.  Et  si  intelligatur 
corporalis,  dies  distinguentur  secundum 
diversa  illuminata,  non  secundum  tempus 
illuminationis.  Si  vero  intelligatur  lux  spi- 
rilualis,  non  est  per  influentiam  luminis 
ad  res  creandas,  sed  per  lucis  fulgorem  ad 
res  cognoscendas.  —  Pra?lerea  species  re- 
rum  primo  habent  esse  in  arte  divina,  qna? 
est  Verbum  seternum  :  quod  significatur 
quum  dicitur,  Dixit  Deus.  Fiat,  id  est,  Ver- 
bum  genuit,  in  quo  erat  ut  fieret.  Secundo 
habent  esse  in  intelligentia  angelica :  quod 
significatur  quum  dicitur,Factum  est.Ter- 
tio  esse  habent  in  rebus:quod  significatur 


iv,q.i. 


QU.EST.   VI    :   AN   MATERIA   SIT   DE   ESSENTIA    COMPOSITI 


29 


dum  dicitur,  Fecit  Deus.  —  Haec  Thomas. 
In  his  doctores  satis  concordant,  quam- 
vis  variis  verbis  eumdem  exprimunt  sen- 
sum.  Thomas  quoque  in  prima  parte,  quae- 
stione  septuagesima  quarta,  plenius  super 
his  scripsit,  ut  suis  locis  tangetur. 


QU/ESTIO  VI 


Clrca  haec  quaerit  Richardus,  An  ma- 
teria  sit  de  essentia  compositi. 

Videtur  quod  non,quoniam  septimo  Me- 
taphysicae  loquitur  Philosophus,  quod  ani- 
ma  est  substantia  animati.  —  Itemque 
Commentator,  quod  definitio  est  universa- 
lis  intentionis  et  formae,  non  aggregati  ex 
forma  atque  materia.  Sed  definitio  indicat 
quid  est  res.  Ergo  materia  non  est  de 
essentia  rei. 

In  contrarium  est  quod  quinto  Metaphy- 
sicae  suae,  capitulo  quinto,  Avicenna  de- 
prompsit  :  Composita  non  sunt  ex  forma 
tantum  id  quod  sunt.  Definitio  enim  com- 
positorum  non  est  ex  sola  forma  :  defini- 
tio  quippe  rei  significat  omne  illud  ex 
quo  componitur  sua  essentia;  unde  con- 
tingit  ut  contineat  materiam  aliquo  mo- 
do.  Et  per  hoc  agnoscitur  differentia  inter 
quidditatem  et  formam  :  forma  namque 
est  pars  quidditatis  in  compositis.  Rursus, 
Philosophus  septimo  Metaphysicae  et  Com- 
mentator  ibidem  affirmant,  quod  homo  et 
animal  est  totum  aggregatum. 

Ad  hoc  ait  Richardus  :  Aliqui  dicunt 
quod  materia  non  est  de  essentia  compo- 
siti,  sed  transmutatur  in  essentiam  com- 
positam,  et  est  in  quam  resolvitur  essentia 
composita, nec  tamen  annihilatur;  materia 
vero  transmutatur  in  id  quod  generatur. 
Et  quod  generatur,  non  dicunt  esse  ex 
materia  et  forma  compositum,  ita  ut  ma- 
teria  sit  actu  pars  essentiae  illius,  sed  pro 
tanto,  quoniam  ipsum  genitum  secundum 
id  quod  est,  est  actu  forma.  Quamvis  au- 
tem  opinio  haec  aliquam  habeat  probabi- 
litatem,est  tamen  expresse  contra  Philoso- 


A  phum,  ponentem  materiam  ingenerabilem 
et  incorruptibilem  esse,  primo  Physico- 
rum,  et  quod  sit  de  essentia  compositi, 
septimo  Metaphysicae ;  et  contra  Avicen- 
nam  quinto  Metaphysicae  suae,  ubi  ait  quod 
quidditas  compositi  est  compositio  formam 
materiamque  complectens;  et  contra  com- 
munem  opinionem,  quae  tenet  quod  nulla 
forma  generabilis  et  corruptibilis  potest 
naturalis  exsistere  per  se.  —  Mihi  autem 
apparet,  quod  si  accipiatur  materia  pro 
re  potentiali  transmutabili  in  formam,  sic 

B  non  est  de  essentia  compositi,  quamvis  id 
in  quod  transmutatur,  sit  de  illius  essen- 
tia.  Porro  si  sumitur  materia  pro  funda- 
mento  transmutationis  primario,  quod  re- 
cipit  formam  tanquam  essentialem  suam 
perfectionem,  nec  transmutatur  in  eam, 
sic  ipsa  est  de  essentia  compositi.  Haec 
Richardus.  —  De  cujus  hac  duplici  acce- 
ptione  materiae  quid  videatur,  tactum  est  P.  17 1 
supra,  nec  hujus  quaestionis  discussioni 
volo  hic  immorari. 
Thomas  vero  in  pluribus  locis,  praeser- 

C  tim  in  tractatu  suo  de  Esse  et  essentia, 
tenet  materiam  esse  de  quidditate  mate- 
rialium  rerum.  Albertus  vero,  Udalricus  et 
alii  quidam,  imo  et  Hugo  de  S.  Victore, 
senserunt  materiam  non  esse  de  essentia 
materialium,nisi  ut  quid  intrinsece  termi- 
nans  fluxum  formae.  Allegat  quoque  Tho- 
mas  pro  se,  quod  definitiones  naturalium 
non  dantur  per  additamenta,  quae  tamen 
per  materiam  dantur :  idcirco  materia  non 
videtur  extranea  essentiae  talium.  Verum 
de   his   Ioco  opportuniori  plenius  inqui- 

D  retur. 

Amplius  Scotus  hic  sciscitatur,  utrum 
in  substantia  generabili  et  corruptibili,  sit 
aliqua  entitas  positiva  realiter  distincta  a 
forma.  Quocirca  inter  cetera  scribit  :  Opi- 
nio  una  est,  quae  ponit  rem  generabi- 
Iem  et  corruptibilem  habere  tantum  in  se 
unam  realitatem  positivam.  Verum  aliqui 
hoc  tenentes,  dicunt  realitatem  illam  esse 
materiam,  aliqui  formam.  Et  differunt  illae 
opiniones  solum  in  voce  :  quia  dicentes 


30 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARCM.   —    DIST.    XII  ;    QU.F.ST.   VI 


realitatem  illam  e.sse  materiam,  dicunt  ma-  A 
teriam  in  gradu  suse  entitatis  proficere, 
quando  res  generatur  :  quemadmodum 
quantitas,  quum  terminatur,  non  aequirit 
novam  realitatem  seu  entitatem  ab  ipsa 
realiter  aliam,  sed  proficit  in  gradu  pro- 
pria3  entitatis.  Alii,  dicentes  materiam  non 
differre  a  forma,  dicunt  ipsam  materiam 
ut  est  sub  hoc  termino  suo  intrinseco,  es- 
se  compositum  hoc;  et  ut  est  sub  alio 
termino  intrinseco, esse  compositum  aliud. 
Quibus  objicitur,  quia  secundum  Philoso- 
phum  primo  de  Generatione,  in  genera-  B 
tione  naturali  semper  aliquid  corrumpi- 
tur  et  aliquid  generatur.  Sed  tunc  accipit 
Philosophus,  quod  in  generatione  ex  op- 
posito  fit  opposilum  :  non  quod  oppositum 
maneat.sed  aliquod  commune  utrique  ter- 
mino,  quod  vult  esse  materiam,  quje  non 
potest  esse  idem  cum  aliquo  oppositorum, 
quia  unum  oppositorum  non  manet  cum 
alio. 

Circa  ha?c  scribit  Scotus  prolixe,  et  be- 
ne  concludit  ac  philosophice  probat,  quod 
totum  compositum  nou  esl  forma  tantum;  C 
quod  item  materia  non  mutatur  nec  transit 
in  formam,  nec  fit  forma,  sed  sub  utro- 
que  termino  manet  una  et  eadem,  et  suc- 
cessive  diversis  substat  ac  perficitur  for- 
mis.  Imo  opinio  illa  huic  contraria,  videtur 
prorsus  irrationabilis  et  insana. 

Scotus  itaque  tenet  quod  materia  sit  ali- 
qua  entitas  positiva  realiter  distincla  a  for- 
ma,  atque  quod  materia  et  forma  sunt  pri- 
mo  diversa  et  extrema  extreme  distantia, 
quanquam  ex  eis  unum  per  se  naturaliter 
constituatur  ex  coordinata  naturali  pro-  D 
portione  qua  potentia  perfici  et  actuari 
habet  per  formam,  et  forma  non  intelle- 
ctualis  sustentari  iiidiget  per  potentiam.id 
est  materiam,  extra  quam  nequit  natura- 
liter  separatim  subsistere.  Opinio  demum 
contraria,  dicens  materiam  non  esse  ali- 
quid  positivum,  sed  sic  puram  potentiam, 
tanquam  in  se  non  sit  quid  reale  (sicut 
res  producenda  nondum  producta,  ut  An- 
tichristus  est  ens  in  potentia),  satis  est 
reprobata,    quum   materia  sit   subjectum 


transmutationis,  et  altera  pars  compositi, 
crealionisque  terminus.  Allegavit  quoque 
opinio  illa  pro  se  id  quod  septimo  Prima? 
Philosophise  Arisloteles  ait,  materiam  non 
esse  quid  nec  quale  nec  quantum.Ad  quod 
Scotus  respondet  verbum  hoc  falsum  es- 
se,  nec  Aristotelem  hoc  dixisse  ex  inten- 
tione,  sed  arguendo  ad  partem  falsam  pro 
antiquorum  opinione.  Verumtamen  aliter 
dici  potest  et  melius,  quod  scilicet  Philo- 
sophus  ex  intentione  hoc  dixerit.  Nam  et 
comrnuniter  verbum  istud  tanquam  aucto- 
ritas  suscipitur,  exponitur  atque  concedi- 
tur  ad  hunc  sensum,  quod  materia  non  est 
quid  nec  quale  nec  quantum  :  quia  in  se 
considerata  et  abstractissime  sumpta,  non 
habet  esse  substantiale  determinatum  for- 
male.  nec  accidentale  quantum,  nec  qua- 
le;  non  tamen  est  nihil,  sed  aliquid  po- 
sitivum. 

Attamen  non  arbitror  concedendum,quod 
sie  sumpta,  sit  ens  in  actu  aut  aliquid  ac- 
tuale  seu  actus.  quamvis  Scotus  concedat 
hoc.  Imo  est  ens  prorsus  pure  et  penitus 
potentiale  per  tolius  actualitatis  exclusio- 
nem  :  propriissime  loquendo  de  actu  atque 
potentia,  secundum  quod  Philosophus  ea 
definit,  dicendo  quod  actus  est  principium 
transmutandi,agendi  seu  movendi  alterum 
in  quantum  alterum,  potentia  vero  prin- 
cipium  est  transmutandi.  movendi  aut  per- 
ficiendi  ab  altero  ul  altero.  Sic  etenim 
Deus  omnipotens  et  sternus,  superglori- 
osissimus  et  immensus.  vere  ae  subtilis- 
sime  dicitur  actus  purus.  utpote  primum 
ac  summum  activum  principium,  cujus 
est  cetera  universa  agere,transmutare,mo- 
vere,  perficere.  Et  ex  opposito  materia 
prima  secundum  se  considerata,  est  pura 
potentia, id  est  passivum  infimumque  prin- 
cipium,  cujus  est  transmutari,  agi,  perfici 
et  moveri,  nullum  esse  actuale  habens  ex 
se.  Idcirco  rectissime  dicitur  facta  prope 
nihil,  et  medium  inter  non  ens  et  ens. 
—  Idcirco  qui  dicunt  eam  esse  quid  pu- 
rum  potentiale  possibile,  nil  positivum 
reale,  valde  modicum  attribuunt  ei.  Qui 
vero  fatentur  eam  secundum  se  esse  quid 


LIBER   II   SENTENTIARBM.   —  DIST.   XIII 


31 


actuale,  aut  ens  in  actu  seu  actum,  nimis  A  qua  proprie  ac  simpliciter  fluit  esse.  Sed 

multum  ei  adscribunt.  Aliqui  demum  lo-  quoniam  recessus  ille  materia?  a  non  esse, 

cuti  sunt,  quod  aliquid  dicitur  ens  in  actu  est  tam  imperfectus  et  modicus,  non  appa- 

seu  actuale  dupliciter  :  primo,  ab  actua-  ret  quod  absolute  loquendo  sufficiat  mate- 

litate  essentise,  sicque  materiam  primam  riam  ita  denominare,  ut  secundum  se  et  ex 

posse  dici  quid  actuale,  in  quantum  rece-  se  dicatur  ens  in  actu  vel  quid  actuale  aut 

dit  a  nihilo  et  distat  a  non  ente;  secundo,  actus :  sicut  non  valet  argumentum  a  dicto 

ab  actualitate  formalitatis   seu   forma?,  a  secundum  quid,  ad  dictum  simpliciter. 


DISTINCTIO   XIII 


A.  Qucb  fuerit  prima  distinctionis  operatio. 

RIMA  autem  distinctionis  operatio  fuit  formatio  lucis,  sicut  ostendit  scri-    Hugo,  de 
ptura  Genesis,  quae,  commemorata  rerum  informitate,  earum  dispositionem  ]^"^. ' 
a  luce  inchoavit,  subdens  :  Dixit  Deus,  Fiat  lux;  et  facta  est  lux;  et  divisit  Gen.  1,3-5. 
lucem  a  tenebris,  appellavitque  lucem  diem,  et  tenebras  noctem.  Et  factum  est 
vespere  et  mane,  dies  unus.  Congrue  mundi  ornatus  a  luce  ccepit,  unde  cetera  quae 
creanda  erant,  viderentur. 


P 


B.  Qualis  fuerit  lux  illa,  corporalis,  an  spiritualis. 

Si  quferitur  qualis  illa  lux  fuerit,  corporalis  scilicet,  an  spiritualis  :  id  responde- 
mus  quod  a  sanctis  Patribus  legimus  traditum.  Dicit  enim  Augustinus,  quia  lux  Aug.dcOc- 
illa  corporalis  vel  spiritualis  intelligi  potest.  Si  spiritualis  accipitur,  angelica  natura  J^',*,,  7U' 
intelligitur,  quse  prius  informis  fuit,  sed  postea  formata  est,  quum  ad  Creatorem 
conversa,  ei  caritate  adhsesit  :  cujus  informitatis  creatio  superius  significata  est,  ubi 
dictum  est,  In  principio  creavit  Deus  ccelum  et  terram.  Hic  vero  ejusdem  formatio  Gen.  i,  1. 
ostenditur,  quum  ait  :  Fiat  lux;  et  facta  est  lux.  Hsec  ergo  angelica  natura  prius 
tenebrse,  et  postea  lux  fuit  :  quia  prius  habuit  informitatem  et  imperfectionem, 
deinde  formationis  perfectionem ;  et  ita  divisit  Deus  lucem  a  tenebris.  Nam  ut  ait 
Augustinus  super  Genesim,  hujus  creaturse  informitas  et  imperfectio  fuit  antequam  Aug  oP.cit. 
formaretur  in  amore  Conditoris.  Formata  vero  est,  quando  conversa  est  ad  incom- 
mutabile  lumen  Verbi.  —  Si  vero  corporalis  fuit  lux  illa,  quod  utique  probabile  est, 
corpus  lucidum  fuisse  intelligitur,  velut  lucida  nubes  :  quod  non  de  nihilo,  sed  de 
prsejacenti  materia  formaliter  factum  est,  ut  lux  esset,  et  vim  lucendi  haberet ; 
cum  qua  dies  prima  exorta  est  :  quia  ante  lucem  nec  dies  fuit,  nec  nox,  licet 
tempus  fuerit. 


32  LIBEIt   II   SENTENTIARDM.   —   DIST.   XIII 

C.  Quod  lux  illa  facta  est  ubi  sol  apparet,  qum  in  aquis  lucere  poterat. 

Si  autem  quaeritur,  ubi  est  facta  lux  illa,  quum  abyssus  omnem  terrae  altitudi- 

nem  tegeret  :  dici  potest  in  illis  partibus  facta  quas  nunc  illustrat  solis  diurna 

Ambr.  He-  lux.  Nec  mirum  lucem  in  aquis  posse  lucere,  quum  etiam  nautarum  operatione 

c™?' '  '"'ssepius  illustrentur,  qui  in  profundum  mersi,  misso  ex  ore  oleo,  aquas  sibi  illu- 

strant  :  quae  multo  rariores  fuerunt  in  principio  quam  modo  sunt,  quia  nondum 

Hugo,  dc  congregatae  fuerant  in  uno  loco.  Facta  ergo  lux  illa,  vicem  et  locum  solis  tenebat, 

i,"™?' '    quae  motu  suo  circumagitata,  noctem  diemque  discernebat.  Ibi  ergo  primum  lucem 

apparuisse  verisimile  est,  ubi  sol  quotidiano  cursu  circumvectus  apparet,  ut  eodem 

tramite  lux  circumcurrens,  ac  primo  ad  occasum  descendens,  vesperam  faceret, 

deinde  revocata  ad  ortum,  auroram,  id  est  mane,  illustraret ;  et  ita  divisit  Deus 

lucem  et  tenebras,  et  appellavit  lucem  diem,  et  tenebras  noctem. 

D.  Quod  dies  diversis  modis  accipitur. 

Hic  notandum  est,  quod  dies  diversis  modis  accipitur  in  Scriptura.  Dicitur  enim 
dies  lux  illa  quae  illo  triduo  tenebras  illuminabat,  et  dicitur  dies  illuminatio  ipsa 
aeris.  Dicitur  etiam  dies  spatium  viginti  quatuor  horarum,  qualiter  accipitur  quum 
dicitur  :  Factum  est  vespere  et  mane,  dies  unus.  Quod  ita  distinguendum  est  : 
factum  est  vespere  prius,  et  postea  mane,  et  ita  fuit  dies  unus  expletus  viginti 
quatuor  horarum,  dies  scilicet  naturalis,  qui  habuit  vesperam,  sed  non  mane.  Mane 
enim  dicitur  finis  praecedentis  et  initium  sequentis  diei,  quod  est  aurora,  qute  nec 
plenam  lucem  nec  omnino  tenebras  babet.  Mane  ergo  primus  dies  non  habuit,  quia 
nec  dies  praacesserat  qui  sequentis  diei  initio  terminaretur,  et  eo  praecipue,  quia 
luce  apparente,  mox  super  terram  plenus  atque  praeclarus  dies  exstitit  :  qui  non  ab 
aurora,  sed  a  plena  luce  inchoavit,  et  mane  sequentis  diei  eonsuinmatus  est.  Unde 
Bcda,  He-  Beda  super  Genesim  :  Decebat  ut  dies  a  luce  inciperet,  et  in  mane  sequentis  diei 
tenderet,  ut  opera  Dei  a  luce  inchoasse,  et  in  lucem  completa  esse  significarentur. 
Reliqui  autem  dies  mane  habuerunt  et  vesperam  :  quorum  quisque  a  suo  mane 
incipiens,  usque  ad  alterius  diei  mane  tendebatur. 

E.  De  naturali  ordine  computationis  dierum,  et  de  illo 
qui  pro  mysterio  introductus  est. 

Ambr.He-        Hic  est  naturalis  ordo  distinctionis  dierum,ut  distinguantur  atque  computentur 

iaem.iib.1,  ^jgg  a  mane  USqUe  a(j  rnane.  Postea  vero  in  mysterio  factum  est,  ut  dies  compu- 

tentur  a  vespera  in  vesperam,  et  adjungatur  dies  prajcedenti  nocti  in  computatione, 

quum  juxta  naturalem  ordinem  prsecedens  dies  sequenti  nocti  adjungi  debeat :  quia 

bomo  a  luce  per  peccatum  corruit  in  tenebras  ignorantiaa  et  peccatorum,  deinde 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —    DIST.   XIII  33 

per  Christum  a  tenebris  ad  lucem  rediit.  Unde  Apostolus  :  Eramus  aliquando  tene-  £>/,es.v,s. 
brae,  nunc  autem  lux  in  Domino.  Primus  itaque  dies  non  ab  aurora,  sed  a  plena 
luce  incipiens,  et  post  vesperam,  paulatim  occidente  luce,  excipiens  mane  sequentis 
diei,  expletus  est.  Unde  Beda  :  Occidente  luce  paulatim,  et  post  spatium  diurnse  longi-  Eeda,  He- 
tudinis  inferiores  partes  subeunte,  factum  est  vespere,  sicut  nunc  usitato  cursu  solis  xa 
fieri  solet.  Factum  est  autem  mane,  eadem  super  terram  redeunte,  et  alium  diem 
inchoante;  et  dies  expletus  est  unus  viginti  quatuor  horarum.Fuitque  nox  illo  triduo 
omnino  tenebrosa,  quse  post  creata  sidera  aliqua  luce  claruit. 

F.  Cur  sol  factus  est,  si  lux  illa  sufficiebat. 

Solet  autem  quseri,  quare  factus  est  sol,  si  lux  illa  ad  faciendum  diem  suffi-  Aug.deGe- 
ciebat.  Ad  quod  dici  potest,  quoniam  lux  illa  forte  superiores  partes  illustrabat,  et  nb''^".'^. 
ad  illuminationem  inferiorum  solem  fleri  oportebat;  vel  potius  ideo,  quia  facto 
sole,  diei  fulgor  auctus  est.  Ampliori  enim  multo  luce  radiavit  dies  postea  quam 
ante.  Si  autem  quaeritur,  quid  de  luce  illa  factum  sit,  quum  modo  non  appareat;  nugo.de 
potest  dici,  aut  de  ea  corpus  solis  formatum,  aut  in  ea  parte  cceli  esse  in  qua  sol ,  accra™'1,b" 
est  :  non  quod  ipsa  sit  sol,  sed  sic  est  ei  unita,  ut  discerni  non  valeat. 

G.  Quomodo  accipiendum  sit  illud,  Dixit  Deus  :  an  sono 
vocis  id  Deus  dixerit,  an  aliter. 

Prseterea  investiganduin  est,  quomodo  accipiendum  sit  quod  ait,  Dixit  Deus  : 
utrum  temporaliter,  vel  sono  vocis  illud  dixerit,  an  alio  modo.  Awgustinus  super 
Genesim  tradit,  nec  temporaliter,  nec  sono  vocis  Deum  locutum  fuisse  :  quia  si  Aug.op.cit. 
temporaliter,  et  mutabiliter;  et  si  corporaliter  dicatur  soiiuisse  vox  Dei,  nec  lingua  10. '  ' 
erat  qua  loqueretur,  nec  erat  quem  oporteret  audire  et  intelligere.  Bene  ergo  vox 
Dei  ad  naturam  Verbi,  per  quod  omnia  facta  sunt,  refertur.  Dixit  ergo  Deus  : 
Fiat,  etc,  non  temporaliter,  non  sono  vocis,  sed  in  Verbo  sibi  coasterno,  id  est, 
Verbum  genuit  intemporaliter,  in  quo  erat  et  disposuit  ab  seterno  ut  fieret  in 
tempore,  et  post  in  eo  factum  est. 

H.  Quomodo  accipiendum  sit  quod  dicitur  Pater  operari  in  Filio, 
vel  per  Filium,  cel  in  Spiritu  Sancto. 

Hic  quseri  solet,  quomodo  accipiendum  sit  quod  dicitur  Pater  operari  in  Filio 
vel  per  Filium,  vel  in  Spiritu  Sancto.  Hsec  enim  Scriptura  frequenter  nobis  pro- 
ponit,  ut  :  Omnia  in  sapientia  fecisti,  Domine,  id  est  in  Filio;  et,  In  principio,  id  Ps- Cl"' 2*- 
est  in  Filio,  creavit  Deus  coelum  et  terram;  et  illud,  Per  quem  fecit  et  ssecula.   Hebr.1,1. 

1  x  Ps.  xxxii, 6. 

Super  illum  quoque  Psalmi  locum  :  Verbo  Domini  cceli  firmati  sunt,  etc,  dicit  Aug.inPs. 

32,Serm.  n, 

Augustinus,  quod  Pater  operatur  per  Verbum  suum  et  Spiritum  Sanctum.  Quo-n.o. 
T.  22.  3 


34  IN   LIliRUM   II   SENTENTIARUM.  —   DIST.   XIII    SUMMA 

modo  ergo  hoc  accipiendum  est?  Putaverunt  autem  quidam  haeretici  quod  Pater, 
velut  auctor  et  artifex,  Filio  et  Spiritu  Sancto  in  rerum  operatione  quasi  instrumento 
uteretur,  ex  prsedictis  verbis  errandi  occasionem  sumentes  :  quod  velut  blasphe- 
mum  atque  sanse  doctrinse  adversum  abjicit  pia  fides.  Non  est  itaque  intelligen- 
dum,  ideo  Scripturam  frequenter  commemorare  Patrem  operari  in  Filio  vel  per 
Filium,  tanquam  Filius  non  posset  facere  si  ei  non  porrexisset  Pater  dexteram, 
vel  tanquam  aliquod  instrumentum  fuerit  Patris  operantis ;  sed  potius  illis  verbis 
Patrem  intelligi  voluit  cum  Filio  et  Spiritu  Sancto  operari,  et  sine  eis  nihil  facere. 

I.  Contra  hanc  expositionem  surgit  haireticus. 

Sed  dicit  hsereticus  :  Hac  ratione  posset  dixisse,  Filium  operari  per  Patrem  vel 
in  Patre,  et  Spiritum  Sanctum  cum  utroque  vel  per  utrumque,  quia  Filius  cum 
Patre,  et  Spiritus  Sanctus  cum  utroque  operatur.  Cui  breviter  respondetur,  ideo 
illud  dictum  esse,  et  non  istud,  ut  in  Patre  monstraretur  auctoritas.  Non  enim 
Pater  a  Filio,  sed  Filius  a  Patre  operatur,  et  Spiritus  Sanctus  ab  utroque.  Ideoque 
etiam  Filius  per  Spiritum  Sanctum  legitur  operari,  quia  cum  Spiritu  Sancto  opera- 
tur,  hoc  ipsum  a  Filio  habente  ut  operetur. 

K.  Alia  prcedictorum  expositio. 

Potest  et  aliter  illud  accipi,  ut  dicatur  Pater  in  Filio  vel  per  Filium  operari,  quia 

Joann.  v,  eum  genuit  omnium  opificem  :  sicut  dicitur  Pater  per  eum  judicare,  quia  genuit 

judicem.  Ita  et  per  Spiritum  Sanctum  dicitur  operari,  sive  Pater,  sive  Filius,  quia 

ab  utroque  procedit  Spiritus  Sanctus,  factor  omnium.  Unde  Joannes  Ghrysostomus 

ciirysosUn  in  expositione  Epistolse  ad  Hebraeos  sic  ait  :  Non  ut  hrereticus  inaniter  suspicatur, 

i,om.2,n.Y.  tanquam  aliquod  instrumentum  Patris  exstiterit  Filius;  neque  per  eum  Pater  dici- 

tur  fecisse,  tanquam  ipse  facere  non  posset ;  sed  sicut  dicitur  Pater  judicare  per 

Filium,  quia  judicem  genuit,  sic  etiam  dicitur  operari  per  Filium,  quia  eum  constat 

opificem  genuisse.  Si  enim  causa  ejus  Pater   est  secundum   quod  Pater,   multo 

amplius  eorum  causa  est  quae  per  Filium  facta  sunt.  —  Haec  de  opere  primae  diei 

dicta  sunt. 

A  diei  secundse.  Primo   igitur  tangit,  unde 
SUMMA  distinctio  ista  incepit,  et  quid  fuit,  utpote 

DISTINCTIONIS   TERTIjEDECIILE  lucis  formatio-  Quocirca  declarat,  hoc  pos- 

se  intelligi  de  duplici  luce,  videlicet  spi- 
rituali,  ac  corporali;  et  qualis   exstiterit 

DESCRIPTO  opere  creationis  praeceden-  corporalis  lux  illa,ac  ubi  formata  sit.Atque 
ti  distinctione,  describitur  hic  opus  ut  melius  intelligantur  qusedam  contenta 
distinctionis  quantum  ad  opus  prinne  diei,  in  textu  Geneseos,exponit  quot  modis  dies 
et  sequenti  distinctione  quantum  ad  opus      accipiatur,  et  qualiter  distinguantur  dies 


QU.EST.    I   :   AN   PER   OPUS    DISTINCTIONIS    ALIQUID   ADDITUM    SIT   OPERI    CREATIONIS,   ETC.      38 


ac  noctes,  et  item  quo  sensu  dicatur  Pater  A 
operari  per  Filium  et  in  Spiritu  Sancto. 


H1 


QU.ESTIO   PRIMA 

Ic  quaeritur  primo,  An  per  opus 
distinctionis  aliquid  additum 
sit  operi  creationis ;  et  si  sic,  quid 
sit  illud. 

Et  videtur  in  primis,  quod  post  opus 
creationis  non  fuit  necessaria  ista  distin-  B 
gom.xm,i.  ctio,  quia  ut  ait  Apostolus,  quae  a  Deo 
sunt,  ordinata  sunt.  Ergo  procedentia  a 
Deo  per  creationem,  in  ipsa  creatione  or- 
dinata  sunt  et  distincta.  —  Secundo,  sa- 
pientis  est  opus  ordinatum  et  distinctum 
pj.cm,  24.  producere.  Quumque,  teste  Scriptura,Deus 
in  sapientia  fecerit  universa,  condidit  ea 
distincte  et  distincta. 

In  oppositum  sunt  quae  habentur  in  lit- 
tera. 

Ad  hsec  Thomas  respondet  :  Natura  in  C 
operibus  sex  dierum  ita  est  instituta,  ut 
naturae  principia  tunc  condita  in  se  sub- 
sisterent,  et  ex  eis  propagari  alia  possent 
per  mutuam  actionem  et  passionem;  ideo 
tunc  datum  est  eis  esse,  virtutes  quoque 
activae  et  passivae,  quas  Augustinus  ratio- 
nes  seminales  appellat,  quibus  produce- 
rentur  ex  eis  effectus  consequentes.  Hinc 
quoad  esse  ipsorum  principiorum,  atten- 
ditur  opus  creationis,  quo  substantia  ele- 
mentorum  mundi  in  esse  producta  est. 
Virtutum  vero  activarum  et  passivarum  D 
aliquae  movent  ad  species  determinatas,  ut 
virtus  seminis  equi;  quaedam  ad  omnem 
speciem,  ut  calidum,  frigidum,  etc.  Sicque 
per  opus  distinctionis  attributae  sunt  re- 
bus  creatis  virtutes  communes,  ad  speciem 
omnem  moventes ;  per  opus  autem  orna- 
tus  collatae  sunt  rebus  virtutes  moventes 
ad  species  determinatas.  Porro  distinctio 
non  potest  nisi  tripliciter  variari.  Quum 
enim  motus  alterationis,  secundum  quem 
fit  generatio  et   corruptio,  reducatur   in 


unum  primum  alterans  non  alteratum, 
scilicet  ccelum,  oportet  in  essentialibus 
mundi  principiis  esse  tria  :  primum,  quod 
est  alterans  non  alteratum,  utpote  ccelum; 
secundum,  quod  est  alterans  alteratum,  ut 
tria  elementa,  ignis,  aer,  aqua;  tertium, 
quod  est  ultimum,  et  minimum  habens  de 
alterandi  virtute,  videlicet  terra.  Primo  er- 
go  oportuit  distingui  primum  ab  ultimo  : 
quod  factum  est  per  lucis  productionem, 
quse  fontaliter  est  in  ccelo,  id  est  corpore 
quodam  ccelesti,  scilicet  sole,  et  partici- 
pative  in  elementis  mediis  secundum  ma- 
gis  et  minus  :  ultimum  vero  elementum, 
quod  est  terra,  caret  luce,  aut  minimum 
habet  de  ea.  Secundo  oportuit  esse  distin- 
ctionem  primi  a  medio  :  quod  faclum  est 
die  secundo,  quando  divissa  sunt  aquae  in- 
feriores  a  superioribus,  facto  jam  firma- 
mento.  Tertio  facta  est  divisio  medii  ab 
ultimo  :  quod  factum  est  tertio  die,  quan- 
do  congregatae  sunt  aquae  in  unum  locum 
et  apparuit  arida. 

Itaque  distinctio  partium  mundi  facta 
non  est  per  extractionem  materialem  ab 
aliquo  mixto,  ut  putabant  quidam  philo- 
sophi,  sed  per  hoc  formaliter,  quod  diver- 
sis  rebus  diversae  virtutes  collatae  sunt. 
Praeterea  in  istis  distinctionibus  est  quae- 
dam  diversitas,  quia  quum  corpora  coelestia 
et  superiora  non  sint  ejusdem  naturae  cum 
elementis  inferioribus,  et  ob  hoc  loco  con- 
fundi  non  valeant,  ideo  prima  distinctio, 
quae  est  primi  elementi  ab  ultimo.et  secun- 
da,  quae  est  primi  a  medio,  est  tantum  se- 
cundum  collationem  diversarum  virtutum 
ad  agendum  ac  patiendum;  tertia  autem 
distinctio,  quae  est  medii  elementi  ab  infi- 
mo,  quae  commisceri  possunt  et  loco  con- 
fundi,  est  secundum  utrumque,  in  quan- 
tum  elementis  collatae  sunt  qualitates  quae 
sunt  principia  alterationis,  tit  calor,  fri- 
gus,  et  illa  quae  sunt  principia  motus  lo- 
calis,  ut  gravitas,  levitas.  Hinc  in  tertio 
die  mentio  fit  de  loco,  quum  dicitur, 
Congregentur  aquae  in  locum  unum;  non  c,en.  i,9. 
ante.  —  Sciendum  quoque  quod  opus  dis- 
tinctionis  interdum  communiter  sumitur, 


3G 


IN   LlBUUM    II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XIII  ;    QUJEST.    I 


prout  dicit  discretionem  secundum  quam- 

cumque  virtutis  differentiam  :sicque  inclu- 

dit  in  se  ornatum.  Unde  in  littera  dicitur  : 

Sex   diebus   Deus    creaturas    per   species 

distinxit.  Quandoque  accipitur  proprie,  sic- 

ut  jam  patuit.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  in  Suinma,  quaestione  sexagesi- 

ma   septima,   super  his   plenius  scribit    : 

art.  4.     De  produetione  (inquiens)  Iucis  est  duplex 

opinio.  Augustino   namque   videtur  quod 

non  fuit  conveniens  Moysen  praetermisisse 

spiritualium    creaturarum    produetionem. 

Gen.  i,  i.  Hinc  quum  dicitur,  In  principio  creavit 

Deus  coelum  et  terram,  per  ccelum  intel- 

lexit   spiritualem    naturam    adhuc    infor- 

mem ;  per  terram  vero,corporalis  creatura? 

informem  niateriam.  Quumque  spiriiualis 

creatura  sit  dignior,  prius  formala  est ;  et 

ejus  formatio    designatur,    quum    dieitur, 

ibid.  3.    Fiat  lux.  Sicque  formatio  lucis  primo  die 

facta,  de  spirituali  exponitur  luce.  —  Aliis 

apparet  quod  spiritualis  creaturae  produ- 

ctio  sit  prsetermissa  a  Moyse,  non  descri- 

pta.  Cujus  ratio  secundum  Basilium  est, 

quia  Moyses  principium  suae  facit  narra- 

lionis   ab  exordio  pertinente   ad  tempus 

sensibilium  rerum  :  ideo  natura  angelica 

prsetermittitur,  quia  fuit  ante  creata.  Chry- 

sostomus  autem   aliam  ponit   rationem  : 

quoniam  Moyses  rudi  populo  loquebatur, 

non   nisi   corporalia   capere   valenti,    qui 

etiam  ad  idololatriam  fuit  pronissimus,  a 

qua  eos  retrahere  voluit,  Qui  si  audissent 

spirituales    esse    substantias,   occasionem 

sumpsissent  colendi  easdem,  quum  et  pro- 

clives  fuerint  corpora  adorare  coelestia. 

Praemissa  est  autem  circa  corporales 
creaturas  informitas  multiplex.  Una  quum 
ibid.  2.  dicitur  :  Terra  erat  inanis  et  vacua.  Alia, 
lbidem.  quum  subditur  :  Tenebrae  erant  super  fa- 
ciem  abyssi.  ldcirco  autem  primo  ablata 
est  informitas  tenebrarum  per  lucis  produ- 
ctionem  :  primo,  quoniam  lux  est  qualitas 
primi  corporis  seu  ccelestis ;  hinc  per  lu- 
cem  fuit  mundus  primo  formandus.  Se- 
cundo,  propter  lucis  communitatem,  quia 
in  luce  inferiora  cum  superioribus  corpo- 
ribus  communicant.  Tertio,  secundum  Ba- 


A  silium,  quia  per  lucem  omnia  manifestan- 
tur.  Quarta  ratio  addi  potest,  quoniam 
sine  luce  dies  esse  non  valet  :  ideo  prima 
die  eam  fieri  oportebat,  imo  in  primo  in- 
stanti  illius  diei. 

Itaque    secundum    ponenles    informita- 
tem  maleria!  formationem  ejus  praecedere 
tempore,  est   dicendum   quod    maleria  a 
principio  fuit  sub  substanlialibus  formis 
creala,  postmodumque  formata  secundum 
conditiones    quasdam   accidenlales,    inler 
quas  priinum  locum  lux  obtinet.  At  vero 
B  lucem  illam  quidam  dicunt  fuisse  lucidam 
nubem,  quae  facto  sole  in  materiam  rediit 
praejacentem.  Quod  non  videlur,  quia  scri- 
plura  Genesis  describit   institutionein  re- 
ni in  quse  postmodum  perseverant  :   ideo 
dicendum    non  est,   tunc  aliquid    factum 
quod  postea  esse  desierit.  Hinc  alii  dicunt 
quod  nubes  illa  manet,  et  soli  conjuncta 
esl,  quamvis  discerni  non  queat.  Sed  se- 
cuiiduin  hoc  videretur  superflue  perma- 
nere.  Propter  quod  alii  dicunt,   quod  ex 
nube  illa  formatum  est  corpus  solis  :  quod 
C  stare  non  potest,  si  sol  dicatur  non  esse 
de    natura   elementari.   Dicendum    igitur, 
sicut  quarto  capitulo  de  Divinis  nomini- 
bus   B.    Dionysius   protestatur,  quod    lux 
illa  fuit  lux  solis  adhuc  informis,  quan- 
tum  ad  hoc  quod  jam  erat  substantia  solis, 
habens   illuminativam   virtutem   commu- 
nem;  poslmodum  vero  data  est  ei  virtus 
specialis  et  determiuala  ad  particulares  ef- 
fectus.  Sicque  in  productione  lucis  istius 
distincta  est  lux  a  tenebris  quantum  ad 
tria.  Primo,  quoad  causam,secundum  quod 
D  in  substantia  solis  fuit  causa  luminis,  in 
opacitate  autem  terrae  causa  tenebrarum. 
Secundo,  quantum  ad  locum  :  quia  in  uno 
hemisphaerio  erat  lumen,  in  alio  tenebrae. 
Tertio,  quantum  ad  tempus  :  quoniam  in 
eodem  hemisphaerio  secundum  unam  lem- 
poris  partem  erat  lumen,  secundum  aliam 
tenebra?.  Hinc  scriptum  est  :  Lucem  voca-   Gen.  i, 
vit  diem,  et  tenebras  noctem. 

Si  autem  qua?ratur,qualiter  lux  illa  cau- 
savit  diem  et  noctem,  respondet  Basilius, 
quod  sine  motu,  per  emissionem  contra- 


AN   PER   OPUS    DISTINCTIONIS    AI.IQUID   ADDITUM    SIT    OPERl    CREATIONIS,   ETC. 


37 


ctionemque  luminis.  Sed  contra  hoc  objicit 
Augustinus.quia  nulla  tunc  ratio  fuit  emit- 
tendi  retinendique  lumen,  quoniam  homi- 
nes  et  animalia  quorum  usibus  hoc  deser- 
viret,  nondum  fuerunt.  In  prima  quoque 
rerum  institutione  non  quaeritur  miracu- 
lum,  sed  quid  rerum  compete.bat  naturis. 
Idcirco  dicendum,  quod  duplex  est  motus 
in  ccelo.  Unus  toti  ccelo  communis,  qui 
facit  diem  et  noctem ;  et  iste  videtur  pri- 
mo  die  institutus.  Alius  qui  per  diversa 
corpora  diversificatur,secundum  quos  mo- 
tus  diversitas  fit  dierum  ad  invicem  et 
mensium  ac  annorum.  Hinc  in  prima  die 
fit  mentio  de  sola  distinctione  noctis  et  diei, 
qua?  fit  per  motum  communem.  In  quarta 
autem  die  fit  mentio  de  diversitate  dierum 
ac  temporum  et  annorum,  quum  dicitur, 
Oen.  i,  u.  Sintin  temporaet  dies  et  annos:qua?diver- 
sitas  fit  per  proprios  coelestium  corporum 
motus.  —  Haec  Thomas  in  Summa. 

Concordat  Petrus,  qui  expositionem  Au- 
gustini,  intelligentis  per  lucis  productio- 
nem  angelica?  natura?  conversionem,  com- 
pletionem  seu  formationem,  dicit  allego- 
ricam  magis  quam  historicam  esse;  et 
addit  :  Doctores  Graeci  dixerunt  lucem  il- 
lam  sine  motu  locali  causasse  diem  radios 
emittendo,  et  postea  noctem  radios  con- 
Exod.  x,  trahendo,  sicut  sol  in  .Egypto  in  habita- 
'■-'  -3-  tione  Hebraeorum  radios  fudit,  in  habita- 
tione  vEgyptiorum  contraxit,  non  naturali 
sua  virtute,  sed  omnipotentia  Dei.  Hinc 
Damascenus  libro  secundo  :  Primis  tribus 
diebus  refuso  et  contracto  lumine  divino 
praecepto,  dies  et  nox  fiebat.  Doctores  vero 
Latini  dixerunt  lucem  illam  causasse  diem 
et  noctem,  motu  circulari  de  hemisphaerio 
uno  in  aliud  per  umbram  materia?  gros- 
sioris  in  medio  positse.  Qua?  opinio  com- 
munior  probabiliorque  censctur.  Materia 
enim  illa  prima,  communis,  informis,  mo- 
do  exposito  circa  medium  densior  fuit  et 
rarior  circa  partes  superiores,  secundum 
aptitudinem  quamdam  ad  corpora  qua?  in- 
de  erant  formanda.  Nihilo  minus  fuit  una. 
Haec  Petrus. 

Idem  Richardus,  quod  scilicet  materia 


A  illa  grossior  fuit  circa  loca  ubi  nunc  terra 
est,  et  quod  de  ea  facta  sit.  —  Quod  si 
quaeratur,  ubi  illa  lux  incepit  moveri,  re- 
spondet  quod  a  puncto  orientis,  vel  ab  illa 
parte  orientis  versus  occidentem,  ad  quam 
jam  devenisset  per  motum,  si  ab  instanti 
creationis  materia?  creata  fuisset,  atque 
moveri  ccepisset :  ita  quod  comprehenden- 
do  tempus  quod  fluxit  ab  instanti  ereatio- 
nis  materia?  usque  ad  creationem  Iucis  in 
prima  die,  prima  dies  aequalis  fuit  sequen- 
ti,  et  tamen  mane  non  habuit,  quia  nox 

B  nulla  praecessit.  Haec  Richardus. 

Consonat  quoque  Albertus,cujus  respon-  Summ.  ih. 
sa  Thomas  clare  expressit.  Et  addit  Alber-  *j  parl'  q' 
tus,  quod  lucem  Deus  vocavit  diem,id  est, 
luci  dedit  formam  seu  vim  illuminativam, 
ob  quam  recte  dies  vocatur  causalis,  quo- 
niam  causat  diem  ;  et  per  privationem 
formae  seu  luminis  hujus,  opacum  vocavit 
tenebras.  Tenebrae  namque  dicuntur  a  te- 
nendo,  quoniam  tenent  lucem  ne  quid  il- 
lustret  quod  est  post  seu  retro  opacum 
dum  luci  opponitur.  Easdem  vocavit  no- 

C  ctem,  ab  hac  privatione  formae  seu  lumi- 
nis. Nox  quippe  a  nocendo  nomen  sortitur: 
nocet  etenim  impediendo  lumen  vivifi- 
cum  ccelestium  corporum,  ne  generabilia 
et  corruplibilia  vivificet,et  ne  venustentur 
Iumine  illo  coelesti.  —  Si  vero  quaeratur, 
an  Iux  illa  fuit  perfectior  sole,  aut  effi- 
cacior  eo  ad  illuminandum  :  dicendum  se- 
cundum  Sanctos,quod  sol  multo  perfectior 
atque  lucidior  est,  et  fuit  lux  illa  nube- 
cula  parsque  materia?  illius  confusae  quae 
vaporabiliter  circa   terram   fuit  oppansa, 

D  in  qua  Deus  oriri  fecit  lucem  ad  illumina- 
tionem  illius  confusae  materiae,  quatenus 
partes  ejus  luce  illa  moverentur  ad  distin- 
ctarum  formas  rerum.  Nec  nubecula  illa 
fuit  essenlialiter  lux,  sed  lucis  subjectum. 
Haec  Albertus. 

Udalricus  vero  de  istis  se  expedit,  dicens 
quod  omnia  ista  eodem  instanti  creata 
sunt,  distincta  et  ornata. 

At  vero  Bonaventura  de  his  scribit  dif- 
fuse,opinionem  recitans  Augustini  de  lucis 
productione,  atque  motiva  ipsius  :  nihilo 


38 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XIII  ;   QU.EST.   I 


minus  textui  finaliter  inheerens,  declarat 
qualiter  lux  illa  causavit  diem  et  noctem, 
sicut  expositum  est.  Videtur  quoque  sen- 
tire  quod  de  nube  illa  fulgenti  factus  sit 
sol  :  de  qua  re  infra  tractabitur. 

Porro  Alexander  :  In  eodem  (inquit)  lo- 
co  in  quo  nunc  est  sol,  facta  est  lux  illa ; 
et  factio  solis  non  videtur  nisi  aut  major 
coadunatio  lucis  illius,  aut  ejus  divisio  per 
luminaria  qua?  sunt  planeta?.  —  Movet  quo- 
que  hic  doctor  qua?stiunculas  multas,  intel- 
ligentiam  textus  concernentes,  de  quibus 
super  Genesim  satis  videtur  inductum. 

Item  respondendo  ad  istud,  an  lux  illa 
adhuc  permaneat  :  Dicitur  (ait)  quod  lux 
illa  divisa  est,  ita  quod  de  una  ipsius  parte 
factus  est  sol,  de  alia  luna,  ex  alia  et  alia 
singula?  stellae.  Verum  tunc  qusritur,  in 
quo  situ  erat  anle  diem,  an  in  superiori 
vel  inferiori  quam  sol  seu  alia?  stella?.  Di- 
cimus  quod  ex  ista  luce  facta  sunt  lumi- 
naria.  Non  tamen  oportet  in  ea  ponere 
naturam  gravis  aut  levis  :  quia  lux  de  na- 
tura  sua  est  divisiva  seu  diffusiva  sui. 
Nam  diffundit  se  undique  nisi  obstaculum 
habeat.  Et  quamvis  in  partibus  ejus  non 
eral  ponere  gravius  et  levius,  attamen  fuit 
in  eis  ponere  simplicius  minusque  sim- 
plex, secundum  quod  plus  aut  minus  elon- 
gabatur  ab  inferioribus.  sicut  in  elemen- 
tis.  Unde  secundum  hoc  plus  videtur  esse 
de  natura  simplicitatis  et  perspicacitatis 
in  Saturno,  qui  est  planeta  superior.  Nec 
inde  consequitur  quod  citius  moveretur  : 
quod  consequens  esset,  si  planeta?  move- 
rentur  motu  proprio  pra?ter  suarum  mo- 
tum  spheerarum,  ut  posuit  quidam  philo- 
sophus.  Sed  non  est  sic  :  imo  sphserarum 
motu  moventur:ideo  non  citius  moventur 
quam  spha?ra?.  Quod  autem  Saturnus  tar- 
dior  perhibetur,  quia  non  perficit  cursum 
suum  ante  viginti  octo  annos,  hoc  non  in- 
telligitur  quia  grossioris  sit  corporis,  nec 
quia  tardior  aut  remissior  sit  motus  ipsi- 
us;  sed  quoniam  majus  spatium  describit 
pertranseundo  quam  alii,  ideo  plus  exigil 
temporis. 

Dicimus  insuper  quod  lux  illa  facta  est 


A  non  diminuta,  sed  perfecta,  prout  compe- 
tebat  usui  ad  quem  ordinabatur;  nec  opor- 
tebat  aliquam  transmutationem  fieri  circa 
eam  ad  hoc  ut  ad  illum  usum  seu  actum 
esset  idonea,  utpote  ad  conservationem 
declarationemque  rerum ;  sed  ad  ulterio- 
rem  usum,  ut  scilicet  esset  causa  genera- 
tionis  et  corruptionis  in  inferioribus,  com- 
petebat  ut  ex  ea  luminaria  fierent.  Verum 
si  lux  illa  erat  perfectior  Iuce  solis,  ergo 
non  fuit  materialis  ad  illam.Dieimus  quod 
si  consideremus  hanc  lucem  quoad  suum 

B  usum,  et  solem  quoad  suum  effectum,  cir- 
cumscripto  videlicet  effectu  lucis  illius 
quem  in  se  includit  sol,  sic  effectus  illius 
lucis  erat  conservare  et  declarare;  solis  ve- 
ro  proprius  effectus  est  generationem  cor- 
ruptionemque  facere.  Nempe  quod  sol  con- 
servat  et  declarat.accepit  a  luce  ista. Unde 
secundum  hanc  comparationem  nobilior 
est  effectus  hujus  lucis  quam  solis,  et  ipsa 
lux  quam  sol.  Si  autem  consideretur  sol 
secundum  quod  in  se  includit  effectum 
illius  lucis,  el  cum  hoc  alium  superaddit. 

C  ita  perfectior  est  sol,  et  materialis  est  lux 
ista  respectu  illius.  —  Ha»c  Alexander.  Cu- 
jus  verba  recitative,  non  assertorie  tango. 
Nam  in  multis  dissonant  a  praedictis  atque 
sequentibus.  In  hoc  tamen  commendabilia 
esse  videntur,  quia  conformant  se  litterae 
libri  Geneseos.  qua-  videtur  prstendere 
oninia  corporalia.etiam  co?Iestia,ex  prima 
illa  confusa  et  informi  materia  esse  pro- 
ducta,  prout  de  hoc  infra  diffusius  disse- 
retur.  Hoc  item  pensandum,  quod  in  his 
doctor  hic  sumit  lucem  pro  corporali  sub- 

D  stantia  lucida,  non  pro  qualitate,  sicut  et 
littera. 

Ex  prrehabitis  innotescit,  quid  opus  dis- 
tinctionis  superaddat  operi  creationis, vide- 
licet  nou  esse  substantiale,  sed  accidentale, 
nec  formas  substantiales,  sed  qualitates. 
Nempe  per  opus  ereationis  principia  mun- 
di  sensibilis  distincta  sunt  quantum  ad 
esse  primum,  quod  est  per  formas  sub- 
stantiales.  Sed  advenire  oportuit  opus  dis- 
tinctionis,  ut  distinguerentur  etiam  secun- 
dum    agere    et    pati,    secundum    diversas 


QILEST.    II    :    UTRUM   LUX    SIT   CORPUS 


39 


virtutes  rebus  collatas.  Unde  et  in  isto  A 
processu  fecit  Omnipotens  opus  ordinatum 
atque  distinctum,  non  totum  in  primo  in- 
stanti  creationis  peragendo,  quamvis  po- 
tuerit  hoc  ex  parte  omnipotentia?  suae,  sed 
successive  complendo  ob  causas  etiam  in 

qirast.  i.  praecedenti  distinctione  expressas  :  quod 
et  increatse  Sapientise  congruebat,quEe  nos 
in  primo  suo  opere  naturali  voluit  infor- 
mare  instructione  morali,  ut  paulatim  et 
successive  studeamus  proficere. 

Postremo  Guillelmus,  prima  parte  libri 
de  Universo,  disseruit  :  Post  heec  ait  Scri-  B 

Gen.  i,  3.  ptura  :  Dixit  vero  Deus,  Fiat  lux,  id  est, 
omnipotenti  verbo  suo  praecepit  ut  fieret 
lux;  et  facta  est  lux.  Et  quoniam  lux  po- 
test  intelligi  spiritualis  et  corporalis,  spi- 
ritualem  fieri  lucem,  non  fuit  nisi  solem 
intelligentise  atque  justitiae  oriri  substan- 
tiis  separatis.  Dies  quoque  ex  tali  illustra- 
tione  procedens,  fuit  illuminatio  earum 
praeclara.  Qimm  enim  verbum  Creatoris 
spirituale  sit  splendor  emicans  ex  lumino- 
sitate  illius,  et  dictio  ejus  sit  generatio 
Verbi  ejusdem,  ideo  ortus  ejusdem  veri  C 
spiritualisque  solis  est  dictio  ejus  foris  in- 
sonans,  illustratio  et  illuminatio  substan- 
tiarum  audientium  verbum  illud,  et  viden- 
tium  praeclarissimam  illam  lucem.  Haec 
autem  illuminatio  dies  est  in  tota  illa  an- 
gelicorum  intellectuum  regione. 

Porro  si  de  corporali  luce  illud  accipia- 
tur,  convenientius  intelligitur  de  empyrei 
cceli  spIendore,quamvis  de  lucida  quadam 
nube  quidam  intellexerint  illud  :  cujus 
revolutionem  dicunt  factam  in  aquis  aut 
super  aquas.  Quod  incredibile  valde  est,  D 
quum  nulla  videatur  utilitas  nubis  aut  re- 
volutionis  illius,  nondum  exsistentibus  ho- 
minibus  aut  jumentis,  quibus  luceret  aut 
horas  distingueret.  Amplius,  quid  factum 
est  postea  de  hac  Iuce  ?  Si  enim  ante  solis 
productionem  destructa  est  tanquam  su- 
perflua,  vel  si  corpus  solis  ex  ea  forma- 
tum  est,  sequuntur  multa  quae  videntur 
absurda.  Ubi  enim  fabricatum  esset  cor- 
pus  solis  ex  illa?  Si  enim  ubi  lux  illa  est 
facta,  qualiter  transferri  potuit  per  medios 


coelos  ad  coelum  solis  quarta  die?Aut  quo- 
modo  visa  est  lux  illa  Creatori  bona,  si 
permanentia  ejus  non  placuit  illi  ?  —  Haec 
Guillelmus.  Qui  disputationem  istam  pro- 
Hxe  prosequitur,  quam  dimitto,  quoniam 
a  communi  doctorum  expositione  et  a  Be- 
da,  Strabo,  Rabano  ac  Magistro  dissentit. 
Nec  motiva  ejus  concludunt,  imo  ex  verbis 
Alexandri  inductis  faciliter  queunt  sol- 
vi.  Ccelum  quoque  empyreum  in  exordio 
mundi  simul  eodem  instanti  creatum  est 
et  distinctum.  Et  sicut  primum  hominem 
extra  paradisum  plasmatum  Deus  transtu- 
lit  in  paradisum  celerrime,  sic  solem  ex 
luce  illa  ubicumque  formatum,  seu  lucem 
illam  ad  locum  solis  potuit  supergloriosus 
Creator  facillime  ac  velocissime  transferre. 


QU.ESTIO    II 

SEcundo  quaeritur,  TJtrum  lux  sit 
corpus. 
Videtur  quod  sic,  quia  Scriptura  verita- 
tis  videtur  hoc  expresse  insinuare,  intelli- 
gendo  per  lucem  illam  primo  die  produ- 
ctam  lucidum  corpus,  sicut  expositum  p.36B',etc. 
est.  —  Secundo,  Augustinus  libro  de  Li- 
bero  arbitrio  protestatur,  quod  lux  inter 
corpora  primum  locum  sortitur  :  ergo  est 
corpus  prsecipuum.  Philosophus  quoque 
fatettir,  quod  lux  est  species  ignis,  ergo 
ignis  est  genus  ipsius  et  pnedicatur  de  . 
ipsa;  nec  dubium  quin  ignis  exsistat  sub- 
stantia  corporea,  ergo  et  lux.  —  Tertio, 
S.  Dionysius  secundo  capitulo  de  Divinis 
nominibus  loquitur  :  Duorum  luminarium 
lumina  conjunguntur  ac  separantur.  Ergo 
substantiae  sunt,  quum  accidentia  de  sub- 
jecto  uno  non  migrent  in  aliud. —  Quarto, 
proprietates  corporum  conveniunt  luci,vi- 
delicet  reverberari,  moveri,  confricari,  et 
ex  confricatione  calorem  causare.Videmus 
namque  radios  solis  ad  corpora  solida  re- 
verberari,  et  eos  a  sursum  deorsum  de- 
scendere,  suaque  confricatione  et  interse- 
ctione  causare  calorem. 


40 


IN   UBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.  XIII  ;    QOEST.   II 


In  oppositum  est,quod  lux  potest  adesse 
et  abesse  praeter  subjecti  corruptionem  : 
ergo  est  accidens.  Ideo  asserit  Damascenus 
quod  lux  est  qualitas. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet :  Quidam 
verba  Augustini  non  penetrantes,  dixerunt 
lucem  esse  corpus,  et  aliquod  corpus  esse 
puram  lucem,  ita  quod  in  ipso  nihil  ad- 
mixtum  est  de  tenebrositate  materia?,  ut 
corpus  solare.  Sed  quia  probatum  est  nul- 
)am  substantiam  esse  puram  formam  nisi 
Deum,  qui  solus  est  purus  actus  et  forma 
sine  omni  admixtione  materialis  proprie- 
tatis  atque  materia?,  clarum  est  nulluin 
corpus  esse  puram  formam,  prsesertim 
quum  nullum  corpus  careat  extensione, 
quae  fundatur  super  corporalem  materi- 
am:unde  corpus  sine  materia  esse  nequit. 
Si  ergo  lux  dicit  formam,  non  potest  con- 
sistere  corpus,  sed  aliquid  corporis.  Imo 
si  lux  esset  corpus,  quum  lucis  sit  se  ex 
se  multiplicare,  sequeretur  quod  aliquod 
corpus  posset  multiplicare  se  ipsum  sine 
appositione  aliunde  materiae  :  quod  est 
omni  impossibile  creatura?,  quum  non 
educatur  nisi  sola  creatione. 

Hinc  dicendum,  quod  sicut  humor  el 
calor  sumuntur  dupliciter  :  primo,  prout 
dicunt  proprietates  seu  qualitates  corpora- 
lis  substantia?,  sicut  quum  dicitur,  humor 
aqua?,  calor  ignis ;  secundo,  ut  nominaut 
substantiam  sub  hujusmodi  proprietate 
seu  forma,  ut  quum  asserit  Augustinus 
quod  humor  et  humus  sunt  elementa,  et 
physici  dicunt  quod  calor  est  substantia 
quaedam  subtilis  :  sic  lux  abstractive  ac- 
cipi  potest  pro  qualitaie  seu  forma  acci- 
dentali  corporis  luminosi,  per  quam  cor- 
pus  habet  lucere  et  agere ;  secundo  accipi 
potest  quasi  concretive  pro  substantia  lu- 
minosa,  sicque  sumitur  in  divisione  qua 
dicitur,  quod  tres  sunt  species  ignis,  seili- 
cet  carbo,  flamma  et  lux.  Et  ita  frequenter 
loquitur  Augustinus.  Per  quod  patet  ad  au- 
ctoritates  solutio.  Nam  et  sic  loquitur  quan- 
do  ait :  Lux  et  aer  sunt  corpora  subtiliora. 
—  Ha?c  Bonaventura. 


A  Qui  insuper  sciscitatur,  utrum  lux  sit 
forma  substantialis  rei  lucida?.  Respondet: 
In  hujus  solulione  sapientes  sapientibus 
contradicunt.  Aliqui  enim  dicunt,quod  est 
forma  et  qualitas  accidentalis,  quemadmo- 
dum  sapientia  seu  scientia,qua?  spirilualis 
lux  est  et  qualitas  anima?.  Sed  quia  Scri- 
ptura  inter  ceteras  formas  corporales  lu- 
cem  commendal,  et  calholici  tractatores, 
ut  S.  Dionysius  quarto  capitulo  de  Divinis 
nominibus,  et  Augustinus  in  pluribus  lo- 
cis,  atque   philosophi    principaliter  attri- 

B  buunt  luci  principatum  operandi  in  cor- 
poribus  ;  hinc  alii  dicunt,  quod  lux  est 
substantialis  corporum  forma,  secundum 
cujus  majorem  et  minorem  participatio- 
nem  corpora  habent  verius  ac  dignius  seu 
indignius  esse  in  genere  enlium.  Unde  no- 
bilissimum  corpus,  ut  ccelum  empyreum, 
est  maxime  luminosum;  infimum  vero,  ut 
terra,  maxime  est  opacum;  intermedia  ve- 
ro,  secundum  quod  magis  aut  minus  sunt 
nobilia,  plus  aut  minus  de  luce  partici- 
pant.  Porro,  quod  omnia  corpora  naturam 

C  participant  lucis,  plane  ostendunt,  quia 
vix  est  corpus  opacum  quin  per  multam 
tersionem  et  politionem  possit  fieri  lumi- 
nosum,  ut  dum  de  cinere  fit  vitrum,  et 
de  terra  carbunculus. 

Utraque  ista  opinio  est  multum  proba- 
bilis.  Pro  quarum  concordantia  dico,  quod 
lux  dupliciter  accipi  potest.  Primo,  pro 
forma  qua?  dat  esse  corpori  lucido,  et  a 
qua  corpus  Iuminosum  principaliter  est 
activum,  tanquam  a  primo  movente  et  re- 
gulante.  Secundo,  pro  fulgore  qui  est  circa 

D  corpus  luminosum,  et  sequitur  exsisten- 
tiam  lucis  in  tali  materia,  et  est  sensus 
objectum  operationisque  instrumentum  : 
et  ita  est  qualitas  accidentalis.  Per  quam 
distinctionem  solvi  possunt  objecta  qna? 
fiunt  ad  partem  utramque.  —  Heec  Bona- 
ventura. 

Quocirca  videtur,  quod  omnis  forma  sub- 
stantialis  respectu  materia?  cui  dat  esse  et 
ornatum,activitatem  multiplicemque  com- 
plexionem,  potest  metaphorice  lux  vocari. 
Univoce  tamen  ac   proprie,  nulla  forma 


UTRUM   LUX    SIT   CORPUS 


41 


substantialis  est  lux,  quum  lux  augeatur,  A 
majus  et  minus  recipiat,  contrarietatem- 
que  habeat  seu  oppositionem  privativam, 
atque  objectum  sit  visus.  Quod  si  lux  es- 
set  forma  lucidorum  substantialis,  tanto 
unumquodque  esset  nobilius,  quanto  luci- 
dius  :  quod  fallit  in  multis.  Alia  multa 
huic  possent  objici  opinioni. 

Hinc  Thomas  :  Differunt  (inquit)  haec 
quatuor,  lux,  Iumen,  radius,  splendor.  Lux 
etenim  dicitur  secundum  quod  e«t  in  cor- 
pore  aliquo  lucido  actu,  a  quo  alia  illu- 
minantur,  ut  in  sole ;  lumen  autem,  se-  B 
cundum  quod  est  receptum  in  corpore 
diaphano  illuminato.  Radius  vero  dicitur 
illuminatio  secundum  directam  lineam  ad 
lucidum  corpus.  Ideo  ubicumque  est  ra- 
dius,  est  lumen,  non  econverso  :  contingit 
namque  lumen  esse  in  domo  ex  radiorum 
solis  reflexione,  quamvis  non  ex  directa 
oppositione,-  propter  aliquod  corpus  inter- 
jacens.  Sed  splendor  est  ex  reflectione 
radii  ad  aliquod  corpus  tersum  et  politum, 
sicut  ad  aquam  sive  argentum. 

Denique  circa  naturam  lucis  ac  luminis  C 
multiplex  fuit  opinio.  Una,  quod  lux  est 
corpus,  quod  est  substantia  solis,  ex  quo 
fluunt  qusedam  corpora  parva.  Quae  opinio 
est  a  philosophis  reprobata.  Sequeretur 
enim,  quod  illuminatio  esset  motus  localis 
corporum  a  sole  fluentium,  essetque  mo- 
tus  hic  successivus,  qui  sensum  latere  non 
posset  per  spatium  maximum,  ab  oriente 
scilicet  in  occidentem,  et  a  sole  ad  nos. 
Iterum  sequeretur,  duo  corpora  in  eodem 
simul  loco  consistere,  qtium  totum  spa- 
tium  illuminatum,  sit  aere  plenum  ac  Iu-  D 
mine.  Quidam  autem  dicunt,  quod  lumen 
recipitur  in  aeris  poris  :  quod  ridiculum 
reputatur.  Insuper  sequeretur,  quod  sol 
tali  defluxu  minueretur,  et  tandem  defi- 
ceret  prorsus  consumptus.  —  Alii  dicunt, 
quod  lumen  receptum  in  corpore  diapha- 
no  est  accidens,  quum  post  esse  comple- 
tum  adveniat  et  recedat  rebus  manenti- 
bus,  sed  in  corpore  lucido  lux  sit  forma 
substantialis,  aut  ipsum  lucidum  corpus. 
Quod  stare  non  valet.  Illuminatio  enim  est 


actio  univoca  qua  Iucidum  illuminat.  Un- 
de  si  lumen  in  aere  est  accidens,  oportet 
quod  principium  illuminationis  in  corpore 
lucido  accidens  sit  :  quemadmodum  etiam 
Commentator  probat  quod  calor  non  est 
forma  substantialis  ipsius  ignis,  quoniam 
in  corporibus  calefactis  est  accidens.  — 
Quidam  dixerunt,  quod  lux  non  addit  ultra 
colorem,  sed  evidentia  ipsa  coloris  sit  lu- 
men  seu  lux.  Quam  positionem  etiam  im- 
probat  Avicenna,  accipiendo  omnes  modos 
quibus  intelligi  potest.  Sensibiliter  quo- 
que  hoc  falsum  apparet  in  noctilucis,  quo- 
rum  color  in  nocte  occultatur  dum  lux 
apparet;  et  quando  color  videtur  in  die, 
lux  non  videtur.  Sed  verum  est,  quod  per 
lucem  videtur  color,  quoniam  facit  colo- 
rem  esse  visibilem  actu.  —  Nonnulli  di- 
cunt,  quod  lux  non  habet  esse  firmum  et 
ratum  in  natura,  sed  intentionale.  Sicut 
enim  species  coloris  in  aere  non  habet 
esse  naturale,  sed  spirituale  (unde  et  per 
eamdem  partem  species  albedinis  et  ni- 
gredinis  deferuntur),  ita  intentio  corporis 
lucidi  in  aere  relicta,  est  lumen.  Et  ha?c 
opinio  valde  probabilis  est.  Primo,  quia 
quum  lumen  det  esse  spirituale  colori, 
multo  plus  videtur  quod  ipsum  esse  ha- 
beat  spirituale.  Secundo,  quoniam  qualitas 
nulla  habens  esse  naturale  immediate  sup- 
posita  organo  visus,  potest  videri;  lumen 
aufem  oculum  tangens,  videtur.  Verumta- 
men  hoc  non  videtur  omnifarie  verum, 
quia  per  illud  quod  habet  esse  intentionis 
tantum,  non  sequitur  transmutatio  nisi  se- 
cundtim  animae  actionem,  ut  in  videndo 
et  audiendo.  Per  illuminationem  vero  sen- 
sibiliter  cernimus  transmutationes  fieri  na- 
ttirales  per  caliditatem  ex  radiis  solis.  — 
Hinc  alii,  quibus  consentiendum  videtur, 
dicunt  quod  lux  est  forma  accidentalis, 
habens  esse  ratum  in  natura  :  et  sicut 
calor  est  qualitas  ignis  activa,  sic  lux  qua- 
litas  activa  est  solis,  atque  in  aliis  est  se- 
cundum  quod  magis  cum  sole  communi- 
cant.  Hinc  Avicenna  testatur,  quod  nulla 
actio  est  a  corporibus  superioribus  in  in- 
feriora  nisi  per  lucem,  sicut  et  ignis  agit 


42 


IN   LIBRU.M    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XIII  ;    QU.EST.   II 


mediante  calore.  Unde  lux  et  lumen  dif- 
ferunt  sicut  calor  in  calido  et  calefacto. 
Quumque  ccelum  sit  primum  alterans,om- 
nis  alteratio  in  inferioribus  perficitur  per 
virtutem  luminis,  sive  sit  alleratio  secun- 
dum  esse  naturale,  sive  secundum  sen- 
sum;  et  ex  hoc  habet  lux  quod  cunctis 
corporibus  generationem  confert.  Colori- 
bus  quoque  esse  spirituale  largitur,  secun- 
dum  quod  in  medio  et  organo  recipiuntur. 
Nam  et  ipsum  lumen  virtutem  habet  spiri- 
tualem;  et  secundum  Augustinum,  lumen 
in  omni  sensu  est  medium,  sed  primo  et 
immediate  in  visu  (qualitates  quippe  visi- 
biles  priores  sunt  ceteris,  prout  secundum 
esse  suum  formale  in  inferioribus  consi- 
stunt  corporibus,secundum  quod  cum  coe- 
lesti  conveniunt  corpore,  ut  patet  secundo 
de  Anima,  et  secundo  de  Generatione) ; 
aliorum  vero  sensuum  mediantibus  quali- 
talibus  aliis.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 
Ha?c  eadem  cum  aliquantula  addilione 
seu  potius  evidentiori  explanatione  seribit 
in  prima  parle,  qua>stione  sexagesima  sep- 
tima.  Ubi  et  aliqua  addit  ad  probandum 
quod  lumen  procedens  a  luce  seu  liuni- 
nari  vel  sole,  non  sit  corpus  :  Omne  (in- 
quiens)  corpus  habet  motum  naturalem 
determinatum.Motus  autem  illuminationis 
est  ad  omnem  partem,  nec  magis  secun- 
dum  circulum  quam  secundum  rectitudi- 
nem.  Non  ergo  est  motus  localis  corporis 
alicujus.  Rursus,  si  lumen  est  corpus,  ergo 
dum  aer  obtenebralur,  lumen  corrumpe- 
retur,  et  ejus  materia  aliam  acciperet  for- 
mam  :  quod  non  apparet,  nisi  quis  dicat 
etiam  tenebras  esse  corpus.  Nec  videtur 
ex  qua  materia  quotidie  generetur  tantum 
corpus,  totum  hemispha?rium  replens.  Ri- 
diculum  quoque  est  dicere,  quod  ad  solam 
luminaris  absentiam  corrumpatur  corpus 
tam  grande.  Si  vero  dicatur  non  corrum- 
pi,  sed  simul  cum  sole  accedere,  recedere, 
circumferri,  quid  poterit  dici  de  hoc  quod 
ad  interpositionem  alicujus  corporis  ad 
candelam  tota  domus  obscuratur?  Nec  dici 
potest  quod  lumen  congregetur  et  refluat 
ad  candelam,  quoniam  non  apparet  circa 


A  eam  claritas  major  post  quam  ante.  — 
Praeterea,  quod  lumen  in  aere  habeat  esse 
naturale,  non  intentionale,  hinc  constat  : 
quia  denominat  aerem  sicut  color  parie- 
tem,  et  quoniam  habel  realem  effectum 
calefaciendo  subjeetum.  Ha?c  Thomas  in 
Summa. 

De  hoc  scribit  Bonaventura  :  Circa  hoc 
fuerunt  quatuor  opiniones.  Una,  quod  lu- 
men  et  radius  in  medio  est  corpus,  et 
fluens  a  sole  sicut  rivus  a  fonte.  Nec  sol 
tamen  consumitur,  quia  inferius  altrahil 

B  sibi  vapores  ex  quibus  deperdilum  re- 
stauratur.  Quod  Seneca  sensisse  videtur. 
Quod  est  contra  philosophiam.  quae  corpo- 
ra  ccelestia  docet  incorruptibilia  esse.  — 
Secunda  opinio  est,  quod  lumen  et  radius 
sunt  corpus  ita  a  sole  egrediens  sicut  ra- 
mus  a  radice  absque  radicis  minoratione. 
Sicque  sol  diceretur  continue  lumen  ra- 
diumque  emittere.  Quod  reprobatur,  quia 
si  sol  obscuretur,  oporteret  lumen  et  ra- 
dium  de  novo  creari.  —  Tertia  opinio  ima- 
ginatur.  quod  lumen  et  radius   in  medio 

C  corpus  est,  et  quantum  ad  formam  sit  a 
sole.  el  quanlum  ad  materiam  a  Creatore. 
Contra  quod  est  quod  Deus  nunquam  creat 
materiam  sine  forma.  —  Hinc  quarta  et 
vera  est  positio.  quod  lumen  et  radius  sit 
qualitas.  Ha?c  Bonaventura. 

Concordat  Petrus.  Qui  etiam  tangit  opi- 
nionem  dicentium,  quod  lumen  indesinen- 
ter  novum  fluit  a  sole,  non  habens  esse 
fixum,  sed  in  fluxu  continuo.  Ad  quod  al- 
legatur  quod  loquitur  Augustinus  :  Lumen 
non  habet  permanentiam  nisi  ad  lucis  in- 

D  fluentiam.  Verum  ut  super  primum  osten-  cf.  t.xix, 
sum    est,    verius   reputatur    quod    lumen  {!  "5I?;a 

*  L  .\\l.p.'J.1B 

idem  numero  ad  tempus  conservatur  a  lu-  cts. 
ce  seu  lucido  :  qua?  conservatio  influentia 
appellatur,  non  tamen  incessanter  aliquid 
superaddens    lumini    conservato,    sed    est 
permanens  habitudo  causa?  ad  effectum. 

Amplius  his  concordans  Albertus  :  Anti-  summ. 
quissimus  (inquit)  philosophus  Democri-  s* 
tus,  qui  secundum  Aristotelem,  de  omni- 
bus  curam  gessit,  dixit  quod  lux  et  lumen 
sunt  corpora  parva.  a  sole  seu  lucido  in 


ii,. 


51. 


UTROI   LUX    SIT   CORPUS 


43 


corpus  perspicuum  seu  diaphanum  deflu- 
entia;  quumque  ubique  jungantur  partibus 
perspicui,  efficitur  perspicuum  actualiter 
luminosum.  Atque  ut  sexto  de  Naturalibus 
recitat  Avicenna,  rationem  accepit  ex  hoc 
quod  videbat  lumen  transire  de  loco  ad 
locum,  radium  quoque  descendentem  a 
corpore  luminoso,  ingredi  per  fenestram, 
et  reflecti  a  corpore  solido;  quumque  ta- 
lia  sint  corporalium  ferum,  dixit  lumen 
et  lucem  consistere  corpus  :  quod  jam 
satis  est  reprobatum.  Ha?c  Albertus. 

Qui  etiam  contestatur,  quod  lux  et 
lumen  sunt  formse  intentionales  et  ratio- 
nales.  Intentionales,  quia  secundum  esse 
intentionale  servantur  in  diaphano  medio. 
Et  illse  dicuntur  spirituales  forma?,  non 
quod  sint  spiritus  secundum  substantiam, 
sed  quia  secundum  esse  intentionale,quod 
est  esse  spiriluale,  exsistunt  in  sensu  ac 
medio,  ut  dicit  Commentator  super  secun- 
dum  de  Anima.  —  Verumtamen  circa  hoc 
verior  videtur  positio  S.  Thoma?,  nisi  in- 
telligatur  quod  quodammodo  habent  mo- 
dum  spiritualis  intentionalisque  esse,sicut 
praetactum  est,  alioqui  non  staret  quod 
ipse  hic  scribit  Albertus :  Revera,  inquiens, 
lux  et  lumen  sunt  forma?  corporea?,  quee 
distenduntur  in  corpore  secundum  corpo- 
ris  mensuras,  et  sunt  magna?  in  magno,  et 
parva?  in  parvo.  Circa  quae  verba  Alberti 
dicendum,  quod  inter  sensibiles  qualitates 
lux  spiritualissima  nuncupatur,  tanquam 
minime  cum  materia  et  corporeitate  parti- 
cipans ;  attamen  aliquo  modo  corporea  di- 
citur,  quia  corporali  inest  subjecto,  et  in 
eo  per  accidens  est  extensa  per  dimensio- 
nem  subjecti. 

Ex  his  patet  ad  objecta  pro  parte  solu- 
tio.  Ad  primum  etenim  et  secundum  est 
dicendum,quod  in  illa  et  consimilibus  au- 
ctoritatibus  sumitur  lux  pro  corpore  lu- 
cido,  quemadmodum  tenebra  seu  caligo 
frequenter  accipitur  pro  loco  seu  corpore 
obscurato,  juxta  quem  modum  Commen- 
tator,  secundo  de  Anima,  naturalem  calo- 
rem  probat  esse  corpus.  Divisio  quoque 


A  ignis  praetacta,  conformiter  sumit  lueem  p.4od. 
pro  igne,  prout  in  propria  lucet  materia ; 
pro  carbone  vero  et  flamma,  prout  in 
materia  lucens  est  aliena  :  ut  per  carbo- 
nem  intelligatur  ignis  in  materia  sicca 
terrestri,  per  flammam  accipiatur  ignis  in 
aerio  humido.  —  Ad  tertium,  quod  con- 
junctio  et  separatio  illa  intelligenda?  sunt 
secundum  intensionem  remissionemque  lu- 
minis,  multiplicatis  aut  subtractis  lumi- 
naribus,  quorum  radii  inconfusi  dicuntur 
propter  luminarium  distinctionem.  —  Ad 

B  quartum,  quod  actus  illi  conveniunt  lumi- 
ni  per  similitudinem  quamdam,  non  pro- 
prie.  Dicitur  namque  radius  descendere  et 
moveri,  quoniam  principium  illuminatio- 
nis  est  supra  nos.  Ex  intersectione  etiam 
radiorum  solis  non  sequitur  calor  sicut 
ex  corporum  confricatione;  sed  concur- 
rentibus  radiis  multis  ad  unum  punctum, 
oportet  lumen  multiplicari :  ex  quo  multi- 
plicatur  et  calor,  in  quantum  lumen  ex 
hoc  quod  est  qualitas  primi  allerantis,  ha- 
bet  ad  alterationem  juvare,  prsesertim  se- 

C  cundum  qualitatem  qua?  maxime  et  sim- 
pliciter  est  activa,  videlicet  calor,  qui  per 
hoc  virtuti  primi  alterantis  maxime  est 
conformis.  —  Denique,  ut  asserit  Avicenna, 
lux  et  Iumen  sunt  in  genere  qualitatis,  et 
in  tertia  specie  ejus,  quoniam  sensui  infe- 
runt  passionem ;  nec  tamen  oportet  quod 
habeant  contrarium,  quia  illius  sunt  cor- 
poris  qualitates  quod  est  a  contrariis  elon- 
gatum.  Hoc  quoque  pensandum,  quia  ut 
divinus  Dionysius  fassus  est,  lumen  solis  DcCreicsi. 
in  diversis  corporibus  diversimode  secun-  jj)'^"' 

D  dum  ipsorum  dispositionem  et  capacita-  nom.c.  iv. 
tem  recipitur.  Hinc  quaedam  illuminantur 
in  superficie  tantum,  ut  opaca;  quaedam 
usque  in  profundum,sicut  diaphana  :  qua? 
tamen  lumen  non  retinent,  quoniam  im- 
perfecte  illud  suscipiunt,  propter  quod  il- 
luminante  subtracto,  cessat  in  eis  lumen  ; 
aliqua  autem  perfectius  suscipiunt  illud  ac 
retinent,  sicut  carbunculus.  Hsec  Thomas. 
Concordat  Durandus  per  omnia.  Qui  ta- 
men  sic  arguit  :  Lumina  in  medio  sunt 
distincta,  ut  B.  Dionysius  secundo  capitulo 


44 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —    DIST.   XIII  ;    QU.EST.    II 


de  Divinis  nominibus  ait.  Quod  per  expe-  A 
rimenta  probatur.  Nam  corpus  opacum  lu- 
minaribus  duobus  oppositum,  duas  pro- 
ducit  umbras  :  quod  non  fieret,  nisi  essent 
lumina  duo,  quum  umbra  non  sit  nisi  pri- 
vatio  luminis.  Rursus,  a  duobus  luminari- 
bus  quorum  lumina  transeunt  per  unum 
foramen,  fiunt  duo  fulgores  in  pariete  op- 
posito  :  quod  non  esset,  nisi  in  foramine 
in  quo  conjunguntur,  subjective  manerent 
essentialiter  dislincta.  Item  pra?cipua  ratio 
cur  lumen  negatur  esse  corpus,  est  quo- 
niam  simul  consistit  cum  aere,  duoque  B 
corpora  nequeunf  simul  esse.  Sed  probatur 
quod  hoc  non  obslet.  Ferrum  namque  igni- 
tur  non  in  superficie  tantum,  sed  etiam  in 
profundo.  Itaque  in  ferro  ignito  sunt  fer- 
rum  et  ignis,  et  tamen  ferrum  ignitum 
non  occupat  locum  majorem  quam  solum 
ferrum. 

Et  respondendum  ad  primum,quod  dua? 
umbra?  non  sunt  in  eadem  medii  parle, 
sed  in  diversis  :  idcirco  non  arguunt  plu- 
ralitatem  luminis  in  eadem  parte  medii, 
sed  in  diversis.  Ad  secundum,  quod  lumi-  C 
na  diversa  in  eodem  foramine  conjungun- 
tur,  et  unum  sunt  lumen;  allamen  radii  et 
fulgores  ultra  procedentes  distinguuntur, 
non  propter  distinctionem  separationem- 
ve  luminis  in  foramine  exsistentis,  sed 
quia  non  potest  ad  eamdem  partem  ultra 
procedere  utriusque  actio  luminaris  :  imo 
procedit  ad  partes  diversas  propter  corpus 
in  quo  exstat  foramen,  utrique  luminari 
respectu  alterius  et  alterius  situs  interpo- 
situm.  Ad  tertium,  quod  in  ferro  ignito 
non  est  ignis  intrinsecus,  qui  non  est  nisi  D 
in  materia  rara,  sed  est  ibi  dispositio  ad 
formam  ignis  nondum  ultima  et  perfecta. 
—  Ha?c  Durandus.  Cujus  huic  ultimo  ver- 
p.43A\  bo  objici  potest  quod  nunc  dictum  est  de 
triplici  illa  specie  ignis,  qualiter  possit  es- 
se  in  materia  propria  et  aliena. 

Prpeterea  ad  istud,  Utrum  lux  sit  res  ve- 

q.  12.     ra,  respondet  Henricus  tertio  Quodlibelo  : 

Tota  hujus  qua?stionis  difficultas  oritur  ex 

modo  generationis   luminis.  Quod   si  di- 


catur  educi  de  potentia  medii  tanquam 
ex  materia,  oportebit  fateri  quod  sit  res 
vera,  quum  omnis  forma  educta  de  po- 
tentia  materia?,  sit  res  vera.  Si  autem  di- 
cafur  produci  solum  ab  efficiente,  per 
qualem  nescio  diffusionem  seu  multipli- 
cationem  lucis  a  corpore  luminoso  in  me- 
dium,  quod  est  solum  in  potentia  recepti- 
va,  tunc  aliquo  modo  posset  dici  non  esse 
res  vera.  Nec  tamen  video  quin  adhuc  illo 
modo  esset  res  vera,  quum  realiter  produ- 
catur,  nec*sit  dare  medium  inter  ens  et 
nihil.  Unde  dicendum,  quod  polesl  dici 
intentio  respectu  eorum  qua?  permanent 
causa  eorum  subtracta,  quibus  habet  debi- 
lius  esse,  et  res  vera  comparatione  non 
entium.  —  H;ec  Henricus, qui  de  niodo  pro- 
ductionis  seu  eductionis  luminis  non  pro- 
sequilur  Ioco  pra»alIegalo. 

Porro  Richardus  movet  hanc  qua?stio- 
nem,  Utrum  lumen  educatur  de  potentia 
medii.  Videtur  quod  sic,  quia  alias  vide- 
retur  creari,  id  est  non  ex  aliquo  fieri. 
Hugo  quoqtie  libro  de  Sacramentis  :  Opus, 
inqttit,  creationis  et  multiplicationis,  et 
annihilationis,  soli  Deo  possibile  est.  Sed 
si  lumen  non  edttcitur,  oportet  quod  per 
multiplicationem  gignatur.  —  Ad  hoc  Ri- 
chardus  respondet:Multorum  et  magnorum 
responsio  est,  quod  lux  producit  lumen  in 
medio,  non  ipsum  de  potentia  medii  edu- 
cendo,  sed  multiplicando  se  ipsam.  Alii, 
quibus  consentio,  dicunt  quod  lux  produ- 
cit  lumen,  ipsum  educendo  de  potentia 
materia?;  et  qua?cumque  creatura  simili- 
tudinem  suam  producens  in  medio,  educit 
de  potentia  materia?  eam  :  aliter  enim  pro- 
duceretur  non  de  aliquo. 

Istud  Richardus  tenet  sobrie,non  immo- 
derate.  Porro  quantum  capere  queo,  ista 
opinio  pandit  humani  imbecillitatem,  ne 
dicam  ruditatem,  ingenii.  Si  enim  lux  non 
producit  lumen  diffundendo  et  multipli- 
cando  seu  communicando  se  ipsam,  ergo 
nec  calor  ignis  calorem  :  cujus  oppositum 
experientia  docet.  Et  quomodo  ltix  posset 
tam  instantanee  et  a?que  velociter  educere 
lumen    de   tam    innumerabilibus   tamque 


UTRUM   LUX    SIT   CORPUS 


45 


De  Divin, 
lom.  c.  n 
de  Theol. 
nvst.  c.  lii 


diversimode  dispositis  atque  distantibus  A 
corporibus  ad  luminis  receptionem,  quo- 
modo  de  ferro,  saxo  et  consimilibus  potest 
tam  repente  educere  lumen,  et  tam  cito 
de  illis  sicut  de  vitro,  argento  et  stanno  ? 
—  Praeterea,  opinio  illa  difficultatem  quam 
evadere  studet,  illabitur.  Etenim  dato  quod 
lux  educat  lumen  de  potentia  medii  seu 
subjecti,  quaero  de  quo  fit  seu  producitur 
illud  lumen,  an  de  nihilo,  an  de  forma 
luminis  inchoata,  an  de  substantia  medii. 
Si  primum,  ergo  creatur.  Si  secundum, 
quaero  an  forma  luminis  inchoata  sit  rea-  B 
liter  idem  quod  lumen  eductum,  an  non. 
Si  sic,  erunt  innumerabiles  formae  acci- 
dentales  et  invicem  contrariae  in  subjectis 
latentes.  Si  non  est  realiter  idem,  quaeritur 
quid  sit,  an  sit  ens  vel  non  ens.  Si  autem 
tertium  admittatur,  ergo  substantia  conver- 
tetur  in  accidens.  Et  quaeritur,  an  materia 
medii,  an  substantialis  forma  ipsius,  an 
utrumque  simul,  an  pars  totius  seu  pars 
partium  convertatur  in  lumen,an  in  aliam 
formam  accidentalem,  quae  de  potentia 
materiae  perhibetur  educi.  —  Insuper  juxta  C 
hanc  opinionem,  nec  color  nec  odor  pro- 
ducit  similitudinem  suam  in  medio,sed  de 
potentia  materiae  seu  medii  eam  educit  : 
sicque  aer  saltem  materialiter  causat  simi- 
litudinem  colorum,  speciemque  odorum 
in  medio,  imo  in  se  ipso.  Quumque  omnis 
processio  sit  per  similitudinem,  et  unum- 
quodque  producat  simile  sibi,  quid  est  in 
aere  de  quo  tanquam  de  simili  prodeunt 
similitudines  seu  species  illse  ? 

Hinc  grossa  videtur  illa  opinio,  nec  mo- 
tivum  ejus  est  validum.  Productio  quippe  D 
accidentis  non  semper  requirit  materiam 
eaa  qua,  sed  naturaliter  materiam  in  qua. 
Estque  opinio  illa  apertissime  divini  Dio- 
nysii  documentis  contraria,  qui  libro  de 
Divinis  characteribus,  et  quarto  capitulo 
de  Divinis  nominibus,  ac  alibi,  saepe  testa- 
tur,  quod  sol  naturali  diffusione  et  emica- 
tione  lumen  suum  diffundit  et  cuncta  ve- 
nustat.Modum  quoque  generationis  aeternae 
ac  divinae  ad  intra,  praesertim  (quantum 
possibile  est)  declarat  per  emanationem 


luminis  a  luce  solis.  Naturaliter  quippe 
luci  convenit  emicare,  quae  emicatio  est 
luminis  productio.  Ad  quod  probandum 
possent  verba  Thomae,  Alexandri,  Alberti, 
Bonaventurse,  copiose  induci  :  imo  potius 
Augustini,  Boetii,  Anselmi. 

Hinc  Scotus  dicit  triplicem  esse  radium, 
scilicet  rectum,  fractum,  reflexum  ;  et 
quemlibet  immediate  genitum  seu  pro- 
ductum  a  luce,  ac  speciem  esse  lucis.  — 
Quumque  inquiritur  an  lumen  seu  radius 
habet  esse  intentionale,  dicit  intentionem 
non  significare  hic  id  in  quod  sensus  ten- 
dit,  quia  sic  objectum  esset  intentio,  sed 
id  per  quod  tanquam  per  principium  for- 
male,  et  sicut  per  medium,  tendit  in  rem. 
Sicque  Iumen  vocatur  intentio,  quum  sit 
similitudo  et  species  lucis  per  quam  ipsa 
a  sensu  videtur.  Et  sicut  quoddam  signum 
est  signum  et  res,  sic  lumen  est  intentio 
et  res,  quia  per  ipsum  videtur  objectum, 
et  ipsum  quoque  videtur. 

Amplius  quaeritur  hic,  An  lux,  lumen, 
radius,  splendor,  verius  ac  perfectius  ma- 
gisque  proprie  dicantur  et  inveniantur  in 
spiritualibus  quarn  in  corporalibus. 

Ad  quod  Thomas  respondet  :  In  hoc 
videtur  esse  quaedam  diversitas  inter  San- 
ctos,  quoniam  Augustinus  sensisse  vide- 
tur  quod  Iux  in  spiritualibus  verius  inve- 
niatur.  Siquidem  quarto  super  Genesim 
loquitur  :  Non  sic  Christus  lux  dicitur, 
quomodo  lapis  :  quoniam  proprie  lux  vo- 
catur,  lapis  figurative.  Unde  et  Joannes 
ait  :  Erat  lux  vera;  et  alibi  :  Deus  lux  est,  /0a«n.i,9. 
et  tenebrae   non   sunt   in  eo  ullae.  Porro  '^0"""-'' 

5, 

S.  Dionysius  et  Ambrosius  videntur  sic  in- 
nuere,  quod  lux  in  spirilualibus  non  nisi 
metaphorice  inveniatur.Ait  namque  B.  Dio- 
nysius  quarto  capitulo  de  Divinis  nomini- 
bus,  quod  Deus  dicitur  lumen  ex  eo  quod 
similitudo  ejus  prtecipue  resultat  in  radio 
solis,  quantum  ad  causalitatem.  Et  ista  po- 
sitio  verior  esse  videtur,  quia  nihil  per 
se  sensibile  spiritualibus  convenit  nisi  me- 
taphorice.  Haec  Thomas. 

Huic  quaestioni  nolo  hic  immorari.  AH- 
bi  namque,  praesertim  in  Iibro  de  Divina 


46 


1N    LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XIII  ;    QU/EST.    II 


essentia  seu  Dei  natura,  evidenter  multi-  A  cere  potest,  quod  de  luce  loqui  valemus 


dupliciter.  Primo,  quantum  ad  id  a  quo 
nomen  imponitur,  quod  est  manifestare, 
juxta  illud  Apostoli  :  Omne  quod  manife-  Ephes. 
slatur,  lumen  est.  Unde  et  Joannes  ait :  Qui  njoann  , 
facit  verilatem,  venit  ad  lucem,  ut  mani-  21. 
festentur  opera  ejus.  Sicque  lumen  in  spi- 
ritualibus  potissime  reperitur,  in  quibus 
omnia  clara  et  evidentia  sunt.  Secundo, 
quantum  ad  id  cui  nomen  imponitur  :  et 
sic  juxta  usum  loquentium,  lux  in  corpo- 
ralibus  magis  est.  Verumtamen  quo  spiri- 
B  tualia  ac  divina  ex  sua  natura  et  in  sua 
essentia,  ab  omni  fa?culentia  materiae  om- 
nique  mixtione  et  macula  sunt  magis  im- 
munia,  eo  verius  ac  eminenlius  nomen  ac 
ratio  lucis  conveniunt  eis  :  quod  et  multi 
affirmant  doctores. 

Amplius  quaeritur,  An  Paler  omnia  ope- 
retur  per  Filium,  et  quali  dictione,  prola- 
tione  seu  verbo  Deus  omnia  fecit. 

Videtur  quod  Pater  non  fecit  omnia  per 
Filium  :  quoniam  is  qui  facit  et  per  quem 


pliciterque  monstravi,  quod  lux,  lumen, 
radius,  splendor,  illuminatio,  inanifestatio, 
claritas,  multo  verius,  eminentius,  magis- 
que  proprie,  Deo  et  separatis  ac  spiritua- 
libus,  quam  temporalibus  competunt :  imo 
heec  omnia  et  uiiumquodque  eorum  in  re- 
bus  materialibus  et  sensibilibus  non  sunt, 
nec  est  nisi  obumbrala  imitatio  seu  imago 
lucis  et  radii  spiritualis.  Hinc  Christus  se 
ipsum  et  Deitatem  ac  spiritualia  in  toto 
evangelio  secundum  Joannem  nomine  lu- 
cis  potissime,  propriissime  ac  verissime, 
imo  et  frequentissime  designavit.  Denique, 
hoc  ipsum  esse  de  mente  divini  et  illumi- 
natissimi  Dionysii,  in  prseallegato  tractatu 
clare  et  copiose  ostendi.  Nonne  Deus  pro- 
priissime  appellatur  veritas,  sapientia,  san- 
ctitas,  quorum  unumquodque  aptissime 
dicilur  lumen?  Sic  et  spiritualia  dona,  gra- 
tia,  sapientia,  scientia  et  virtutes,  rectissi- 
me  lumina  nuncupantur.  Et  quamvis  lux, 
prout  nos  de  ea  contracte  in  communi  lo- 
quendi  loquimur  usu,  dicatur  sensibilis 
qualitas,  sicut  et  sapientia  dicitur  qualitas  G  facit,  non  sunt  factor  eeque  immediatus, 


spiritualis,  nihilo  minus  loquendo  de  ea 
incontracte  in  sua  comnmnitate,  multo 
eminentius  spirilualibus  convenit,quemad- 
inodiim  sapientia  potissime  convenit  Deo, 
Rom.  xvi,  juxta  illud  Apostoli  :  Soli  sapienli  Deo 
honor  et  gloria.  Attamen  sapientia  prout 
communiter  de  ea  loquimur,  tanquam  de 
forma  accidentali,  Deo  non  convenit. 

At  vero  Thomas  approbando  positionem 
secundam,  infirmare  videtur  opinionem 
suam,  qua  paulo  ante  secutus  est  Augusti- 


27. 


nec  factor  unus  et  idem ;  sed  Pater  et  Fi- 
lius  sunt  omnium  creaturarum  unus,  idem, 
et  immediatus  creator  :  non  ergo  unus  eo- 
rum  operatur  per  alium. 

De  hac  materia  scriptum  est  super  pri-    t.  xxi,  p. 
mum.  Idcirco  nunc  breviandum.  258D\eie. 

Itaque  Thomas  :  Operari,  inquit,  quis 
dupliciter  dicitur  per  alium.  Primo,  per 
virtutem  seu  auctoritatem  illius,  sicque 
ballivus  operatur  per  regem,  id  est  per 
potestatem  regis  sibi  commissam,  qua?  iin- 


num  dicentem  omnia  simul  distincte  pro- D  mediatior  est  operi  quam  virtus  sua;  et 


ducta,  atque  per  lucem  intelligendum  esse 
angelicam  creaturam.  Quse  expositio,  ut 
ipsemet  Thomas  fatetur,  non  litteralis,  sed 
spiritualis  et  mystica  est,  si  Iux  et  dies 
non  proprie,  sed  transumptive  seu  meta- 
phorice  in  spiritualibus  ac  divinis  con- 
sistit.  Dum  ergo  dicitur  expositio  illa 
litteralis,  et  tamen  lux  metaphorice  in 
spiritualibus  ponitur,  invenitur  contradi- 
ctio  et  repugnantia  qusedam.  —  Postremo, 
utrique  positioni  satisfacere   cupiens   di- 


sic  nec  Pater  operatur  per  Filium,  nec 
econtra,  imo  ambo  una  et  indivisibili  ope- 
rantur  virtute.  Alio  modo,  sicut  per  ope- 
rantem,  ut  rex  per  ballivum.  Cujus  distin- 
ctionis  ista  est  ratio,  quia  quum  operatio 
sit  mediuin  inter  operantem  et  operatum, 
causalitas  importata  per  praepositionem 
hanc,  per,  potest  referri  ad  operationem 
secundum  quod  exit  ab  operante  :  et  sic 
quis  operatur  per  illum  cujus  virtute  est 
operans.  Potest  quoque  referri  ad  opera- 


LIBER   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIV 


47 


tionem  secundum  quod  terminatur  ad  ope- 
ratum  :  sicque  operatur  quis  per  illud 
quod  est  ab  operante  ordinatum  ad  opera- 
tum  ut  causa  ejus.  Hinc  designatur  aucto- 
ritas  in  operante  respectu  ejus  per  quem 
operatur,  in  quo  est  causalitas  respectu 
operati.  Quod  contingit  dupliciter.  Primo, 
dum  id  quod  ordinatur  ab  operante  ut  cau- 
sa,  secundum  aliam  operatur  virtutem  a 
virtute  operantis,  quam  tamen  ab  ipso  re- 
cipit  in  quantum  est  motum  ab  operante : 
vel  per  imperium,  sicut  servi ;  vel  motu 
corporali,  sicut  securis  et  similia  inani- 
mata.  Unde  secundum  Philosophum  octa- 
vo  Ethicorum,  servus  est  organum  anima- 
tum,  et  organa  sunt  servi  inanimati.  Et  sic 
Pater  non  operatur  per  Filium  :  quod  ta- 
men  haeretici  asserebant.  Alio  modo,  quan- 
do  eadem  virtute  operatur,  quam  tamen 
ab  operante  recipit  is  per  quem  agit  :  sic- 
que  Pater  per  Filium  operatur.  Nam  Filius 
est  causa  operatorum  una  et  eadem  vir- 


A  tute  cum  Patre,  quam  a  Patre  nascendo 
accepit.  Heec  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  Petrus  ait  :  Dicere  Dei  multipli- 
citer  sumitur.  Quemadmodum  enim  in  no- 
bis  dicere  notat  aliquando  actum  interio- 
rem  absolutum,aliquando  interiorem  exte- 
riori  conjunctum,  interdum  interiorem  ad 
exteriorem  ordinatum  (est  enim  verbum 
conceptum,  verbum  imaginatum,  verbum 
prolatum)  :  sic  dicere  Dei  quandoque  no- 
minat  actum  seternum  tantum,  sine  respe- 
ctu  ad  creaturas,  ut  Filium  generare ;  ali- 

B  quando  vero  actum  aeternum  cum  respectu 
actuali  ad  creata,  ut  generare  Filium,  at- 
que  in  illo  disponere  cuncta;  nonnunquam 
autem  actum  aeternum  temporali  conjun- 
ctum,  ut  Filium  generare  et  in  illo  res 
ipsas  producere.  Primo  modo  non  sumitur 
hic.  Sic  enim  non  connotat  in  creatura  ul- 
lum  effectum  vel  respectum ;  sed  secundo 
ac  tertio  modo  potest  hic  accipi,  quia  sic 
connotat  effectum  actu  aut  habitu. 


DISTINCTIO  XIV 


A.  De  opere  secundce  diei,  qua  factum  est  firmamentum. 


Beda,  Hc- 
xaem.Iib.  i. 


DIXIT  quoque  Deus  :  Fiat  firmamentum  in  medio  aquarum,  et  dividat  aquas  cen..,o,- 
ab  aquis.  Divisitque  aquas  qufe  erant  sub  firmamento,  ab  his  quae  erant 
super  firmamentum.  Sciendum  est  quod  illius  coeli  describitur  hic  creatio, 
sicut  ait  Beda  super  Genesim,  in  quo  fixa  sunt  sidera,  cui  suppositse  sunt  aquse  in 
aere  et  in  terra,  et  superpositse  alise,  de  quibus  dicitur  :  Qui  tegis  aquis  superiora  Ps.  cm,  3. 
ejus.  In  medio  ergo  firmamentum  est,  scilicet  sidereum  ccelum,  quod  de  aquis  factum 
esse  credi  potest.  Crystallinus  enim  lapis.  cui  magna  est  firmitas  et  perspicuitas, 
de  aquis  factus  est.  Si  quem  vero  naovet,  quomodo  aquse  natura  fluidas  et  in  ima 
labiles,  super  ccelum  possint  consistere,  de  Deo  scriptum  esse  meminerit  :  Qui  ligat  /o6xxvi,8. 
aquas  in  nubibus  suis.  Qui  enim  infra  ccelum  ligat  aquas  ad  tempus  vaporibus 
nubium  retentas,  potest  etiam  super  cceli  sphaeram  non  vaporali  tenuitate,  sed 
glaciali  soliditate,  aquas  suspendere  ne  labantur.  Quales  autem  et  ad  quid  conditse 
sint,  ipse  novit  qui  condidit. —  Ecce  ostensum  est  his  verbis,  quod  coelum  factum  sit, 
scilicet  illud  m  quo  sunt  fixa  sidera,  id  est,  quod  excedit  aerem  ;  et  de  qua  materia, 


48  LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XIV 

scilicet  de  aquis ;  et  quales  sint  aquae  quse  super  illud  ccelum  sunt,  scilicet  ut  glacies 
solidatre. 

B.  Alii  putant  coslum  illud  esse  ignece  naturce  ;  quibus  consentit  Augustinus. 

Quidam  vero  coelum  quod  excedit  aeris  spatia,  igneae  naturae  dicunt,  asserentes 

super  aerem  purum  ignem  esse,  qui  dicitur  esse  coelum  :  de  quo  igne  sidera  et 

Aug.dcGe-  luminaria  facta  esse  conjectant.  Quibus  Augustinus  consentire  videtur.  Utrum  vero 

kdTu.iiIb!  nomine  firmamenti  ccelum  quod  excedit  aerem,  an  ipse  aer  hic  intelligatur,  idem 

ibid.  n.  7.  A_UgUStmus  quasrit,  nec  solvit.  Magis  tamen  approbare  videtur,  ccelum  illud  hic 

accipi  quod  spatia  aeris  excedit.  Aquas  autem  quas  super  illud  ccelum  sunt,  dicit 

vaporaliter  trahi  et  levissirais  suspendi  guttis  :  sicut  aer  iste  nubilosus  exhalatione 

terrse  aquas  vaporaliter  trahit,  et  per  subtiles  minutias  suspendit,  et  post  corpulen- 

iwd.  n.  s.  tius  conglobatas  pluvialiter  refundit.  Si  ergo  potest  aqua,  sicut  videmus,  ad  tantas 

minutias  pervenire,  ut  feratur  vaporaliter  super  aerem  aquis  naturaliter  leviorem, 

cur  non  credamus  etiam  super  illud  levius  ccelum  minutioribus  guttis  et  levioribus 

emanare  vaporibus?  Sed  quoquomodo  ibi  sint,  ibi  esse  non  dubitamus. 

C.  Quce  sit  figura  ftrmamenti. 

ibid.  n.  20.  Quseri  etiam  solet,  cujus  figurae  sit  ccelum.  Sed  Spiritus  Sanctus,  quamvis 
ibid.  n.  n.  auctores  nostri  sciverint,  per  eos  dicere  noluit  nisi  quod  prosit  saluti.  Quaeritur 
etiam,  si  stet,  an  moveatur  ccelum.  Si  movetur,  inquiunt,  quomodo  est  firmamen- 
tum  ?  Si  stat,  quomodo  in  ea  fixa  sidera  circumeunt  ?  Sed  firmamentum  dici  potest, 
non  propter  stationem,  sed  propter  firmitatem,  vel  terminum  aquarum  intransgres- 
sibilem.  Si  autem  stat,  nihil  impedit  moveri  et  circumire  sidera. 

D.  Quare  tacuit  Scriptura  de  opere  secundce  diei,  quod  in  aliis  dixit. 

Post  hsec  quaeri  solet,  quare  hic  non  est  dictum,  sicut  in  aliorum  dierum  ope- 
Hugo,  dc  ribus  :  Vidit  Deus  quod  esset  bonum.  Sacramentum  aliquod  hic  commendatur.  Ideo 
sacram.bb.  enjm  fortassis  non  est  dictum,  quod  tamen  sicut  in  aliis  factum  est,  quia  binarius 
principium  alteritatis  est  et  signum  divisionis. 

E.  Be  opere  tertice  diei,  quando  aquai  congregatce  sunt  in  unum  locum. 

Gen. .,  o.        Sequitur  :  Dixit  Deus  :  Gongregentur  aquae  in  unum  locum,  et  appareat  arida. 

Beda,  He-  Tertiae  diei  opus  est  congregatio  aquarum  in  unum  locum.  Congregata?  sunt  enim 

xaem.hb...  omnes  aqU8e  c03io  inferiores  in  unam  matricem,  ut  lux  quas  prseterito  biduo  aquas 

clara  luce  lustraverat,  in  puro  aere  clarior  fulgeat,  et  appareat  terra,  quae  cooperta 

latebat ;  et  quse  aquis  limosa  erat,  fieret  arida  et  germinibus  apta.  Eodem  enim  die 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XIV  49 

protulit  terra  herbam  virentem  lignumque  faciens  fructum.  Si  autem  quaeratur,  ubi 
congregatae  sint  aquse  quas  totum  texerant  spatium  usque  ad  coelum  :  potuit  fieri  ut 
terra  subsidens,  concavas  partes  prseberet,  ubi  fiuctuantes  aquas  reciperet.  Potest 
etiam  credi,  primarias  aquas  rariores  fuisse,  qute  sicut  nebula  tegerent  terras,  sed 
congregatione  esse  spissatas,  et  ideo  facile  in  unum  posse  redigi  locum.  Quumque 
multa  constet  esse  maria  et  fiumina,  in  unum  tamen  locum  dicit  aquas  congregatas, 
propter  continuationem  vel  congregationem  omnium  aquarum  quas  in  terris  sunt  : 
quia  cuncta  flumina  et  maria  magno  mari  junguntur.  Ideoque  quum  dixerit  aquas 
congregatas  in  unum  locum,  deinde  dicit  pluraliter,  Gongregationes  aquarum,  pro-  <;«,., ,10. 
pter  multifidos  sinus  earum,  quibus  omnibus  ex  magno  mari  principium  est. 

F.  Be  opere  quartoe  diei,  quando  facta  sunt  luminaria. 

Sequitur  :  Dixit  Deus,  Fiant  luminaria  in  firmamento  coeli,  et  dividant  diem  ac   ibid.  u. 
noctem.  In  praecedenti  triduo  disposita  est  universitatis  hujus  mundi  machina,  et  sacram'.m>. 
partibus  suis  distributa.  Formata  enim  luce  prima  die,  quas  universa  illustraret,  duo  I,pi'°-    • 
sequentes  dies  attributi  sunt  supremas  et  infimae  parti  mundi,  firmarnento  scilicet, 
aeri,  terrae  et  aquae.  Nam  secunda  die  firmamentum  desuper  expansum  est.  Tertia 
vero  aquarum  molibus  intra  receptacula  sua  collectis,  terra  est  revelata  atque  aer 
serenatus.  Quatuor  ergo  mundi  elementa  illis  diebus  suis  locis  distincta  sunt  et 
ordinata.  Tribus  autem  sequentibus  diebus  ornata  sunt  illa  quatuor  elementa.  Quarta  ibid.  c.  -25. 
enim  die  ornatum  est  firmamentum  sole  et  luna  et  stellis.  Quinta  aer  in  volatilibus, 
et  aquae  in  piscibus  ornamenta  acceperunt.  Sexta  accepit  terra  jumenta  et  reptilia  et 
bestias  ;  post  quas  omnia  factus  est  homo  de  terra  et  in  terra,  non  tamen  ad  terram 
nec  propter  terram,  sed  ad  coelum  et  propter  coelum. 

G.  Ante  alia  de  ornatu  coeli  agitur,  sicut  prius  factum  est. 

Quia  ergo  coelum  ceteris  elementis  specie*  prasstat,  priusque  aliis  factum  est,  Aug.de  Ge- 
ideo  ante  alia  ornatur  in  quarto  die,  quo  fiunt  sidera  :  quae  ideo  facta  sunt,  ut  per  5b"i*n. 27! 
ea  illustretur  inferior  pars,  ne  esset  habitantibus  tenebrosa.  Infirmitatique  hominum  " spccicm 
provisum  est,  ut  circumeunte  sole  potirentur  homines  diei  noctisque  vicissitudine, 
propter  dormiendi  vigilandique  necessitatem ;  et  ideo  etiam  ne  nox  indecora  rema- 
neret,  sed  luna  ac  sideribus  consolarentur  homines  quibus  in  nocte  operandi  neces- 
sitas  incumberet,  et  quia  quaedam  animalia  sunt  quae  lucem  ferre  non  possunt.  Quod 
autem  subditur,  Et  sint  in  signa  et  tempora  et  dies  et  annos,  quomodo  accipiendum  iud.  n.  28. 

Gen.  r,  14. 

sit,   quseri  solet.   Ita  enim  dictum  videtur,  quasi  quarto  die  coepissent  tempora, 

quum  prius  triduum   sine  tempore  non  fuerit.  Ideoque  tempora  quas  fiunt  per    Aug.  oP. 

cit   n  C)7 

sidera,  non  spatia  morarum,  sed  vicissitudinem  aeriae  qualitatis  debemus  accipere  : 

quia  talia  motibus  siderum  fiunt,  sicut  dies  et  anni  quos  usitate  novimus.  Sunt  enim 

in  signa  serenitatis  et  tempestatis,  et  in  tempora,  quia  per  ea  distinguimus  quatuor 

T.  22.  "    4 


50 


DIST.  xiv  summa;  qilest.  i  :  utkum  firmamentum  sit  factum  de  aqua,  etc. 


tempora  anni,  scilicet  ver,  sestatem,  autumnum,  hiemem.  Vel,  sunt  in  signa  et  in 
tempora,  id  est  in  distinctionem  horarum  :  quia  priusquam  fierent,  ordo  temporum 
nuliis  notabatur  indiciis,  vel  meridiana  hora,  vel  qualibet  hora.  Haec  quarta  die 
facta  sunt. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS  QUARTiEDECIM/E 

DESCRIPTO  primo  opere  distinctionis 
pracedenti  distinetione,  hic  descri- 
buntur  duo  alia  opera  distinctionis,  vide- 
licet  productio  firmamenti  in  medio  aqua- 
rum,  et  congregatio  inferiorum  aquarum 
in  iocum  unum.  Et  circa  haec  quaestiones 
moventur  in  textu.  Prima  est,  cujus  figu- 
rae  sit  ccelum;  secunda,  an  moveatur;  ter- 
tia,  cur  in  descriptione  horum  non  addi- 
tur,  Vidit  Deus  quod  esset  bonum,  sicut  in 
descriptione  operum  aliorum  dierum. 


QU.ESTIO   PRIMA 


Cen.1,6, ; 


Ps.  CIII,  3. 

Ps.  cxlviu, 
4,  5. 

Dan.  m,60. 


HIc  quaeritur  primo,  TJtrum  firma- 
mentum,  id  est  ccelum  stella- 
tum,  sit  factum  de  aqua,  et  an  vere 
in  medio  aquarum  sit  constitutum. 

De  qua  tamen  qua>stione  jam  introducta 
sunt  multa,  videlicet  quod  corpora  ccele- 
stia  et  elementaria  sint  ejusdem  materiae 
ac  naturae.  Et  quod  ita  sit,  scriptura  Ge- 
neseos,  quee  allegatur  in  littera,  et  ipse 
Magister  in  textu,  sancti  quoque  doctores, 
Augustinus,  Basilius,  Ambrosius,  Beda  et 
alii  multi  expresse  testantur;  sed  et  multa 
loca  Scriptura?  canonicae  :  ut  illud  in  Psal- 
mo,  Qui  tegis  aquis  superiora  ejus ;  et 
rursus,  Aquae  qua?  super  ccelos  sunt,  lau- 
dent  nomen  Domini ;  in  hymno  quoque 
Puerorum,  Benedicite,  aquae  omnes  quae 
super  ccelos  sunt,  Domino. 

In  oppositum  sunt  rationes  Philosophi 
primo  Cceli  et  mundi,ubi  variis  rationibus 
probat  ccelum  esse  alterius  natura?  quam 
elementa,  utpote  alienum  a  contrarietate, 


A  et  nec  grave  nec  leve  :  quod  probat,  quo- 
niam  naturaliter  competit  ei  alius  motus 
quam  elementis,  similiter  alius  locus,  alia 
item  figura,  saltem  pro  parte. 

Circa  ha?c  scribit  Alexander  :  Ccelum 
quod  dicitur  firmamentum,  videtur  esse 
ex  eadem  informi  materia  de  qua  dicitur 
in  Genesi  :  Spiritus  Domini  ferebatur  su-  Gen.  i,a. 
per  aquas :  non  tamen  ex  eadem  materia 
propria  :  imo  sicut  dilfert  ccelum  cryslal- 
linum   a  firmamento,   et  aqua?  inferiores 

B  congregata?  in  unum  locum  differunt  a  tir- 
mamento,  sic  differunt  propriae  materiae 
singulorum  istorum. 

Praeterea  quidam  dixerunt,  quod  frigi- 
dum  el  humidum  per  hanc  rationem  con- 
tinet  coelum :  ccelum  continet  ignem,  ignis 
aerem,aer  aquam.Ergo  aqua  similiter  cir- 
cumdare  debuit  totam  terram  ex  omni 
parte  :  quod  fieri  nequivit  propter  anima- 
lia  terrae.  Hinc  aquam  elevari  oportuit  alibi, 
ut  circumdare  posset  terram  totam  :  ideo 
elevataa  sunt  super  firmamentum,  ibique 

C  habent  naturam  frigidi  et  humidi. 

Alii  dicunt,  quod  solum  sunt  ibi  secun- 
dum  naturam  humiditatis.  In  aqua  nam- 
que  sunt  humiditas  atque  frigiditas.  Hu- 
miditas  autem  continuativa  fluxibilisque 
consistit,  quoniam  terra,  quae  sieca  est, 
continuitatem  sine  aqua  non  habet.  Pro- 
pterea  medici  dicunt,  quod  humiditas  glu- 
tinum  est  membrorum.  Json  autem  sunt 
super  ccelum  aqua?,  in  quantum  fluxibiles 
sunt  :  fluerent  enim  deorsum.  Ergo  ma- 
nent  ibi  secundum  naturam  continuatio- 

D  nis.  Siquidem  ha?c  proprietas  continuativa 
nobilior  est  in  aqua.  Etenim  quum  in  cce- 
lis  sit  natura  supercoelestium  et  inferio- 
rum,  oportuit  ea  conjungi.  Ideo  aqua  est 
ibi  secundum  hanc  conjunctivam  et  con- 
tinuativam  naturam. 


UTRUM   FIRMAMENTUM   SIT    FACTUM   DE   AQUA,   ETC. 


51 


10. 


Alii   dicunt,  quod  sunt  ibi   secundum  A 
naturam  perspicui.  Perspicuum  vero  est, 
quod  habet  aliquam  dispositionem  ad  re- 
cipiendum  lucem  per  totum.  Verum  hae 
qualitates  sunt  ordinatae,  quia  nil  inordi- 
natum  est  a  summa  Sapientia.  Una  ergo 
harum  qualitatum  alia  exstat  nobilior;cer- 
tumque  est  quod  secundum  nobilissimam 
suam  qualitatem  ibi  consistunt  :  haec  vero 
est  perspicuitas.  Aqua  enim  cum  terra  et 
aere  ac  coelo  stellato  et  igneo  convenien- 
tiam   habet.  Coelum   autem   stellatum   et 
igneum  nobiliora  sunt  terra  et  aere.  Aqua  B 
demum  cum  ccelo  stellato  convenit  in  dia- 
phaneitate.Ergo  aqua  secundum  hanc  qua- 
litatem  est  super  coelum.  —  Praeterea,  per- 
spicuitas   non  est   pura   qualitas   quando 
miscetur  qualitatibus  contrarium  habenti- 
bus,  ut  cum  humido  gravi  et  calido  sicco. 
Ergo  alicubi  est  qualitas  pura  :  quia  ex  or- 
dinatione  summae  sapientiae  Dei,  si  aliquid 
impurum  sit  alicubi,  idem  purum  est  ali- 
bi.  In  inferioribus  autem  qualitas  ista  im- 
pura  est.  In  aqua  namque  est  cum  frigido 
et  humido,  in  igne  cum  caliditate;  in  ccelo  C 
quoque  stellato  cum  quadam  difformitate: 
quia  hoc  ccelum  in  orbe  et  stellis  diversi- 
mode  exstat  dispositum,  quum  stella  sit 
pars  densior  sui  orbis.  Ergo  locus  hujus 
perspicui  secundum  quod  pura  natura  est, 
est  supra  ccelum  stellatum  et  infra  empy- 
reum.  In  empyreo  quippe  esse  non  valet : 
quia  empyreum  dativum  est  luminis  ;  dia- 
phanum  vero  est  luminis  receptivum  :  er- 
go  super  ccelum  stellatum  sunt  aquse  istse. 
Petr.m, —  Item,  super   illud  B.  Petri,  Elementa 
calore  solventur,  asserit  Glossa  :  Duo  ele-  D 
menta,  videlicet  aqua  et  ignis,  absumen- 
tur;  ccelum  autem  et  terra  in  melius  com- 
mutabuntur. Ccelum  ergo  crystallinum  non 
habet  aquas  cum  ponderositate,  frigiditate 
aut  humiditate,  quoniam  ignis  ille  confla- 
grationis  non  attinget  usque  ad  ccelum  il- 
lud.  Talis  vero  erit  renovatio  duorum  ele- 
mentorum  quae  remanebunt,  quod  oinnes 
qualitates  contrarium  habentes,  cedent  in 
pcenam  damnatorum.  Si  dicatur  quod  dis- 
positio  divina  separabit  ab  aquis  illis  quse 


sunt  supra  firmamentum,  qualitates  con- 
trarias  :  contra,  ipsa  non  faciet  in  ccelo 
stellato  aquis  illis  inferiori,  quod  aliqua 
ejus  pars  cedat  in  locum  damnatorum  : 
ergo  nec  in  aquis  illis  supremis. 

Quoniam  itaque  Sancti  super  hoc  nil 
certi  definierunt,  opinando  dico,  quod  cce- 
lum  crystallinum  seu  aqueum,  est  ex  luce 
sicut  ex  complemento,  et  ex  perspicuitate 
tanquam  ex  dispositione  materiali.  Verum- 
tamen  Augustinus  in  libro  de  Civitate  Dei 
fatetur  :  Sicut  humidum  est  in  cerebro,  et 
manet  ibi  quamvis  sit  superius,  sic  humi- 
dum  esse  super  firmamentum  nil  prohi- 
bet.  Basilius  quoque  expressit,  quod  Deus 
disposuit  ibi  aquas  ad  temperandum  fer- 
ventissimum  solis  calorem.  In  cujus  etiam 
signum  Saturnus  dicitur  frigidus  esse.  Sed 
advertendum,  quod  quoddam  est  calidum 
salvativum,  ut  calidum  solis  ;  quoddam 
destructivum.  —  Haec  Alexander.  Cujus  po- 
sitio  generat  quaestiones,  utpote,  quid  in- 
telligatur  per  lucem  ex  qua  tanquam  ex 
complemento  factum  dicit  ccelum  crystal- 
linum ;  quid  item  per  diaphaneitatem  ex 
qua  sicut  materiali  dispositione  opinatur 
id  factum,  praesertim  quum  ccelum  crystal- 
linum  non  sit  lucidum  luce  sensibili,  sicut 
sol,  alioqui  non  fieret  nox  in  terra.  Sancti 
quoque  qui  allegantur  in  littera,  sensisse 
videntur  quod  aquae  illae  sint  humidae, 
quamvis  non  fluidae,  sicut  crystallus,  quae 
est  congelatissima  aqua. 

Praeterea  Bonaventura  :  In  hac  (inquit) 
quaestione  propter  diversitatem  positionum 
debilitatemque  rationum,  vix  dici  potest 
aliquid  certum ;  sed  ex  diversis  responsi- 
onibus  elici  potest  quaedam  conjecturalis 
responsio  sobria,  inter  fidem  et  rationem 
incedens  quasi  media  via.  Quidam  enim 
viam  ac  rationem  sapientiae  mundanse  se- 
quentes,  dixerunt  quod  supra  firmamen- 
tum  non  sunt  aquae  corporales,  et  Scri- 
pturas  loqui  de  spiritualibus  aquis,  aut 
nomine  firmamenti  intelligi  aerem  supe- 
riorem.  Quod  ex  verbis  eliciunt  Augustini 
tertiodecimo  Confessionum  dicentis  :  Sunt 
illae  aquae  quae  super  firmamentum  sunt, 


52 


IN  LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XIV  ;    QU.EST.    I 


immortales   et  ab  omni   corruptione  se- 
cretae. 

Alii  Iittera3  innitentes,  dicunt  quod  su- 
per  ccelum  stellatum  sit  coelum  aquea?  na- 
turae,  quod  divina  dispositio  posuit  ibi  ad 
refrigerandum  aetheris  ardorem,  ita  quod 
Deus  in  mundi  constilutione  magis  atten- 
dit  finis  utililatem,  quam  forma?  qualita- 
tem.  Hinc  sicut  in  minori  mundo,  videli- 
cet  hornine,  posuit  cerebrum  sursum  ad 
temperandum  cordis  calorem,  sic  supra 
ccelum  stellatum  locavit  aqueum  ccelum ; 
et  ibi  aqua?  illoe  quiescunt,  et  suslentantur 
soliditate,  ut  tangit  Beda,  vel  sua  subtili- 
tate,  aut  divina  virtute  sic  ordinante.  Sed 
quia  credendum  est  sapientissimum  mun- 
di  artificem  corpora  muudi  optimo  ordine 
collocasse,  nec  solum  considerasse  finis 
utilitatem,  sed  et  perfectionis  dignitatem, 
non  apparet  quod  verum  aqua?  elementum 
supra  firmamentum  locaverit. 

Hinc  tertia  positio  est,  quod  supra  fir- 
mamentum  non  sunt  aqua?  vera?  et  aqueo 
elemento  consimiles  in  specie  ac  natura, 
sed  ob  similitudinem  proprietatis  in  dia- 
phaneitate  vocantur  aqua?;  sunt  etiam  fri- 
gida?  effective.  Sicque  nomen  aqua?  tri- 
pliciter  sumitur  in  descriptione  prima? 
institutionis    mundi.   Primo,   pro    informi 

Gen.  i,  2.  materia,  ut  ibi  :  Spiritus  Domini  ferebatur 
super  aquas.  Secundo,  pro  natura  transpa- 

Uid.  a.  renti  et  luminis  retentiva,  ut  ibi  :  Fiat  fir- 
mamentum  in  medio  aquarum.  Tertio,  pro 

ibid.  o.  ipso  aqua?  elemento,  ut  ibi  :  Congregen- 
tur  aqua?  in  locum  unum.  Et  sic  supra 
sidereum  ccelum  vera?  sunt  aquae,  non  ta- 
men  elementares,  nec  ejusdem  natura? 
cum  illis,  quantum  ad  corruptibilitatem, 
nec  quantum  ad  gravitatem,ignobilitatem, 
grossitiem  aut  transfusibilitatem.  Aqua  au- 
tem  quae  apud  nos  est,  habet  diaphaneita- 
tem,  non  solum  quia  receptiva,  sed  etiam 
quoniam  retentiva  quodammodo  est  lumi- 
nis,  ut  experientia  docet.  Nam  si  metal- 
lum  ponatur  in  fundo  vasis  in  tencbris,su- 
perfusa  aqua  liquida,  videbitur  sub  luce 
retenta  ab  aqua.  Sicque  probari  dicuntur 
rubini,qui  per  se  non  lucent  de  nocte.  Ve- 


A  rum  in  his  omnino  cavendum  esl  ne  de 
incertis  aliquid  certitudinaliter  asseratur  : 
melius  quippe  est  pie  ambigere,  quam  te- 
merarie  definire.  —  Haec  Bonaventura. 

In  cujus  positione  videtur  obscurum, 
quod  dicit  super  ccelum  stellatum  consi- 
stere  veras  aquas,  non  tamen  elementares, 
nec  ejusdem  natura?  cum  illis,  etc.  Ex  quo 
sequi  apparet,  quod  illa?  et  ista?  non  sint 
aqua?  univoce.  Et  si  aquae  illae  sunt  ex  na- 
tura  incorruptibiles,  non  videntur  ejus- 
dem  natura?  cum  istis  ex  natura  sua  corru- 

B  ptibilibus.  Humiditas  quoque  et  Irigiditas 
videntur  naturales  proprietates  aquae,  ut 
calor  ignis. 

Denique  responsio  Thomae  videtur  satis 
consonare  responsioni  Bonaventurae,  dem- 
pto  quod  Thomas  dicit  aquas  illas  non  es- 
se  vere  aut  veras  aquas.  Sic  equidem  ait  : 
Circa  ha?c  varia  dicta  sunt.  Ambrosius 
namque  in  libro  de  Spiritu  Sancto,videtur 
dicere,  quod  per  aquas  qua?  super  ccelos 
sunt,  inlelligitur  Spiritus  Sanctus.  Sed  Iioc 
ad  anagogicam,  non  ad  litteralem  pertinet 

C  expositionem.  Alii  dicunt,  aquas  illas  esse 
de  natura  elementi  quod  apud  nos  est,  et 
eas  contineri  ibidem  virtute  divina.  Quod 
removet  Augustinus,dicendo  :  In  operibus 
sex  dierum  quibus  natura  instituta  est, 
non  quaeritur  quid  Deus  facere  possit  sua 
virtute,  sed  quid  rerum  patiatur  natura,  et 
quid  eis  conveniat.  Augustinus  quoque  in- 
quirendo,  alium  tangit  modum,  intelligen- 
do  per  firmamentum  aerem,  super  quem 
vapores  aqua?  ascendunt.  Sed  hoc  non  vi- 
detur  concordare  Scripturae,  qua?   stellas 

D  asserit  positas  in  firmamento ;  nisi  forte 
firmamentum  diversimode  sumatur,quem- 
admodum  Babbi  Moyses  dicit,  qui  etiam 
expositionem  hanc  innuit. 

Melius  tamen  intelligitur  de  firmamento 
quod  est  ccelum  sidereum,  supra  quod  sunt 
aquae,  non  de  natura  aquae  quae  apud  nos 
est,  sed  de  natura  quintae  essentia?,  haben- 
tes  similitudinem  cum  aqua  qua?  apud  nos 
est.  Propter  quod  nomeu  aqua?  Scriptura 
eis  attribuit,  occulta  per  nota  sensibilia 
manifestans.  Qua?   similitudo  attendi  ne- 


UTRUM  FIRMAMENTUM   SIT   FACTUM   DE   AQUA,   ETC. 


53 


quit  nisi  secundum  lucidum  atque  diapha- 
num,  in  quibus  corpora  inferiora  cum  cce- 
lestibus  conveniunt,  ut  secundo  de  Anima 
dicitur.  Ideo  sicut  dicitur  ccelum  empy- 
reum,  id  est  igneum,  quia  cum  igne  con- 
venit  in  hoc  quod  totum  est  Iucidum ;  sic 
dicitur  ccelum  crystallinum  seu  aqueum, 
in  quantum  convenit  cum  aqua  in  hoc 
quod  est  diaphanum,  sive  quod  pars  ali- 
qua  ejus  sit  lucens,  ut  in  ccelo  sidereo,  cu- 
jus  quaedam  partes  lucent  ut  stellee.  Hoc 
autem  ccelum  aqueum  nona  est  sphaera, 
ad  quam  primo  reducunt  astrologi  motum 
orbis  signorum  communem  omnibus  stel- 
lis,  qui  est  de  occidente  in  orientem  ; 
et  iterum  ponunt  decimam  sphaeram,  ad 
quam  reducunt  motum  diurnum,  qui  est 
de  oriente  in  occidentem. 

Ita,  quod  Saturnus  infrigidat,  ex  propria 
sua  habet  natura  et  virtute  suam  speciem 
consequente,  non  ex  aquis  quse  supra  fir- 
mamentum  sint  :  quae  etsi  vere  essent  ibi- 
dem,  non  possent  tamen  infrigidare  Sa- 
turnum,  qui  quum  sit  de  natura  quinta? 
essentia?,  non  est  susceptibilis  peregrinae 
impressionis  :  imo  si  essent  ibi  hujusmodi 
aqua>,  potius  infrigidarent  stellas  octava? 
sphaerae  tanquam  sibi  propinquiores,  qua- 
rum  tamen  aliquae  calidissimi  sunt  effe- 
ctus.  —  Amplius,  in  qualibet  materialium 
specie  oportet  esse  terminum  quemdam 
rarefactionis  ultra  quem  species  non  sal- 
vatur.  Unde  ultima  raritas  ad  quam  po- 
test  perveniri,  est  secundum  quod  materia 
stat  sub  forma  ignis  elementaris,  ut  asse- 
rit  Commentator  quarto  Physicorum.  Hinc 
aqua  in  tantum  rarefieri  posset,  quod  non 
maneret  aqua,  sed  fieret  aer  aut  ignis.Non 
ergo  potest  in  tantum  rarefieri,  ut  supra 
firmamentum  levetur.Imo  quum  ignis  ma- 
xime  sit  activus,non  posset  vapor  ille  per- 
transire  regionem  ignis  quin  consumere- 
tur.  Minus  quoque  esset  possibile  quod 
substantiam  orbium  penetraret,  qui  secun- 
dum  omnes  indivisibiles  perhibentur.  — 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summa?,qua?stione 
art.  2.    sexagesima  octava  :  Augustino  (inquit)  te- 


A  stante,  major  est  hujus  Scripturae  auctori- 
tas,quam  omnis  ingenii  humani  capacitas. 
Idcirco  dicendum,  quod  quomodocumque 
aut  qualescumque  aqua?  sint  super  firma- 
mentum,  nequaquam  dubitandum  est  eas 
ibi  esse.  Quales  vero  sint,  a  diversis  diver- 
simode  traditur.  Etenim  Origenes  :  Aquse, 
ait,  qua?  super  ccelos  sunt,  sunt  spirituales 
substantia?.  Unde  in  Psalmo  dicitur  :  Aquae  ps.  cxlvhi, 
quse  super  ccelos  sunt,  laudent  nomen  Do-  4'D' 
mini.  In  Daniele  quoque  legitur  :  Benedi-  Dan.m,si>. 
cite,  aquae  omnes  quae  super  ccelos  sunt, 

B  Domino.  Verum  ad  hoc  respondet  Basilius 
in  tertio  sui  Hexaemeron,  hoc  non  esse  di- 
ctum  sic  quasi  aqua?  illa?  rationales  sint 
creatura?,  sed  quia  earum  consideratio  a 
sapientibus  contemplata  glorificationem 
perficit  Creatoris.  Nam  idem  dicitur  ibi 
de  igne  et  grandine. 

Sunt  igitur  aquae  corporales;  sed  quales, 
oportet  diversimode  definire  secundum  di- 
versas  de  firmamento  sententias.  Si  enim 
firmamentum  seu  ccelum  stellatum  dica- 
tur  de  natura  elementorum,  idem  necesse 

C  est  de  aquis  illis  fateri.  Quod  si  coelum 
illud  dicatur  non  esse  elementaris  naturae, 
idem  de  aquis  illis  erit  censendum,  ut- 
pote  quod  sicut  secundum  Strabum  dici- 
tur  ccelum  empyreum,  id  est  igneum,  pro- 
pter  solum  splendorem,ita  dicetur  aliquod 
ccelum  aqueum,  ob  solam  diaphaneitatem, 
quod  est  supra  coelum  sidereum.  Posito 
etiam  quod  firmamentum  alterius  sit  na- 
turae  preeter  quatuor  elementa,  adhuc  po- 
test  dici  aquas  distinguere,  si  per  aquam, 
non  elementum  aquae,  sed  materiam  cor- 

D  porum  informem  intelligamus  :  quia  se- 
cundum  hoc,  quidquid  est  inter  corpora, 
dividit  aquas  ab  aquis.  Si  vero  per  fir- 
mamentum  intelligatur  pars  aeris  in  qua 
nubes  condensantur,  sic  aquae  super  fir- 
mamentum  exsistentes,  sunt  quae  vapora- 
liter  resolutae,  super  aliquam  partem  aeris 
elevantur.  Intelligendo  demum  per  firma- 
mentum  ccelum  stellatum,  per  aquas  has 
intelligendum  est  ccelum  totum  diapha- 
num,  scilicet  nona  sphaera  :  quam  aliqui 
dicunt  primum  mobile,  quod  revolvit  in- 


54 


1N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XIV  ;    QU.EST.    I 


feriores  ccelos  motu  diurno,  ut  operetur  per 
illum  continuitatem  generationis  ;  quem- 
admodum  ccelum  sidereum  per  motum 
qui  est  secundum  zodiacum  operatur  di- 
versitatem  generationis  et  corruptionis  per 
accessum  et  recessum,  per  diversas  virtu- 
tes  stellarum.  —  Haec  Thomas  in  Summa. 

Idem  Petrus  :  Aquae  (inquiens)  illa?  fri- 
gida?  sunt,  non  formaliter,  sed  effective 
seu  virtualiter,  et  posita?  sunt  supra  firma- 
mentum  ad  temperandum  in  inferioribus 
effectum  ardoris  corporum  superiorum. 
Ideo  autem  aquae  dicuntur,  non  quia  de 
aqua  facta?  sunt  elementari,  sed  de  parte 
clariori  prima?  materia?,  qua?  intelligitur 
nomine  aqua?.  Nempe  quum  firmamentum 
ex  duplici  natura  compositum  sit,  videli- 
cet  perspicua  et  luminosa,  et  ante  omne 
difforme  sit  uniforme,  oportet  super  fir- 
mamentum  esse  unum  ccelum  totaliter 
perspicuum,  aliudque  totaliter  luminosum, 
id  est  ccelum  crystallinum  seu  aqueum,  et 
coelum  empyreum.  Ha?c  Petrus. 

Richardus  preeterea  recitat  hic  opinio- 
nes  prsefatas,  ad  nullam  declinans ;  et  ad- 
dit,  quod  Augustinus  tertiodeeimo  Con- 
fessionum  videbatur  sensisse  aquas  qua? 
super  ccelos  sunt,  esse  spirituales,  seu  an- 
gelos  sanctos  :  idcirco  in  libro  Retractatio- 
num  hoc  revocat, 

At  vero  Albertus  post  multam  argumen- 
tationem,  auctorilati  Scripturae  rationem 
Summ.  ih.  subjiciens,  respondet  fideliter  :  Xobis  (di- 
2»  part.  q.  cens)  rationabilius  videtur,  quod  supra 
duodecima  distinctione  ait  Magister  his 
cf.  P.3F.  verbis  :  Tria  elementa  permixtione  confu- 
sa,  circumquaque  suspensa,  eousque  in  al- 
tum  porrigebantur,  quousque  nunc  sum- 
mitas  corporea?  natura?  pertingit;  et  sicut 
quibusdam  videtur,  ultra  locum  firma- 
menti  extendebatur  moles  illa,  qua?  in  in- 
feriori  parte  spissior  erat  et  grossior,  in 
superiori  vero  parte  rarior  atque  subti- 
lior  :  de  qua  rariori  substantia  putant  qui- 
dam  fuisse  aquas  qua?  supra  firmamentum 
esse  dicuntur.  Hauc  opinionem  sequentes, 
dicimus  aquas  super  firmamentum  esse 
certissime,    propter   ccelum    erystallinum 


A  seu  aqueum,  quod  Sancti  ibi  esse  dicunt. 
Et  dicimus  quod  materia  hujus  cceli  est 
rarior  atque  nobilior  illius  informis  pri- 
mordialis  materia?  pars.  Dispositio  autem 
materialis  ad  formam,  ratione  cujus  dis- 
ponitur  et  aptatur  esse  super  firmamen- 
tum,est  perspicuitas  uniformis  per  totum, 
sicut  aqua  per  totum  perspicua  est,  et 
sicut  crystallus.  Forma  vero  per  quam  ad 
locum  super  firmamentum  determinatur 
a  Deo,  est  luminositas  uniformis:  per  hanc 
namque  est  nobilior  firmamento,atquc  se- 

B  cundum  ordinem  natura?  super  illud  lo- 
cata.  Ha?c  Albertus. 

Verum,ut  tetigi,  ccelum  illud  non  potest  p.  sic. 
dici  luminosum  luminositate  perceptibili 
oculo  corporali.alioqui  indesinenter  exclu- 
deret  noctem  a  terra.  Et  quamvis  Albertus 
pra?taclo  respondeat  modo  in  Summa,  ni- 
hilo  minus  libro  de  Coa?qua?vis  conscri- 
psit:Quum  coelum  non  habeat  motum.nec 
potentias,  nec  qualitates  elementorum,  non 
potest  esse  de  elementorum  natura. 
At  vero  Durandus  Thomam  hic  sequens: 

C  Supra  lunam,  ait,  non  est  locus  generatio- 
nis  et  corruptionis.  Unde  Philosophus  lo- 
quitur,  quod  super  orbem  luna?  non  est 
malum.  Si  autem  supra  ccelum  stellalum 
essent  aqua?  elementares,  esset  ibi  locus 
generationis  et  corruptionis.  Si  etenim 
aqua?  essent  inter  duas  spha?ras  ccelestes, 
possent  per  motum  ccelestium  corporum 
calefieri  et  rarefieri  ultra  quam  congruit 
forma?  aquae ;  sicque  eis  corruptis  aliquid 
generaretur,  ut  aer  aut  ignis  :  quod  ibi 
fieri  nequit.  Non  ergo  sunt  ibi  aqua1  verae. 

D  Ha?c  Durandus. 

Verumtamen  hsec  ratio  non  convincit. 
Nam  multi  dicunt  quod  nona  spha?ra  sit 
mobile  primum.  Et  quamvis  ponatur  deci- 
ma  spluera  mobilis,  dici  posset  quod  aqua 
inter  eam  et  octavam  spha?ram  locata,  sic 
esset  disposita,quod  tali  motu  alterari  non 
posset,  quemadmodum  nec  octava  spha?ra 
a  nona,  sed  simul  circumvolverentur. 

Denique  circa  pra?habita  Antisiodorensis 
multa  conscribit,  qua»  in  introductis  con- 
tinentur.  Et  sequitur  textum  ac  Moysen 


UTRUM   FIRMAMENTUM    SIT   FACTUM    DE   AQUA,   ETC. 


00 


magis  quam  Aristotelem,  ponendo  inter-  A 
valla  dierum  et  opus  creationis  praeces- 
sisse  opus  distinctionis,  opus  quoque  dis- 
tinctionis  opus  ornatus,  et  de  prima  illa 
informi  materia  facta  esse  ccelestia  cor- 
pora. 

At  vero  Scotus  quserit  hic,  an  corpus 
cceleste  sit  simplex  essentia.  In  cujus  quae- 
siti  responsione  inducit,  utrum  in  corpori- 
bus  ccelestibus  sit  materia.  Ad  quod  re- 
spondendo,  inserit  et  hoc,an  orbes  ccelestes 
sint  animati.  Quantum  ad  primum,  testa- 
tur  :  Aliter  videtur  hic  respondendum  se-  B 
cundum  philosophos,  et  aliter  secundum 
theologos.  Secundum  intentionem  namque 
Philosophi,  quum  omnis  potentia  passiva 
materiae  sit  potentia  contradictionis,  ut  di- 
citur  nono  Metaphysicae,  et  quodcumque 
sempiternum  sit  necessarium,et  ita  nequa- 
quam  in  potentia  contradictionis,  ccelum 
quoque  secundum  ipsum  Philosophum  sit 
sempiternum,  sequitur  quod  secundum 
ipsum,  nihil  sit  in  coelo  exsistens  in  po- 
tentia  contradictionis,  atque  per  conse- 
quens  nec  habens  materiam  :  quam  si  C 
haberet,formaIiter  corruptibile  esset,quem- 
admodum  ignis.  Dato  enim  quod  non  esset 
aliquod  agens  extra,  quod  posset  ipsum 
corrumpere,  quia  non  haberet  contrarium, 
hoc  non  tolleret  quin  intra  haberet  princi- 
pium  corruptionis,  quo  res  potest  esse  et 
non  esse,  ut  ignis.  Et  in  hoc  videtur  Aver- 
roes  in  libro  de  Substantia  orbis,  melius 
habere  intentionem  Philosophi,  quam  alii 
ponentes  in  ccelo  materiam.  I-Jaec  Scotus. 

Cui  objici  possunt  duo.  Primum,  quod 
ista  responsio  videtur  incidere  articulum  D 
Parisiensem  damnatum,  quo  prohibetur 
sic  responderi  :  Aliter  dicendum  est  se- 
cundum  Aristotelem  seu  naturalem  ratio- 
nem,  et  aliter  secundum  Scripturam  seu 
fidem  vel  theologicam  traditionem  :  quo- 
niam  talis  responsio  sonat  ac  si  sint  duse 
veritates  sibi  invicem  contrariae,  quum  ta- 
men  verum  consonet  vero,  nec  aliquid  ve- 
ritati  contrarietur  nisi  falsum;et  quidquid 
theologicae  veritati  repugnat,  falsum  est 
absolute.  Secundum  est,  quia  supra  pro- 


batum  est  copiose,  quod  opinio  illa  Aver-  cf.p.uw, 
rois  exstat  erronea,  Aristoteli  quoque  con-  »o['*XI'p' 
traria. 

Insuper  ait  Scotus  :  Secundum  theologos 
ponenda  est  in  ccelo  materia,  quoniam 
chaos,  quod  ponunt  attigisse  usque  ad  cce- 
lum  empyreum,  erat  materia  omnium  cor- 
poralium  contentorum  sub  ccelo  empyreo; 
imo  poneretur  ibi  materia  secundum  se, 
et  quantum  est  ex  se  ejusdem  rationis, 
sicque  ccelum  quantum  est  ex  materia 
sua,  corruptibile  esset.  —  Sed  hujus  dicti 
contrarium  jam  supra  innotuit.  Quid  vero  cf.  p.aiB. 
de  animatione  ccelorum  Scotus  loquatur, 
infra  pandetur. 

Postremo  de  his  scribit  diffuse  Guillel- 
mus  prima  parte  libri  de  Universo,  se- 
quens  et  ipse  fideliter  Moysen  sanctum,  ex 
divina  inspiratione  locutum,  magis  quam 
Aristotelem  condemnatum,  humana  ratio- 
ne  in  multis  deceptum  :  Declarabo,  in- 
quiens,  firmamentum  factum  esse  in  me- 
dio  aquarum,  atque  dividere  aquas  ab 
aquis,  utpote  abyssum  illam  quae  imple- 
vit  totam  concavitatem  cceli  empyrei  us- 
que  ad  terram.  Factum  quippe,  Iocatum  et 
ordinatum  est  firmamentum  hoc  in  medio 
corporum  extremorum,  id  est  in  medio 
mundi,  puta  in  medio  spatio  quod  est 
inter  ccelum  empyreum  et  terram  :  et  hoc 
medium  fuit  aquarum.  Quod  si  quis  dicat 
aquas  illas  supra  firmamentum  superva- 
cue  esse,  respondebo  quod  sicut  in  mundo 
isto  inferiori  non  sunt  supervacuae  aquae 
ex  quibus  facti  sunt  pisces,  qui  et  conser- 
vantur  in  aquis  :  sic  nec  consumptae  nec 
supervacuae  sunt  aqua?  superiores,  ex  qui- 
bus  formati  sunt  cceli ;  quos  et  verisimile 
est  conservari  in  aquis  illis,  sicut  ex  ipsis 
sunt  generati.  Denique  concordant  hajc 
opinioni  dicentium  ccelos  esse  ex  aquis 
illis  per  congelationem  earum  vehemen- 
tissimam  et  obdurationem  fortissimam  in- 
star  crystalli.  Unde  et  crystallinae  sub- 
stantiae  eos  esse  sunt  opinati,  sed  longe 
nobilioris  atque  subtilioris  quam  crystal- 
lus  terrestris. 

Verumtamen   hoc  potius   dicitur,  quo- 


56 


1N   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XIV  ;    QU-EST.    I 


10. 


niam  color  cryslallinus  secundum  vulgi  A 
opinionem  apparet  in  eis,  color  quoque 
sapphireus  vel  hyacinthinus,  juxta  illud 
Exod.xxn,  in  Exodo  :  Subter  Deum  Israel  erat  quasi 
opus  lapidis  sapphirini,  quasi  ccelum  quan- 
do  serenum  est.  Impossibile  autem  videtur 
u t  vere  crystallinae  substantiae  sit  ali- 
quod  cceiorum  per  congelationem  ex  me- 
dio  aquarum.  Congelari  enim  non  videtur 
aqua,  nisi  ex  vehementia  frigiditatis;  ne- 
que  congelatio  aliud  est,  quam  frigiditatis 
excessus.  Qualiter  autem  congelatum  fuis- 
set  medium  illud  aquarum,  remanentibus  B 
extremis  in  temperantia  suae  naturae,  prac- 
sertim  quum  superiores  partes  omnium 
aquarum  prius  congelentur,  et  ob  id  supe- 
rior  pars.  aquae  prius  debuit  congelari  ? 
Amplius,  crystallina  substantia  plus  est 
terrestris  quam  aquea.  Substantia  quippe 
crystalli  omniumque  gemmarum,  non  est 
nisi  cinis,  caloris  vehementia  resolutus  seu 
liquefactus,  et  postmodum  congelatus  : 
nam  per  contritionem  aut  comminutio- 
nem  resolvuntur  in  cinerem.  Idem  est 
sentiendum  de  vitro.  Rursus,  si  substantia  C 
ccelorum  esset  crystallina,  quasi  incom- 
parabiliter  ponderosior  esset  quam  tota 
terra  :  quare  nec  super  ignem,  nec  super 
aerem  stare  posset.  Adhuc,  quum  ignis 
impleat  concavitatem  cceli  lunaris  usque 
ad  aera,  quomodo  stabit  contiguum  tanto 
igni  coelum  lunae,  si  crystallina  est  ejus 
substantia  ?  Itaque  propter  similitudinem 
apparitionis  et  visus  parvitatem,  ac  pro- 
pter  stabilitatem  et  soliditatem  substan- 
tise  ccelorum,  dictum  est  ccelum  cryslalli- 
num.  Est  quippe  crystallus  difficillima  ad  D 
liquefaciendum  atque  secandum.  Forma 
ergo  ccelorum,  quam  medium  illud  aqua- 
rum  in  sua  suscepit  materia,  distinctae  na- 
turae  est  a  formis  elementorum  et  ele- 
mentatorum  :  ideo  nec  a  calore,  neque 
frigiditate  exstat  passibilis. 

Preeterea,  mirum  cur  quidam  mirantur 
esse  super  ccelos  aquas  hujusmodi.  quum 
nullus  miretur  aut  horreat  ignem  esse  sub 
aquis,  imo  sub  terra,  sicut  apparet  ex  lo- 
cis  naturalium  balneorum,  et  ex  inunda- 


tionibus  ac  quasi  diluviis  ignis,  quae  ex 
montibus  tribus  erumpunt,  puta  Vulcano, 
>Etna,  Chimaera  :  quod  non  est  minus  con- 
tra  naturam,quam  aquas  super  ccelos  con- 
sistere.  Nec  dici  potest  quod  ibi  fuerunt 
repositae  propter  diluvium  tunc  futurum, 
et  ut  aqua  pluviarum  inde  descendat.  Im- 
possibile  enim  est  aquam  inde  descende- 
re,  eo  quod  coelum  omnino  sit  solidum  ; 
nec  infra  mille  annos  posset  in   terram 
pertingere,  ut  in  libro  de  Profunditate  cce- 
lorum  ostensum  est.  Nec  dicendum   est 
quod  sint  ibi  veluti  in  thesauris,  eo  quod 
scriptum  sit  :  Ponens  in  thesauris  abyssos.  Ps.\ 
Nam  et  simili  modo  in  libro  Job  fertur  : 
Numquid  ingressus  es  thesauros  nivis,  aut  Joh, 
thesauros  grandinis  adspexisti  ?  Atque  in     ' 
Psalmo  :  Qui  produeit  ventos  de  thesauris  p$.  < 
suis ;  quum   tamen   venti   non   sint   nisi   " 
dum  flant. 

Ideo  dico,  quod  aqua?  quae  super  ccelos 
sunt,  non  sunt  ibi  in  forma  aquarum  quae 
circa  nos  sunt,  sed  ex  cis  regio  illa  quae 
ccelo  empyreo  cireumtegitur,  sic  est  facta, 
ut  sit  amcena  et  salubris,  atque  per  om- 
nem  modum  apta  habitatio  glorificandis 
hominibus,  conveniensque  immortalitati 
ac  impassibilitati  vitae  eorum,  sicut  qui- 
busdam  forsan  videtur.  Nempe  quum  ho- 
mines  in  aquis  quae  hic  sunt,  vivere  ne- 
queant,  necesse  est  regionem  superiorum 
aquarum  sic  esse  dispositam,  ut  requirit 
salubritas  immortalitatis  et  incorruptionis 
futurae  post  resurrectionem  mortuorum. 
Convenientius  namque  videtur  ut  regio 
illa  sit  habitatio  hominum  glorificando- 
rum,  quam  substantia  cceli  empyrei,  ut 
quidam  forsitan  opinantur,  quum  ccelum 
empyreum  ob  suam  soliditatem  spirationi 
et  respirationi  nequeat  deservire.  Quare  si 
spirabitur  et  respirabitur  in  illa  vita,  ha- 
bitatio  illa  infra  ccelum  empyreum  sola 
videtur  conveniens  glorificandis  homini- 
bus.  Denique  pulchritudo  ac  splendor  cceli 
empyrei  magis  digna  est  conspici.  quam 
calcari.  Imo  quum  coelum  illud  sit  tectum 
totius  mundi,  non  convenit  ut  subsit  ha- 
bitanlium  pedibus,  sed  ut  superemineat 


QILEST.    II    :   AN   COELUM   STELLATUM    SEU   FIRMAMENTUM   SIT   DE   NATURA    ELEMENTORUM      57 


eorum  capitibus.  Ergo  aquse  illae  jam  ver- 
sae  sunt  in  corpus  tale,  quale  jam  dixi;  aut 
vertentur,  dum  homines  glorificandi  fue- 
rint  glorificati,  et  transferentur  in  altum. 
—  Haec  GuilJelmus. 

Qui  in  his  intricatus  videtur  et  singula- 
ris  opinionis,dicendo  ccelos  factos  ex  aqua 
illa  primordialiter  condita,  et  tamen  dis- 
tinctae  esse  natura?  ab  elementis  seu  aqua 
inferiori.  Et  multa  superius  tacta  contra 
hoc  objici  queunt.  Quod  vero  subjungit  de 
ccelo  aqueo,  quod  erit  habitatio  hominum 
glorificatorum,  videtur  dissonare  a  com- 
muni  doctrina  Sanctorum,dicentium  quod 
in  ipso  ccelo  empyreo  morabuulur.  Verum 
hoc  ad  quartum  Sententiarum  est  reser- 
vandum.  Apparet  quoque  quod  senserit, 
quod  ccelum  empyreum  ccelumque  aque- 
um  de  quo  loquitur,  splendebunt  luce  per- 
ceptibili  visu  exteriori.  Quod  demum  ait, 
versas  aut  vertendas  esse  aquas  illas  in 
corpus  quod  erit  habitatio  glorificalorum, 
dubium  habet  qualiter  facta  sit  aut  fiet 
versio  illa,  an  per  corruptionem  et  expulsi- 
onem  prioris  forma?  substantialis.  Et  multa 
circa  hoc  inquirenda  occurrunt.  Loquitur 
tamen  caute,  non  quasi  secundum  propri- 
am,  sed  aliorum  opinionem,  et  forsan  non 
audens  exprimere  evidenter  quod  sentit  : 
quia  revera  illa  opinio  est  inepta,  nec  ali- 
quod  ccelum  nimis  dignum  est,  ut  in  eo 
detineantur  qui  Deo  beatifice  perfruuntur. 


QU^STIO    II 

SEcundo  quaeritur,  An  ccelum  stel- 
latum  seu  flrmamentum  sit  de 
natura  elementorum. 

Quod  sic,  videtur  ex  littera  Genesis,  et 
ex  verbis  Magistri  in  textu,  imo  auctoritate 
eorum  quos  allegat. 

In  oppositum  videtur  auctoritas  magni 
Dionysii,  quarto  capitulo  libri  de  Divinis 
nominibus  affirmantis  :  Gceli  et  sidera  in- 
generabilem  et  invariabilem  habent  sub- 
stantiam. 


A  Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Circa  hoc 
fuit  diversa  philosophorum  opinio.  Omnes 
namque  ante  Aristotelem  dixerunt  ccelum 
esse  de  natura  quatuor  elementorum.  Quod 
Aristoteles  primo  improbavit,  dicens  cce- 
lum  esse  sine  gravitate  et  levitate  aliisque 
contrariis,  ut  patet  primo  Coeli.  Et  propter 
efficaciam  rationum  ejus,  posteriores  phi- 
losophi  consenserunt  ei.  Unde  nunc  om- 
nes  opinionem  ejus  sequuntur.  Expositores 
quoque  Scripturae  diversificati  sunt,  se- 
cundum  quod  diversorum  philosophorum 

B  doctrinis  in  philosophia  eruditi  fuerunt. 
Basilius  namque  et  Augustinus  et  plures 
Sanctorum,  sequuntur  in  philosophicis  quas 
ad  fidem  non  spectant,  opiniones  Platonis: 
et  ideo  ponunt  ccelum  de  natura  quatuor 
elementorum.  Porro  B.  Dionysius  fere  ubi- 
que  Aristotelem  sequitur,  ut  patet  diligen- 
ter  inspicienti  libros  ipsius.  Hinc  quarto 
capitulo  de  Divinis  nominibus  secernit  cce- 
lestia  corpora  ab  inferiorum  natura,  ut  pa- 
tet  in  auctoritate  ejus  praeallegata  :  cui 
consentio.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

C  Insuper  in  prima  parte,  quaestione  sexa- 
gesima  octava  :  Considerando,  inquit,  su-  art.  3. 
perficie  tenus  litteram  Genesis,  posset  quis 
imaginationem  concipere  similem  imagi- 
nationi  antiquorum  philosophorum,  di- 
centium  aquam  esse  corpus  quoddam  in- 
finitum,  et  omnium  corporum  aliorum 
principium ;  quod  corpus  immensum  pos- 
set  accipere  aliquis  nomine  abyssi,  quum 
dicitur  quod  tenebrae  erant  super  faciem  Ge». ..  2. 
abyssi.  Dicebant  quoque,  quod  ccelum  sen- 
sibile  quod  videmus,  non  continet  intra  se 

D  omnia  corporalia,  sed  est  infinitum  corpus 
aquarum  supra  et  extra  ccelum.  Et  juxta 
hoc  diceretur  quod  firmamentum  dividit 
inter  aquas  superiores  et  inferiores.  Sed 
quia  haec  opinio  rationabiliter  reprobatur, 
non  est  Scriptura  sic  intelligenda.  Idcirco 
dicendum,  quod  Moyses  rudi  populo  lo- 
quens,  atque  eorum  imbecillitati  conde- 
scendens,  illa  tantum  proposuit  eis,  quae 
sensui  manifeste  apparent.  Aer  autem  non 
ita  aperte  ab  omnibus  percipitur  sensu,  ut 
aqua  et  terra.  Ut  tamen  veritatem  capaci- 


58 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUJM. 


DIST.    XIV  ;    QU.EST.    II 


bus  exprimeret,  dat  locum  intelligendi  A 
eumdem,  significans  ipsum  quasi  aqua? 
connexum,  dicendo  :  Tenebra?  erant  super 
faciem  abyssi.  Per  quod  datur  intelligi,  su- 
per  faciem  aqua?  esse  aliquod  corpus  dia- 
phanum,  quod  est  subjectum  lucis  et  te- 
nebrarum.  —  Amplius,  Empedocles  dixit 
stellatum  ccelum  ex  elementis  esse  com- 
positum,  non  tamen  dissolubile  esse  :  quia 
in  eis  non  est  lis,  sed  amicitia  tantum. 
Alii  dixerunt  firmamentum  esse  de  natura 
elementorum.non  quasi  ex  elementis  com- 
positum,  sed  quasi  simplex  elementum,  ut  B 
Plato,  qui  dixit  corpus  cceleste  elementiim 
ignis  exsistere.  Qiiidam  posuerunt  ccelum 
non  esse  de  natura  elementorum,  sed  esse 
quintum  corpus,  ut  Aristoteles.  —  Ha?c 
Thomas  in  Summa.  Cui  objici  potest,  quod 
Plato  perhibuit  stellas  esse  de  ignis  natu- 
ra,  ipsosque  orbes  de  aqua,  ut  et  infra 
patebit. 

Idem  Petrus  :  Plato,  inquiens,  in  Timseo 
asseruit,  quod  sphapra  ignis  est  crelum, 
qui  non  habens  altius  quo  ascendat,  re- 
volvitur  in  circulum.  C 

Concordat  quoque  Richardus  :  Aliqui 
(dicens)  posuerunt  ccelum  ignea?  esse  na- 
tura?,  imo  ipsum  ignem  in  spha?ra  sua, 
non  ponentes  aliquam  quintam  naturam 
corpoream  simplicem.  Cujus  opinionis  vi- 
detur  Martianus  fuisse,  dicens  quod  mun- 
dus  constat  ex  quatuor  elementis  instar 
sphara?  globatus ;  Plato  etiam  in  Timaeo, 
et  Augustinus  decimo  de  Trinitate,  ubi  vi- 
detur  abjicere  opinionem  ponentium  quin- 
tum  corpus  super  quatuor  elementa.  Sed 
istud  est  contra  Aristotelem  et  Commenta-  D 
torem,  contra  Avicennam  ac  Algazelem  : 
et  quod  majus  est,  contra  rationem.  Quod 
primo  probatur  per  motus  naturam.  Quod- 
libet  quippe  elementum  habet  proprium 
motum  et  rectum,  neque  possibile  est 
unum  corpus  habere  duos  motus  natura- 
les.  Ccelum  autem  naturaliter  movetur  mo- 
tu  circulari.  Secundo,  per  naturam  ccele- 
stium  corporum.  Experientia  docet  quod 
Saturnus  infrigidat,  Iuna  humectat,  ignis 
vero  calefacit  et  siccat.  Ergo  Saturnus  et 


luna  non  sunt  ignea?  natura?  :  igitur  nec 
ccelum  in  quo  luminaria  ista  consistunt. 
Sol  demum  calefacit  atque  desiccat,  terra 
infrigidat,  aer  et  aqua  humectant :  sol  ergo 
non  est  natura?  terrea?  nec  aquea?  neque 
aeria?.  Tertio,  ex  parte  mixtionis  elemen- 
torum.  Elementa  enim  habent  contrarias 
qualitates.  Contraria  vero  nunquam  conve- 
niunt  ad  aliquid  unum  constituendum  : 
imo  a  se  diffugiunt,  nisi  per  aliquid  subli- 
matum  super  contrarietatem  concilien- 
tur.  Ergo  est  corpus  quintum.  non  habens 
contrarium.  Quarto,  ex  parte  salvationis 
elementorum.  Unum  elementum  non  est 
per  se  salvativum,  sed  potius  corruptivum 
alterius;et  tamen  unum  elementum  re- 
nuit  separari  ab  alio,  ut  patet  in  clepsy- 
dra,  in  qua  dum  obturatur  foramen  su- 
perius,  ne  aer  possit  intrare,  aqua  non 
descendit  per  inferiora  foramina:ergo  hoc 
est  ex  influentia  corporis  superioris.  Ha?c 
Richardus.  —  Concordat  Udalricus. 

Albertus    quoque   :   Firmamentum,  ait,  summ.  u.. 
duobus  dicitur  modis.  Primo,  a  firmitate  zi parL  q" 
natura?  naturalitcr  incorruptibilis,  quoni- 
am  tota  natura  sua  est  a  contrariis  aliena, 
et  a  contrariorum  actione  et  passione  im- 
munis  :  unde  secundum  Philosophum,  non 
recipit  peregrinas  impressiones.  Sicque  to- 
tum  corpus  quod  dicitur  quinta  essentia, 
a  luna  supra,  dicitur  firmamentum,  atque 
in  decem  comprehenditur  ccelis,  videlicet 
spharis  septem  planetarum,  et  ccelo  stel- 
larum    fixarum,    cceloque    crystallino,    cl 
ccelo  empyreo.  Secundo  dicitur  firmamen- 
tum  a  firmitate  standi  ac  distinguendi  in- 
ter  aquas  :  sicque  solum  ccelum  stellatum 
firmamentum  vocatur.  Itaque  sol  et  luna 
aliique  planeta?  sunt  in  firmamento  primo 
modo  accepto,  juxta  illud  Genesis  :  Fecit  Gm.i,  16, 
Deus  duo  luminaria,  et  posuit  ea  in  firma-  ''• 
mento  cceli;  itemque,  Fiant  luminaria  in   md.  14. 
firmamento  cceli. 

Praeterea  ccelum,  secundum  Augusti- 
num,  non  est  de  natura  aqua?  deorsum 
fluxibilis,  sed  est  ex  aqua  qua?  propter 
naturam  puritatis  in  subslantia,  et  perspi- 
cuitatis  in  dispositione  materiali,  ac  lumi- 


AN   COELUM    STELLATUM    SEU    FIRMAMENTUM    SIT   DE   NATURA   ELEMENTORUM 


59 


nositatis  in  profundum  sui,  per  opus  dis- 
tinctionis  sita  est  super  ccelos,  ut  ex  ea 
formarentur  ccelestia,  sicut  est  dictum.  Et 
illa  aqua  nullum  est  elementum,  nec  in  ea 
sunt  humidum  et  frigidum  conjuncta  in 
elementi  complexione,  sed  confusa  ut  om- 
nes  aliae  qualitates.  Nec  materia  illa  ad 
formam  cceli  est  determinata,  nisi  puritate 
substantiae  et  perspicuitate  ac  luminosita- 
te.  Nec  ccelum  est  igneum,  quamvis  Plato 
et  Democritus  hoc  dixerunt.  Est  tamen 
compositum  ex  essentialibus  partibus,  sci- 
licet  ex  forma  et  materia,  et  resolubile  jn 
easdem  resolutione  rationis,  non  reali.  Per 
opus  quippe  distinctionis  divinae  materia 
cceli  determinata  est  ad  suam  formam,sic- 
ut  et  alia  quae  Deus  creavit.  Verumtamen 
Aristoteles  asserit  ccelum  esse  simplex, 
quia  non  constat  ex  contrariis,  neque  ex 
elementis. 

Sed  objici  potest,  quoniam  Ptolemaeus 
in  Almagesti,  et  Albumasar  in  Introducto- 
rio  suo,  dividunt  stellas,  et  dicunt  aliquas 
esse  graves,  ut  Saturnum,  Jovem  et  Mar- 
tem ;  quasdam  vero  leves,  ut  lunam,  Mer- 
curium,Venerem;  gravissimas  autem,quae 
sunt  in  ccelo  stellato.  Gravia  vero  et  levia 
ex  contrariis  constant  et  elementis.  Macro- 
bius  quoque  suam  sic  incipit  philosophi- 
am  :  Mundus  ex  quatuor  constat  elementis, 
iisdemque  totis.  Idem  loquitur  Martianus. 
—  Et  respondendum,  quod  grave  et  leve 
dicuntur  dupliciter,  utpote  a  natura  et  ab 
actu.  A  natura,  ut  quae  ex  contrariis  sunt 
composita.  Ab  actu,  ut  velox  et  tardum, 
prout  sexto  Physicorum  dicit  Philosoplius: 
Velox  dividit  tempus,  tardum  autem  ma- 
gnitudinem.  Velox  quippe  in  tempore  par- 
vo  transit  spatium  multum,  tardum  autem 
in  tempore  magno  spatium  parvum.  Sic- 
que  stellse  dicuntur  veloces  et  tardae  atque 
tardissimae.  Sicque  tarda  et  velocia  ex  con- 
trariis  composita  non  sunt.  At  vero  Macro- 
bius  totus  fuit  Platonicus  :  idcirco  Plato- 
nem  sequens  hoc  dixit.  Aristoteles  vero 
Peripateticus  improbavit  illam  opinionem, 
necessariis  argumentis  probans  quod  ma- 
teria  corporis  ccelestis  non  est  in  potentia 


A  nisi  ad  ubi.  —  Haec  Albertus  in  Summa. 
Praeterea  Bonaventura  diffuse  scribit  cir- 
ca  haec,dicens  in  primis  philosophos  com- 
muniter  posuisse,  quod  corpora  ccelestia 
non  sint  elementaris  naturae  ;  sanctos  vero 
doctores  voce  tenus  sensisse  contrarium. 
Quos  tamen  concordat,  dicendo  quod  San- 
cti  corpora  illa  dixerunt  elementaris  natu- 
rae  propter  similitudinem  in  claritate,  dia- 
phaneitate,  effectibusque  quibusdam,  non 
propter  veritatem  naturae  specificae.  —  Con- 
formem  concordantiam  tangit  Albertus,di- 

B  cens :  Aristoteles  ait  quod  antiqui  dixerunt  q.  53. 
ccelum  igneum  esse.  Et  hoc,  ut  ipse  sub- 
jungit,  quoniam  omne  corpus  inflammans 
aut  inflammatum  inflammatione  activa 
seu  passiva  aut  utraque,  ignem  vocabant. 
Videntesque  omne  corpus  cceleste  suo  lu- 
mine  esse  inflammans  aut  inflammatum, 
asserebant  igneum  esse.  Et  hic  non  est 
ignis  qui  est  elementum,  sed  qui  est  lu- 
men  aut  lux.  Haec  Albertus. 

Verumtamen,  si  ea  quae  Magister  in  tex- 
tu  conscribit  pensentur,  patebit  quod  con- 

C  cordantia  ista  non  sit  nisi  ad  hominem 
sive  ad  aerem,  quum  certum  sit  Platonem 
et  Platonicos  antiquiores  quoque  sensisse, 
quod  corpora  ccelestia  sint  vere  elementa- 
ris  naturae;  atque  hoc  ipsum  Augustinum, 
Basilium,  Bedam,  Damascenum,  aliosque 
praeallegatos  sensisse,  ut  S.  Thomas  vere 
et  plane  enarrat,  et  infra  ex  verbis  clare- 
bit  S.  Ambrosii. 

Porro  Alexander :  Coelum,  inquit,  stella-  cf.p.sow 
tum  videtur  ex  eadem  esse  informi  mate- 
ria  de  qua  dicitur  Genesis  primo  :  Spiritus   Gen.  1,2. 

D  Domini  ferebatur  super  aquas;  non  tamen 
ex  eadem  materia  propria  :  imo  sicut  dif- 
fert  coelum  crystallinum  a  firmamento,  et 
aquae  inferiores  differunt  a  firmamento, 
ita  differunt  propriae  horum  singulorum 
materiae.  —  Quae  responsio  brevis  est  et 
satis  obscura,  sed  ex  praetactis  ejus  verbis 
clarius  innotescit. 

Praeterea  Parisiensis  Iibro  de  Univer- 
so,  prima  parte  :  Generatio,  inquit,  novem 
ccelorum,  ex  aquis  est  facta,  id  est  ex  ma- 
teria  quae  erat  inter  ccelum  empyreum  et 


60 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XIV  J    QU^ST.    II 


terram.  Alioqui  quid  factum  esset  de  aqua 
illa?  Non  enim  per  motum  localem  trans- 
lata  est  ad  alium  locum,  quum  non  fuerit 
tunc  alius  locus.  Quumque  impossibile  fu- 
erit  eam  remansisse  in  loco  in  quo  nunc 
sunt  cceli  novem,  quum  totum  hunc  lo- 
cum  cceli  hi  occupent,  constat  eam  per 
corruptionem  transisse  in  generationem 
ccelorum.  Quod  fieri  in  inslanti  nequi- 
vit  :  alias  eadem  materia  simul  et  semel 
sub  pluribus  substantialibus  formis  stetis- 
set.  Hinc  aliler  facta  est  generalio  cceli 
primi,  puta  empyrei,  et  ceterorum  ccelo- 
rum.  Ego  autem  intendo  hic  litteram  Moy- 
sis  planam  dcfendere.  —  Habet  autem  qua?- 
stionem,  a  qua  parte  inceperit  gcneralio 
ccelorum.  Estque  verisimile  quod  ccelum 
quod  vocant  aplanum,  primum  creatum 
fuerit,  id  est  in  prima  parte  diei,  deindc 
ccelum  fixarum  stellarum  quasi  in  parte 
secunda,  tertio  coelum  Saturni.  el  ita  do- 
nec  veniatur  ad  ccelum  luna?.  Quod  etiam 
videtur  requirere  ordo  dignitatis  et  nobi- 
lilatis  ccelorum.  Idem  enim  est  ordo  coelo- 
rum  in  dignitate  et  nobilitate,  et  in  situ 
seu  altitudinis  positione,  et  secundum  Al- 
petragium.etiam  in  velocitate  et  tarditate. 
Quibusdam  quoque  videtur,  quod  virtutes 
et  operationes  altiorum  ccelorum  inferio- 
ribus  influunt  ccelis.  Aliqui  tamen  potius 
opinantur,  quod  omnes  cceli  isti  sint  si- 
mul  formati,  eo  quod  Deus  propria  virtu- 
te  per  se  fabricatus  est  eos.  Sicque  nomi- 
ne  firmamenti,  horum  coelorum  congeries 
designatur.  —  Hsec  Guillelmus.  Qui  de  his 
scribit  prolixe,  et  inquisitorie  magis  quam 
assertorie,  atque  diversas  tangit  opiniones. 
Postremo,  omnibus  jam  praetactis  rite 
pro  posse  pensatis,  securius  reor  textum 
Geneseos  ac  sanctos  sequi  doctores,  et 
ipsam  canonica?  Scriptura?  defendere  ve- 
ritatem.  Certum  est  autem,  excellentio- 
res  sanctos  doctores,  tam  Latinos  quam 
Gra?cos,  Hieronymum,  Augustinum,  Am- 
brosium,  Gregorium,  posterioresque  mul- 
tos,  videlicet  Bedam,  Strabum,  Rabanum, 
Alcuinum  Albinum,  et  inter  Grsecos  Basili- 
um,Chrysostomum,  Gregorium  Nyssenum, 


A  Joannem  Damascenum  et  alios  plures,  ita 
egisse,  ita  quod  omnes  hi  senserunt,  scri- 
pserunt  et  fassi  sunt  corpora  ccelestia  ele- 
mentaris  esse  natura? ;  opinionem  quoque 
illam,  quod  sint  altioris  speciei  et  quinta? 
essentiee,  ex  intentione  redarguisse,  protit 
ex  pra?allegatis  ostenditur.  Nam  et  B.  Ani- 
brosius  in  suo  fatur  Hexaemeron  :  De  na- 
tura  et  qualitate  substantia?  cceli  quid 
enumerem  ea  qua?  disputationibus  suis 
philosophi  texuerunt,  quum  quidam  as- 
serant  illud  ex  quatuor  elementis  compo- 

B  situm,  alii  quintam  quamdam  naturam 
novi  corporis  ad  constitutionem  ejus  in- 
ducant,  atque  confingant  aethereum  esse 
corpus,  cui  neque  ignis  admixtus  sil,  ne- 
que  aer,  nec  aqua,  nec  terra,  quia  hujus- 
modi  elementa  proprium  habent  motum, 
usum  et  cursum?  Sed  non  ista  opinio  pro- 
phetica?  potuit  obviare  sententia?,  quam  et 
Christus  in  Evangelio  approbavit  :  qua  di- 
citur,  Inilio  tu,  Domine,  terram  fundasti,  Ps.a,m 
et  opera  manuum  tuarum  sunt  cceli :  ipsi  " ' 
peribunt,    et    sicut    vestimentum    vetera- 

C  scent.  Nil  igitur  agunt  qui  ad  defenden- 
dum  cceli  perpetuitatem,  quintum  corpus 
aMhereum  introducunt.quum  videant  unius 
membri  partem  dissimilem  ceteris  labem 
corpori  magis  afferre.  Ha?c  Ambrosius.  Ita 
el  Atigustinus  libro  de  Trinitate  :  Quidam 
pra?ter  humum  et  humorem,  aerem  et 
ignem,  quintam  nescio  quam  inducunt  es- 
sentiam. 

Argumenta  demum  Philosophi  non  vi- 
dentur  magni  vigoris.  quum  et  elementa 
superiora,quibus  naturaliter  convenit  sur- 

D  sum  moveri,  naturaliter  moveantur  deor- 
sum  in  generatione  mixtorum:  quibus  per 
comparationem  et  respectum  ad  universa- 
lem  naturam,  et  propter  conservationem 
boni  universi,  convenit  moveri  deorsum, 
sicut  et  aqua?  aliquando  convenit  natura- 
liter  moveri  sursum,  etiam  ultra  particu- 
larem  sua?  natura?  proprietatem  ad  va- 
cuum  evitandum.  Denique  posset  defendi. 
ccelum  sic  esse  contemperatum,seu  naturas 
et  proprietates  elementorum  sic  esse  con- 
temperatas  in  ccelis  coelestibusque  corpo- 


QMST.    III   :   QCOT   SINT   COELI 


61 


ribus,  ut  nec  sursum  nec  deorsum  moveri  A 
sit  eis  naturale,  sed  orbiculariter  circum- 
volvi,  praesertim  per  respectum  ad  totius 
universi  naturam  consistentiamque  ser- 
vandam.  Sed  et  igni  sub  orbe  lunae  non 
violenter,  sed  naturaliter,  convenit  circu- 
lariter  circumferri.  —  Quamvis  etiam  Guil- 
lelmus  et  alii  quidam  testentur  corpora 
ccelestia  esse  formata  ex  informi  et  con- 
fusa  illa  materia  primo  creata,  qua3  quan- 
doque  nomine  aquse  significatur,et  a  terra 
usque  ad  coelum  empyreum  protendeba- 
tur,  secundum  Magistrum  in  littera,  et  eos  B 
quos  ipse  allegat  ;  non  tamen  fatenlur 
quod  ex  aqua  elementari  sint  procreata. 
Haec  breviter  tetigisse  reor  sufficere,  quia 
materia  infra  certitudinem  est,  nec  expe- 
dit  in  ea  aliquid  incaute  asserere.  Propter 
quod  libro  secundo,  capitulo  sexto,  asserit 
Damascenus  :  Substantiam  cceli  nimium 
quaerere  non  oportet,  ignotam  nobis  exsi- 
stentem. 


QU.ESTIO    III 


TErtio  quaeritur,  Quot  sint  eoeli. 
Videtur  quod  tantum  sint  tres,  quia 
iiCor.xu,  Apostolus  raptum  se  protestatur  usque  ad 
2-  tertium  ccelum,  et  hoc  fuit  ccelum  supre- 

mum.  Rabanus  vero  ponit  septem  ccelos. 
Gui  objicitur  quod  septem  sunt  cceli  pla- 
netarum,et  octavum  est  ccelum  stellatum, 
nonum  vero  ccelum  crystallinum ;  et  aliqui 
addunt  decimam  mobilem  spha?ram,  ut 
Thebit,  quod  et  Thomas  supra  secutus  est.  D 

In   contrarium   sunt  quae   habentur   in 
littera. 


Summ.lh. 
2R  part.  q. 

54. 


Deul.  x,i4. 


Ad  haec  respondet  Albertus  :  Damasce- 
nus  libro  secundo,  capitulo  sexto,  ponit 
decem  ccelos,  puta  empyreum,  aqueum  et 
stellatum,  septemque   orbes  planetarum. 

Sed  quasrendum  quomodo  intelligatur  il- 
lud  Deuteronomii  :  En  Domini  Dei  tui  cce- 
lum  est,  et  ccelum  cceli.  Ubi  Rabanus  ait 
in  Glossa  :  Aliqui  dicunt  tres  esse  ccelos, 


videlicet  aerium,  aethereum  atque  sidere- 
um;aliqui  septem,  utpote  aerium,  aethere- 
um,  olympium,  quartum  igneum,  quintum 
firmamentum,  sextum  aqueum,  septimum 
angelorum.  Nempe  secundum  Rabanum, 
ad  esse  cceli  duo  requiruntur  :  primum, 
quod  ubique  circulariter  aliquod  corpo- 
rum  simplicium  contineat  ;  secundum, 
quod  sit  perspicuum,  receptivum  lurninis 
ac  dativum.  Hinc  aqua  et  terra  quum  non 
contineant  aliquod  corpus  simplex,  nec 
receptiva  sint  luminis,  nec  dativa,  uon  sunt 
cceli.  Sed  tot,  secundum  Rabanum,  sunt 
cceli,  quot  modis  contingit  multiplicari 
perspicuum  circulariter  aliquid  continens 
simplex.  Tale  vero  perspicuum  aut  est  re- 
ceptivum  luminis,  aut  dativum ;  aut  mo- 
tum,  aut  non  motum;  et  aut  uniforme  in 
lumine,  aut  non  uniforme.  Si  est  dativum 
luminis  uniforme  et  non  motum,  sic  est 
ccelum  empyreum.  Si  vero  est  dativum  lu- 
minis  uniforme  motum,  sic  est  ccelum 
crystallinum  seu  aqueum.  Si  est  dativum 
luminis  non  uniforme  et  motum,  sic  est 
firmamentum.  Qui  tres  cceli  ad  quintam 
spectant  essentiam.  Porro  quarta  combina- 
tio  esse  nequit,  puta  non  uniforme  immo- 
tum,  quoniam  omne  non  uniforme  mo- 
vetur.  Quod  si  sit  luminis  receptivum,  non 
dativum  :  aut  recipit  illud  separabiliter, 
aut  inseparabiliter.  Si  inseparabiliter,  aut 
hoc  est  secundum  circulum  superioris  su- 
perficiei,  quse  est  in  forma  convexi,  aut 
secundum  circulum  inferioris  superficiei. 
Si  secundum  circulum  superioris  super- 
ficiei,  qua?  est  in  forma  convexi,  ita  est 
igneum  ccelum  seu  sphaera  ignis.  Ignis 
namque  est  corpus  inseparabiliter  reci- 
piens  lumen,  quum  in  Topicis  dicat  Philo- 
sophus,  quod  ignis  in  propria  natura  lux 
est.  Atque  ut  loquitur  Avicenna,  ignis  se- 
cundum  superficiem  suam  superiorem  seu 
exteriorem,  ubique  tangit  cameram  cceli 
lunae.  Si  vero  secundum  superficiem  infe- 
riorem,  quae  est  in  forma  concavi,  sic  est 
coelum  olympium,  ab  6'Xov  quod  est  totum, 
et  Xa[A7ro;,  lucidum  :  quasi  totum  lucidum  ; 
a  quo  etiam  dicitur  limpidum,  quod  est 


G2 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIV  ;    QUiEST.    III 


clarum.  Si  aulem  receptivum  est  luminis 
separabiliter,  est  ccelum  aerium.  Aer  quip- 
pe  pra?sente  lumine  illustratur,  quo  sub- 
tracto  obtenebratur.  Quod  lamen  secun- 
dum  Rabanum,  in  duo  dividitur.  Si  enim 
accipitur  aer  in  regione  seu  parte  sua  in- 
feriori,  vocatur  proprie  ccelum  aerium, 
Maiiii.xiu,  juxta  illud  Matthaei  :  Volucres  cceli  come- 
Dan  iii  80  derunt  illud ;  alque  illud  Danielis  :  Bene- 
dicite,  omnes  volucres  cceli,  Domino.  Si 
vero  sumatur  aer  secundum  partem  suam 
superiorem  inflammabilem  ex  motu  astro- 
rum  vicinitateque  ignis,  sic  Rabanus  vocat 
illud  aethereum  :  quia  ul  ait  Philosophus 
primo  Meteororum,  antiqui  omne  corpus 
simplex  inflammans  et  inflammabile  vo- 
caverunt  sethera.  —  Haec  Albertus. 

At  vero  Thomas  :  Ccelum  inquil,  dici 
potest  aut  solum  ab  aliqua  proprietate  cce- 
lesti,  aut  a  proprietate  pariter  et  natura. 
Natura  namque  corporis  ccelestis  est,  ut 
separatum  sit  a  corruptione  atque  contra- 
riis ;  proprietates  vero  ejus  prsecipue  al- 
tendunlur  in  altitudiue  situs  et  participa- 
tione  elaritatis.Si  igitur  nominetur  cuelum 
a  natura  atque  ccelesti  proprietate,  sic  est 
triplex  ccelum  :  quorum  unum  est  unifor- 
me  et  immobile,  puta  empyreum ;  secun- 
dum  uniforme  ac  mobile,  ut  coelum  cry- 
stallinum  ;  tertium  difforme  et  mobile,  ut 
coelum  stellatum.  Si  vero  dicatur  a  pro- 
prietatibus  ipsis  ccelestibus  tantum,  sic 
erit  quadruplex  ccelum.  Sunt  etenim  duo 
elementa,  quee  simul  claritatem  partici- 
pant  lucis  et  altitudinem  situs,  videlicet 
aer  et  ignis  :  in  quorum  utroque  distin- 
guitur  pars  superior  quantum  ad  conve- 
xum  sphaera?  ipsius,  pars  quoque  inferior 
quantum  ad  concavum.  Pars  ergo  superior 
ignis  dicitur  ccelum  igneum.quoniam  ignis 
ibi  purissimus  est,  propriam  servans  na- 
turam  ;  pars  autem  ejus  inferior  dicitur 
ccelum  olympium,  a  monte  Olympo  in  Ma- 
cedonia  sito,  qui  ultra  nubes  porrigitur. 
Superior  demum  pars  aeris  dicitur  ccelum 
a?thereum,  ob  ejus  inflammationem  ex 
ignis  propinquitate,  quia  ut  dicitur  primo 
Cceli  et  mundi,  eether  est  corpus  velocis 


A  motus,  cito  inflammabile  et  inflammans; 
inferior  autem  pars  aeris  dicitur  ccelum 
aerium,  in  quo  est  natura  aeris  nobis  noti, 
atque  in  nostrum  provenientis  usum.  — 
Itaque  ccelum  superbeatissima?  Trinilatis 
dicitur  metaphorice  ipsa  celsitudo  ma- 
jestatis  divinee.  Ccelum  quoque,  quam- 
vis  ex  natura  sua  habet  partem  superio- 
rem  et  inferiorem,  non  tamen  in  duplex 
coelum  dividitur,  quoniam  alterabile  non 
est,  sed  in  utraque  sui  parte  unius  ma- 
net  dispositionis  atque  naturae.  Imo  cceli 

B  septem  planetarum  sub  ccelo  includuntur 
stellato,  quia  in  hoe  omnes  eonveniunt 
cum  fixarum  spha?ra  stellarum,  quod  ha- 
bent  difformitatem  in  partibus,  eo  quod 
aliqua  pars  eorum  est  lucida,  ut  slella, 
et  altera  pars  diaphana,  ut  reliqua?  par- 
tes  orbis.  Porro  quum  triplex  distinguitur 
coelum,  inlelligitur,  seeundum  Glossam, 
triplex  genus  visionis,  triplexve  hierar- 
chia.  Vel  dicitur  triplex  coelum,  quod  na- 
turam  habet  coelestem ;  sicque  tertium 
ccelum  consistit  empyreum.  Haec  Thomas 

C  in  Scripto. 

Pneterea  in  prima  parle,  qua?stione  sexa- 
gesima  octava,  respondendo  ad  istud,utrum 
sit  tantum  unum  ccelum  an  plures  :  De    art.  4. 
hoc,  inquit,  videtur  qua?dam  esse  diversi- 
tas  inter  Basilium  atque  Chrysostomum. 
Chrysostomus  namque  dicit  non  esse  nisi 
unum  eoelum.  Quod  vero  pluraliter  dici- 
tur.  Laudate  eum,  cceli  ccelorum  :  est  pro-  Pa.aumu 
pter  proprietatem  lingua?  Hebra?a?,  in  qua  *" 
consuetum   est   ut  eoelum   pluraliter  tan- 
tum  significetur,  sicut  et  in  Latino  quae- 

D  dam  nomina  singulari  numero  carent.  Por- 
ro  Basilius,  sequensque  eum  Damascenus, 
plures  esse  coelos  testantur.  Verum  ista 
diversitas  vocalis  est  potius  quam  realis. 
Chrysostomus  quippe  unum  ccelum  nomi- 
nat,  totum  quod  est  super  aquam  et  ter- 
ram.  Sed  quia  in  corpore  isto  multa?  sunt 
distinctiones,  Basilius  asserit  plures  esse 
ccelos.  Damascenus  vero  vocat  ccelum  aeri- 
um,  totum  spatium  quod  est  ab  aquis  us- 
que  ad  orbem  lunae.  Ponit  nuoque  ccelum  ,,  „ 
sidereum,  et  tertium  usque  quod  raptus  2. 


QUOT   SINT   COELI 


63 


est  Paulus.  (Cetera  ut  supra.)  Haec  Thomas 
in  Summa. 

At  vero  Petrus  :  Ccelum,  ait,  dicitur  a 
celando.  Hinc  ccelum  vocamus,  quod  ha- 
bet  virtutem  universalem  continendi  et 
celandi  hunc  mundum  inferiorem.  Aut  er- 
go  habet  virtutem  incorruptibilem,  et  sic 
proprie  dicitur  coelum;  aut  corruptibilem, 
sicque  ignis  et  aer  dicuntur  ccelum  :  et 
utrumque  dupIiciter,utpote  secundum  par- 
P.G2D.  tem  sui  superiorem  et  inferiorem  (ut  pa- 
tuit).  Haec  Petrus. 

Insuper  Richardus  respondens  ad  istud, 
Utrum  omnia  luminaria  ccelestia,  utpote 
sidera  et  planetae,  posita  sint  in  uno  cor- 
pore  continuo  :  Ad  istam  (asserit)  quaestio- 
nem  dicunt  nonnulli,  quod  imo,  dicentes 
luminare  non  aliud  esse  quam  partem  cce- 
li  in  qua  congregata  est  lux  multa,  quoni- 
am  ccelum  in  partibus  quae  luminaria  ap- 
pellantur,  magis  receptivum  et  retentivum 
est  luminis.Quibus  consentire  videtur  Phi- 
losophus,  dicens  stellam  esse  densiorem 
sui  orbis  partem.  Dicunt  quoque,  quod  dis- 
tinctio  orbium  inter  se  non  est  propter 
distinctionem  formarum  in  specie  diver- 
sarum,  quemadmodum  distinguuntur  in- 
ter  se  elementa,  nec  ex  discontinuatione 
superficierum,  sed  ex  diversitate  moluum, 
quae  non  discontinuat  corpus  subtile  et  ad 
motum  habile,  ut  manifeste  videmus  in 
aqua,  quando  secundum  varias  sui  partes 
movetur'  ad  positiones  diversas.  Non  enim 
repugnat,  corpus  naturaliter  esse  fluxibile 
et  unam  ejus  partem  ab  alia  dividi  posse 
ac  denuo  posse  continuari,nec  tamen  ejus 
materiam  naturaliter  posse  sua  forma  pri- 
vari.  Et  talem  dedit  Deus  naturam  corpori 
quinto. 

Alii  dicunt,quod  corpus  cceleste  sit  soli- 
dum  neque  scissibile,  quum  scriptum  sit : 
/o&xxxvm,  Cceli  solidissimi  sunt  quasi  aere  fusi.  Phi- 
18-  losophus   quoque    secundo    Cceli   probat, 

quod  stella  non  movetur  ab  una  parte 
orbis  ad  aliam,  quoniam  ccelum  scindere- 
tur  :  quod  habet  pro  inconvenienti.  Hoc 
item  multi  rationabiliter  videntur  defen- 


A  dere,  quoniam  si  fluxibiles  et  scissibiles 
essent,  corruptibiles  viderentur  :  ideo  di- 
cunt,  quod  illa  contrarietas  motuum  esse 
non  valet  cum  continuatione  sphaerarum. 
Sunt  ergo  sphaerae  ccelestes  inter  se  conti- 
guae,  non  continuae;  et  deferens  planetae, 
cujus  circumferentia  est  inter  convexum 
et  concavum  sphaerae,  contiguus  cum  parte 
sphaerae  ipsum  ambiente,  et  cum  illa  quae 
ambitur  ab  ipso;  et  epicyclus,  cujus  cen- 
trum  et  circumferentia  est  inter  convexum 
et   concavum   deferentis,  contiguus   cum 

B  partibus  deferentis;  et  planeta,  cujus  cen- 
trum  et  circumferentia  est  inter  convexum 
et  concavum  epicycli,  contiguus  epicyclo. 
Si  autem  objiciatur,  quod  juxta  istam 
opinionem,  ex  confricatione  ccelestium  or- 
bium  in  suo  motu  sonus  causaretur  seu 
melodia;dicendum,quod  quidam  hoc  con- 
cesserunt,  dicentes  aures  nostras  ab  exor- 
dio  nativitatis  ita  repleri  sonitu  illo  ut  a 
nobis  discerni  non  valeat,  sicut  aerarii  dis- 
cernere  nequeunt  inter  vocem  atque  silen- 
tium  propter  dispositionem  consuetudinis 

C  auditus  eorum  et  impressionem  ex  sonitu 
malleorum.  Sed  hoc  Philosophus  secundo 
Cceli  reputat  ridiculosum.Alii  dicunt,quod 
ibi  est  sonus  harmonia?,  non  tamen  tam 
magnus  ut  ad  nostras  perveniat  aures.  Ad 
quod  allegant  illud  Job  :  Concentum  coeli  ^oA , 
dormire  quis  faciet  ?  Verum  ista  opinio  37- 
nulla  est,  et  male  exponit  scripturam  : 
quia  scriptura  illa  intelligitur  de  concentu 
Sanctorum  in  ccelo  empyreo  post  Resurre- 
ctionem,sumendo  continens  pro  contento. 
Vel  concentus  ille  est  proportio  motuum 

D  ccelestium  corporum.  Haec  Richardus. 
Quidam  praeterea,  quos  sequitur  Thomas 
de  Argentina,  ponunt  septemdecim  orbes 
seu  ccelos,  videlicet  empyreum,  decimam 
sphaeram,  quam  primum  mobile  nominant, 
ccelum  crystallinum,  firmamentum,  sep- 
tem  orbes  planetarum,  tria  interstitia  ignis, 
et  tria  interstitia  aeris. 

Amplius  Bonaventura  aliter  a  praeindu- 
ctis  videtur  sentire  :  Secundum  commu- 
nem  (dicens)  positionem  loquentium  in 
hac  materia,  tam  naturalium  quam  ma- 


64 


IN   LIBR.UM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XIV  ;    QU.EST.    III 


thematicorum,  luminaria  in  orbibus  col- 
locantur  diversis.  Qua?  distinctio  orbium, 
secundum  eos  qui  melius  intelligunt,  non 
venit  ex  distinctione  formarum,  quemad- 
modum  distinguuntur  aer  et  aqua;  nec 
ex  discontinualione  superficiei,  sicut  dis- 
tinguitur  lapis  a  lapide ;  sed  a  diversitate 
motuum,  qua?  non  tollit  continuitatem  a 
corpore  subtili  habilique  ad  motum  :  ut 
manifeste  patet  in  aqua,  quando  secun- 
duin  varias  sui  partes  movetur  ad  positio- 
nes  diversas,  atque  in  aere.  Itaque  secun- 
dum  istam  opinionem  dicendum,luminaria 
cceli  posita  esse  in  pluribus  orbibus,tamen 
in  corpore  uno,  quod  Scriptura  nominat 
Cen.i,  14.  firmamentum,  dicens  :  Fiant  luminaria  in 
firmamento  coeli. 

Verum  his  objici  potest.  Primo,  nume- 
rus  in  corporibus  ejusdem  natura?  proce- 
dit  ex  divisione  continui;  sed  orbes  plane- 
tarum  sunt  septem  :  ergo  sunt  discontinui. 
—  Secundo,  impossibile  est  duo  corpora 
qua?  moventur  diversis  disparatisque  mo- 
tibus,  secundum  suum  totum  esse  conti- 
nua  :  orbes  autem  planetarum,  secundum 
astronomos,  moventur  motu  directe  con- 
trario  motui  firmamenti  aut  ultima?  spha?- 
ra?.  —  Tertio,  si  omnia  luminaria  posita 
sunt  in  corpore  uno  continuo,  ergo  omnia 
sunt  sidera  fixa,  et  nulla  erratica. 

Dicendum  ad  primum,  quod  numerus 
ille  consurgit  ex  divisione  coutinui,  quo 
numerantur  corpora  ejusdem  natura?  in 
genere  entium;  non  autem  est  verum  de 
numero  quo  numerantur  corpora  in  gene- 
re  mobilium  :  imo  ad  hunc  sufficit  sola 
distinctio  motuum.  —  Ad  secundum  di- 
cendum,  quod  verum  est  hoc  in  corpori- 
bus  solidis,  non  in  raris  atque  subtilibus  : 
quum  manifeste  habeat  instantiam  in  aqua 
et  aere,  ut  quum  duo  venti  contrarii  flant 
simul  in  aere,  unus  de  super,  alter  de  sub- 
ter.  Sicque  ccelorum  distinctio  magis  atten- 
ditur  secundum  diversitatem  proprietatum 
et  motuum,  quam  secundum  discontinui- 
tatem  corporum.  —  Ad  tertium,  quod  non 
sequitur,  quoniam  in  corpore  eodem  con- 
tenta  possunt   diversimode   collocari,   ita 


A  quod  iinum  alligatur  inseparabiliter,  aliud 
non.  Stellaeque  fixae  dicuntur  immediate 
positae  in  sphaera  octava,  cujus  motu  mo- 
ventur;  planeta?  vero  in  inferioribus  orbi- 
bus  sunt,  qui  moventur  alio  motu  :  idcirco 
adspectui  nost.ro  errare  videntur,dum  con- 
tra  viam  superioris  orbis  incedunt.  —  Haec 
Bonaventura. 

Contra  cujus  opinionem  praesertim  ob- 
jicitur,  quod  inviolabili  auctoritate  Scri- 
ptura?  canonica?,cceli  solidissimi  sunt  qua-  jobmva, 
si  aere  fusi  :  propter  quod  unum  et  idem  ,8' 

B  coelum  in  diversis  partibus  suis  non  vide- 
tur  sic  posse  moveri  contrariis  motibus 
instar  aqua?  et  aeris  seu  consimilium  sub- 
tilium  mollium  ac  divisibilium  corporum. 
Et  de  hoc  inferius  plus  tangetur. 

Amplius  Scotus  circa  hsec  scribit  :  Sup- 
ponendum  est,  quod  nulla  stella  habet 
proprium  motum  localem,  ita  quod  mo- 
veatur  motu  alio  quam  motu  orbis  in  quo 
est.  Si  enim  locum  mutaret  recedendo  a 
parte  orbis  in  qua  locatur,  aliamque  in- 
trando  :  aut  nihil  ei  succederet,  et  sic  va- 

G  cuum  esset;  aut  aliquid  ei  succederet,  et 
sic  corpus  cceleste  esset  rarefactibile  et 
coudensabile ;  aut  posset  scindi,  recedente- 
que  corpore  scindente,  rursus  continuari ; 
vel  si  neutrum  istorum  concedatur,  opor- 
tet  quod  stella  mota  semper  sit  simul  cum 
alio  corpore  movente.  Haec  est  intentio 
Philosophi  secundo  Coeli.  Hinc  sequitur, 
quod  quaecumque  stellae  non  sunt  aeque 
distantes,  non  sunt  in  eodem  coelo,  quo- 
niam  alia  et  alia  distantia  diversis  tempo- 
ribus  non  potest  esse  per  motum  propri- 

D  um  stellae,  sed  tantum  per  motum  cceli  in 
quo  ipsa  est.  Et  si  stella  a  stella  distat 
difformiter,  ergo  ccelum  hujus  movetur 
difformiter  a  ccelo  alterius :  ergo  sunt  cceli 
diversi.  Moventur  autem  septem  stella?  seu 
planeta?  difformiter,  ita  quod  non  semper 
aeque  distant  a  stellis  fixis  (qua?  fixa?  di- 
cuntur,  quoniam  semper  sunt  inter  se 
aeque  distantes,  atque  eumdem  situm  ac 
figuram  servantes)  :  ideo  respectu  omni- 
um  stellarum  fixarum  non  oportet  nisi 
unum  ponere  ccelum.  Xeque  reliquae  sep- 


QUOT    SINT   COELI 


6b 


tem  semper  inter  se  seque  distant.  Haec 
duo  de  inaequali  distantia  planetarum  in- 
ter  se  et  a  stellis  fixis,  supponantur  se- 
cundum  considerationem  astronomorum. 
Possibile  enim  est  de  locis  planetarum  per 
instrumenta  certificari,  de  quorum  uno 
tractat  Ptolemaeus  in  Almagesti,  distinctio- 
ne  quinta,  capitulo  secundo.  —  Et  si  obji- 
ciatur,  quod  radius  visualis  frangitur  pro- 
pter  mediorum  diversitatem,  ergo  non 
certificat  de  vero  loco  stella?  :  dico,  quod 
saltem  certificabit  de  loco  stellae  visibili ; 
et  si  stellae  secundum  locum  earum  visi- 
bilem  aequaliter  distent,  ergo  et  secundum 
locum  verum,  quoniam  loca  visibilia  nunc 
et  tunc  proportionabiliter  habent  se  ad 
loca  earum  vera  nunc  et  tunc,  aut  saltem 
non  ita  improportionabiliter  ut  possit  esse 
tanta  distantia  locorum  visibilium  sine  ali- 
qua  distantia  locorum  verorum.  Et  illa  di- 
stantia  ad  propositum  sufficit. 

Ad  minus  ergo  praeter  ccelum  stellatum 
sunt  septem  orbes  planetarum.  Concedo 
quoque  ccelum  superius  ccelo  stellato,  quia 
unius  corporis  tantum  est  unus  proprius 
motus.  Motus  autem  diurnus  non  est  mo- 
tus  proprius  cceli  stellati,  quum  ccelum 
stellatum  moveatur  alio  motu,  ut  ex  con- 
siderationibus  est  probatum.  Non  enim 
quaecumque  stella  fixa  semper  aeque  distat 
ab  immobilibus  polis,  neque  etiam  sem- 
per  in  temporibus  aequalibus  aeque  distat 
a  capitibus  Arietis  et  Librae.  Ergo  motus 
iste  diurnus  est  proprius  alicujus  alterius 
corporis  superioris.  Non  enim  movetur 
aliquod  coelum  proprio  motu  alterius,  nisi 
illud  alterum  exsistat  superius. 

Consequenter,  de  eo  in  quo  non  omnes 
concordant,  dubium  est  an  unicuique  pla- 
netae  sufficiat  unum  ccelum,  sicque  suffi- 
ciat  ponere  tantum  novem  ccelos.  Triplex 
quippe  in  motibus  planetarum  apparet  dif- 
ferentia  :  una  in  latitudine,  quia  non  sem- 
per  planeta  ab  immobilibus  polis  aeque 
distat;  secunda  in  longitudine,  quia  diversi 
non  aequaliter  percurrunt  zodiacum;  tertia 
in  elevatione  et  depressione,quoniam  idem 
planeta  interdum  plus  propinquat  centro 

T.  22. 


A  terrae,  quandoque  plus  distat,  ut  probat 
Ptolemaeus  in  Alraagesti  :  ut  apparet  de 
Marte,  quia  dum  est  in  auge,  apparet  no- 
tabiliter  parvse  quantitatis,  respectu  quan- 
tilatis  quam  videtur  habere  dum  est  in 
opposito  augis.  Probatur  quoque  de  luna, 
quoniam  ipsa  et  sole  exsistentibus  aeque 
prope  caudam  et  caput  Draconis,  eclipsis 
non  semper  aequaliter  durat,  sed  quando- 
que  diutius,  aliquando  minus  :  quod  esse 
non  potest,  nisi  quia  luna  quandoque  plus 
quandoque  minus   intrat  umbram  terrae, 

B  ita  quod  ubi  transit  diameter  lunae,  diutius 
moratur  umbra,  quoniam  ibi  est  diameter 
umbrae  longior  quam  alibi  juxta  conum. 
Si  etiam  ultra  negaretur  ista  elevatio  at- 
que  depressio  solis  ac  lunse,  neque  ex  par- 
te  unius  neque  ex  parte  alterius  posset 
assignari  diversa  quantitas  umbrae.  Sem- 
per  etenim  umbra  aeque  in  altum  porri- 
geretur,  ibique  esset  quantitatis  aequa- 
lis;  semper  quoque  luna  quando  aequaliter 
esset  prope  conum,  aeque  esset  juxta  et 
prope  umbram.  Itaque  ex  his  et  aliis  con- 

C  siderationibus  Ptolemaei  supponatur  eleva- 
tio  et  depressio  jam  praetacta. 

Porro  primas  duas  differentias,  scilicet 
longitudinis  et  latitudinis,  posset  quis  for- 
san  salvare,  attribuendo  planetae  unum 
ccelum  per  exitum  polorum  hujus  cceli, 
sicut  Alpetragius  nisus  est  salvare  in  suo 
libello  de  Qualitate  ccelestium  motuum  : 
qui  ponens  polos  cceli  stellati  exire  polos 
cceli  noni,  et  per  consequens  circa  polos 
illos  immobiles  describere  circulos  par- 
vos,  ponit  ccelum   octavum   super   polos 

D  suos,  sed  non  contrario  motu  moveri  mo- 
tui  primi  cceli,  sed  ad  eamdem  partem,  et 
quod  polus  octavi  cceli  minus  efficienter 
recipit  influentiam  illam,  quam  ccelum 
nonum  :  ideo  polus  ille  non  complet  cir- 
culum,  dum  punctus  aliquis  in  coelo  nono 
circulum  complet;  et  quod  polus  cceli  in- 
ferioris  deficit  a  completione,  vocat  inter- 
cisionem  primam,  quam  secundum  eum, 
supplet  motus  cceli  inferioris  super  polum 
illum.  In  ccelo  autem  octavo  perfecte  sup- 
plet  quantum  ad  longitudinem,  sed  quan- 

5 


GG 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARDM. 


DIST.   XIV  ;    QD.EST.    III 


tum  ad  latitudinem  necessario  est  diffe-  A  ditur,  nulli  planeta?  ad  suum  motum  suf- 


rentia,  nam  polus  exit  polum  :  quoniam 
motus  factus  super  polum  cceli  inferioris, 
quamvis  compleat  motum  hujus  cceli  cir- 
ca  polum  superiorem,  quantum  ad  longi- 
tudinem,  tamen  non  polest  essc  verus 
circulus  alicujus  stella?  motae  in  ccelo  in- 
feriori,  sed  spha?ra  ;  quia  non  redit  ad 
punctum  eumdem  a  quo  motus  incepit. 
Ita  per  diversitatem  polorum  quorumdam 
coelorum  ab  aliis,et  per  intercisionem  pri- 
mam  et  suppletionem  ejus,  et  specialiter 
in  quibusdam   stellis   per  hoc  quod  non  B  ila  erit  ibi  vacuum.  iNon  ergo  potest  vita- 


ficere  unum  ccelum.Accipiatur  ergo,verbi 
gratia,  ccelum  Saturni,  si  ponatur  eccen- 
tricum  mundo,  quum  ccelum  octavum  sit 
concentricum  mundo,  moveatur  coelum 
Saturni  :  succedit  ergo  aux  hujus  cceli 
opposito  augis.  Sed  aux  hujus  non  intra- 
vit  ccelum  slellatum,  quia  duo  corpora 
essent  simul,  sed  tanluni  altingebat  op- 
positum  augis  :  ergo  si  minus  est  distans 
a  centro  terrae  quam  aux,  non  attinget 
super  faciem  concavam  cceli   stellati,  et 


situantur  in  medio  cceli  sui,  nititur  da- 
re  fundamenta  ad  salvandum  differentias 
longitudinis  et  latitudinis  in  molibus  pla- 
netarum;  et  hoc,  non  ponendo  aliquod 
ccelum  inferius  moveri  contra  motum  cce- 
Ii  superioris,  ut  talis,  sed  ponendo  coelum 
superius  moveri  ad  eamdem  partem  ad 
quam  inferius,  attamen  minus  efficaciter, 
quoniam  naturale  est  quod  virtus  recepta 
in  aliquibus  ad  invicem  ordinatis,  effica- 
cius  recipiatur  in  proximioribus.  Ha?c  do- 


ri  inconveniens  de  scissione  aut  simulei- 
tate  corporum,  vel  vacuo,  nisi  attribuendo 
ad  minus  cuilibet  planeta?  tres  coelos  ter- 
ram  circumdantes,  quorum  duo  exlremi 
habeant  superficies  ultimas  concentricas, 
ulpole  superius  convexam  atque  inferius 
concavam ;  habeant  quoque  illa?  dua?  su- 
perficies  alias  duas,  puta  superius  conca- 
vam,  inferiusque  convexam,  eccentricas 
mundo;  et  inter  illas  duas  superficies  sit 
lerlius   orbis,  qui   dicatur  deferens,  con- 


ctrina  satis  videtur  naturalibus  consonare  C  centricus  illis  duabus  superficiebus  defe- 


principiis,  si  per  eam  possent  salvari  om- 
nia  apparentia  secundum  Iongitudinem  et 
latitudinem  :  forsilan  namque  per  eam 
possent  salvari  stationes  et  retrogradatio- 
nes,  processionesque  planetarum,  sicut  et 
ipse  nititur  salvare  in  quibusdam  polis. 
Sed  differentiam  lertiam,  utpole  depres- 
sionis  et  elevationis,  impossibile  est  sal- 
vare,ponendo  omnes  ccelos  esse  concentri- 
cos  :  quia  tunc  si  planeta  non  exit  ccelum 
suum,   sed   tantum    partem   ejus,  et   illa 


rentibus.eccentricus  autem  terra? :  ita  quod 
dum  illi  duo  revolventes  ad  quamcumque 
partem  moveanlur,  non  sequitur  vacu- 
um  :  semper  enim  spissior  pars  unius  est 
contra  partem  minus  spissam  alterius,  et 
econverso.  Similiter,  qualitercumque  mo- 
veatur  deferens  inter  istos  duos  revolven- 
tes,  superiorem  et  inferiorem,  ex  molione 
ejus  non  sequitur  vacuum,  nec  scissio, 
quoniam  superficies  amba?  sunt  eccentri- 
ca?  superficiebus    intra  quas    continentur 


pars  cceli  qualitercumque  moveatur,  sem-  D  atque   moventur   :    sicque   stella   fixa  in 


per  aeque  distat  a  centro,  pro  eo  quod 
totum  illud  ccelum  est  mundo  concentri- 
cum,  et  ideo  ubicumque  stella  fuerit,  sem- 
per  a?que  elevabitur,  et  a?que  deprimetur 
per  respectum  ad  coelum  suum.  Et  quam- 
vis  non  esset  necessarium  propter  duas 
primas  differentias  ponere  eccentricos  et 
epicyclos,  secundum  Ptolema?um  aliosque 
astronomos,  tamen  propter  differentiam 
tertiam  necessarium  est. 
Quo  supposito,  ad  propositum  conclu- 


parle  una  hujus  deferentis,  quandoque  erit 
in  auge,  quando  videlicet  pars  in  qua  est, 
directe  superponitur  parti  spissiori  infe- 
rioris  revolventis,  ac  supponitur  parti  mi- 
nus  spissa?  superioris  revolventis  :  quia 
tunc  maxime  distabit  a  centro  terra?.  Erit 
autem  stella  in  opposito  augis,  quando  il- 
la  pars  orbis  deferentis  ubi  ipsa  fixa  est, 
superponitur  tenuissima?  parti  superio- 
ris  revolventis,  et  supponitur  spississima? 
parti  superioris  revolventis  :  quia  tunc  mi- 


QUJEST.   IV  :  AN   CORPORA    COELESTIA   ANIMATA    SINT,  AC   MOVEANTUR   A    PROPRUS   ANIMABUS   67 


nime  distabit  a  centro  terrae.  Istius  ima- 
ginatio  patet  expressius  in  figura. 

Praeterea,  quum  Mercurius  habeat  de- 
ferens,  cujus  centrum  movetur,  et  non 
circa  terram,  sicut  centrum  lunae,  sed  ex 
una  parte  describendo  circulum  parvum, 
ut  patet  in  Almagesti,  distinctione  sexta, 
sequitur  quod  orbis  deferentis  non  sit 
concentricus  revolventibus,  supremo  vi- 
delicet  et  infimo  :  ideo  est  ibi  ad  minus 
ponere  quatuor  orbes  revolventes,  et  quin- 
tum  deferentem.  —  Insuper,  praeter  istos, 
oportet  epicyclos  ponere,  qui  non  sunt 
orbes  terram  circumdantes,  sed  parvi  or- 
bes  situati  in  determinata  parte  orbium 
circumdantium  terram;  et  hoc,  quia  ma- 
jor  est  elevatio  stellae  quandoque  quam 
alias  :  quae  elevatio  esse  non  posset  ex 
solo  deferente.  Statio  quoque  et  retrogra- 
datio  facilius  salvantur  per  epieyclum.  Ve- 
rum  quidquid  sit  de  epicyclis,  saltem  cceli 
mobiles  circumdantes  terram,  erunt  vi- 
ginti  quinque,  videlicet  viginti  tres  plane- 
tarum  et  praeter  hoc  ccelum  octavum  et 
ccelum  nonum.  —  Scriptura  autem  accipit 
firmamentum  pro  toto  ccelo  inter  empy- 
reum  et  elementa.  Ccelum  quoque  non  po- 
test  cedere  stellae  sicut  aer  et  ignis  rebus 
per  eos  motis  :  quoniam  corpus  naturali- 
ter  incorruptibile,  est  naturaliter  indivisi- 
bile,  si  ponitur  incorruptibile  tam  secun- 
dum  partes  quam  secundum  totum,  ut 
ccelum  :  ideo  non  potest  esse  motus  ali- 
cujus  in  ccelo  non  moto  per  agens  natu- 
rale.  —  Haec  Scotus. 

Ex  praehabitis  innotescit,  quanta  sit  opi- 
nionum  varietas  in  ista  materia,  quse  citra 
certitudinem  esse  censetur. 


QU.ESTIO    IV 


OUarto  quaeritur,  An  corpora  ccele- 
stia  animata  sint,  ac  movean- 
tur  a  propriis  animabus. 

Videtur  quod  sic,  quia  secundum  Phi- 
losophum,  in  omni  genere  id  quod  est  per 


A  se,  est  prius  illo  quod  est  per  aliud  sive 
per  accidens  :  ergo  in  genere  mobilium 
ac  motorum,  primum  mobile  est  per  se 
motum,  et  ita  movetur  a  motore  proprio 
intrinseco  et  conjuncto,  puta  ab  anima.  Et 
hoc  Philosophus  octavo  Physicorum  non 
solum  affirmat,  sed  etiam  probat.  Similiter 
in  libro  de  Coelo  et  mundo,  defendit  hoc 
ipsum.  In  libro  quoque  de  Ccelo  testatur, 
quod  differentiae  loci,  ut  sursum,deorsum, 
dextrorsum,  sunt  in  coelo  :  quae  tamen 
differentiae,  secundum  eumdem,  non  nisi 

B  in  rebus  animatis  consistunt.  Insuper  ordo 
rerum  hoc  videtur  exigere,  sicut  in  libro 
de  Causis  probatur,  ubi  per  animas  nobi- 
les,  animae  ccelorum  intelliguntur. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Circa  hoc 
multiplex  consistit  opinio.  Quidam  etenim 
dicunt,  quod  sicut  motus  aliorum  simpli- 
cium  corporum  est  a  naturis  seu  natura- 
Iibus  formis  eorum,  ita  et  motus  ccele- 
stium.  Quod  non  videtur,  quoniam  omnis 
motus  ab  aliquo  est  motore.  In  motu  vero 

C  simplicium  corporum,  quamvis  forma  na- 
turalis  sit  principium  motus,  non  tamen 
est  motor;  sed  essentialis  motor  est  ge- 
nerans  quod  dedit  formam,  et  accidentalis 
motor  est  removens  prohibens,  ut  octavo 
Physicorum  probatur  :  quae  nequaquam 
ccelesti  competunt  corpori.  Praeterea  mo- 
tus  naturalis  est  ad  unam  partem  tantum, 
et  quiete  perficitur  naturali,  estque  cor- 
poris  extra  naturale  ubi  exsistentis  :  quae 
omnia  a  ccelesti  corpore  sunt  aliena.  — 
Hinc  alii  dicunt,  quod  oportet  ccelestium 

D  corporum  motum  esse  ab  aliquo  intellectu 
et  voluntate,  sed  non  immediate  a  Deo  : 
hoc  enim  divinae  sapientiae  non  congruit 
ordini,  quia  ejus  effectus  per  medium  de- 
veniunt  ad  ultima,  ut  B.  Dionysius  pro- 
testatur.  Gregorius  quoque  quarto  Dialogo- 
rum  fatetur,  quod  corporalem  creaturam 
Deus  per  spiritualem  administrat,  movet 
ac  regit.  Idcireo  probabile  est,  quod  ali- 
quis  intellectus  creatus  sit  proximus  mo- 
tor  cceli. 
Porro  philosophi  posuerunt  diversos  mo- 


68 


IN   LIBRLM   II   SENTENTIARCM. 


DIST.    XIV  :    QL.EST.    IV 


tores  diversis  motibus  atque  mobilibus 
correspondere.  Unde  secundum  eorum  nu- 
merum  probaverunt  et  posuerunt  nume- 
rum  intelligentiarum  moventium.  Utrique 
tamen  orbi  assignaverunt  duos  motores  : 
unum  conjunctum,  quem  dixerunt  ani- 
mam  orbis  ;  alterum  separatum,  quem 
dixerunt  intelligentiam.  Cujus  positionis 
ratio  1'uit,  quia  intelligentia  secundum  eos 
habet  formas  universales,  quae  non  con- 
veniunt  ad  hoc  ut  immediate  dirigant  in 
diversis  renovationibus  motus  ccelestis,  et 
in  his  quae  educunlur  per  motum  ccelo- 
rum  :  idcirco  oportet  habere  motorem  in 
quo  sint  formae  particulares  dirigentes  in 
motu,  et  hunc  dicunt  esse  animam  orbis. 
—  Ha?c  autem  positio  partim  haeretica  est, 
et  partim  potest  catholice  sustineri.  Phi- 
losophi  namque  affirmant,  quod  res  se- 
cundum  ordinem  exeunt  et  causantur  a 
Deo,  ita  quod  a  prima  causa  immediate 
producta  sit  intelligentia  prima,  et  ab  illa 
sit  anima  orbis  primi  et  ipsa  substantia 
orbis  :  et  pro  tanto  forma  seu  anima  illa 
vocari  potest  motor  proximus  sui  orbis, 
quia  dat  sibi  esse  sicut  causa  sua  propor- 
tionata.  Sed  hoc  fides  nostra  non  patilur, 
quae  solum  Deum  asserit  creatorem.  Ideo 
angelos  qui  proxime  movent  ccelos,  possu- 
mus  eorum  motores  vocare,  non  formas 
substantiales  aut  animas  :  quia  ab  angelis 
recipiunt  cceli  molum  tantum,  non  esse. 
Porro  in  hoc  sustineri  potest,  ut  dicamus 
angelos  superiores,  qui  formas  habent  uni- 
versaliores,  esse  motores  remotos  ac  se- 
paratos;  angelos  autem  inferiores,  qui  ha- 
bent  formas  magis  particulares,  proximos 
esse  motores.  Propter  quod  asserit  Avicen- 
na,  quod  intelligentise  apud  philosophos 
sunt  qui  in  lege  vocanlur  angeli  superio- 
res ;  animse  vero  orbium  dicuntur  inferio- 
res,  qui  dicuntur  angeli  ministerii. 

Praeterea  si  quaeratur,  an  motus  cceli  sit 
naturalis  :  dicendum  quia  (ut  primo  Cceli 
disseruit  Commentator)  motus  coeli  dicitur 
naturalis,  non  quia  principium  ejus  acti- 
vum  sit  forma  aliqua  naturalis,  sed  quo- 
niam  corpus  cceleste  est  talis  natura?  quod 


A  natum  est  talem  suscipere  motum  ab  ali- 
quo  intellectu,  non  habens  naturam  hu- 
jusmodi  motui  repugnantem.  Natura  quip- 
pe  non  tantum  de  forma,  sed  etiam  de 
materia  dicitur.  Verum  ut  in  libro  de  Sub- 
stantia  orbis  ait  Averroes,  corpus  coeleste 
quum  sit  ingenerabile  et  incorruptibile, 
non  indiget  anima  vegelativa.  Motor  quo- 
que  cceli  non  accipit  cognitionem  a  rebus, 
sed  habet  scientiam  quasi  activam  :  idcir- 
co  non  indiget  anima  sensitiva.  Hinc  se- 
cuudum  philosophos,  non  dicitur  univoce 

B  anima  cceli  et  anima  hominis.  —  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  parte  Summa?,  qua> 
stione  septuagesima  :  Circa  hanc  (asserit)  art.  s. 
quaestionem  apud  philosophos  diversa  (uit 
opinio.  Anaxagoras  namque,  ut  octavode- 
cimo  de  Civitate  Dei  recitat  Augustinus, 
factus  est  reus  apud  Athenienses,quoniam 
dixit  solem  esse  lapidem  ardentem  :  ne- 
gans  utique  ipsum  esse  Deum  seu  aliquid 
animatum.  Platonici  vero  posuerunt  cor- 
pora  ccelestia  animata.  Conformiter  apud 

C  doctores  fidei  fuil  de  hoc  diversa  opinio. 
Origenes  quippe  ccelestia  corpora  asseruit 
animala.  Quod  Hieronymus  quoque  sensis- 
se  videtur,  exponens  illud  Ecclesiasta?  : 
Lustrans  universa  per  circuitum  pergit  Eceie.  1,6. 
spiritus.  Basilius  vero,  et  Damascenus  li- 
bro  secundo,  dicunt  contrarium.  Augusti- 
nus  autem  hoc  relinquit  sub  dubio  super 
Genesim  secundo,atque  in  Enchiridio,  ubi 
ait,  quod  si  coelestia  corpora  animata  sunt, 
ad  societatem  pertinent  angelorum  eorum 
anima?. 

D  Porro  ut  in  hac  opinionum  varietate  ve- 
ritas  aliqualiter  innotescat,considerandum 
est  quod  unio  anima?  et  corporis  non  est 
propter  corpus,  sed  animam  :  non  enim 
forma  est  propter  materiam,  sed  econtra. 
Natura  autem  et  virtus  animae  deprehen- 
ditur  ex  ejus  operatione,  quae  est  quodam- 
modo  animae  finis.  Corpus  vero  necessa- 
rium  est  ad  aliquam  anima?  operatiouem, 
quoniam  operatio  illa  mediante  corpore 
exercetur.  Aliqua  demum  est  operatio  ani- 
ma?,qua?  non  exercetur  corpore  mediante; 


AN   CORPORA    COELESTIA    ANIMATA    SINT,    AC   MOVEANTUR   A    PROPRIIS   ANIMABUS 


69 


sed  tamen  ex  corpore  aliquod  adminicu-  A  corporibus  ccelestibus,  ut  motores  mobi 


lum  tali  operationi  exhibetur,  sicut  per 
corpus  exhibentur  animae  rationali  phau- 
tasmata,  quibus  eget  ad  intelligendum. 
Hinc  talis  anima  conjungitur  corpori  ob 
suam  operationem,  quamvis  eam  separari 
contingat.  Porro  coelestis  corporis  anima 
nequit  habere  operationes  animae  vege- 
tativae,  quae  non  fiunt  nisi  in  corpore 
corruptibili ;  nec  animae  sensitivse,  quia 
secundum  Philosophum,omnes  sensus  fun- 
dantur  supra  tactum,  qui  est  apprehensi- 


bus.  Denique  quod  ccelestia  corpora  move- 
antur  ab  aliqua  substantia  apprehendente, 
non  a  natura,  ut  gravia  et  levia,  constat 
quia  natura  non  movet  nisi  ad  unum,  quo 
adepto  quiescit :  quod  in  motu  ccelestium 
corporum  non  contingit.  Sic  igitur  patet, 
quod  corpora  ccelestia  non  sunt  animata 
eo  modo  quo  planta?  et  animalia,sed  sequi- 
voce.  Propterea  inter  ponentes  ea  esse  ani- 
mata  et  alios,  parva  vel  nulla  differentia 
est  in  re,  sed  tantum  in  voce.  —  Haec  Tho- 


vus   elementarium   qualitatum    :  qua?   in  B  mas  in  Summa.  Qui  etiam  in  Scripto  se- 

cundi  fatetur  catholicae  fidei  repugnare, 
quod  ccelestia  corpora  vere  animata  dican- 
tur  :  imo  ex  hoc  idololatriam  gentilium 
ortam,  quod  aliquid  vivum  esse  putabant 
in  illis. 

Insuper  de  his  multa  conscribit  in  Sum- 
ma  contra  gentiles,  ubi  tertio  libro,  vice- 
simo  tertio  capitulo,  multipliciter  probat, 
quod  motus  cceli  est  a  principio  intelle- 
ctivo :  Nihil  (inquiens)  secundum  propriam 
speciem  agens.intendit  formam  forma  pro- 
C  pria  altiorem,  quoniam  omne  agens  inten- 
dit  simile  sibi  producere.  Gorpus  autem 
cceleste  secundum  quod  est  per  motum 
agens,  intendit  forniam  ultimam,  quae  est 
intellectus  humanus  seu  rationalis  anima, 
quae  omni  forma  corporali  est  altior  :  non 
ergo  agit  ad  generationem  secundum  pro- 
priam  speciem  alicujus  singularis  agentis, 
ut  agens  principale,  sed  secundum  spe- 
ciem  alicujus  superioris  agentis  intelle- 
ctualis,  ad  quod  se  habet  corpus  cceleste 
ut    instrumentum    ad    agens    principale. 


ccelestibus  non  exsistunt  corporibus.  Om- 
nia  quoque  organa  sensitivarum  potenti- 
arum  determinatam  requirunt  proporti- 
onem  secundum  commixtionem  aliquam 
elementorum,  a  quorum  natura  sunt  cce- 
lestia  corpora  aliena.Hinc  de  operationibus 
animae  nullae  conveniunt  ccelesti  animao 
nisi  duae,  videlicet  intelligere  et  movere  : 
nam  appetere  sequitur  sensum  et  intelle- 
ctum,  et  coordinatur  utrique.  Intellectualis 
vero  operatio,  quum  non  exerceatur  per 
corpus,  non  indiget  corpore,  nisi  in  quan- 
tum  ei  per  sensus  phantasmata  ministran- 
tur.  Quumque  vires  sensitivae  non  conve- 
niant  praefatis  corporibus,sicut  jam  dictum 
est,  non  unitur  coelesti  corpori  anima  pro- 
pter  operationem  intellectualem:ergo  pro- 
pter  motum  dumtaxat.  Sed  ad  hoc  quod 
moveat,  non  oportet  quod  uniatur  ei  ut 
forma,  sed  per  contactum  virtutis,  ut  mo- 
bili  motor. 

Unde    Aristoteles    octavo    Physicorum, 
postquam  ostendit  quod  primum  movens 


se  ipsum,  componitur  ex  duabus  partibus,  D  Quumque  agat  ad  generationem  secundum 


qnarum  una  est  movens  et  alia  mota,  os- 
tendens  quomodo  partes  hae  uniantur,dicit 
quod  vel  per  contactum  duorum,si  utrum- 
que  sit  corpus;vel  per  contactum  unius  ad 
alterum,  non  econtra,  si  unum  sit  corpus, 
aliud  non.  Platonici  quoque  non  ponebant 
animas  uniri  corporibus,  nisi  per  conta- 
ctum  virtutis,ut  motor  conjungitur  mobili. 
Sicque  per  hoc  quod  Plato  dixit  corpora 
ccelestia  animata,  nil  aliud  datur  intelligi, 
quam  quod  substantiae  spirituales  uniuntur 


quod  movetur,  sequitur  quod  ab  intelle- 
ctuali  substantia  moveatur. 

Amplius,  si  principium  motus  cceli  est 
sola  natura  absque  apprehensione  aliqua, 
oportet  quod  principium  motus  cceli  sit 
forma  ccelestis  corporis,  sicut  et  in  ele- 
mentis.  Quamvis  enim  formae  simplices 
non  sint  moventes,  sunt  tamen  principia 
motuum  :  quia  ad  eas  consequuntur  motus 
naturales,  sicut  et  omnes  alise  naturales 
proprietates.  Sed  motus  ccelestis  consequi 


70 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XIV  ;    QU.EST.    IV 


non  potest  formam  coelestis  corporis  sic-  A 
ut  activum  principium  :  sic  enim  forma 
est  principium  motus  localis,  in  quantum 
alicui  corpori  secundum  suam  formam  de- 
betur  aliquis  locus  in  quem  movetur  ex 
vi  sua?.  formae  tendentis  in  illum  locum  : 
quem  quia  dat  generans,  dicitur  esse  mo- 
tor;  quemadmodum  igni  ex  sua  forma 
convenit  esse  sursum.  Corpori  autem  cce- 
lesti  secundum  suam  formam  non  magis 
debetur  unum  ubi  quam  aliud.  Principium 
ergo  motus  ccelestis  non  est  sola  natura, 
sed  aliquod  per  apprehensionem  intelle-  B 
ctualiler  agens. 

Hoc  idem  probal  ibidem  per  alia  niulla. 
Verumtamen  ea  qutc  scribit  de  hac  re  in 
libris  praeallegatis,  non  videntur  ad  invi- 
cem  consonare.  Nempe  (ut  patuil)  in  Scri- 
pto  testatur  hsereticum  esse,  dicere  quod 
corpora  ccelestia  vere  sint  animata.  Sed  in 
Summa  contra  gentiles,  libro  secundo,  af- 
cap.  lxx.  firmat  :  Iloc  quod  dictum  est  de  anima- 
tione  cceli,  non  diximus  quasi  asserendo 
secundum  fidei  doctrinam,  ad  quam  nihil 
pertinet  sive  sic  sive  aliter  dicatur.  Unde  C 
Augustinus  in  libro  Enchiridion  loquitur  : 
Nec  hoc  quidem  certum  habeo  utrum  ad 
eamdem,  utpote  angelorum,  societatem 
pertineant  sol  et  luna  et  sidera  cuncta.  De 
his  vero  quae  fidei  sunt,  non  licet  ambi- 
gere. 

Insuper  in  prima  parte  Summae  asse- 
ruit,  inter  eos  qui  dicunt  corpora  ccelestia 
animata  et  inter  aliter  sentientes,  nullam 
aut  modicam  differentiam  esse  :  quia  se- 
cundum  utrosque  anima  cceli  non  posset 
nisi  intellectualis  consistere,  non  sensiti-  D 
va;  talisque  anima  non  potest  corpori  uni- 
ri  nisi  ut  motor,  non  ut  forma  substanti- 
alis.  Ex  quibus  ibi  concludit,  quod  etiam 
secundum  philosophos  corpora  coelestia 
dicuntur  eequivoce  animata,  ut  plauta?  ac 
animalia. — Verum  his  videtur  non  concor- 
dare  quod  in  Summa  contra  gentiles  libro 
secundo,  capitulo  septuagesimo,  disseruit : 
Quia  (inquiens)  Averroes  suam  opinionem 
maxime  nititur  confirmare  per  verba  et 
demonstrationes   Aristotelis,  restat   mon- 


strandum,  quod  secundum  doclrinam  Phi- 
losophi,  necesse  sit  dicere  intellectum 
(seu  intellectivum  principium)  secundum 
suam  substantiam  uniri  alicui  corpori  ul 
formam.  Probat  namque  Philosophus  in 
libro  Physicorum,  quod  in  motoribus  et 
motis  impossibile  sit  in  infinitum  proce- 
dere  :  unde  concludit,  quod  devenire  opor- 
tet  ad  aliquod  primum  motum,  quod  vel 
movetur  ab  immobiIi,aut  movet  se  ipsum; 
atque  de  his  duobus  accipit  secundum, 
videlicet  quod  primum  mobile  movet  se 
ipsum,  hac  ratione  quia  quod  est  per  se, 
semper  est  prius  eo  quod  est  per  aliud. 
Deinde  ostendit  quod  movens  se  ipsum,  de 
necessitale  in  duas  dividitur  partes,  qua- 
rum  una  est  movens  et  alia  est  mota.  Ergo 
primum  se  ipsum  movens,  ex  talibus  par- 
tibus  duabus  componitur,  et  omne  tale  est 
animatum.  Ccelum  ergo,  secundum  Ari- 
stotelem,  vere  est  animatum.  Hinc  secun- 
do  de  Ccelo  dicit  expresse,  quod  cceluin 
est  animatum,  et  quod  propter  hoc  opor- 
tet  in  eo  ponere  differentias  positionis, 
non  solum  quoad  nos.sed  etiam  secundum 
se  ipsum.  —  Jnquiramus  ergo  qua  aniina 
ccelum  sit  animatum,  secundum  Aristote- 
lis  positionem.  Probat  auteni  duodecimo 
Metaphysicae,  quod  in  motu  cceli  est  ali- 
quid  considerare  quod  movet  omnino  im- 
motum.et  aliquid  quod  movet  motum.Por- 
ro,  quod  movet  omnino  immotum,  movet 
sicut  desiderabile  ab  eo  quod  movetur.  Os- 
tendit  quoque  quod  non  sicut  desiderabile 
desiderio  eoncupiscentise,  quod  est  desi- 
derium  sensitivum,  sed  sicut  desideratum 
desiderio  intellectuali.  Ergo  ccelum  quod 
movetur  ab  illo,  est  desiderans  atque  in- 
telligens  nobiliori  modo  quam  homo.  ut 
probat  ibidem.  Ccelum  ergo,  secundum 
Aristotelem,  compositum  est  ex  anima  in- 
tellectuali  et  corpore.  Hoc  item  insinuat 
secundo  de  Anima,  dicens  :  Quibusdam 
inest  intellectivum  et  intellectus,  ut  ho- 
minibus,  et  si  aliquid  alterum  hujusmodi 
est  activum  aut  homine  honorabilius,  ut- 
pote  ccelum.  Constat  demum  quod  coelum, 
secundum  Aristotelem,  non  habet  animam 


AN   CORPORA    COELESTIA   ANIMATA    SINT,    AC    MOVEANTIR   A    PROPRIIS    ANIMABUS 


71 


sensitivam,quia  haberet  organorum  diver- 
sitatem  :  quod  non  convenit  simplici  cor- 
pori.  Ad  quod  designandum  subjungit, 
quod  quibus  de  numero  corruptibilium 
inest  intellectus,  insunt  omnes  aliae  po- 
tentia? :  ut  daret  intelligere  quod  aliqua  in- 
corruptibilia  habent  intellectum,  videlicet 
ccelestia  corpora.  qua?  non  habent  alias 
potentias  animae.  Idcirco  non  dici  potest 
quod  intellectus  continuetur  corporibus 
ccelestibus  per  phantasmata ;  sed  dicere 
oportebit,  secundum  Philosophum,  quod 
intellectus  secundum  suam  substantiam 
uniatur  corpori  ccelcsti  ut  forma.  Hsec 
Thomas  ibidem. 

Ceterum,  quod  ait  Platonicos  non  po- 
suisse  animas  uniri  corporibus  nisi  sicut 
motores,  videtur  pati  instantiam,  quia  Por- 
phyrius,  Avicebron,  Plotinus,  Macrobius, 
Apuleius,  irno  et  Proclus,  inter  Platonicos 
summi,  dixerunt  materiam  esse  puram 
potentiam  et  non  ens,  id  est  non  aliquid 
actuale,  ideoque  esse  sortiri  a  forma  sub- 
stantiali.  Verum  est  tamen,  quod  animam 
rationalem  dixerunt  corpori  ita  uniri.  Si- 
quidem  in  eodem  ponebant  plures  formas 
substantiales,  saltem  quidam  eorum.  Por- 
phyrius  quippe  Aristotelem  et  Peripateti- 
cos  in  multis  est  assecutus.  In  hoc  autem 
consentio,  quod  secundum  Aristotelem  et 
Platonem  prsecipuosque  eorum  sequaces, 
ccelestia  corpora  vere  sunt  animata,quam- 
vis  secundum  sacratissimae  nostra?  fidei 
veritatem  videatur  quamplurimis  aliter 
sentiendum.  Et  quamvis  secundum  Au- 
gustinum  super  Genesim,  de  hoc  non  sit 
aliquid  asserendum  nisi  perspecta  certius 
veritate,  securius  tamen  seu  minus  peri- 
culosum  reor  sentire,  quod  non  sint  ani- 
mata  quam  quod  animata  exsistant  :  pra> 
sertim  quum  Sancti  communiter  dicant 
duas  rationales  seu  intellectuales  creatu- 
ras  Deum  creasse,  utpote  angelum  et  ho- 
minem.  Quod  etiam  Gregorius,  Bernardus, 
Beda,  multique  alii  exclusivc  intcllexisse 
videntur.  Quod  si  corpora  ccelestia  vere 
animata  dicantur,  ita  quod  orbes  et  stel- 
las  sint  intellectualis  natura?,  multa  occur- 


A  rent  inquirenda,  videlicet  an  sint  com- 
prehensores  an  viatores,  et  utrum  sint 
confirmati  in  gratia,  an  etiam  unquam 
peccaverunt.  Et  si  non,  quomodo  accidit 
hoc,  quum  sint  inferioris  natura?  quam 
angeli,  in  quibus  Deus  reperit  pravitatem.  /0&iv,  is 
Et  item,  an  sint  invocandi  sicut  et  ceteri 
Sancti. 

Prseterea  Petrus  :  Quidam  (inquit)  dixe- 
runt,  quod  ccelum  quum  sit  primum  mo- 
bile,  movetur  immediate  a  prima  causa, 
quoniam  motus  infinitus,  id  est  sine  fine, 

B  est  a  virtute  infinita,  secundum  Philoso- 
phum  octavo  Physicorum.  Verum  positio 
ista  non  convenit,  quia  motus  cceli  non 
est  infinitus  :  imo  cessabit,  nec  seternali- 
ter  fuit.Virtus  quoque  prima?  causse  quum 
sit  infinita,  est  virtuti  cujuscumque  mo- 
toris  ac  moti  improportionabilis  :  ideo 
posset  movere  spatio  improportionabiliter 
breviori.  —  Alii  posuerunt,  quod  move- 
tur  ab  anima,  dicentes  corpora  ccelestia 
animata,  et  animas  eorum  movere  ea,  ut 
assimilentur  intelligentiis  in  productione 

C  inferiorum.  Sed  ha?c  positio  exstat  erro- 
nea,  quoniam  corpora  ccelestia  non  sunt 
animata,  quum  non  sint  porpora  organica. 
Intelligentia?  quoque  non  sunt  causa?  in- 
feriorum.  —  Alii  dicunt,  quod  movetur 
a  forma  propria  inclinante,  qua?  est  causa 
motus  ejus  ad  locum  suum,  quemadmo- 
dum  accidentium  aliorum.  Unde  libro  de 
Trinitate  ait  Boetius  :  Habetque  motum 
forma  materia?  conjuncta.  —  Sed  quoniam 
mobile  oportet  esse  ens  actu,  materia  ve- 
ro  non  est  ens  actu  completum  :  hinc  alii 

D  dicunt,  quod  nullum  corpus  movetur  suf- 
ficienter  a  forma  sua,  sed  movetur  a  ge- 
nerante  suo  tanquam  ab  essentiali  motore, 
et  a  removehte  prohibens  tanquam  a  mo- 
tore  accidentali.  Verum  tali  motore  non 
indiget  ccelum.  Propter  quod  dicunt,  quod 
movetur  ab  intelligentia  ad  regimen  in- 
feriorum  per  motum  cceli  divinitus  de- 
putata,quoniam  Deus  regit  creaturam  cor- 
poralem  mediante  spirituali,  secundum 
Gregorium.  Ha?c  Petrus. 

Insuper  Bichardus  absolute  respondet, 


72 


IN    LIBRUM    II    SENTEiNTIARUM. 


niST.    XIV  ;    QUjEST.    IV 


Baruch  iii 
34,  35. 


quod  corpora  ccelestia  non  sunt  animata, 
dicendo  :  Quamvis  Aristoteles  et  Avicenna 
senserunt  ccelestia  corpora  esse  animata 
(Aristoteles  quippe  secundo  de  Ccelo  te- 
statur  :  Ipsa  sunt  viva,  operationem  ani- 
malem  habentia.  Avicenna  quoque  nono 
Metaphysicae  suae  :  Ccelum,  ait,  est  animal 
Deo  obediens);  et  etiam  Rabbi  Moyses  : 
Cceli,  dicens,  sunt  animalia  rationalia,  sic- 
ut  apprehensores  Creatoris;  ad  quod  item 
quidam  allegant  illud  Baruch  :  Stellae  de- 
derunt  lumen  in  custodiis  suis ;  vocata? 
sunt  et  dixerunt,  Adsumus ;  et  luxerunt 
ei  cum  jucunditate  :  in  hoc  tamen  istis 
acquiescendum  non  est.  Quamvis  etiam 
Augustinus  hoc  interdum  sub  dubio  dere- 
liquit,  indubitanler  tamen  dicendum,  quod 
animata  non  sunt.  Non  enim  habent  ve- 
getativam  aut  sensitivam  animam.  Nec 
possunt  habere  animam  tantum  intelle- 
ctivam  :  quoniam  nullum  corpus  potest 
informari  anima  intellectiva,  nisi  habente 
vim  vegetandi  et  sensificandi.  Operationes 
namque  intellectuales  non  exercet  per  cor- 
pus,  nisi  mediantibus  viribus  sensitivis 
quibusdam.  Auctoritas  ergo  Baruch  meta- 
Ps.  cxim,3.  phorice  est  sumenda,  sicut  et  illud  :  Mare 
vidit  et  fugit.  Prjeterea,  si  corpora  ccelestia 
essent  animata,  essent  veneranda  et  invo- 
canda.  Quocontra  Job  vir  sanctus  ait  :  Si 
vidi  solem  quum  fulgeret,  et  lunam  ince- 
dentem  clare,  et  osculatus  sum  manum 
meam ;  qua?  est  iniquitas  maxima,  et  ne- 
gatio  contra  Deum  altissimum.  Item,  po- 
nere  corpora  ccelestia  animata,  est  arti- 
culus  Parisiis  excommunicatus  a  domino 
Stephano  Parisiensi  episcopo.  Ha?c  Ri- 
chardus. 

Insuper  de  his  scribit  Albertus  :  Quod 
ccelum  a  natura  moveri  non  valeat,  con- 
corditer  dicunt  omnes  philosophi  Epicurei 
et  Stoici  ac  Peripatetici,  ob  unam  hanc 
siinplicem  rationem,  quoniam  omnis  mo- 
tus  naturalis  localis,  est  a  generante  vel 
prohibens  removente,  ut  probat  Philoso- 
phus.  Cujus  causam  Commentator  assi- 
gnat,  dicendo  :  Quantum  generans  dat  de 
forma,  tantum  dat  de  consequentibus  for- 


Job  xxxi, 
20-28. 


Summ.  Ih 
2a  part.  q 
53. 


A  mam  :  qua?  sunt  molus  et  locus.  Hinc  nihil 
in  suo  loco  exsistens  movetur  a  natura, 
sed  quiescit  ibidem.  Ccelum  autem  move- 
tur  in  loco  suo  :  non  ergo  a  sua  natura, 
sed  a  causa  superiori,  quse  intelligentia 
est  activa.  Nullum  etenim  movens  produ- 
cit  diversa  per  ordinem  artis  et  sapientiae 
ordinata  ad  unum,  nisi  intelligentia.  Hinc 
Peripatetici  dixerunt  intelligentiam  esse 
activam,  formis  plenam,  quas  explicat  per 
motum  sui  orbis  in  inferioribus  qua?  mo- 
vet.  Rursus,  quia  videbant  quod  inlelligen- 

B  tia  secundum  se  non  potest  esse  alicujus 
corporis  actus  seu  forma,  et  motor  conjun- 
ctus  ei  quod  movet,  dixerunt  omnes  sectae 
philosophorum,  quod  hic  motor  cceli  est 
anima,  et  quod  cceli  moventur  immediate 
ab  animabus,  et  mediate  ab  intelligentiis  : 
ita  quod  Plato  ait  in  primo  Timsei,  quod 
Creator  ad  imilationem  pulcherrimi  mun- 
di  archetypi  exsistentis  in  ipso,  mundum 
pulchrum  produxit.  Sed  quum  perfecto 
intellectus  deesse  non  posset,  et  non  nisi 
anima?  posset  intellectus  accedere,  dedit 

C  ei  animam  rationalem  et  intellectualem  : 
ipsamque  posuit  in  medio.quatenus  sequa- 
lem  relationem  haberet  in  circuitu  ad  cir- 
cumferentiam,  in  exercendo  vires  ad  om- 
nem  partem  mundi.  Cui  tamen  animali 
Creator  nec  manus  dedit,  nec  pedes,  nec 
alas  :  quia  nil  erat  extra  ipsum  ad  quod 
moveri  deberet  aut  indigeret.  Itaque  Ari- 
stoteles,  Avicenna,  Averroes,  cum  suis  se- 
quacibus,  dixerunt  proximum  cceli  mo- 
torem  animam  esse,  et  illam  moveri  ab 
intelligentia, quae  est  ordinatrix  motus  ani- 

D  mee  ad  finem  a  Creatore  dispositum. 
Verum  heec  omnia  contraria  sunt  Patrum 
traditioni  ac  fidei.  Nam  et  Damascenus  ait 
libro  secundo,  capitulo  sexto  :  Nullus  au- 
tem  ccelos  animatos  existimet-:  inanimati 
sunt  enim  et  insensibiles.  Et  dicunt  San- 
cti,quod  omnes  tales  qui  ccelos  et  lumina- 
ria  animata  credunt,  sunt  patris  diaboli,  et 
cum  ipso  sunt  maledicti.  Diceudum  est 
ergo,  sicut  ibidem  loquitur  Damascenus, 
quod  universa  divina  jussione  facta  sunt 
et  firmata,  voluntatemque  Dei  et  ejus  con- 


AN    CORPORA    COELESTIA    ANIMATA   SINT,    AC   MOVEANTUR   A    PROPRIIS   ANIMABUS 


silium  pro  inconcussibili  fundamento  sor- 
tita  sunt.  Ambrosius  quoque  in  suo  Hexa- 
emeron,  libro  primo  :  Ego,  inquit,  qui 
profundum  artis  ac  sapientia?.  Dei  com- 
prehendere  nequeo,  non  me  disputatio- 
num  libramentis  committo,  sed  omnia  in 
ejus  reposita  aestimo  potestate,  sic  quod 
voluntas  ejus  fundamentum  sit  universo- 
rum.  Ideo  illos  suis  relinquamus  conten- 
tionibus,  qui  mutuis  disputationibus  se 
refellunt.  Nobis  vero  satis  est  ad  salutem 
non  disputationum  controversia,  sed  prse- 
ceptorum  veritas;  nec  argumentationis  as- 
tutia,  sed  fides  mentis,  ut  serviamus  po- 
tius  Creatori  quam  creaturse.  Hinc  dicimus 
quod  omnia  ista  moventur  jussu  ac  dis- 
positione  divina,  et  quod  Deus  omnium 
horum  motor  est.  Et  sicut  Deus  disposuit 
sapientia  sua,  ita  moventur  ad  propagati- 
onem  generationis  et  corruptionis  inferi- 
orum,  quamdiu  stat  hic  mundus,  donec 
implebitur  numerus  electorum  :  moventur 
(inquam)  in  locis  suis,  motorem  habentia, 
non  naturam,  nec  animam,  sed  virtutem 
divini  imperii,  cui  obedit  omne  quod  in 
natura  est. 

Verumtamen  quidam  temporis  nostri  di- 
cunt,  quod  angeli  sunt  intelligentise  Deo 
deservientes  in  motu  sphserarum.  Quod 
ortum  habet  a  Rabbi  Moyse  Judseo.  Sed 
hoc  dictum  ex  imperitia  venit,  quoniam 
omnis  qui  scit  qualiter  philosophi  intelli- 
gentias  posuerunt,  scit  quod  angeli  non 
sunt  intelligentiae.  Nam  ex  alio  et  ad  aliud 
creantur  et  multiplicantur  intelligentia?  et 
angeli.  Omnes  etenim  angeli  a  Deo  imme- 
diate  creati  sunt,  et  ad  ministeria  virtutis 
adsistricis  ac  ministratricis  multiplican- 
tur.  Intelligentise  vero,  secundum  philoso- 
phos,  non  immediate  creantur  a  Deo ;  sed 
prima  intelligentia  immediate  a  Deo  est, 
secunda  a  prima,  et  tertia  a  secunda,  sic- 
que  deinceps  usque  ad  decimam. 

Adhuc  tamen  est  una  opinio,  quam  tan- 
git  Anavalpetras  seu  Alpetragius  in  Astro- 
logia  sua,  quod  omnia  ccelestia  corpora 
moventur  ab  uno  motore  primo,  cujus 
virtus  fortior  est  in  immediato  quam  in 


A  mobili  mediato  :  hinc  supremum  ccelum 
quod  est  stellatum,  secundum  ipsum,  mo- 
vet  in  viginti  quatuor  horis.  Et  si  quis  ita 
vult  dicere,  caveat  ne  per  primum  moto- 
rem  intelligat  Deum,  cujus  virtus  nec  pro- 
ficit,  nec  deficit,  comparata  ad  immedia- 
tum  mediatumve  mobile,  sed  est  infinita 
ad  quodlibet.  Per  primum  ergo  motorem 
intelligat  virtutem  creatam  a  Deo,  influ- 
xam  mobili  primo,  qua?  virtutem  suam 
motivam  extendit  in  mobile  quodlibet  pro- 
portionabiliter  sibi  conjunctum.  —  Haec 

B  Albertus  in  Summa. 

Amplius,  Iibro  de  Cosequarvis,  tractatu 
de  Ccelo,  multa  super  his  scribit,  varias 
allegando  auctoritates  Aristotelis,  Avicen- 
nae,  Averrois,  ad  probandum  corpora  cce- 
lestia  esse  animata.  Sed  quoniam  certum 
est,  Platonem,  Socratem  ac  prsefatos,  imo 
Peripateticos  Plalonicosque  communiter 
ita  sensisse,  auctoritates  illas  dimitto.  Al- 
legat  et  Rabbi  Moysen,  in  secunda  colla- 
tione  Ducis  neutrorum  dicentem  :  Cceli 
sunt  animalia   rationalia,  apprehensores- 

C  que  Creatoris.  Et  hoc  verum  esse  probatur 
etiam  per  legem  (id  est  per  Scripturas  ve- 
teris  Testamenti  seu  legis  Mosaicae).  Nec 
solum  sunt  corpora  mota,  ut  ignis  et  aqua 
ac  terra;  sed  sunt,  sicut  dixerunt  philo- 
sophi,  animalia  obedientia  Creatori,  et  lau- 
dant  ipsum,  et  cantant  ei  canticum  gran- 
de,  et  laudem  sublimem.  —  Prseterea  Avi- 
cenna  sexto  de  Naturalibus,et  in  libro  suo 
de  Ccelo  et  mundo,  expresse  dicit  quod 
ccelum  habet  animam  et  phantasiam,  cui 
obedit  universa  materia  mundi  inferioris, 

D  quemadmodum  corpus  animalis  obedit  ani- 
ma3  suse.  Et  sicut  corpus  animalis  immuta- 
tur  secundum  imaginationes  delectabilium 
seu  tristium  rerum,  apprehensas  ab  ani- 
ma  animalis,  ita  materia  elementorum  im- 
mutatur  ad  imaginationes  motoris  cceli. 
Propter  quod  fiunt  quandoque  terrse  mo- 
tus  atque  seissurae  in  terra.  Adhuc  autem 
S.  Hieronymus  super  illud  Ecclesiastse,Lu-  Eccie.  i,e. 
strans  universa  in  circuitu  pergit  spiritus, 
testatur  :  Ipsum  solem  Salomon  spiritum 
nominavit,  eo  quod  animal  sit  et  spiret  et 


74 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XIV ;    QU^EST.   IV 


vigeat,  ac  omnes  orbes  suo  expleat  cursu. 

Sed  his  obviat  Damascenus,  aperte  affir- 
mans  ccelos  non  esse  animatos. 

Dicimus  ergo  cum  Sanctis,ccelos  animas 
non  habere,  nec  animalia  esse.  Et  si  vel- 
lemus  philosophos  ad  idem  cum  Sanctis 
reducere,  diceremus  quod  quaedam  intelli- 
gentiae  in  orbibus  sunt  deservientes  Deo 
in  motibus  orbium,  et  intelligentiae  illtn 
dicuntur  animae  orbium,  non  univoce  cum 
intelligentiis  (id  est  animabus  intellectu- 
alibus)  hominum  :  quia  non  egrediuntur 
in  actum  intelligendi  per  abstractionem  a 
phantasmatibus,  nec  comparantur  ad  or- 
bes  secundum  rationem  hanc  qua  anima 
dicitur  endelechia  seu  forma  corporis  or- 
ganici  physici  polentia  vitam  habenfis.  In- 
tellectus  enim  nullius  corporis  est  actus. 
Denique  quod  ista  sit  sententia  et  intentio 
philosophorum,  patet  ex  diclis  eorum.  Ait 
quippe  Rabbi  Moyses  secunda  collatione 
Ducis  neutrorum  :  Nullus  cilo  dicit  quod 
ccelum  habeat  animam,  sed  apprehendit 
hoc  labore  intellectus.  Auditor  aulein  pu- 
tat  quod  hoc  longe  sit  a  scientia,  id  est 
a  vera  notitia,  quando  ascendit  in  cor 
ejus,  quum  dicimus  quod  ccelum  habet 
animam,  quasi  anima  illa  sit  sicut  anima 
hominis  aut  asini.  Sed  non  est  ratione  hac 
dictum.  Est  autem  ratio  ejus,  quod  motus 
ipsius  localis  ostendit  quia  in  ipso  est 
principium  a  quo  movetur  sine  dubio,  et 
illa  virtus  prima  dicitur  anima.  Eamdem 
sententiam  dicunt  Averroes  et  Avicenna, 
et  pene  omnes  philosophi.  Sicque  non  est 
contradictio  inter  Sanctos  atque  philoso- 
phos  de  animatione  coelorum,  nisi  nomine 
solo.  Sancti  namque  abhorrent  nomen  ani- 
mae  circa  ccelorum  formationem,  ne  co- 
gantur  fateri  coelos  animalia  esse ;  bene 
tamen  concedunt,  quod  intelligentiae  qua?- 
dam  seu  angeli  moveant  ccelos.  Antiqui 
vero  philosophi  Deum  et  angelos  dicebant 
animas  mundi.  Unde  quarto  de  Civitate 
Dei  loquitur  Augustinus  :  Hi  soli  advertis- 
se  videntur  quid  sit  Deus,  qui  crediderunt 
eum  esse  animam  motu  ac  ratione  mun- 
dum  gubernantem.  —  Haec  Albertus. 


A  Insuper  in  commentario  suo  super  li- 
brum  de  Causis,  etiam  multa  hinc  scribit, 
primo  recitans  rationes  propter  quas  Pe- 
ripatetici  ac  Stoici  dixerunt  motum  coeli 
esse  ab  anima;  et  addit  :  Epicurei  autem, 
qui  principium  motus  ponebant  figuras  et 
vacuum,  soli  dixerunt  motum  cceli  per 
naturam  esse,  atque  principium  ejus  esse 
rotunditates  atomorum  ex  quibus  ccelum 
esse  compositum  asserebant.  Avicenna  ve- 
ro  et  Algazel  ejus  secutor,  el  ante  eos  Al- 
phorabius,  et  inter  Graccos  Alexander  et 

B  Porphyrius,  dixerunt  ccelum  moveri  ab 
anima  imaginativa  et  electiva:  aliter  enim, 
secundum  eos,non  movcretur  determinale 
ab  hoc  situ  in  illum,  et  de  illo  in  alium, 
ac  rursus  ab  alio  illo  in  primum.  Nempe 
concipiens  differentias  situs  particulariter 
et  determinate,  imaginativum  est  et  ele- 
ctivuin.  Hanc  demum  opinionem  Hermes 
Trismegistus,  Socrates,  Plato,  totaque  se- 
cta  Stoicorum  defendit,  ac  multi  Peripate- 
ticorum.  Contra  quam  disputant  Averroes 
ac   Rabbi  Moyses,   multique  alii    philoso- 

C  phorum  Arabum  :  quoniam  anima  per 
imaginationem  et  electionem  movens,  est 
determinata  ad  unum,  in  quod  perveniens 
quiescit,  nec  ultra  progreditur.  Quod  mo- 
tori  non  convenit  cceli,  cujus  quum  motus 
sit  jugiter  uniformis,  potius  ab  intelligen- 
tia  erit  quam  ab  anima  tali.  Et  quamvis 
intelligentia  secundum  esse  suum  sit  se- 
parata,  tamen  per  lumen  suum  huic  aut 
illi  influxum,  efficitur  immediata  mobili 
et  conjuncta.  Et  lumen  illud  acceptum  in 
ccelo,  est  specificum  esse  cceli  :  quod  pro- 

D  pria  puritate  perceptivum  ac  susceptivum 
est  luminis  hujus.  Haec  idem. 

Quae  tamen  recitative  magis  scribit  quam 
assertive,  praesertim  ista  in  commentario 
suo  super  librum  de  Causis  contenta.  De- 
nique  in  verbis  ejus  praehabitis  aliqua 
contineri  videntur  obscura.  Primum  est, 
quod  in  Summa  testatur  omnes  philoso-  Cf.p.TZO, 
phos  Epicureos  et  Stoicos  ac  Peripateticos 
concorditer  dicere,  ccelum  a  natura  move- 
ri  non  posse.In  commentario  autem  super 
librum  de  Causis,  sicut  jam  patuit,  narrat 


AN   CORPORA   COELESTIA    ANIMATA    SINT,   AC   MOVEANTCR   A    PROPRIIS    ANIMARCS 


75 


quod  soli  Epicurei  dixerunt  ccelum  a  na- 
tura  moveri.  —  Secundum  est,  quia  in 
Summa  affirmat,  quod  omnes  sectae  phi- 
losophorum  dixerunt  ccelum  moveri  ab 
anima,  et  coelos  immediate  moveri  ab  ani- 
mabus,  et  mediate  ab  intelligentiis.  Sed 
in  praefato  ait  commentario,  quod  non  so- 
Ium  Epicurei,  sed  Averroes  quoque  et 
Rabbi  Moyses  asserunt  ccelum  moveri  non 
ab  anima,  sed  ab  intelligentia ;  et  quod 
intelligentia  efficitur  ccelo  immediata  et 
conjuncta  per  lumen  a  se  coelo  influxum. 
Tamen  quod  Averroes  et  Rabbi  Moyses 
dicunt  de  anima,  videntur  intendere  de 
aninia  imaginativa,  quam  probabile  est  in 
ccelo  non  esse.  —  Hinc  quoque  quod  ait 
Albertus,  concordando  philosophos  San- 
ctis,  quod  solum  dissentiant  voce,  non  re, 
non  videtur  posse  salvari  :  quia  ut  etiam 
fatetur  Albertus,  philosophi  praecipui  po- 
suerunt  intelligentias  animasque  coelorum 
realiter  suppositaliterque  distingui;  Sancti 
vero  dixerunt  immediatos  ccelorum  moto- 
res  angelos  seu  intelligentias  esse,  et  eos 
per  similitudinem  quamdam  animas  nun- 
cupari.  —  Rursus,  quod  Albertus  reprobat 
verba  dicentium  quod  intelligentise  sunt 
angeli,  non  videtur  apte  prolatum  :  quia 
revera  sic  est,  et  ex  verbis  Alberti  hoc 
sequitur,  quum  dicat  omnem  intellectua- 
lem  seu  rationalem  creaturam  esse  homi- 
nem  seu  angelum.  Et  persuasio  qua  id 
reprobat,  non  in  veritate,  sed  falsitate  fun- 
datur  :  falsa  quippe,  imo  hseretica  est 
philosophorum  illa  opinio,  quod  una  in- 
telligentia  creavit  aliam.  Eadem  quoque 
substantia  diversis  rationibus  angelus  et 
intelligentia  nominatur,atque  ut  ex  verbis 
P.  68D.  patuit  Thomae,  Avicenna  etiam  dixit  hoc. 
—  Postremo  quod  dicit  lumen  ab  intelli- 
gentia  ccelo  influxum,  exsistere  specifi- 
cum  esse  cceli,non  videtur  idonee  dictum; 
quoniam  esse  specificum  rei,estesse  suum 
substantiale,  substantialisve  forma  :  quod 
intelligentia  non  produxit,  nec  indidit  coe- 
lo,  sed  omnipotens  tantum  Creator. 

Hinc  quoque  Udalricus  in  Summa  sua, 
libro  quarto,  fatetur  :  Substantia?  intelle- 


A  ctuales  quae  apud  philosophos  vocantur 
intelligentiae,  in  Scripturis  angeli  nuncu- 
pantur,  secundum  quod  penes  illumina- 
tiones  distinguuntur.  Intelligentiae  vero 
movent  ccelos,  non  autem  Deus  effective 
et  immediate.  Nec  efficiens  motor  et  con- 
junctus  potest  habere  naturam  et  proprie- 
tates  primae  causee,  ut  in  libro  Ducis  neu- 
trorum  probatur,  quum  prima  causa  sit 
esse  penitus  separatum,  cujus  proprietas 
est  omnipotentia,  et  actio  ejus  creatio.  Nec 
motor  talis  potest  habere  rationem  ulti- 

R  mi  finis  :  quoniam  omne  quod  movet,  est 
propter  id  ad  quod  movet,  sicut  propter 
operis  finem.  Finis  vero  ultimus  est  pro- 
pter  se  ipsum,et  omnia  alia  propter  ipsum. 
Movens  quoque  non  est  perfectum,  neque 
sufficiens  per  se  ipsum  suas  largiri  boni- 
tates  :  aliter  motus  esset  superfluus ;  sed 
prima  causa  per  se  ipsam  ad  hoc  om- 
nino  perfecta  est.  Hinc  Philosophus  hac 
via  procedens,  ponit  primam  causam  ante 
primam  intelligentiam  libro  de  Principio 
universitatis,  atque  in  libro  de  Natura  de- 

C  orum,  et  libro  de  Regimine  dominorum. 
Consentit  et  Plato  qui  in  Timaeo  praeter 
deos  qui  orbium  sunt  motores,  ponit  pa- 
trem  deorum,  qui  deos  illos  et  totum  uni- 
versum  condidit  sine  motu.  Sic  ergo  de 
intelligentiis  loquimur,  sicque  philosophi 
tractant  hanc  quaestionem,an  intelligentiae 
ipsae  sint  angeli.  Variantur  tamen  in  hoc. 
Nam  Avicenna  et  Rabbi  Moyses  ac  Isaac 
dicunt  intelligentias  esse,  quas  lex  divina 
angelos  vocat.  Alii  dicunt  oppositum,  quo- 
niam  ea  quae  intelligentiis  adscribunt  phi- 

D  losophi,non  conveniunt  angelis;  distinctio 
quoque  secundum  illuminationes,  et  alia 
multa  quae,  teste  Scriptura,  angelis  com- 
petunt,  nec  ad  intelligentias  pertinent. 

Inter  haec  autem  nos  firmiter  asseri- 
mus,  vel  intelligentias  non  esse  in  rerum 
natura,  vel  ipsos  angelos  esse.  Oppositum 
quippe  fidei  exstat  contrarium  :  nullum 
enim  esse  intellectualem  naturam  pra?ter 
angelicam  et  humanam,  pandit  Christus 
apud  Lucam,  dicens  mulierem,  id  est  di-  Lu 
vinam  sapientiam,  habere  decem  drach- 


76 


IN    LIBRUM    II   SENTENTIAUUM. 


DIST.   XIV  ;    QU^EST.   IV 


mas,  quarum  decima  olim  perdita,  per 
Verbum  inearnatum  reperta  est.  Praeterea 
Ptolemaeus  in  Almagesti  dicit  intelligen- 
tias  non  movere  coelos,  sed  solam  Dei 
voluntatem  :  quod  et  multi  mathematico- 
rum  affirmant,  specialiter  vero  Alpetra- 
gius  in  Scientia  secretorum  astronomiae, 
qua3  sibi  asserit  revelata.  Dicit  enim  omnes 
coelos  immediate  moveri  virtute  divina,  et 
quod  diversimode  moventur,  hoc  est  pro- 
pter  distantiae  gradus  a  primo  :  quoniam 
omnis  primi  motoris  virtus  major  est  in 
mobili  immediato;  ideo  illud  velocius  mo- 
vetur.  Hanc  quoque  posuit  causam,  quod 
stellae  videntur  stantes  sive  retrogradae. 
Epicyclos  vero  eccentricosque  negavit,  et 
motum  planetarum  contra  primi  mobilis 
motum.  Quod  tamen  irrationabiliter  di- 
ctum  esse  hinc  constat,  quod  in  inferiori- 
bus  istis  videmus  omne  mobile  movens 
se  ipsum  esse  perfectum  per  motorem 
sibi  conjunctum,  ut  patet  in  animalibus 
universis  :  idcirco  quod  primum  mobile 
cujus  motus  est  primus  moluum,  et  causa 
omnis  motus,  non  sit  per  aliquod  movens 
sibi  conjunctum,  perfectum  seu  actuatum, 
inconveniens  est  omnino.  Porro  nobis  vi- 
detur  consentiendum  probabiliori  opinioni 
Peripateticorum,  dicentium  ccelos  moveri 
ab  intelligenliis  tantum,  prout  Aristoteles, 
Rabbi  Moyses  atque  Averroes  dicunt.  Sunt 
enim  intelligentiae  tres  rationes, secundum 
quas  diversa  sortita  est  nomina.  Etenim 
secundum  naturam  suam  in  se,  intelligen- 
tia  est;  et  secundum  proportionem  suam 
ad  mobile,  anima  dicitur;  ac  propter  ele- 
vationem  sui  supra  id  quod  est  actus  cor- 
poris,  appellatur  in  libro  de  Causis,  anima 
nobilis.  Est  equidem  anima  nobilis  prin- 
cipium  et  causa  motus  circularis  ad  for- 
mam  intelligentiae.  —  Ha?c  Udalricus. 
,  Verumtamen  juxta  praehabita  potius  est 
tenendum,  quod  secundum  Aristotelem, 
Commentatorem,  auctorem  libri  de  Cau- 
sis,  ac  Rabbi  Moysen,  cuilibet  orbi  coelesti 
deputati  sunt  duo  speciales  motores,  vide- 
licet  intelligentia  et  anima  nobilis.realiter 
personaliterque  distincti :  quod,  librum  de 


A  Causis  subtiliter  intuenti,  lucide  patet.  De- 
nique  quod  Udalricus  refert  de  Alpetra- 
gio,  ut  quod  secretum  astronomiac  sibi 
asseruit  revelatum,  elc,  Albertus  in  Scri- 
pto  secundi,  de  Alphorabio  narrat.  Nec 
polest  dici  quod  fuit  idem  binomius  :  quia 
(ut  ambo  conseribunt)  Alphorabius  sensit 
ccelum  moveri  ab  anima  imaginativa  el 
electiva,  non  immediale  virtute  divina,  ut 
Alpetragius. 

At  vero  Durandus  hic  probat,  quod  mo- 
tor  cceli  non   potest  esse  anima  quae  sit 

B  forma  subslantialis  informans  materiam  : 
quia  quum  idem  secundum  idem  nequeat 
esse  movens  et  motum,  oportet  ipsam  rem 
motam  ex  se  dividere  in  partem  moven- 
tem  atque  in  partem  motam,  ut  dicitur 
Physicorum  octavo.  Et  aut  pars  quae  mo- 
veret  esset  anima,  et  pars  quae  moveretur, 
essct  materia;  aut  pars  una  quantitativa, 
composita  ex  forma  et  materia,  moveret 
aliam  partem  quantitalivam  ad  imperium 
animae,  sicut  in  animalibus.  Primuin  non 
valet  dici,  quia  materia  secundum  se  non 

C  potest  habere  rationem  mobilis,  quum  se- 
cundum  se  non  sil  quanta,  nec  secundum 
se  sit  subjectum  ens  actu,  quod  praecipue 
requiritur  ad  motum  localem.  Xec  forma 
respectu  materiae  potest  habere  rationem 
moventis.  quoniam  forma  et  agens  non 
coincidunt  in  idem  secundum  numerum. 
Flaee  Durandus. 

Cujus  dicta  videnlur  esse  contra  illud 
aulhenticum  et  commune  :  Formae  est  age- 
re  et  movere,  materiae  vero  moveri  ac  pa- 
ti.    Rursus,   quamvis    materia    secundum 

D  esse  abstractionis  non  sit  quanta,  tamen 
secundum  esse  suum  reale,  quod  habet  in 
anima,  nunquam  est  nuda,  neque  a  quan- 
tilale  actualiter  separata.  Quamvis  etiam 
forma  et  agens  non  coincidant  in  idem 
numero  respeetu  ejusdem,  bene  tamen  re- 
spectu  diversorum  :  forma  etenim  rerum 
compositarum  est  effectivum  et  radicale 
principium  respectu  quorumdam  effectu- 
um,  praesertim  anima  rationalis.  Amplius, 
ex  hac  persuasione  Durandi  sequeretur 
quod  nec  animalia  moverent  se  ipsa,  seu 


AN   C0RP0RA   COELESTIA   ANIMATA    SINT,   AC   MOVEANTUR   A    PROPRUS    ANIMABUS 


77 


quod  anima  in  ipsis  non  esset  pars  mo- 
vens,  nec  materia  pars  mota. 

Insuper  Bonaventura  primo  hic  scisci- 
tatur,  utrum  ccelum  moveatur  immediate 
a  Deo.  Respondet  :  In  omni  operatione 
Deus  intime  et  immediate  operatur,  quum 
divina  voluntas  sit  omnium  specierum  mo- 
tionumque  prima  ac  summa  causa.  In  ali- 
quibus  vero  sic  operatur,  quod  ipse  est 
tota  causa;  in  ceteris  taliter  agit  et  movet, 
quod  virtutem  agendi  ac  movendi  com- 
municat  creaturae.  Et  prima  dicuntur  mi- 
rabilia;  secunda  vero  naturalia  quantum 
ad  egressum.  Dum  igitur  quaeritur,  an  mo- 
tus  primi  mobilis  sit  immediate  a  Deo, 
quaestio  non  est,  an  virtus  divina  imme- 
diate  ac  intime  operetur  ad  illam  exercen- 
dam  mutationem,quia  sic  nil  movetur,nisi 
ipse  moveat  et  cooperetur  virtuti  motivae; 
sed  est  quaestio,  utrum  motus  primi  mo- 
bilis  sit  a  Deo  tanquam  a  tota  causa,  an 
simul  cum  virtute  divina  movente  moveat 
aliqua  alia  virtus.  Ad  quod  plane  potest 
responderi,  quod  quum  motus  ille  natus 
sit  convenire  virtuti  linitse,  divinaque  bo- 
nitas  communicet  creaturae  quod  ipsa  est 
nata  suscipere  :  hinc  Deus  primum  illud 
mobile  movet  mediante  virtute  creata,  sic- 
ut  et  mobilia  alia.  Philosophus  autem  vir- 
tutem  motoris  coelestis  dixit  adeo  propor- 
tionari  suo  mobili,  quod  si  modicum  quid 
materiae  corpulentee  adderetur  mobili  illi, 
lassaretur  in  movendo  virtus  motoris. 

Consequenter  quaerit,  an  motus  ccelo- 
rum  sit  a  propria  lorma  vel  ab  intelligen- 
tia.  Ad  quod  respondens  :  In  hac,  inquit, 
quaestione  duae  sunt  positiones  probabiles, 
rationi  ac  Scripturae  concordes,pra3ter  ter- 
tiam  dicenlium  coelos  esse  animatos  ac 
instar  animalium  inferiorum  moveri  a  pro- 
priis  animabus,  quas  dixerunt  regi  ac  di- 
rigi  a  Deo  mediantibus  intelligentiis.  Quae 
opinio  falsa  est,  propter  quod  Augustinus 
retractat  quod  in  libro  de  Immortalitate 
animae  dixit  mundum  animari.  Est  quoque 
contra  multos  philosophicos  tractatores.di- 
centes  intellectualem  essentiam  corpori 
non  uniri  ut  formam   seu   animam,  nisi 


A  mediante  vegetativo  ac  sensitivo.  —  Porro 
modus  respondendi  catholicus,  duplex  est. 
Aliqui  enim  dicunt,  quod  coelum  movetur 
a  propria  forma,  quoniam  habet  quantita- 
tem  atque  figuram  per  quam  habile  est 
ad  motum  hujusmodi ;  habet  quoque  lucis 
perfectionem  et  formam,  quae  inter  cete- 
ras  formas  corporales  est  magis  activa  et 
quasi  medium  tenens  inter  formas  corpo- 
rales  ac  spirituales;  sicque  per  virtutem 
hujus  formae  moventur  coelestia  corpora 
motu  orbiculari  niulto  fortius  et  sufficien- 

B  lius,  quam  elementa  motu  recto;  nec  ad 
motum  coelestem  adhiberi  oportet  mini- 
sterium  intelligentiae  aut  animae,  sicut  nec 
ad  motum  elementaris  naturae.  Nec  obstat 
quod  recedit  ab  eodem  loco  ad  quem  mo- 
vetur.  Ccelum  namque  proprie  non  move- 
tur  ad  locum,  sed  potius  circa  locum;  nec 
pars  exsistens  in  oriente  movetur  ad  oc- 
cidentem,  quasi  illum  situm  determinate 
intendat,  sed  quia  intendit  moveri  orbi- 
culariter,  qui  est  motus  conveniens  sua3 
naturae.  Verum  ex  his  sequi  videtur,  quod 

C  quies  esset  coelo  violenta  seu  contra  na- 
turam.  —  Alia  positio  est,  quod  Deus  mo- 
vet  ccelum  mediante  intelligentia  seu  an- 
gelo,  juxta  congruentiam  ordinis  universi, 
quo  corporalia  per  spiritualia  moventur  et 
gubernantur.  Unde  quemadmodum  con- 
gruum  est  angelos  deputari  ad  ministeri- 
um  hominum,  sic  congruum  est  quosdam 
angelos  deputari  ad  motum  regimenque 
ccelorum.  Et  ista  positio  magnorum  est  in 
philosophia  ac  theologia,  quoniam  concors 
est  fidei,  pietati  ac  rationi.  —  Haec  Bona- 

D  ventura. 

Praeterea  Guillelmus,  prima  parte  libri 
de  Universo,  narrat  ac  reprobat  opinionem 
dicentium  totum  quod  est  a  luna  supra, 
vitam  esse  solummodo ;  et  stellas  ac  lu- 
minaria  nil  aliud  esse  quam  spiritus,  et 
nihil  omnino  corporeitatis  aut  corpulentiae 
esse  ibidem ;  fulgores  autem  et  luminosi- 
tates  qua?  ibi  apparent,  procedere  ab  ipsis 
spiritibus.  In  quem  errorem  potissime  la- 
psi  videntur  ex  consideratione  nobilitatis 
ac  ordinis  lucis,  quae  inter  omnia  quae  vi- 


78 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XIV  ;    QU.EST.    IV 


dentur,  prima  et  nobilissima  est  :  ergo 
a  spirituali  natura  primo  profluxit,  quare 
nec  corpus  est  nec  spiritus,  sed  medium 
inter  ea.  Verum  ex  horum  positione  se- 
quitur,  non  esse  in  ccelestibus  verum  mo- 
tum.  Et  homines  hujus  opinionis,  non 
solum  indigent  sensu,  quoniam  nec  sen- 
sibus  credunt,  sed  etiam  indigent  poena. 
Consequenter  Guillelmus,  in  secunda 
parte  libri  ejusdem,  scribit  multum  pro- 
lixe  de  animabus  coelorum  :  non  quidem 
directe  probando  eas  non  esse  ponendas, 
sed  non  posse  poni  eo  modo  et  ob  talem 
finem  quo  eas  posuerunt  philosophi,  ut- 
pote,  quod  anima?  illse  ccelos  moverent  ob 
situum  renovationem,  atque  ut  intelligen- 
tiis  assimilarentur,  quasi  ipsas  intelligen- 
tias  et  assimilationes  earum  summe  finali- 
terque  appeterent.  —  Quod  multipliciler 
reprobat,  et  (ni  fallor)  reprobationes  ejus 
parum  concludunt  contra  mentem  philo- 
sophorum,  qui  utique  cognoverunt  et  scri- 
pserunt  Deum  altissimum  esse  omnium 
causam  ultimate  ac  summe  finalem,  ejus- 
que  cognitionem  et  assimilationem  uni- 
versis  intelligentiis  et  animabus  nobilibus 
esse  finem  supremum  ac  ferventissime  af- 
fectatum.  Nihilo  minus  posuerunt  ordinem 
proportionalem  inter  intelligentias  et  ani- 
mas  nobiles,  ita  quod  prima  et  summa 
anima  nobilis,  scilicet  anima  primi  mo- 
bilis,  specialiter  converteretur  ad  intelli- 
gentiam  primam  :  quatenus  dirigeretur  et 
perficeretur  ab  ea  immediate,  attamen  a 
Deo  principaliter  ac  mediate,  hoc  est  me- 
diante  intelligentia  prima,  a  qua  etiam 
putaverunt  primam  nobilem  animam  esse 
creatam.  Conformiter  dixerunt  secundam 
animam  nobilem  ad  intelligentiam  con- 
verti  secundam,  sicque  descendendo  de- 
inceps  usque  ad  ultimam.  Fatetur  quoque 
Guillelmus,quod  secundum  Aristotelem  et 
ejus  sequaces,  anima?  nobiles  et  intelli- 
gentise  realiter  distinguuntur,  sicut  et  Bo- 
naventura  testatur  :  quod  consonat  his 
quae  dixi. 

Preeterea  Scotus  :  Videtur  (inquit)  quod 
coelum,  secundum  philosophos,  non  potest 


A  dici  nec  esse  animatum  formaliter,  quia 
aut  esset  intelleetiva  anima  tantum  (non 
enim  posuerunt  ibi  animam,  nisi  intel- 
lectivam),  sicque  solus  intellectus  esset 
quantus  :  quod  non  est  intelligibile;  nam 
constat  coelum  esse  formaliter  quantum. 
Vel  praeter  animam  quae  est  de  essentia 
coeli,  est  ipsum  coelum  aliquid  per  se  per- 
fectibile  per  animam,  sicque  erit  ibi  pas- 
siva  potentia  atque  potentia  contradictio- 
nis,nec  esset  perpetuum  et  incorruptibile. 
Unde  sive  Philosophus  sive  Commentator 

B  ponat  coelum  formaliter  animatum  anima 
quae  sit  per  se  de  essentia  coeli,  videtur 
statim  recedere  a  prima  positione,  qua 
asserit  intellectum  separatum,  nulliusque 
corporis  actum,  nec  esse  corporeum.  Sed 
quidquid  sit  de  Averroe,  non  imputemus 
hoc  Aristoteli,  nec  verba  ejus  cogunt  id 
sibi  imponi  :  quoniam  ubicumque  ponit 
animam  coeli,  potest  exponi  quantum  ad 
illam  eonditioiiem  qua  anima  dicitur  mo- 
trix  corporis,  non  qua  dicitur  forma;  et 
illa  anima  est  intelligentia  propria  motrix 

C  orbis,  ei  conjuncta  ut  propria  motrix.  Avi- 
cenna  tamen  plane  distinguit  inter  intel- 
ligentiam  et  animam  illam.  Verum  nulla 
exstat  necessitas  multitudinis  tantae. 

Pra?terea  quantum  ad  animationem  cce- 
li,  secundum  theologos,  videtur  dubium 
esse,  quoniam  Augustinus  in  Enchiridio 
de  hoc  loquitur  dubitative.  Primo  quoque 
Retractationum,ubi  tangit  quod  alicubi  di- 
xit  mundum  esse  animal,  addit  :  Hoc  non 
assero  esse  falsum,  nec  affirmo  contra- 
rium,  quia  de  nullo  horum  auctoritatem 

D  habeo  Scripturarum.  Et  super  Genesim 
videtur  dicere  ccelum  habere  animam  : 
quod  dicit  non  retractatum  tanquam  fal- 
sum.  Sed  alius  Graecus,  videlicet  Dama- 
scenus,  asserit  coelos  non  esse  animatos. 
Ad  quod  ratio  ponitur,  quoniam  anima 
illa  frustra  uniretur  corpori  illi,  ex  quo 
non  habet  sensum,  nec  per  consequens 
aliquam  ex  corpore  illo  perfectionem  ac- 
quirit.  Verumtamen  hoc  non  videtur  con- 
grue  dictum,  quod  scilicet  forma  unitur 
materiae  quatenus  ab  ea  perfectionem  ac- 


QU/EST.    V    :    UTRUM   IXMINARIA   MOVEANTUR   IN    ORBIBUS    SUIS   MOTIBUS   PROPRIIS 


79 


cipiat,  sed  magis  ut  materia3  perfectionem 
communicet;  imo  potissime,  ut  totum  ex 
eis  compositum  sit  perfectum.  Ad  quod 
respondendum,quod  forma  aliquam  a  ma- 
teria  perfectionem  sortitur  :  alioqui  anima 
beata  corpori  frustra  uniretur.  Itaque  bre- 
viter  dico,  si  cceli  non  sunt  animati,  hoc 
est  creditum,  non  ratione  conclusum  : 
quoniam  nulla  est  conditio  in  corpore  illo 
tam  perfecto,  manifeste  apparens  anima- 
tioni  corporis  repugnare.  —  Haec  Scotus. 
At  vero  Henricus  circa  haec  Quodlibeto 
q.  c  tertiodecimo  qua?rit,  utrum  angelus  mo- 
veat  corpus  immediatius  per  voluntatem, 
an  per  intellectum.  Ad  quod  respondet  : 
Quemadmodum  in  nobis  primum  prin- 
cipium  motus  et  actionis  est  intellectus 
appetibile  repraesentans,  secundum  vero 
voluntas  determinans.  interiorique  motu 
suae  volitionis  imperans  viribus  ipsis  mo- 
tivis,  tertium  vero  sunt  vires  motivae,  mo- 
tum  operationemque  exsequentes,tanquam 
principium  immediatum  et  proximum  mo- 
vens  et  agens ;  sic  exsistit  in  angelis.  Et 
ita,  ut  per  principium  primum  movet  per 
intellectum,  per  voluntatem  vero  ut  per 
principium  mediatum,tanquam  autem  per 
principium  immediatum  movet  vi  sua  mo- 
tiva  :  sicque  immediatius  movet  per  vo- 
luntatem,quam  per  intellectum.  Haec  Hen- 
ricus. 

Verum  specialis  est  difficultas,  an  in 
angelis  seu  intelligentiis  vis  illa  motiva 
sit  realiter  a  voluntate  distincta.  Et  si  non, 
videretur  angelus  sua  voluntate  effectum 
producere  :  ad  quae  doctor  iste  hic  non 
tom.  xxi,  respondet,  sed  de  hoc  supra  aliquid  recolo 


p.  435  A\ 


tactum. 


QU^STIO    V 

AMplius  quaeritur  hic,  Utrum  lumi- 
naria  seu  planetae  moveantur 
in  orbibus  suis  motibus  propriis. 
Respondet  Bonaventura  :  De  hoc  con- 
troversia  est  inter  naturales  et  mathema- 


A  ticos.  Mathematici  quippe,  potissime  at- 
tendentes  apparentia  circa  ccelos,  ut  illa 
queant  salvare  simul  cum  uniformitate  et 
perpetuitate  motus  ccelestis,  epicyclos  at- 
que  eccentricos  posuerunt,  planetas  quo- 
que  motibus  propriis  moveri  in  epicyclis; 
sicque  salva  motus  uniformitate,  quando- 
que  contingit  planetam  deprimi,aliquando 
elevari  secundum  motum  planetae  in  epi- 
cyclo,  atque  epicycli  in  eccentrico,  et  ec- 
centrici  circa  centrum  proprium,  quod  est 
extra  centrum  mundi.  Porro  positio  natu- 

B  ralium,  ut  Aristotelis  et  Commentatoris, 
est  quod  planetae  non  moventur  nisi  suo- 
rum  orbium  motu,  ut  clavus  fixus  in  rota : 
quia,  ut  dicunt,  corpus  illud  cceleste  scindi 
non  potest.  Ponunt  quoque  idem  esse  cen- 
trum  corporum  superiorum  et  infe-riorum, 
utpote  centrum  mundi  :  et  hoc  propter 
perfectam  orbium  rotunditatem,  qui  cir- 
culariter  moventur,  ita  quod  unus  alium 
non  subintrat.  Ponunt  item  cum  hoc  ma- 
jorem  ac  minorem  velocitatem  in  motibus 
orbium,  et  ex  hoc  habere  modo  retrogra- 

C  dationes,  modo  progressiones  :  quia  quum 
unus  planeta  alium  multum  praecedit  sua 
velocitate,  alter  retrocedere  videtur.  Quae 
omnia  videntur  rationi  consona  valde, 
quamvis  positio  mathematicorum  secun- 
dum  judicium  sensuum  verior  sestimetur, 
quia  secundum  illam  positionem,  sensus 
non  falluntur  circa  motum  cceIestium;non 
tamen  sequitur  hoc  verius  esse,  quoniam 
falsum  frequenter  est  via  inveniendi  ve- 
rum.  Nihilo  minus  naturalis  philosophus 
videtur  rationabilius   dicere.   Hsec  Bona- 

D  ventura. 

Verumtamen  agnoscendum,  quod  Plalo 
in  Timaeo  asserit  etiam  stellas  firmamenti 
moveri  in  eo,  sicut  avis  movetur  in  aere, 
et  pisces  in  aqua  :  quam  opinionem  se- 
cutus  est  Ptolemaeus. 

Insuper  Richardus  :  Luminaria  (ait)  quse 
sunt  in  sphaera  octava,  quae  dicuntur  stel- 
lae  fixee,  propriis  motibus  non  moventur, 
sed  tantum  motu  sphaeree,  quae  proprio 
motu  movetur  ab  occidente  in  orientem 
in  centum  annis  uno  gradu;  per  motum 


80 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XIV  '    QU.EST.    V 


vero  nonae  sphaerae  movetur  molu  diurno  A 
ab  oriente  in  occidentem.  Quilibet  autem 
planeta,  praeter  motum  suae  sphaerae,  qui 
est  ab  oriente  in  occidentem,  et  praeter 
molum  propriae  sphaerae  illius,  qui  est  ab 
occidente  in  orientem,  movetur  etiam  mo- 
tu  deferentis.  Quilibet  item  planeta,  prae- 
ter  solem,  ultra  motus  praedictos  movetur 
per   motum  epicycli   sui.   Solus  vero  sol 
inter  planetas  epieyclo  est  carens.  Nec  est 
putandum  quod  epicyclus  transferatur  de 
una  parte  deferentis  ad  aliam.  Sed  sicut 
tota  sphaera  movetur  motu  circulari  circa  B 
suum   centrum,  et  deferens   circa  suum 
centrum ;  sic  epicyclus  movetur  motu  cir- 
culari  circa  centrum  suum,  quod  habet 
inter  convexum  et  concavum  deferentis. 
Porro  an  aliquis  planeta  moveatur  circa 
centrum  proprium,  satis  creditur  de  sole 
quod  non.  De  reliquis  quinque  incertum 
est  mihi.  Attamen  est  certum,  quod  nullus 
transfertur  de  una  epicycli  parte  ad  aliam, 
sicut  nec  epicyclus  de  una  parte  deferen- 
lis  ad  aliam.  De  luna  vero  multis  videtur 
probabile,  quod  motu  proprio  circulariter  C 
moveatur  circa  centrum  suum,  quod  ha- 
bet  inter  concavum  et  convexum  epicycli; 
quoniam  macula  lunae  nunquam  apparet 
nobis  modo  opposito,  ita  ut  pars  illa  ma- 
culae  quae  apparet  superius,  appareat  in- 
ferius:  quod  et  secundo  Coeli  videtur  velle 
Philosophus.  Et  si  proprio  motu  non  mo- 
veretur  per  epicyclum,  macula  illa  trans- 
poneretur.  Estque  motus  lunto  circa  cen- 
trum  suum  ad  partem  contrariam  motus 
epicycli  tali  proportione,  quod  quantum 
per  motum  epicycli  illa  macula  transpo-  D 
neretur,  tantum  per  motum  lunae  propri- 
um  ad  contrarium  transponi  prohibetur. 
Verum  Aristoteles  fuit  simpliciter  contra- 
riae  opinionis,  utpote,  quod  planetae  non 
moventur  nisi   suarum  motu  sphaerarum 
ac  motu  diurno,  qui  est  in  sphaeris  infe- 
rioribus  ex  motu   sphaerae   supremae.  Sic 
quippe  ait  secundo  Cceli  :  Remanet  ut  di- 
camus,  quod  circuli  tantum  moventur,  et 
stellae  quietae  sunt  rotundae  et  in  circulis 
fixae.  Eodemque  libro  nititur  hoc  probare 


de  luna  per  experientiam,  dicens  :  Stellae 
non  moventur  motu  rotundo  :  quod  cla- 
rum  est,  quoniam  res  involuta  convertitur 
atque  revolvitur.  Facies  autem  lunae  est 
eadem  apud  nos  et  semper  nobis  opposita. 
—  Haee  Richardus.  Verum  modo  comiuu- 
nis  opinio  est,  quod  planetae  sunt  stellae 
erraticae,  et  non  fixae. 

Ilinc  Durandus  :  Quanquam  (ait)  Ari- 
stoteles  dicat  secundo  Cceli,  quod  planette 
moveantur  solo  suorum  orbium  inotu,  ve- 
rius  tamen  dicunt  astronomi,  ponentes 
ipsos  moveri  in  epicyclis  atque  eccentri- 
cis.  Quod  de  eccentricis  patet  :  quoniam 
stella  quae  movetur  solum  motu  sphaerae, 
non  potest  quandoque  magis,  quandoque 
minus  terrae  appropinquare;  quoniam  om- 
nes  sphaerae  exsistunt  concentrica?,  plane- 
tae  autem  uno  tempore  plus  propinquant 
ad  terram  quam  alio,  sieut  per  astrologica 
patet  experimenta.  Hinc  coacti  sunt  astro- 
logi  ponere  motum  planetarum  in  circulis 
eccentricis,  quorum  una  pars  maxime  re- 
movetur  a  terra,  ut  aux  seu  elevatio;  altera 
vero  magis  accedit  ad  terram.  Similiter  pa- 
tet  de  epicyclis:quoniam  si  planetae  move- 
rentur  solum  motu  sphaerarum,quum  sphae- 
rae  planetarum  moveantur  ab  occidente  in 
orientem.tunc  si  planeta  aliqua  nocte  esset 
ex  directione  alicujus  stellae  fixae,sequenti 
nocte  pra?cederet  ipsam  versus  orientem  : 
cujus  oppositum  saepe  in  quibusdam  pla- 
netis  videmus.  Ergo  praeter  motum  sphae- 
rarum  oportet  in  eis  ponere  motum  retro- 
gradationis:quod  fit  in  epicyclis,in  quibus 
planeta  est  retrogradus,stationarius  vel  di- 
rectus.  Verumtamen  non  dividitur  sphaera 
planetae.  Ponitur  enim  eccentricus  circu- 
lus  inter  duas  superficies  sphaerae  exsi- 
stens,  cujus  una  medietas  magis  accedit 
ad  superficiem  sphaerae  concavam,  altera 
ad  convexam;  et  movetur  hic  circulus  in- 
fra  sphaeram,  quum  sit  sphaerae  contiguus; 
et  motu  ejus  movetur  planeta,  tanquam 
pars  ejus  exsistens  :  planeta.  inquam,  ha- 
bens  eccentricum  sine  epicyclo,  ut  est  sol. 
Si  vero  habeat  epicyclum  cum  eccentrico, 
tunc  epicyclus  ponetur  moveri  in  eccen- 


UTRUM   LUMINARIA   MOVEANTUR   IN   ORBIBUS    SUIS   MOTIBUS    PROPRIIS 


81 


trico  per  modum  quo  ponitur  moveri  ec- 
centricus  in  sphaera,  quia  epicyclus  est 
sphaericum  corpus  infra  eccentricum  con- 
tentum  et  non  continuum  :  ideo  potest  in 
eccentrico  proprium  motum  habere,  cujus 
epicycli  pars  est  planeta. — Haec  Durandus. 
In  cujus  verbis  videtur  obscurum,  quod 
dicit  planetam  esse  epicycli  partem  :  quia 
sic  non  posset  separari  ab  eo,  aut  egredi 
illum,  quum  istud  non  videatur  posse  in- 
telligi  nisi  de  parte  integrali. 

Quaerit  demum  Richardus,Utrum  ccelum 
sit  a  nobis  visibile  in  parte  non  stellata. 

Videtur  quod  non,  quoniam  Avicenna 
sexto  Naturalium  loquitur:Corpus  simplex 
translucens  non  est  visibile.  Sed  ccelum 
in  parte  non  stellata  est  corpus  simplex 
translucens,  quia  per  medium  sphserarum 
ipsorum  planetarum  stellae  fixae  videntur. 
Rursus  ibidem  asserit  Avicenna  :  Visibile 
ex  sua  natura  prohibet  videri  id  quod  re- 
tro  se  est.  Pars  autem  cceli  non  stellata 
non  prohibet  videri  quod  post  se  est.  Rur- 
sus,  si  partem  cceli  non  stellatam  videre- 
mus  in  die,  videremus  quoque  eam  in  no- 
cte.  Quum  igitur  illud  quod  vulgus  asserit 
esse  ccelum,  non  videamus  aequaliter  in 
die  et  nocte,  sequitur  id  non  esse  ccelum. 
Iterum,  ignis  quamvis  in  sua  sphaera  sit 
luminosus,  non  tamen  a  nobis  videtur  ob 
sui  raritatem  :  sed  ccelum  quocumque  ele- 
mento  rarius  subtiliusve  consistit. 

In  contrarium  est,  quod  galaxia  a  nobis 
videtur,  in  qua  tamen  sunt  partes  pluri- 
mse  non  stellatae.  Luna  quoque  videtur  a 
nobis  non  solum  in  parte  in  qua  aggrega- 
tum  est  lumen,  sed  item  in  alia.  Ergo  a 
simili,  pars  orbis  non  stellata  est  nobis 
visibilis. 

Ad  istud  respondet  Guillelmus  de  Con- 
chis,  in  libro  suo  de  Naturalibus  quaesti- 
onibus  ad  duccm  Normannorum  :  Supra 
lunam  nec  tu,  nec  alius,  praeter  stellas  ali- 
quid  vidit.  Nec  est  ibi  obstaculum  quo  re- 
percutiatur;  sed  deficit  et  deficiendo  spis- 
satur  radius  visualis,  quum  ad  superiora 
dirigitur.Quum  autem  transit  per  oculum, 

T.  22. 


A  in  quo  est  albugineus  humor  et  crystalli- 
nus,  quum  cxseritur  nec  alius  color  sibi 
occurrit,  talem,  videlicet  crystallinum  et 
aqueum,  sibi  colorem  confingit.  Radium 
vero  visualem,  ut  patet  in  libro  eodem, 
dicit  esse  corpus,  quod  naturali  agilitate  in 
eodem  fere  momento  modo  est  in  orien- 
te,  modo  in  occidente.  —  Verum  hanc  opi- 
nionem  inconvenientia  multa  sequuntur. 
Primum  est,  quod  visio  fieret  extra  mit- 
tendo,  non  intus  suscipiendo.  Aliud,  quod 
unum  corpus  aliud  penetraret  ac  pertrans- 

R  iret  naturaliter  sine  alterius  Iaesione. 
Alii  ergo  dixerunt,  quod  sicut  non  vide- 
mus  aerem  purum,  nec  purum  ignem, 
propter  eorum  raritatem,  sic  non  videmus 
aliquid  de  quinta  essentia  nisi  stellas  : 
quoniam  quanto  corpora  sunt  superiora, 
tanto  sunt  nobiliora ;  et  quo  nobiliora,  eo 
et  rariora.  Igitur  quod  videmus  est  quod- 
dam  confusum,  resultans  quantum  ad  ap- 
parentiam  visus  nostri  ex  aere,  igne  et 
ccelo  :  sicut  si  acciperemus  plura  corpora, 
quorum  quodlibet  esset  tam  tenue  quod 

C  neutrum  eorum  sufficeret  per  se  termi- 
nare  visum  nostrum  a  remotis ;  sed  plura 
simul  sufficerent,  si  ita  ordinarenlur  quod 
unum  esset  ante  aliud,  magna  distantia  in- 
ter  ea  exsistente.  Tunc  etenim  visus  a  re- 
motis  adspiciens,  judicaret  ea  esse  unum 
sensibile,  nec  apprehenderet  inter  ea  di- 
stinctionem,  appareretque  sibi  quoddam 
confusum  ex  illis  :  ut  si  objicerentur  vi- 
sui  plures  parietes  vitrei,unus  ante  alium, 
diversimode  lumen  participantes.  Sed  sive 
videamus,  sicut  dicit  ista  opinio,  sive  non, 

D  constat  quod  quaedam  falsa  contineantur 
in  ea.  Sol  quippe  est  nobilior  inter  plane- 
tas,  et  tamen  super  ipsum  sunt  Mars,  Ju- 
piter  et  Saturnus.  Pars  quoque  cceli  stellata 
non  est  minoris  nobilitatis  eo,  lumine  suo 
quod  sortitur  a  sole,  secluso ;  et  tamen  est 
densior,  propter  quod  abundantius  a  sole 
suscipit  lumen  ac  retinet.  Non  est  igitur 
verum  in  partibus  quintae  essentiae,  quod 
quanto  sunt  nobiliores,  tanto  sunt  rario- 
res.  Subtilitas  namque  ccelestium  corpo- 
rum    non   attenditur   penes   majorem    et 

6 


82 


1N   LIBROI   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XIV  ;    QU.EST.    VI 


minorem  raritatem,  sicut  subtilitas  ele-  A 
mentorum,  quamvis  subtilissimum  inter 
illa,  videlicet  coelum  empyreum,  credatur 
rarissimum,  eo  quod  dispositio  talis  con- 
gruit  loco  corporum  glorificalorum  ;  sed 
allenditur  penes  majorem  et  minorem  vir- 
tutem  substantise  :  quae  virtus  in  aliqna 
parte  densiori  est  major  quam  in  alia 
parte  magis  rara.  Sicque  dicimus  aurum 
subtilius  plumbo,  quamvis  plumbum  sit 
rarius  :sic  et  corpora  Beatorum  erunt  igne 
subtiliora,  non  tamen  tam  rara. 

Alii  dicunt,  quod  illud  quod  homo  judi-  B 
cat  se  videre  in  parte  cceli  non  stellata, 
aliquid  simile  sit  colori  exsistens  in  parte 
cceli  non  stellata,  in  coelove  crystallino. 
Quod  quidem  causatur  ex  naturali  luce 
ipsius  cceli,  et  lumine  quod  recipit  a  sole 
ac  stellis.  Siquidem  pars  illa  non  est  den- 
sitatis  tantae,  quod  in  ea  possit  aggregari 
lumen  sicut  in  parte  stellata,propter  quam 
aggregationem  non  possumus  videre  in 
parte  stellata  simile  illud  colori,  quod  vi- 
demus  in  parte  octavae  sphaerae  non  stel- 
lata  coelove  crystallino.  Bla  quoque  pars  C 
cceli  in  qua  videmus  simile  illud  colori, 
non  est  tantae  raritatis  ut  purus  aer  pu- 
rusque  ignis.  Unde  magis  potest  esse  in 
ea  aliqualis  aggregatio  luminis,  quam  in 
aere  puro  seu  puro  igne.  idcirco  pars  coeli 
non  stellata,  ccelumve  crystallinum,  magis 
valet  terminare  visum,  quam  purus  aer 
vel  purus  ignis.  —  Haec  Richardus. 


QU.ESTIO    VI 

AMplius  quaeritur,  Cur  et  qua  ne- 
cessitate  ponatur  coelum  cry- 
stallinum,  seu  aqueum :  praasertim 
quum  quidam  astronomi  dicant 
coelum  stellatum  cum  orbibus  pla- 
netarum  ad  inferiorum  producti- 
onem  sufflcere,  nonnulli  quoque 
theologi  octavam  spha^ram  coele- 

summ.  ih,  stem,  primum  mobile  nominent. 

52.  Ad  hoc  Albertus  :  Quadruplici  (inquit) 


I) 


necessitate  ponitur  ccelum  crystallinum- 
Prima  est  ex  parte  motus,  quia  ab  uno 
motore  simplici  non  nisi  unus  potest  exsi- 
stere  motus;  multi  autem  sunt  motus  in 
ccelo  stellato  :  non  ergo  est  mobile  pri- 
mum.  Multi  quoque  et  multum  difformes 
sunt  motus  in  sphaeris  planetarum  :  ideo 
nulla  earum  potest  consislere  mobile  pri- 
mum.  Aut  ergo  universum  non  est  com- 
pletum  in  ordine  moventium  et  motorum, 
aut  ponendum  est  ccelum  aliquod  uni- 
forme  super  co?lum  stellatum,  quod  uno 
motu  simplici  moveatur  a  primo  molore. 
—  Secunda  est,  quia  quum  sit  corpus 
unum  circulare  quod  participat  bonitatem 
primi  motoris  sine  motu,  ut  ccelum  em- 
pyreum ;  et  aliud  quod  eam  per  multos 
participat  molus  :  requiritur  mobile  me- 
dium  inter  ista  extrema,  quod  primi  mo- 
toris  bonitatem  participet  motu  uno.  — 
Tertia  sumitur  ex  dictis  Platonis  in  Timaeo 
dicentis  :  Creator  circulum  coeli  in  circu- 
los  duos  reflexit,  puta  aplanes  et  planes. 
Circulum  quoque  planes  divisit  in  circu- 
los  septem.  Quumque  duo  sint  motus  in 
genere,  de  perfectione  principiorum  natu- 
rae  est,quod  uterque  habeat  proprium  mo- 
bile.  Et  quia  in  coelo  stellato  sunt  motus 
primi,  qui  sunt  planes;illud  non  potest 
esse  mobile  proprium  illius  motus  qui  vo- 
catur  aplanes.  Oportet  ergo  de  necessitate, 
quod  illi  motui  mobile  proprium  ponatur 
ante  ccelum  stellatum  :  sicut  et  ipse  motus 
prior  est  secundum  naturam,  quam  motus 
planes.  Est  enim  motus  aplanes  super  po- 
los  mundi.et  super  circulos  aeque  distantes 
ab  aequinoctiali  ad  tropicum  aestivalem,  et 
ad  tropicum  hiemalem.  Motus  vero  planes 
est  super  polos  circuli  aequinoctialis,  qui 
dicitur  circulus  declivis,  et  super  circulos 
aeque  distantes  ab  aequinoctiali  ad  partem 
utramque.  Et  mobile  illi  primo  motui  pro- 
prium  oportet  uniforme  consistere,  quod 
coelum  dicimus  crystallinum,  a  quo  in  cce- 
lis  omnibus  inferioribus  est  motus  diur- 
nus,  qui  motus  aplanes  vocatur  :  quia  Phi- 
losophus  secundo  Metaphysica?  tradit  pro 
regula,   quod   quidquid    est   in   pluribus 


QU^ST.    VII   :   AN   OPUS   TERTI^E   DIEI    CONVENIENTER   DESCRIBATUR 


83 


secundum  rationem  unam,  est  in  uno  pri-  A 
mo  quod  est  causa  ceterorum.  —  Quarta 
est  ex  parte  finis.  Nempe  quum  in  inferio- 
ribus  sit  diversitas  in  figura,  difformilas 
quoque  generationis  et  alterationis,  alio- 
rumque  motuum,  ad  heec  causanda  sunt 
orbes  ac  cceli  difformes  in  partibus  et  in 
motu.  Est  item  in  inferioribus  uniformitas 
in  esse  specifico  et  in  esse  generico.  Opor- 
tet  ergo  quod  sit  ccelum  aliquod  uniforme 
influens  virtutem  ad  conservationem  in 
specie  et  in  genere  :  et  hoc  oportet  uni- 
forme  esse  in  partibus  et  in  motu.  Et  hoc  B 
non  potest  esse  nisi  quod  appellamus  cry- 
stallinum,  quoniam  nullum  aliud  est  uni- 
forme  post  empyreum.  —  Denique  multae 
difformitates  sunt  in  ccelo,  videlieet  dex- 
trum  et  sinistrum,  ante  et  retro  :  nam  ad 
austrum  esse  est  ante,  et  ad  aquilonem 
retro.  Similiter  est  ibi  sursum  et  deorsum, 
per  elevationem  et  depressionem  in  auge 
seu  in  opposito  augis  planetarum,  et  in 
ascensu  descensuve  circuli  deferentis,  se- 
cundum  quod  virtus  unius  planetae  prai- 
valet  super  virtutem  alterius,  atque  secun-  C 
dum  quod  unus  ascendit  in  epicyclo  et 
alter  descendit,  et  unus  dirigitur  et  alter 
stat  vel  retrocedit  :  prout  ait  Albumasar, 
quod  si  sol  ascendit  super  Mercurium  et 
lunam,  et  adjuvatur  a  Marte,  facit  longitu- 
dinem  serenitatis  et  siccitatis ;  si  econtra 
fuerit,signabit  humiditatem  et  pluvias  lon- 
gas.  Ilsec  Albertus  in  Summa. 

In  cujus  verbis  videtur  obscurum  quod 
ait,  ab  uno  motore  primo  et  simplici  non 
posse  esse  nisi  motum  unum  :  quod  sive 
de  Deo  vero  sive  de  intelligentia  intelli-  D 
gatur,  instantiam  patitur;  nec  juvat  si  et 
illud  philosophorum  quorumdam  pariter 
allegetur,  Ab  uno  simplici  non  procedit 
immediate  nisi  unum.  Imo  intellectualis 
substantia,  potissime  Deus  supergloriosus, 
sicut  simul  plura  intelligit,  ita  et  plura  ope- 
re  simul  exsequitur  tam  in  creando  quam 
in  movendo  ac  perficiendo.  Et  hoc  etiam 
ipse  Albertus  super  primum  testatur.  Su- 
cy.  p.  53 b,  perius  quoque  ex  Thoma  est  tactum,  quod 
aliqui  ponunt  decem  mobiles  ccelos. 


(ilD 


Praeterea  Bonaventura  hic  sciscitatur, 
utrum  conveniat  alicui  orbi  absque  stellis 
moveri,  hoc  est,  an  sit  ponendum  aliquod 
ccelum  mobile  non  stellatum,  utpote  uni- 
forme  in  omnibus  partibus  suis.  Et  re- 
spondens  :  Ponendum  est  (ait)  aliquod 
coelum  moveri,  carens  diversitate  lumina- 
rium  ac  stellarum  :  et  hoc  est  ccelum  cry- 
stallinum.  Etsi  pervenerunt  philosophi  pau- 
ci  ad  ejus  cognitionem,  quia  corporeum 
latet  sensum,  quidam  tamen  pervenerunt, 
dixeruntque  ipsum  moveri,  prout  quidam 
astronomi  probare  conati  sunt.  Communi- 
ter  vero  ad  ejus  notitiam  pervenerunt  tra- 
ctatores  catholici,  illustratione  Scripturae 
adjuti,  quae  illud  esse  aperte  declarat, 
quamvis  motum  ejus  seu  quietem  non  ex- 
plicet.  Doctores  vero  theologiae  ponunt  et 
probant  ipsum  moveri,  potissime  ex  per- 
fectione  universi,  ex  qua  etiam  distinctio 
numerusque  ccelorum  accipitur,  etc,  ut 
supra  in  Thoma,  Alberto  ac  aliis.  —  Et  qusst.  3. 
breviter,  in  isto  concordant  theologi,  nec 
opus  est  immorari,  quum  et  supra  inde 
tractatum  sit. 


QU.ESTIO    VII 

OUaeritur  quoque,  An  opus  tertise 
diei  convenienter  describatur. 
Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  ter- 
tia  die  separata  est  aqua  a  terra  ;  sed 
aer  et  ignis  elementa  sunt  praestantiora 
quam  aqua  et  terra  :  ergo  eorum  distinctio 
debuit  designari.  —  Secundo,  elementa  ab 
exordio  suae  creationis  habuerunt  proprias 
et  distinctas  formas  substantiales,  ut  pro- 
babilior  tenet  opinio,  et  supra  ostensum  P.  35c, 
est  :  ergo  a  principio  fuerunt  distincta  ab  3CA'>38D'' 
invicem  etiam  loco  et  situ,  quia  dans  for- 
mam  dat  consequentia  eam.  —  Tertio,  na- 
turale  est  leviora  superius  collocari,  et 
innaturale  est  ea  sub  gravioribus  situari. 
Quum  ergo  aqua  sit  levior  terra,  innatu- 
rale  fuit  eam  de  superficie  terrae  ad  locum 
redigere  bassiorem.  —  Quarto,  tres  ultimi 


84 


IN    LIBKCM    II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XIV  ;    QUjEST.    VII 


dies  pertinent  ad  ornatum  :  ergo  in  uno 
illorum  debuit  describi  qualiter  terra  plan- 
tas  produxit  et  herbas,  quum  horum  pro- 
ductio  ad  ornatum  pertineat.  —  Quinto, 
scriptum  est  in  Genesi,  quod  post  trans- 
gressionem  primorum  parentum  locutus 
Gen.m,  18.  est  Dominus  homini  primo  :  Spinas  et 
tribulos  germinabit  tibi.  Ergo  terrse  na- 
scentia  non  tertia  die,  sed  postea  oriri 
coeperunt. 

In    oppositum    est    scriptura    Genesis 
primo. 

Ad  haec  Thomas  respondet :  Opus  distin- 
ctionis  attenditur  in  hoc,  quod  corporibus 
quae  sunt  elementa,  collatse  sunt  virtules 
universaliter  ad  effectus  naturales  moven- 
tes ;  cujusmodi  sunt  qualitates  activae  et 
passivse  elementorum,  quae  datse  sunl  illis 
tertia  die  :  quibus  ab  invicem  proprietate 
et  situ  separantur,  eo  quod  inter  qualitates 
elementares  gravitas  et  levitas  continean- 
tur,  quae  sunt  principia  motus  elemento- 
rum  ad  propria  loca  ac  naturalis  quietis 
ipsorum  in  illis,  quemadmodum  calidum 
et  frigidum  sunt  principia  alterationis. 
Hinc  ex  collatione  talis  virtutis  dicuntur 
aquae  tertia  die  in  unum  locum  congre- 
gatae. 

Ad  primum  ergo  dicendum,  quod  ignis 
et  aer  sunt  elementa  magis  latentia  :  ideo 
Moyses  rudi  populo  loquens,de  eis  expres- 
se  non  dixit.  Aer  quoque  et  ignis,  quan- 
tum  ad  suam  ab  invicem  et  ab  aliis  distin- 
ctionem,  aliquo  modo  dantur  per  aquse 
distinctionem  intelligi,  quemadmodum  se- 
cretiora  per  manifestiora  relinquuntur  pru- 
dentibus  intelligenda.  —  Ad  secundum, 
quod  sicut  calor  et  frigus  non  sunt  formae 
substantiales  elementorum,  ita  nec  gravi- 
tas  et  levitas.  Ideo  sicut  forma  substantia- 
lis  in  elementis  non  est  principium  altera- 
tionis  nisi  mediante  frigore  et  calore,  ita 
nec  quietis  nisi  mediante  gravitate  aut  le- 
vitate  :  ideo  quamvis  aqua  formam  sub- 
stantialem  habuit  ex  opere  creationis,  non 
tamen  ex  hoc  congregabatur  in  proprium 
locum,  sed  per  opus  distinctionis  factum 


A  est  hoc.  —  Ad  tertium,  quanto  elementum 
est  sublilius,  tanto  majus,  sicut  aer  major 
est  aqua,  et  aqua  quam  terra  :  ideo  aer 
complectitur  ista  duo,  undique  sphaericam 
complens  figuram  ;  a  quo  deficit  aqua  ter- 
ram  cingens,  non  totam  operiens,  circu- 
lum  complens,  sed  a  completione  sphaerae 
deficiens.  Et  hoc  est  propter  exigentiam 
finis  ob  quem  creata  est  aqua  et  lerra,  ut 
in  terra  valeat  esse  habitatio  animalium 
respirantium,  generatioque  plantarum.  Ter- 
ra  vero  quasi  minima  in  centro  conclu- 

B  ditur.  Denique  corpora  inferiora,  pra?ter 
proprios  motus,  sequuntur  quodammodo 
motum  superiorum ;  et  quo  corpus  infe- 
rius  exstat  perfectius,  tanto  plus  conse- 
quitur  de  motu  superioris.  Quod  patet  ex 
hoc,  quod  in  corporibus  coeleslibus  orbis 
iuferior,  praeter  proprium  motum,  reti- 
net  motum  orbis  superioris.  Conformiter 
elementa  ex  motu  coelestium  corporum 
aliquid  consequuntur  de  motu  circulari, 
praeter  motus  proprios  naturales  :  quod 
evidenter  apparet  in  maris  refluxu,qui  se- 

G  quitur  motum  lunee.  Nec  tamen  hoc  fit 
violenter,  quia  (ut  asserit  Commentator 
super  quartum  de  Coelo  et  mundo)  motus 
quibus  elementa  sequuntur  impressiones 
ccelestium  corporum,  non  sunt  violenti, 
quum  sit  secundum  ordinem  corporum 
naturalem  quod  inferiora  impressionem 
superiorum  sequantur  :  atque  per  modum 
hunc  ex  corporum  impressione  ccelestium 
moventium  elementa  ad  commixtionem, 
aqua  subingreditur  terram,  ut  sit  ad  gene- 
rationem  mineralium  apta  et  animalium 

D  ae  plantarum;  et  exinde  in  locum  propri- 
um  naturali  motu  revertitur,  juxta  illud 
Ecclesiastae  :In  locum  unde  exeunt  flumi-  Ecck.i 
na,  revertuntur.  Amplius,  elementa  ubi  se 
contingunt,  ab  invicem  alterantur,  ut  sit 
quidam  motus  conjunctionis  inter  ea;et 
exinde  in  mari  causatur  salsedo  ex  ad- 
mixtione  vaporis  terrestris,  simul  cum 
adustione  radii  solaris  :  et  hoc  praecipue 
prope  terram  et  in  superficie  maris.  In 
profundo  etenim  pelagi  est  aqua  dulcis, 
ut  patet  ex  verbis  Philosophi  libro  de  Ani- 


AN    OPUS    TERTLE   DIEI    CONVENIENTER   DESCRIBATUR 


85 


malibus,  ubi  ait  quod  piscis  nomine  ma- 
lakie,  invenitur  magnus  valde  in  locis 
pelagosis  in  quibus  abundant  aquae  dul- 
ces.  —  Ad  quartum  respondendum,  quod 
de  productione  plantarum  videtur  esse  di- 
versitas  inter  Augustinum  et  alios  San- 
ctos.Augustinus  quippe  videtur  velle,quod 
Gen.  1,11.  quum  dicitur,  Producat  terra  herbam  vi- 
rentem,  etc,  non  intelligitur  tunc  esse 
plantas  productas  in  natura  propria,  sed 
tunc  terrae  datam  esse  virtutem  germina- 
tivam  ad  producendum  plantas  opere  pro- 
pagationis.  Aliis  autem  videtur  quod  tunc 
etiam  plantae  productac  sunt;  propter  quod 
ait  Ambrosius  :  Herba  sole  antiquior  est. 
Et  utroque  modo  plantarum  productio  ad 
distinctionis  pertinet  opus,  quoniam  ad  ea- 
rum  productionem  sufficit  virtus  ccelestis 
loco  patris,  et  virtus  terrae  loco  matris. 
Sicque  principia  activa  communia  ad  opus 
distinctionis  spectantia,  sufficiunt  ad  ge- 
nerationem  plantarum,  non  ad  producti- 
onem  animalium  perfectorum,  ad  quam 
requiritur  virtus  formativa  exsistens  in  se- 
mine.  Vel,  quoniam  qua?libet  res  pertinet 
ad  ornatum  loci  illius  in  quo  movetur,  non 
in  quo  quiescit;  plantae  vero  radicitus  ter- 
rae  infixae  adhaerent :  ideo  ad  ornatum  ejus 
non  pertinent,  sed  computantur  cum  ipsa, 
ut  super  Genesim  loquitur  Augustinus.  — 
Ad  quintum  dicendum,  quod  plantae  noci- 
vao  simul  cum  aliis  sunt  productae  :  ve- 
rumtamen  ante  peccatum  hominibus  non 
fuissent  nociva?,  divina  protegente  pro- 
videntia  ;  sed  post  peccatum  cceperunt 
hominibus  esse  nocivae.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

Ubi  et  addit  :  Aristoteles  dixit  tantum 
orbes  moveri,  non  stellas  nisi  in  orbe; 
Ptolemaeus  vero  disseruit  stellas  habere 
proprium  motum  pra?ter  motum  orbis.  — 
cy.p. 48D.  Insuper,pra?ter  mystieam  rationem  quae  in 
Iitlera  tangitur  de  hoc  cur  in  descriptione 
operis  secundae  diei  non  dicitur,  Vidit 
Deus  quod  esset  bonum,  aliam  quoque 
litteralem  in  historiis  Magister  assignat, 
quam  etiam  Rabbi  Moyses  tangit  :  quia  vi- 
delicet  in  secundo   die  medium  elemen- 


A  tum  a  supremo  distinguebatur,  et  ita  non 
erat  perfecta  distinctio  medii  elementi,  ni- 
si  etiam  ab  infimo  distingueretur  :  sicque 
opus  secundae  diei  tertia  die  est  eonsum- 
matum.  Hincque  benedictio  tertiae  diei  ad 
utrumque  refertur. 

Praeterea  in  prima  parte.quaestione  sexa- 
gesima  nona  :  Tertia  (inquit)  die  informi-  art.  2. 
tas  terrae  aufertur.  Duplex  vero  informitas 
circa  terram  describebatur  :  una,  quod 
erat  invisibilis  seu  inanis,  quoniam  aquis 
exstitit  cooperta;  alia,  quod  fuit  incompo- 

B  sita  seu  vacua,  id  est,  non  habens  decen- 
tem  decorem,  qui  acquiritur  terrae  ex  plan- 
tis  eam  quodammodo  vestientibus.  Idcirco 
utraque  informitas  die  hac  tertia  remove- 
tur  :  prima,  per  hoc  quod  aqua?  sunt  con- 
gregatae  in  locum  unum,  et  apparuit  ari- 
da ;  secunda,  per  hoc  quod  terra  protulit 
herbam  virentem.  De  productione  autem 
mineralium  non  loquitur  Moyses,  quoniam 
generationem  habent  occultam  in  visceri- 
bus  terra? ;  Moyses  vero  ea  tantum  pro- 
posuit  quae  in  manifesto   apparent.  Haec 

G  Thomas  in  Summa. 

Circa  haec  scribit  Albertus  :  Aer  distin-  summ.tii. 
ctus  est,  et  liberam  formam  accepit  distin- 2*  part- i- 

r  56. 

ctumque  locum,quando  aqua?  vaporabiliter 
in  aere  diffusae  per  congregationem  con- 
densatae  sunt  et  descenderunt  ad  terram. 
Ignis  quoque  vaporabiliter  in  aere  mixtus 
prius,liberam  formam  accepit,  et  per  con- 
sequens  motum,  quia  motus  consequitur 
formam ;  unde  tunc  undique  liber  ascendit 
ad  cameram  cceli  lunae,  sicque  ab  aliis  est 
distinctus.  —  Si  vero  quaeratur  ad  quem 
D  locum  congregatae  sint  aquae,  respondet 
super  Genesim  Beda  :  Quum  multa  constet 
esse  maria  ac  flumina,  in  unum  tamen  lo- 
cum  dicit  aquas  congregatas,quoniam  cun- 
cta  maria  et  flumina  magno  mari  mer- 
guntur  :  et  si  qui  lacus  in  se  ipsis  stricti 
videntur,  occultis  tamen  meatibus  in  mare 
revolvuntur.  Fossores  quoque  puteorum 
hoc  probant,  quoniam  omnis  tellus  trahit 
aquas  per  invisibiles  vcnas,  quibus  ex  ma- 
ri  principium  est.  Unde  in  Ecclesiaste  : 
Omnia  flumina  intrant  mare,  et,  mare  non  Eccic.i.i. 


86  LIBER   TI   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XV 

redundat;  ad  locum  unde  exeunt  flumina,  A  dus,  in  quo  tempore  solent  herbae  appa- 
revertuntur  ut  iterum  fluant.  Dicit  etiam  rere  virentes,  et  ligna  pomis  onusta.  Heec 
Beda,  quod  verno  tempore  factus  est  mun-      Albertus. 


DISTINCTIO  XV 


A.  De  opere  quintce  diei,  quando  creavit  Deus  ex  aquis  volatilia  et  natatilia. 


D 


Gen. .,  20.  ~|  "^y  IXIT  etiam  Deus  :  Producant  aquae  reptile  animas  viventis,  et  volatile  super 
terram,  etc.  Opus  quintae  diei  est  formatio  piscium  et  avium,  quibus  duo 
elementa  ornantur  :  et  de  eadem  materia,  id  est  de  aquis,  pisces  et  aves 
creavit,  volatilia  levans  in  aera,  et  natatilia  remittens  gurgiti. 


B.  De  opere  sextce  diei,  quando  creata  sunt  animalia  et  reptilia  terrce. 

ibid.  24.  Sequitur  :  Dixit  Deus,  Producat  terra  animam  viventem,  jumenta  et  reptilia  et 
bestias  terrae,  secundum  species  suas,  etc.  Sextae  diei  opus  describitur,  quum  terra 
suis  animalibus  ornari  dicitur. 

C.  Utrum  post  peccatum  venenosa  animalia  noxia  facta  fuerint,  anpropter 
peccatum  nocere  cceperint,  prius  facta  innoxia. 

Aug.de Ge-  Quaeri  solet  de  venenosis  et  perniciosis  animantibus,  utrum  post  peccatum  homi- 
libjn,  n.2i!  nis  ad  vindictam  creata  sint,  an  potius  creata  innoxia,  peccatoribus  nocere  cceperint. 
Sane  dici  potest,  quod  creata  nihil  homini  nocuissent,  si  non  peccasset  :  punien- 
dorum  namque  vitiorum  et  terrendorum,  vel  probandas  vel  perficiendae  virtutis 
causa  nocere  cceperunt.  Fuerunt  ergo  creata  innoxia,  sed  propter  peccatum  facta 
sunt  noxia. 

D.  Utrum  minuta  animalia  tunc  creata  fuerint. 

iwd.  n.  22.  De  quibusdam  etiam  minutis  animantibus  quaestio  est,  utrum  in  primis  conditio- 
nibus  creata  sint,  an  ex  rebus  corruptis  postea  orta  sint.  Pleraque  enim  de  humi- 
dorum  corporum  vitiis,  vel  exhalationibus  terrae,  sive  de  cadaveribus  gignuntur; 
quasdam  etiam  de  corruptione  lignorum  et  herbarum  et  fructuum  :  et  Deus  auctor 

iwd.  n.  23.  omnium  est.  Potest  autem  dici,  quod  ea  quae  de  corporibus  animalium,  maxime 
mortuorum,  nascuntur,  cum  animalibus  creata  non  fuerint  nisi  potentialiter  et  ma- 
terialiter ;  ea  vero  quae  ex  terra  vel  ex  aquis  nascuntur,  vel  ex  eis  quae  terra  germi- 
nante  orta  sunt,  tunc  creata  fuisse,  non  incongrue  dici  potest. 


LIBER    II    SENTENTIABUM.    —    DIST.    XV  87 

E.  Quare  post  omnia  factus  est  homo. 

Omnibus  autem  creatis  atque  dispositis,  novissime  factus  est  homo,  tanquam    Hugo,  dc 
dominus  et  possessor,  qui  et  omnibus  praeferendus  erat.  Unde  sequitur  :  Vidit  Deus  ^™™'^." 
quod  esset  bonum,  et  ait,  Faciamus  hominem  ad  imaginem,  etc.  Sed  antequam  de  £en' '' 25' 
hominis  creatione  tractemus,  quod  supra  breviter  tetigimus,  plenius  versantes,  clarius 
faciamus.  In  hac  enim  rerum  distinctione  catholici  tractatores  dissentire  (ut  supra  dist.  xuB. 
diximus)  inveniuntur,  aliis  dicentibus  res  creatas  atque  distinctas  secundum  species 
suas  per  intervalla  sex  dierum.  Quorum  sententias  quia  littera  Genesis  magis  inser- 
vire  videtur,  atque  catholica  Ecclesia  magis  approbat,  ideo  hactenus  studiose  docui- 
mus,  quomodo  ex  illa  communi  materia,  prius  informiter  facta,  postea  corporalium 
rerum  genera  per  sex  dierum  volumina  distinctim  sint  formata.  Aliis  autem  videtur, 
quod  non  per  intervalla  temporum  facta  sint,  sed  simul  ita  formata  ad  esse  prodi- 
erint.  Quod  Augustinus   super  Genesim,  pluribus  modis  nititur  ostendere,  dicens  Aug.  de  Ge- 
elementa  quatuor  ita  formata  sicut  modo  apparent,  ab  initio  exstitisse,  et  coelum  ub!v?c.4,5! 
sideribus  ornatum  fuisse ;  quasdam  vero  non  formaliter,  sed  materialiter  tunc  facta 
fuisse,  quae  post  per  temporis  accessum  formaliter  distincta  sunt,  ut  herbae,  arbores 
et  forte  animalia.  Omnia  ergo  in  ipso  temporis  initio  facta  esse  dicunt,  sed  quasdam 
formaliter  et  secundum  species  quas  habere  cernimus,  ut  majores  mundi  partes, 
quaedam  vero  materialiter  tantum.  Sed,  ut  dicunt,  Moyses  loquens  rudi  ac  carnali 
populo,  locutionis  modum  temperavit,  de  Deo  loquens  a  simili  hominis,  qui  per 
moras  temporum  opera  sua  perficit,  quum  ipse  simul  sua  opera  fecerit.  Unde  Augu- 
stinus  :  Ideo,  inquit,  Moyses  divisim  refert  Deum  illa  opera  fecisse,  quia  non  potuit  lbid.iib.., 
simul  ab  homine  dici  quod  a  Deo  simul  potuit  fieri.  Item  :  Potuit  dividere  Scri- 
ptura  loquendi  temporibus,  quod  Deus  operandi  temporibus  non  divisit.  Illi  qui  his 
auctoritatibus  et  aliis  hujusmodi  inhaerentes,  dicunt  quatuor  elementa  atque  coeli 
luminaria  ita  formata  simul  esse  et  habuisse,  illos  sex  dies  quos  Scriptura  comme- 
morat,  sex  rerum  genera,  id  est  distinctiones,  appellant,  quae  simul  factse   sunt, 
partim  formaliter,  partim  causaliter. 

F.  Quomodo  intelligenclum  sit  Deum  requievisse  ab  omni  opere  suo. 

Jam  de   septimae  diei  requie  aliquid  nos  eloqui  oportet.  Scriptum   est,  quia  Beda.Hexa- 
complevit  Deus  die  septimo  opus  suum,  et  requievit  die  septimo  ab  universo  opere  "fen.il,'». 
quod  patrarat.  Requievisse  dicitur  Deus  die  septimo,  non  quasi  operando  lassus ; 
sed  ab  universo  opere  requievit,  quia  novam  creaturam  facere  cessavit.  Requiescere 
enim  cessare  dicitur.  Unde  in  Apocalypsi  dicitur :  Non  habebant  requiem,  dicentia,  Apoc.  iv,s. 
Sanctus,  Sanctus,  Sanctus;  id  est,  dicere  non  cessabant.  Requievisse  ergo  Deus  dici-  Aug.de  gp- 

.  nesi  adlitt. 

tur,  qiua  cessavit  a  laciendis  genenbus  creaturae  :  quia  ultra  nova  non  condidit.  iib.iv,n.22, 

23 

Usque  nunc  tamen,  ut  Veritas  in  Evangelio  ait,  operatur  Pater  cum  Filio,  scilicet " 


17 


88  LIBER   II   SENTENTURUM.   —  DIST.  XV 

administrationem  eorumdem  generum  quas  tunc  instituta  sunt.  Creatoris  enim 
joann.y,  virtus,  causa  subsistendi  est  omni  creaturse.  Quod  ergo  dicitur,  Pater  meus  usque 
modo  operatur,  et  ego  operor  :  illud  universae  creaturae  continuam  administratio- 
nem  ostendit.  Die  ergo  septimo  requievit,  ut  novam  creaturam  ulterius  non  faceret 
cujus  materia  vel  similitudo  non  prascesserit ;  sed  usque  nunc  operatur,  ut  quod 
condidit,  continere  et  gubernare  non  cesset. 

G.  Qualiter  accipiendum  sit  quocl  dicitur  Beus  complesse  opus  suum  septimo 
die,  quum  tunc  requieverit  ab  omni  opere  suo. 

Bcda,Hcxa-  Sed  qua?ritur,  quomodo  septimo  die  dicatur  Deus  complesse  opus  suum,  quum 
ab  omni  opere  illo  die  requieverit,  nec  aliquod  genus  novum  rerum  fecerit.  Alia 
translatio  habet  :  Consummavit  Deus  die  sexto  opera  sua  :  qute  nihil  qusestionis 
affert,  quia  manifesta  sunt  quae  in  eo  facta  sunt ;  et  omnium  consummatio  eo  die 

Gen.  i,  3i.  perfecta  est,  sicut  Scriptura  ostendit,  quum  ait  :  Vidit  Deus  cuncta  qua?  fecerat,  et 

Aug.  En-  erant  valde  bona.  Omnia  quidem  naturaliter  bona  erant,  nihilque  in  sui  natura  vitii 
'  habentia.  Et  sunt  bona  quae  condidit  Deus,  etiam  singula.  Simul  vero  universa  valde 

lbid.cii.  bona :  quia  ex  omnibus  consistit  universitatis  admirabilis  pulchritudo,  in  qua  etiam 
illud  quod  malum  dicitur,  bene  ordinatum  et  loco  suo  positum,  eminentius  com- 
mendat  bona,  ut  magis  placeant  et  laudabiliora  sint  dum  comparantur  malis.  Sexto 

Beda,  oP.  ergo  die  facta  est  omnium  operum  consummatio.  —  Ideo  prsemissa  oritur  quasstio, 
quomodo  dicatur  Deus  die  septimo  opus  suum  complesse  :  quod  Hebraica  veritas 
habet;  in  quo  tamen  nihil  novum  creasse  dicitur.  Nisi  forte  dicatur  die  septimo 
complevisse  opus  suum,  quia  ipsum  benedixit  et  sanctificavit,  sicut  subjicit  Scri- 

Gen.n,  3.  ptura  :  Benedixit  diei  septimo,  et  sanctificavit  illum.  Opus  enim  est  benedictio  et 

mseg.mi.  sanctificatio,  sicut  Salomon  aliquid  operis  fecit  quum  templum  dedicavit. 

H.  Qim  sit  benedictio  et  sanctiftcatio  septimce  diei. 

Beda,  iMd.        Illum  autem  diem  et  benedixisse  et  sanctificasse  dicitur,  quia  mystica  pras  ceteris 
Exod.  xx,  benedictione  et  sanctificatione  eum  donavit.  Unde  in  lege  dicitur  :  Memento  sancti- 

g 

ficare  diem  sabbati.  Et  inde  est  quod  numerando  dies,  usque  ad  septimum  procedi- 
.  mus;  et  dicimus  septem  esse  dies,  quorum  repetitione  omne  tempus  agitur  :  non 
quin  alius  sit  ab  illis  dies  octavus  et  nonus,  et  sic  de  ceteris ;  sed  quia  in  sex  diebus 
rerum  genera  distincta  sunt,  et  in  septimo,  licet  non  fuerit  novum  genus  rerum 
institutum,  fuit  tamen  in  eo  quasi  quidam  novus  status  sanctificationis  operum  et 
requietionis  opificis.  Potest  etiam  sic  exponi  illud  :  Complevit  Deus  die  septimo 
opus  suum,  id  est,  completum  et  consummatum  vidit. 


DIST.    XV    SUMMA  J   QU.EST.    I    I    DE    FINE    CONSTTTUTIONIS   COELESTIUM    CORPORUM,   ETC. 


89 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    QUINT.EDECIM/E 

DESCRIPTIS  operibus  creationis  et  di- 
stinctionis,  nunc  describitur  opus  or- 
natus  :  et  primo  ornatus  cceli,  quarto  die 
peractus;  deinde  ornatus  aeris  et  aquae, 
quinto  die  completus ;  consequenter  ex- 
primitur  ornatus  terra?,  sexto  die  effectus. 
Movet  quoque  circa  ha?c  qusestiones,  et 
qua?dam  obscura  exponit,  videlicet  :  qua- 
re  post  omnia  factus  est  homo;  quomodo 
intelligendum  sit  Deum  requievisse  ab 
omni  opere  suo;  quomodo  etiam  dicitur 
Deus  complevisse  opus  suum  sexto  seu 
septimo  die ;  et  qualiter  utrumque  verifi- 
cetur,  utpote,  quod  sexto  die,  et  item  quod 
seplimo  die,opus  suum  complevit  seu  con- 
summavit;  quid  etiam  sit  benedictio  aut 
sanctificatio  septima?  diei. 

OU^STIO    PRIMA 

MOdo  qua?ritur  primo,  De  fine  con- 
stitutionis  ccelestium  corpo- 
rum  :  et  specialiter  utrum  orbes 
ccelestes  influant  inferioribus  is- 
tis,  et  quos  effectus  producant  in 
eis ;  potissime  vero  an  luminaria 
cceli,  id  est  stellee  atque  planetse, 
sint  causae  inferiorum,  etiam  incli- 
nationum  et  morum,  interiorum- 
que  actuum  humanorum. 

Et  ecce  heec  qua?stio  multa  includit,  qua? 
per  partes  sunt  prosequenda.  Et  primo, 
quid  et  qualiter  orbes  seu  cceli  influant 
tom.xxi,  mixtis  ac  elementis.  Superius  vero  osten- 
sum  est,  quod  nec  ultima  nec  aliqua  m- 
telligentia,  nec  anima  nobilis,  nec  aliquis 
orbis  ccelestis  creavit  aut  distinxit  elemen- 
ta,  ut  quidam  putaverunt  philosophi,  pra?- 
sertirii  Avicenna  et  Algazel,asserentes  ulti- 
mam  intelligentiam  pra?sidentem  spha?ra? 
activorum  et  passivorum,  produxisse,  imo 
creasse  elementa. 


A  Arguitur  autem,  quod  cceli  non  influant 
inferioribus  istis.  Primo,  quia  ex  opinione 
dicentium  quod  corpora  ccelestia  habent 
in  inferiora  ista  influxum,secuti  sunt  mul- 
ti  errores,  imo  ha?retica?  pravitates,  ut 
quod  omnia  proveniant  necessitate,  etiam 
actus  humani,  prout  Guillelmus  Parisien- 
sis  libro  de  Fide  et  legibus,  volumine  quo- 
que  de  Universo,  declarat  :  ergo  vitanda 
est  talis  positio  tanquam  fomentum  erro- 
rum.  Denique  ut  vitetur,  Damascenus  ait 
libro  secundo,capitulo  septimo:  Gra?ci  per 

B  astrorum  islorum  et  solis  ac  luna?  ortum 
et  occasum  atque  concursum,  aiunt  omnia 
dispensari  qua?  circa  nos  sunt ;  nos  autem 
dicimus,  quoniam  signa  fiunt  ex  ipsis  sic- 
citatis  et  humiditatis  et  frigiditatis  et  ca- 
liditatis.  Itemque  :  Nos  (inquit)  dicimus, 
quoniam  non  sunt  causa  alicujus  eorum 
qua?  fiunt,  nec  generationis,  nec  corru- 
ptionis ;  signa  vero  sunt  imbrium  trans- 
mutationisque  aeris.  Videtur  etiam  Dama- 
scenus  ha?c  specialiter  protulisse  contra 
Aristotelem    asserentem    :    Oporlet    hunc 

C  mundum  esse  contiguum  lationibus  supe- 
riorum,  ut  tota  ipsius  virtus  inde  guber- 
netur.  —  Pra?terea,  signum  distinguitur 
contra  causam ;  sed  in  littera,  imo  in  Ge- 
nesi,  scriptum  est,  Sint  in  signa  :  ergo  Gen.  \,  u. 
corpora  illa  ccelestia  ac  Iuminaria  sunt  si- 
gna,  non  causa?,  inferiorum.  —  Insuper, 
quum  certus  et  invariabilis  pureque  na- 
turalis  sit  ccelestium  corporum  ordo,  mo- 
tus,  cursus,  vigor,  influxus,  si  ipsa  sunt 
causa?  inferiorum,  omnia  in  inferioribus 
necessario  accidunt,  quemadmodum  Tul- 

D  lius  dixit.  Nam  et  effectum  oporteret  cau- 
sa?  sua?  proportionari.  —  Amplius,  causa 
nobilior  est  suo  effectu ;  sed  inferiora, 
pra?sertim  creatura  humana,  ccelestibus 
corporibus  exstant  pra?stantiora,  potissi- 
me  si  illa  dicantur  inanimata  :  quod  juxta 
pra?habita  magis  consonum  videtur  dictis  p.  72 d\ 
Sanctorum.  Viva  namque  non  viventibus 
constat  esse  nobiliora.  —  Adhuc,  in  Deu- 
terononiio  habetur,  quod  sol  et  luna  ac  Deut.w,i9. 
ccelestia  corpora  in  ministerium  cunctis 
gentibus  sunt  creata.  Jeremias  quoque  : 


90 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QILEST.    I 


Gen.  i,  14 
15. 


Jer.  x,2, 3.  A  signis  (inquit)  coeli  nolile  metuere,  quo- 
niam  leges  populorum  (puta  gentilium  si- 
gna  illa  timentium)  vanas  sunt.  Ex  quibus 
insinuari  videtur,  quod  causalitatem  non 
habent  in  inferioribus  istis,  nisi  prout  in 
Genesi  legitur  :  Ut  sint  (inquit)  in  signa 
et  tempora  et  annos,  et  illuminent  terram. 
In  contrarium  est  auctoritas  S.  Dionysii, 
quarto  capitulo  de  Divinis  nominibus  pro- 
testantis  :  Radius  solis  generationi  visibi- 
lium  corporum  confert,  ea  ad  vitam  mo- 
vet,  auget,  nutrit  ac  perficit.  Augustinus 
quoque  libro  de  Civitate  Dei  fatetur  :  Non 
absurde  credi  potest  afflatus  quosdam  si- 
dercos  ad  solas  corporum  differentias  va- 
lere.  Idem  probari  multipliciter  potest  ar- 
gumentis  Ptolemaci  in  Almagesti  etalibi,  et 
ipsius  Albumasar  in  Introductorio  majori, 
Albategni,  Alfragani,  et  aliorum,  imo  et 
christianorum  philosophorum. 

Girca  haec  loquitur  Alexander  :  Respon- 
deri  potest  vel  juxta  opinionem  dicentium 
sidera  habere  proprium  motum,  quam  re- 
citat  Augustinus;  vel,  si  fixa  sunt  in  orbe 
suo,  ut  ait  Philosophus,  distinguendum  est 
inter  fixa.  Est  etenim  quoddam  fixum,  ori- 
ens  ex  illo  cui  infixum  est;  est  et  aliud 
fixum,  quod  factum  est  in  illo  cui  infigilur 
et  quod  ornat.  Primo  modo  herbae  el  arbo- 
res  infixae  sunt  terrae;  secundo  modo  side- 
ra  infixa  sunt  coelo  et  ornant  illud.  Primus 
vero  actus  lucis  nolatur,  quum  dicitur  : 

ibid.  n.  Luceant  super  terram.  Refleclilur  enim 
radius  lucis  ex  resistentia  terra?  corporis- 
ve  terrestris.  Et  quamvis  luceant  super 
aquam  et  aerem,  non  tamen  Scriptura  hoc 
exprimit  :  quoniam  virtus  in  suo  ultimo 
determinatur,  et  in  illo  alia  dantur  intelli- 

lbhi.  lo.  gi.  Porro  sol  dicitur  praeesse  diei  in  lumi- 
ne  quo  causat  diem,  et  luna  nocti  :  non 
quod  luceat  semper  in  nocte,  sed  quia  do- 
minatio  seu  duratio  in  die  et  nocte  penes 
duo  luminaria  ista  quoad  effectus  praeser- 
tim  pensatur;  attamen  ipsa  nox  ex  solis 
recessu  causatur.  —  Contra  id  vero  quod 

jbki.ti.  fertur  in  Genesi,  Dividant  inter  diem  et 
noctem,   objicitur  :   quia   luminaria   ista 


A  sunt  facta  quarta  die,  et  ila  fuit  distinctio 
inter  diem  et  noctem  ante  productionem 
istorum.  Ad  quod  Augustinus  in  libro  con- 
tra  Manichaeum  respondet :  Sic  dictum  est, 
Dividant  inter  diem  et  noctem,  ac  si  di- 
catur  :  Sic  inter  se  dividant  diem  et  no- 
ctem,  ut  dies  adscribatur  soli,  nox  lunae 
atque  sideribus  ceteris  :  quae  duo  jam 
erant  divisa,  sed  nondum  patebat  quid 
per  diem,  quid  per  noctem  appareret  ho- 
minibus. 
Insuper,  quamvis  sol  planetaeque  ceteri 

B  dicantur  posila  in  signa,  sunt  tamen  et 
alia  signa  in  ccelo,  ut  sunt  duodccim  si- 
gna  zodiaci,  qui  signifer  appellatur.  Et 
praeter  illa,  secundum  philosophos,  sunt 
signa  quae  vergunt  ad  austrum,  et  signa 
quae  vergunt  ad  aquilonem.  Ideo  adver- 
tendum,  quod  omnia  signa  quae  sunt  in 
coclo,  aut  sunt  signa  principalia  qu;e  sunt 
in  zodiaco,  vel  vergentia  ad  austrum,  vel 
ad  aquilonem;  et  omnia  determinantur  per 
stellas,  et  vocantur  imagines  ex  plurium 
stellarum   conjunctione.    Dicuntur  autem 

C  signa,  quoniam  aliquam  praebent  signifi- 
cationem  circa  inferiora.  Similiter  quin- 
que  planetas  aliquam  habent  significatio- 
nem  secundum  differentiam  sui  motus  seu 
adspectus  super  haec  inferiora.  Principa- 
liler  vero  sol  et  luna  sunt  in  signa.  Ideo 
alia  habet  translatio  :  Fiant  sidera  in  fir- 
mamento  coeli ;  ut  per  ha>c  intelligantur 
haec  omnia.  In  nostra  vero  translatione  ha- 
betur  :  Fiant  luminaria.  Quod  etiam  est  Gen.uu. 
commune,  quamvis  magis  specificet  de 
sole  et  luna.  Sunt  etiam  in  signa,  non  quia 

D  de  necessitatc  producunt  semper  quidquid 
in  inferioribus  operantur,  sed  quia  fre- 
quenter  atque  in  pluribus.  Sicque  concor- 
dantur  Damascenus  et  quod  dicunt  phi- 
losophi  :  quoniam  Damascenus  loquitur 
de  causa  simpliciter,  philosophi  vero  de 
causa  propinqua.  Actuum  vero  rationalis 
animae  non  sunt  causa  directa,  nec  certa 
signa.  Verumtamen  quum  luminaria  fa- 
ciant  immutationem  in  aere  aliisque  cor- 
poribus,  per  hoc  etiam  faciunt  alleratio- 
nem  in  corporibus  nostris.  Anima  autem 


DE   FINE    CONSTITUTIONIS    COELESTIUM   CORPORUM,   ETC. 


91 


inclinatur  ad  sequendum  sui  corporis  in- 
clinationem,  et  ex  hoc  sequuntur  in  ho- 
mine  dispositiones  quarum  causa  est  ani- 
ma,  quam  tamen  non  est  necesse  sequi 
impressiones  in  corpore  factas,  imo  per 
liberum  arbitrium  est  domina  sui  actus. 

Gen.  1,14.  Sciendum  est  item  circa  illud,  Sint  in 
dies  et  tempora,  quod  jam  praecesserant 
dies  et  tempora  quaedam,  sed  non  erant 
luminaria  quse  ita  manifeste  discernerent 
dies  priores,  ut  nunc.  Tempora  vero  pos- 
sunt  dici,  ver,  aestas,  autumnus  et  hiems  : 
qua?  per  motum  solis  discernuntur,  nec 
prius  ita  discernebantur.  Similiter  solsti- 
tium  aestivale  et  hiemale,  aequinoctiumque 
vernale  et  autumnale.  De  annis  etiam  con- 
stat,  quod  annus  solaris  et  annus  lunaris 
terminantur  secundum  motum  solis  et  lu- 
nse.  Sed  objicitur,  quia  si  luna  condita  fuit 
cum  sole,  ctir  annus  Iunaris  non  continet 
tot  dies  quot  annus  solaris,  qui  continet 
dies  trecentos  sexaginta  quinque  cum  qua- 
drante  ?  Unde  computantur  in  anno  bisex- 
tili  trecenti  sexaginta  sex.  Porro  annus  lu- 
naris  continet  dies  trecentos  quinquaginta 
quatuor.  Dicendum,  quod  sol  factus  fuit 
in  quarto  die  mundi;  luna  vero  condita 
fuit  perfecta  seu  plena,  quemadmodum 
ait  Damascenus  :  decuit  enim  eam  plenam 
in  lumine  fieri.  Et  secundum  Augustinum 
perfecta  est  condita,  utpote  a  perfectissi- 
mo  Conditore  producta.  Quumque  luna  fa- 
cta  sit  plena,  sol  vero  quarto  die,  oportuit 
ut  anticiparetur  cum  sole  undecim  die- 
bus,  ut  sic  esset  quasi  quartadecima,  et 
velut  in  oppositione  solis ;  et  inde  proce- 
dente  tempore  accidit  quod  annus  lunaris 
excedebatur  ab   anno  solari,  ut  adstruit 

n.ki.  16.  Damascenus.  —  Deinde  quod  sequitur  :  Et 
stellas,  exponitur  tam  de  fixis  quam  de 
erraticis  stellis,  quas  dicitur  posuisse  in 
firmamento  cceli,  prout  firmamentum  in- 
cludit  orbes  planetarum  inferiores. — Ha?c 
Alexander. 

Qui  etiam  quaerit  hic,  an  luminaria  mo- 
veantur  proprio  motu,  an  motu  tantum- 
modo  sui  orbis  :  quod  perscrutationi  as- 
trologorum  relinquit.  Et  addit  quod  aliqui 


A  ad  salvandum  diversitatem  motuum  cce- 
lestium,opinabantur  quod  animata  exstite- 
rint,  ita  quod  moverentur  diversis  motibus 
ab  animabus  instar  animalium  mundano- 
rum,  quum  corpora  illa  ccelestia,  quantum 
est  ex  sua  natura  et  figura,  non  plus  mo- 
verentur  ab  oriente  in  occidentem,  quam 
econverso,  nisi  esset  inclinatio  motoris 
quo  sic  aut  aliter  moverentur.  Quocirca 
sequitur  Damascenum,  dicendo  quod  in- 
animati  insensibilesque  consistant. 
In  praeinductis  demum  verbis  Alexandri 

B  continentur  quae  Antisiodorensis  in  Sum- 
ma  sua,  Iibro  secundo,  scribit  de  opere 
quartae  diei. 

At  vero  Thomas:  Circa  hanc  quaestionem 
(asserit)multiplex  fuit  error.  Quidam  enim 
antiqui  naturales,  non  cognoscentes  ali- 
quam  esse  substantiam  praeter  corpora,  ea 
quae  nobilissima  exstant  in  rebus,  corpo- 
ralia  esse  dixerunt  :  propter  quod  natu- 
ralem  seu  physicam  scientiam  dixerunt 
primam  esse  scientiarum,  ut  quarto  Me- 
taphysicae  dicitur.  Hinc  corpora  ccelestia 

C  deos  vocabant,  quae  et  animata  dixerunt; 
ipsamque  animam  corpus  esse  putabant, 
ut  fertur  primo  de  Anima.  Unde  ccelestia 
corpora  senserunt  primam  habere  influen- 
tiam  in  inferiora  ex  se,  non  aliunde  :  ex 
quo  errore  idololatria  est  secuta.  Verum 
ista  opinio  non  solum  per  Scripturas,  sed 
et  per  philosophos  repiobatur,  qui  quas- 
dam  esse  intelleetuales  substantias  convi- 
cerunt.  —  Alia  est  opinio  quorumdam  phi- 
losophorum,  dicentium  corpora  ccelestia 
aliunde  suscepisse  esse  ac  virtutem  agen- 

D  di,  attamen  esse  inferiorum  a  Deo  proce- 
dere  mediantibus  illis  corporibus.  Nam  et 
materiam  elementorum  dicit  Avicenna  a 
substantia  cceli  causari,  et  hoc  ut  os- 
tendat  cuncta  a  Deo  secundum  ordinem 
processisse,  videlicet  animas  mediantibus 
intelligentiis,  corporalia  mediantibus  spi- 
ritualibus,  corruptibilia  mediantibus  in- 
corruptibilibus.  Quod  erroneum  est  atque 
contrarium  fidei,  quae  ponit  solum  Deum 
materiae  rerum  omnium  creatorem. — Ali- 
orum   opinio    est,    quod    nullum   omnino 


92 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XV  ;    QU.EST.   I 


effectum  in  inferioribus  corporibus  ha- 
bent  :  quod  est  penitus  contra  sensum,  et 
contra  auctoritates  Sanclorum. 

Idcirco  dicendum,  quod  (ut  ait  Avicen- 
na)  duplex  est  agens,  puta  divinum  et  na- 
turale.  Agens  divinum,  scilicet  Deus,  est 
agens  per  se  simplici  emanatione.  Agens 
naturale  transmutat  materiam.  Sicque  cce- 
lestia  corpora  causa?  sunt  generationum  et 
corruptionum,  in  quantum  motus  eorum 
est  causa  omnium  inferiorum  mutatio- 
num.  Sed  quum  niotus  omnis  sit  actus 
moventis  et  moti,  oportet  in  motu  manere 
virtutem  moventis,  virtutemque  mobilis  : 
hinc  ex  mobili,  quod  est  corpus,  habet 
virtutem  movendi  corpora  inferiora  ad  dis- 
positiones  corporales;  et  ex  virtute  moto- 
ris,  qui  est  substantia  spiritualis,  qua> 
cumque  sit  illa,  habet  virtutem  ad  formas 
substantiales.  Manet  autem  virtus  spiri- 
tualis  motoris  in  motu  cceli,  sicut  virtus 
moventis  in  iristrumento  :  sicque  forma? 
naturales  descendunt  a  formis  qua?  sine 
materia  sunt,  ut  testatur  Roelius  libro  de 
Trinitate,  et  Commentator  decimo  Meta- 
physicsp,  quemadmodum  formse  artificia- 
torum  ab  artifice. 

Verum  si  objiciatur,  quod  omnia  ccele- 
stia  corpora  habent  lumen,  ergo  omnia 
calefacere,  non  infrigidare  haberent  :  di- 
cendum,  quod  lux  quantum  est  de  se, 
sempcr  cst  effectiva  caloris,  etiam  lux  lu- 
na>.  Propter  quod  libro  de  Animalibus  ait 
Philosophus,  quod  noctes  plenilunii  sunt 
calidiores.  Sed  pra?ter  naturam  lucis,  qua? 
cunctis  ccelestibus  corporibus  est  commu- 
nis,  qua?libet  stella  determinatam  habet 
virtutem,  consequentem  speciem  ejus,  ex 
qua  lux  ejus  et  motus  infrigidat  seu  hu- 
mectat,sicut  et  pra?ter  communem  motum 
diurnum  quilibet  orbis  habet  proprium 
motum.  —  Pra?terea  si  qua?ratur,  qualiter 
virtus  et  influentia  superiorum  ccelorum 
ad  inferiora  ista  pertingat,  quum  medios 
orbes  non  immutet  (quum  enim  movens 
et  motum,  quemadmoduin  agens  et  pas- 
sum,oporteat  aliquo  modo  esse  simul,non 
potest  ab  uno  extremo  provenire  actio  in 


A  alterum  nisi  per  impressionem  factam  in 
medio) ;  dicendum,  quod  actio  cujuslibet 
agentis  situm  habentis,  prius  recipitur  in 
medio  quam  in  termino;  non  tamen  opor- 
tet  quod  recipiatur  in  utroque  eodem  mo- 
do,  sed  prout  dispositio  exigit  utriusque. 
Cujus  exemplum  ponit  Commentator  Phy- 
sicorum  octavo,  de  pisce  qui  stupefacit 
manum  absque  hoc  quod  stupefaciat  rete, 
quod  stupefactionis  capax  non  est,  et  ta- 
men  aliquo  modo  alteratur  a  pisce.  Sic 
et  virtutes   superiorum   stellarum  ac  or- 

B  bium  prius  recipiuntur  in  inferioribus  ac 
mediis  orbibus,quam  in  elementis  ac  mix- 
tis,  quamvis  non  eosdem  effectus  habeant 
utrobique.  —  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  parte  Summa?,  quae- 
stione  centesima  decima  quinta  :  Quum  art.  3. 
omnis  (inquit)  mullitudo  ab  unitate  pro- 
cedat ;  quod  aulem  immobile  est,  uno  mo- 
do  se  habel ;  quod  vero  movetur,  mul- 
tiformiter  :  considerandum  est  in  tota 
natura,  quod  omnis  motus  ab  immobili 
est  procedens.  Hinc   quanto  aliqua   sunt 

C  immobiliora,  tanlo  plus  causa?  sunt  mobi- 
liorum.  Porro  inter  corporalia  corpora,  cce- 
lestia  sunt  magis  immobilia,  quoniam  non 
nisi  motu  locali  moventur.  Ideo  motus  cor- 
porum  inferiorum,  qui  nmltiformes  varii- 
que  consistunt,  reducuntur  in  ccelestis 
eorporis  inotum  tanquam  in  causam. 

Si  vero  objiciatur,  quod  in  inferioribus 
inveniuntur  agens  et  patiens,  ut  calidum 
et  frigidum,  et  ignis  ac  stuppa,  quae  ad 
alterationem  sufficiunt  :  non  ergo  ultra 
requiritur  influentia  cceli.  Dicendum,  quod 

D  principia  activa  in  inferioribus  corporibus 
non  inveniuntur  nisi  qualitates  activa?  ele- 
mentorum,  qua?  se  habent  ut  materiales 
dispositiones  ad  formas  substantiales  cor- 
porum  naturalium ;  materia  autem  non 
sufficit  ad  agendum  :  idcirco  oportet  su- 
per  hujusmodi  dispositiones  materiales  po- 
nere  aetivum  principium.  Unde  Platoni- 
ci  posuerunt  species  separatas,  secundum 
quarum  participationem  inferiora  corpora 
formas  sortirentur  substantiales  :  qua?  po- 
sitio  non  est  vera,  quum  species  illa?  es- 


DE    FINE   CONSTITUTIONIS    COELESTIUM   CORPORUM,   ETC. 


93 


sent  omnino  immobiles.  Idcirco,  secun-  A 
dum  Philosophum  secundo  de  Generatione 
et  corruptione,  oportet  ponere  principium 
activum  mobile,  quod  per  sui  absentiam 
atque  preesentiam  causa  sit  generationis 
et  corruptionis  ac  varietatis  corporum  in- 
feriorum.  Hujusmodi  autem  sunt  corpora 
ccelestia.  Hinc  quidquid  in  inferioribus 
movet  ad  formam  seu  speciem,  agit  hoc 
ut  instrumentum  corporis  ccelestis,  ut  se- 
cundo  dicitur  Physicorum,  quod  homo  ge- 
nerat  hominem  et  sol.  —  Haec  Thomas  in 
Summa.  B 

Prseterea  in  Summa  contra  gentiles,  li- 
bro  tertio,  capitulo  octogesimo  secundo  : 
Quemadmodum,  ait,  in  substantiis  intelle- 
ctualibus  est  superius  atque  inferius,  ita 
in  corporalibus.  Hinc  sicut  substantiee  in- 
tellectuales  inferiores  a  superioribus  gu- 
bernantur,  quatenus  divinaj  dispositio  pro- 
videntia^  proportionabiliter  descendat  et 
pertingat  usque  ad  infima ;  sic  corpora 
inferiora  per  superiora  reguntur.  Iterum, 
quanto  corpus  est  loco  superius,  tanto  ex- 
sistit  formalius,  ut  patet  in  elementis,  in  C 
quibus  ignis  elementaris  formalior  perhi- 
betur.  Corpora  vero  ccelestia,  sunt  loco 
suprema,  ergo  corporibus  inferioribus  for- 
maliora.  Et  quanto  formaliora  esse  pro- 
bantur,  tanto  sunt  magis  activa  et  aliorum 
motiva,  quum  formse  sit  agere  et  movere. 
Agunt  ergo  et  influunt  in  ista  inferiora. 
Quod  etiam  constat  ex  hoc  quod  sunt  uni- 
versalioris  virtutis,  spiritualibus  quoque 
substantiis  similiores  et  propinquiores.  Et 
denuo,  quia  in  omni  genere  primum,  est 
causa  eorum  quae  sunt  post  se;  quumque  D 
motus  cceli  sit  primus,  est  causa  motuum 
aliorum.  Haec  Thomas  diffuse  prosequi- 
tur  ibi. 

Circa  hoc  locum  habet  quaestio  ista, 
Utrum  elementa  possent  aliquid  operari, 
si  coelum  non  influeret  eis. 

Videtur  quod  non,  quia  in  essentialiter 
subordinatis  posterius  operari  non  valet 
sine  primo. 

Circa  hoc  narrat  Richardus  tres  opini- 


ones.  Una  est,  quod  ccelo  non  influente, 
quamvis  elementa  operari  non  possent 
omnia  quae  nunc  operantur,  aliquid  ta- 
men  possent  operari  naturali  operatione. 
Quemadmodum  enim  a  Deo  immediate 
creata  sunt  et  formata,  sic  immediate  ab 
ipso  virtutem  activam  sortita  sunt.  Insu- 
per  dominus  Stephanus  episcopus  Parisi- 
ensis  excommunicavit  dicentes  :  Si  coelum 
staret,  ignis  stuppam  non  inflammaret.  — 
Alia  opinio  est,  quod  ccelo  non  influen- 
te,  elementa  desinerent  esse,  quum  Rabbi 
Moyses  contestetur  :  Quemadmodum  si  cor 
a  suo  quiesceret  motu,  homo  mox  more- 
retur;  ita  si  coalum  quiesceret,  mundus 
inferior  desineret  esse.  Contra  quod  obji- 
citur,  quod  elementa  non  habent  esse  a 
ccelo  nec  a  motu  coelesti;  unde  nec  con- 
verterentur  in  non  esse,  nisi  subtracta  eis 
influentia  suas  causae,  videlicet  Dei.  — 
Tertia  opinio  est,  quod  ccelo  non  influente, 
elementa  manerent  in  suo  esse,  et  quam- 
vis  non  possent  producere  naturales  ef- 
fectus  qui  fiunt  per  motum,  possent  tamen 
producere  intentionales  effectus,  sicut  est, 
species  visuales  seu  lumen  diffundere,  sen- 
susque  immutare. 

Et  ait  Richardus  :  Harum  trium  opinio- 
num  prima  et  tertia  probabiliter  possunt 
teneri,  non  secunda  :  quia  videtur  favere 
errori  dicentium  materiam  elementorum 
esse  a  Deo  productam,  ccelesti  corpore 
mediante.  Insuper,  Rabbi  Moyses  sentire 
videtur,  quod  ccelum  non  influeret  rebus 
nisi  per  motum  :  in  quo  non  consentio  ei. 
Fateor  tamen  quod  ccelum  habet  aliquem 
modum  influendi  per  motum,  quem  sine 
motu  non  haberet  :  quoniam  ejus  influen- 
tise  non  sic  innovarentur  nec  alternaren- 
tur  per  comparationem  ad  partes  mundi 
diversas,nec  secundum  illum  modum  pro- 
portionarentur  ut  modo.  Haec  Richardus. 

At  vero  de  causalitate  et  influentia  cce- 
Iestium  corporum  super  inferiora,  disse- 
ruit  :  Ccelestia  corpora  circa  inferiora 
habent  naturales  quosdam  effectus  spe- 
cie  differentes,  non  tamen  directe  et  im- 
mediate  in  liberum  arbitrium  aut  super 


94 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  :    QU.EST.    I 


Summ.  th, 
2a  part.  q, 


partem  mtellectivam.  Universitatis  etenim  A 
exigit  ordo,  ut  per  corpora  nobiliora  et 
polentiora  regantur  inferiora.  Videmus 
quoque  elementa  salvari  in  suis  locis  per 
coelestis  influentiam  corporis,  in  ea  pro- 
portione  qua  est  elementi  hujus  aut  illius 
salvativa.  Siquidem  diversa  ccelestium  in- 
fluentiarum  proportio  in  locis  diversis.est 
ratio  quare  sic  ordinantur  elementa  se- 
cundum  loca,  et  cur  unumquodque  cona- 
tur  esse  in  proprio  loco.  Haec  etiam  ratio 
non  tantum  ostendit  quod  hic  inferius  ha- 
beant  quosdam  effectus,  sed  etiam  quod  B 
habeant  effectus  specie  differentes.  Deni- 
que  a  diversis  formis  substantialibus  ema- 
nant  distincta?  virtutes,  per  quas  produ- 
cuntur  diversi  effectus.  Quumque  coelestia 
corpora  differant  specie,  per  influenlias 
substanlialium  suarum  formarum,  quas 
imtnittunt  cum  suis  radiis  luminosis,  cau- 
sant  effectus  diversos  in  specie  in  inferi- 
oribus  istis.  Propter  quod  Rabbi  Moyses 
dixit  :  Invenies  a  sapientibus  dictum,  non 
esse  aliquam  plantam  inferius  quae  non 
habeat  stellam  in  coelo  quae  percutit  eam,  C 
et  dicit  ei  :  Gresce.  —  Haec  Richardus. 

Gonsonat  Petrus  :  Duplex  (inquiens)  est 
agens,  videlicet  principale  et  instrumen- 
tale.  Agens  principale  est  Deus  respectu 
omnium  entium,  tam  superiortim  qtiam 
inferiorum.  Agens  instrumentale  est  cce- 
lum  respectu  effectuum  corporalium  in- 
feriorum.  Itaqtie  in  omni  genere  motus 
oportet  esse  aliquod  movens  non  motum, 
et  aliquod  movens  motum,  atque  aliquod 
motum  non  movens.  Hinc  in  alteratione 
inferiorum  devenire  oportet  ad  aliquod  D 
principium  alterans,  non  alteratum,  titpo- 
te  coelum.  Virtus  autem  agendi  hoc,  per 
tria  completur,  videlicet  :  per  virtutem 
consequentem  totam  speciem,  ex  qua  di- 
versi  diversarum  stellarum  effectus  na- 
scuntur,  et  per  radium  inferius  emissttm, 
atque  per  motum  suum.  Haec  Petrus. 

Amplius  circa  haec  fatur  Albertus  :  Si- 
gnum  multipliciter  sumitur.  Primo  enim, 
secundum  Augustinum,  signum  est  quod 
praeter  speciem   quam    ingerit   sensibus, 


aliud  facit  in  notitiam  devenire  :  sicque 
sacramentum  proprie  dicitur  signum.  Se- 
cundo  dicitur  signum  causa  communis, 
non  proprie  innuens  aliquem  elfecturn, 
et  non  de  necessitate  illum  inducens  : 
sicque  luminaria  cceli  sunt  in  signa  ex 
situ  radialionis  in  conjunctione  vel  prse- 
ventione,  aut  alia  radiatione  oppositionis, 
pula  quadrati,  trigoni  vel  sextilis  adspe- 
ctus,signans  effectum  quem  non  de  neces- 
sitate  inducit.  Hinc  in  Centilogio  loquitur 
Ptolemaeus  :  Sapiens  homo  dominabitur 
astris.  Dicitque  Hali  in  commentario  :  Si 
slellae  scintillant  ad  melancholiam  atque 
quartanas,  sapiens  medicus  corpora  dis- 
ponat  ad  sanguinem,  et  quartana?  non  in- 
ducentur.  Unde  Maschaallah  in  libro  de 
Sphaera  mola  :  Sapiens  (inquit)  homo  cir- 
cultim  juvat  ccelestem,  sicut  ad  fructum 
juvatur  terra  aratione  et  seminatione.Cau- 
sam  quoque  quod  non  possunt  esse  caustp 
de  necessitate  producentes  effectum,  as- 
signat  Plolemams  in  Quadripartito.dicens: 
Virtutes  astrorum  ac  lumina  non  deveni- 
unt  ad  corpora  inferiora  nisi  per  aliud 
atque  per  accidens  :  per  aliud,  quia  per 
media  elementa;  per  accidens,  quia  non 
agunt  in  nos  nisi  informando  qualitates 
aclivas  et  passivas  elementorum,  quae  sic 
infonnata?  corpora  ipsa  immutant.  Ideo 
non  sunt  causa?  nec  signa  eorum  quae  ca- 
dunt  sub  libero  arbitrio  hominis,  quoniam 
liberum  arbitrium  non  immutatur  virtute 
ccelesti,  neque  virtute  elementari,  de  ne- 
cessitate  :  imo  sicut  Aristoteles,  Gregorius 
Nyssenus  et  Damascenus  testantur,  libe- 
rum  arbitrium  est  de  his  quae  in  nobis 
sunt,  id  est  in  nostra  potestate,  et  quorum 
nos  ipsi  causa  sumus.  Et  de  his  Aristote- 
les  pulcherrimum  dat  exemplum,  loquens 
de  somniis  quae  per  signum,  non  per  cau- 
sam,  exstant  in  nobis.  Dicit  enim,  quod 
sicut  consilia  magnorum  qui  multis  inten- 
dunt,  et  ob  hoe  quae  propria  sunt  singu- 
lorum  circumspecte  intendere  nequeunt, 
saepe  mutantur  a  privatis  hominibus,  qui 
singulorum  propria  magis  valent  atten- 
dere ;  sic  fit  ut  signa  qttae  ex  inspectio- 


DE    FINE   CONSTITUTIONIS   COELESTIUM   CORPORBM,    ETC. 


95 


nibus  fiunt  astrorum,  et  imprimuntur  in  A 
somniis,  saepe  fallant,  eo  quod  a  proximis 
causis  in  corpora  nostra  agentibus  muten- 
tur,  ex  quibus  et  alterantur  ad  alias  dis- 
positiones.  Idcirco  frequenter  decipiunt 
talia  signa  ac  somnia,  nisi  sint  visiones 
sive  oracula  revelationibus  divinis  acce- 
pta.  Haec  Albertus  in  Summa. 

Idem  libro  de  Coaequaevis,  ubi  et  addit 
de  causalitate  effectibusque  stellarum  : 
Qusedam  stellae  dicuntur  siccae  et  calidae, 
ut  sol ;  quaedam  siccae  et  frigidae,  ut  Sa- 
turnus ;  quaedam  frigidae  et  humidae,  sicut  B 
luna ;  qusedam  calidae  et  humidae,  quem- 
admodum  Jupiter.  Quod  qualiter  verum 
Averroes.  sit,  triplex  datur  responsio  libro  de  Sub- 
stantia  orbis.  Prima,  quod  qualitates  istae 
aequivoce  sunt  in  stellis  et  elementis,sicut 
diaphanum,  et  quod  illae  quae  sunt  in  ele- 
mentis,  sequuntur  actionem  et  passionem. 
Verum  ista  solutio  non  videtur  idonea  : 
quia  si  calor  et  frigus  sequivoce  essent  in 
stellis  et  elementis,  efficerent  in  inferio- 
ribus  istis  calorem  et  frigiditatem  alterius 
rationis.  Alia  est,  quod  stellae  habent  has  C 
qualitates  solum  effective,  nec  eis  affici- 
untur.  Nec  sequitur,  si  causent  eas  in 
inferioribus,  quod  habeant  eas  in  se  :  quo- 
niam  non  oportet  quod  alterans  aliud  se- 
cundum  aliquam  qualitatem,  disponatur 
secundum  eamdem.  Id  enim  quod  movet 
localiter,  calefacit ;  non  tamen  de  neces- 
sitate  oportet  quod  sit  calidum.  Calidum 
quoque  interdum  nigrificat,  nec  oportet 
quod  sit  nigrum.  Tertia  solutio  est,  quod 
sicut  in  motu  locali  venitur  ad  unum  mo- 
vens  immobile,  ita  in  motu  alterationis  D 
secundum  qualitates  primas,  necesse  est 
venire  ad  unum  alterans  non  alterabile 
secundum  qualitates  easdem ;  et  tamen 
qualifates  primae  sunt  proprietates  quas 
habent  elementa  a  stellis  moventibus  non 
alterabilibus  secundum  has  qualitates  : 
quemadmodum  motus  primus  est  propri- 
etas  primi  mobilis,  quam  habet  a  primo 
motore  secundum  motum  illum  immo- 
bili.  —  Si  autem  objiciatur,  quia  videtur 
quod  omnes  sint  calidee,  quum  omnes  sint 


lucidae  (de  proprietate  namque  luminis 
est,  ex  motu  reverberationeque  radiorum 
causare  calorem) ;  dicendum,  quod  stel- 
lae  movent  per  radios  et  per  proportio- 
nem  situs  earum  quae  causatur  ex  motu. 
Et  quamvis  de  ratione  luminis  sit  calo- 
rem  inducere,tamen  quoniam  lumen  illud 
non  est  ejusdem  naturae  in  omnibus  stel- 
lis,  nec  proportio  situs  est  una  in  omni 
tempore  motus,  idcirco  stellae  non  faciunt 
semper  in  inferioribus  idem. 

Circa  haec  quaeri  potest,  quare  sint  plu- 
res  stelte  quam  quatuor,  quum  tamen  ac- 
cipiantur  qualitates  stellarum  secundum 
complexiones  qualitatum  elementorum.  Et 
respondendum,  quod  stellae  movent  ele- 
menta  ad  generationes  et  corruptiones  re- 
rum ;  et  sicut  est  multiplex  generatio,  ita 
necesse  est  multiplicem  esse  motum.  Hinc 
multa  sunt  moventia  quse  sunt  stellss,  et 
multipliciter  movent  secundum  conjun- 
ctiones  et  praeventiones  aliosque  respectus 
stellarum  in  se  et  in  imaginibus  ac  spatiis 
cceli,  ut  dicit  Albumasar  libro  Judiciorum. 

Amplius  super  his  ait  in  Summa  :  Pto-  summ.ih. 
lemaeus  in  Quadripartito  atque  Albumasar  :"  part  q- 
in  Introductorio  suo  testantur,  quod  fixa- 
rum  sphaera  stellarum  habet  movere  ter- 
ram  et  contenta  in  ea,propter  inducendam 
multitudinem  figurarum  generabilium  et 
corruptibilium  quae  sunt  in  terra.  Sphaera 
vero  Saturni,  propter  frigidum  et  siccum 
quae  dominantur  in  Saturno  (secundum  c/.P.53B. 
sensum  praehabitum),  quorum  utrumque 
parit  potentiam  retentivam,  habet  in  omni 
generabili  et  corruptibili  movere  ad  con- 
sistentiam  et  retentionem  speciei  ac  figu- 
rae.  Sphaera  autem  Jovis,  propter  calidum 
et  humidum  quod  dominatur  in  eo  sicut 
in  signo,  ex  ordine  divinae  sapientiae  om- 
nia  disponentis  habet  movere  calidum  et 
humidum  :  quae  sunt  principia  generati- 
onis  in  omni  complexionato.  Porro  sphae- 
ra  Martis,  propter  calidum  et  siccum  quae 
sunt  in  ea  sicut  in  signo,  habet  move- 
re  calidum  ustivum,  quod  consumptivum 
est  superfluorum  impedientium  generatio- 
nem.  Sed  sphaera  solis,propter  Iumen  quod 


96 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  J    QUjEST.    I 


abundat  in  eo,  accedens  movet  ad  generati- 
onem,  et  recedens  movet  ad  corruptionem. 
Sphaera  vero  Veneris,  propter  frigidum  et 
humidum  temperatae,  quod  est  in  ea  sicut 
in  signo,  habet  movere  humidum  comple- 
xionale,  quod  est  quasi  semen  generatio- 
nis  et  augmenti  in  inferioribus.  Sphsera 
demum  Mercurii,  propter  multiplices  ejus 
motus  valde  difformes,  habet  movere  hu- 
midum  fluxibile,  praesertim  aerium,  ad 
diversas  figuras  et  formas.  Hoc  enim  ne- 
cessarium  est  propter  spiritus  discurren- 
tes  in  generatis  inferioribus,  advehentes 
ad  diversas  operationes,  potentias  et  vir- 
tutes  :  quia  (ut  asserunt  Galenus  et  Avi- 
cenna)  spiritus  vehiculum  est  virtutis.  At 
vero  sphaera  luna?,  quum  sit  infima,  movet 
humidum  elementare  aqueum  ad  hoc  quod 
moveatur  ad  mixtiouem  generabilium  et 
continuationem  terrenorum.  Itaque  quaeli- 
bet  inferiorum  sphserarum  movet  ad  unum 
in  speciali,  et  ad  hoc  unum  sortitur  stel- 
lam  sive  planetam  a  providentia  Dei,atque 
ad  illud  complendum  adjuvant  virtutes 
omniuiu  superiorum  sphaerarum,  quoni- 
am  regulariter  verum  est  in  omni  natura, 
quod  sicut  superiora  virtutibus  suis  in- 
formant  inferiora,  sic  inferiora  restringunt 
ad  unum  atque  determinant  superiora. 

Prseterea  si  qua?ratur,  an  sphaera?  coe- 
lestes  se  invicem  immediate  contingant  : 
dicendum,  quod  ad  hoc  nil  potest  verius 
responderi  quam  quod  etiam  responde- 
runt  philosophi,  utpote,  quod  sphaera?  coe- 
lestes  non  se  contingunt,  sed  una  multum 
super  aliam  exaltatur,  et  in  medio  earum 
est  corpus  spirituale  sicut  aer,  in  quo  om- 
nes  moventur.  Et  hoc  est  rarum  ac  spis- 
sum,  non  raritate  et  inspissatione  unius 
rationis  cum  raritate  et  inspissatione  ele- 
mentorum  :  quoniam  illa  qua?  est  in  ele- 
mentis,  ex  actione  et  passione  primarum 
efficitur  qualitatum,  idcirco  non  convenit 
nisi  transmutabili  et  corruptibili  corpori; 
illa  vero  qua?  in  ccelesti  est  corpore,  con- 
sistit  in  solo  situ  positioneque  partium 
propinquiori  seu  distantiori,  sicut  expres- 
se  videmus  (ut  loquitur  Avicenna)  quod 


A  corpus  solis  magis  conculcatum  seu  com- 
pressum  est  in  substantia  et  lumine,  quam 
alia  pars  orbis  :  ideo  sphaera?  per  tale  me- 
dium  mota?,  non  dividunt  ipsum  divisi- 
one  corruptionis,  sed  divisione  situs  et 
positionis,  propter  quod  nullam  inducunt 
corruptionem.  —  Haec  Albertus  in  Summa. 
De  hoc  etiam  scribil  libro  de  Coa?qua?- 
vis  :  Anavalpetras  dixit,  quod  sphaera?  con- 
tingunt  se.  Averroes  autem  opinatus  est, 
quod  a  luna  superius  totum  est  unum  con- 
tinuum.  Ceteri  dicunt,  quod  sphaera?  non 

B  contingunt  se,  et  quod  corpus  ejusdem 
natura?  est  inter  eas,  divisibile  quidem 
a  sphaeris,  non  tamen  transmutabile  in 
aliam  formam.  De  hoc  dictum  est  supra.  p.  G3Bcts. 

Denique  jam  inductis  Bonaventura  con- 
cordat,  affirmans  luminaria  diversos  ha- 
bere  effectus  et  influentias  varias  in  in- 
ferioribus,  secundum  quod  ipsa  inter  se 
specifice  distinguuntur,  et  juxta  specie- 
rum  suarum  diversitatem  diversas  sortita 
sunt  virtutes  causales.   Unde  quum  luna 

C  ex  indita  sibi  virtute  cum  adjutorio  lumi- 
nis  adspectum  habeat  super  humorem  : 
hinc  per  influentiam  suam  humidum  au- 
get,  atque  ad  ejus  praesentiam  excrescunt 
et  quasi  aestuant  ac  effluunt  maria;  ad 
absentiam  vero  ipsius  in  sinum  suum  re- 
vertuntur  ac  refluunt.  Ha>c  Bonaventura. 
Durandus  quoque  :  Aliqui  (inquit)  di- 
cunt,  quod  quamvis  ccelum  non  sit  vivens, 
quoniam  tamen  movetur  a  substantia  vi- 
vente,  id  est  intelligentia,  potest  virtute 
illius  aliquod  vivens  producere.  Sed  hoc 

D  non  videtur,  quia  vel  hoc  esset  per  mo- 
tum,  aut  per  aliquam  virtutem  ab  intelli- 
gentia  ccelo  influxam.  Non  per  motum, 
quoniam  motus  localis  non  potest  esse  ra- 
tio  aliquid  operandi ;  nec  per  virtutem 
ccelo  influxam,  quia  vel  esset  immediate 
influxa  ab  intelligentia,  vel  mediate  :  non 
immediate,  quia  intelligentia  non  agit  im- 
mediate  per  formam ;  nec  motu  mediante, 
quia  per  motum  Iocalem,  qualis  est  mo- 
tus  cceli,  nihil  acquiritur.  Hinc  dicendum, 
quod  sicut  in  semine  quod  non  est  vivens, 


DE    FINE   CONSTITUTIONIS    COELESTIUM   CORPORUM,   ETC. 


97 


est  virtus  generativa  rei  viventis,  eo  quod  A  que  servatur  ibi  a?qualitas  quoad  lotum. 


semen  decisum  sit  a  vivente;  ita  in  coelo 
quamvis  non  vivente,  est  virtus  generativa 
respectu  viventium  :  quia  productum  est 
a  Deo  tanquam  semen  quoddam  omni- 
um  generabilium  et  corruptibilium,  sicque 
agit  virtute  Dei  ad  productionem  viventi- 
um,  quemadmodum  semen  equi  in  virtute 
equi  generantis  ad  producendum  similem 
equum.  Hacc  Durandus. 

Cujus  dicta  videntur  inepta,  et  primo 
contra  dictum  illud  commune  philosopho- 


Secundo  stellse  habent  actionem  in  ele- 
menta,  quoad  loci  mutationem  :  superior 
namque  pars  aeris  circulariter  fertur  ad 
motum  cceli,  quum  videamus  impressio- 
nes  ignitas  ibi  generatas  circulariter  trans- 
ferri;  et  multo  magis  spheera  ignis  pro- 
pinquior  ccelo,  ad  motum  cceli  circulariter 
movetur.  Sic  et  luna  causat  in  mari  mo- 
tum  fluxus  et  refluxus.  Unde  astrologi  ex- 
perimentaliter  probant,  quod  luna  habet 
dominium  super  humida,  sicut  sol  super 


rum  atque  theologorum  :  Coelum  agit  in  B  sicca.  Super  quamcumque  enim  regionem 


inferiora  lumine,  motu,  influentia.  Secun- 
do,  quum  ccelum  sit  instrumentum  intel- 
ligentice,  aliquam  utique  vim  sortitur  ab 
ea  tanquam  a  suo  motore.  Nec  tamen  ne- 
gandum  est  quin  et  virtute  a  Deo  impres- 
sa  agat.  Attamen  ccelum  valde  improprie 
dicitur  semen  inferiorum,  quum  semen 
sit  proprie  principium  rei  intrinsecum  et 
causa  particularis  univoca ;  ccelum  vero 
est  principium  inferiorum  extrinsecum  et 
item  eequivocum.  Rursus,quod  per  motum 


elevatur  Iuna,  ascendit  in  directum  aqua 
maris  tanquam  versus  causam  suam,  ita 
quod  aqua  maris  illo  in  loco  qui  directe 
supponitur  centro  lunse,  est  altior  quam 
in  quocumque  alio  loco.  —  Qualiter  de- 
mum  fiat  illa  elevatio  effective,  diversi- 
mode  assignatur.  Primo,  quod  luna  habet 
attractivam  vim  aquee  naturalem,  quem- 
admodum  magnes  attrahit  ferrum.  Secun- 
do,  quod  fit  propter  diversitatem  angulo- 
rum  quos  faciunt  radii  lunee  super  aquas 


localem  nil  acquiratur,  est  contra  sensum,  C  in  principio  ortus  lunse,  alque  in  medio 


rationem  et  auctoritatem,  quum  videamus 
et  experiamur  motum  localem  esse  ca- 
lefactivum  productivumque  ignis  qui  ex 
chalybe  et  ferro  motu  concussionis  pro- 
ducitur. 

At  vero  Scotus  :  Stellee,  ait,  habent  acti- 
onem  in  inferiora,  tam  in  elementa  quam 
in  mixta  animata  et  non  animata.  In  ele- 
menta  dupliciter,  utpote  quoad  generati- 
onem,  et  quoad  alterationem.  Accedente 
namque  sole  et  aliis  stellis  calidis  ad  cen- 


cceli  exsistentis.  Poniturque  exemplum  de 
pulmento  in  olla  super  ignem,  et  de  va- 
pore  resoluto  a  cibo  faciente  animal  dor- 
mire.  Primae  opinionis  fuit  Albumasar, 
secundo  libro  majoris  Introductorii  in  as- 
tronomiam.  Verum  sequendo  opinionem 
utrisque  communem,puta  quod  tumor  iste 
semper  est  in  directo  lunaj  ubicumque, 
sequitur  quod  tumor  ille  totam  circuit 
terram  in  tanto  tempore,  in  quanto  tem- 
pore  luna  circuit  suum  orbem  per  motum 


trum  zenith   alicujus   regionis,  elementa  D  firmamenti.  —  Sed  cur  bis  fluit  mare  in 


superiora  (ut  ignis  et  aer)  augentur,  et  in- 
feriora  (ut  aqua  et  terra)  minuuntur  ac 
convertuntur  in  superiora;  et  econverso, 
recedente  sole  et  accedentibus  stellis  fri- 
gidis  (ut  Saturno  atque  Mercurio),  accidit 
et  augetur  generatio  aquse  et  terrae.  Itaque, 
sicut  accedente  sole  ad  zenith  unius  regio- 
nis,  per  accessum  ejus  plus  generatur  ibi 
de  igne,  et  minuitur  de  aqua;  sic  per 
recessum  ejus  ab  alia  regione,  tantum  ge- 
neratur  in  illa  de  frigidis  elementis  :  sic- 

T.  22. 


die  et  refluit  ?  Albumasar  ubi  supra,  dicit 
quod  Iuna  in  quartis  cceli  habet  effectum 
consimilem  in  quartis  terrte  oppositis,  ita 
quod  sicut  in  orientali  quarta  inter  orien- 
tem  atque  meridiem,  quum  luna  est  in 
ascendendo  super  hemisphasrium,  tunc 
causat  fluxum  in  hac  quarta;  et  descen- 
dente  luna  a  puncto  meridiei  ad  occiden- 
tem,  continue  incipit  mare  decrescere  in 
illa  quarta  in  qua  prius  crevit,  et  fluit  in 
alia  quarta  occidentali ;   descendenteque 

7 


98 


1N   LlBltUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  :    QUyEST.    I 


luna  ab  occidente  sub  terram  usque  ad 
angulum  mediae  noctis,fluit  mare  in  quar- 
ta  orientali  super  terram  illi  quartae  oppo- 
sitam  in  qua  est  tunc  luna  :  et  ita  jam 
bis  in  illa  die  fit  fluxus  in  illa  quarta,  et 
sic  de  aliis. 

De  hac  materia  scribit  Scotus  diffu- 
se,  prosequendo  qualiter  ccelestia  corpora 
agunt  et  imprimunt  in  mixta  imperfecta 
(ut  sunt  impressiones  qua?  generantur  in 
aere,  prout  hoc  in  libro  Meteororum  ple- 
nius  edocetur),  in  cetera  quoque  praetacta, 
imo  et  in  homines  quantum  ad  partem 
corpoream,  non  tamen  quoad  partem  in- 
tellectivam    necessitando,   sed    inclinando 

p.9od',93  indirecte,  ut  tactum  est. 

mfinc,  etc.  Insuper,  prima  parte  libri  de  Universo, 
disputans  Guillelmus  adversus  eos  qui  cir- 
ca  effectus  planetarum  ac  siderum  erra- 
verunt  :  Circa  effectus,  inquit,  planelarum 
atque  stellarum  fixarum  aliqui  erraverunt 
erroribus  impiis  ac  blasphemis,  dicendo 
quosdam  eorum  esse  malevolos  et  infor- 
tunatos,  ac  causas  vitiorum  saseuli  hujus, 
videlicet  homicidiorum,  furtorum,  frau- 
dium,  contentionum,  bellorum,  et  consi- 
milium.  Sicque  specialiter  diffamaverunt 
Saturnum  et  Martem  :  quod  redundat  in 
Creatoris  injuriam,  a  quo  naturam,  esse, 
ac  virtutem  sortiti  sunt.  Unde  sequeretur 
ipsum  esse  malevolum,  qui  scienter  ac 
sponte  tales  creaverit  illos.  Quod  si  dixe- 
rint  mala  hujusmodi  non  provenire  a  Sa- 
turno  et  Marte  per  se  nec  naturali  inten- 
tione,  nec  voluntaria,  constat  eos  malos 
non  esse.  Quod  enim  per  accidens  est,  non 
directe  denominat,  nec  naturales  aufert 
proprietates  :  ideo  Mars  et  Saturnus  non 
exstant  malevoli ;  sicut  nec  lux  solis  di- 
cenda  est  mala  ob  hoc  quod  alicui  visui 
est  nociva,  nec  ignis  est  malus  quia  in- 
terdum  comburit  templum  Dei  aut  homi- 
nem  sanctum.  Unde  qui  attribuunt  Saturno 
vim  adjuvandi  intellectum  humanum,  ne- 
quaquam  debent  Saturno  adscribere  cor- 
ruptiones,  abusiones,  fraudes,  versutias 
inclinationesque  pravas,  mendacia  atque 
perjuria  intellectus;  sed  magis  haec  omnia 


A  fieri  in  intellectu  ex  ineptitudine  et  inha- 
bilitate  susceptibilis,  utpote  potentiae  in- 
tellectivae,  seu  incapacitate  ipsius  :  quae 
ineptitudo  inest  ei  ex  parte  materiae  seu 
corporis,  sicut  in  tibia  claudicante  vitium 
claudicationis  est  ex  indispositione  mate- 
riae,  non  ex  progressiva  et  motiva  virtute. 
Juxta  exempla  haec,  ponendum  esset  as- 
tronomis,  si  verae  essent  eorum  opiniones, 
ut  quum  Saturnus,secundum  eos,adspiciat 
virtutem  animae  intellectivam,  tamen  ex 
parte  corporis  impeditur  hujusmodi  ope- 

B  ratio  Saturni,  et  retorquetur  in  aliud  seu 
in  contrarium.  Nempe,  quum  secundum 
eos,  Salurnus  intendat  dirigere  et  illumi- 
nare  virtutem  intellectivam  humanam  ad 
intelligendum  recla,  utilia,  salubria,  etiam 
interdum  usque  ad  prophetia?  splendorem, 
impeditur  tamen  hsec  intentio  operatioque 
Saturni  ex  corporis  dispositione:  et  quum 
ex  illuminatione  Saturni(juxta  eorum  opi- 
nionem)  deberet  intellectus  esse  studio- 
sus  circa  scientias  salutares,  efficitur  cir- 
ca  alias  curiosus,  intenditque  fraudibus,ac 

C  interdum  melancholicus  redditur,  quem- 
admodum  in  visu  corporeo  multiplex  con- 
sistit  deceptio,  non  ex  ipsa  vi  naturali 
visiva,  sed  ex  organi  qualitate  accidenti- 
busque  diversis.  Conformiter  dicendum 
eis  esset  de  Jove.  qui  quum  secundum 
eos,  intendat  et  influat  super  animas  ho- 
niinum  fidem  seu  fidelitatem. clementiam. 
justitiam,  benignitatem,  modestiam,  man- 
suetudinem,  tamen  a  parte  materiae  seu 
corporis  impeditur  haec  operatio  ejus,  ita 
quod  animus  hominis  fit  remissus,  male 

D  flexibilis,  dissolutus,  aut  certe  crudelis  ac 
durus.  Sic  et  de  Marte  dicere  habent,  qui 
quum  secundum  eos,  intendat  magnificen- 
tiam  conferre  hominibus,  justamque  in- 
dignationem  contra  vana,  fceda  et  vilia, 
nihilo  minus  ex  parte  corporis  inclinatio 
hujusmodi  bona  ex  influentia  Martis  (ut 
dicunt)  impressa,  in  qualitates  et  actiones 
vergit  contrarias  :  velut  si  quis  intendens 
ab  igne  recipere  calefactionem,  suscipiat 
ustionem.  De  Venere  quoque  sic  dicere 
habent,quae  quum  juxta  eos,  intendat  vim 


DE    FINE    CONSTITUTIONIS   COELESTIUM   CORPORUM,   ETC. 


99 


generativam  praestare  aut  adjuvare,  tamen 
materia?  dispositio  quandoque  extendit  eam 
in  detestandam  luxuriam  intolerabilem- 
que  ac  prostitutam  libidinem.  Mercurius 
item,  quum  secundum  eos,  intendat  ju- 
vare  atque  dirigere  virtutem  interpreta- 
tivam  in  homine,  eloquentiamque  confer- 
re,  dispositio  tamen  materiae  facit  ut  non 
eloquentia,  sed  loquacitas  et  histrionica 
garrulitas  recipiantur.  Pariformiter  de  so- 
le  habent  sentire,  qui  quum  secundum 
eos,  eminentiam,  dignitatem  et  vim  alio- 
rum  regitivam  contribuat,  ex  ineptitudine 
tamen  corporis  recipiuntur  superbia,  am- 
bitio  et  violenta  oppressio  aliorum.Postre- 
mo,  de  luna  est  eis  consimiliter  sentien- 
dum,  quod  bona  sit,  et  ex  sua  natura  bene 
intendat  animabus  humanis,  quamvis  ex 
praefata  radice  contingat  oppositum.  Sic- 
que  evidenter  stat  bonitas  absque  infa- 
matione  malitiae  in  septem  planetis.  Nec 
loquor  hic  nisi  de  virtutibus  naturalibus 
acquisitis,  et  vitiis  eis  oppositis.  —  Haec 
Guillelmus,  qui  praeallegato  loco  et  in  libro 
de  Fide  et  legibus,  de  his  multa  inducit, 
quorum  aliqua  infra  tangentur. 

Nunc  plenius  perscrutandum,  an  ccele- 
stia  corpora  efficientiam  habeant  in  libe- 
rum  arbitrium  superioresque  animae  vires. 

Ad  quod  Thomas  respondet  :  Quum 
propria  operatio  rei  sequatur  ejus  natu- 
ram,  illud  tantum  potest  esse  causa  ope- 
rationis  rei,  quod  aliquo  modo  est  causa 
suae  naturae.  Idcirco  quum  actus  ex  liber- 
tate  arbitrii  procedentes,  ex  hoc  quod  vo- 
luntarii  sunt  atque  in  nostra  potestate, 
proprie  nominentur  actus  humani,  non 
possunt  in  aliquam  causam  directe  reduci 
quae  ipsius  animae  causa  non  sit.  Ideo  se- 
cundum  diversas  positiones  de  causa  et 
productione  animae  rationalis,  consecutae 
sunt  variae  opiniones  de  causalitate  ac- 
tuum  humanorum. 

Quidam  namque  philosophi  sensum  et 
intellectum  idem  esse  dixerunt,  in  tan- 
tum  quod  sicut  ex  transmutatione  corporis 
transmutatur  sensus,ita  et  intellectus,pro- 


A  ut  de  Democrito  refert  Philosophus.Quum- 
que  omnes  virtutes  corporales  ex  corpore 
dependentes,  reducantur  in  virtutes  cce- 
lestium  corporum  tanquam  in  causas,  se- 
quebatur  quod  corpora  coelestia  directe 
causalitatem  haberent  super  animas  rati- 
onales,  et  per  consequens  super  operati- 
ones  earum.  Hinc  ponebant,  quod  qualis 
unusquisque  est  secundum  dispositionem 
quam  ex  nativitate  consequitur  ex  im- 
pressione  ccelestium  corporum,  talis  ei 
finis  appareat  bonus,  sicque  diversificen- 

B  tur  hominum  electiones,  uno  hoc,  alio 
aliud  eligente.  —  Verum  ista  opinio  a 
philosophis  satis  est  reprobata,  qui  pro- 
baverunt  intellectum  non  esse  potentiam 
organicam,  electiones  quoque  in  nostra 
consistere  potestate  :  alias  homo  nec  poe- 
nam  nec  gloriam  mereretur.  Unde  et  San- 
cti  errorem  istum  tanquam  haereticum 
damnaverunt. 

Alii  intellectum  a  sensu  distinguentes, 
in  hoc  quod  ad  corpus  non  dependet,  nec 
actum  suum  corporali  organo  explet,  di- 

C  xerunt  nullam  corporalem  virtutem  ha- 
bere  causalitatem  super  intellectum  hu- 
manum,  sed  ipsum  omnino  ab  extrinseco 
esse,ideoque  electionem  humanam  ex  cce- 
lestibus  non  dependere  corporibus  nisi 
per  accidens,  in  quantum  videlicet  ex 
dispositione  corporis  quam  impressio  cce- 
lestis  re!inquit,aliquo  modo  inclinatur  ani- 
ma  ad  sequendum  corporales  affectiones, 
per  modum  quo  passiones  corporales  ra- 
tionem  inclinant  et  quandoque  deducunt. 
Verumtamen,  quoniam  posuerunt  animas 

D  mediantibus  intelligentiis  a  Deo  creari,  di- 
xerunt  motores  orbium  causare  motus  af- 
fectionesque  voluntatis  humanae.  Unde  Avi- 
cenna  in  fine  Metaphysica?  suae  affirmat, 
quod  varietas  operum  voluntatis  reducitur 
ut  in  causam  in  conceptiones  uniformes 
motorum  ccelestium.Nec  tamen  posuerunt 
tolli  libertatem  arbitrii,  quum  impressio 
recipiatur  secundum  modum  recipientis. 
—  Sed  haec  quoque  opinio  est  contra  fi- 
dem,quae  testatur  animas  rationales  a  solo 
Deo  immediate  creari. 


100 


1N   LIBIIUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XV  ;    QU^EST.    I 


Idcirco  nec  corpus  cceleste,  nec  aniina 
ejus,  neque  intelligentia,  sed  Deus  omni- 
potens  est  directe  et  per  se  causa  electio- 
nis  humanae.  Nihilo  minus  exteriores  liberi 
arbitrii  actus  causalitati  corporum  subjici- 
untur  ccelestium,secundum  quod  in  corpo- 
rali  exsecutione  consistunt,  non  secundum 
quod  a  voluntate  aut  libero  arbitrio  impe- 
rantur,  quum  motus  inferiorum  reducantur 
in  motus  superiorum  tanquam  in  causas. 

Postremo,  si  objiciatur  quod  ex  conside- 
ratione  complexionum  medici  multa  pra3- 
dicunt  de  actibus  et  moribus  hominum 
(quod  fieri  non  valeret,nisi  homines  etiam 
quantum  ad  partem  intellectivam  seque- 
rentur  corporalem  suam  dispositionem); 
dicendum,quod  plurimi  sequuntur  anima? 
passiones  et  corporis  dispositiones,  non  ta- 
men  ex  necessitate  :  ideo  talia  possunt 
prasciri  non  cerlitudinaliter,  sed  conje- 
cturaliter  tantum.  Attamen  secundum  Au- 
gustinum  secundo  super  Genesim,  non  est 
tutum  talibus  pranuntiationibus  multum 
intendere,  quum  plerumque  astrologi  vera 
annuntient  non  tam  ex  signis  coelestibus, 
quam  ex  daemonum  occultis  instinctibus. 
—  Haec  Thomas  in  Scripto. 

At  vero  in  prima  parte  Summae,  quas- 
art.  4.  stione  centesima  decima  quinta  :  Corpora 
(inquit)ccelestia,in  corpora  quidem  directe 
imprimunt  et  per  se;  in  vires  autem  ani- 
mae  quae  sunt  perfectiones  organorum, non 
directe,  sed  per  accidens  imprimunt :  quo- 
niam  vires  illae  a  suis  actibus  impediuntur 
ex  indispositione  corporalium  organorum, 
quae  superiorum  corporum  influentiis  di- 
recte  subjiciuntur.  Intellectus  etiam  et  vo- 
luntas,  per  accidens  et  indirecte  ccelestes 
impressiones  aliquo  modo  suscipiunt,  in 
quantum  aliquid  ab  inferioribus  atque  or- 
ganicis  viribus  sumunt  in  aclibus  :  di- 
versimode  tamen,  quoniam  intellectus  de 
necessitate  accipit  ab  inferioribus  viribus 
apprehensivis ;  unde  turbata  imaginativa 
vel  cogitativa  aut  memorativa,  necessario 
turbatur  actio  intellectus.  Voluntas  autem 
non  ex  necessitate  sequitur  inclinationem 
sensitivi  appetitus.  Hinc  impressio  coele- 


A  stium  corporum  minus  pertingit  ad  vo- 
luntatem,  quae  est  proxima  causa  actuum 
humanorum,  quam  ad  intellectum.  Haec 
Thomas  in  Summa. 

Qui  ad  ista  probanda  multas  ac  fortes 
inserit  rationes  in  Summa  conlra  gentiles, 
libro  lertio.  Primo,  quoniam  ordo  divinae  caP.  8*. 
providentiae  habet,  ut  inferiora  ac  corpo- 
ralia  per  spirilualia  ac  digniora  regantur: 
sed  intellectus  noster  et  voluntas  sunt  spi- 
rituales  polentia?,atque  cunctis  corporibus 
digniores.  Item,  nil  agit  ultra  speciem  su- 

B  am  :  ergo  nec  corporalia  et  mobilia  im- 
primere  queunt  directe  in  spiritualia  ac 
immobilia,  quales  sunt  intellectus  et  vo- 
luntas.  Rursus,  quae  naturaliter  et  neces- 
sario  fiunt,  haec  ut  in  pluribus  accidunt, 
quum  nalura  sit  determinata  ad  unum,nec 
deficil  nisi  ut  in  paueioribus,  secundum 
Philosophum  ;  elecliones  vero  hominum 
pro  majori  et  maxima  parte  sunt  devian- 
tes.  Falsum  est  ergo  quod  dixit  Ilomerus  : 
Talis  est  intellectus  in  diis  hominibusque 
terrenis,  qualem  in  dies  inducit  pater  de- 

C  orum  atque  virorum,  id  est  sol,  vel  potius 
Jupiter,  quem  summum  esse  Deum  dice- 
bant,  intelligentes  peF  ipsum  totum  cce- 
lum,  secundum  Augustinum  libro  de  Civi- 
tate  Dei.  Haec  ibi.  —  Concordat  Petrus. 

Item  Richardus.  Qui  loquitur  de  cometa: 
Dicunt  aliqui,  quod  cometa  nec  est  stella 
cceli,  neque  naluraliter  generatur,  sed  jus- 
sione  divina,  nec  naturalem  habet  signi- 
ficationem.  Alii  vero,  viam  philosophicam 
magis  sequentes,  dicunt  quod  cometa  sit 
impressio  sicca  et  calida,  generata  in  su- 

D  periori  aeris  parte  prope  ignem  ex  vapore 
sicco  et  calido;  et  globus  vaporis  illius 
adunatus,  apparet  corpus  stella? ;  partes 
vero  ipsius  vaporis  discontinuatae  circa 
globum,  in  longinquum  protensae,  in  suis 
extremitatibus  globo  conjunctae,  sunt  qua- 
si  coma  ipsius.  Et  secundum  hanc  positio- 
nem,  cometa  signat  et  causat  non  per  se, 
sed  per  accidens,  mortalitatem  provenien- 
tem  ex  infirmitatibus  calidis  et  siccis. 
Vehemens  quippe  distemperataque  siccitas 
consueta  est  pravenire  et  concomitari  ge- 


DE   FINE    CONSTITUTIONIS    COELESTIUM   C0RP0R.UJI,    ETC. 


101 


nerationem  cometae.  Et  quia  ut  plurimum 
divites  ealidis  nutriuntur,  ideo  tempore 
illo  multi  divites  moriuntur,  inter  quos 
mors  regum  ac  prineipum  exstat  notabilis. 
Haec  Richardus. 

Amplius,Bonaventura  praeclare  hic  scri- 
bit,  sed  sensus  quasi  totus  praehabitus  est. 
Etenim  quaerit,  utrum  ex  impressionibus 
luminarium  causetur  in  hominibus  diver- 
sitas  morum.  Respondet  :  Mores  hominum 
eventusque  futurorum  a  sideribus  et  pla- 
netis  causari,  dupliciter  potest  intelligi. 
Primo,  quod  inde  causentur  necessario  et 
sufficienter;  secundo,  quod  dispositive  et 
contingenter.  Primo  modo  repugnat  fidei, 
rationi  et  experientise ;  et  culpam  homi- 
num  refundit  in  Deum,  datque  peccandi 
licentiam.  Derogat  quoque  divinae  justitiae 
punienti  hominum  culpas,  quum  eas  vita- 
re  non  valeant,  sicut  de  hoc  scribit  Da- 
mascenus  libro  secundo,  capitulo  septimo. 
Hinc  contra  istum  errorem  disputat  S.  Gre- 
gorius  in  homilia  de  Epiphania.  De  his 
multa  pulchra  conscribit  Bonavenlura  :  de 
quibus,  quum  sententialiter  sint  inducta, 
pertranseo. 

Durandus  quoque  :  Aliquid  (inquit)  ha- 
bere  causalitatem  super  actum  seu  motum 
alterius,  intelligi  potest  dupliciter,  puta 
causando  aut  impediendo.  Causando,  in- 
telligi  potest  tripliciter  :  primo,  quoniam 
dat  naturam  ad  quam  sequitur  actus  seu 
motus,  quemadmodum  gravia  et  levia  di- 
cuntur  moveri  a  generante ;  secundo,  in 
naturam  subjectam  imprimendo,  ut  qui 
lapidem  projicit  sursum  :  et  horum  utrum- 
que  est  causa  per  se.  Tertio  aliquid  est 
causa  motus  gravium  per  accidens,  ut  qui 
removet  prohibens  motum  illorum.  Impe- 
diendo  etiam,  aliquid  est  causa  alterius 
dupliciter  :  primo  directe,  sicut  contrari- 
um  praedominans,  ut  aqua  frigida  impedit 
ignem  a  calefactione ;  secundo  indirecte, 
subtrahendo  objectum,  ut  qui  retrahit  li- 
gnum  ex  igne.  Quumque  ccelum  non  sit 
causa  rationalis  naturae,  constat  quod  non 
habeat  causalitatem  super  actus  intelle- 
ctus  aut  voluntatis  primo  modo;  neque  se- 


A  cundo  modo  :  quoniam  bonum  et  malum 
quod  inest  nobis  ab  extrinseco,  non  habet 
rationem  meriti  sive  demeriti,  sed  potius 
pcena3  aut  praemii.  Unde  secundum  Augu- 
stinum  primo  de  Libero  arbitrio,  est  ma- 
lum  quod  patimur,  et  est  malum  quod 
facimus.  Primum  est  malum  poenae;  se- 
cundum  est  malum  culpae.  Amplius,  cor- 
pus  cceleste  non  potest  directe  impedire 
actum  liberi  arbitrii,  quoniam  nihil  per  se 
impedit  actum  alterius,  nisi  ponendo  ac- 
tum  suum  circa  idem  subjectum  cum  actu 

B  alterius  :  quia  contraria  compatiuntur  se 
in  diversis,  atque  impediunt  se  tantum 
respectu  ejusdem.  Coelum  autem  nullam 
potest  habere  impressionem  in  liberum 
arbitrium,  sicut  ostensum  est  :  ergo  non 
potest  directe  impedire  aut  prohibere  ac- 
tum  ipsius  ;  potest  tamen  hoc  indirecte,  c/>9sb. 
agendo  in  partem  sensitivam,  sicut  prae- 
habitum  est.  Haec  Durandus. 

Praeterea,  ut  inducta  de  effectibus  plane- 
tarum  ac  siderum   plenius  intelligantur, 

C  aliqua  sunt  addenda.Nempe  de  ista  materia 
diffuse  disseruit  reverendus  pater,  domi- 
nus  Petrus  de  Alliaco,  doctor  prseclarus, 
Cardinalis,  et  Cameracensis  episcopus,  in 
tractatu  suo  de  Lege  et  sectis,  contra  su- 
perstitiosos  astronomos,  in  quo  ait  capi- 
tulo  primo  :  Sicut  narrat  Gallorum  doctor 
eximius  Guillelmus  Parisiensis  libro  suo 
de  Fide  et  legibus,  quidam  sapientium 
saeculi  hujus  diversitates  legum  attribuunt 
ccelis  et  stellis,  sicut  et  alias  hominum  di- 
versitates  et  conditiones,dicentes  quod  lex 

D  Hebraeorum  ortum  habuit  a  Saturno  et 
ejus  ccelo;  unde  et  diem  Saturni,  qui  est 
dies  sabbati,  celebrem  habent,  in  qua 
etiam  die  praesertim  vacant  legi  suae  Ie- 
gendae  atque  discendae.  Ob  multiplicia  quo- 
que  infortunia  Saturni,  videlicet  retrogra- 
dationes,  combustiones,  aliasque  occasio- 
nes,  lex  illa  et  regimen  ejus  ac  populus 
variis  cladibus,  tribulationibus,  multipli- 
cibusque  infortuniis,  semper  exposita  fuit 
et  est.  Quoniam  etiam  Saturnus  (ut  aiunt) 
dux  est  prophetiae  ac  revelationum,  idcir- 


102 


IN   LIBRLM   II    SENTENTIARUM.   —    DIST.    XV  ;    QOEST.    I 


co  hsec  in  lege  illa  plurimum  abundabant. 
Sunt  et  alia  propria  Saturni  (ut  dicunt)  vi- 
delicet  avaritia,  pertinacia,  duritia  :  quibus 
vitiis  gens  illa  semper  noscitur  laborasse. 
Porro  legem  Sarracenorum  attribuunt  Ve- 
neri,  cujus  die  et  hora  exstitit  promulga- 
ta  :  propter  quod  diem  Veneris  habent 
solennem,  et  venereis  immoderatissime 
sunt  intenti.  De  lege  vero  Christianorum, 
qua?  sola  est  lex  veritatis,  honestatis  ac 
sanctitatis,  effantur  quod  sit  lex  solis,  et 
quod  regimen  ejus  regnum  sit  solis  :  pro- 
pterea  diem  solis,  qui  est  dies  dominica, 
habent  festivum;  et  supremus  praesidens 
in  hac  lege,  scilicet  Papa,  sedem  habet  in 
civitate  solis,  videlicet  Roma,  quae  figuram 
habet  Leonis,qui  in  ccelo  domicilium  solis 
est,  ipsaque  civitas  fundata  est  in  Leonis 
ascensu  seu  ortu. 

At  vero  quidam  dixerunt  legem  Chri- 
stianorum  esse  legem  Mercurii,  quia  Mer- 
curius  (secundum  astronomos)  respectum 
habet  ad  deitatem,  ad  oracula  propheta- 
rum,  et  ad  credulitatem  atque  orationem, 
maxime  dum  ei  conjungitur  Jupiter.  Unde 
et  lex  Mercurialis  pra?  ceteris  difficilior 
est  ad  credendum  :  et  hoc,  propter  motus 
Mercurii  multiplices,ad  cognoscendum  dif- 
ficiles,  et  ob  ejus  circuitus  in  epicyclo  et 
eccentrico  et  tequante,  qui  sunt  difficilio- 
res  ac  mirabiliores  omnibus  motibus  pla- 
netarum,  ut  patet  ex  dictis  Ptolemaei,  et 
plenius  Albategni  ac  Alfragani.  Ideo  si- 
gnat  super  legem  quae  difficiles  habet  ar- 
ticulos,  occultasque  veritates  :  cujusmodi 
est  lex  christiana.  Insuper  dicunt,  quod 
Mercurius  est  significator  scripturse,  et 
profunditatis  scientiae  in  libris  profundis, 
et  facunditatis;  et  signat  quod  christiana 
lex  tam  authenticis  Scripturis  tamque  pro- 
fundis  scientiis  ac  potestate  eloquentia? 
defendetur,  quod  stabit  semper  in  robore 
suo,  quousque  lex  ultima,  quae  erit  lex  lu- 
nae,  lex  Antichristi,  lex  corruptionis  et 
instabilitatis,  eam  ad  tempus  perturbet. 
Dicunt  item,  quod  ista  est  lex  propheta? 
nascituri,  (nunc  nati)  de  virgine,  ut  dixe- 
runt  astrologi.  Omnes  quippe  Chaldaei  Mgy- 


A  ptiique  astrologi  contestantur.quod  in  pri- 
ma  facie  signi  Virginis  oritur  in  terra 
virgo  munda,  puella  immaculata,  corpore 
decora,  vultu  venusta,  habitu  modesta, 
crine  prolixa,  puerum  fovens  in  gremio 
in  terra  Hebra?a.  Sic  etenim  scribitur  in 
majori  Introductorio  Albumasar  Mauri.His 
addunt  quod  si  Jupiter  conjungitur  luna>, 
erit  ex  hoc  lex  luna?,  qua?  ultima  erit, 
quemadmodum  circulus  luna?  est  ultimus, 
et  ha?c  erit  lex  corruptionis  et  fceda,  quae 
violabit  omnes  alias  leges,  et  etiam  legem 

B  ehristianain  ad  tempus.  Luna  namque  (ut 
dicunt)  signat  necromantiam  et  mendaci- 
um  :  idcirco  lex  luna?  erit  magica  et  men- 
dosa  ;  verum  non  diu  durabit,  quoniam 
luna  mutatur  velociter  figuratione  et  luce 
sua.  Statuetur  autem  (ut  dicunt)  ab  aliquo 
magno  potente  ac  impio  qui  aliis  pra?vale- 
bit.  .Estimantque  astronomi  tam  veteres 
quam  moderni,  quod  haec  erit  lex  Anti- 
christi,  qui  ultimo  veniens,  legem  corru- 
ptionis  inducet,  infatuabitque  mundum 
per  magicam  artem  et  per  sua  mendacia. 

C  Praeterea,  quamvis  quaedam  jam  dicta 
videantur  pro  laude  evangelica?  legis  so- 
nare,  potius  tamen  sunt  pro  eversione 
ejus,  si  perspicaciter  considerentur.  Nam 
ut  in  libro  de  Fide  et  legibus  ait  Guillel- 
mus  :  Vera  fides  docet  stellas  et  planetas 
divino  cultui  subditas  esse  ae  legi  divinae, 
non  econverso.  Obedierunt  enim  sol  et  lu- 
na  ipsi  Josue,  cultori  Dei,  stando  immobi-/0{«es,i3. 
les  in  ccelo  spatio  unius  diei,  et  non  nisi 
propter  cultum  Dei  ac  ministerium  legis 
divinae.  Ergo  cultus  Dei,  fides  et  lex,  su- 

D  periores  et  fortiores  sunt  sideribus  ac  pla- 
netis,  et  Dei  cultores  faciunt  illis  potentio- 
res.  Idem  patet  ex  retrocessione  solis  ad  iv.ffeo.xx, 
instantiam  Ezechia?  et  invocationem  Isaia\  "' 
—  Insuper,  cceli  et  stellae  seu  planetae  aut 
scienter  ac  voluntarie  ha?c  operantur,  aut 
naturaliter.  Si  primo  modo,  gravissime 
peccant  in  Deum,  inducendo  sectas  per- 
ditionis  et  peccata  pra?tacta.  Rursus,  mali- 
tia  ista  aut  est  eis  innata,  aut  acquisita  :  si 
innata,  naturaliter  mali  sunt,  et  a  creatio- 
ne  malitiam  istam  sortiti  sunt;  si  acquisi- 


DE   FINE   CONSTITUTIONIS    COELESTIUM    CORPORUM,   ETC. 


103 


ta,  ergo  ab  ingenita  bonitate  mutati  sunt 
et  decepti,  eorumque  animae  peccaverunt. 
Si  vero  pure  naturaliter  agunt,  serviliter 
operantur  et  vilius  quam  creaturae  liber- 
tate  gaudentes ;  atque  in  Creatorem  redun- 
dat  pravitas  eorum,  quum  opus  natura?  sit 
opus  primi  opificis.  —  Amplius,  si  virtu- 
tes  ecelestium  corporum  corporales  consi- 
stunt,  imprimere  nequeunt  in  intellectum 
et  voluntatem,  sicut  est  demonstratum.  Si 
vero  sunt  spirituales,  sequitur  quod  scien- 
ter  et  voluntarie  agunt  prsefatos  effectus  : 
cujus  oppositum  patuit. 

Haec  et  alia  multa  argumenta  dominus 
Petrus  ex  Guillelmo  inducit.  Nihilo  minus 
fatetur  quod  planeta?  dispositive,  non  co- 
actorie,  agere  possunt  ad  legum  et  consue- 
tudinum  immutationem,atque  ad  quaedam 
eorum  qua?  Deus  seternaliter  fieri  pra?or- 
dinavit.  Quod  etiam  consonat  dictis  catho- 
licorum  doctorum  prseallegatis. 

Hinc  praefatus  Petrus  affirmat  :  Omnes 
leges  et  sectae,  quantum  ad  ea  qua?  in  eis 
pure  naturalia  sunt  seu  naturaliter  fiunt, 
astronomica?  potestati,  constellationi  seu 
dispositioni  ccelesti  subesse  aliqualiter  pos- 
sunt,  quia  secundum  Philosophum,  orbis 
iste  inferior  infra  sphseram  luna?,  conti- 
guus  est  et  subjectus  lationibus  superio- 
rum,  id  est  ccelestium  corporum,  ut  tota 
ejus  virtus  inde  gubernetur.  Quod  verum 
est  de  his  qua?  naturalia  sunt  naturaliter- 
que  procedunt,  non  de  his  qua?  pure  libe- 
re,  miraculoseve  fiunt.  Verbi  gratia,  Chri- 
stus  a  sua  nativitate  optima?  fuit  naturalis 
complexionis.  Non  est  ergo  fidei  disso- 
num,  imo  rationi  est  consonum,  quod  sub 
bona  cceli  constellatione  fuerit  natus,  a 
qua  complexionis  sua?  bonitas  naturaliter 
potuit  dependere.  Sic  et  de  conceptione 
ejus  in  utero  Virginis  est  dicendum,  quan- 
tum  ad  naturalem  praeparationem  materia? 
ac  fomentum.  Quemadmodum  et  in  gene- 
Gen.vn.u.  rali  diluvio  per  cataractas  coeli,  quse  tunc 
aperta?  fuisse  leguntur,  Guillelmus  intelli- 
git  partes  cceli  quae  generativa?  sunt  plu- 
viarum  et  inundationis  aquarum  :  qualia 
sunt  signa  aquatica,  Cancer,  Piscis,  stellae 


A  Pleiades  et  Orion.  Itaque  figura  seu  dispo- 
sitio  cceli  est  quasi  liber  naturalis,  inscri- 
ptus  manibus  Dei,  in  quo  tanquam  litteras 
seu  scripturas  legibiles  fecit  luminaria  cce- 
li,  ut  sint  (sicut  Moyses  protestatur)  in  si-  Gen.  i,  u. 
gna  et  tempora.  Ibi  ergo  repraesentantur 
futura  non  quaecumque,  sed  naturaliter 
fieri  possibilia.  Hinc  ex  hujusmodi  signis 
non  potuerunt  prognosticare  astronomi  de 
lege  Christi,  aut  de  supernaturalibus  veri- 
tatibus  fidei.  —  Si  vero  objiciatur,  quod 
de  hujusmodi  multa  praedixerunt  infide- 

B  les,  ut  Hermes  Trismegistus  de  Verbo 
aeterno,  et  Sibylla  de  Christo,  ut  docet  La- 
ctantius,  et  libro  de  Civitate  Dei  recitat 
Augustinus ;  dico,  quod  isti  seu  alii  eis 
consimiles  astronomi  sive  philosophi,  non 
habuerunt  hsec  per  astronomiam  vel  na- 
turalem  scientiam,  sed  forsitan  ex  Scri- 
pturis  quas  legerunt,  aut  per  revelationem 
propheticam,  quam  nec  a  Saturno  neque 
a  ccelo,  ut  fabulantur  astronomi,  sed  a  solo 
Deo  credimus  provenire. 

Verum   ad    confirmationem    propositi, 

C  adhuc  unam  facio  rationem,  quae  tanquam 
Achilles  est  fortior.  Nam  signemus  figu- 
ram  cceli  seu  constellationem,  quae  secun- 
dum  Albumasar  aliosve  astronomos,  signa- 
vit  super  lege  Christi  futura  :  tunc  qusero 
ab  eis,  an  similis  constellatio  aliquando 
pracesserit,  an  non.  Si  dicant  quod  sic,  er- 
go  tunc  similis  propheta  ex  virgine  natus, 
similis  quoque  lex  atque  consimiles  fidei 
veritates  praecesserunt  :  quoniam  similem 
causam  similis  sequitur  effectus,  sicut  et 
simile  signum  simile  signatum.  Quod  con- 

D  sequens  nullus  concedit  fidelium  :  etenim 
fides  tenet  quod  haec  lex,  sicut  et  legisla- 
toris  nostri  Mater,  sit  incorrupta,  nec  pri- 
mam  similem  visa  est',  nec  habere  sequen- 
tem.Porro  si  dicant.quod  nunquam  similis 
constellatio  pra?cessit,neque  futura  sit,  nec 
similis  causa  in  coelo  aut  simile  signum 
unde  sequi  valeat  talis  eventus  seu  similis 
provenire  effectus;  sequitur  quod  ipsi  alii- 
ve  auctores  astronomia?.  non  potuerunt  ha- 
bere  experientiam  astronomiae  praedeces- 
sorum    suorum,   et  per   consequens   nec 


104 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QU/EST.    I 


naturalem  scientiam  quod  hujusmodi  con- 
stellatio  esset  aliquo  modo  signum  pro- 
gnosticans  aut  causa  efficiens  hujus  legis 
aut  sectac  futurse  :  quare  nec  talem  esse 
eam  futuram  ex  hujusmodi  constellatione 
naturaliter  pracognoscere  potuerunt.  In- 
super,  si  similis  constellatio  nunquam  pra>- 
cessit  neque  sequetur,  consequens  est  quod 
motus  seu  revolutiones  coelestes  impro- 
portionabiles  incommensurabilesque  con- 
sistant,  ita  quod  ccelum  nunquam  revolvi- 
tur  punctualiter  seu  prsecise  ad  eumdem 
statum  :  cujus  oppositum  videlur  suppo- 
nere  communis  astronomorum  opinio.  — 
Ha?c  Petrus  praefatus. 

In  cujus  verbis  videlur  obscurum  quod 
ait,  quod  ex  quo  Christus  oplimae  fuit 
complexionis,  sub  bona  consteliatione  sit 
natus,  a  qua  complexionis  sua;  bonitas  po- 
tuit  naturaliter  dependere ;  similiter  con- 
ceptio  ejus  in  Virgine,quantum  ad  natura- 
lem  pra?parationem  materiae  ac  fomenlum. 
Contra  quee  breviter  objici  potest,  quod 
sacratissimum  corpus  Christi  omnipotenti 
virtute  Spiritus  Sancti  ex  purissimis  san- 
ctissima?  Virginis  sanguinibus  formatuin, 
organizatum,  complexionatum  est  in  in- 
stanlhin  quo  mirabilissimo  prorsusque  su- 
pernaturali  opere  nulla  causa  creata  coope- 
rata  effective  censetur,  juxta  quod  asserit 
Augustinus  :  In  his  qua?  sunt  super  nafu- 
ram,tota  ratio  operis  est  polentia  facientis. 

Amplius,  idem  Petrus  in  eodem  tractatu 
inquirit,  An  motus  ccelestium  corporum 
sint  invicem  commensurabiles  et  propor- 
tionabiles.Ad  cujus  quaesiti  partem  utram- 
que  multas  rationes  inducit,  quas  tamen 
fatetur  solum  probabiles  esse,  non  demon- 
strativas.  Innuit  quoque  qua?stionem  illam 
de  commensuratione  et  proportionalitate 
ccelestium  motuum  dupliciter  posse  intel- 
ligi  :  primo,  an  etiam  pariant  sensibilem 
sonum  seu  audibilem  harmoniam  ;  secun- 
do,  au  solum  intelligibilem  consonantiam 
generent.  Quod  autem  audibilem  faciant 
sonum,  sic  arguit  :  Proportio  irrationabilis 
seu  incommensurata  excludit  e  ccelis  non 


A  solum  arithmeticam,  sed  etiam  subalter- 
natam  ei  scientiam,  utpote  musicam.  Pro- 
portio  quippe  sic  irrationabilis,est  ab  omni 
consonantia  aliena,magisque  apta  luctibus 
horrendis  inferni,  quam  motibus  atque 
concentibus  coeli,  in  quibus  dulcissima 
musica  (secundum  philosophorum  testi- 
monia)  ponitur  resonare  et  Dei  gloriam 
enarrare.  Unde  Pythagoras  summam  ibi 
consonantiam  se  fatebatur  audisse,  per  cu- 
jus  dulcedinem  opifex  mundi  nexum  uni- 
versa?  fabrica?  mundana?  creditur  modera- 

B  ri.  Denique  Tullius  sexto  de  Republica 
narrat  somnium  Scipionis,  ubi  dicitur  quod 
implebat  aures  ejus  cantus  dulcisonus  qui 
pulsu  et  motu  efficitur  ccelestium  orbium. 
Quod  exponens  Macrobius,  allegat  Plato- 
nem,  qui  dum  in  Iibro  suo  de  Republica 
de  spha?rarum  ccelestium  volubilitate  lo- 
queretur,  ait  spluerarum  motum  nume- 
ris  musicis  exhiberi.  Insuper  theologi  gen- 
tilium,  puta  poeta?,  dixerunt  esse  novem 
musas  coelesles,  videlicet  octo  splnerarum 
musicos  cantus  seu  sonos,  unamque  con- 

C  sonantiam  maximam  ex  illis  omnibus  re- 
sultantem.  Rursus,  ad  hoc  propositum  al- 
legat  Hesiodum  Macrobius  super  Somnium 
Scipionis,  multaque  dicit  de  musica  illa 
coelesti,  concludens  quod  ideo  omnis  ani- 
ma  in  hac  vita  musicis  capitur  sonis,  quia 
in  corpus  descendens,  secum  defert  me- 
moriam  musiea?  cujus  in  ccelo  conscia  fuit. 
Pra?terea  Boetius  contestatur,  quod  non 
fruslra  a  Plalone  sit  dictum,  mundi  ani- 
mam  musica  consonantia  esse  compactam; 
quod  item  dubitari  non  queat,  quin  anima? 

D  nostra?  ac  corporis  status  eisdem  quodam- 
modo  proportionibus  videatur  esse  com- 
positus  quibus  modulationes  astronomica? 
copulantur.  Adhuc,  Boetius  musicam  po- 
suit  trinam,  primam  vocans  mundanam, 
de  qua  dicit  quod  in  his  perspicienda  est 
qua?  in  coelo  aut  elementorum  compagine 
aut  temporum  varietate  visuntur.  Unde 
subjungit  :]\Ton  potest  ab  hac  coelesti  verti- 
gine  ratus  modulationis  ordo  absistere.  At 
vero  Hermes,  pater  philosophorum  :  Xon 
immerito,  inquit,  in  hominum  coetuin  mu- 


QU.EST.    II    :    DE   OPERIBUS   QUINT.E    ET    SEXT.E   DIERUM 


103 


sarum  chorus  a  summa  exstat  Deitate  de-  A 
missus,  ne  terrenus  mundus  videretur  in- 
cultior  si  modorum  dulcedine  caruisset ; 
sed  potius  ministratis  hominum  cantilenis, 
celebraretur  laudibus  qui  solus  est  omnia, 
aut  pater  est  omnium,  atque  coelestibus 
laudibus,  nec  in  terra  harmoniae  defuisset 
suavitas.  Haec  demum  rationalis  proportio 
ccelestem  efficiens  musicam,  in  Eloquiis 
Jobwxvm,  tangitur  sacris,  quum  legitur  :  Quis  enar- 

37 

rabit  coelorum  rationem,  aut  concentum 
cceli  dormire  quis  faciet?Hinc  Cassiodorus 
musicam  recommendans  :  Quid,  inquit,  B 
prtestantius  machina  cceli,qua3  sonora  dul- 
eedine  modulatur,  et  naturae  continentiam 
ubique  dispersam  virtutis  suse  gratia  com- 
prehendit? 

Verumtamen  Plato  rationalem  coeli  mo- 
tum  dixit  fieri  sine  sono.  Nec  Aristoteli 
placet,  quod  orbium  motus  faciant  stre- 
pitum  aut  sonum  audibilem.  Non  ergo 
intellexerunt  philosophi  mundi  musicam 
auribus  fore  sensibilem,  sed  animo  intel- 
Iigibilem  :  hocque  (secundum  Hermetem) 
a  paucissimis,  qui  pura  mente  dotati,  sor-  C 
titi  sunt  cceli  suspiciendi  universalem  cu- 
ram.  Hinc  (secundum  eumdem)  musicam 
noscere,  non  est  nisi  cunctarum  rerum 
ordinem  scire.  Ordo  quippe  singularum  re- 
rum  in  unum  collatus,  concentum  quem- 
dam  dulcissimum  verissimumque  conficit. 
Unde  quod  haec  musica  non  sit  percepti- 
bilis  auribus,  Cassiodorus  asserit  dicens  : 
Harmonia  cceli  humano  nequit  explicari 
sermone,  quam  animo  tantum  ratio  dedit, 
sed  auribus  natura  non  prodidit.  Qualis 
vero  in  ccelis  sit  musica,  manifestius  pan-  D 
dit,  dicens  quod  lyram  Mercurius  dicitur 
invenisse,  quam  esse  inter  stellas  requi- 
rendam  putaverunt  astrologi,persuadentes 
ccelestem  exsistere  musicam,  quando  lyrse 
formam  comprehenderunt  inter  sidera  col- 
locatam.  —  Heec  Petrus  prasfatus. 

Verumtamen  Pythagoras  cum  suis  se- 
quacibus  dixit  ccelos  suo  contactu  in  motu 
sensibilem  facere  melodiam  dulcissimam. 
Et  qui  vult  tenere  contrarium,  poterit  di- 
cere  quod  in  hoc  fuit  deceptus  prassertim 


quod  dixit  se  illam  sensibiliter  audivisse ; 
quemadmodum  etiam  fuit  deceptus  dicen- 
do  animas  transcorporari;potissime  tamen 
in  eo  quod  affirmavit  se  recordari  quod 
ante  diu  fuit  idem  in  alio  corpore,  et  quod 
interfuit  preelio  Trojano,  atque  in  illo  ipse 
exstitit  miles  Euphorbius  nomine,  et  se 
fuisse  ibidem  ab  Achille  occisum. 


QU^STIO    II 

PRa?terea  quesritur.De  operibus  quin- 
tse  et  sextse  dierum.  Quinta  etenim  cen. 
die  producti  sunt  pisces  et  aves  ex  aqua.  2t' 

Contra  quod  arguitur  primo  sic  :  Aqua 
est  elementum  non  vivum,ergo  non  potuit 
animalia  viva  producere,  quum  nihil  agat 
ultra  propriae  speciei  ac  naturae  gradum 
et  dignitatem.  —  Secundo,  omnia  anima- 
lia  mixta  constant  ex  quatuor  elementis  : 
ergo  inconvenienter  dicuntur  aliqua  facta 
ex  aqua.  Si  autem  respondeatur,  quod  di- 
cuntur  facta  ex  aqua  tanquam  ex  elemen- 
to  preedominante,  objicitur  quoniam  uni- 
cuique  mixto  debetur  et  convenit  Iocus 
secuudum  elementum  in  ipso  praedomi- 
nans,  ut  dicitur  primo  Coeli.  Sed  locus 
avium  est  vel  aer  vel  terra;  nam  volant  in 
aere,  et  quiescunt  in  terra  :  ergo  terra  aut 
aer  est  eis  pra?dominans  elementum.  — 
Tertio,  vita  animalium  consistit  in  calido 
naturali  et  humido  radicali  :  ergo  ignis 
preedominatur  in  eis. 

In  oppositum  est  Scripturee  auctoritas. 

Ad  ha?c  Thomas  respondet  :  Elementum 
prsedominari  in  corpore  intelligi  potest 
dupliciter  :  vel  secundum  suum  genus, 
vel  quantum  ad  id  quod  est  proprium  illi 
corpori  in  genere  illo.  Dum  enim  alicui 
generi  deputatur  complexio  aliqua,  hoc 
non  est  secundum  indivisibilem  gradum, 
sed  secundum  latitudinem  quamdam,  ita 
quod  est  invenire  tenninos  aliquos  ultra 
quos  non  salvatur  generis  illius  comple- 
xio  :  imo  inter  terminos  illos  est  diversitas 


106 


IN  UBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QU^ST.    II 


multiplex,  secundum  quod  acceditur  ad 
unum  vel  alterum.  Verbi  gratia,complexio 
debita  corpori  humano  est  complexio  tem- 
peratissima;  attamen  multi  sunt  gradus 
temperamenti,  secundum  quos  quidam  di- 
cuntur  melancholici,  quidam  cholerici, 
etc,  propter  propinquitatem  ad  terminos 
complexionis  speciei  humana?  vel  in  ca- 
lore  aut  frigore,  ita  tamen  quod  est  ali- 
quis  gradus  caloris  vel  frigoris  quem  non 
transcendit  humana  complexio. 

Dico  igitur,  quod  loquendo  de  ele- 
mento  praedominante  in  corpore  animalis 
quantum  ad  complexionem  consequentem 
ipsum  genus,  oportet  quod  elementa  infe- 
riora  et  grossiora  secundum  quanlitatem 
excedant  elementa  subtiliora,  qua?  tamen 
excedunt  virtute  in  mixtis  secundum  cali- 
dum  et  humidum,  in  quibus  vita  consi- 
stit  :  qua?  sunt  qualitates  principales  ignis 
et  aeris.  Nempe  quum  corpora  animalium 
debeant  esse  aliis  temperatiora,  quatenus 
a  contrariis  magis  remota.  et  per  aequalita- 
tem  complexionis  assimilata  natura?  corpo- 
ris  ccelestis,  sortiantur  perfectionem  simi- 
liorem  virtuti  qua?  movet  ccelos  :  oportet 
elementa  inferiora,qua?  sunt  minus  activa, 
eo  quod  habeant  plus  de  materia  et  minus 
de  forma,  secundum  quantitatem  excede- 
re,  ut  virtutis  defectum  suppleat  quanti- 
tatis  excessus.  Verumtamen  complexio  in 
qua  salvatur  animalis  natura,  multas  ha- 
bet  diversitates  ;  atque  secundum  quod 
accedit  ad  unum  extremum  vel  alterum, 
dicitur  in  eo  dominari  hoc  aut  illud  ele- 
mentum. 

Ignis  demum  secundum  virtutem  domi- 
natur  in  corpore  sensitivo,  eo  quod  calor 
instrumentum  sit  anima? ;  non  tamen  po- 
test  esse  quod  ignis  dominetur  secundum 
quantitatem  materise,  quia  ignis  quum  ma- 
xime  sit  activus,  alia  consumeret  elemen- 
ta.  Itaque  in  corporibus  animalium  ter- 
ra  prsedominatur  simpliciter  quantum  ad 
quantitatem  :quoniam  aqua  continuat  par- 
■commu-  tes,ita  ut  non  communitionem*,  sed  mixti- 
0"cm  onem  efficiant.  Porro  animalia  pra?  ceteris 
habentia  plus  de  aqua,  dicuntur  constare 


A  ex  aqua,  pensata  eorum  propria  comple- 
xione  per  comparationem  ad  complexio- 
nem  communi  generi  debitam.  Et  secun- 
dum  hoc  pisces  dicuntur  producti  ex  aqua, 
quoad  id  quod  in  aqua  est  grossius;  aves 
vero,  quantum  ad  id  quod  in  aqua  subti- 
lius  est.  —  Auctoritas  vero  Philosophi  ex 
primo  de  Ccelo  adducta,  de  loco  intelligi- 
tur  naturali,  qui  est  terminus  motus,  et  in 
quo  naturaliter  corpus  quiescit  :  sicque 
locus  avium  non  est  aer,  quoniam  non  in 
aere,  sed  in  terra  quiescunt ;  aer  vero  est 

B  Iocus  earum  quantum  ad  motum  anima- 
lem,  cujus  principium  non  est  gravitas  et 
levitas.  —  Ha?c  Thomas  in  Scripto.  Ex  qui- 
bus  ad  objecta  patet  solutio,  primo  exce- 
pto,  ad  quod  dicendum  quod  aqua  et  terra 
dicuntur  principia  productiva  materiali- 
ter,  non  efficienter. 

PraMerea  in  prima  parte  Summa?,  qua>- 
stione  septuagesima  prima  et  secunda  : 
Operi  (inquit)  distinctionis  correspondet 
per  ordinem  opus  ornatus.  Hinc  sicut  inter 
tres   dies   deputatas   distinctioni,    media, 

C  qua?  est  secunda,  deputatur  distinctioni 
medii  corporis,  scilicet  aqua?  ;  ita  inter 
tres  dies  ornatui  deputatas,  media,  qua? 
est  quinta,  deputatur  ornatui  ejusdem  ele- 
menti  per  productionem  avium  piscium- 
que  ex  aqua.  Sexta  autem  die,  qua?  est  ter- 
tia  dies  ornatus,  correspondens  tertia?  diei 
distinctionis,  decorata  est  terra  per  ma- 
terialem  productionem  jumentorum  ex  ea. 
Per  jumenta  autem  et  pecora  intelligun- 
tur  bruta  domestica  ;  per  bestias,  animalia 
sa?va,  ut  ursi,  leones ;  per  reptilia  vero 

D  designantur  animalia  non  habentia  pedes 
quibus  eleventur  a  terra,  vel  habentia  tam 
breves  quod  modice  elevantur,  sicut  la- 
certa?  et  formica?.  Alia  inter  ha?c  se  habent 
medio  modo,  qua?  per  quadrupedia  desi- 
gnantur.  Vel,  quadrupedia  preemisit  quasi 
genus,  et  alia  subjunxit  ut  species  :  sunt 
enim  qua?dam  quadrupedia  reptilia,  ut 
laeerta?. 

In  descriptione  quoque  productionis 
plantarum,  nulla  mentio  fit  de  vita,  quia 
imperfectissimam  vitam  habent.sed  de  ge- 


DE    OPERIBUS    QUINT.E   ET   SEXT^   DIERUM 


107 


neratione  dumtaxat,  quia  secundum  hanc 
tantum  in  ipsis  est  vita.  Porro  inter  ani- 
malia,  communiter  perfectiora  sunt  terre- 
stria  avibus  et  piscibus,  propter  majorem 
distinctionem  membrorum  :  ideo  animalia 
terrestria  vocat  animam  viventem,  sed  pi- 
sces  nominat  reptile  anima?  viventis.  Quum- 
que  inter  animalia  ista  perfectissimus  gra- 
dus  vita?  exsistat  in  homine,  ideo  vitam 
hominis  non  dicit  Moyses  produci  a  terra 
aut  aqua,  sed  a  Deo.  —  Quamvis  etiam 
qua?dam  animalia  videntur  hominibus  in- 
utilia,  quia  eorum  commoditates  ignorant, 
non  tamen  superflua  sunt,  quum  ordo  re- 
rum  et  universitatis  integritas  compleatur 
ex  ipsis,  multasque  vires  habent  et  utili- 
tates  qua?  Iatent  nos.  Quemadmodum  ergo 
fatuus  esset,  qui  artificis  ingrediens  offi- 
cinam,  ea  instrumenta  reputaret  superflua 
quorum  causam,  usum  et  utilitatem  ne- 
sciret  :  ita  stultissimi  sunt  qui  creaturas 
quasdam  judicant  inaniter  factas,  aut  a 
principio  malas  plasmatas,quia  earum  uti- 
litat.es,  vires  et  proprietates  ignorant,  pro- 
ut  super  Genesim  libro  primo  Augustinus 
contra  Manicha?os  conscripsit.  —  Ha?c  Tho- 
mas  in  Summa. 

Pra?terea  Petrus  circa  ha?c  qua?rit  tria. 
Primum  est,  an  anima?  brutorum  sint  pro- 
ducta?  ex  nihilo;  secundum,  an  corpora 
ipsorum  constent  ex  quatuor  elementis ; 
tertium,  qua?  elementa  in  eorum  pra?do- 
minentur  corporibus.  Primum  horum  re- 
dist.  xvm,  servo  ad  qua?stionem  infra  diligenter  dis- 
q'  "  cutiendam,  videlicet  an  rationes  seminales 

seu  inchoationes  formarum  in  materia  sint 
ponenda?.  Alia  duo  condependent.  Ad  quo- 
rum  primum  respondet  :  Anima  sensitiva 
est  forma  et  motor  corporis  sui  :  forma, 
secundum  essentiam  suam;  motor,  secun- 
dum  potentias.  In  quantum  forma,  quum 
sit  nobilis  valde  forma,  requirit  materiam 
per  multas  formas  dispositam  et  contem- 
peratam.  Unde  praeexigit  formam  potentia? 
vegetativa?,  formam  complexionis,  formam- 
que  mixtionis.  Porro  in  quantum  motor, 
quum  per  diversas  moveat  vires,  requirit 
organorum  diversitatem.  Complexio  vero 


A  contemperata  et  organorum  diversitas,non 
potest  in  uno  solo  consistere  elemento,sed 
in  compositione  quatuor  elementorum  con- 
venienter  proportionata.  Idcirco  oportuit 
omne  corpus  animalis  esse  ex  quatuor  ele- 
mentis  compositum.  Terra  quippe  pra?exi- 
gitur,  quia  oportuit  corpus  solidum  esse. 
Aqua  autem  quum  sit  multum  subtilior 
terra,  penetrat  eam  usque  ad  minima  ejus, 
et  facit  in  ea  continuationem  ac  partium 
coha?sionem.  Aer  vero  quum  sit  utroque 
illo  elemento  subtilior,  penetrat  ea  usque 

B  ad  minima  utriusque,  facitque  utriusque 
extensionem  et  rarefactionem.  Sed  et  ignis 
tanquam  subtilior  illis,  penetrat  omnia  illa 
usque  ad  minima  eorumdem,  et  alteratio- 
nem  facit  elementorum  :  sicque  generatur 
ex  ipsis  corpus  mixtum.  —  Si  autem  ob- 
jiciatur  quoniam  elementa  naturaliter  sunt 
in  locis  diversis,  ergo  si  ita  miscentur,  hoc 
erit  per  violentiam,  non  per  naturam  : 
dicendum,  quod  quamvis  actu  sint  in  lo- 
cis  diversis,  attamen  in  potentia  simul 
sunt,  ita  quod  unumquodque  eorum  est  in 

C  potentia  ad  alia  tria.  Vel  respondendum, 
quod  quamvis  secundum  se  tota,  distincta 
sint  locis,  tamen  secundum  aliquas  sui 
partes,  conjuncta  sunt.  Siquidem  in  terra 
sunt  alia  tria.  Nam  terra,  aqua  et  aer  ali- 
cubi  se  contingunt;  ignis  quoque  genera- 
tur  in  terra  mediantibus  ccelestibus  radiis. 
Pra?terea  duplex  est  quantitas  elemen- 
torum,  videlicet  molis  atque  virtutis;  et 
juxta  hoc,  pra?dominantia  duplex  est.  Ita- 
que  elementa  passiva,  scilicet  terra  et 
aqua,  pra?dominantur  in  animalibus  quan- 

D  titate  molis  :  qua?  elementa  plus  de  ma- 
teria  habent.  Alia  vero  duo  activa,  qua? 
plus  de  forma  seu  specie  habent,  et  de 
materia  minus,  utpote  ignis  et  aer,  pra?- 
dominantur  secundum  quantitatem  virtu- 
tis.  Aliter  namque  observari  non  posset 
proportio  debita  et  a?qualitas  in  corpore 
animalis  :  quoniam  si  passiva  elementa 
utroque  modo  pra?dominarentur,  non  es- 
sent  corpora  ipsa  idonea  ad  suscipiendum 
operationes  molusque  anima?,  sicut  nec 
corpora  mineralia.  Quod  si  activa  utroque 


108 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XV  ;    QU.EST.   II 


modo  praedominarentur,  propter  nimiam 
superabundantiam  activi  agentis  et  pau-. 
citatem  passivi  resistentis,  alia  duo  ele- 
menta  corrumperent.  —  Haec  Petrus. 

Idem  pro  parte  Richardus.et  addit  quod 
determinatus  est  gradus  ultra  quem  virtus 
elementorum  activorum  non  polest  exce- 
dere  virtutem  elementorum  passivorum 
salva  proportione  necessaria  in  corporibus 
animalium  ad  operationes  vitae  et  sensus, 
et  acl  consistentiam  corporis  bonam ;  de- 
terminatus  quoque  est  gradus  ultra  quem 
non  potest  virtus  elementorum  passivorum 
excedere  virtutem  elementorum  activo- 
rum,  ad  hoc  quod  corpus  sit  aptum  vitam 
recipere  animalem.Praterea  aliqui  dicunt, 
quod  grave  et  leve  consequuntur  rarita- 
tem  et  densitatem,  qua?  sunt  in  composito 
ratione  materise.  Quumque  motus  naturalis 
sit  in  generabilibus  corruplibilibusque  cor- 
poribus  per  naturam  Ievitatis  et  gravitalis, 
alTirmant  quod  corpora  mixta  moventur 
secundum  exigentiam  elemcnti  praedomi- 
nantis  in  eis  secundum  maleriam.  Sed 
contra  hoc  est,  quod  non  semper  densius 
corpus  est  gravius,  quum  plumbum  sit  ra- 
rius  ferro,  et  lamen  est  gravius  eo.  Ite- 
rum,  quamvis  corpora  mixta  moveantur 
ratione  materia?,  attamen  movent  se  ratio- 
ne  forma?  :  ergo  pra?dominatio  elemenli 
secundum  materiam,  non  videtur  ratio 
quod  mixtum  hujusmodi  secundum  exi- 
gentiam  elementi  illius  se  moveat.  Hinc 
apparet  quod  auctoritas  Philosophi,  primo 
de  Ccelo  dicentis,  Motus  compositorum 
corporum  sunt  diversi,  verumtamen  motio 
eorum  est  per  motum  corporis  simplicis 
vincentis  super  ipsum,  intelligenda  sit 
de  victoria  quantum  ad  pra>dominantiam 
quantitatis  molis,  in  quantum  mixtio  in 
qua  est  talis  praedominatio,  disponit  ad 
talem  formam  mixti  completivam,  qua? 
determinatur  ad  movendum  mixtum  ad  il- 
lam  partem  ad  quam  elementum  ibi  pra?- 
dominans  quantum  ad  molem,  moveretur 
per  suam  formam.  Ha?c  Richardus. 

Qui  in  ultimo  isto  dicto  videtur  a  Tho- 
ma  ac  Petro  recedere.  —  Idem  quoque  Ri- 


A  chardus  et  Petrus  allegant  Philosophum,in 
libro  de  Morte  et  vita  dicentem  :  Vita  con- 
sistit  in  calido  difficulter  infrigidabili,  at- 
que  in  huinido  dilficulter  desiccabili,  ita 
quod  vita  radicatur  in  humido  aerio,  quan- 
tum  ad  prsedominantiam,  sicut  in  princi- 
pio  magis  passivo ;  et  in  calido  aerio  ac 
igneo,  tanquam  in  actualiori  principio  : 
unde  constat,  quod  ad  actiones  vita?  ani- 
malis  plus  confert  virtus  ignis  et  aeris, 
quam  terra?  et  aqua?.  Ha?c  Richardus. 

Insuper  Albertus:  Qua?ritur,  inquit,quo-  summ. 

R  modo  uno  die,  utpote  quinto,  producantur  l'  part 
ornamenta  aqua?  et  aeris,quum  tamen  sint 
duo  elementa:  propter  quod  videtur,  quod 
duobus  diebus  ornari  debebant,  quemad- 
modum  ccelum  et  terra.  Dicendum,  quod 
quamvis  sint  duo  elementa,  conveniunt 
tamen  in  hoc,  secundum  Platonem,  quod 
sunt  niedia  inter  sensibilis  mundi  extrc- 
ma,  qua?  sunt  ccelum  et  terra  :  idcirco  dis- 
tinctos  ornatus  habent  ccelum  et  terra  per 
dies  duos ;  ad  eumdem  vero  diem  pertinet 
ornatus  medii,  tam  aqua?  quam  aeris.  Ali- 

G  ter  quippe,  ut  ait  Plato,  oporleret  plures 
esse  proportiones  extremi  ad  extremum, 
quam  per  media  duo  :  quod  esse  non  va- 
let.IIinc  quia  duobus  mediis  illis  tanquam 
uno  junguntur  illa  extrema,  ideo  uno  die 
ornata  sunt. 

Secundo  quaritur,  quomodo  de  uno  ma- 
teriali  principio  producta  sunt  ornamenta 
illa  duorum  elemenlorum,quum  ornamen- 
tum  cujuslibet  elementi  videatur  debere 
pro  principio  materiali  habere  suum  pro- 
prium  elementum.  Respondendum,  secun- 

D  dum  Augustinum  in  libro  conlra  Manicha?- 
os,  quod  ideo  non  est  dictum,  Producant 
aqua?  reptilia,  et  aer  volatilia,  sed  utrum- 
que  ex  aquis  productum  narratur,  quo- 
niam  quidquid  est  aquarum  sive  labiliter 
undosum,  sive  vaporabiliter  tenuatum,  to- 
tum  tamen  natura?  humida?  deputatur.  Et 
intendit  asserere  quod  in  libro  de  Sensu 
et  sensato  dicit  Philosophus,  quod  scilicet 
aer  est  elementum  humidi  quasi  spiritua- 
lis,quod  non  est  incorporabile  in  generati- 
one  animalium  et  nutritione  eorum;aqua 


ii, . 


DE    OPERIBUS    QUINTtE   ET    SEXT.E   DIERUM 


109 


vero  est  elementum  humidi  corporalis,  in- 
corporabilis  in  generatione  atque  nutritio- 
ne,  et  quod  faciliter  induit  formam  aeris 
per  evaporationem  et  exhalationem.  Unde 
juxta  terram  aer  mixtus  est  humido  aqueo, 
per  quod  aliquantulum  inspissatus,  potest 
esse  Iocus  in  quo  aves  moventur  susten- 
tando  alas  earum,  et  per  spirationem  at- 
trahi  potest  ad  spirandi  refrigerium ;  in 
altiori  autem  est  ita  subtilis,  quod  nec  va- 
pore  humido  ad  rorandum,  nec  vapore 
sicco  terreo  ad  ventandum  miscetur  :  ideo 
habitatio  animalium  esse  non  potest. 

Tertio  quaeritur,  quae  sit  differentia  in- 
ter  reptile,  volatile,  natatile.  Respondetur, 
quod  reptile  dicitur,  quod  in  suo  motu 
processivo  toto  se  corpore  rapit,  nec  niti- 
tur  specialibus  membris  ad  motum  illum, 
sicut  sunt  ala,  pes,  pinnula.  Pedibus  quippe 
nituntur  gressibilia,  alis  volatilia,  pinnulis 
tanquam  remis  natatilia.  Porro  reptilia 
sunt,  quae  vel  motu  et  virtute  costarum  se 
rapiunt,  ut  serpentes  ;  vel  motu  annulo- 
rum,  ut  annulosa  et  vermes ;  vel  contra- 
ctione  corporis  in  medium  annulum  qui 
loco  est  cordis,  et  remissione  corporis 
ejusdem  de  illo,  et  tractu  oris  :  emittunt 
etenim  illa  anteriorem  corporis  partem,  et 
tunc  figunt  os,  totumque  corpus  tunc  tra- 
hunt  ad  os ;  ut  faciunt  lumbrici  terrae. 

Amplius,  sunt  animalia  quaedam  quae 
generant  in  terra,  et  nutriuntur  in  aqua,  ut 
septimo  de  Animalibus  ait  Philosophus  de 
delphino,  qui  et  partus  suos  usque  duode- 
cimum  diem  saepe  ducit  a  littore  maris  ad 
mare,  ut  assuescant  ad  illud.  Talia  ergo 
animalia  ad  ornatum  illius  pertinent  ele- 
menti  in  quo  plus  moventur  proprio  mo- 
tu.  Ardea  nempe  et  anser  cum  avibus  ad 
aerem  deputantur.  Motus  namque  eorum 
volatus  est,  fitque  in  aere.  Delphinus  au- 
tem  et  crocodilus,  ac  consimilia,  spectant 
ad  aquam,  quoniam  motus  eorum  natatio 
est.  Ursus  vero  marinus  et  canis,  castor  et 
lutra,quamvis  interdum  venentur  in  aqua, 
quia  pedibus  nituntur  et  gradiuntur  ac 
summ.  tii.  ambulant,  ad  ornatum  pertinent  terrse. 

2»  part.   q.  .  r 

ot.  Quarto  queentur,  quare  dicat  Scnptura, 


A  Producat  terra,  quum  virtus  productiva  Gen.  i,  24. 
non  sit  in  terra,  sed  in  ccelo,  secundum 
astronomos  :  in  tantum  ut  Albumasar  in 
Introductorio  dicat,  quod  Virgo  seu  Virgi- 
nis  signum,  in  cujus  prima  facie  oritur 
constellatio  quaedam  ad  similitudinem  vir- 
ginis  puerum  in  gremio  habentis,  tanta? 
virtutis  est,  ut  fecunditatem  quibusdam 
virginibus  afferat  sine  commixtione  virili; 
datque  exemplum,  quod  tamen  omnino 
haereticum  est,  quod  beata  Virgo  ita  con- 
cepit  Dominum  Jesum,  quem  gens  Chri- 

B  stianorum  adorat.  Insuper  Damascenus  di- 
cit  libro  secundo,  quod  cujuslibet  speciei 
animalis  perfecti  primae  duae  hypostases, 
masculus  et  femina,  primo  a  Deo  imme- 
diate  creatae  sunt,  in  quibus  propter  dis- 
tinctos  sexus  sementiva  est  vis  propagan- 
di.  Ergo  debuit  dici  :  Ego  producam  in 
terra.  Et  respondendum,  quod  dum  dicitur 
Deum  dixisse,  Producat  terra,  etc,  non  mdem. 
designatur  nisi  quod  terra  sit  materiale 
principium  rerum  hujusmodi.  Quod  vero 
dixit  Albumasar,  error  est  pessimus,  et  vi- 

C  tuperandi  sunt  qui  hoc  quasi  pro  testimo- 
nio  introducunt  quod  philosophi  nobis  de 
partu  Virginis  attestantur.  In  conceptu  et- 
enim  Salvatoris  operatus  nemo  est  nisi 
Spiritus  Sanctus.  Auctoritas  quoque  Da- 
masceni  est  vera,  sed  praetactae  expositioni 
non  obviat.  —  Haec  Albertus  in  Summa. 
Qui  et  in  fine  libri  de  IV  Coaequaevis,  scri- 
psit  de  his  quae  in  praeinductis  virtualiter 
continentur. 

Praeterea  Bonaventura  circa  haec  scribit 
diffuse,  cujus  scripta  pro  maxima  parte 

D  sententialiter  exstant  praehabita  :  Corpora, 
inquiens,  animalium  habent  sine  dubio  in 
se  naturam  quatuor  elementorum  :  primo, 
ut  idonea  sint  ad  sensum;  secundo,  ut  ido- 
nea  sint  ad  motum ;  tertio,  ut  apta  sint  ad 
multiplicem  operationem ;  quarto,  ut  ha- 
beant  in  se  complexionis  dignitatem.  Per- 
fecta  vero  mixtio  non  est,  nisi  quousque 
concurrant  quatuor  elementa.  Aqua  quip- 
pe  quum  sit  subtilior  terra  in  decupla  pro- 
portione,  penetrat  partes  terrae;  sed  non 
perfecte,  quia  aliquam  habet  grossitiem. 


MO 


IN  LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XV  ;    QU.EST.    II 


Aer  autem,  qui  est  subtilior  terra  in  cen- 
tupla  proportione,  adhuc  intimius  se  pro- 
fundat.  Sed  ignis,  qui  est  rarior  atque  sub- 
tilior  in  millesima  proportione,  subtilitate 
sua  penetrat  usque  ad  intima,  sicque  fit 
usque  ad  intima  alteratio  plena  mixtioque 
perfecta,  quoniam  miscibilia  perfecte  sunt 
alterata. 

Denique  non  est  putandum  quod  Deus 
in  exordio  mundi,corpora  animalium  com- 
ponendo,  fecit  elementa  ex  diversis  spha?- 
ris  concurrere.  Hoc  namque  non  oporte- 
bat,  quoniam  terra  et  aqua  non  sunt  pura 
elementa;  in  uno  quoque,  sunt  cetera  in 
potentia,  et  ex  eo  fieri  queunt  alia.si  adsit 
virtus  alterans  et  activa,  sine  mutatione 
locali  et  violentatione.  Hinc  dum  fit  com- 
mixtio  elementorum,  natura  non  facit 
ignem  aeremve  descendere,  sed  ignem 
aut  aerem  qui  in  terra  est,  vel  per  actio- 
nem  alicujus  generatur  agentis,  facit  con- 
venire  ad  animalis  constitutionem  :  quod 
fit  per  naturam,non  per  violentiam.Quum 
enim  natura,  secundum  Philosophum,  sem- 
per  desideret  quod  melius  est,  materia 
quae  sub  forma  est  elementari,  appetit  es- 
se  sub  forma  mixti ;  et  qua?  est  sub  forma 
mixtionis,  cupit  esse  sub  forma  complexi- 
onis  :  ideo  quum  ex  diversis  elementis  fit 
mixtio,  appetitus  natura?  completur.  vio- 
lentia  non  infertur.  —  Ha^e  Bonaventura. 

Verumtamen  Averroes  et  alii  quidam, 
dicunt  in  productione  mixtorum  elementa 
superiora,  simpliciora  ac  magis  activa  de- 
scendere,  talemque  motum  aiunt  esse  na- 
turalem  per  respectum  ad  naturam  univer- 
salem,  non  quoad  naturam  particularem. 

Insuper  scribit  Bonaventura  :  Corpus 
mixtum  idoneum  non  esset  ad  sensum, 
nisi  pra^dominaretur  in  eo  terra,  quum  ta- 
ctus  sit  sensuum  primus,  in  quo  terram 
praedominari  oportet  quantum  ad  molem. 
Similiter  ad  hoc  quod  idoneum  sit  ad  sen- 
sum,  oportet  in  eo  pra?dominari  ignem 
quoad  suam  virtutem,  puta  calorem  :  calor 
enim  et  spiritus  sunt  instrumenta  sensiti- 
va?  virtutis.  Propter  quod  super  Genesim 
libro  tertio  loquitur  Augustinus  :  Tactus 


A  terreno  elemento  plus  congruit;  siquidem 
per  totum  corpus  animantis,quod  maxime 
est  ex  terra,  tacta  sentiuntur.  Anima  enim 
cui  sentiendi  vis  est,  quum  corporea  non 
sit,  per  corpus  subtilius  vigorem  agitat 
sentiendi  :  inchoat  quippe  motum  in  om- 
nibus  sensibus  per  ignis  subtilitatem.  Un- 
de  constat,  quod  ad  hoc  quod  corpus  sit 
aptum  ad  sentiendum,  necesse  sit  elemen- 
torum  activorum  et  passivorum  esse  prae- 
dominium  mutuum.  Quemadmodum  enim 
artifex  aliquis  miscendo  terram  cum  aqua 

B  elTicit  lulum.et  ex  illo  constituit  statuam; 
ita  dum  aqueus  liquor  terra?  miscetur,  fit 
humor  :  qui  dum  per  naturam  coagulatur, 
fil  corpus  organicum.  Dupliciter  quoque 
polest  intelligi  ista  commixlio,  quia  aut 
ita  quod  aqua?  pra?exsistenti  fluxibili  com- 
misceatur  terra,  aut  econtra. 

Rursus,qua?dam  dicuntur  facta  ex  aqua: 
non  quod  plus  habeant  de  aqua  quantum 
ad  substantiam,  quam  de  terra,  quum 
omne  corpus  animantis  ad  sui  constitu- 
tionem  atque  substantiam  recipiat  plus  de 

C  terra,  eo  quod  ipsa  aliis  soliditatem  sta- 
bilitatemque  pra?beat;  sed  ideo  aliqua  di- 
cuntur  facta  ex  aqua,  quia  in  eis  potius 
quam  in  aliis  natura  aquea  dominatur. 
Quod  dico,  non  quantum  ad  pra>domi- 
nium  qualitatis  activa?  sive  passiva?.  sed 
quantum  ad  aliquam  conformitatem  natu- 
ra?,  per  quam  illa  qute  ex  aquis  producta 
sunt,magis  delectantur  esse  in  aqua.  Quum- 
que  humor  aqueus  duplex  sit,  unus  in  ra- 
tione  humoris  fluctuantis,  alter  in  ratione 
vaporis  exhalantis;  ideo  aqua  secundum 

D  rationem  humoris  est  principium  natati- 
lium,  et  secundum  rationem  vaporis  prin- 
cipium  volatilium.  —  Ha?c  Bonaventura. 

In  cujus  verbis  videtur  obscurum  quod 
ait,  qusedam  ex  aquis  producta  describi 
propter  conformitatem  naturae,  qua  magis 
delectantur  esse  in  aquis.  Quod  quamvis 
de  piscibus  pro  maxima  parte  eorum  ve- 
rum  sit,de  avibus  tamen  pro  maxima  par- 
te  instantiam  patitur,  quum  plurima?  aves 
potissime  delectentur  volare  in  aere,  aut 
in  terra  quiescere  ac  nutriri. 


QILEST.   III   :   UTRUM   TRIUM   ELEMENTORUM   ORNATUS    SUFFICIENTER   DESCRIRATUR 


111 


At  vero  Alexander  circa  haec  loquitur 
copiose,  et  inter  cetera  sciscitatur  :  Quum 
aqua  et  aer  habeant  suum  ornatum,  cur 
non  etiam  ignis  ?  Rursus,  quum  duae  sint 
aeris  regiones,  cur  superior  non  habet  or- 
natum  sicut  inferior?  Dicendum,  quod  no- 
mine  aquae  intelligitur  aer,  qui  in  sua 
extremitate  humiditatem  habet  aquosam, 
unde  aliquando  rorat.  Hinc  Augustinus  li- 
bro  contra  Manichaeos  disseruit  :  Sciant 
omnes  quos  haec  movent,  hunc  aerem  ne- 
bulosum  et  humidum,  in  quo  aves  volant, 
a  doctissimis  hominibus,  qui  haec  diligen- 
ter  inquirunt,  deputari  solere  cum  aquis. 
Concrescit  enim  et  pinguis  efficitur  exha- 
lationibus  et  quasi  vaporibus  maris  et 
terrae,  ac  de  ipso  humore  pinguescit  quo- 
dammodo,  ut  ipsos  avium  possit  portare 
volatus.  Idcirco  per  noctes  serenas  etiam 
rorat,  cujus  roris  guttse  mane  in  herbis 
inveniuntur.  Nempe  mons  Macedoniae  qui 
Olympus  vocatur,  tantse  altitudinis  esse 
fertur,  ut  in  ejus  cacumine  nec  ventus 
sentiatur,  nec  nubes  se  colligant,  quia  ex- 
cedit  altitudine  sua  totum  hunc  aerem 
humidum  in  quo  volitant  aves.Idcirco  nec 
aves  ibi  volare  dicuntur.  Quod  ab  eis  fer- 
lur  expertum  qui  per  singulos  annos  sole- 
bant  (nescio  quorum  sacrificiorum  causa) 
memorati  montis  cacumen  ascendere,  no- 
tasque  aliquas  in  pulvere  scribere  litteras, 
quas  integras  anno  alio  invenerunt  :  quod 
fieri  non  valeret,  si  ventum  aut  pluviam 
locus  ille  pateretur.  Denique  aer  qui  ibi 
erat,  eos  non  inspirabat  qui  erant  ibidem, 
nec  poterant  ibi  durare  nisi  spongias  hu- 
mectas  naribus  applicarent,  unde  crassio- 
rem  et  spissiorem  spiritum  ducerent.  Hi 
quoque  indicaverunt  se  nullam  avem  ali- 
quando  ibi  vidisse.  —  Praeterea,  si  quaera- 
tur  cur  communis  illa  avium  pisciumque 
origo,  magis  nomine  aquae  quam  aeris  ex- 
primatur ;  dicendum,  quod  aqua  magis 
est  ordinata  ad  animantium  generationem 
quam  aer,  quamvis  in  aere  multae  fiant 
impressiones  propter  ascensum  aquarum. 

Ad  aliud  respondendum,  quod  quamvis 
ignis  pertineat  ad  mediam  naturam  inter 


A  ccelum  et  terram,  non  tamen  sortitur  or- 
natum  secundum  aliquam  sui  partem,  nec 
superiorem,  nec  inferiorem  :  quia  ob  ni- 
miam  ejus  subtilitatem  non  possent  ibi 
habitare,  vivere  aut  nutriri  animalia  ali- 
qua  :  multo  utique  minus  id  possent,  quam 
in  superiori  aeris  parte  aut  in  arce  Olym- 
pi.  Rursus,  natura  ignis  est  destruere  cor- 
pus  destructibile  alienum  :  idcirco  non 
possent  ibi  durare  corpora  aliena.  Restat 
ergo,  quod  ipsa  lux  in  utroque  ccelo  est 
ornatus  corporis  sui  sufficiens,  ut  sicut 

B  ccelum  aqueum  seu  crystallinum  nullum 
habet  ornatum  corporeum  praeter  suam 
perspicuitatem  luminosam,nec  ccelum  em- 
pyreum  praeter  suam  lucem,  ita  nec  cor- 
pora  ista  in  suo  genere  alium  habent 
ornatum  quam  lucem.  —  Haec  Alexander. 
Gui  objici  posset,  quod  secundum  Avi- 
cennam  ignis  elementaris  in  propria  sphae- 
ra  non  lucet,  nec  aqueum  ccelum  :  alioqui 
nunquam  hic  fieret  nox.  Ad  quod  forsan 
quis  dicet,  quod  non  lucent  ad  extra,  sicut 
nec  empyreum  ccelum,  ut  fertur. 

C 

QU^STIO   III 

INsuper  quaeritur,  TJtrum  trium  ele- 
mentorum  ornatus  suffieienter 
ac  ordinate  describatur. 

Videtur  quod  non,quia  homo  est  dignis- 
simum  animalium  saltem  mixtorum,  ergo 
ante  animalia  alia  debuit  fieri.  —  Secun- 
do,  ornatus  correspondere  debet  rei  orna- 
tse ;  sed  inter  elementa  ornata  praeeminet 
D  aer  :  ergo  homo  debuit  dici  ornatus  seu 
ornamentum  aeris,  et  non  terrae.  —  Tertio, 
irrationalia  animalia  magis  conveniunt  in- 
vicem,  quam  rationale  et  irrationalia  :  er- 
go  animalia  irrationalia  gradientia  super 
terram,  et  natantia  in  aquis,  et  volantia 
in  aere,  potius  debuerunt  simul  formari, 
quam  homo  et  cetera  bruta  terrae.  —  Quar- 
to,  nullus  videtur  ordo  servatus  inter  pro- 
ductionem  ornatuum  trium  elementorum  : 
quia  nec  ordo  dignitatis,  nec  successionis 
aut  generationis. 


112 


IN    LIBRCM   II    SENTENTURUM.    —   DIST.   XV  ;    QU.EST.    III 


Circa  haec  Antisiodorensis  in  Summa 
sua,  libro  scribit  secundo  :  Homo  et  ani- 
malia  terrae  ex  eodem  elemento,  puta  ex 
terra,  sunt  facta,  atque  ad  terrae  ornatum 
producta  sunt.  Hanc  autem  convenientiam 
non  est  invenire  in  animalibus  solum  gres- 
sibilibus  et  natatilibus  ac  volatilibus.  Vel 
si  placet  recurrere  ad  generalem  illam 
Augustini  solulionem,  quod  tantum  in  se- 
nario,  id  est  numero  sex  dierum,  fecit 
Deus  opera  sua,  volens  operum  suorum 
perfectionem  ostendere  :  ideo  hominem  et 
animantia  terrae  uno  constituit  die,  nolens 
senarium  dierum  numerum  excedere.Ideo 
quoque  hoc  egit,  quatenus  homo  cernens 
se  factum  eodem  tempore  et  ex  eodem 
elemento  cum  bestiis  terrae,  fragilitatem 
sua?  conditionis  pensaret,  et  se  magis  hu- 
miliaret. 

Si  vero  quis  dubitet  cur  in  operibus 
quintae  diei  benedictio  est  adjuncta,  non 
in  operibus  ceterorum  dierum,  dic  quod 
benedictio  Dei  facta  uno  die,  intelligenda 
est  facta  ceteris  diebus. 

Quaeritur  demum,  cur  de  animalibus 
dicitur  quod  facta  sunt  secundum  genus 
suum,  nec  de  homine  dictum  est.  Respon- 
dendum,  quod  genus  dicit  ibi  multitudi- 
nem  atque  colleetionem  individuorum  sub 
specie,  vel  specierum  sub  genere,  et  po- 
nit  vim  generativam,  secundum  quod  ipsa 
est  subventiva  speciei,  ne  pereat,  per  pro- 
pagationem  individuorum  suorum  :  sic  ve- 
ro  non  est  factus  homo  secundum  genus, 
quum  unus  solus  primo  plasmatus  sit,  qui 
et  si  in  primo  statu  mansisset,  corruptioni 
subditus  non  fuisset, 

Quaeritur  etiam  de  ordine  sex  dierum, 
utrum  sit  artificialiter  attendendus  secun- 
dum  operum  dignitatem,  an  naturaliter 
secundum  rerum  essentias  ac  naturas.  Qui- 
dam  arbitraiitur  ordinem  in  operibus  assi- 
gnandum,  vel  secundum  rationem  prin- 
cipii  sive  causae,  vel  secundum  rationem 
loci  aut  fundamenti.  Ccelum  namque  em- 
pyreum  locus  est  angelorum ;  terra  vero, 
causa  et  principium,  ac  locus  et  funda- 
mentum  est  his  quae  sunt  facta  ex  ea.  Alii 


A  ordinant  secundum  majorem  et  minorem 
participationem  ipsius  esse,  ita  quod  terra 
in  principio  facta  est,  in  qua  omnia  erant 
confusa  commixtaque  elementa,  ita  quod 
separari  possent  ab  invicem. 

Postremo  quaeritur.cur  elementum  ignis 
non  est  ornatum.  Si  dicatur  quod  niliil  in 
eo  vivere  posset,  falsum  est  hoc  :  quoniam 
salamandra  vivit  in  igne  et  ex  igne.  Ideo 
dic,  quod  causa  hujus  est,  quia  si  essent 
ibi  animalia  aliqua,  in  nullo  servirent  ho- 
minibus,  nec  etiam  ibi  possent  gigni  et 

B  edueari.  Nec  salamandra  ex  igne  illo  ele- 
mentari  tam  puro  et  simpliei  gignitur  et 
nutrilur.  Quod  autem  quatuor  animalia, 
scilicet  lalpa,  chamaeleon,  halec,  salaman- 
dra,  constare  dieuntur  ex  igne,  intelligen- 
dum  est  secundum  superabundantiam  at- 
que  dominium.  —  Haec  Antisiodorensis. 

Idem  Alexander,  qui  et  alias  plures  hic 
movet  quaestiones  ex  Augustino  super  Ge- 
nesim,  videlicet  de  productione  minutis- 
simarum  bestiarum  et  nocivarum  :  de  qui- 
bus  pertranseo,  quoniam  satis  communia 

C  sunt  et  competenter  pramabita.  Nempe  in  cy.p.io:B. 
universis  et  singulis  multiplex  valde  et 
magna  invenitur  utilitas,  et  quaedam  con- 
dita  sunt  ad  terrorem,  quaedam  ad  exer- 
citationem,  quaedam  ad  informationem, 
quaedam  ad  solatium,  quaedam  ad  usum. 
Salubriter  enim  docemur  timere  infernalia 
illa  tormenta,  ferocitatesque  daemonum,  si 
quarumdam  bestiarum  horribilitatem  et 
erudelitatem  rite  pensemus,  et  ex  visibi- 
Iibus  ad  invisibilia  informamur. 
Praeterea  Bonaventura  :  In  productione 

D  (inquit)  sensibilium  duplex  attenditur  or- 
do  :  unus  secundum  distinctionem  diei  a 
die,  alius  secundum  ordinem  eorum  quae 
eodem  die  producta  sunt.  Primus  ordo  at- 
tenditur  secundum  exigentiam  finis  atque 
materiae.  Et  quia  volatilia  atque  natatilia 
ex  aqua  producta  sunt,  prout  aqua  com- 
munis  est  ad  humorem  atque  vaporem, 
suntque  ad  ornatum  naturae  perspicuae ; 
ideo  Scriptura  asserit  ea  facta  uno  die. 
Quumque  gressibilia,  non  solum  rationa- 
lia,   sed   et  irrationalia,  ad  ornamentum 


QU.EST.    IV   :   AN   CREATOIl   SEPTIMO    DIE    SUA   OPERA    CONSUMMAVIT,   ETC. 


113 


pertineant  terrae,  et  ex  eadem  materia,  ut-  A 
pote  terra,  sint  facta ;  ideo  alio  die  a  pra> 
dicto  formata  sunt,  ita  quod  sieut  uno  die 
ornata  est  natura  ccelestis,  videlicet  die 
quarto,  sic  uno  die,  scilicet  quinto,  orna- 
ta  sit  natura  elementaris  perspicua,et  alio, 
utpote  sexto  die,  terra.  —  Secundus  ordo 
attenditur  penes  excellentiam  perfectionis 
naturae.  Prius  enim  producitur  imperfe- 
ctum,  deinde  perfectum  :  quia  hic  ordo 
est,  ut  a  minus  completo  perveniatur  ad 
magis  completum.  Hinc  Scriptura  prius 
dicit  esse  producta  natatilia,  quae  sunt  B 
minus  perfecta,  quam  volatilia.  Similiter 
sexto  die  prius  producta  sunt  irrationalia 
quam  homo.  Triplex  quoque  ponitur  ra- 
tio  cur  postremo  productus  sit  homo.  Pri- 
maest,propter  multitudinem  partium  ejus, 
Nam  corpus  hominis  inter  corpora  mixta 
est  completissimum,  idcirco  et  composi- 
tum  ex  membris,  nervis,  venis,  viribus, 
qualitatibus  proportionibusque  diversis. 
Et  quanto  compositius  est,  tanto  poste- 
rius  :  idcirco  post  cetera  est  productum. 
Secundo,  propter  animae  corporisque  di-  C 
stantiam  :  quum  enim  distet  anima  a 
corpore,  non  solum  sicut  forma  a  mate- 
ria,  sed  etiam  sicut  spirituale  a  corporali, 
et  sicut  perpetuum  a  corruptibili ;  ideo 
magna  distantia  temporis  debuit  interve- 
nire  inter  productionem  hominis  quantnm 
ad  materiale  principium  et  conjunctionem 
partium  ejus,quatenus  per  distantiam  tem- 
poris  intelligeretur  distantia  principiorum 
constituentium  ipsum.  Tertio,  propter  to- 
tius  compositi  perfectionem.  Nempe  quum 
homo  sua  dignitate  et  complemento  finis  D 
sit  corporalium  omnium,  ideo  fuit  post  om- 
nia  producendus.  Nam  finis  est  ultimum 
in  exsecutione,  et  finit,  complet  ac  perficit 
media. —  Haec  Bonaventura.  Qui  etiam  qua> 
rit  hic,  utrum  omnia  sensibilia  facta  sint 
propter  hominem.  Ad  quod  circa  princi- 
tom.  xxi,  pium  hujus  secundi  responsum  est. 
p.  100 a.  ^t  ver0  xiiomas  :  Animalia,  ait,  non 
dicuntur  ornamenta  elementorum  nisi  se- 
cundum  quod  comparantur  ad  elementa, 
ut  locatum  ad  locum.  Comparatio  autem 

T.  22. 


corporis  ad  Iocum  suum  est  secundum 
motum  et  quietem  suam  in  Ioco.  Motus  ve- 
ro  animalis  est  duplex  :  unus  consequens 
naturam  corporis  ejus  secundum  virtutem 
elementi  prsedominantis  in  ipso;  alius  se- 
quitur  apprehensionem  et  appetitum  :  qui 
est  motus  proprius  animalis  in  quantum 
est  animal.  Ideo  animal  ad  illius  pertinet 
elementi  ornatum,  in  quo  motum  obtinet 
animalem,  non  ad  quod  movetur  motu  con- 
sequente  naturam  corporis  sui  :  quoniam 
non  consequitur  animal  in  quantum  est 
animal,  sed  prout  ex  gravibus  levibusque 
componitur.  Quamvis  igitur  aves  volando 
movent  corpora  sua  contra  eorum  naturam 
(propter  quod  motus  ille  est  cum  labore  et 
pcena,  ut  secundo  Cceli  habetur),  attamen 
ad  aeris  spectant  ornatum;  sed  naturaliter 
quiescunt  in  terra,  quiete  qua  earum  Ia- 
bori  succurritur.  Haec  Thomas  in  Scriplo. 

In  his  doctores  concordant. 

Guillelmus  quoque  secunda  parte  libri 
de  Universo  :  Multi  (inquiens)  admirantur, 
quod  latissima  illa  regio  ignis  elementaris 
habitatoribus  atque  ornatibus  caret,  quum 
elementa  inferiora,  imo  et  terra,  faex  ele- 
mentorum,  illis  abundet.  —  Deinde  tangit 
tres  rationes  istius.  Prima  est,  quia  habi- 
tatio  debetur  et  convenit  animali  ratione 
elementi  in  ipso  preedominantis  quantum 
ad  molem  materiae,  sicut  praehabitum  est':  Cf.p.mc\ 
sic  autem  in  nullo  elementum  est  ignis 
praedominans.  Secunda  est,  quod  animalia 
quserunt  esse  in  loco  quo  possint  nutriri 
et  conservari  :  ignis  vero  pure  elementa- 
ris,  nec  nutritivus  est,  neque  animantium 
conservativus.  Tertio,  quod  animalia  appe- 
tunt  locum  in  quo  suas  operationes  vale- 
ant  exercere  :  quas  in  igne  exercere  non 
queunt.  —  Asserit  item  hic  doctor,  quod 
nec  salamandra,  nec  aliud  animal  ex  solo 
puroque  igne  potest  constare  aut  enutriri. 

QU.ESTIO   IV 

OUeeritur  consequenter,  An  Creator 
septimo  die  sua  opera  consum- 
mavit,  et  ab  eisdem  producendis 


100  A'. 


114 


IN    LIBIUJI    II    SENTENTIAIUIM.    —   DIST.    XV  ;   OU^EST.    IV 


17. 


quievit,  ipsumque  diem  septimum 
sanctiflcavit,  quia  in  ipso  quievit. 
In  hac  quaeslione  tria  tanguntur.  Pri- 
mum  est,  an  Deus  die  septimo  sua  opera 
consummavit;  secundum,  an  ex  tunc  ab 
operatione  ad  extra  cessavit  :  et  duo  ha?c 
condependent.  Tertium  est,de  seplimi  diei 
sanctificatione. 

Quoad  duo  prima,  arguitur  quod  non. 
Primo,  quoniam  alia  habet  transIatio,quod 
die  sexto  complevit  vel  consummavit  ope- 
ra  sua.  —  Secundo,  quoniam  Christus  ait  : 

Joann.  v,  Pater  meus  usque  modo  operatur,  et  ego 
operor.  —  Tertio,  quoniam  Deus  indesi- 
nenter  conservat,  gubernai  et  administrat 
creata  :  imo  quidquid  agunt  causaa  creata? 
secundas,  principalius  agit  causa  prima  et 
increata,  juxta  illud  in  libro  de  Causis  : 
Causa  prima  plus  influit  quam  quaecum- 
que  causa  secunda.  —  Quarto,  Deus  ope- 
rando  non  movetur  :  ergo  cessando  ab 
opere  non  quiescit.  Opposita  quippe  ha- 
bent  fieri  circa  idem.  —  Quinto,  quod  non 
operatur  per  motum,  habet  actionem  in 
suo  effectu  non  tantum  quamdiu  fit,  sed 
quamdiu  durat  effectus  in  esse,  ut  Avi- 
cenna  testatur.  Deus  autem  non  agit  per 
motum,  imo  stabilis  atque  immobilis  per- 
severans  dat  cuncta  moveri,  et  solo  im- 
perio  mundum  creavit  :  ergo  incessanter 
producit  esse  mundi,  quemadmodum  fons 
rivum  ex  fonte  manantem.  ■ —  Sexto,  solus 
Deus  justificat,  donaque  gratia?  imperti- 
tur,  et  munera  gloriae  elargitur ;  et  rati- 
onales  animas   innumerabiles  creat  quo- 

ps.  xxxn,  tidie,  juxta  illud  :  Qui  finxit  sigillatim 
corda  eorum.  —  Septimo,  Philosophus  sep- 
timodecimo  de  Animalibus  loquitur,  quod 
quotidie  apparent  novse  qusedam  animali- 
um  species  in  his  quse  ex  putrefactione  gi- 
gnuntur  :  ergo  nec  a  novis  rerum  conden- 
dis  speciebus  Deus  septimo  die  quievit. 

Ultra  videtur,  quod  septimum  diem  non 
sanctificavit.  Primo,  quoniam  omni  die 
vacandum  est  Deo,  non  septimo  die  tan- 
tum.  —  Rursus,  sanctificatio  consistit  in 
actu  exercitioque  virtutum,  non  in  otio 
et  quiete  :  ergo  diebus  quibus  operat^g^f 


A  Deus,  potius  convenit  sanctificatio  quam 
diei  quietis. 

Ad  heec  respondet  Albertus  :  Senarius,  Summ.iii. 
qui  perfectus  est  numerus,  est  causa  con-  *'.  part  q- 
gruentiae,  non  necessitatis,  quod  in  ipso 
fecit  et  complevit   Deus   opera   sua.  Dei  Beut.mn, 
enim  perfecta  sunt  opera.  Dicitur  quoque  4l 
Deus   quievisse,    id   est   cessasse,   a  suis   Gen. «,  2. 
operibus  qua3  patravit.  Quies  namque,  ut 
quinlo  dicilur  Physicorum,  privatio  motus 
est  :  motus  vero  divinus,  qui  est  in  Deo 

B  soluminodo  effective.  atque  in  creatura 
formaliter,  opere  peracto  cessavit.  Requie- 
vit  igitur  Deus,  opere  consummato  secun- 
dum  genera  et  species.  Nihilo  minus  usque 
modo  operatur,  propagando  successive  ex 
illis  generibus  administrationem  et  guber- 
nationem  totius  mundi.  Nec  dicitur  re- 
quievisse  quasi  laboraverit  in  creando;sed 
quoniam  qua?  de  Deo  dicuntur,  per  effe- 
ctum  intelliguntur,  hinc  et  requies  illa 
per  effectum  accipitur,  quia  videlicet  cre- 
aturam  angelicam  et  humanam  fecit  re- 

C  quiescere  in  se  ipso,  tanquam  in  ullimo 
omnium  fine. 

Porro  sanctificatio  diei  septimi  et  be- 
nedictio  ejus  non  fuerunt  aliquid  operis 
a  quo  Deus  cessavit.  Etenim  cessavit  ab 
opere  creationis  et  distinctionis  atque  or- 
natus,  quaa  pertinebant  ad  mundi  consti- 
tutionem,  ex  quibus  est  postea  propagatio 
facta,  ad  mundi  permanentiam  guberna- 
tionemque  pertinens.  Sed  benedictio  ad 
operis  spectat  consummationem,  a  qua 
nunquam  feriandum   est  aut  cessandum. 

D  Hoc  est  quod  loquitur  Augustinus  super 
illud  Genesis,  Complevitque  Deus  die  sep-  itndem. 
timo  opus  suum  :  quia  ipsum  opus  bene- 
dixit  et  sanctificavit.  Opus  quippe  nonnul- 
lum  est  benedictio  et  sanctificatio.  Aliquid 
enim  operis  fecit  Salomon  quum  templum  maegjmu, 
dedicavit.  — Modus  demum  sanctificatio-  lctsei- 
nis  illius  non  fuit  nisi  quod  Deus  indicavit 
rationali  creaturae,  quod  nulla  cordis  quies 
et  sanctificatio  esset  in  his  quae  fecit  ad 
nnindi^j.n^ifatioirem,  sed  in  ipso  Deo 
dumtaxat,  quo  solo  fruendum  est.  Inqui- 


AN   CREATOU    SEPTIM0    DIE    SUA    OPERA   CONSUMMAVIT,    ETC. 


115 


etum   enim   est   cor  nostrum,   donec  ad  A  operibus  sex  dierum  exstiterit,  ut  patebit. 


ipsum  perveniat.  Et  hoc  notatur  m  lpso 
Gen.  u,  2.  modo  loquendi,  quum  dicitur  :  Requievit 
ab  omni  opere  suo,  id  est,  aversus  seu 
cessans  ab  opere  quievit  in  se  ipso,  indi- 
cans  homini  nihil  esse  finem  desiderio- 
rum  nisi  ipsum.  Ideo  septima  dies  mane 
habet,  non  finem  seu  vesperam.  Illustratio 
enim  qua  illustratur  rationalis  creatura 
a  Deo  quo  fruitur,  vita  beata  est,  qua?  nun- 
quam  habebit  finem,  nec  unquam  tendet 
ad  occasum.  —  Ha?c  Albertus. 


Alia  perfectio  rei  est,  quam  habet  ex  fine, 
qua?  est  perfectio  ultima  :  talisque  perfe- 
ctio  mundi  competit  diei  septimo,  in  quo 
Deus  ab  operibus  omnibus  requievit  in  se 
ipso  sicut  in  fine. 

Verum  alios  Sanctos  sequendo,  rursus 
distinguitur  perfectio  duplex.  Una  est  per- 
fectio  prima,  quam  habet  res  secundum 
esse  suum  :  hsecque  perfectio  mundi  com- 
pleta  fuit  sexto  die,  quoniam  nulla  pars 
mundi  postmodum  addita  est  qua?  in  pri- 


Hinc  in  fine  libri  de  Coa?qua?vis  :  Quie-  B  mis  sex  diebus  non  aliquo  modo  pra?ces- 


scere,  inquit,  est  ab  opere  cessare  duobus 
modis,  puta  ex  parte  operis,  et  ex  parte 
efficientis.  Ex  parte  operis,  quoniam  post- 
ea  novum  nil  fecit  [Deus],  cujus  principia 
naturalia  secundum  formam  vel  materiam 
aut  similitudinem  in  sex  diebus  non  prae- 
cesserint.  Ex  parte  quoque  efficientis,quia 
in  sex  diebus  naturam  in  suis  principiis 
Deus  per  se  ipsum  instituit.  Postea  vero 
non  per  se  solus,  sed  cum  natura  res  na- 
turales  propagavit.  —  At  vero  sabbatum 


serit.  Alia  est  perfectio  secunda,  qua?  est 
operatio  rei,  ut  fertur  secundo  de  Anima  : 
et  talis  perfectio  mundi  fuit  septimo  die, 
quia  ex  tunc  cessante  operatione  qua  Deus 
naturam  instituit,  incepit  operatio  propa- 
gationis  toto  in  universo,  secundum  quod 
ex  naturis  jam  conditis  alia?  producuntur; 
quam  operationem  Deus  in  rebus  omni- 
bus  usque  nunc  facit.  Hinc  innotescit  qua- 
liter  senarius  convenit  operibus  prima? 
institutionis.  Senarius  quippe  numerus  ra- 


sanctificare,  est  sanctam  Dei  quietem  de-  C  tione  partium  suarum  perfectus  est,  quia 


monstrare,  ut  scilicet  homo  libros  legens 
discat  in  Deo  per  contemplationem  et 
amorem  quiescere,  nec  opera  Dei  pro  Deo 
diligere,  instar  eorum  qui  creaturis  fruun- 
tur.  Ha?c  idem  ibidem. 

Hinc  Thomas  disseruit  :  Sicut  Magister 
in  littera  ait,  in  hoc  nostra  translalio  dis- 
cordat  ab  ea  qua  utitur  Augustinus,  quia 
in  nostra  translalione  consurnmatio  adscri- 
bitur  diei  septima?,  in  alia  sexta?.  Utraque 
autem  est  vera,  sive  intelligatur  septimus 


ex  omnibus  suis  partibus  aliquotis  aggre- 
gatis  consurgit  :  idcirco  perfectio  senarii 
congruit  illi  mundi  perfectioni  qua?  con- 
sistit  in  totalitate  partium  quantum  ad 
esse  primum.  Et  sicut  partes  aliquota?  se- 
narii  ordinate  atque  continue  sibi  succe- 
dunt  sine  alterius  numeri  interpositione, 
videlicet  unum,  duo,  tria;  sic  in  producti- 
one  partium  universi  ordo  servatus  est,  ut 
post  productionem  prima?  partis  statim 
narretur  productio  partis  secunda?,  sicque 


dies  sequi  sex  alios  successione  temporis,  D  deinceps  usque  ad  sextam. 


ut  alii  Sancti  volunt;  sive  secundum  Au- 
gustinum,  ponantur  septem  dies  dies  unus 
rebus  septempliciter  pra?sentatus,puta  co- 
gnitio  angelica.  Loquendo  enim  secundum 
Augustinum,  distinguenda  est  duplex  rei 
perfectio.  Una  totalitatis,  quam  habet  res 
ex  hoc  quod  ex  omnibus  partibus  suis 
essentialibus  integrata  est  :  et  talis  per- 
fectio  mundi  competit  sexta?  diei,  quia 
post  primos  sex  dies  nulla  creatura  mun- 
do  est  addita.  quee  non  aliquo  modo  in 


Ex  preeinductis  patet  solutio  ad  tria  pri- 
ma.  —  Ad  quartum  dicendum,  quod  Deo 
non  adscribitur  quies  opposita  motui  aut 
Iabori,  sicut  expositum  est;  nec  Deus  di- 
citur  cessare  ab  operatione,  nisi  ratione 
effectus  sequentis.  Deus  quippe  non  agit 
aliqua  operatione  media  intrinseca  vel  ex- 
trinseca  qua?  non  sit  sua  essentia  :  quo- 
niam  suum  velle  est  suum  facere,et  suum 
velle  est  suum  esse.  Nec  tamen  ab  a?terna 
operatione   sequitur  effectus  nisi  secun- 


116 


IN    LIBUUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XV  ;    QU.EST.    IV 


dum  determinationem  suae  liberrimae  vo- 
luntatis :  hinc  dicitur  incipere  operari,  vel 
ab  operatione  cessare,  ex  parte  effectus. 
—  Ad  quintum,  quod  sicut  irradiatio  solis 
semper  et  indesinenter  est  causa  illumi- 
nationis,  et  lucem  producit  in  aere  quam- 
diu  aer  manet  illuminatus;  sic  Deus  sem- 
per  influit  rebus  esse  :  non  aliud  et  aliud, 
sed  unum  et  idem.Nec  tamen  res  dicuntur 
semper  fieri  aut  causari  sive  institui  apud 
nos,  sed  tunc  quando  primo  sortita?  sunt 
esse.  fdeo  dicitur  quod  Deus  cessat  creare 
et  facere  mundum.  —  Ad  sextum,  quod 
Deus  nil  agit  in  creatura  quod  in  operibus 
sex  dierum  non  praecesserit,  diversimode 
tamen.  Quaedam  namque  fuerunl  in  operi- 
bus  sex  dierum  ut  in  principiis  materiali- 
bus  et  activis,  et  secundum  similitudinem 
speciei,  ut  ea  qua?  generantur  ex  sibi  si- 
milibus  in  natura;  quaedam  vero  sicut  in 
principiis  activis  malerialibus,  sed  non  se- 
cundum  siniilitudinem  speciei,  ut  anima- 
lia  ex  putrefactione  genita;  quaedam  sicut 
ex  principiis  disponentibus,  non  activis,et 
secundum  similitudinem  speciei,  ut  ani- 
ma  rationalis;  quaedam  ut  in  potentia  obe- 
dientiali  dumtaxat,  ut  quae  miraculose  et 
supernaturaliter  fiunt.  —  Ad  septimum, 
quod  illae  novae  species  producuntur  ex 
virtute  ccelesti,  quac  tenet  locum  virtutis 
formativa?  in  animalibus  ex  putrefactione 
genitis  et  ex  putresceute  materia  :  ideo 
species  illa?  fuerunt  producta?  in  operi- 
bus  sex  dierum  in  suis  principiis,  scilicet 
in  materia,  et  in  rationibus  seminalibus, 
quemadmodum  alia  qua?  per  operationem 
producuntur  natura?.  (Ad  alia  respondebi- 
tur  infra.)  —  Haec  Thomas. 

Qui  de  requietione  Dei  in  septimo  die 
subjungit  :  Quies  proprie  opponitur  mo- 
tui.  Et  quoniam  motus  in  operalionibus 
nostris  causat  laborem,  secundum  Philo- 
sophum,  hinc  quies  labori  quoque  oppo- 
nitur.  Atque  ex  his  significationibus  dua- 
bus  quietis,  transumpta?  sunt  alia?  duae. 
Nam  quia  operationibus  nostris  motus 
adjungitur,  veuit  in  usum  ut  omnis  ope- 
ratio  motus  dicatur,  quamvis  improprie; 


A  sicque  omnis  cessatio  ab  operatione  di- 
citur  quies  :  et  haec  significatio  a  prima 
transumitur.  Sed  quoniam  nil  laborat  ni- 
si  ex  hoc  quod  a  perfectione  propriae  di- 
stat  natura?,  ut  patet  in  motibus  violentis, 
hinc  res  in  illo  quiescere  perhibetur  in 
quo  sufficientiam  invenit.  Sicque  voluntas 
quiescit  in  ultimo  fine;  et  haec  quietis 
significalio  transumitur  a  secunda.  Itaque 
quies  convenit  Deo  non  quoad  primain  aut 
secundam  significationem,  sed  quantum 
ad  terliam  et  ad  quartam  :  verumtamen 

B  non  sic  quasi  ab  operatione  deficiat,quum 
sua  operatio  sit  sua  essentia;  sed  ratione 
effectus  hoc  dicitur,  quoniam  operatione 
teterna  hoc  facit  ut  aliquis  effectus  tem- 
poraliter  sit. — Quies  quoque  voluntatis  di- 
vina?  in  fine  accipi  potest  dupliciter.  Pri- 
mo  absolute,  secundum  quod  in  se  ipso 
sufficientiam  invenit  :  sicque  quies  Dei 
aeterna  est.  Secundo  per  relationem  ad 
creaturam,  secuudum  quod  creatura  com- 
placet  Deo  :  nec  sic  quasi  Deus  ea  indi- 
geat;  sed  illam  ad  se  ordinans,  in  se  ipso 

C  sufficientiam  habet.  Haec  idem. 

De  sanclificatione  demum  et  benedicti- 
one  septima?  diei  subjungit :  Diei  septimse 
duo  altribuuntur,  videlicet  consummatio 
operum,  et  quies  opificis.  Quantum  ad 
primum, debetur  diei  septima?  benedictio: 
quia  secuudum  Gregorium,  benedictio  Dei 
est  collatio  donorum  ipsius,  et  multipli- 
eatio  eorumdem.  Multiplicatio  autem  cre- 
aturarum  praesupponit  duplicem  rerum 
perfectionem.  Unam,  qua  universum  per- 
fectum  est,  ex  omnibus  suis  essentialibus 

D  partibus  constans;  unde  Philosophus  quar- 
to  Meteororum  loquitur  :  Unumquodque 
perfectum  est,  quando  potest  alterum  fa- 
cere  tale  quale  ipsum  est.  Aliam,  qua  uni- 
versum  perfectum  est  ex  ordine  suo  ad 
finem  :  quoniam  multiplicatio  creatura- 
rum  per  generationem  tendit  ad  hoc  ut 
divinum  esse  pro  posse  participent  atque 
perpetuent  in  posteris,  ut  secundo  de  Ge- 
neratione  asseritur.  Omnis  quoque  crea- 
tura?  operatio  naturalis  ad  finem  aliquem 
ordinatur  :  hinc  benedictio  septimae  diei 


QOEST.   V    :    DTRUM   IN   MIXTO    REMANEANT   ELEMENTA    SECUNDUM    FORMAS    SUBSTANTIALES    117 


debetur,  in  qua  post  primam  universi  per- 
fectionem,  qua?  sexto  die  completa  est, 
ipsum  universum  perfectum  est  in  ordi- 
ne  ad  proprium  finem. 

Porro  quoad  secundum,  quod  est  quies 
Dei,  debetur  septima?  diei  sanctificatio.  In 
Scripturis  etenim  dicitur  aliquid  sancti- 
ficari,  quia  divino  cultui  deputatur  seu 
consecratur.  Sicque  dies  septimus  est  san- 
ctificatus,  quia  actibus  cultus  divini  est 
deputatus,  ut  in  eo  fideles  specialiter  es- 
sent  Deo  intenti,  quatenus  sicut  Deus  a 
rebus  conditis  in  se  ipso  quievit  :  sic  nos 
non  in  operibus,  sed  in  summo  ipso  opifi- 
ce  finaliter  quiescamus.  Qua?  utique  quies 
Christianis  non  ad  tempus,  sed  perpetua 
ir/iess.v,  indicitur, quibus  dicitur :  Sine  intermissio- 
ne  orate.  Ideo  temporalis  observatio  ista  in 
evangelica  lege  cessavit,  seu  potius  obser- 
vatio  diei  dominica?  ei  successit.  Denique 
quies  ista  in  Deo,per  actus  contemplativos 
et  internos  non  impeditur,  imo  in  eis  con- 
sistit;  sed  exteriori  inquietudini  servilium 
actuum  et  vituperabilium  otiositatum  con- 
trariatur.  —  Ha?c  Thomas  in  Scripto.  In 
quibus  virtualiter  continentur  qua?  de  his 
scribit  in  prima  parte  Summa?,  qua?stio- 
ari2ad3™.  ne  septuagesima  quarta,  ubi  et  addit  quod 
Deus  septimo  die  opus  suum  complendo 
etiam  aliquid  fecit,  ea  qua?  facta  erant  ad- 
ministrando,  et  ad  suas  operationes  mo- 
vendo,  imo  et  conservando.  —  In  his  etiam 
satis  continentur  non  solum  qua?  Petrus  et 
Richardus,  sed  item  qua?  Alexander  et  An- 
tisiodorensis  super  his  scribunt. 

Insuper  Henricus  Quodlibeto  septimo 
q.  3.  qua?rit,  an  Deus  aliquid  rebus  influit,  et 
respondet:Influere  dupliciter  dicitur,  pro- 
prie  et  improprie.  Improprie  dicitur  res 
ipsas  producere  :  quod  magis  proprie  di- 
ceretur  effluere.  Proprie  autem  influere, 
est  in  res  ipsas  jam  exsistentes  beneficia 
sua  causare,  suaque  dona  rebus  coinmu- 
nicare.  Et  utroque  modo  Deus  influit  re- 
bus.  Primo  modo,  dando  eis  esse  imme- 
diate  per  creationem,  vel  mediante  naturali 
agente  per  generationem  seu  aliam  produ- 
ctionem,  quibus  tamen  prius  dedit  esse  in 


A  suis  primis  principiis  ex  quibus  generan- 
tur,  producendo  illa  in  esse  per  creatio- 
nem;  de  quo  dicitur  octavadecima  proposi- 
tione  libri  de  Gausis :  Res  omnes  entia  sunt 
propter  ens  primum.  Secundo  modo  in- 
fluit  in  omnes,eas  conservando,juxta  illud 
libri  de  Causis  :  Omnes  virtutes  quibus 
non  est  finis.sunt  pendentes  per  infinitum 
primum,  quod  est  virtus  virtutum ;  virtu- 
tes  quoque  et  bonitates  influendo  ad  di- 
rigendum  in  bene  esse,  prout  ait  vicesima 
propositione  libri  ejusdem  :  Causa  prima 

B  regit  res  omnes.  Ubi  dicit  commentator  : 
Et  influit  super  eas  virtutem  vita?  et  bo- 
nitatis  secundum  modum  receptibilitatis 
et  possibilitatem  earum.  Ha?c  Henricus. 

QUiESTIO   V 

ADhuc  queeritur  circa  pra?habita,  TJ- 
trum  in  mixto  remaneant  ele- 
menta  actu  secundum  suas  formas 
substantiales. 
C  Videtur  quod  non,  quia  mixta  generan- 
tur  ex  elementis  :  generatio  autem  unius 
corruptio  exstat  alterius. 

In  oppositum  est,  quod  primo  de  Gene- 
ratione  ait  Philosophus  :  Mixtio  est  alte- 
ratorum,  non  corruptorum. 

Circa  hoc  scribit  Scotus  :  Fuit  opinio 
Avicenna?,  quam  refert  Averroes  tertio  Cce- 
li  et  primo  de  Generatione,  quod  elementa 
manent  in  mixto  substantialiter,  non  se- 
cundum  substantiam,  sed  secundum  qua- 
D  litates  suas  remissa.  Contra  quod  arguit 
Commentator,  quia  si  remittuntur  secun- 
dum  qualitates,  ergo  secundum  substan- 
tiam  substantialemque  formam,  quum  sit 
eadem  ratio  partis  qualitatis,  totiusque 
qualitatis  :  ergo  si  pars  qualitatis  posset 
remilti  non  remissa  substantia,  eadem  ra- 
tione  qualitas  tota;  sicque  posset  remane- 
re  elementum  sine  sua  naturali  qualitate, 
ut  ignis  sine  calore.  Ergo  potest  sub- 
stantia  elementi  remitti,  sicut  et  qualitas 
ejus.  Probat  autem  quod  elementum  ma- 


118 


1N    LIBRUM    II    SENTENTIARCM. 


DIST.   XV  ;    QLVEST.    V 


net  aliqualiter  secundum  remissam  sub- 
stanliam ;  quia  secundum  Philosophum 
quinlo  Melaphysica?,  elemenlum  est  ex 
quo  componitur  res,  et  manet  in  re  :  ergo 
subslantia  elementi  manet  in  mixto,quam- 
vis  remissa.  Sed  eontra  hoc  arguit  ipse, 
quoniam  sequeretur,  quod  forma  mixti 
adveniret  enti  in  aclu  :  ergo  esset  for- 
ma  accidentalis.  Item,  nulli  forma?  com- 
petit  intendi  et  remitli  nisi  accidentali ; 
substantia  namque  non  suscipit  magis  et 
minus  :  ergo  si  forma?  elementares  remit- 
terentur,  accidenlales  consisterent. 

Dico  ergo  ad  quacstionem,  negando 
utramque  opinionein,  videlicet  quod  ele- 
menta  non  manent  in  mixto  secundum 
substantiam  remissam,  ut  opinatus  est 
Commcntator,  neque  secundum  substan- 
tiam  non  remissam,  ut  loquilur  Avicenna. 
Non  enim  est  ponenda  pluralitas  sine  ne- 
cessilate.  Sed  nihil  cogit  ponere  subslan- 
tiales  elementorum  formas  in  mixto  :  quia 
nec  operatio,  eo  quod  operatio  mixti  non 
est  ejusdem  speciei  cum  aliqua  operatione 
elementi;  nec  qualitas  mixti,  utpote  fri- 
giditas  carnis,  quoniam  illa  non  est  Iri- 
giditas  terrae  aut  aquae.  Praeterea,  forma 
elementaris  est  nata  constituere  individu- 
um  per  se  subsistens  in  substantia?  ge- 
nere  :  ergo  si  ibi  manent  quatuor  formae 
substantiales  elementorum,  erunt  ibi  qua- 
tuor  individua;  imo  et  quintum  constitu- 
tum  forma  mixtionali.  Insuper,  unum  et 
idem  subsistens  non  habet  plures  formas 
specificas,  praesertim  quarum  una  non  est 
perfectibilis  ab  alia  :  quod  tamen  seque- 
retur,  si  elementa  secundum  suas  formas 
substantiales  manerent  in  mixto. 

Quomodo  ergo  manent  elementa  in  mix- 
to  ?  Dico,  quod  in  omni  genere  et  in  qua- 
libet  re  est  invenire  medium  rationis  ejus- 
dem  cum  extremis,ut  decimo  Metaphysica? 
dicitur.  Quamvis  autem  medium  dicatur 
compositum  ex  extremis,  ut  rubor  ex  al- 
bedine  atque  nigredine;  tamen  compositio 
illa  non  est  nisi  quaedam  convenientia, 
quoniam  nullus  ponit  quin  qualitates  me- 
diae  sint,  simplices   forma?.  Hinc  propter 


A  convenientiam  hanc  naturalem  medii  ad 
extrema,  qua?  non  est  extremorum  ad  in- 
vicem,  dicuntur  extrema  seu  qualitates 
eorum  esse  atque  manere  in  medio,  nec 
dicitur  quod  extremum  sit  in  extremo. 
Dico  ergo,  quod  in  mixto  dicuntur  mane- 
re  forma?  elementorum  propter  naturalem 
convenientiam  formae  mixti  cum  elemen- 
tis  seu  formis  eorum,  qua?  convenientia 
non  est  unius  elementi  ad  aliud.  Denique 
Aristoteles  vult  quod  forma  generati  seu 
mixti,  esl    aclualior  et   perfcctior  forma 

B  elemeuti,  ita  quod  forma  elementi  infe- 
rior  potentialiorque  consistit:  ideo  elemen- 
ta  dicuntur  virtualiter  manere  in  mixlo, 
quemadmodum  imperfectiora  et  inferiora 
dicuntur  manere  in  superioribus,  in  qui- 
bus  non  nisi  virtualiter  inanent.  Idcirco 
quum  Aristoteles  dixisset  quod  elementa 
manent  iu  mixto,  adjecit  :  Salvatur  cnim 
virtus  eorum.  Dico  ergo,  quod  elementa 
non  manent  in  mixto  secundum  substanti- 
am,  nec  oportet  dicere  quod  plus  maneant 
in  mixlo  quam  vegetativum  et  sensitivuin 

C  in  intellectivo. 

Quomodo  ergo  generabitur  mixtum?  Di- 
co.quod  non  est  necesse  quatuor  elementa 
concurrere  ad  esse  mixti,  quum  aliquando 
factum  sit  mixtum  ex  uno  elemento,  juxta 
illud  Genesis  :  Producant  aquae  replile,  Gen.1,20. 
etc.  Dico  tamen,  quod  si  concurrant,  nun- 
quam  generatur  mixtum  per  actiones  eo- 
rum  se  muttio  corruinpentium. Nam  quacro 
utrum  in  instanti  quo  gignitur  mixturn, 
sint  in  illo  omnia  elementa  corrupta,  an 
maneant  aliqua.  Si  omnia  sint  corrupta, 

D  ergo  mixtum  generatur  ex  non  ente.  Si 
aliquid  manet,  ergo  non  corrumpunt  se  in- 
vicem  in  generatione  mixti ;  tunc  quoque 
non  generaretur  mixtum,  nisi  ex  unico  il- 
lo.  ltaque  quod  mixtio  dicitur  alteratorum 
unio,  intelligendum  est  de  unione  in  uno 
effectu  communi,  in  quo  virtualiter  salva- 
tur  virtus  ipsorum.  Unde  dico,  quod  in 
mixto  11011  sunt  verac  qualitates  elemen- 
torum,  sed  similes  eis.  Nam  calor  ignis 
generat  ignem;  calor  hominis,  carnem.  — 
Ha?c  Scotus. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XVI 


119 


Circa  cujus  positionem  sufficit  tangere, 
quod  ipsa  est  manifeste  contraria  omnibus 
jam  praeallegatis  theologis,.  similiter  Pla- 
toni  ac  Aristoteli,  atque  eorum  sequacibus 
Peripateticis  ac  Platonicis,  qui  rerum  na- 
turas  tam  diligenter  scrutati  sunt.  Multis 
quoque  experimentis  constat  mixta  ex  ele- 
mentis  vere  esse  composita,  in  quse  etiam 
sensibiliter  resolvuntur.  Nec  ratio  Scoti 
alicujus  censetur  vigoris,  quum  constet 
elementa  in  generatione  mixtorum  non 
penitus  annihilari,  imo  ad  minus  mate- 
rialiter  remanere;  materia  vero  numeratur 
numero  formae  suae  substantialis. 

Praeterea  de  hac  quaestione  magistralius 
scribit  Richardus :  Aliqui  (inquiens)  dicunt, 
quod  in  corporibus  animalium  et  mixto- 
rum  sint  formse  substantiales  elemento- 
rum  secundum  suas  essentias  incompletas. 
Quse  opinio  multas  pro  se  habet  auctorita- 
tes.  Ait  etenim  Damascenus  tertio  libro, 
quod  necesse  est  dicere  hominem  esse 
compositum  ad  minus  ex  quinque  natu- 
ris,  id  est  ex  quatuor  elementis  et  anima. 
Philosophus  quoque  libro  de  Generatione 
et  corruptione,  probat  omnia  mixta  esse 
composita  ex  quatuor  elementis,  quia  nec 
sine  aqua  partes  terrae  sibi  cohaerent,  etc. 
Alii  dicunt,  quod  formae  elementares  se- 
cundum  suas  essentias  nullo  sint,  modo  in 
mixto  :  quia  quum  quaelibet  pars  mixti 
sit  mixta,  secundum  Philosophum  primo 
de  Generatione,oporteret  quod  formae  illse 
essent  simul  in  qualibet  parte  materiae  cor- 


A  poris  animalis;  nec  formae  illae  essent  si- 
ne  suis  materiis,  nec  materiae  sine  dimen- 
sionibus,  et  sic  duo  corpora  essent  simul. 
Rursus  formae  illae  exigerent  dimensiones 
diversas.  Formae  quoque  substantiales  non 
recipiunt  magis  et  minus.  Haec  Richardus. 
Qui  utriusque  hujus  opinionis  tangit  et 
solvit  motiva,  declarans  qualiter  utraque 
possit  defendi,  nec  ad  ullam  declinans. 
Primam  earum  videtur  sequi  Albertus;  se- 
cundam  Thomas,  quam  reputo  veriorem, 
et  rationabilioribus  argumentis  fulcitam. 

B  Insuper  quaerit  Richardus,an  animae  bru- 
torum  sint  extensae.  Quocirca  duas  recitat 
opiniones  :  unam  dicentium  quod  sic.  Nam 
partes  anguillae  et  aliorum  quorumdam 
brutorum  divisae  ab  invicem,  manent  vi- 
ventes  ac  sentientes  :  quod  esse  non  pos- 
set,  nisi  anima  earum  divisione  corporis 
divideretur;  nec  dividi  posset,  nisi  esset 
extensa  saltem  per  accidens  extensione 
materiae;  educitur  quoque  de  potentia  ma- 
teria?.  Alii  dicunt,  quod  non  est  extensa, 
sed  est  in  qualibet  parte  corporis  tota  : 

C  quia  ut  eis  apparet,  aliter  non  posset  mo- 
vere  corpus  secundum  oppositas  partes 
positionis,  neque  sentiret  tota  in  qualibet 
parte  corporis.  Haec  Richardus.  —  Verum- 
tamen  aliqui  tenent  mediam  viam,  dicen- 
tes  quod  animae  perfectorum  brutorum 
sint  indivisibiles,  et  totae  in  toto,  ac  totae 
in  qualibet  parte;  ceterorum,  ut  annulo- 
sorum  et  consimilium,  praefato  modo  ex- 
tensae  sunt. 


DISTINCTIO   XVI 


A.  Be  hominis  creatione.  JJbi  considerandum  est,  quare  creatus  sit  homo,  et 
qualiter  sit  institutus  :  quae  duo  supra  tractata  sunt;  et  qualis  factus,  et 
qualiter  lapsus  ;  postremo  quomodo  sit  reparatus :  quce  discutienda  sunt. 


HIS  excursis,  quae  supra  de  hominis  creatione  praemisimus  effectui  manci-    cf.  dist. 
pare  atque  ordine  explanare  nunc  suscipimus.  Ubi  haec  consideranda  viden-  "kugo,  de 
tur,  scilicet  :  quare  creatus  sit  homo,  et  qualiter  institutus,  et  qualis  et  fpCrva,mc''b' 
quomodo  factus ;  deinde  qualiter  sit  lapsus ;  postremo  qualiter  et  per  quas  sit  repa- 


120  LIBER    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XVI 

ratus.  Horum  autem  primo  et  secundo  posita,  id  est  causam  creationis  humanae  et 

c/.dist.  i,  d  modum  institutionis,  superius  pro  modulo  nostrse  facultatis  tractavimus.  Ideoque 

ten  i  20  superest  ut  qualis  vel  quomodo  factus  sit,  discutiamus.  In  Genesi  legitur  :  Faciamus 

Aug.deGe-hominem  ad  imaginem  et  similitudinem  nostram.  In  eo  quod  dicit,  Faciamus,  una 

Hb*HMih2»i  operatio  trium  personarum   ostenditur;  in  hoc  vero  quod  dicit,  Ad  imaginem  et 

similitudinem  nostram,  una  et  a?qualis  substantia  trium  personarum  monstratur . Ex 

persona  enim  Patris  hoc  dicitur  ad  Filium  et  Spiritum  Sanctum,  non,  ut  quidam 

putant,  angelis  :  quia  Dei  et  angelorum  non  est  una  et  eadem  imago  vel  similitudo. 

B.  Quod  imago  et  similitudo  hic  a  dirersis  accipitur  varie  :  a  quibusdam 
increata,  et  ab  aliis  creata  et  increata,  vel  essentia  Trinitatis,  vel  Filius, 
vel  Spiritus  Sanctus. 

Imago  autem  et  similitudo  in  hoc  loco  vel  increata  intelligitur,  id  est  Trinitatis 
essentia,  ad  quam  factus  est  homo ;  vel  creata,  in  qua  factus  est  homo,  et  ipsa 
homini  concreata.  Increatam  enim  imaginem  quae  Deus  est,  intellexisse  videtur 
Bcda,  Hc-  Beda,  quum  dicit,  non  esse  unam  imaginem  Dei  et  angelorum,  sed  trium  perso- 
wem. .  ...  narmn  .  ej_  jcieo  persomSj  non  angelis  fit  ibi  sermo.  Improprie  tamen  imago  dicitur, 
quia  imago  relative  ad  aliud  dicitur  cujus  similitudinem  gerit,  et  ad  quod  repnesen- 
tandum  facta  est  :  sicut  imago  Gassaris,  qua?  ipsius  similitudinem  prseferebat, 
ipsumque  quodammodo  repraesentabat.  Improprie  autem  imago  dicitur  id  ad  quod 
aliud  fit  :  sicut  exemplum  proprie  dicitur,  quod  sumitur  ex  aliquo,  et  exemplar,  ex 
quo  sumitur  aliquid.  Ponitur  tamen  et  aliquando  abusive  alterum  pro  altero.  Ita  et 
minus  proprie  accipitur  imago  essentia  Trinitatis,  si  tamen  ea  nomine  imaginis  in 
hoc  loco  intelligitur. 

G.  Opinio  eorum  qui  putaverunt  Filium  per  imaginem 
et  similitudinem  hic  accipi. 

Filius  vero  proprie  imago  Patris  dicitur,  sicut  supra  in  tractatu  de  Trinitate 

Aug.de Tri-  diximus.  Unde  fuerunt  nonnulli  qui  ita  distinxerunt,  ut  imaginem  in  boc  loco  in- 

m,"»!    telligerent  Filium,  hominem  vero  non  imaginem,  sed  ad  imaginem  factum  dicerent: 

icv.x.,7.  quos  refellit  Apostolus,  dicens  :  Vir  quidem  est  imago  et  gloria  Dei.  Haec  namque 

imago,  id  est  homo,  quum  dicitur  fieri  ad  imaginem,  non  quasi  ad  Filium  dicitur 

fieri,  alioqui  non  diceretur  :  Ad  imaginem  nostram.  Ouomodo  enim  nostram  dice- 

ret,  quum  Filius  solius  Patris  imago  sit  ?  Fuerunt  autem  et  alii,  perspicacius  hsec 

tractantes,  qui  per  imaginem  Filium,  et  per  similitudinem  Spiritum  Sanctum  intel- 

ligerent,qui  similitudo  est  Patris  et  Filii.  Et  ideo  pluraliter  putaverunt  dici  nostram, 

id  referentes  ad  similitudinem  tantum,  ad  imaginem  vero  subintelligendum  esse 

meam.  Hominem  vero  et  imaginem  esse,  et  ad  imaginem  et  similitudinem  factum 

esse  tradiderunt,  et  imaginem  iinaginis  esse  et  similitudinis. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XVI  121 

D.  Nec  horum  sententiam  approbat,  sed  imaginem  et  similitudinem  Dei  in 
homine  qucerendam  et  considerandam  docet,  ut  imago  et  similitudo  creata 
intelligatur. 

Verumtamen   ha?c  distinctio   licet  reprobabilis  penitus  non  videatur,  quia  *  de  *«/msquia 
medio  montium,  id  est  auctoritatibus  Sanctorum  manat,  congruentius  in  ipso  homine  manat 
imago  et  similitudo  quserenda  est  et  consideranda.  Factus  est  ergo  homo  ad  imagi-   Hugo7'de 
nem  Dei  et  similitudinem  secundum  mentem,  qua  irrationabilibus  antecellit;  sed  ®apcramc''^ 
ad  imaginem,  secundum  memoriam,  intelligentiam  et  dilectionem;  ad  similitudinem, 
secundum  innocentiam  et  justitiam,  quse  in  mente  rationali  naturaliter  sunt.  Yel 
imago  consideratur  in  cognitione  veritatis,  similitudo  in  amore  virtutis ;  vel  imago 
in  aliis  omnibus,  similitudo  in  essentia  :  quia  et  immortalis  et  indivisibilis  est. 
Unde  Augustinus  in  libro  de  Quantitate  anima?  :  Anima  facta  est  similis  Deo,  quia    Aug.  de 

Ouanlilale 

immortalem  et  indissolubilem  fecit  eam  Deus.  Imago  ergo  pertmet  ad  formam,  animae,n.3. 
similitudo  ad  naturam.  Factus  est  ergo  homo  secundum  animam  ad  imaginem  et 
similitudinem  non  Patris  vel  Filii  vel  Spiritus  Sancti,  sed  totius  Trinitatis  :  ita  et 
secnndum  animam  dicitur  homo  esse  imago  Dei,  quia  imago  Dei  in  eo  est.  Sicut 
imago  dicitur  et  tabula  et  pictura  quse  in  ea  est ;  sed  propter  picturam  qua?  in  ea 
est,  simul  et  tabula  imago  appellatur  :  ita  propter  imaginem  Trinitatis,  etiam  illud 
in  quo  est  imago,  nomine  imaginis  vocatur. 

E.  Quod  homo  dicitur  imago,  et  ad  imaginem ;  Filius  vero  imago, 

non  ad  imaginem. 

Quocirca  homo  et  imago  dicitur,  et  ad  imaginem ;  Filius  autem  imago,  non  ad  Hugo.sum- 

ma    Sent. 

imaginem,  quia  natus,  non  creatus,  sequalis  et  in  nullo  dissimilis  ;  homo  creatus  est  uact  m,c  2. 

a  Deo,  non  genitus,  non  parilitate  asqualis,  sed  quadam  similitudine  accedens  ei. 

Unde  Augustinus  in  libro  septimo  de  Trinitate  :  In  Genesi  legitur,  Faciamus  homi-  Aug.de Tri- 

nilalc,  tib. 

nem  ad  imaginem  et  similitudinem  nostram.  Faciamus,  et  nostram,  plurahter  dixit,  v,i,  n.  12. 
et  nisi  ex  relativis  accipi  non  oportet,  ut  facere  intelligantur  Pater  et  Filius  et 
Spiritus  Sanctus  ad  imaginem  Patris  et  Filii  et  Spiritus  Sancti,  ut  subsisteret  homo 
imago  Dei.  Sed  quia  non  omnino  asqualis  fiebat  illa  imago,  tanquam  non  ab  illo 
nata,  sed  ab  eo  creata ;  ideo  ita  imago  dicitur,  quod  et  ad  imaginem  :  quia  non 
aequatur  parilitate,  sed  accedit  quadam  similitudine.  Filius  autem  est  imago,  sed 
non  ad  imaginem,  quia  sequalis  Patri.  Dictus  est  ergo  homo  ad  imaginem,  propter 
imparem  similitudinem  :  et  ideo  nostram,  ut  imago  Trinitatis  esse  homo  intelliga- 
tur,  non  Trinitati  sequalis,  sicut  Filius  Patri.  Ecce  ostensum  est,  secundum  quid  sit 
homo  similis  Deo,  scilicet  secundum  animam.  Sed  et  in  corpore  quamdam  proprie- 
tatem  habet,  quas  hoc  indicat  :  quia  est  erecta  statura,  secundum  quam   corpus  Beda,ne- 

xacm.  lib.  i. 

animse  rationali  congruit,  quia  in  coelum  erectum  est. 


122  LIBER    II    SENTENTIARLM.   —   DIST.   XVI    SUMMA  ;   DIST.   XVII 

A  corporali  et  mortali,  hoc  est  de  homine. 
bUMMA  jje  qU0  agitur  hic,  quando  et  qualiter  et 

DISTINCTIONIS    SEXT/EDECIM^  au0  fine  sit  institutus   et   conditus  ;  spe- 

cialiter  vero,  quomodo  ad   imaginem  et 

similitudinem    superbeatissima?  Trinitatis 

dist.  ii-xi.  /^IOMPLETIS  pertractationibus  de  sub-     formatus  sit.  Verum  omnia  quse  hic  de 

vJ  stantiis  intellectualibus  separatis,  de      ista  tanguntur  materia,  pra?habita  sunt,  et 

dist.xnets.  substantiis  quoque  corporalibus  tam  ccele-     diffuse  exposita  circa  exordium  primi  li- 

stibus  quam  elementaribus  atque  mixtis  :      bri  :  ideo  prolixitatem  devitans,  lectorem 

nunc  tractatus  inducitur  de  substantia  par-      ad  locum  illum   remitto,  et   nunc   septi-    tom.xix, 

tim  spirituali  et  intellectuali,  partimque      mamdecimam  distinctionem  aggredior.      p"      els" 


DISTINCTIO   XVII 

A.  De  creatione  animce,  utrum  de  aliquo  facta  sit  vel  non,  et  quando  facta, 
et  quam  gratiam  habuerit  in  creatione. 


vii,  n.  z. 
Gen.  ii 


H 


IC  de  origine  animaa  plura  quasri  solent,  scilicet  unde  creata  fuerit,  et  quando, 

Aug.dcTii-  |    et  quam  gratiam  habuerit  in  creatione.  Sicut  hominis  formatio  secundum 

corpus  describitur,  quum  dicitur,  Formavit  Deus  hominem  de  limo  terraa ; 


ita  ejusdem  secundum  animam  factura  describitur,  quum  subditur,  Et  inspiravit  in 
faciem  ejus  spiraculum  vitae.  Gorpus  enim  de  limo  terraa  formavit  Deus,  cui  ani- 
mam  inspiravit.  Yel  secundum  aliam  litteram,  flavit,  vel  sufflavit  :  non  quod  fau- 
cibus  sufflaverit,  vel  manibus  corporeis  corpus  formaverit;  spiritus  enim  Deus 
Beda,  He-  est,  nec  lineameiitis  membrorum  compositus.  Non  ergo  carnaliter  putemus  Deum 
''  corporeis  manibus  formasse  corpus,  vel  faucibus  inspirasse  animam ;  sed  potius  homi- 
nem  de  limo  terras  secundum  corpus  formavit  jubendo,  volendo,  id  est,  voluit  et 
verbo  suo  jussit  ut  ita  fieret;  et  inspiravit  in  faciem  ejus  spiraculum  vitae,  id  est, 
substantiam  animae  in  qua  viveret,  creavit,  non  de  materia  aliqua  corporali  vel  spiri- 
tuali,  sed  de  nihilo. 

B.  Opinio  quorumdam  Imreticorum,  qui  putaverunt  animam  esse 

de  substantia  Dei. 

Aug.op.cit.  Putaverunt  enim  quidam  hagretici  Deum  de  sua  substantia  animam  creasse, 
verbis  Scripturse  pertinaciter  inhaerentes,  quibus  dicitur  :  Inspiravit  vel  insufflavit, 
etc.  Quum  flat,  inquiunt,  vel  spirat  homo,  de  se  flatum  emittit.  Sic  ergo  quum 
dicitur  Deus  flasse  vel  spirasse  spiraculum  in  faciem  hominis,  ex  se  spiritum  homi- 

ibid.n.  5.  nis  emisisse  intelligitur,  id  est  de  sua  substantia.  Qui  boc  dicunt,  non  capiunt 
tropica  locutione  dictum  esse,  sufflavit  vel  flavit ;  id  est,  flatum  hominis,  scilicet 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XVII  123 

animam,  fecit.  Flare  enim,  est  flatum  facere ;  et  flatum  facere,  est  animam  facere. 

Unde  Dominus  per  Isaiam  :  Omnem  fiatum  ego  feci.  Non  sunt  ergo  audiendi  qui  /s.lvh,i6, 

t-v    ■(-»••  i         t         j       •     •  juxlaLXX. 

putant  annnam  esse  partem  Dei.  bi  ennn  hoc  esset,  nec  a  se  nec  ab  ano  decipi  Beda.  Hc- 
posset,  nec  ad  malum  faciendum  vel  patiendum  compelli,  nec  in  melius  vel  deterius  xacm' 
mutari.  Fiatus  ergo  quo  hominem  animavit,  factus  est  a  Deo,  non  de  Deo,  nec  de 
aliqua  materia,  sed  de  nihilo. 


G.  Quando  facta  sit  anima,  an  extra  corpus,  aut  in  corpore. 

Sed  utrum  in  corpore,  vel  extra  corpus,  etiam  inter  doctos  scrupulosa  quasstio  Hugo.sum- 
est.  Augustinus  enim  super  Genesim  tradit,  animam  cum  angelis  sine  corpore  fuisse  ^act ....  c. 
creatam.  postea  vero  ad  corpus  accessisse  :  neque  compulsa  est  incorporari,  sed  AUg.dcGe- 
naturaliter  illud  voluit,  id  est,  sic  creata  fuit  ut  vellet,  sicut  naturale  nobis  est  velle  "^'  "fu u"; 
vivere;  male  autem  velle  vivere,  non  naturse,  sed  voluntatis  est  perversse.  Alii  vero  33, 3<K 
dicunt,  animam  primi  hominis  in  corpore  fuisse  creatam,  ita  exponentes  verba  illa  : 
Inspiravit  in  faciem  ejus  spiraculum  vitae,  id  est,  animam  in  corpore  creavit,  quse  cen. »,  7. 
totum  corpus  animaret;  faciem  tamen  specialiter  expressit,  quia  hasc  pars  sensibus 
ornata  est  ad  intuenda  superiora.  Sed  quidquid  de  anima  primi  hominis  aestimetur, 
de  aliis  certissime  sentiendum  est,  quod  in  corpore  creentur.  Greando  enim  infundit 
eas  Deus,  et  infundendo  creat.  Dicendum  est  etiam  animam  illam  non  sic  esse  crea-  Aug.op.cit. 
tam  ut  prasscia  esset  operis  futuri  justi  vel  injusti. 

D.  In  qua  aztate  Deus  hominem  fecerit. 

Solet  etiam  quaeri,  utrum  Deus  hominem  repente  in  virili  astate  fecerit,  an  per-  Hugo,  loc. 
ficiendo  et  aetates  augendo,  sicut  nunc  format  in  matris  utero.  Augustinus   super  C'L 
Genesim  dicit,  quod  Adam  in  virili  setate  continuo  factus  est  :  et  hoc  secundum  Aug.  ibid. 
superiores,  non   inferiores  causas,  id  est  secundum  voluntatem  et  potentiam  Dei,  4. ''""' 
quam  naturse  generibus  non  alligavit,  qualiter  et  virga  Moysis  conversa  est  in  dra- 
conem.  Nec  talia  contra  naturam  fiunt,  nisi  nobis,  quibus  aliter  naturae  cursus 
innotuit ;  Deo  autem  natura  est  quod  facit.  Non  ergo  contra  dispositionem  suam  \m.  n.  -20. 
illucl  fecit  Deus.  Erat  enim  in  prima  creaturarum  *  conditione,  sic  hominem  posse  -causarum 
fieri  ;  sed  non  ibi  erat  necesse  ut  sic  fieret  :  hoc  enim  non  erat  in  conditione  crea-  iud.  n.27. 
turae,  sed  in  beneplacito  Creatoris,  cujus  voluntas  necessitas  est.  Hoc  enim  neces- 
sario  futurum  est  quod  vult  et  prsescit.  Multa  vero  secundum  inferiores  causas  futura 
sunt,  sed  in  prsescientia  Dei  futura  non  sunt.  Si  autem  ibi  aliter  futura  sunt,  potius 
futura  sunt  sicut  ibi  sunt  ubi  prsescit  ilie  qui  non  potest  falli.  Sic  ergo  factus  est 
Adam  non  secundum  inferiores  causas,  quia  non  erat  in  rerum  causis  seminalibus 
ut  ita  fieret,  sed  secundum  superiores  causas,  non  contra  naturam  operantes,  quia  in 
rerum  causis  naturalibus  erat  ut  ita  posset  fieri. 


124  LIBER    II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XVII 

E.  Quod  homo  extra  paradisum  creatus,  in  paradiso  sit  positus, 
et  quare  ita  factum  sit. 

Hugo,sum-       Hominem  autem  ita  formatum  tulit  Deus,  ut  Scriptura  docet,  et  posuit  in  para- 

uacL^.c.  diso  voluptatis,  quem  plantaverat  a  principio.  His  verbis  aperte  Moyses  insinuat, 

*gct.  ii  8.  quc-d  homo  extra  paradisum  creatus,  postmodum  in  paradiso  sit  positus.  Quod  ideo 

factum  dicitur,  quia  non  erat  in  eo  permansurus,  vel  ut  non  naturae,  sed  gratiaa  hoc 

assignaretur.  Intelligitur  autem  paradisus  localis  et  corporalis,  in  quo  homo  locatus 

Aug.deGo- est.  Tres  enim  generales  de  paradiso  sententiae  sunt  :  una  eorum  qui  corporaliter 

Iib!™*n"!  intelligi  volunt  tantum ;  alia  eorum  qui  spiritualiter  tantum;  tertia  eorum  qui  utroque 

modo  paradisum  accipiunt.  Tertiam  mihi  placere  fateor,  ut  homo  in  corporali  para- 

diso  sit  positus,  qui  ab  illo  principio  plantatus  accipi  potest,  quo  terram  omnem, 

Beda,  He-  remotis  aquis,  et  herbas  et  ligna  producere  jussit.  Qui  etsi  praesentis  Ecclesise  vel 

xaem' ' ''"  futurse  typum  tenet,  ad  litteram  tamen  intelligendum  est  esse  locum  amoenissi- 

mum  fructuosis  arboribus,  magnum,  et  magno   fonte   fecundum.  Quod   dicimus, 

a  principio,  antiqua  translatio  dicit,   ad  orientem.   Unde  volunt,  in  orientali 

parte  esse  paradisum,  longo  interjacente  spatio  vel  maris  vel  terrae,  a  regionibus 

quas  incolunt  homines  secretum,   et  in   alto  situm,  usque   ad  lunarem  circulum 

pertingentem  ;  unde  nec  aquae  diluvii  illuc  pervenerunt. 

F.  De  lignis  paradisi,  inter  quce  erant  lignum  vito?  et  lignum 
scientiai  boni  et  mali. 

In  hoc  autem  paradiso  erant  ligna  diversi  generis,  inter  quae  unum  erat  quod 

Beda,  ibid.  vocatum  est  hgnum  vitae,  alterum  vero   lignum   scientiae  boni  et  mali.  Lignum 

autem  vitae  dictum  est,  sicut  docet  Beda  et  Strabus,  quia  divinitus  accepit   hanc 

vim,  ut  qui  ex  ejus  fructu  comederet,  corpus  ejus  stabili  sanitate  et  perpetua  soli- 

ditate   firmaretur,  nec  ulla  infirmitate  vel  aetatis  imbecillitate  in  deterius  vel   in 

occasum  laberetur.  Lignum  autem  scientiae  boni  et  mali  non  a  natura  hoc  nomen 

Aug.op.cit.  accepit,  sed  ab  occasione  rei  postea  secutae.  Arbor  enim  illa  non  erat  mala;   sed 

nb.  viii,  n.  ggjg^jjg  ]j0nj  ej;  maij  j(jeo  <}icta  est,  quia  post  prohibitionem  erat  in  illa  transgressio 

futura,  qua  homo  experiendo  disceret  quid  esset  inter  obedientia?  bonum  et  inobe- 

dientia?  malum.  Non  ergo  de  fructu  qui  nasceretur  inde  positum  est  illud  nomen, 

sed  de  re  transgressionem  secuta.  Cognovit  enim  homo,  priusquam  tangeret  hoc 

lignum,  bonum  et  malum;  sed  bonum  per  prudentiam  et  experientiam ,  malum  vero 

ibid.  n.  33.  per  prudentiam  tantum.  Quod  etiam  per  experientiam  novit,  usurpato  hgno  vetito : 

quia  per  experientiam  mali  didicit   quid   sit  inter  bonum   obedientiae  et   malum 

inobedientife.   Si  vero   primi  parentes   obedientes   essent,  nec  contra   praeceptum 

peccassent;  non  ideo  tamen  minus  diceretur  lignum  scientiae  boni  et  mali.  quia  hoc 

H>id.n.28,  ex  ^.^^  tactu  acci(ieretj  si  usurparetur.  A  ligno  ergo  homo  prohibitus  est,  quod 


DIST.    XVII   SUMMA  |    QU.EST.    I    \    AN   ANIMA    PRIMI   HOMINIS   VERE   SIT   CREATA 


125 


malum  non  erat,  ut  ipsa  praecepti  conservatio  bonum  illi  esset,  transgressio  ma- 
lum.  Nec  melius  consideratur  quantum  malum  sit  inobedientia,  quam  hoc  modo, 
quum  scilicet  ideo  reus  factus  esse  homo  intelligitur,  quia  prohibitus  rem  tetigit, 
quam  si  non  prohibitus  tetigisset,  nec  peccasset,  nec  pcenam  sensisset.  Si  enim 
venenosam  herbam  prohibitus  tetigeris,  poena  sequitur;  et  si  nemo  prohibuisset, 
similiter  sequeretur.  Si  etiam  prohibetur  res  tangi  qute  non  tangenti  tantum  sed 
prohibenti  obest,  sicut  aliena  pecunia ;  ideo  prohibitum  est  peccatum,  quia  pro- 
hibenti  est  damnosum.  Quum  vero  tangitur  quod  nec  tangenti  obest,  si  non  prohi- 
betur,  nec  cuilibet,  si  tangatur;  ideo  prohibetur  ut  per  se  bonum  obedientise  et 
malum  inobedientiae  monstretur  :  sicut  primus  homo  a  re  bona  prohibitus  pcenam 
incurrit,  ut  non  ex  re  mala,  sed  ex  inobedientia  poena  esse  monstretur,  sicut  ex 
obedientia  palma. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    SEPTIM/EDECIMjE 

IN  hac  distinctione  docetur,  an  primi  ho- 
minis  anima  in  corpore  sit  creata,  et 
quid  de  aliarum  animarum  rationalium 
creatione  sit  sentiendum ;  in  qua  etiain 
setate  factus  sit  homo  protoplastus.  Conse- 
quenter  hic  agitur  de  paradiso,  et  cur  ex- 
tra  paradisum  factus  sit  primus  homo  ;  de 
lignis  quoque  seu  arboribus  paradisi,  et 
de  earum  nominibus  ac  nominum  ratio- 
nibus. 


QU,ESTIO     PRIMA 


HIc  quseritur  primo,  An  anima  pri- 
mi  hominis  vere  sit  creata. 
Videtur  quod  non,  quia  secundum  Phi- 
losophum  libro  de  Animalibus,solus  intel- 
lectus  est  ab  extra;  sed  anima  rationalis 
non  intellectum  dumtaxat,  imo  compre- 
hendit  in  se  vegetativum  et  sensitivum  : 
ergo  quantum  ad  hoc,  est  de  materiae  po- 
tentialitate  educta.  —  Secundo,  homo  vere 
generatur  :  ergo  aliqua  forma  substantia- 
lis  est  terminus  hujusmodi  generationis, 
quum  materia  prima  ingenerabilis  incor- 
ruptibilisque  consistat,  et  non  alia  forma 


A  quam  anima  rationalis,  nisi  (quod  absit) 
plures  formae  substantiales  putentur  in 
homine  esse. 

Circa  hunc  passum  diversi  diversas  ac 
plures  movent  qusestiones. 

Prima  est,  An  anima  sit  de  divina  essen- 
tia.  Quocirca  Thomas,  Bonaventura  ac  alii 
recitant  antiquorum  opiniones  adeo  rudes 
et  fatuas,  ut  prorsus  indignse  sint  recitari. 
Jam  quoque  a  philosophis  atque  theologis 
plenissime  est  probatum  et  demonstrative 

B  ostensum,  quod  supergloriosissimus  Deus 
sit  purus  actus,  bonitas  pura,  incommuta- 
bile,  incircumscriptibile,  penitusque  per- 
fectum  ens,  universis  et  singulis  prorsus 
in  infinitum  sublimior,  felicior,  atque  in 
omni  perfectione,  felicitate  el  gloria  di- 
gnior.  Ideo  superstultissimum  et  ineffabi- 
liter  rudissimum  ac  imperitissimum  est, 
putare  aliquid  factum  esse  aut  fieri  posse 
de  substantia  Dei  :  quoniam  sequeretur 
Dei  substantiam  esse  mutatam,  aut  rem 
factam  Deo  esse  consubstantialem. 

C      Secunda  qusestio  est,  Utrum  anima  ra- 
tionalis   sit  ex  aliqua  materia   constituta 
sive  composita.  Cujus  qusestionis  solutio 
elucescit   ex  dictis  tam  in  isto  libro  se-  cf.t.xxi, 
cundo  de  simplicitate  et  immaterialitate  P-I85cts- 
angelorum  seu  intelligentiarum  ac  etiam 
animarum,  quam  in  libro  primo  de  rebus  cf.  t.xix, 
eisdem.  p.avvets. 

Tertia  qusestio  est,  An  animse  rationales 


126 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XVII  J    QU^ST.    I 


creata?  sint  simul  et  extra  corpus,  an  si-  A 
gillatim  et  in  corporibus.  Et  circa  hoc  ali- 
qui  quarunt,  an  in  cunctis  hominibus  sit 
anima  una  intellectiva,  vel  sallem  unus 
numero  intellectus.  Et  de  his  aliqua  sunt 
dicenda.  Specialiter  quoque  ponendum  est 
unum  motivum,  quo  Thomas  probat  ani- 
mam  non  esse  in  sua  natura  materialem. 
Nempe  quum  anima  sit  corporis  forma, 
oportet  ut  vel  tota  sua  essentia  sit  forma 
corporis,  vel  pars  suse  essentia?.  Si  tota 
sua  essentia  est  corporis  forma,  impossi- 
bile  est  quod  materia  sit  pars  sua?  essen-  B 
tiae  :  quod  enim  in  se  est  pura  potentia, 
non  potest  esse  forma  aut  actus  alicujus. 
Porro  si  secundum  partem  substautia?  sua? 
forma  est  corporis,  secundum  quam  par- 
tem  ipsa  est  in  actu,  et  non  secundum 
aliam  quae  est  materia  sua,  sequuntur  in- 
convenientia  duo  :  unum,  quod  unus  et 
idem  numero  actus  est  diversarum  forma 
materiarum,  videlicet  materia?  spiritualis 
et  corporalis;  aliud,  quod  in  potentiis  non 
unius  generis,  est  unus  actus  perficiens  : 
materia  namque  corporalis  et  spiritualis  C 
non  possunt  esse  unius  rationis.  Ha?c  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Insuper  de  lioc,  An  sit  idem  numero 
intellectivum  principium,  seu  ipse  intel- 
lectus  aut  anima  rationalis  in  universis 
hominibus,  scribit:  Secundum  philosophos 
triplex  distinguitur  intellectus,  videlicet 
intellectus  possibilis,  intellectus  agens,  et 
intellectus  in  habitu.  Intellectus  possibilis 
est,  qui  est  in  potentia  ad  recipiendum  in- 
telligibiles  formas.  Intellectus  agens,  qui 
intelligibilia  in  potentia  facit  intelligibilia  D 
actu,  quemadmodum  lumen  facit  colores 
actu  visibiles.  Intellectus  in  habitu  seu 
formalis  vocatur  ab  eis,  quando  intellectus 
possibilis  jam  perfectus  est  specie  intelli- 
gibili,  ut  valeat  operari  :  nulla  quippe  vir- 
tus  passiva  habet  operationem,  nisi  per- 
fecta  specie  sui  objecti,  sicut  visus  non 
videt  antequam  coloris  recipiat  speciem. 
Denique  in  hoc  pene  omnes  concordant 
philosophi  post  Aristotelem,  quod  intel- 
lectus  agens    et    possibilis   differunt  se- 


cunduin  substantiam ;  et  quod  intellectus 
agens  sit  quaedam  substantia  separata,  in- 
telligentiarumque  ultima,  ita  se  habens  ad 
intellectum  possibilem  quo  intelligimus, 
sicut  intelligentia?  superiores  ad  animas 
orbium.  Sed  hoc  secundum  fidem  susti- 
neri  non  potest.  Si  enim,  ut  probat  Ansel- 
mus,  reparationem  hominis  Deus  per  an- 
gelum  fieri  noluit,  ne  paritas  hominis  et 
angeli  in  gloria  tolleretur,  dum  angelus 
homini  fieret  causa  salutis  ;  similiter  si 
poneretur  anima  nostra  secundum  natura- 
lem  operationem  dependere  ab  intelligen- 
tia  quadam  seu  angelo,  non  posset  ratio- 
nabiliter  sustineri  quod  anima  futura  sit 
angelis  aequalis  in  gloria  :  quoniam  ultima 
uniuscujusque  perfectio  est  in  comple- 
mento  seu  completivo  suse  operationis  : 
idcirco  pra>lacti  philosophi  dicunt  ultimam 
hominis  felicitatem  esse  unionem  cum  in- 
telligentia  illa  agente.  Ideo  quidam  docto- 
res  catholici  pra?fatam  opinionem  corrigen- 
tes  et  partim  sequentes,  posuerunt  ipsum 
Deum  esse  intellectum  agentem,  quia  per 
applicationem  nostram  ad  ipsum  anima 
nostra  beata  est  :  quod  confirmant  per  il- 
lud  Joannis  :  Erat  lux  vera  qua?  illumi- /oann.  1,9. 
nat,  etc. 

De  intellectu  quoque  possibili  fuit  magna 
diversitas  inter  philosophos  Aristotelem 
sequentes.  Quidam  enim  dixerunt  intelle- 
ctum  possibilem  in  diversis  hominibus  es- 
se  diversum,  aliqui  vero  eumdem  in  om- 
nibus.  Eorum  autem  qui  posuerunt  esse 
diversum  in  diversis,  sunt  tres  opiniones. 
Una,  quod  intellectus  possibilis  non  sit 
nisi  pra?paratio  in  natura  humana  ad  reci- 
picndum  impressionem  intellectus  agen- 
tis,  et  hanc  esse  virtutem  corporalem  con- 
sequentem  complexionem  humanam  :  qua? 
fuit  opinio  Alexandri.  Sed  ipsa  Aristoteli 
quoque  repugnat,  secundum  quem  intel- 
lectus  possibilis  receptivus  est  specierum 
intelligibilium,  quarum  pra?paratio  illa  ne- 
quaquam  est  receptiva  :  quum  enim  sit 
corporalis,  non  nisi  corporaliter  recipit, 
non  spiritualiter  et  abstracte.  Praeterea  se- 
queretur,  quod  intellectus  possibilis  non 


AN    ANIMA   PRIMI   H0MINIS    VERE    SIT    CREATA 


127 


esset  vis  cognoscitiva  :  quoniarn  nulla  vis,  A 
ex  elementorum  commixtione  causata,  co- 
gnoscitiva  consistit ;  alias  elementa  age- 
rent  ultra  speciem  suam. — Alii  ergo  dixe- 
runt,  quod  intellectus  possibilis  nil  aliud 
est  quam  vis  imaginativa,  secundum  quod 
nata  est  ut  in  ea  sint  forma?  quse  fuerunt 
intellectae  in  actu  :  et  heec  opinio  fuit 
Avempote.  Quae  falsa  est,  quia  secundum 
Philosophum  tertio  de  Anima,  phantasma- 
ta  quae  sunt  in  imaginativa,  se  habent  ad 
intellectum  sicut  colores  ad  visum.  Hinc 
oportet  ut  phantasmata  moveant  intelle-  B 
ctum  possibilem,  quemadmodum  color  vi- 
sum.  Unde  aptitudo  quse  est  in  intellectu 
possibili  ad  intelligendum,est  similis  apti- 
tudini  quee  est  in  patiente  in  potentia,  ut 
actualiter  patiatur ;  aptitudo  vero  quse  est 
in  imaginativa,  est  sicut  aptitudo  agentis 
in  potentia,  ut  sit  agens  in  actu.  Impossi- 
bile  autem  est  idem  esse  movens  et  mo- 
tum,  agens  et  patiens.  Ergo  impossibile 
est  quod  virtus  imaginativa  sit  intellectus 
possibilis.  Imo  ex  hoc  sequeretur  quod  in- 
tellectus  possibilis  esset  virtus  organica.  C 
Denique,  secundum  istas  opiniones,  intel- 
lectus  possibilis  cum  homine  corrumpe- 
retur  ;  quumque  in  hominibus  non  sit 
distinctio  seu  differentia  intellectus  nisi 
ipsius  intellectus  possibilis,  quoniam  agens 
est  unus,  sequitur  quod  illud  quod  rema- 
net  de  intellectu  ex  hominibus  universis 
post  mortem,  esset  unum  numero,  intel- 
lectus  videlicet  agens  :  quod  est  valde  hse- 
reticum,quoniam  tolleretur  retributio  me- 
ritorum  post  mortem.  —  Idcirco  est  tertia 
opinio  Avicennse,dicentis  intellectum  pos-  D 
sibilem  in  diversis  esse  diversum,  atque 
in  essentia  animae  rationalis  fundatum,nec 
generari  neque  corrumpi  cum  corpore, 
sed  cum  eo  incipere.  Sicque  quantum  ad 
intellectum  possibilem,  consonat  fidei;sed 
circa  intellectum  agentem  errat  cum  aliis. 
At  vero  eorum  qui  ponunt  intelleclum 
possibilem  esse  unum  in  cunctis  homini- 
bus,  est  duplex  opinio.  Una  Themistii  et 
Theophrasti,  ut  Commentator  eis  imponit 
tertio  de  Anima.  Dixerunt  enim,quod  etiam 


intelleclus  in  habitu  est  aeternus  et  unus 
in  omnibus,  et  est  quasi  compositus  ex 
intellectu  agente  atque  possibili,  ita  quod 
inlellectus  agens  est  quasi  forma  illius, 
et  per  continuationem  intellectus  possibi- 
lis  continuatur  etiam  in  nobis  intellectus 
agens  :  sicque  intellectus  agens  est  de  sub- 
stantia  intellectus  speculativi,  qui  etiam 
nuncupatur  intellectus  in  habitu  per  quem 
intelligimus.  Et  hujus  signum  inducunt, 
quoniam  actio  intellectus  quse  in  nostra 
est  potestate,  pertinet  ad  intellectum  in 
habitu.  Quum  ergo  a  phantasmatibus  abs- 
trahere  species  sit  in  nostra  potestate, 
oportet  quod  intellectus  agens  sit  ut  for- 
ma  intellectus  in  habitu.  Ad  hanc  demum 
positionem  inducti  sunt,  quia  ex  demon- 
stratione  Aristotelis  dicunt  haberi  quod 
intellectus  possibilis  sit  unus  in  omnibus, 
quum  non  sit  hoc  aliquid  nec  virtus  in 
corpore,  ideoque  aeternus.  Intellectum  quo- 
que  agentem  dicunt  aeternum,  et  quod  im- 
possibile  sit  effectum  esse  corruptibilern, 
si  agens  et  recipiens  sit  aeternum.  Hinc 
posuerunt,  quod  species  intellectae  aaterna? 
sint,  et  ideo  non  contingit  quod  intellectus 
quandoque  intelligat,  et  quandoque  non 
inlelligat,  per  hoc  quod  fiant  in  eo  novae 
intelligibiles  species,  sed  ex  conjunctione 
intellectus  agentis  cum  possibili,  secun- 
dum  quod  in  nobis  continuatur  per  suam 
impressionem. 

Verum  hanc  opinionem  reprobat  etiam 
Commentator  :  quoniam  sequeretur  quod 
formae  rerum  naturalium  quae  intelligun- 
tur,  essent  ab  aeterno  sine  materia  et 
extra  animam,  ex  quo  species  illse  non 
ponuntur  in  intellectu  possibili  tanquam 
forma  ipsius ;  quoniam  forma  intellectus 
possibilis  ponitur  ab  eis  intellectus  agens. 
Sequeretur  etiam,  quum  prima  perfectio 
hominis  sit  secundum  intellectum  possi- 
bilem,  et  ultima  secundum  intellectum 
in  habitu,  quod  homo  non  differret  ab 
homine  neque  secundum  primam  perfe- 
ctionem,  neque  secundum  ultimam  :  sic- 
que  esset  unum  esse  et  una  operatio  om- 
nium   hominum.   Ideo   ipse   tenet   aliam 


128 


1N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XVII  ;    QU,EST.    I 


viam  :  quod  scilicet  tam  intellectus  agens 
quara  possibilis,  sit  seternus  ac  unus  in 
omnibus,  species  vero  intelligibiles  non 
sint  aeternae;  et  quod  intellectus  agens  non 
se  habeat  ad  possibilem  ut  forma  illius, 
sed  sicut  artifex  ad  materiam;  et  species 
intellectae  abstractse  a  phantasmatibus,  sint 
sicut  forma  intellectus  possibilis,  ex  qui- 
bus  duobus  efficitur  intellectus  in  habitu. 
Atque  per  hanc  positionem  evadere  niti- 
tur  omnia  impossibilia  quae  contingunt 
Themistio. 

Primo  quidem  ostendit  non  esse  neces- 
sarium,  si  intellectus  agens  est  aeternus 
et  recipiens  aeternum,  videlicet  intellectus 
possibilis,  quod  formae  sint  aeterme,  utpote 
species  intelligibiles.Quemadmodum  enim 
species  visibilis  habet  duplex  subjectum, 
unum  in  quo  habet  esse  spirituale,  scilicet 
visum,  et  aliud  in  quo  habet  esse  mate- 
riale,  ut  corpus  coloratum ;  sic  species  in- 
telligibilis  habet  duplex  subjectum,  unum 
in  quo  habet  esse  materiale,  puta  phan- 
tasma,  et  aliud  in  quo  habet  esse  imma- 
teriale,  utpote  intellectum  possibilem  :  et 
secundum  hoc  esse,  etiam  species  illae  non 
sunt  generabiles  nec  corruptibiles.  Sed  is- 
ta  responsio  nulla  videtur.  Sicut  enim  non 
est  eadem  numero  species,  quae  est  in  pa- 
riete  et  quae  est  in  oculo,  ita  non  est  ea- 
dem  numero  species,  quae  «st  in  imagi- 
natione,  et  intellectu. 

Secundo  conatur  ostendere,  quod  ex  hac 
positione  non  sequitur  quod  omnium  ho- 
minum  sit  unum  esse  et  operatio  una,  se- 
cundum  quam  omnes  sint  aequaliter  fa- 
cientes.  Dicit  namque,  quod  quum  species 
intellecta  se  habeat  ad  intellectum  possi- 
bilem  quodammodo  sicut  forma  ad  mate- 
riam,  ita  quod  ex  eis  effieitur  quodam- 
modo  unum  completum,  conjunctio  ejus 
ad  nos  est  per  id  quod  est  formale  in  dicta 
conjunctione,  puta  per  speciem  intelle- 
ctam,  cujus  unum  subjectum  dicit  esse 
phantasma  quod  est  in  nobis;  aliud  intel- 
lectum  possibileni.  Quumque  in  diversis 
diversa  exstent  phantasmata,  diversis  ho- 
minibus  conjungitur  intellectus  possibilis 


A  diversa  conjunctione.  Et  ex  hoc  homines 
habent  diversum  esse;  unusque  scit  quod 
alter  ignorat,  quia  secundum  unam  spe- 
ciem  intellectam  conjungitur  uni  secun- 
dum  quam  non  conjungitur  alteri.  Ex  hac 
quoque  opinione  sequitur,  quod  iiulla  ani- 
marum  diversitas  manet  post  mortetn.  — 
Yerum  ista  ratio  ostenditur  multipliciler 
frivola :  quia(ut  dictum  est)species  quae  est 
forina  intellectus  possibilis.non  est  eadem 
numero  in  phantasmate  et  in  subjecto,sed 
est  similitudo  illius;  unde  sequitur  quod 

B  intellectus  nullo  modo  nobis  conjungitur, 
et  ideo  per  ipsum  non  intelligeremus.  Se- 
cundo,  quia  conjunctio  intellectus  cum 
specie  intellecta,  est  per  operationem  in- 
tellectus  pertinens  ad  perfectionem  secun- 
dam.  lmpossibile  ergo  est,  quod  mediante 
tali  conjunctione  acquiratur  homini  per- 
fectio  sua  prima  et  esse  substantiale.  Sic- 
que  quum  homo  ex  tali  conjunctione  sit 
habens  intellectum,  ut  dicunt,  homo  non 
esset  homo  in  specie  determinata  per  hoc 
quod  habet  intellectum  :  quoniam  medium 

C  istud,  videlicet  species  intellecta,  conjun- 
gitur  utrique  extremoruni  per  modum  ac- 
cidentis  :  quod  est  contra  Philosophum,oc- 
tavo  Metaphysicae  asserentem,  quod  anima 
conjungitur  corpori  nullo  mediante,  nec 
etiam  mediante  scientia,  ut  dixit  Lyco- 
phron.  Tertio,  quia  operatio  non  egredi- 
tur  ab  objecto,  sed  a  potentia  :  non  enim 
visibile  videt,  sed  visus.  Si  ergo  intelle- 
ctus  non  conjungitur  nobis  nisi  per  hoc 
quod  species  intellecta  aliquo  modo  habet 
subjectum  iu  nobis,  sequitur  quod  hic  ho- 

D  mo  non  intelligat,  sed  intellectus  separa- 
tus  intelligat  ea  quae  ipse  imaginatur.  Alia 
multa  absurda  ex  opinione  illa  sequuntur. 
Hinc  remotis  illis  erroribus,  dico  cum 
Avicenna,  intellectum  possibilem  in  cor- 
pore  incipere  quidem  esse,  sed  cum  cor- 
pore  non  deficere,  et  in  diversis  diversum 
esse,  ac  multiplicatum  secundum  divisio- 
nem  materiae  in  diversis  individuis,  sicut 
alias  formas  substantiales.  Et  superaddo, 
intellectum  quoque  agentem  in  diversis 
esse  diversum.  Nequaquam  enim  videtur 


AN   ANJMA   PRI51I    HOMINIS    VERE    SIT   CREATA 


129 


probabile  quod  in  anima  rationali  non  sit 
principium  potestativum  intrinsecum,  quo 
naturalem  valeat  operationem  explere.Nec 
dico  intellectum  agentem  et  possibilem 
eamdem  esse  potentiam  diversimode  no- 
minatam  secundum  operationes  diversas  : 
quia  qusecumque  operationes  in  contraria 
reducuntur  priucipia,  impossibile  est  eas 
reducere  in  eamdem  potentiam.  Sed  quo- 
modo  queant  in  eadem  radicari  substantia 
animse,  difficile  est  videre.  Non  enim  ap- 
paret  quod  eidem  possit  convenire  sub- 
stantise  esse  in  potentia  respectu  omnium 
formarum  intelligibilium,  quod  est  intel- 
lectus  possibilis,  et  esse  in  actu  respectu 
earum,  quod  est  intellectus  agentis  :  alias, 
non  posset  formas  facere  intelligibiles  ac- 
tu.  Verumtamen  non  est  inconveniens  ali- 
qua  duo  esse,  quorum  utrumque  secundum 
diversa  est  id  potentia  respectu  alterius  : 
sicut  ignis  est  in  potentia  frigidus,  quod 
actu  convenit  aquse ;  et  aqua  est  in  poten- 
tia  calida,  quod  actualiter  convenit  igni  : 
ideo  agunt  et  patiuntur  ad  invicem.  Con- 
formiter  habet  se  sensibile  ad  animam 
intellectivam.  Sensibile  namque  est  in  po- 
tentia  intelligibile,  et  actu  naturam  ha- 
bens  determinatam.  In  auima  vero  est  ac- 
tu  lumen  intellectuale;  sed  determinatio 
cognitionis  respectu  hujus  vel  illius  na- 
turse,  est  ibi  in  potentia,  sicut  pupilla  est 
in  potentia  respectu  hujus  et  illius  colo- 
ris.  Ideo  anima  virtutem  habens  per  quam 
facit  species  esse  intelligibiles  actu,  quse 
virtus  est  intellectus  agens,  habet  etiam 
virtutem  per  quam  est  in  potentia  ut  effi- 
ciatur  in  actu  determinatee  cognitionis  a 
specie  rei  sensibilis  facta  actualiter  intel- 
ligibili;  et  hsec  virtus  est  inlellectus  pos- 
sibilis.  Harum  autem  duarum  virtutum  ac- 
tiones  sequitur  omne  intelligere  nostrum, 
tam  principiorum  quam  conclusionum. 
Unde  apparet  falsum  quod  aliqui  dicunt, 
habitum  principiorum  esse  intellectum 
agentem.  —  Hsec  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  parte,  qusestione  sep- 
tuagesima  sexta,  movet  de  hac  re  duas 
queestiones    condependentes.    Prima    est, 

T.  22 


A  utrum  intellectivum  principium  uniatur 
corpori  ut  forma  substantialis.Secunda,an 
multiplicetur  multiplicatione  corporum. 

Ad  primum  respondet,  quod  imo.  Illud  art.  i. 
enim  quo  aliquid  primo  et  per  se  opera- 
tur,  est  forma  ejus,  cui  operatio  illa  ad- 
scribitur  :  sicut  quo  primo  corpus  sana- 
tur,  est  sanitas,  et  quo  primo  scit  anima, 
est  scientia;  propter  quod  sanitas  forma 
est  corporis,  scientia  animae  :  quia  nil  agit 
nisi  secundum  quod  est  in  actu;  unde  quo 
aliquid  est  actu,  eo  agit.  Manifestum  est 

B  autem  quod  primum  quo  vivit  corpus,  est 
anima.  Quumque  vita  manifestetur  secun- 
dum  diversas  operationes  in  gradibus  di- 
versis  viventium,  id  quo  primo  operamur 
unumquodque  horum  operum  vita?,  est 
anima.  Anima  namque  est  quo  primo  nu- 
trimur,  sentimus,  localiterque  movemur 
ac  intelligimus.  Hoc  ergo  principium  quo 
primo  intelligimus,  sive  intellectus  dica- 
tur,  sive  anima  intellectiva,  est  corporis 
forma.  Et  hsec  est  Aristotelis  demonstratio 
secundo  de  Anima. 

G  Porro  si  quis  dixerit  animam  intellecti- 
vam  non  esse  corporis  formam,  oportet 
ut  assignet  modum  quo  actus  intelligendi 
conveniat  homini  isti.  Experitur  etenim 
unusquisque  se  esse  vere  intelligentem 
atque  scientem.  Actio  autem  attribuitur 
alicui  tripliciter,  secundum  Philosophum 
quinto  Physicorum.  Nam  dicitur  quis  mo- 
vere  seu  agere  vel  secundum  se  totum, 
sicut  medicus  sanat;  vel  secundum  par- 
tem,  sicut  homo  videt;  aut  per  accidens, 
sicut  album  sedificat,  quoniam  sedificatori 

D  accidit  esse  album.  Quum  autem  dicimus 
Socratem  intelligere,  manifestum  est  quod 
intelligere  attribuitur  ei  non  per  accidens, 
sed  per  se,  in  quantum  est  homo  :  quod 
essentialiter  prsedicatur  de  ipso.  Aut  ergo 
Socrates  intelligit  secundum  se  totum,  ut 
Plato  asseruit,  dicens  hominem  esse  ani- 
mam  intellectivam ;  aut  ita,  quod  intelle- 
ctus  seu  anima  intellectiva  sit  aliqua  pars 
hominis  hujus.  Sed  primum  horum  stare 
non  valet,  quoniam  idem  homo  est  qui 
percipit  se  intelligere  et  sentire;  sentire 

9 


130 


IN    LIBRIM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XVII  J    QILEST.    I 


vero  non  est  sine  corpore  :  idcirco  opor- 
tet  corpus  esse  hominis  partem.Intellectus 
ergo  quo  Socrates  intelligit,  est  aliqua 
pars  Socratis,  ita  quod  intellectus  aliquo 
modo  unitur  corpori  Socratis.  Hanc  vero 
unionem  Commentator,  tertio  de  Anima, 
dicit  fieri  per  speciem  intelligibilem,  qua? 
habet  duplex  subjectum,  videlicet  intel- 
lectum  possibilem  et  phanlasma;  sicque 
per  speciem  intelligibilem  continuatur  at- 
que  conjungitur  intellectus  possibilis  cor- 
pori  hujus  sive  illius.  Verum  heec  unio 
non  sufficit  ad  hoc  quod  aclio  intellectus 
sit  actio  Socratis.  Nempe  secundum  Phi- 
losophum  tertio  de  Anima,  ita  se  habeut 
phantasmata  ad  intellectum  sicut  colores 
ad  visum.  Quemadmodum  ergo  species 
colorum  sunt  in  visu,  ita  species  phan- 
tasmatum  in  intellectu  possibili.  Sed  ex 
hoc  quod  colores  sunt  in  pariete,  quorum 
similitudines  sunt  in  visu,  actio  visus  non 
attribuitur  parieti  :  non  enim  paries  vi- 
det,  sed  videtur.  Ex  hoc  ergo  quod  species 
phantasmatum  sunt  in  intellectu  possibi- 
li,  non  sequitur  quod  Socrates,  in  quo  sunt 
phantasmata,  intelligat,  sed  quod  ipse  seu 
ejus  phantasmata  intelligantur. 
art.  2.  lnsuper,  quod  intellectivum  principium 
seu  vis  intellectiva  possibilis  multiplice- 
tur  multiplicatione  corporum  humanorum, 
ostenditur.  Si  enim  juxta  Platonis  senten- 
tiam,  homo  sit  tantum  intellectus,  Petrus 
et  Joannes  essent  unus  homo,  nec  distin- 
guerentur  nisi  per  id  quod  est  extra  es- 
sentiam  utriusque.  Similiter,  si  juxta  do- 
ctrinam  Aristotelis,  intellectus  ponatur 
pars  seu  potentia  anima?,  quse  est  homi- 
nis  forma.  Impossibile  quippe  est  pluri- 
um  numero  diversorum  esse  unam  nume- 
ro  formam,  sicut  impossibile  est  quod  sit 
unum  esse  eorum.  —  Ha?c  et  multa  con- 
similia  introducit  Thomas  ibidem. 

Ex  quibus  evidentissime  claret  error, 
imo  insania  atque  fatuitas  Averrois,  in  hoc 
quod  dixit  eumdem  numero  intellectum 
esse  in  cunctis  hominibus.  Quum  etenim 
actus  intelligendi  sit  actus  immanens,  id 
est,  essentialiter  manens  in  eo  a  quo  eli- 


A  citive  formaliterque  egreditur,  et  quem 
denominat  :  apertissime  constat,  si  in  ho- 
mine  non  sit  formaliter  et  item  intrinsece 
intellectivum  principium  (utpote  anima 
vere  intellectiva  seu  potentia  intellectiva 
immaterialis  et  inorganica,  a  qua  actio 
intellectiva  qua  immaterialia  et  abstracta 
universaliter  et  abstracte  intelliguntur.im- 
manenler  egrediatur  ac  profluat),  quod  ho- 
mo  nequaquam  vere  intelligat  immateria- 
lia,  abstracla  et  separata  universaliter  sine 
materia   et  conditionibus   ac   appendiciis 

B  ejus:cujus  contrarium  experimur  in  nobis. 
Ideo  opinio  illa  Averrois  fuit  fielicium  et 
error  stullissimus.  Et  sicut  super  tertium 
de  Anima  scribit  .Egidius,  ipse  Averroes 
adhuc  vivens,  non  potuit  opinionem  suam 
defendere,  sed  sic  aut  simili  modo  dicere 
in  publicis  disputationibus  consuevit :  Viri 
fratres,  hanc  positionem  tanquam  proba- 
bilem,  non  demonstrabilem  pono.  —  Pra?- 
terea,  omnibus  consideratis,  clarissimum 
est  quod  Averroes  ex  aliis  suis  erroribus, 
imo  perfidiis  quas  relinquere  noluit,  inci- 

C  dit,  excogitavit  et  finxit  istum  errorem. 
Fuit  enim  primo  de  lege  Mahometi,  quam 
tandem  propter  multa  vana  et  frivola  ibi 
contenta  reliquit.  Fides  quoque  Christia- 
nor-um  propter  multa  incomprehensibilia 
et  supernaturalia  in  ea  inclusa,  sibi  displi- 
cuit ;  similiter  lex  Moysis.  Fnde  Iege  na- 
turali  voluit  esse  contentus.  Hinc  incidit 
multos  prorsus  enormes  intolerabilesque 
errores,  ut  subverteret  fundamenta  sacra- 
tissima?  legis  ac  fidei  christiana?.  Negavit 
enim   providentiam    Dei,    futurum   judi- 

D  cium,  pcenas  inferni,  immortalitatemque 
anima?. 

Contra  pra?tactum  quoque  ejus  errorem 
de  unitate  intellectus  possibilis  in  eun- 
ctis  hominibus,  fecit  .Egidius  specialem 
tractatum  pulchrum  et  planum ;  Thomas 
etiam  magis  difficilem  et  profundum.  In- 
super  in  Summa  contra  gentiles,  libro 
secundo,  per  diversa  capitula  tractat  sub- 
tiliter,  fundamentaliter  ac  diffuse  de  ista 
materia,  utpote  quomodo  intellectualis  es-  cap.6s,etc 
sentia  seu  anima  intellectiva  possit  cor- 


AN   ANIMA    PRIMl    HOMINIS    VERE    SIT   CREATA 


131 


pori  uniri  ut  substantialis  informans  et  A 
intrinseca  forma.  Anima  enim  rationalis 
inferiorum  naturalium  formarum  perfe- 
ctiones  et  gradus  includit  in  se,  ita  quod 
ipsa  etiam  est  vegetativa,  sensitiva,  et  se- 
cundum  locum  motiva.Nihilo  miuus  quan- 
tum  ad  vires  suas  intellectuales  supremas, 
est  separata  a  corpore,  id  est,  eidem  non 
immersa  nec  obligata,  sed  inorganicas  im- 
materialesque  vires  habens,  et  actiones 
incorporeas  ac  divinas.  Ha?c  ibi  copiose 
probantur. 

His  concordant  scripta  Petri,  Richardi  et  B 
Hannibalis,  ac  sententialiter  comprehen- 
duntnr  in  istis. 
Summ.ih.  At  vero  de  hac  re  scribit  Albertus  mul- 
2»  pari.  q.  tum  prolixe.  Dixerunt  (inquit)  Arabes  qui- 
dam,  sicut  Averroes,  quod  unus  numero 
intellectus  sit  in  omnibus  animabus  hu- 
manis,  et  in  cunctis  hominibus.  Qui  error 
in  tantum  invaluit,  quod  multos  habuit 
defensores,  et  est  valde  periculosus  :  con- 
tra  quem  disputavi  in  curia. 
ibidom.  Ponit  quoque  Albertus  triginta  rationes 
pro  hac  opinione  vanissima,  quarum  licet  C 
qusedam  videantur  Alberto  subtiles  et  for- 
tes,  nulla  tamen  earum,  quantum  capere 
queo,  ullius  vigoris  est.  Ponit  item  Alber- 
tus  triginta  sex  rationes  magis  idoneas 
contra  insaniam  illam,  quarum  potissima 
est,  quam  etiam  in  commentario  suo  super 
librum  de  Causis  inducit  :  Homo,  dicens, 
speciem  sortitur  a  perfectione  hac  essen- 
tiali  et  quidditativa,quse  est  esse  rationale, 
per  quam  potest  [procedere]  in  actus  et  ex- 
ercitia  rationis,  ex  cognitione  materialium 
et  sensibilium  rerum  ad  divinorum  et  im-  D 
materialium  ac  abstractissimorum  contem- 
plationem  proficiendo,  et  multa  prorsus 
incorporalia  atque  subtilia  intuendo  abs- 
que  reflexione  ad  formas  sensibiles  ap- 
pendiciasque  materiae.  Hujusmodi  autem 
actio  seu  contemplatio  quum  sit  actio  pu- 
ra,  divina,  et  circa  universalia  universa- 
liter  versans,  nullatenus  potest  subjective 
consistere  in  aliqua  potentia  organica,  ne- 
que  in  organo  corporali  :  imo  necessario 
inha^ret  ac  inest  immateriali  indivisibili- 


que  subjecto.  Ergo  in  ipsa  natura  animae 
est  talis  potentia  et  tale  subjectum.  Quum- 
que  potentia  nullatenus  esse  queat  prte- 
stantior,  immaterialior,  sublimior  aut  di- 
vinior  essentia  a  qua  fluit  insolubiliter, 
sequitur  quod  ipsa  essentia  anima?  sit 
pura,  simplex,  immaterialis,  ex  se  deri- 
vans,  effluens  et  producens  immateriales, 
divinas  et  inorganicas  vires  et  actiones, 
quse  competunt  homini  ex  specifica  diffe- 
rentia  sua,  atque  ex  essentiali  sua  perfe- 
ctione  intrinseca  :  alioqui  constitueretur 
in  specie  non  ex  propria,  quidditativa  et 
intrinseca  perfectione;  quod  nulli  compe- 
tit  rei,  neque  in  ccelo,  neque  in  terra. 

Praeterea,  nulla  vis  organica  est  reflexi- 
va  super  proprium  actum,  nec  rediens  ad 
se  reditione  completa  :  quod  Proclus  in 
Elementatione  sua  theologica,  et  auctor 
libri  de  Causis,  subtilissime  probant.  Nem- 
pe  quod  reflectitur  atque  convertitur  ple- 
ne  ad  se  et  super  se  ipsum,  secundum 
quodlibet  sui  conjungitur  sibi,  nec  potest 
in  ipso  situalis  distantia  reperiri.  Omne 
quoque  organicum  et  materiale  est  in  in- 
finitum  divisibile,  nec  potest  hoc  actu 
compleri  ac  pertransiri.  Experimur  autem 
in  nobis,  quod  intellectus  noster  reflecti- 
tur  ac  redit  ad  se  reditione  completa, 
discutiendo,  cognoscendo  et  intuendo  se 
ipsum  et  proprios  actus,  intentiones  ac 
studia. 

Amplius,  ex  errore  illo  pestifero  sequi- 
tur,  quod  anima  humana  mortalis  sit  in- 
star  animarum  brutalium  :  ergo  nulla  post 
hanc  vitam  est  merces  seu  retributio  me- 
ritorum  ac  demeritorum.  Quod  divinae  ju- 
stitise  ineffabiliter  derogat,pra3sertim  quum 
videamus  justos  et  virtuosos  ac  contem- 
plativos  frequenter  plus  opprimi  in  vita 
prsesenti,  quam  impios,  imo  interdum  oc- 
cidi  a  pessimis  ac  tyrannis  :  quod  mul- 
tis  quoque  philosophis  legitur  contigisse. 
Quumque,  etiam  teste  Philosopho,  homo 
contemplativus,  theoricus  et  heroicus,  sit 
amantissimus  Deo,  consequens  erit  quod 
justissimus  Deus,  summe  liberalis,  bonus 
et  amorosus,  nullum  penitus  condignum 


132 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XVII  ;    QU.EST.    I 


exhibeat  praemium  suis  carissimis  :  quod 
etiam  sapientiae  Creatoris  indicibiliter  de- 
rogat.  Cur  enim  tribuit  homini  rationem, 
nisi  ut  ea  utatur,  et  suum  diligat,  conside- 
ret,  colat,  venereturque  Creatorem  ?  Quod 
si  fecerit  bene  et  meritorie  conversetur, 
dignus  est  laude  et  felicitate;  si  non,  uti- 
que  demeretur  et  pcenas  recipere  habet. 
—  Disputationem  autem  Alberti,  brevitati 
studens,  dimitto,  praesertim  quum  error 
ille  tam  pessimus  jam  omnibus  innote- 
scat,  et  copiosissime  a  doctoribus  catholi- 
cis  sit  destructus. 
Insuper  Henricus  de  hac  quaestione  : 
Quodiib.ix,  Mihi  (ait)  non  videtur  mirum  quod  homi- 
qU'  nes  dubitant  quid  de  his  duobus,  videlicet 
an  intellectus  sit  idem  numero  in  diver- 
sis,  et  utrum  intellectus  sit  forma  et  actus 
corporis,  Aristoteles  senserit.  Imo  (ut  ar- 
bitror)  ipsemet  Aristoteles  super  his  sem- 
per  in  dubio  fuit,  nec  unquam  pro  certo 
aut  supposito  quasi  principio  habuit,  quod 
intellectus  in  omnibus  unus  sit,  neque 
quod  in  diversis  diversus,  neque  quod  es- 
set  forma  substantialisque  actus  corporis, 
neque  quod  non  ;  sed  inter  utrumque  ho- 
rum  fluctuans,  modo  pro  tina,  modo  pro 
alia  parte  apparentia  protulit,  Secundum 
quod  quidam  expositorum  ejus,  tam  Grae- 
corum  quam  Arabum,  exponunt  eum  in 
omnibus  dictis  suis  pro  una  parte,  et  alii 
pro  alia.  Nempe  qui  dubitans  fluctuat,  non 
tanta  profert  pro  una  parte,  cui  forte  ma- 
gis  adha?ret,  quin  et  alia  quaedam  pro  alia 
parte  loquatur.  Hinc  non  ex  nudis  propo- 
sitionibus,  quae  modo  videntur  sonare  pro 
una  parte,  modo  pro  alia,  nec  ex  dictis 
expositorum  ipsius,  sed  ex  fundamentis 
ejus  (de  quibus  omnibus  constat,  quod  de 
ejus  intentione  fuerunt)  inquirendum  est 
quid  super  his  senserit,  aut  saltem  cui 
parti  magis  consenserit, 

Denique  duodecimo  Metaphysicae  ait  : 
Causae  moventes  sunt,  qua?  praecedunt,  Ha? 
autem  sunt  simul :  sicut  si  homo  est  sanus, 
sanitas  et  homo  sunt  simul.  Si  autem  ali- 
quid  remanet  in  postremo  seu  posterius, 
qua?rendum  est  de  hoc.  Si  enim  anima  ta- 


A  lis  est  dispositionis,  non  tota,  sed  intelle- 
ctus,  totam  enim  forte  impossibile  est,  Hoc 
est  dicere  quod  causae  moventes  praece- 
dunt  generatum ;  forma  autem  est  simul 
cum  eo  :  quia  non  prius  habet  esse  homo 
sanus,quam  sanitas  ejus.  Sed  si  aliqua  for- 
ma  remanet  sine  eo  cujus  est  forma,  de 
hoc  quaerendum  est  hic  in  metaphysica. 

Quocirca  notandum,quod  dicendo, Si  ani- 
ma  talis  est,  non  asserit  quod  sit  talis,  ne- 
que  quod  post  hominis  mortem  remaneat, 
quamvis  asserat  quod  non  praecedat,  suppo- 

B  sito  tamen  quod  sit  forma  substantialisque 
actus  materiae.  Ex  quo  evidens  est  Aristo- 
telem  non  asserere  quod  in  homine  sit 
forma  aliqua  qua?  manet  eo  corrupto.  Rur- 
sus,  evidens  est  ipsum  non  asserere,  in- 
tellectum  esse  formam  et  actum  materiae. 
Hinc  non  est  certum  nec  evidens,an  posu- 
erit  intellectus  plures  plurium,vel  unicum 
singulorum.Si  namque  sensisset  quod  non 
esset  actus  et  forma  materiae,  necessario 
dicere  habuisset  quod  sit  unicus  omnium 
hominum  intellectus,  ex  illo  videlicet  fun- 

C  damento  quod  indubitanter  posuit,  sub  ea- 
dem  specie  non  multiplicari  individua  ni- 
si  per  materiam.  Econtrario,  si  sensisset 
quod  inlellectus  sit  actus  et  forma  mate- 
riae,  necesse  dicere  habuisset  quod  singu- 
lorum  essent  singuli  intellectus,  ex  alio 
suo  fundamento  quo  posuit  formas  exsi- 
stentes  in  maleria,  plurificari  plurificati- 
one  materia?.  —  Praeterea,  si  Aristoteles 
asseruisset  intellectum  seu  animam  intel- 
lectivam  esse  corporis  formam,  concessis- 
set  infinitam  animarum  talium  multitudi- 

D  nem  actualiter  exsistentem  ac  separatam, 
eo  quod  sensit  mundum  ab  a?terno  fuisse, 
nec  intellectum  corrumpi  posse.  Non  autem 
concessit  multitudinem  actu  infinitam  in 
permanentibus  rebus,  sed  bene  in  suc- 
cessivis,  ubi  nunquam  simul  est  infinita 
in  actu.  Unde  constat,  quod  Aristoteles  nun- 
quam  in  naturali  philosophia  asseruit  ani- 
mam  separabilem  esse  corporis  formam. 
Si  enim  hoc  ibi  assertive  dixisset,  nequa- 
quam  in  Metaphysica  sua,  in  qua  supponit 
determinata  in  naturali  philosophia,  hoc 


AN   ANIMA   PRIMI    HOMINIS    VERE    SIT   CREATA 


133 


sub  conditione  proposuisset.  —  Prseterea  A 
certum  est,  quod  animam  humanam  asse- 
ruit  corporis  formam;  sed  quum  incertum 
sit  an  intellectum  senserit  esse  corporis 
formam,  incertum  relinquitur  an  animam 
humanam  sensit  esse  vere  ex  sua  natura 
intellectivam.  Sed  quum  homo  intelligere 
nequiret  nisi  intellectus  esset  in  anima 
ejus,  dubium  remanet  qualiter  sensit  ac- 
tum  intelligendi  homini  convenire.  Unde 
quum  tres  sint  partes  seu  vires  animfe 
principales,  vegetativum,  sensitivum,  in- 
tellectivum,  utrum  intellectus  differat  ab  B 
aliis  subjecto,  ita  ut  non  sint  in  eadem 
substantia  anima?,  an  potius  sit  idem  illis 
subjecto,  et  sint  sicut  trigonum  in  tetra- 
gono,  indeterminatum  relinquit.  Hinc  et 
quando  animam  definiens  dixit,  quod  ani- 
ma  est  actus  primus  corporis  organici,non 
dicit  determinative  de  intellectu  sic  esse, 
nisi  forte  esset  actus  corporis,  sicut  sunt 
alisc  vires  in  brutis  et  vegetabilibus.  Pro- 
pter  quod  subdit  :  Si  oportet  aliquid  com- 
mune  in  omni  anima  dicere,  etc.  Et  quam- 
vis  pro  certo  determinet,  quod  anima  in  C 
qua  sunt  vegetativum  et  sensitivum,  sit 
substantialis  forma  hominis ;  non  tamen 
pro  certo  determinat  hoc  de  anima,  in 
qua  sunt  vegetativum,  sensitivum  et  in- 
tellectivum.  —  Iterum  firmiter  sensit  (ut 
patet  primo  de  Ccelo)  nihil  perpetuum  es- 
se  a  parte  post,  quod  non  fuit  perpetuum 
a  parte  ante.  Si  sensisset  animas  post  cor- 
pora  remanere,  sensisset  et  eas  a  parte  an- 
te  ab  seterno  fuisse  :  quod  tamen  non  sen- 
sit,  determinando  formam  in  eodem  non 
pracedere  materiam,  nec  fuisse  nec  esse  D 
multitudinem  simul  actualiter  infinitam. 

Hinc  videtur  magis  ad  hoc  declinasse, 
quod  principium  intellectivum  non  sit  ac- 
tus  formaque  corporis,  nec  plurificetur 
secundum  corporum  plurificationem,  sed 
magis  sit  unus  in  omnibus  intellectus.Nec 
tamen  suis  in  tantum  credidit  fundamen- 
tis,  ut  id  quod  sequebatur  ex  eis,  expresse 
voluerit  asserere;  sed  ne  de  facili  repre- 
hendi  posset,  sub  dubio  id  reliquit  (quo- 
niam  ad  oppositum  alias  rationes  habuit 


efficaces,  quibus  certitudinaliter  respon- 
dere  nescivit),  quin  scilicet  intellectus  es- 
set  corporis  forma,  ideoque  plurificaretur 
secundum  corporum  numerum.  Quod  uti- 
que  ex  dictis  Aristotelis  certitudinaliter 
potest  ostendi,  praesertim  quoniam  expe- 
rimur  in  nobis  actum  intelligendi.  Actus 
autem  nulli  convenit,  nisi  a  forma  cui 
debetur  seu  competit  ille  actus,  aut  quia 
ipse  agens  est  forma  illa,  aut  quia  forma 
illa  est  aliquid  ejus.  Nam  primo  modo  in- 
telligit  angelus  seu  intelligentia,  secundo 
modo  homo  :  quia  si  homo  intelligeret 
primo  modo,  ipse  homo  non  esset  nisi 
intellectus  seu  anima  intellectiva,  ut  di- 
xerunt  Platonici  :  cujus  contrarium  docet 
Aristoteles  septimo  Metaphysicae.  Et  quam- 
vis  hsec  ratio  in  se  vere  sufficiens  sit  ad 
probandum  quod  anima  intellectiva  sit 
corporis  forma,  Aristoteli  tamen  non  fuit 
sufficiens,  propter  alia  ejus  fundamenta 
quibus  magis  adhaesit.  Nobis  vero,  qui  illa 
ejus  fundamenta  falsa  esse  cognoscimus, 
ratione  fide  suffulta,  demonstratio  certa 
est,  quod  intellectiva  essentia  sit  corporis 
forma,  et  numero  corporum  multiplicata, 
atque  corrupto  corpore  permanens,  quam- 
vis  simul  cum  illo  incipiat,  cui  sufficien- 
ter  praeparato  de  novo  infunditur.  —  Hsec 
Henricus.  Qui  de  his  scribit  prolixe. 

Quocirca  mihi  videtur,  quod  sicut  ex- 
positores  Aristotelis  Grseci  et  Arabes,  ita 
et  expositores  ejus  Latini  atque  catholici 
verba  Aristotelis  diversimode  sumunt,  ex- 
ponunt,  intelligunt :  imo  aliqui  horum  di- 
cunt  Aristotelem  absolute  sensisse,  quod 
anima  hominis  sit  mortalis.  Quod  et  Guil- 
lelmus  Parisiensis  in  libro  de  Universo 
Aristotelem  sensisse  frequenler  insinuat, 
dicens  quod  secundum  Aristotelem,  cor- 
ruptis  hominibus  non  remanet  nisi  unum 
commune  intellectivum  principium,  id  est, 
intelligentia  separata.  Alii  asserunt  Aristo- 
telem  sensisse  contrarium,  utpote  intel- 
lectivum  principium  esse  hominis  for- 
mam,  et  incorruptibile  esse,  ac  plurificari 
secundum  individua  hominum.  Et  hoc 
Albertus,  iEgidius  et  alii  qiiidam,  potis- 


134 


IN   LIBRUM    II    SENTEXTIARCiM.   —   DIST.    XVII  ;    QU.EST.    II 


sime  sanctus  Doctor,  affirmant.  Alii  de- 
mum  fatentur  Aristotelem  in  difficultate 
hac  fluctuasse,  ut  probat  Henricus,  et  ho- 
rum  quidam  sentiunt  ut  Henricus  pra?fa- 
tus.  Aliis  vero  apparet,  quod  non  plus  ad 
unam  quam  ad  aliam  declinaverit  partem. 
Verum  quoniam  pars  illa,  ad  quam,  se- 
cundum  Henricum,  magis  divertit,  est  in 
veritate  tam  aperte  irrationabilis  et  ab- 
surda,  quod  ejus  oppositum  cadit  sub  de- 
monstratione  (ut  Henricus  quoque  fatetur, 
et  Albertus,  Thomas,  iEgidius  ac  alii  plu- 
rimi  contestantur),  reor  quod  Aristoteles 
magis  consensit  in  hoc,  quod  intellectus 
possibilis  sit  vere  potentia  anima?,  ipsa- 
que  anima  rationalis  intellectiva  sit  ho- 
minis  forma  ac  immortalis.  Nam  et  hoc 
Aristoteles  in  quibusdam  aliis  suis  dictis, 
videlicet  in  libro  de  Secretis  secretorum, 
in  libro  quoque  de  Vita  et  morte,  seu  Mor- 
te  et  pomo,  atque  in  quibusdam  suis  epi- 
stolis  sensisse  conspicitur.  —  Poslremo, 
quamvis  Guillelmus  in  libro  suo  de  Univer- 
so,  ita  ut  tactum  est  scripsit,  alibi  tamen, 
et  si  bene  recordor,  in  libro  suo  de  Divina 
rhetorica,  id  est  de  oratione,  refert  Aristo- 
telem  protulisse  et  exorasse  :  Nunc  te  in- 
veni,  o  causa  causarum ;  fac  me  tibi  acce- 
ptum.At  vero  fundamentum  illud  de  mun- 
di  a?ternitate,  Aristoteles  scivit  ac  fassus 
est  non  esse  demonstrativum,sed  topicum, 
quum  in  Topicis  dicat  problema  de  mundi 
aetemitate  esse  pro  utraque  parte  probabile. 
Bonaventura  quoque  aliis  verbis  recitat 
pfa?inducta,  et  quasdam  antiquorum  im- 
peritas  refert  opiniones  ;  qualiter  etiam 
Averroes  tres  intellectus  distinxit  in  ani- 
ma,  utpote  efficientem,recipientem  et  pas- 
sivum.  Verum  de  hujuscemodi  vanis  fri- 
volisque  erroribus  satis  dictum  videlur, 
quos  et  Guillelmus  plenarie  improbat. 

QU.ESTIO    II 

NUnc  restat  inquirere,  An  anima  ra- 
tionalis   uniatur   suo   corpori 
immediate,  id  est  absque  intermedian- 


A  te  alia  anima,  ita  quod  in  homine  nulla 
sit  alia  forma  substantialis,  quam  anima 
rationalis. 

Videtur  quod  non  immediate  suo  cor- 
pori  uniatur,  quum  inter  ipsam  et  corpus 
sit  tam  grandis  distantia,atque  (ut  divinus 
Dionysius  docet)  a  distanti  in  distans  non  Cf.deCa- 

..  •    •  ,.  lcst.  tiicr.  c. 

ltur  nist  per  medium.  ]V 

Circa  ha?c   multa  sciscitatur  Albertus. 
Primo,  an  anima  rationalis  corpori  exstet  Summ.  th. 
unibilis.  Et  respondet :  Sicut  ait  Gregorius  ~-n  par '  q' 

B  Nyssenus  in  libro  suo  de  Homine,  capitulo 
tertio,  difficultas  qua?stionis  istius  Plato- 
nem  compulit  dicere,  quod  homo  non  est 
compositus  ex  anima  et  corpore,  sed  est 
anima  corpore  utens.  Et  ratio  sua  fuit  : 
QucPCumque  uniuntur  in  unum  quod  neu- 
trum  unitorum  est,  distant  a  formis  qui- 
bus  unumquodque  unum  est  in  se  ipso  : 
quia  si  non  distarent  a  formis  illis  per 
unionem,  non  unirentur,  sed  manerent 
distincta ;  quod  autem  aliqua  duo  distin- 
cta  remaneant  et  conjungantur  in  unum, 

C  illa  duo  non  stant  simul.  Si  ergo  conjungi- 
tur  anima  corpori,  jam  incipit  a  sua  di- 
stare  natura  ipsa  unione.  Sed  hoc  est 
falsum,  quia  sic  simul  confunderentur,  et 
neutrum  remaneret  quod  erat.  Praeterea 
anima  rationalis  est  hypostasis  et  hoc  ali- 
quid ;  similiter  corpus  organicum  :  ergo 
ex  eis  non  potest  constitui  unum. 

Et  respondeudum.  quod  absque  dubio 
anima  rationalis  et  qu;ecumque  alia  ani- 
ma,  tam  ex  ordine  creationis  quam  ex  or- 
dine  sua?  natura?,  unibilis  est  corpori  ad 

D  unum  animatum  constituendum:  et  ope- 
rationes  vita?  qua?  sibi  essentiales  sunt  et 
naturales,  exercere  non  valet  nisi  in  cor- 
pore  et  per  corpus,  pra?ter  intellectuales 
solas  quas  exercet  per  se  :  quia  secundum 
illas  est  separata.  —  Porro  Plato  erravit 
putando  quod  nulla  duo  diversa  unirentur 
in  unum  nisi  per  modum  mixti  vel  confu- 
si,  ubi  utrumque  unibilium  alterat  aliud. 
Quod  non  est  verum,  nisi  in  corporibus 
qualitates  activas  ac  passivas  habentibus ; 
in  his  vero  quo?  conjunguntur  sibi  ad  com- 


AN  ANIMA   RATIONALIS    UNIATUU   SUO    CORrOIU    IMMEDUTE 


135 


municandum  in  una  actione  aut  passione,  A 
non  est  unio  talis,  sed  utrumque  manet 
distinctum.  Sicque  junguntur  intellectus 
et  appetitus,  anima  quoque  et  corpus,  et 
ita  non  distant,  videlicet  ordine  commu- 
nicationis  in  operibus  vitae  et  passioni- 
bus  :  imo  in  proportione  congrua  et  im- 
mediata  se  habent,  nisi  quod  anima  est 
sicut  principans,  et  corpus  sicut  subje- 
ctum.  —  Denique  nec  corpus  nec  anima 
est  perfecta  hypostasis,  sed  homo  constitu- 
tus  ex  eis.  Corpus  enim,  secundum  Philo- 
sophum  secundo  de  Anima,  est  tanquam  B 
materia,  et  haec  non  est  hypostasis,  sed 
perfectibile  imperfectum;  anima  autem, 
ut  dicitur  ibi,  est  sicut  forma,  quae  etiam 
non  exsistit  hypostasis,  sed  perfectio  per- 
fectibilis,  id  est  actus  materiae  quae  per 
ipsam  perficitur.  Hinc  Gregorius  ait  Kys- 
senus,  quod  continens  quod  per  se  conti- 
nens  est,  semper  est  incorporeum;  con- 
tentum  vero  quod  indiget  continentia  ne 
dissolvatur,  semper  corporeum  est ;  conti- 
nens  autem  et  contentum,  conjuncta  sunt, 
et  unum  constituunt.  Anima  autem  conti-  C 
net  corpus  :  cujus  signum  est,  secundum 
Philosophum  in  fine  primi  de  Anima, quo- 
niam  anima  egrediente,  corpus  exspirat, 
marcescit,  dissolvitur. 

Insuper  ad  hoc,  an  anima  conjungatur 
corpori  immediate,  respondet  Albertus  : 
Duplex  est  medium.  Unum  in  se  alterans 
uniensque  extrema,  sicut  est  medium  in 
mixto  et  complexionato.  Nec  tali  medio 
uniuntur  corpus  et  anima  :  nam  quamvis 
corpus  a  suis  sit  qualitatibus  alterabile, 
anima  tamen  a  suis  proprietatibus  nulla-  D 
tenus  alteratur.  Aliud  est  medium  con- 
gruentiae,  faciens  extrema  congruere  sibi 
ad  invicem.  Taleque  medium  necesse  est 
esse  duplex  :  unum  quod  facit  congruere 
unum  extremum,  aliud  quod  facit  con- 
gruere  alterum.  Et  tale  medium,  ut  fer- 
tur  in  libro  de  Spiritu  et  anima,  ex  parte 
carnis  est  sensualitas  :  non  illa  quae  est 
pars  animae  sensibilis,  sed  illa  quae  est 
sensibilitas  quam  anima  influit  corpori 
organico,quatenus  tanquam  instrumentum 


susceptibile  sit  sensibilium  specierum  si- 
ne  materia,  ea  tamen  praesente.  Hancque 
asserit  ignem  esse  :  quia  quod  laxat  orga- 
na  ad  sensibilium  receptionem,  calor  est 
naturalis,  qui  ignis  habet  proprietatem. 
Similiter  quum  dicit,  quod  medium  ex 
parte  animae  est  phantasticus  spiritus,  qui 
congruit  sensibililati,  non  est  intelligen- 
dum  de  spiritu  qui  est  spiritualis  substan- 
tia  et  anima  vel  pars  ejus,  sed  de  spiritu 
qui  defert  sensibiles  formas  ab  organis 
sensuum  :  quem  probat  Avicenna  esse  cor- 
poreum,  quia  in  omnibus  organis  poten- 
tiarum  animse  sensitivae  interioribus  et  ex- 
terioribus  nih.il  recipitur  nisi  sub  corporali 
figura,  nec  in  somno,  neque  in  vigilia.  Nil 
quippe  recipiunt  potentiae  animae  sensitivae 
nisi  sensibile,  aut  cum  sensibili  :  sensibi- 
le,  ut  sensus  exteriores;  cum  sensibili,  ut 
asstimativa,  quae  apprehendit  conveniens 
et  nocivum  :  sicut  ovis  videns  lupum,  ap- 
prehendit  ut  inimicum  et  nocivum,  ac 
fugit;  videns  canem,  aestimat  amicum  et 
ad  ipsum  accedit.  Hic  quoque  spiritus  in 
Iibro  de  Spiritu  et  anima  appellatur  vi- 
gor  igneus,  et  proprietatem  ignis  sortitur, 
ut  Aristoteles  loquitur  :  quoniam  congre- 
gat  homogenea  et  disgregat  heterogenea, 
quod  igni  est  proprium.  Hic  laxat  et  pene- 
trat  organa  ac  media  sensuum,  et  defert 
in  ea  et  ab  eis  in  animam  1'ormas  sensibi- 
les.  Sicque  sumendo  medium  quod  facit 
sibi  extrema  congruere,  anima  corpori 
unitur  per  medium,  non  aliter.  —  Anima 
insuper,  quantum  ad  suam  essentiam,  est 
tota  in  corpore  suo  toto,  quum  ipsa  sit 
indivisibilis,  et  tota  in  qualibet  corporis 
parte,  ut  Aristoteles,  Augustinus,  Grego- 
riusque  Nyssenus  testantur;  nihilo  minus 
secundum  partes  suas  potentiales,  est  in 
determinatis  partibus  corporis,  in  quibus 
operationes  suas  exercet.  Nec  plures  sunt 
animae  substantialesve  formae  in  homine, 
sed  anima  rationalis  inferiores  virtualiter 
continet.  —  Haec  Albertus. 

Insuper  Thomas  in  prima  parte,  quae- 
stione  septuagesima  sexta  :  Plato,  inquit,    art.  3. 
posuit   diversas   esse  animas  in   corpore 


136 


IN   LIBRISI    II    SENTENTIAniSI. 


DIST.    XVII  ;    QU/EST.   II 


uno,  etiam  organis  seu  subjectis  distin- 
ctas,quibus  diversa  vita?  opera  adscribebat, 
dicens  vim  nutritivam  esse  in  hepate,con- 
cupiscitivam  in  corde,  cognoscitivam  in 
cerebro.  Quod  Aristoteles  reprobat  libro 
de  Anima,  quantum  ad  illas  anima?  partes 
seu  vires  quae  corporeis  organis  in  suis 
utuntur  operibus,  ex  hoc  quod  in  anima- 
libus  quae  decisa  vivunt,  in  qualibet  parte 
inveniuntur  diversao  operationes  anima?, 
sicut  sentire  atque  appetere  :  quod  non 
esset,  si  diversa  principia  operationum 
animsB  tanquam  per  essentiam  diversae, 
essent  diversis  corporis  partibus  distribu- 
ta.  Sed  de  intellectu  sub  dubio  videtur  re- 
linquere,  utrum  sit  separatus  ab  aliis  ani- 
mae  partibus  ratione  tantum,  an  etiam 
loco. 

Porro  opinio  Platonis  posset  utique  sus- 
tineri,  si  anima  uniretur  corpori  solum  ut 
motor(non  ut  forma),  ut  posuit  Plato.  Nul- 
lum  namque  inconveniens  sequi  videtur, 
si  idem  mobile  a  motoribus  moveatur  di- 
versis,  praesertim  secundum  operationes 
diversas.  Si  vero  ponamus  animam  cor- 
pori  uniri  ut  formam,  impossibile  est  plu- 
res  animas  per  essentiam  differentes,  in 
uno  corpore  esse.  Primo,  quoniam  animal 
non  esset  simpliciter  unum,  quum  res  ha- 
beat  esse  per  formam,  et  ab  eodem  res 
habet  quod  sit  ens  et  quod  sit  una.  Hinc 
quae  denominantur  a  formis  diversis,  non 
sunt  unum  simpliciter,  ut  homo  albus.  Se- 
cundo  hoc  patet  ex  modo  prtedieationis. 
Quae  enim  a  diversis  formis  sumuntur, 
praedicantur  de  invicem  :  vel  per  acci- 
dens,  dum  forma?  non  sunt  ad  invicem  or- 
dinatae;  si  autem  formae  sunt  ad  invicem 
ordinata?,  erit  praedicatio  per  se,  in  secun- 
do  modo  dicendi  per  se  :  quia  subjectum 
ponitur  in  definitione  praedicati,  sicut  su- 
perficies  praeambula  est  ad  colorem.  Si 
ergo  dicatur  quod  corpus  superficiatum 
est  coloratum,  erit  secundus  modus  pra?- 
dicationis  per  se.  Unde  si  alia  forma  sit  a 
qua  dicitur  animal,  et  a  qua  dicitur  homo, 
sequitur  quod  unum  istorum  non  possit 
prasdicari  de  altero  nisi  per  accidens,  si 


A  dua?  ha?  formae  non  habent  ad  invicem 
ordinem,  vel  quod  ibi  sit  praedicatio  in  se- 
cundo  modo  dicendi  per  se,  si  una  ani- 
marum  ad  aliam  consistat  praeambula. 
Utrumque  autem  horum  manifeste  est  fal- 
sum,  quoniam  animal  per  se  pra?dicatur 
de  homine,  non  per  accidens ;  homo  vero 
non  ponitur  in  definitione  animalis,  sed 
econverso.  Oportet  ergo  eamdem  esse  for- 
mam  per  quam  res  est  homo  et  aiiimal  : 
alioqui  homo  non  esset  vere  id  quod  est 
animal.   Tertio   patet   hoc,    quoniam    una 

B  operatio  anima?  quum  fuerit  intensa,  im- 
pedit  aliam  :  quod  non  esset,  nisi  princi- 
pium  actionum  esset  per  se  unum. 

Insuper,  quum  anima  intellectiva  uni- 
atur  corpori  ut  forma  substantialis,  non 
potest  in  homine  poni  alia  forma  substan- 
tialis  quam  anima  :  quoniam  forma  sub- 
stantialis  dat  esse  simpliciter  et  ponit  in 
specie,  forma  vero  accidentalis  dat  esse 
secundum  quid ;  et  quidquid  advenit  enti 
in  actu,  est  accidentale.  —  IUtc  Thomas  in 
Summa. 

C  Verum  in  hac  re  aliter  sentit  Richardus: 
Quidam,  inquiens,  dicunt  in  homine  non 
esse  aliam  formam  substantialem  quam 
animam  intellectivam,  nec  completam  nec 
incompletam,  nec  in  aliquo  composito  uno 
esse  formam  substantialem  nisi  unam  :  di- 
centes  esse  cujuslibet  substantia?  in  indi- 
visibili  consistere,  et  formam  substantia- 
Iem  qua?  fuit  educta  de  potentia  materiae, 
in  adventu  anima?  intellectiva?  corrumpi ; 
recedenteque  anima  intellectiva,  aliam 
formam    specificam    in    materiam    intro- 

D  duci ;  nova  quoque  accidentia  prioribus 
similia,  in  eadem  causari  materia. 

Sed  contra  hoc  quod  dicunt  esse  cujus- 
libet  substantia?  in  indivisibili  consistere, 
sunt  omnia  argumenta  dieentium  elemen- 
ta  manere  in  mixto  secundum  formas  suas 
substantiales.  Experimentaliter  etiam  con- 
stat  eamdem  plantam  in  una  sui  parte 
mori,  in  alia  vivere,  et  tamen  partes  ejus 
manent  continua?  :  quod  non  esset,  nisi 
aliqua  forma  substantialis  maneret  utri- 
que  eommunis  parti.  Aut  ergo  in  planta 


arl.  i. 


AN   ANIMA   RATIONALIS    UNIATCR   SUO   CORPORI   IMMEDIATE 


137 


sunt  formae  plures  substantiales,  vel  for- A  contingant,nec  posset  hujus  introductionis 
ma  ejus  recipit  magis  et  ininus.  Sed  quo-      causa  assignari  determinata.  Illa  namque 


cumque  horum  dato,  sequitur  falsum  esse 
quod  esse  plantae  in  indivisibili  sit  con- 
sistens. 

Praeterea,  contra  hoc  quod  dicunt,  for- 
mam  eductam  de  potentia  materiae  in  ad- 
ventu  intellectivae  seu  animae  rationalis 
corrumpi,  arguitur  :  Non  corrumpitur  a 
se  ipsa,  imo  unumquodque  suae  corru- 
ptioni  pro  posse  resistit;  nec  ab  essentia 
materiae  primae,  quum  illa  perficiatur  per 


non  est  essentia  materiae  primae,  quoniam 
quantum  est  de  se,  non  magis  determina- 
tur  ad  accidentia  illa  quam  ad  alia;  nec 
essentia  anima?.  intellectiva?,quoniam  ordi- 
ne  naturae  ipsa  prius  a  materia  separatur 
atque  recedit,  quam  accidentia  illa  nova 
introducantur.  Pari  etiam  ratione  arguitur, 
quod  priora  accidentia  materiam  non  de- 
terminant  ad  consimilia  accidentia  nova  : 
quoniam  ordine  naturae  priora  accidentia 


eam;  nec  ab  essentia  animae  intellectivae,  B  prius  oportet  corrumpi, quam  nova  induci. 


quum  una  alteri  non  contrarietur;  nec  a 
Deo  creante  animam  rationalem  corrum- 
pitur,  quum  illa  corruptio  naturalis  non 
esset  (Deus  autem  in  productione  natura- 
lium  effectuum  non  agit  supernaturaliter 
aut  miraculose);  neque  a  causa  naturali 
quae  eam  eduxit,  quoniam  causa  naturali- 
ter  suum  conservat  effectum.  —  Praeterea, 
si  in  adventu  animae  intellectivae  corrum- 
pitur  quidquid  ante  in  materia  fuit  produ- 
ctum,  ergo  forma  praecedens  frustra  fuit 


Sed  impossibile  est  quod  ordine  naturae 
causa  prius  corrumpatur,  quam  ejus  effe- 
ctus  producatur.  Nec  dici  potest,quod  cau- 
sa  determinans  materiam  ad.accidentia  il- 
la  nova,  sit  influentia  coeli  :  quoniam  si  in 
eisdem  loco  et  tempore  in  quibus  deca- 
pitatur  vir  magnus  et  albus,  decapitetur 
parvus  et  niger,  non  apparerent  accidentia 
illa  in  materia  parvi  et  nigri,  quae  appare- 
rent  in  materia  magni  et  albi.  Nec  dici 
potest.quod  corruptio  illa  sit  ex  parte  cor- 


producta.  Unde  videtur,  quod  facta  prima  C  rumpentis   naturalis   assimilati   corrupto, 


corruptione  in  semine,  rationalis  anima 
mox  crearetur  et  induceretur,quia  ex  tunc 
esset  in  materia  dispositio  requisita  ad  in- 
tellectivae  animae  receptionem,  utpote  de- 
nudatio  ab  omni  alia  forma  substantiali  et 
accidentali.  —  Insuper  ex  illa  opinione 
sequitur  unum  opinabile,  quia  si  in  eo- 
dem  instanti  introducerentur  diversis  ma- 
teriis  forma  hominis  formaque  asini,  ma- 
teria  hominis  tam  apta  esset  recipere 
formam  asini  ut  formam  hominis;  simili- 


per  hoc  quod  corrumpendo  patitur  a  cor- 
rupto  :  quia  quum  maxime  patiatur  a  qua- 
litatibus  activis  ipsius  corrupti,  maxime 
determinaret  materiam  ad  qualitates  acti- 
vas  illis  consimiles,  quae  in  corrupto  ante 
suam  corruptionem  fuerunt.  —  Denique 
forma  prior  fuit  forma  vita? ;  forma  se- 
quens  est  forma  cadaveris  :  ergo  forma 
ista  sequens  cadaveris  non  requirit  neque 
delerminat  nec  producit  in  materia  illa 
accidentia   prioribus   similia,    sed   potius 


ter  materia  asini  tam  apta  consisteret  re-  D  dissimilia.  sicut  et  formae  illae  substantia- 


cipere  formam  hominis  sicut  asini  for- 
mam  :  quia  in  illo  instanti  denudaretur 
ab  omni  forma  praecedente  seu  ab  omni 
dispositione  ad  formam,  et  nuda  essenlia 
materiae  non  plus  respicit  unam  formam 
quam  aliam. 

Amplius,  contra  hoc  quod  dicunt,  rece- 
dente  anima  intellectiva,  nova  accidentia 
introducuntur  in  materia  prioribus  simi- 
lia,  objicilur  :  illa  enim  introductio  non 
esset  a  casu,quum  casualia  in  paucioribus 


les  dissimiles  sunl.  Nec  est  determinatio 
illa  per  ipsos  spiritus  qui  erant  in  corpore 
dum  vivebat  :  quia  secundum  Constabi-  cosia  ben 
lum  in  libro  de  Differentia  spiritus  et  ani-  Luca' 
mae,  spiritus  dum  separatur  a  corpore, 
perit.  Quumque  secundum  praenarratam 
opinionem,  in  separatione  animae  intelle- 
ctivae  non  remanet  corporeitas  in  materia 
prima,  spiritus  qui  erant  in  corpore  adhuc 
vivente,  pereunt;  pra^sertim  quum  secun- 
dum    eumdem   Conslabilum    in   libro  eo- 


138 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XVII  ;    QU^ST.   II 


dem,  spiritus  vitalis  exeat  in  morte.  Pra?-  A 
terea  si  illi  spiritus  remanerent.quum  sint 
natttraliter  operantes,  nunquam  possent 
determinare  materiam  ad  accidentia  vio- 
lenter  introducta,  sicut  sunt  cicatrices ;  et 
tamen  videmus  in  corpore  mortuo  cicatri- 
ces  consimiles  sicut  in  corpore  vivo.  Re- 
stat  ergo,  quod  recedente  anima  intellecti- 
va,  remanent  in  corpore  aliqua  accidentia 
eadem  numero,  ut  eadem  quantitas,  ea- 
demque  figura. 

Alii  dicunt,  quod  in  homine  non  est  alia 
forma  quam  iiitcllectiva;  nihilo  minus  ea  B 
egrediente,  manent  aliqua  accidentia  ea- 
dem  numero  qua?  inerant  prius,  propter 
unilatem  materia?  :  quia  ut  Ioquitur  Avi- 
cenna  primo  libro  Physicorum,  quae  conse- 
quuntur  ex  parte  materia?,  aliquando  ma- 
nent  post  formam,  ut  vulnerum  cicatrices 
et  nigredo  .Ethiopis  post  mortem.  Pro  hac 
demum  opinione  est  quod  ait  Commen- 
tator  libro  de  Substantia  orbis,  quod  di- 
mensiones  interminata?  praecedunt  forniam 
substantialem  in  materia,  et  sunt  coaeter- 
na?  ipsi  materia?.  —  Verum  his  quoquc  C 
objieitur, quia  secundum  Philosophum  pri- 
mo  Physicoruin,  materia  cum  forma  est 
omnium  accidentium  causa  :  ergo  nullum 
accidens  potest  esse  in  materia,  nisi  me- 
diante  forma  aliqua  substantiali.  Ergo  si 
post  separationem  animae  remanent  acci- 
dentia  aliqua  eadem  numero  in  materia 
corporis,  oportet  ibidem  manere  aliquam 
formam  substantialem  incompletam,  quse 
simul  cum  anima  intellectiva  fuit  in  illa 
materia. 

Hinc  mihi  videtur  dicendum,  quod  in  D 
Adam  simul  cum  anima  ejus  rationali  fuit 
aliqua  forma  substantialis  incompleta,  et 
ita  in  quolibet  alio  homine  :  qua?  forma 
educitur  de  potentia  materiae,  ex  qua  et 
materia  constituitur  unum  compositum  in- 
completum,  quod  cum  aliquibus  suis  acci- 
dentalibus  dispositionibus  incompletis  est 
materia  proxima  et  immediata  ad  recipi- 
endum  animam  intellectivam.  Nec  illud 
compositum  habet  plene  rationem  sub- 
stantia?  in  quantum  substantia  est,nec  cor- 


poris  in  quantum  corpus  est,  sed  tan- 
tummodo  incomplete  atque  per  quamdam 
reductionem.  Ha?c  opinio  sic  probatur  : 
Per  actum  generantis  educitur  aliqua  for- 
ma  de  potentia  materia1,  nec  corrumpitur 
in  adventu  intellectiva?,  sicut  probatum 
est  :  ergo  in  homine  est  forma  ita  educta 
ad  anima?  rationalis  susceptionem  dispo- 
sitiva.  Item  nisi  sic  esset,  non  manerent 
in  corpore  aliqua  accidentia  eadem  nume- 
ro  post  anima?  separationem  :  cujus  oppo- 
situm  est  ostensum.  PraMerea  aliter  filius 
carnalis  non  haberet  esse  genitum  a  pa- 
tre  :  materia  namque  ingenita  est,  anima 
vero  crealur.  —  Ha?c  Richardus,  qui  de 
ista  materia  scribit  diffuse.  et  pro  hac  sua 
opinione  varia  inducit  motiva  partim  phi- 
losophica,  partim  theologica,  qua?  et  infra 
tangentur. 

At  vero  eidem  favens  opinioni  Henricus 
duodecimo  Quodlibeto  :  Si  ex  conditione  q.  10. 
(inquit)  naturae  humana?  est,  quod  forma 
corporeitatis  quoquomodo  sit  media  ad 
hoc  ut  anima  humana  uniatur  materia? 
ad  hominis  constitutionem,  firmiter  teneo 
(sicut  et  alias  sa?pius  declaravi)  quod  sicut 
anima  humana  non  posset  esse  forma  cor- 
poris  asini  (in  quo  clarum  est  corpus  esse 
corpus  ab  aliqua  forma  educta  de  potentia 
materiae),  sic  impossibile  est  solam  ani- 
mam  esse  formam  materia?  in  homine. 
Nempe  si  homo  Christus  Jesus  (sicut  et 
alii)  esset  corpus  a  substantia  anima?  rati- 
onalis,  et  transsubstantiatio  panis  fieret  in 
corpus  Christi,  necessario  fieret  in  sub- 
stantiam  anima?  rationalis.  Non  enim  dici 
posset,  quod  fieret  transsubstantiatio  in 
animam,  secundum  quod  dat  esse  corpo- 
reitatis,  sic  quod  tamen  non  fieret  in  ani- 
mam  rationalem  :  quoniam  non  dat  esse 
corporeitatis  nisi  per  suam  substantiam, 
nec  separantur  esse  corporeitalis  quod  dat 
anima,  et  esse  sensualitatis  ac  intellectu- 
alitatis,  qua?  similiter  anima  praestat,  nisi 
secundum  rationem ;  neque  in  id  quod  est 
accidens  substantia?,  sed  solum  in  id  quod 
vera  est  substantia  rei  naturalis,  fit  trans- 
substantiatio  illa.  Hinc  quicumque  concedit 


AN    ANIMA   RATIONALIS    UNIATUR    SLO    CORPORl    IMMEDIATE 


139 


quod  est  impossibile  fieri  transsubstan- 
tiationem  in  substantiam  animae  rationa- 
lis,  et  simul  quod  sola  anima  rationalis  sit 
forma  hominis,  contradictionem  in  suis 
implicat  verbis.  —  Hsec  Henricus.  Qui  ar- 
gumentationem  istam  prolixe  prosequitur, 
quse  tamen  pro  magna  parte  ad  quartum 
pertinet  librum. 
Insuper  tertio  Quodlibeto,  solvendo  hanc 
q.  16.  qusestionem,  utrum  homo  generet  homi- 
nem,  ait  :  Secundum  Philosophum  quinto 
Physicorum,  per  se  termini  generationis 
et  corruptionis  distinguuntur  penes  esse 
et  non  esse;  ideo  illi  convenit  proprie  ge- 
nerari  et  corrumpi,cui  convenit  esse.puta 
composito,  et  non  parti  in  suo  toto  et  qua- 
si  per  accidens.  Toti  namque  composito 
acquiritur  esse  per  naturalis  agenlis  ac 
particularis  generantis  operationem,quum 
tamen  essentia  materia?  ingenerabilis  in- 
eorruptibilisque  dicatur.  Sic  ergo  alicui 
coiuposito  acquiritur  esse  per  agens  ali- 
quod,  quamvis  ipsum  agens  non  possit  su- 
per  essentiam  componentium  secundum 
se,  ipsam  producendo  in  esse  quoad  ambo- 
rum  substantiam,  sed  solum  quantum  ad 
esse  actuale  quod  habent  in  composito. 
Hinc  sicut  homo  corrumpitur  per  agens 
naturale,  sic  generatur  per  agens  tale,  non 
tamen  omnino  tam  proprie  ut  animalia 
cetera  :  quoniam  homo  generans  non  ita 
extrahit  animam  intellectivam  de  potentia 
materise,  sicut  in  ceteris  animal  gignens. 
Nec  solum  sic  homo  generat  hominem, 
sed  oportet  quod  aliquam  formam  educat 
de  potentia  materise  :  aliter  nullum  esse 
faceret  aut  causaret  in  generato,  nec  ali- 
quod  esse  ei  prsestaret.  Hsec  Henricus. 

Inter  has  opiniones  reor  cum  Thoma, 
Alberto,  /Egidio,  Petro  multisque  aliis, 
quod  in  homine  seu  quocumque  compo- 
sito  non  est  nisi  una  forma  substantialis, 
.  i3oc,D.  sicut  probatum  est.  Verumtamen,  sicut  ait 
Albertus.  inter  animam  et  materiam  est 
medium  congruentiae.  Nec  puto  in  ipsa 
animae  rationalis  infusione  praecedentes 
dispositiones  accidentales, figurationem,  or- 
ganizationem,  qualificationem,  complexio- 


A  nem,  corrumpi  aut  desinere  esse,  sed  eas- 
dem  numero  permanere  :  alioqui  frustra 
praecessissent.  Et  si  destruuntur,  quid  in 
ipsa  infusione  anima?  rationalis  seu  imme- 
diate  post  ipsam  producit  in  materia  prae- 
fatas  accidentales  dispositiones,  lineamen- 
ta,  complexionem  et  organa?  Non  enim 
agens  naturale  potest  illa  in  instanti  pro- 
ducere,  cui  competit  successive  operari 
per  motum.  Si  vero  dicantur  illa  naturali- 
ter  concomitari  et  produci  ab  anima  rati- 
onali  infusa,  ergo  et  sine  prseparamentis 

B  tot  mediis  poterant  produci  ab  anima  seu 
concomitari  eamdem.  —  Poslremo,  dicere 
quod  in  homine  seu  jumento  defuncto  non 
maneanl  aliqua  accidentia  eadem  numero, 
pula  figura,  cicatrix,  color  ac  alia  qua?- 
dam,  videtur  omnino  contra  sensurii  et  ex- 
perientiam  ac  rationem.  Nec  agens  natu- 
rale  posset  talia  in  defuncto  in  instanti 
producere.  Et  quamvis  hoc  posset,  non  ta- 
men  id  ageret  :  quoniam  forma  substan- 
tialis  in  defuncto  succedens,  talia  acciden- 
talia  non  requirit  in  materia  sua,  nec  ei 

C  deservirent  in  aliquo,  quum  per  talia  non 
operetur  :  ideo  frustra  ibi  de  novo  produ- 
cerentur.  Hinc  dimensiones  interminatas 
sentio  coaeternas  seu  magis  cosevas  mate- 
rise,  qua?  nunquam  nec  tempore  nec  in- 
stanti  nudatur  ab  omni  quantitate.  Quum- 
que  objicitur, quod  accidentia  non  migrant 
de  subjecto  in  subjectum;quod  ilem  com- 
positio  prima  est  ante  secundam  :  respon- 
deo,  quod  materia  nunquam  stat  nuda  a 
forma  substantiali,et  quod  forma  altior  su. 
perveniens  ac  prioribus  formis  suecedens, 

D  ipsas  virtualiter  ac  potestative  includit  in 
se,  estque  ipsarum  vicem,  locum  et  actum 
supplens,  ita  quod  subjectum  sequivalen- 
ter  est  idem  :  imo  et  materia,  ratione  cu- 
jus  insunt  accidentia  illa,  eadem  manet. 
Quum  vero  per  mortem  anima  rationalis 
recedit,  seu  anima  rationalis*esse  desistit,  *formasub- 
forma  succedens,  quantum  ad  hoc  supplet slanlialls 
vicem,  locum  et  actum  formse  prioris, 
quod  prsefata  accidentia  ad  -lempus  con- 
servat  in  esse.  Illa  quoque  forma  potest  in 
instanti  educi,   quoniam   in   materia   mo- 


140 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XVII  J    QU/EST.   III 


rientis  praeparatio  manet  sufficiens  ad  ejus  A 
eductionem.  Haec  non  nisi  breviter  tango, 
praebens  legenti  occasionem  perscrutatio- 
Cf.p.wk.  nis  majoris.  —  Porro  quod  argutum  est,  a 
quo  forma  praecedens  corrumpatur,  facili- 
ter  solvi  videtur,  dicendo  quod  subtractio 
conservationis  sua?  causae  ad  ejus  corru- 
ptionem  sufficiens  est  :  quae  conservatio 
tunc  ei  subtrahitur,  dum  completo  mini- 
sterio  suo,  advenit  forma  ultimate  intenta: 
qua  infusa,  superflua  esset  inexsistentia 
ipsius  forma?  prioris. 

B 


M 


QU.ESTIO    III 

Odo  qua?ritur  consequenter,  TJbi  et 
quando  creata  sit  anima  Adae 
ac  animae  ceterorum. 

Ad  quod  Bonaventura  respondet :  Quam- 
vis  egregius  doctor  Augustinus  dubitasse 
videatur  quando  anima  Ada?  fuerit  condita, 
quia  utraque  pars  videtur  de  hoc  probabi- 
liter  posse  defendi;pro  probabiliori  tamen  G 
ac  veriori  tenendum  est,  quod  producta 
fuit  in  corpore,  non  ante  corporis  forma- 
tionem.  Quamvis  enim  videatur  satis  ratio- 
nabiliter  posse  dici,  quod  Deus  produxerit 
animam  ante  corporis  sui  formationem.  ut 
ostenderet  eam  non  dependere  a  corpore, 
ac  sine  corpore  posse  subsistere,  confor- 
mitatem  quoque  liabere  cum  angelis,  at- 
que  ad  illorum  beatitudinem  ordinari  ; 
multo  tamen  rationabilius  est  ut  dicatur 
in  corpore  facta  :  tum  quia  unitur  corpori 
ut  naturalis  perfectio,  cui  naturaliter  ap-  D 
petit  copulari,  in  tantum  ut  pcena  sit  ei 
esse  sine  illo;  tum  quia  conjungitur  cor- 
pori  ut  motor  mobili,  sine  quo  mereri  ne- 

Ge».  n,  v.  quit  aut  demereri.  Hinc  in  Genesi  legitur 
Deus  primo  corpus  Adae  formasse,  deinde 
eidem  vitae  spiraculum  inspirasse.  Ha?c 
Bonaventura. 

Ex  quibus  elicitur,  quod  et  ceterorum 
animse  in  suis  corporibus  sint  creatae,  non 
simul,  sed  sigillatim,  juxta  illud  Psalmi  : 

Ps.  xxxn,  quj  fjnxjt  sjgiHatim  corda  eorum.  Unde  de 


hoc  plenius  scribit  hic  Doctor,  dicendo 
quod  de  hoc  fuit  triplex  opinio.  I  na  quo- 
rumdam  philosophorum,  dicentium  quod 
anima?  rationales  simul  sint  condita?,  et  in 
stellis  comparibus  collocata?  :  quam  mul- 
tum  approbat  Macrobius  super  Somnium 
Scipionis.  Sed  vere  positio  ista  magis  est 
somnium,  quam  dictum  authenticum.  Alia 
fuit  opinio  haereticorum  Manichaeorum,qui 
dixerunt  animas  simul  creatas  in  ccelo,  et 
ibi  ad  suggestionem  dei  tenebrarum  pec- 
casse,  atque  ob  hoc  in  corpora  tanquam  in 
carceres  esse  demersas.  Tertia  est  Catho- 
licorum  positio,  quod  anima?  infundendo 
creantur,  et  creando  inlunduntur.  Si  enim 
anima?  ante  corpora  simul  creatae  fuerunt, 
aut  habuerunt  usum  rationis,  aut  non.  Si 
non,  quid  impedivit?Quod  quum  assignari 
non  valeat,  sequitur  quod  usum  habuerint 
rationis  :  ergo  meruerunt  vel  demerue- 
runt.  Quorum  utrumque  est  contra  illud 
Apostoli  :  Antequam  boni  aut  mali  quid-  /?om.ix,u 
quain  egissent,  etc.  Haec  idem. 

Thomas  quoque  :  Quidam,  inquit,  philo- 
sophi  dixerunt  animas  extra  corpora  esse 
creatas,  quia  dixerunt  animas  uniri  cor- 
poribus  ut  nautam  navi,  et  hominem  ve- 
stimento.  Quod  Aristoteles  reprobans,  do- 
cct  animam  habere  ad  corpus  suum.  cui 
dat  esse  substantiale  specificum,  tam  es- 
sentialem  habitudinem,  ut  aliud  corpus 
informare  atque  perficere  nequeat.  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  Summa,  qusestione  nonagesi- 
ma,  refert  :  Augustinus  septimo  super  Ge-  art.  i. 
nesim  dicit,  quod  anima  Adae  ante  corpus 
cum  angelis  est  creata  :  quoniam  opinatur 
quod  corpus  Adae  in  operibus  sex  dierum 
non  fuit  productum  in  actu,  sed  solum  se- 
cundum  rationes  causales ;  quod  non  po- 
test  de  anima  dici,  quoniam  nec  ex  aliqua 
materia  corporali  aut  spirituali  pra?exsi- 
stente  fuit  facta,  nec  ex  aliqua  potuit  vir- 
tute  creata  produci.  Hinc  apparet,  quod 
ipsamet  in  operibus  sex  diertim  sit  creata 
cum  angelis,  et  postea  propria  voluntate 
sit  inclinata  ad  corpus  administrandum. 
Sed  hoc  locutus  est  Augustinus  non  asse- 


UBI    ET   QUANDO    CREATA    SIT   ANIMA    AD.E   AC   ANIM.E    CETERORUJI 


141 


rendo.  Imo  quum  anima  sit  naturaliter 
pars  hominis,  tenendum  est  quod  in  cor- 
pore  sit  creata.  Deus  namque  res  primo 
instituit  sicut  earum  naturis  conveniebat. 
Haec  Thomas. 

Praeterea  de  omnibus  his  quaesitis  Ale- 
xander  scribit  egregie,  et  pene  omnium 
aliorum  nunc  allegatorum  dicta  continen- 
tur  in  ipso  :  imo  in  his  quasi  omnes  Ca- 
tholici  concordant. 

Richardus  demum  inter  cetera  quaerit, 
utrum  anima  rationalis  fuit  ipsius  Adae 
specifica  forma.  Et  patet  ex  dictis,  quod 
imo.  Sed  et  cujuslibet  hominis  specifica 
forma  est  anima  sua.  Objicit  tamen  Ri- 
chardus,  quoniam  Avicenna  sexto  Natura- 
lium  ait  de  anima  rationali  :  Ipsa  verissi- 
me  est  ego,  aut  ipsa  est  ego  regens  hoc 
corpus.  Ad  quod  respondet,  quod  verbum 
illud  Avicennae  est  falsum,  et  contra  illud 
in  Symbolo :  Anima  rationalis  et  caro  unus 
est  homo. 

Praeterea  de  hoc,  an  omnes  animae  ra- 
tionales  fuerunt  simul  createe,  effatur  : 
Animae  hominum  non  sunt  simul  creatae. 
Cujus  rationem  quidam  assignant,  quia 
non  potuissent  fieri  animte  numero  multae 
ante  corporum  multiplicationem,  quoniam 
anima?  individuantur  per  corpora.  Et  hoc 
sumptum  videtur  ex  Avicenna  sexto  Natu- 
ralium.  Verum  haec  ratio  nulla  est  :  quia 
si  Deo  placuisset,  potuisset  omnes  animas 
simul  creasse  antequam  aliquod  corpus 
formaretur,  et  quaelibet  earum  fuisset  se 
ipsa  formaliter  numero  una,sicut  et  modo, 
quamvis  a  Deo  hanc  unitatem  sumpsisset. 
—  Haec  Richardus. 

Quibus  concordans  Durandus  :  Quidam, 
inquit,  affirmant  quod  impossibiie  est  ani- 
mam  ante  corpus  produci,  quoniam  im- 
possibile  est  terminum  generationis  ge- 
nerationem  praecedere;  anima  autem  est 
terminus  generationis.  Item,  quoniam  for- 
mae  non  multiplicantur  secundum  nume- 
rum  nisi  ex  parte  materiae.  Sed  ista  positio 
necessitatem  non  habet,  nec  prima  ratio 
tenet.  Nam  eo  modo  quo  terminus  genera- 
tionis  ad  quem,  non  valet  generationem 


A  praecedere,  sic  terminus  a  quo  corruptionis 
nequit  post  corruptionem  manere.  Quem- 
admodum  enim  terminus  ad  quem  acqui- 
ritur,  sic  terminus  a  quo  abjicitur.  Sed 
sicut  anima  est  terminus  ad  quem  in  ge- 
neratione,  ita  est  terminus  a  quo  in  cor- 
ruptione.  Ergo  si  non  potest  praeexsistere 
generationi,  pari  ratione  non  potest  post 
corruptionem  exsistere.  Considerandum  est 
ergo,  quod  aliquid  potest  dupliciter  esse 
terminus  generationis.  Uno  modo,  quia 
per  generationem  acquirit  esse,  et  esse  in 

B  hoc,  puta  in  materia,  quae  est  generationis 
subjectum ;  talisque  terminus  generationi 
praeexsistere  nequit,  nec  post  corruptio- 
nem  manere.  Et  tales  sunt  omnes  formee 
naturales,  anima  rationali  inferiores.  Alio 
modo  aliquid  terminat  generationem,  non 
quia  absolute  per  generationem  acquirit 
esse,  sed  quia  acquirit  esse  in  hoc ;  et  talis 
terminus  potest  post  corruptionem  mane- 
re,  generationi  quoque  praeexsistere  :  ut 
anima  humana,  quae  acquirit  esse  per  cre- 
ationem,  sed  esse  in  materia  acquirit  ali- 

C  quo  modo  per  generationem,  saltem  dispo- 
sitive.  Ratio  item  secunda  non  cogit,  quia 
probatum  est  supra,  nil  prohibere  sub-  <jist.m,q.3. 
stantias  separatas  et  etiam  formas  materiae 
unibiles  numeraliter  sine  materia  multi- 
plicari.  Haec  Durandus. 

Et  ambo  isti  doctores  in  his  contradi- 
cunt  scriptis  B.  Thomae,  cujus  tamen  po- 
sitio  in  doctrina  Aristotelis  et  Avicennae 
evidenter  satis  fundatur. 

Unde  Guillelmus  Parisiensis  libro  de 
Universo  alibique  fatetur,  quod  secundum 

D  Aristotelem  non  est  multiplicatio  indivi- 
duorum  sub  eadem  specie  specialissima, 
nisi  per  materiam  :  propter  quod  nec  in 
substantiis  separatis  nec  in  ccelestibus  cor- 
poribus  sunt  plura  individua  sub  specie 
una,  quum  et  ccelestia  corpora  ex  tota  sua 
constent  materia. 

Insuper  libro  de  Universo  Guillelmus 
longam  et  efficacem  disputationem  indu- 
cit  contra  Pythagoram  et  Platonem,  dicen- 
tes  animas  simul  productas  ad  incorpo- 
rationem   descendere  :  in   qua  si   impie 


142 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XVII  ;    QU.EST.    IV 


vixerint,  quandoque   transcorporari  quo-  A  que  cum  eis  in  his  tantis  miseriis  :  unde 

usque  expiata?.  et  purgata?  rursus  ascen- 

dant  ad  compares  stellas,  id  est  animarum 

numero  pares.  Hi  enim  philosophi,  ut  pro- 

bat  Guillelmus,  naturam  rationalium  ani- 

marum    ignoraverunt    :   quse   non   solum 

sunt  intellectualis,  sed  etiam  sensitiva?.  ac 

vegetativa?  natura?,  ita  quod  naturale  est 

eis  uniri  corporibus  ac  ea  perficere;  ideo- 

que  innalurale  ac  violentum  eis  consistit 

extra  corpora  produci  ac  detineri.  Porro  si 

in  stellis  comparibus  sunt  locata?,  scientia 


esset  in  eis  ignorantia  maxima,  et  multo 
major  quam  in  animabus  conjunctis,  nec 
esset  in  illis  ulla  vera  felicitas,  de  cujus 
ratione  sunt  a?terna  securitas  ac  secura 
a?ternitas. 

llanc  disputationem  prosequitur  Guil- 
lelmus  prolixe.  Hinc  quoque,  ut  in  libro 
de  Civilate  Dei  recitat  Augustinus,  Por- 
phyrius  Platonicus  in  hac  re  a  Platone 
recessit,  et  ejus  opinionem  in  re  ista,  se- 
cundum  Augustinum,  non  parum  correxit, 


fuit  eis  connata  :  ergo  sciverunt  vilam  il-  B  dicens  animas  virtuosas  a  corporibus  se- 


lam  multo  nobiliorem  atque  feliciorem  es- 
se,  quam  immergi  corporibus,  et  vita»  hu- 
jus  subdi  miseriis.  Non  ergo  descenderunt 
in  corpora  sponte,  nec  sine  earum  deme- 
ritis  inde  in  ea  detrusa?  sunt  :  cujus  tamen 
oppositum  dixerunt  philosophi  pnelali. 
Quod  si  fateantur  eas  propter  sua  deme- 
rita  corporibus  tanquam  carceribus  alliga- 
tas,  videntur  sentire  de  animabus  quod 
theologi  dicunt  de  angelis  malis.  —  Irra- 
tiouabile  quoque  videtur  asserere  nullam 
animam  in  corpore  exsistentem  quantum-  C 
libet.  proficientem,  puram,  contemplati- 
vam,  abstractam  et  elevatam,  posse  reini- 
nisci  se  fuisse  in  compari  stella  ac  siderea 
mansione,  quum  tamen  in  veritate  ex  fide 
ac  certissima  relatione,  imo  et  experientia 
multiformi  noscamus  mullorum  animas 
Christifidelium  fuisse  abstractas  a  corpo- 
re,  sive  per  raptum,  sive  per  mortem,  sive 
per  imaginariam  subductionem  aut  alie- 
nationem  propheticam,  qui  tamen  resusci- 
tati  a  morte,  aut  ad  se  ipsos  reducti,  remi- 


paratas  nequaquam  de  cetero  facere  la- 
psum  ad  corpora,  nec  affici  eis,  sed  fugere 
ea.  Verum  istud  prosequi  magis  speclat 
ad  quartum.  —  Patet  ilaque  ex  praedictis, 
quod  omnis  rationalis  anima  creatur  im- 
mediate  a  Deo.  Quumque  solus  intellectus 
dicitur  esse  ab  extra,  per  intellectum  in- 
telligitur  intellectualis  essentia,  non  sola 
ejus  potentia. 


QU/ESTIO  IV 


AMplius  quaeritur  hic  De  formatione 
corporis  hominis  primi,  a  quo 
et  ex  quibus  formatum  sit. 

Dicitur  autem  in  Genesi :  Formavit  Deus  c.cn. . 
hominem   de   limo  terra?.   Unde   apparet 
quod  a  Deo  immediate   sit   eorpus   illud 
formatum,  et  ex  limo  terra?.  materialiter 
sumptum. 

Contra  primum  arguitur  :  Omne  agens 


7. 


niscebantur  eorum  qua?  in  tali  separatione  D  producit  simile  sibi.  Propter  quod  effectus 


seu  raptu  vel  abstractione  contemplati  fu- 
erunt.  —  Pra?terea  adhuc  mirabilius  irra- 
tionabiliusque  censetur,  fari  quod  anima? 
miserias  vita?  pra?sentis  semel,  imo  fre- 
quenter  ac  pluribus  annis  experta?,  exeun- 
tes  de  corpore,  ac  redeuntes  ad  sidera, 
prorsus  obliviscerentur  omnium  horum 
malorum  culpabilium  atque  pcenalium,  in 
tantum  quod  post  aliquanta  temporum  in- 
tervalla  rursus  delectarentur  corporibus, 
et  afficerentur  ad  unionem  contubernium- 


vocatur  participata  sua?  causa?  simihtu- 
do.  Ilinc  in  Elementatione  sua  theologica, 
theoremate  vicesimo  octavo,  Proclus  effa- 
tur:  Omne  producens,  similia  ad  se  ipsum 
ante  dissimilia  substituit.  Sequente  quo- 
que  theoremate  ibi  testatur  :  Omnis  pro- 
cessus  per  similitudinem  secundorum  ad 
prima  efficitur.  Quum  ergo  Deus  gloriosus 
et  adorandus,  sit  incomparabiliter  simpli- 
cissimus  spiritus,  et  corpus  humanum  in- 
ter  omnia  corpora  magis  compositum,  vi- 


DE   F0RMATI0NE    CORPORIS    HOMLVIS    PRIMI 


143 


detur  non  esse  immediate  a  Deo  formatum. 
—  Secundo,  inter  primum  et  ultimum  est 
distantia  maxima ;  sed  a  distanti  in  di- 
stans  non  itur  neque  pertingitur  nisi  per 
Cf. dcCoe-  medium,  ut  divinus  Dionysius  loquitur  : 
lestbier.c.  ergQ  u]jimum  et  ultime  factum  inter  cre- 

ata,  non  est  immediate  a  Deo.  —  Tertio, 
effectus  contingens,  corporeus  et  infir- 
mus,  non  videtur  immediate  a  supersim- 
plicissimo  omnipotentique  Deo  productus; 
corpus  autem  humanum  ex  sua  natura  est 
res  prorsus  contingens,corporalis,  infirma. 
Insuper  probatur,  quod  non  sit  forma- 
tum  ex  limo  terra?,  quia  ex  quatuor  ele- 
mentis  formatum  ac  mixtum  est,  ut  constat 
ex  dictis.  —  Secundo,  corpus  humanum 
fertur  ad  cceliformem  sequalitatem  potissi- 
me  esse  redactum  :  ergo  aliquid  de  natura 
ccelestis  corporis  ei  admixtum  est.  ■ —  Ter- 
tio,  anima  hominis  per  intellectualem  su- 
am  portionem  convenit  cum  natura  coele- 
stis  motoris  :  ergo  et  corpus  humanum 
cum  ccelesti  corpore  convenit  in  natura 
quinta?  essentia?  :  eadem  quippe  est  habi- 
tudo  mobilium  ac  motorum.  —  Quarto,  in 
semine  triplex  est  calor,  utpote  elementa- 
ris  seu  igneus,  et  coelestis,  atque  vitalis  : 
et  ita  in  humano  corpore  est  quid  ccelestis 
natura?.  Nec  aliter  videntur  elementa  inter 
se  tam  contraria,  ad  tantam  compropor- 
tionem  et  sequalitatem  posse  conciliari. 

In  oppositum  horum  est  praeallegata 
Scriptura,  et  item  quod  corpus  cceleste 
incorruptibile  est  et  incommiscibile  ele- 
mentis. 

Circa  materiam  hanc  Alexander  multa 
sciscitatur  :  primo,  an  corpus  Ada?  in  statu 
innocentia?  sit  factum  a  Deo;  secundo,  an 
fieri  seu  formari  poterat  ab  angelo;  tertio, 
an  a  natura  ccelesti. 

Ad  primum  respondet,  quod  corpus  pri- 
mi  hominis  conditum  et  formatum  fuit 
a  Deo,  non  ab  angelo,  neque  ab  alia  crea- 
tura.  Unde  Augustinus  super  Genesim  ad 
litteram  protestatur  :  Formare  seu  sedifi- 
care  costam  in  mulierem,usque  in  tantum 
non  potuit  nisi  Deus,  ut  nec  illud  quidem 


A  carnis  supplementum  in  corpore  viri,  quod 
loco  costa?  in  ipso  successit,  ab  angelis  es- 
se  crediderim,  sicut  nec  hominem  ipsum 
de  pulvere  terra?.  Duplex  quoque  est  causa 
ob  quam  decuit  corpus  immediale  forma- 
ri  a  Deo.  Prima,  quoniam  Adam  etiam  se- 
cundum  corpus  est  aliquo  modo  Dei  ima- 
go.  Nam  sicut  Deus  simpliciter  causa  est 
et  principium  omnium  rerum,  sic  Adam 
secundum  corpus  suum  fuit  principium 
omnium  sui  generis  corporum.  Secundo, 
quum  Deus  sit  Alpha  et  Omega,principium  Apoa,  s. 

B  et  finis  universorum,  voluit  ut  homo  se- 
cundum  utramque  sui  partem  a  nullo  alio 
sortiretur  esse,  quatenus  se  totum  sciret 
Deo  adstrictum,  a  quo  etiam  secundum 
corpus  tanta  bona  suscepit. 

Ad  secundum  respondet,  quod  angeli 
non  potuerunt  per  ministerium  suum  edu- 
cere  seu  formare  corpus  humanum,  nec 
ad  hoc  fuit  eorum  potentia  ordinata.  —  Si 
autem  objiciatur  quod  non  solum  angeli 
boni,  sed  etiam  angeli  mali  possunt  for- 
mare  atque  assumere   corpora  in  effigie 

C  humana  :  dicendum,  quod  corpora  illa  non 
sunt  vere,  sed  similitudinarie  corpora  na- 
turalia  et  humana ;  imo  sunt  artificialia 
corpora.  Opera  autem  natura?  angeli  facere 
nequeunt,  nisi  applicando  activa  et  passi- 
va,  in  quibus  etiam  effectum  accelerare 
valent  et  expedire.  Nec  aliqua  causa  na- 
turalis  inferior  poterat  corpus  Adae  forma- 
re,  et  intus  ac  foris  congruenter  organi- 
zare.  —  Ha?c  Alexander.  Ad  qua?  ex  aliis 
doctoribus  plenius  patebit  responsio. 
Item  qua?rit,  an  corpus  Ada?  fuit  com- 

D  positum  ex  quatuor  elementis.  Respondet : 
Sicut  ait  Avicebron  in  libro  Fontis  vi- 
ta?,  corpus  humanum  inter  omnia  corpo- 
ra  compositissimum  est.  Nam,  ut  dicitur 
ibi,  quanto  substantia  aliqua  est  a  materia 
magis  immunis,  tanto  plurium  operatio- 
num  est  effectiva.  Anima  ergo  intellectiva, 
quum  maxime  immunis  sit  a  materia,plu- 
rimarum  operationum  est  productiva  :  id- 
eo  pluribus  indiget  organis  atque  poten- 
tiis,  propter  quod  corpus  ejus  oportuit 
esse  compositissimum  et  heterogeneum. 


144 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XVII  ;    QU.EST.    IV 


—  Verumtamen  corpus  illud  factum  spe- 
cialiter  perhibetur  de  limo  terrae.  Primo, 
quia  secundum  Philosophum,  terra  in  ipso 
magis  abundat.  Habet  etenim  plus  de  ma- 
teria,  et  minus  de  specie  :  motus  namque 
sequitur  prtedominantis  elementi  naturam. 
Secundo,  quia  secundum  Augustinum,  hu- 
mus  et  humor,  id  est  terra  et  aqua,  ap- 
tiores  sunt  ad  patiendum,  aer  et  ignis  ad 
agendum.  Fieri  autem  dicit  rationem  pas- 
sibilis  :  idcirco  ex  terra  dicitur  homo  fa- 
ctus.  Tertia  ratio  est,  ut  homo  magis  humi- 
liet  se,  sciens  se  ex  elemento  isto  vilissimo 
factum.  Quarto,  quoniam  cetera  tria  ele- 
menta  reperiuntur  in  terra.  Htec  Alex- 
ander. 

At  vero  Thomas  hic  qua?rit,  an  in  com- 
positione  corporis  humani  sit  aliquid  de 
natura  ccelesti.  Respondet  :  Aliquid  adve- 
nire  in  compositionem  alterius  contingit 
dupliciter.  Primo,  secundum  essentiam  su- 
am,  per  modum  principii  materialis  aut 
formalis  :  sicque  nihil  advenit  de  natu- 
ra  ccelestium  corporum  in  compositionem 
corporum  humanorum,  quoniam  plura  cor- 
pora  convenire  in  constitutionem  corporis 
unius,  non  contingit  nisi  tripliciter  :  pri- 
mo,  per  simplicem  aggregationem,  quem- 
admodum  ex  lapidibus  fit  acervus;  secun- 
do,  per  compositionem  qua?  est  in  ordine 
et  colligatione  partium  determinatarum, 
ut  ex  saxis  et  lignis  fit  domus ;  tertio,  per 
commixtionem,sicut  ex  elementis  fit  mix- 
tum.  Sed  nullo  horum  modorum  potest 
aliqua  pars  corporis  ccelestis  in  compo- 
sitionem  corporis  venire  humani  :  quia  in 
primis  duobus  modis  oportet  unam  par- 
tium  esse  distinctam  secundum  situm  ab 
alia;  non  autem  reperimus  in  corpore  hu- 
mano  aliquid  corporis  ccelestis,  situ  di- 
stinctum  ab  elementis.  In  tertio  autem 
modo  oportet  alterationem  componentium 
esse,  quum  mixtio  sit  miscibilium  altera- 
torum  unio,  ut  primo  de  Generatione  ha- 
betur;  natura  vero  coelestis  corporis  in- 
alterabilis  esse  censetur.  Alio  modo  venit 
aliquid  in  compositionem  alterius  per  ef- 
fectum  suee  virtutis  :  sicque  natura  ccele- 


A  stis  corporis  in  compositionem  eorporis 
humani  descendit,  omniumque  corporum 
mixtorum  :  quia  niliil  eorum  consequitur 
formam  substantialem  nisi  per  corporis 
ccelestis  virtutem,  eo  quod  corpus  coeli 
est  primum  allerans,  cujus  virtule  omnes 
alterationes  regulantur  atque  ad  fines  pro- 
prios  perducuntur. 

Nihilo  minus  quidam  dicunt  aliquid  de 
natura  corporis  ccelestis  essentialiter  ve- 
nire  in  corporis  compositionem  humani, 
quasi  concilians  elementa  :  quod  asserunt 

B  esse  lucem,  quam  corpus  esse  affirmant. 
—  Verum  ista  opinio  falso  innititur  fun- 
damento,dicendo  lucem  esse  corpus(quod 
reprobatum  est  supra),  quo  remoto,  veri-  dist.  xur, 
tatem  haberet  quodammodo.  Xec  tamen  q' " 
adhuc  corpus  ccelestis  natura?  esset  de 
corporis  humani  compositione,  quia  na- 
tura  ccelestis  seu  lux  non  est  forma  sub- 
stantialis  corporis  humani,sed  aliquo  modo 
causa  ejus,  videlicet  dispositive.  Virtualis 
demiim  adventus  coelestium  corporum  ad 
conciliationem    sufficit    elementorum.  — 

C  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

In  quibus  videtur  obscurum  quod  ait, 
nullum  mixtorum  formam  consequi  sub- 
stantialem  nisi  per  corporis  coelestis  vir- 
tutem,  quum  anima  rationalis  immediate 
a  Deo  creetur.  Et  si  ad  hoc  respondeatur, 
quod  quum  non  creetur  nec  infundatur 
nisi  disposito  corpori,  ad  cujus  praepara- 
tionem  et  organizationem  dispositive  con- 
currit  ac  operatur  corpus  cceleste,  ideo 
aliquo  modo  causa  est  anima?  rationalis  : 
objicitur  contra  hoc,quod  omnipotens  vir- 

D  tus  Dei  per  se  immediate  ac  repentine  dis- 
posuit  corpus  Ada  ad  infusionem  animae 
sua?,  ccelesti  corpore  non  cooperante;  con- 
formiter  objici  posset  de  corpore  Christi  : 
et  ita  in  corpore  primi  hominis  nullo 
modo  fuisset  aliquid  de  natura  orbis  cce- 
lestis. 

Porro  in  prima  parte  Summa?,  qua?stio- 
ne  nonagesima  prima,  sanctus  Doctor  dif-    art.  1. 
fusius  scribit  de  his.  Etenim  ad  id,  utrum 
hominis  primi  corpus  sit  factum  de  limo 
terra?,  respondens  :  Quum  (inquit)  Deus 


DE    FORMATIONE    CORPORIS   HOMINIS    PRIMI 


14S 


Deut.xxxn, 
i. 


art. 


perfectus  sit  in  suis  operibus,  perfectio- 
nem  contulit  rebus  secundum  modum  ea- 
rum,  juxta  illud  :  Dei  perfecta  sunt  opera. 
Deus  autem  perfectus  exstat  simpliciter, 
eo  quod  omnia  praehabeat  in  se  non  per 
modum  compositionis,  sed  simplicissime. 
Ista  autem  perfectio  derivatur  ad  angelos, 
secundum  quod  omnia  a  Deo  creata,  in 
ipsorum  cognitione  exsistunt.Ad  hominem 
vero  inferiori  modo  derivatur.  Non  enim 
in  naturali  sua  cognitione  habet  omnium 
naturalium  rerum  scientiam ;  sed  est  quo- 
dammodo  ex  omnibus  rebus  compositus : 
quia  de  genere  spiritualium  substantiarum 
habet  animam  rationalem;  de  similitudine 
ccelestium  corporum  elongationem  habet 
a  contrariis  per  maximam  aequalitatem 
complexionis ;  elementa  vero  secundum 
substantiam  :  ita  quod  superiora  elemen- 
ta,  aer  et  ignis,  praedominantur  in  eo  se- 
cundum  virtutem,  quia  vita  consistit  in 
calido  quod  est  ignis,  et  humido  quod  est 
aeris;  inferiora  vero  elementa,  ut  aqua  et 
terra,  abundant  in  eo  secundum  substan- 
tiam,  aliter  enim  non  valeret  esse  in  eo 
mixtionis  aequalitas,  nisi  inferiora  elemen- 
ta,  quae  sunt  minoris  virtutis,  abundarent 
secundum  quantitatem.  Ideo  corpus  homi- 
nis  fertur  de  limo  terrae  formatum,  quo- 
niam  limus  est  terra  aquae  permixta.  Hinc 
homo  dicitur  minor  mundus,quoniam  cun- 
cta  creata  in  ipso  quodammodo  continen- 
tur.  —  Denique  falsum  est  quod  aliqui 
dicunt,  aliquid  de  quinta  essentia  ad  com- 
positionem  corporis  humani  materialiter 
advenire,  ponentes  animam  corpori  me- 
diante  quadam  luce  uniri.  Primo  etenim 
falsum  est  quod  dicunt,  lucem  esse  cor- 
pus.  Secundo  impossibile  est  aliquid  quin- 
tae  essentiae  a  coelesti  corpore  dividi  aut 
elementis  misceri,  propter  impassibilita- 
tem  corporis  ccelestis. 

Secundo  qurerit  Thomas  ibidem,  utrum 
corpus  humanum  ipsius  Adae  fuit  imme- 
diate  a  Deo  productum.  Respondet  :  Prima 
corporis  humani  formatio  non  potuit  es- 
se  per  aliquam  virtutem  creatam,  sed  im- 
mediate  a  Deo.  Posuerunt  autem  quidam, 
T.  22. 


A  formas  quae  sunt  in  corporali  materia,  a 
formis  immaterialibus  derivari  :  quam 
opinionem  septimo  Metaphysicae  Philoso- 
phus  improbat  per  hoc  quod  formae  non 
competit  secundum  se  fieri,  sed  compo- 
sito.  Quumque  oporteat  agens  esse  simile 
facto,  non  convenit  quod  forma  pura  quae 
est  sine  materia,  producat  formam  quae 
est  in  materia,  quae  non  fit  nisi  per  hoc 
quod  compositum  fit.  Et  ideo  oportet  quod 
forma  quae  est  in  materia,  sit  causa  formae 
quae  est  in  materia,  secundum  quod  com- 

B  positum  a  composito  generatur.Porro  Deus 
quamvis  immaterialis,  solus  tamen  mate- 
riam  potest  creando  producere  :  idcirco 
ipsius  solius  est  formam  in  materia  pro- 
ducere  sine  adminiculo  praecedentis  for- 
mae  materialis.  Hinc  angeli  nequeunt  cor- 
pora  transmutare  ad  aliquam  formam,  nisi 
adhibitis  quibusdam  seminibus,  prout  ter- 
tio  de  Trinitate  loquitur  Augustinus.  Quo- 
niam  ergo  corpus  humanum  nunquam 
ante  fuit  formatum,  cujus  virtute  corpus 
Adae  per   viam  generationis   formaretur, 

C  non  poterat  nisi  a  Deo  formari.  Potuit  ta- 
men  fieri  quod  aliquod  ministerium  an- 
geli  exhibuerint  Deo  in  illius  corporis  for- 
matione,  quemadmodum  exhibebunt  in 
ultima  resurrectione,  pulveres  colligendo. 
Sed  objici  potest,  quia  nihil  fit  ex  ma- 
teria  corporali,  nisi  per  aliquam  materiae. 
transmutationem,  ad  quam  requiritur  mo- 
tus  ccelestis.  —  Rursus  Augustinus  super 
Genesim  ait,  quod  homo  factus  est  secun- 
dum  corpus  in  operibus  sex  dierum  se- 
cundum  rationes  causales  quas  Deus  cor- 

D  porali  inseruit  creaturae,  postmodum  vero 
factus  est  actu.  Quod  autem  sic  in  mate- 
ria  praeexsistit,  per  causas  potest  naturales 
produci. 

Et  respondendum,  quod  motus  cceli  est 
causa  transmutationum  naturalium,  non 
supernaturalium.  —  Ad  secundum,  quod 
secundum  rationes  causales  aliquid  in 
creatura  praeexsistit  dupliciter  :  primo,  se- 
cundum  potentiam  activam  atque  passi- 
vam,  ita  ut  non  solum  ex  materia  praeex- 
sistenti  fieri  possit,  sed  etiam  ut  aliqua 

10 


146 


1N   LIBBXM    II    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XVII  ;    QUJEST.   IV 


prseexsislens  creatura  hoc  facere  valeat ; 
secundo,  quantum  ad  potentiam  tantum 
passivam,  ut  scilicet  ex  materia  pra?exsi- 
stenti  fieri  possit  a  Deo  :  sicque  secundum 
Augustinum,  corpus  humanum  praeexstitit 
in  operibus  sex  dierum  secundum  raliones 
causales.  —  Hoc  quoque  sciendum,  quod 
animalia  perfecta  qua?  generantur  ex  se- 
mine,  nequeunt  generari  sola  coelestis  cor- 
poris  potestate,ut  Avicenna  confinxit :  imo 
exigitur  eliam  virtus  parlicularis  agentis, 
ut  probat  Philosophus.  Requiritur  etiam 
locus  temperatus  ad  lalium  generationem. 
Unde  secundum  Albumasar,  in  locis  exces- 
sive  calidis  aut  frigidis  homines  non  gi- 
gnunlur.  —  Ha?c  Thomas. 

De  hoc  ullimo  plenius  scribit  Richar- 
dus,  dicendo  :  Quidam  ponebant  corpus 
humanum  posse  generari  de  terra  per  in- 
fluentiam  corporis  quinti,sicut  mus  gigni- 
tur  absque  concursu  particularis  agenlis 
univoci,  quamvis  convenientius  generetur 
in  matrice.  Cujus  opinionis  exstitit  Avi- 
cenna,  ut  recitat  Commentator  super  octa- 
vum  Physicorum.  Hi  quippe  dixerunt, quod 
corpus  humanum  ante  anima?  intellectivae 
infusionem,  non  sit  nisi  quoddam  com- 
positum  ex  materia  et  formis  quatuor  ele- 
mentorum  incompletis,exsistentibus  in  ea- 
dem  parle  materiae  in  aliqua  proportione 
determinata,  per  quam  sufficienter  dispo- 
nitur  ad  anima?  intellectiva?  susceptionem. 
Ad  qualemcumque  autem  elementorum 
proportionem  in  maleria  sufficit  influcn- 
tia  corporis  quinti.  Quum  enim  per  in- 
fluentiam  ejus  possit  de  materia  terrae 
educi  forma  cujuslibet  elementi  in  va- 
riis  gradibus,  eis  apparet  quod  cuicumque 
proportioni  formarum  elementarium  cor- 
respondeat  ccelestis  influentia  aliqua,  tan- 
quam  sufficiens  causa  proportionis  illius. 
Illam  quoque  influentiam  dicunt  regnasse 
quando  corpus  Adse  formatum  fuit,  non 
ubique,  sed  super  locum  terrae  de  qua 
corpus  ejus  formatum  est.  —  Verum  opi- 
nio  ista  heeretica  est,  utpote  contra  illud 
Gen.  n,  v.  Genesis  :  Formavit  Deus  hominem  de  li- 
mo  terra?.  Est  quoque  articulus  ille  excom- 


A  municatus,  quod  homo  generari  posset  ex 
putrefactione.  Est  item  contra  philosophi- 
am.  Dicit  etenim  Commentator,  Physicorum 
oclavo,  quia  si  possibile  esset  quod  homo 
generaretur  ex  non  semine,  homo  sic  ge- 
nitus  diceretur  homo  aequivoee  :  quoniam 
diversificata  materia  proxima,  diversifica- 
tur  et  forma.  Haec  Richardus. 

Pra?terea  cognoscendum,  quod  Avicenna 
dixit  generale  diluvium  naturaliter  fieri 
posse,  et  post  illud  species  rerum  natu- 
raliter  renovari  modo  praefato.  Quod  est 

B  contra  Scripturam  et  philosophiam.  Unde 
Averroes  Avicennam  irridens,  dicit  tales 
opiniones  prorsus  abjiciendas  ab  homine 
volente  philosophia?  operam  dare. 

Insuper  quaerit  Richardus,  an  qualitates 
elementares  in  corpore  Adae  fuerunt  ad 
punctalem  aequalitatem  redacta?.  Et  re- 
spondens  :  Quidam,  inquit,  dixerunt  quod 
non,  loquendo  de  aequalitate  aequiparan- 
tiae;  alias  non  fuisset  in  corpore  illo  mu- 
tua  actio  et  passio,  et  per  consequens  nec 
consumptio  cibi. Verumtamen  quidquid  sit 

C  de  qualilatum  sequalitate,  falsum  videtur 
quod  si  qualitates  in  aliquo  corpore  essent 
secundum  aequalitatem  a?quiparantiae,  non 
possent  invicem  agere  ac  pati.Agens  nam- 
que  debilius,  quamvis  vincatur  a  fortiori 
agente,  atlamen  aliquam  transmulationem 
facit  in  agente  praedominante,  si  agentia 
illa  in  materia  communicent.  Nam  omne 
hujusmodi  agens  patitur  in  agendo,  ra- 
lione  alicujus  inferioris  :  ut  quum  ignis 
agit  in  terram,  patitur  ab  eadem,  quoniam 
ignis  ex    parte  suae  materia?   est  inferior 

D  forma  terra?,  id  est,  materia  ignis  est  in- 
ferior  forma  terrse.  Hinc  ponendo  formas 
duorum  elementorum,  ut  ignis  et  aqua?,  in 
punctali  aequalitate,  adhuc  ignis  ratione 
sua?  materia?  pateretur  ab  aqua.  Itaque 
qualitates  in  corpore  Ada?  fuerunt  in  ma- 
xima  aequalitate  proportionis  per  compa- 
rationem  ad  naturales  actus  animae  ejus, 
sic  quod  nobilius  complexionari  non  po- 
tuit ;  non  tamen  fuerunt  in  aequalitate 
a?quiparantia?  :  imo  secundum  quosdam, 
in  nullo  mixto  vivo  in  tali  aequiparantia 


DE   FORMATIONE    CORPORIS    HOMINIS    PRIMI 


147 


esse  queunt.  Nempe  quum  vita  stet  per  A  ctatur  in  illis  ipsa  pulchritudine  eorum- 


calidum  et  humidum,  cujus  signum  est 
quod  corpora  mortua  efficiuntur  mox  sic- 
ca  et  frigida,  oportet  in  corpore  vivo,  prae- 
sertim  huinano,  plus  esse  de  calido  et  hu- 
mido,  quam  de  sicco  et  frigido  :  alioqui 
ineptum  esset  ad  actus  vitales.  Haec  Ri- 
chardus. 

His  consonant  scripta  Thomae,  in  prima 
parte.quaestione  nonagesima  prima,dicen- 
tis :  Tactus,  qui  fundamentum  est  sensuum 
aliorum,  perfectior  est  in  homine  quam 


dem.  Quumque  sensus  in  facie  praecipue 
vigeant,  alia  animalia  habent  faciem  pro- 
nam  ad  terram,  quasi  ad  cibum  quaeren- 
dum  et  providendum  sibi  de  victu;  homo 
vero  vultum  habet  erectum,  ut  per  sen- 
sus,  praesertim  per  visum,  qui  exstat  sub- 
tilior  et  plures  ostendit  differentias  rerum, 
valeat  ex  oinni  parte  libere  sensibilia,  cce- 
lestia  et  terrena  cognoscere,  quatenus  ex 
omnibus  intelligibilem  colligat  veritatem. 
Secundo,  ut  interiores  vires  liberius  suas 


in  aliquo  alio  animali.  Idcirco  oportuit  ho-  B  exerceant  operationes,  dum  cerebrum,  in 


minem  temperatissimam  habere  comple- 
xionem  inter  animalia  universa.  Prsecedit 
quoque  homo  animalia  cetera  quantum  ad 
vires  sensitivas  interiores,  sed  quoad  ali- 
quos  sensus  exteriores  homo  a  quibusdam 
animalibus  deficit.  Siquidem  inter  omnia 
animalia  pejorem  habet  olfactum.  Neces- 
sarium  enim  fuit  quod  homo  inter  aninia- 
lia  omnia,  respectu  et  comparatione  corpo- 
ris  sui  haberet  cerebrum  maximum  :  tum 
ut  in  eo  liberius  perficerentur  operatio- 


quo  quodammodo  perficiuntur,  non  est 
depressum,  sed  super  omnes  partes  cor- 
poris  elevatum.  Tertio,  quia  si  homo  pro- 
nam  haberet  staturam,  utilitas  manuum  ad 
diversa  opera  exercenda  cessaret.  Quarlo, 
quoniam  si  haberet  pronam  staturam  seu 
manibus  uteretur  loco  pedum  anteriorum, 
oporteret  quod  caperet  cibum  ore,  sicque 
haberet  os  oblongum,  et  labia  dura  ac 
grossa,  linguamque  duram,  ne  ab  exte- 
rioribus  laederetur,  ut  in  aliis  animalibus 


nes  sensuum  interiorum,  quae  necessariae  C  patet;  talis  autem  dispositio  impediret  om- 


sunt  ad  intellectus  operationem,  tum  ut 
frigiditas  cerebri  calorem  temperaret  cor- 
dis,  quem  oportet  in  homine  abundare,  ad 
hoc  quod  sit  erectae  staturae.  Magnitudo 
auteni  cerebri  ob  suam  humiditatem  est 
impedimentum  olfactus,  qui  siccitatem  re- 
quirit.  Conformis  est  ratio  quod  quaedam 
animalia  sunt  visus  acutioris  et  subtilioris 
auditus  quam  homo,  propter  impedimen- 
tum  sensuum  horum  in  homine  :  quod 
necesse  est  in  homine   consequi  ex  suae 


nino  loquelam.  Ista  quoque  dispositio  sta- 
turae  humanae,  maxime  distat  a  plantis. 
Nam  homo  habet  sui  superius,  utpote  ca- 
put,  versus  superius  mundi,  et  inferius 
sui  versus  inferius  mundi  :  ideo  optime 
dispositus  est  secundum  dispositionem  to- 
tius  mundi.  Porro  planta?  habent  superius 
sui  versus  inferius  mundi,  quia  radices 
in  eis  sunt  ori  proportionales ;  inferius  au- 
tem  sui  habent  versus  superius  mundi. 
Sed  bruta  se  habent  medio  modo  :  su- 


complexionis   aequalitate.    Unde   et   quae-  D  perius  enim  animalis  est  pars  quae  acci- 


dam  animalia  sunt  homine  velociora;  cui 
excellentiae  velocitatis  repugnat  aequalitas 
complexionis. 

Postremo,  statura  recta  convenit  homi- 
ni.  Primo,  quoniam  sensus  dati  sunt  ho- 
mini  non  solum  ad  vitae  necessaria  pro- 
curanda,  ut  animalibus  ceteris,  sed  etiam 
ad  proficiendum  in  cognitione  intellectua- 
li.  Unde  quum  cetera  animalia  non  dele- 
ctentur  in  sensibilibus  nisi  per  relationem 
ad  cibos  atque  venerea,  solus  homo  dele- 


pit  alimentum ;  inferius  autem  est  pars 
quae  emittit  superfluum.  —  Haec  Thomas 
in  Summa. 

Praeinductis  consonat  Petrus  :  Duplex 
est,  dicens,  aequalitas  partium  componen- 
tium  :  una  ponderis,  alia  justitiae.  Cujus 
exemplum  est  in  modico  auro  et  multo 
plumbo,  quia  modicum  aurum  secundum 
aequalitatem  justitia?  aequivalet  multo  plum- 
bo,  non  secundum  aequalitatem  ponderis, 
quae  est  aequalitas  aequiparantiae.  Et  haec 


148 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.  XVII ;    QU^ST.    IV 


in  humano  corpore  esse  nequivit,  quia 
nec  secundum  quantitatem  solius  molis, 
eo  quod  nimia  esset  praedominantia  ele- 
mentorum  activorum,  quso  plus  habent  de 
specie,  id  est  forma  seu  virtute,  in  minori 
materia;nec  secundum  quantitatem  solius 
virtutis,  quia  non  esset  victoria  qualita- 
tum  activarum  super  passivas,  ergo  nec 
alteratio,  nec  motus  naturalis,  nec  mix- 
tio;  nec  secundum  quantitatem  molis  at- 
que  virtutis  simul,  quoniam  elementa  quae 
plus  habent  de  maleria,  minus  habent  de 
specie,  et  econtra.  iEqualitas  vero  justttiae 
est  aequalitas  proportionis  in  comparatio- 
ne  unius  ad  alterum,  omniumque  ad  for- 
mam  suam ;  et  hsec  in  corpore  Adae  fuit. 
Ex  qua  aequalitate  fiebat  alteratio  quaedam 
ad  conservationem  corporis  pertinens,  non 
ad  corruptionem  ipsius.  Hujusmodi  quip- 
pe  aequalitas  in  triplici  gradu  seu  statu 
consideratur.  Primo,  cum  impossibilitate 
ad  corruptionem  :  sic  erit  in  gloria.  Se- 
cundo,  cum  necessitate  ad  corruptionem  : 
sic  est  in  praesenti  miseria.  Tertio,  cum 
possibilitate  ad  utrumque  :  sic  fuit  in 
paradiso  tempore  innocentiae.  —  Haec  Pe- 
trus.Cujus  responsio  ex  Bonaventura  sum- 
pta  videtur, et  hoc  compendiose  complecti- 
tur  quod  Bonaventura  prolixe  prosequitur. 
Porro  circa  compositionem  corporis  Ada? 
scribit  Bonaventura  :  Corpus  Adae  fuit 
de  natura  elementari,  exigente  hoc  con- 
gruentia  ordinis  quem  in  cunctis  suis  ope- 
ribus  conservat  sapientia  Creatoris.  Exi- 
gebat  namque  hoc  ordo  hominis  in  se, 
ad  creaturam  inferiorem,  ad  creaturam 
aequalem,  et  ad  omnium  Creatorem.  Nem- 
pe  quum  homo  creatus  fuerit  ut  aptus 
multa  cognoscere  duplici  cognitione,  da- 
tum  est  ei  corpus,  diversa  organa  diver- 
sasque  vires  habens  :  et  quoniam  fuit 
conditus  in  libertate  vertibili  liberi  arbi- 
trii,  qua  potuit  mereri  ac  demereri,  datum 
est  corpus  mortale.  Idem  requirebat  ordo 
hominis  ad  inferiora,  quae  facta  erant  ut 
homini  deservirent  ad  necessaria  vitae  et 
ad  profectum  scientiae  :  ideo  factus  est 
homo  ex  natura  elementorum,  non  ccele- 


A  stium  corporum.  Ordo  quoque  ad  parem, 
puta  ad  angelum  :  quemadmodum  enim 
facta  fuit  creatura  rationalis,  incorporalis, 
immortalis  in  ccelo,  sic  decuit  fieri  crea- 
turam  rationalem,  corporalem,  mortalem 
in  terra,  ut  ista  ad  illius  consociationem 
progrederetur,  et  Creator  omnipotens  ab 
utraque  collaudaretur.Ordo  item  ad  Deum, 
ut  homo  suae  conditionis  et  compositionis 
fragilitatem  ac  vilitatem  considerans,  suo 
se  magis  subjiceret  conditori,  et  illuc  per 
humilitatem  jugiter   ascendere  niteretur, 

B  unde  per  arroganliam  dejectus  daemon 
agnoscilur. 

Insuper  quidam  dixerunt,  quod  natura 
coelestis  venit  in  compositionem  humani 
corporis  ut  elementum  :  quia  dixerunt  cce- 
lum  esse  naturae  ignis  ;  quod  improbatum  <jisi.  x,v, 
est  supra.  Alii  dicunt,  quod  natura  ccele- q  -■ 
stis  in  composilionem  humani  corporis 
venit  non  ut  elementum,  sed  ut  medium 
ligamentum  elementa  colligans  atque  con- 
cilians,  ut  requirit  dignitas  conditionis  hu- 
manae.  Sed  contra  hoc  est,  quod  corpora 

C  ccelestia  incorruptibilis  sunt  naturae,  ne- 
que  a  suis  locis  queunt  secari  sive  de- 
scendere.  Ceteri  dicunt,  quod  venit  per 
influentiam  et  virtutem  :  quod  juxta  prae- 
habita  verificatur.  —  Quod  vero  Philoso- 
phus  ait,  in  semine  hominis  ccelestem  esse 
calorem,  intelligendum  est  :  non  quod  in 
ccelestibus  corporibus  calor  sit,  sed  quia 
ab  ipsis  causatur  in  inferioribus  secun- 
dum  aptam  proportionem,  qua  valet  ad 
vitae  eonservationem.  —  Haec  Bonaventura. 
Denique  scripta  Alberti  concordant  prae- 

D  habitis.  Qui  etiam  quaerit  hic,  an  anima  summ.  ih. 
rationalis  sit  immortalis.  Respondet  :  Pe- 2*  i,arl- i- 
ripatetici,  qui  dicebant  animam  a  corpore 
separabilem  esse  ac  post  mortem  manere, 
decem  signa  immortalitatis  hujus  induce- 
bant,  quae  omnia  sexto  de  Naturalibus  col- 
Iigit  Avicenna.  Primum  est,  quod  omnis 
virtus  organica  organo  destructo  destrui- 
tur;  intellectus  vero  non  debilitatur  neque 
destruitur  organo  quovis  destructo  aut  de- 
bilitato  per  infirmitatem  aut  senectutem  : 
ergo  natura  intellectualis  non  est  organica 


DE   FORMATIONE    CORfORlS   IIOMINIS   PRIMI 


140 


virtus,  sed  separata  et  incorruptibilis.  Se- 
cundum  est,  quod  nulla  organicarum  vir- 
tutum  apprehendit  se  ac  proprium  instru- 
mentum  seu  organum;intellectualis  autem 
natura  apprehendit  se  ipsam,  quia  con- 
vertit  se  supra  se,  quod  facere  nequit  or- 
ganica  virtus  :  ergo  intellectualis  natura 
est  libera  et  separata.  Tertium  est,  quod 
nulla  virtus  organica  qualitatem  organo 
suo  perfecte  assimilatam  apprehendit :  ca- 
lefactus  namque  non  apprehendit  sibi  si- 
mile  calidum  ;  hecticus  quoque  calorem 
suum  non  sentit  quamvis  sit  magnus,  eo 
quod  habitualiter  conversus  est  ad  simili- 
tudinem  habitus  naturalis.  Sed  intellectus 
melius  apprehendit  perfecte  sibi  assimi- 
latum  quam  aliud.  Ergo  non  est  virtus 
organica,  sed  separata  et  in  se  exsistens. 
Quartum  est,  quod  nulla  virtus  organica 
agit  seu  operatur  se  ipsa,  sed  instrumento, 
utpote  spiritu  seu  calore.  Intellectus  au- 
tem  se  ipso  agit  et  apprehendit,  in  semet- 
ipso  habens  agens  incorruptibile  et  sepa- 
ratum,  nec  immixtum  alicui  corpori,  et 
habens  in  se  quod  agit ;  et  quod  agit 
est  intellectus  speculativus,  qui  est  sepa- 
ratus  et  incorruptibilis.  Ergo  intellectus 
non  est  virtus  dependens  a  corpore.  Quin- 
tum  est,  quod  ab  Aristotele  sumitur,  quo- 
niam  omnis  virtus  organica  si  multum 
intendatur  ad  unum,  minus  sentit  ac  per- 
cipit  aliud,  ut  patet  in  visu,  qui  ex  intuitu 
luminis  magni  minus  conspicit  aliud.  In- 
tellectus  vero  ex  subtili  intellectione  unius 
ac  altioris,  melius  intelligit  et  clarius  vi- 
det  minora  :  ergo  est  virtus  separata,  nil 
commune  habens  cum  corpore.  Sextum 
est,  quod  actiones  virtutum  organicarum 
post  sexaginta  annos  debilitantur  atque 
lassantur;  intellectus  vero  ex  tunc  con- 
fortatur.  Septimum  est,  quia  si  intellectus 
esset  virtus  organica,  nihil  reciperet  nisi 
sub  figura  corporis  et  in  instrumento  cor- 
poreo  :  quod  falsum  est,  quum  nullam 
talem  recipiat  formam.  Octavum  est,  quod 
et  magis  est  proprium,  quod  intellectus 
nil  recipit  nisi  separatum  et  a  materia 
denudatum  appendiciisque  materia?.  Quia 


A  ergo  receptum  est  in  recipiente  commu- 
niter  secundum  naturam  et  potestatem  re- 
cipientis,  sequitur  ex  necessitate,  quod 
intellectus  sit  a  materia  denudatus  ac  se- 
paratus.  Nonum  est,  quoniam  si  intelle- 
ctus  dependeret  a  corpore,  utereturque 
corpore  in  operationibus  suis,  non  appre- 
henderet  nisi  ea  quee  de  illius  corporis 
sunt  natura,  sicut  visus  et  auditus  non 
sentiunt  nisi  quae  ad  sua  corporalia  spe- 
ctant  objecta.  Intellectiva  vero  potentia 
apprehendit  omnia,  quia  per  intellectum 

B  agentem  est  omnia  facere,  et  per  intelle- 
ctum  possibilem  est  omnia  fieri,  ut  dici- 
tur  tertio  de  Anima.  Intellectus  ergo  est 
separatus  et  immortalis.  Decimum  est, 
quod  intellectus  percipit  formam  infini- 
tam,  id  est  non  finitam  corporali  mensu- 
ra  :  universale  namque  est  ubique  et  sem- 
per,et  hoc  percipit  intellectus.  Porro  nulla 
virtus  corporea  accipit  infinitum,  sed  po- 
tius  limitatum  mensuris  corporis  in  quo 
est.  Ergo  intellectus  est  liber  et  indepen- 
dens  a  corpore.  Ex  quibus  omnibus  sic 

C  arguit  Avicenna  :  Quidquid  secundum  ni- 
hil  sui  dependet  a  corpore,  nec  secundum 
esse,  neque  secundum  agere,  manet  re- 
soluto  corpore  :  sed  talis  est  anima  in- 
tellectiva,  ergo  est  immortalis.  Hsec  Al- 
bertus. 

Sunt  autem   rationes  istae  notabiles  et 
subtiles.  Verumtamen  apud  eos  qui  ima- 
ginairtur  hominem  non   posse  intelligere 
in   hac   vita  nisi   intuendo   phantasmata,  c/\t.xxi, 
quaxlam  earum  parum  concluderent,  pro-  ^5  b-2    ' 
ut  hoc  alibi  ssepe  ostensum  est. 

D  Addit  quoque  Albertus  :  Quod  anima 
separabilis  sit  a  corpore,  ita  quod  per  se 
separata  maneat,  et  agat  secundum  intel- 
lectum,  ponit  fides  catholica,  posuerunt- 
que  Stoici  omnes,  ut  patet  in  libro  Phaedo- 
nis,  quem  in  morte  composuit  Socrates.  ty.p.isoir. 
Atque  ad  hoc  probandum  talem  dat  viam 
Aristoteles  primo  de  Anima  :  Si  est  ali- 
quid  operum  animae  proprium,  quod  sci- 
licet  non  habet  in  communicatione  ad 
corpus,  sed  secundum  se  ipsam,  erit  ipsa 
anima   separabilis;   si   autem   nihil,  non 


150 


1N   LIBRUM    II   SENTENTIAHUM.    —   DIST.    XVII  :    QU.EST.   V 


erit,  id  est,  si  anima  non  habet  hujusee-  A 
modi  actum,  non  erit  separabilis  :  quia  sic 
nihil  operabitur  nisi  in  corpore.  —  Am- 
plius,  Plato  hoc  probat  sic  :  Anima  es- 
sentialem  similitudinem  habet  ad  intel- 
ligentiam  immortalem,  ergo  et  ipsa  est 
immortalis.  Hinc  Plato  in  Tima>o  inducil 
summum  opificem,  loquentem  ad  intelli- 
gentias  planetis  ac  orbibus  praesidentes  : 
Horum,  videlicet  inferiorum,  sementem 
ego  faciam,  vobisque  tradam;  veslrum  au- 
tem  exsequi  par  erit,  ita  ut  id  quod  vobis 
simile  perspexeritis,  atque  justitiam  cole-  B 
re,et  veritalem  amare,id  est,animas  ratio- 
nales,  recipiatis  ad  vos  post  separatiouem 
a  corpore.  Hinc  quum  Socrates  occidendus 
esset  veneno,  et  Plato  ac  alii  socii  sui  fle- 
rent,  consolabatur  eos  Socrates,  dicens  : 
Nolite  flere  :  anima?  namque  philosopho- 
rum  mori  non  possunt ;  imo  per  corporis 
mortem  ibimus  ad  deos,  et  ad  optimos 
viros  illos.  —  Hinc  Isaac  Israelita  philo- 
sophus  in  libro  Definitionum  fatetur,quod 
animae  peccatrices  post  mortem  deprimen- 
tur  sub  orbe  tristi,  et  erunt  ibi  in  magno  C 
igne;  animae  vero  bene  meritae  erunt  in 
psalmodia  et  laude  ac  contemplatione  cum 
Deo.  Haec  Albertus. 

Ex  quibus  convincitur,  quod  etiam  jux- 
ta  Aristotelis  mentem,  probari  non  valeat 
animam  esse  immortalem.si  nullam  habet 
in  corpore  actionem,  in  qua  non  indigeat 
communicatione  seu  ministerio  organicae 
potentiae  seu  reflexione  ad  phantasma, 
quum  nulla  res  valeat  esse  expers  pro- 
priae  operationis.  Et  si  dicatur,  quod  sepa- 
rata  habeat  alium  modum  intelligendi,  sic-  D 
ut  et  alium  modum  essendi :  hoc  est  petitio 
principii,quia  hoc  restat  probandum.quod 
possit  separari  et  manere  corpore  resolu- 
to.  —  Quod  autem  Albertus  refert  Socra- 
tem  in  morte  composuisse  librum  Phae- 
donis,  videtur  dictum  obscure  :  quoniam 
Plato  librum  illum  composuit.  quamvis  et 
ibi  et  alibi  inducat  Socratem  sub  sua  per- 
sona  disputantem,  quia  Soeratem  maxime 
diligebat,  ut  in  libro  de  Civitate  Dei  reci- 
tat  Augustinus. 


QU^ESTIO    V 

OUaerilur  demum,  An  ea  quae  de  pa- 
radiso  terrestri  leg-untur  sint 
vere  ad  litteram  corporaliter  in- 
telligenda. 

Videtur  quod  non,  quoniam  Deus  prae- 
vidit  genus  humanum  tali  regione  fore 
indignum,  atque  in  hac  terra  miseriae  ha- 
bitaturum  :  ergo  frustra  instituisset  hu- 
juscemodi  locum.  Si  dicatur,  quod  priini 
parentes  manserunt  ibidem.et  nunc  Enoch 
et  Elias  sunt  ibi,  objicitur  quia  propter 
tam  paucos  non  oportuit  nec  decuit  con- 
stitui  regioncm  tam  grandem,  quae  toti 
generi  suffecisset  humano.  —  Secundo, 
fertur  in  littera  ex  verbis  Bedae  et  Strabi, 
quod  pertingit  usque  ad  orbem  seu  glo- 
bum  lunae.  Quod  videtur  impossibile,  quia 
sic  penetraret  ignem  elementarem,  et  sta- 
ret  in  medio  ejus,  nec  aptus  fuisset  aut 
esset  habitationi  humanae,  praesertim  quo- 
niam  (ul  in  historiis  ait  Magister)  in  cacu- 
men  montis  Olympi  nequibant  ascendere 
philosophi  ob  subtilitatem  aeris  ibi,  nisi 
spongiis  humidis  ad  nares  applicitis,  per 
quas  crassiorem  attraherent  aerem :  at- 
tamen  mons  ille  non  pertransit  mediam 
aeris  regionem.  —  Tertio,  homo  primus 
praeditus  fuit  mente  spirituali,  et  ornatus 
scientia,  nec  morti  subjectus  :  non  ergo 
indiguit  arboribus  scientiae  boni  et  mali 
ac  vitae;  imo  nec  ei  comedere  compele- 
bat,  quum  de  corpore  ejus  nihil  deperde- 
retur;  comestio  autem  fit  ad  restaurati- 
onem  deperditi.  Ergo  frustra  erant  ibi 
arbores  cum  fructibus  suis,  de  quibus  in 
littera.  —  Quarto,  Damascenus  libro  secun- 
do  testatur,  quod  fons  de  quo  habetur  in 
Genesi,  Fons  ascendebat  de  terra,  fuit  Oce-  Gen.  n,  c. 
anus.  Oceanus  autem  universam  ambit  et 
circuit  terram.  Ergo  per  paradisum  intel- 
ligendus  est  totus  mundus,  non  determi- 
nata  pars  terrae.  —  Quinto, flumina  quatuor 
quae  ex  paradiso  manare  narrantur,  alibi 
originem  habere  reperiuntur,  ut  historio- 


AN  EA   QVJE   DE   PARADISO   TERRESTIU   LEGUNTUR   SINT   AD   LITTERAM    INTEI.LIGENDA      151 


Snmm.  Ul 
2»  part.  q 
70. 


II  Cor.  xn 
2,  4. 


Gen.  ii,  8 


Luc.  xxui 
43. 


graphi  scribunt  :  ergo  falsa  et  fabulosa  est 
ista  de  paradiso  historia.  Unde  et  Orige- 
nes  totum  quod  de  paradiso  dicit  Scri- 
ptura,  spiritualiter  asserit  non  litteraliter 
exponendum. 
In  oppositum  est  Scripturse  auctoritas. 

Ad  haec  respondet  Albertus  :  Tres  sunt 
de  paradiso  positiones.  Una,  exponentium 
totum  corporaliter,  quod  de  paradiso  ait 
Scriptura;  alia,  dicentium  totum  spiritu- 
aliter  tantum  esse  intelligendum  ;  tertia, 
quod  utroque  modo  sit  accipiendum:quod 
verius  judicatur.  Rursus,  de  triplici  para- 
diso  fit  mentio  in  Scripturis,  videlicet  de 
paradiso  deliciarum  beatorum  spirituum, 
juxta  illud  Apostoli  :  Scio  hominem  in 
Christo,  quoniam  raptus  est  in  paradisum 
Dei.  Item  de  paradiso  terrestri  corporali- 
um  personarum,  juxta  illud  Genesis :  Plan- 
taverat  autem  Dominus  Deus  paradisum 
voluptatis  a  principio,  in  quo  posuit  ho- 
minem.  Est  item  paradisus  hominum  glo- 
rificatorum,  qui  non  ponit  in  numerum 
cum  primo  paradiso.  Et  quamvis  paradi- 
sus  terrestris  altior  esse  credatur  monte 
Olympo,  propter  quod  aquee  diluvii  non 
devenerunt  ad  eum,  nihilo  minus  aptissi- 
mus  fuit  et  est  habitationi  humanae  :  quo- 
niam  fontem  habet  rigantem  universam 
superficiem  paradisi  congruis  locis  ac  mo- 
dis,  ex  cujus  humore  et  frigiditate  tem- 
peratur  illico  aer,  ut  aptus  sit  respirationi 
humanae.  Hinc  quod  paradisus  pertingere 
perhibetur  usque  ad  sphferam  luna?.,  vi- 
detur  intelligendum  non  de  corporali  ex- 
tensione  et  elevatione,  sed  imitativa  par- 
ticipatione,  ita  quod  proprietates  luna?.  ac 
orbis  sui  participat  per  hoc  quod  est  Iocus 
quietis,  immortalitatis  et  incorruptionis  : 
non  enim  sunt  ibi  tempestates  et  pere- 
grina?  impressiones.  Hoc  tamen  dico  sine 
prsejudicio  sententia?  melioris,  quoniam  in 
quibusdam  libris  antiquissimis  invenitur 
quod  gloriosus  Thomas  apostolus  fuit  il- 
lius  sententia?  auctor  qua?  Beda?  ac  Strabo 
adscribitur,  quod  scilicet  paradisus  sua  al- 
titudine  tendat  usque  ad  sphaeram  lunae. 


A  At  vero  arbor  seu  lignum  scientiae  boni 
et  mali  vocatur  non  a  virtute  causali,  qua- 
si  scientiam  causare  potuerit  vel  confer- 
re,  sed  a  consecuto  eventu  :  quia  ex  esu 
ipsius  experimentaliter  innotuit  quid  in- 
tersit  inter  obedientia?  bonum  et  inter  in- 
obedientia?  malum. — Immortalitatem  quo- 
que  homo  in  primo  habuit  statu  ex  tribus. 
Primo  ex  carentia  culpa?,  qua?  causa  est 
mortis,secundum  illud  Apostoli:Per  unum  «om.v.ta. 
hominem  peccatum  intravit  in  mundum, 
et  per  peccatum  mors.  Secundo,  ex  gratia 

B  innocentia?,  qua?  ab  Anselmo  vocatur  ori- 
ginalis  justitia,  tanquam  ex  conservante. 
Tertio,  ex  esu  ligni  vita?  sicut  ex  dispo- 
nente  et  dispositiones  contrarias  remo- 
vente.  Hinc  tertiodecimo  de  Civitate  Dei 
loquitur  Augustinus  :  Accepit  Adam  alio- 
rum  lignorum  refectionem  contra  defe- 
ctionem,  esum  autem  ligni  vita?  contra 
vetustatem  et  infinnitatem.  Et  quoniam 
immortalitas  illa  non  fuit  omnimoda,  sed 
dependens,  ideo  cibis  indiguit.  —  Ha?c  Al- 
bertus  in  Summa. 

C  Preeterea  in  libro  de  Homine,  circa  fi- 
nem,  plenius  super  his  scribens  :  Para- 
disus  (inquit)  terrestris  est,  prout  Beda 
testatur,  a  nostra  habitatione  distans  et 
secretus  longo  maris  ac  terra?  tractu.  Et 
sine  praejudicio  credo  quod  sit  in  oriente, 
ultra  sequinoctialem,  versus  meridiem.  Et 
sicut  in  Almagesti  loquitur  Ptolemseus,  de 
habitantibus  ultra  sequinoctialem,  an  ali- 
qui  ibi  sint,  aestimationem  habere  possu- 
mus,  non  scientiam,  quia  ex  nostris  regi- 
onibus  nemo   ibi  pervenit.  Quidam  vero 

D  philosophi  dicunt,  quod  sub  circulo  a?qui- 
noctiali  sit  quoddam  mare  salsissimum, ob 
solis  corrosionem  non  comme^bile  a  no- 
bis.  Denique  secundus  fluvius  de  paradi- 
so  egrediens,  qui  Genesis  secundo  dicitur  cc„.  „,  13. 
Gehon,  et  a  Sanctis  Nilus,  in  ^Egypto  per- 
currens.determinato  tempore  terram  illam 
sine  pluviis  inundat  sole  exsistente  in  Can- 
cro,  dum  apud  nos  est  solstitium  a?stiva- 
le.  Illoque  tempore  sol  est  remotissimus 
a  partibus  meridianis  ultra  sequinoctialem 
exsistentibus.  Quumque  remotio  solis  in- 


152 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUH. 


DIST.    XVII  :    OU.EST.    V 


ducat  hiemem,  in  qua  multi  elevantur 
humores  nec  consumuntur,  illo  tempore 
ultra  aequinoctialem  tempus  multum  est 
pluviosum.  A  quibus  pluviis  Nilus  ultra 
aequinoctialem  veniens,  accipit  inundatio- 
nem  aquarum  in  JEgypto;  nec  alia  causa 
inundationis  Nili,  quum  tunc  magis  debe- 
ret  diminui,  potest  rationabiliter  assigna- 
ri.  Et  quoniam  Nilus  est  fluvius  paradisi, 
oportet  paradisum  esse  in  loco  eodem. 

Si  vero  objiciatur,  quod  tunc  similiter 
alia  flumina  paradisi,  utpote  Tigris  et  Eu- 
phrates,  deberent  illo  tempore  inundare, 
dicendum  secundum  Sanctos,  quod  flumi- 
na  illa  non  fluunt  continuo  fluxu  ut  Nilus, 
sed  interdum  dividuntur  in  partes  et  ab- 
sorbentur  sub  terra,  ac  denuo  quorumdam 
montium  mole  expressa,  partim  sive  to- 
taliter  in  illorum  montium  radicibus  ori- 
untur.  Nilus  autem  continuo  fluit  fluxu, 
de  ultra  a?quinoctiaIem  fluens  per  .Ethi- 
opiam,  veniensque  in  .Egyptum.  Notissi- 
mum  demum  est,et  per  nigredinem  .Ethi- 
opum  probantur  ipsi  .Ethiopes  habitare 
versus  aequinoctialem  juxta  torridam  zo- 
nam,  qua?  sola  prohibet  transitum  habi- 
tantium  in  nostro  habitabili  ultra  Eequi- 
noctialem. 

Insuper  cum  Damasceno  dicendum,  quod 
pulchritudo  atque  amoenitas  paradisi  ex- 
cedit  intellectum  omnis  forma?  apud  nos 
exsistentis,  ita  quod  vere  et  digne  corre- 
spondebat  pulchritudini  hominis  ad  Dei 
imaginem  conditi  in  statu  illo  tam  grati- 
oso.  Nec  enim  fuit  irrationalium  anima- 
lium  habitatio,  quamvis  ad  brevem  horu- 
lam  fuerunt  ibi  adducta,  dum  Adam  eis 
imposuit  nomina.  Habitalio  quippe  dicit 
moram  continuam,  et  erant  ibi  bruta  ad 
modicum  (ut  legitur  de  serpente)  ad  vir- 
tutis  aut  sapientiae  exercitium.  —  Ha?c 
Albertus.  Qui  et  per  alia  signa  probat  pa- 
radisum  esse  situatum  in  loco  pra?fato. 

Consonat  Thomas,  dicendo  :  Origenes 
dixit  paradisum  non  esse  locum  corpora- 
lem,  sed  omnia  qua?  de  paradiso  dicuntur, 
allegorice  de  paradiso  spirituali  debere  in- 
telligi.  Quod  lanquam  erroneum  reprobat 


A  Epiphanius  Cypri  episcopus,  in  quadam 
epistola  ab  Hieronymo  translata.  Simpli- 
citer  ergo  est  concedendum.quod  sit  locus 
corporeus,  quem  aliqui  aestimant  esse  sub 
a?quinoetiali  ad  orientem,  quoniam  locum 
illum  quidam  philosophi  aiunt  tempera- 
tissimum  esse,  atque  exinde  Nilus  fluvius 
paradisi  venire  videtur.  Nec  probabile  re- 
pulatur,  alia  animalia  illuc  potuisse  ve- 
nire,  nisi  aut  virtute  divina,  ut  quando 
adducta  sunt  ad  Adam,  ut  videret  quid  Gen  ...  10. 
vocaret  ea  (nisi  forte  per  interiorem  re- 

B  pra?sentationem  id  factum  sit),  aut  daemo- 
nis  operatione,  ut  patet  de  serpente.  Nec 
potuit  locus  ille  agnosci  nisi  per  revela- 
tionem  divinam,  quia  non  valet  adiri,  im- 
pedientibus  montibus,  aquis,  atit  intempe- 
rie  aeris,  in  medio  situatis.  Positus  quoque 
fuit  homo  in  paradiso,  ut  custodiret  ipse 
paradisum  sibi  (ne  peccando  amitleret 
eum,  et  operaretur),  non  quod  in  statu  in- 
nocentiae  agricullura  fuisset  necessaria  ac 
laboriosa  ut  modo,  sed  delectabilis  ex  con- 
sideratione  divina?  providentiae,  et  expe- 

C  rientia  naturalis  virtutis.  Vel  ut  Deus  cu- 
stodiret  hominem  ibi,  sine  cujus  custodia 
nemo  est  tutus  ;  et  operaretur,  eum  spiri- 
tualiter  ad  profectum  colendo.  Fons  quo- 
que  paradisi  ex  Oceano  habet  ortum,  sicut 
et  flumina  cetera  :  hinc  primum  exordium 
quatuor  fluminum  paradisi  exstat  Ocea- 
nus,  proxima  vero  eorum  origo  est  fons 
pra-fatus.  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte,  qua?stione  cente- 
sima  secunda  :  Paradisus,  inquit,  in  orien-    art.  i. 
te  convenienter  creditur  situs,  quia  in  no- 

D  bilissimo  terra?  loco  est  positus.  Oriens 
autem  est  dextra  coeii,  quoniam  inde  in- 
cipit  motus,  ut  patet  secundo  Cceli :  dexte- 
ra  vero  nobilior  est  sinistra.  —  Fuit  autem  art.  ?. 
primus  homo  immortalis  et  incorruptibilis: 
non  quod  corpus  ejus  in  se  incorruptibili- 
tatem  habuerit,  sed  quoniam  inerat  anima? 
vis  pra?servandi  corpus  suum  a  eorrupti- 
one  et  morte,  videlicet  originalis  justi- 
tia,  etc.  Corpus  vero  humanum  corrumpi 
potest  a  principio  interiori  et  exteriori.  Ab 
interiori,  per  consumptionem  humidi  ra- 


AN   EA   QILE   DE   PARADISO   TERRESTRI   LEGUNTUR   SINT   AD   LITTERAM   INTELLIGENDA 


153 


dicalis  ac  senectutem,  cui  consumptioni 
obsistere  potuit  per  esum  ciborum.  Porro 
inter  exteriora  corrumpentia,  prscipuum 
esse  videtur  aer  distemperatus  :  ideo  con- 
tra  hoc  datus  fuit  homini  paradisus,  tem- 
peratissimo,  tenuissimo  atque  purissimo 
aere  circumfulgens.  Unde  qui  dicunt  para- 
disum  esse  sub  circulo  a?quinoctiali,  opi- 
nantur  sub  circulo  illo  esse  temperatissi- 
mum  locum,  propter  a?qualitatem  dierum 
et  noctium.  Et  quia  sol  nunquam  elonga- 
tur  ab  eis,  non  est  ibi  superabundantia 
frigoris  aut  caloris,  quoniam  etsi  sol  su- 
per  illorum  capita  transeat,non  tamen  diu 
in  hac  dispositione  ibi  moratur.  Verumta- 
men  Aristoteles  in  libro  Meteororum  ait 
expresse,  quod  regio  illa  est  inhabitabilis 
propter  a?stum  :  quod  probabilius  esse  vi- 
detur,  quoniam  terra?  per  quas  nunquam 
sol  pertransit  in  directum  capitis,  intem- 
perata?  sunt  in  calore,  propter  solam  solis 
vicinitatem.  Sed  quidquid  sit  de  hoc,  cre- 
dendum  est  paradisum  in  loco  temperatis- 
art.  4.  simo  esse.  — ■  Factus  est  etiam  primus  ho- 
mo  extra  paradisum,  ad  innuendum  quod 
locus  ille  concessus  esset  homini  superna- 
turaliter  ex  liberalitate  Creatoris,  sicut  et 
originalis  justitia,  non  ex  debito  humana? 
natura?.  Mulier  tamen  facta  est  in  paradi- 
so  :  non  quia  dignior  viro,  sed  ob  dignita- 
tem  principii  sui,  quia  ex  viro  ibi  jam 
posito  est  formata.  Hinc  et  filii  fuissent 
nati  in  paradiso,  in  quo  parentes  jam  fu- 
erant  constituti.  Ha?c  Thomas  in  Summa. 
At  vero  Petrus  :  Paradisus,  ait,  est  hor- 
tus  seu  locus  deliciarum.  Quod  dupliciter 
potest  intelligi,  utpote  deliciarum  perpe- 
tuarum,  aut  temporalium.  Et  secundum 
hoc  distinguitur  paradisus  ccelestis  et  ter- 
restris.  Locus  perpetuarum  deliciarum  du- 
pliciter  sumitur,  scilicet  proprie  pro  ccelo 
empyreo,  et  improprie  pro  statu  beatitu- 
Zuc.  xxw,  dinis,  ut  in  Evangelio  :  Hodie  mecum  eris 
in  paradiso.  Locus  quoque  temporalium 
deliciarum  dupliciter  capitur,videlicet  pro- 
prie,  de  quo  hic  agitur,  et  metaphorice 
pro  statu  beatitudinis  hominis  primi.  At- 
que,  ut  asserit   Damaseenus,  in  utroque 


H. 


A  positus  fuit  homo,  puta  :  in  loco  corpora- 
Iium  deliciarum  secundum  corpus,  et  in 
Ioco  spiritualium  deliciarum  secundum 
spiritum,  inde  transferendus  in  locum  per- 
petuarum  deliciarum  tam  corporalium  se- 
cundum  corpus,  quam  spiritualium  se- 
cundum  spiritum.  Sicque  quadrupliciter 
sumitur  paradisus.  Haec  Petrus. 

Verumtamen  ccelum  empyreum  non  est 
locus  corporalium  deliciarum  eo  modo 
quo  Sarraceni  ponunt  carnales  delicias  in 
suo  paradiso  terrestri  secundum  gustum 

B  et  tactum ;  sed  secundum  visum  atque 
auditum,  aut  etiam  odoratum,  quoniam 
corpora  glorificata  suavissime  redolebunt, 
quemadmodum  corpora  damnatorum  fce- 
dissima  erunt.  —  Hoc  quoque  pensandum, 
quod  paradisus  in  Scripturis  interdum  ac- 
cipitur  quinto  modo,  pro  quocumque  loco 
amceno  et  pulchro,  ut  in  Ezechiele  :  Fili  Ezech. 
hominis,  dic  Pharaoni  et  populo  ejus,  Gui  xxx,'2'3<! 
similis  factus  es  in  magnitudine  tua?  Ecce 
Assur  quasi  cedrus  in  Libano.  Cedri  non 
fuerunt  altiores  illo  in  paradiso  Dei;  omne 

C  lignum  paradisi  Dei  non  est  assimilatum 
illi.  Quse  ad  litteram  dicta  sunt  de  rege 
iEgypti  et  rege  Assyriorum. 

Insuper  de  altitudine  paradisi  terrestris 
loquitur  Petrus  :  Quum  sola  tria  elemen- 
ta,  terra,  aqua,  aer,  secundum  superficies 
suas  jungantur,  paradisus  terrestris  non 
transcendebat  spatium  aeris.  Quumque  in- 
terstitium  aeris  triplex  sit,  scilicet  infi- 
mum,  in  quo  volitant  aves;  medium,in  quo 
fiunt  superiores  impressiones ;  et  supre- 
mum  serenum,  in  quo  non  sunt  venti,  nec 

D  pluvia?.,  nec  vapores  :  locus  ille  transcen- 
debat  interstitium  primum  ac  medium, 
perveniens  usque  ad  supremum  aerem  pu- 
rissimum,  in  quo  ex  triplici  causa  fuit 
temperamentum  maximum.  Habebat  quip- 
pe  calorem  ex  vicinitate  spha?ra?  ignis,  et 
oppositione  directa  solis,  ac  duplici  trans- 
itu  ejus  in  anno  super  zenith  capitis  eo- 
rum,  id  est  per  punctum  in  ccelo  superpo- 
situm  capitibus  eorum.  Sed  hunc  calorem 
triplex  causa  concurrens  temperabat.  Una, 
subtilitas  aeris,ob  quam  effectus  radiorum 


154 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XVII  \    QU.EST.   V 


solis  minus  poterat  ei  incorporari,  sicut  A 
ignis  in  panno  ininus  fortiter  agit  quam  in 
ligno.  Altera, impermixta  puritas  ejus,quia 
usque  ad  locum  illum  terreni  vapores  non 
ascendebant.  Tertia,  altitudo  ejus,  quia  us- 
que  ad  locum  illum  radii  a  terra  non  re- 
flectebantur.  Quamvis  itaque  paradisus  sit 
sub  torrida  zona  et  circulo  aequinoctiali, 
non  tamen  habet  immoderatum  calorem  : 
quia  intemperantia  illa  caloris  est  in  parle 
aeris  inferiori,  non  in  superiori.  Quod  ve- 
ro  paradisus  dicitur  pertingere  usque  ad 
globum  luna?,  per  hyperbolen  dictum  esl.  B 
ad  denotandum  inconsuetam  altitudinem 
ejus,  sicut  de  navigantibus  in  mari,  seu 
p$.  cv[,26.  de  fluctibus  maris  fertur  in  Psalmo  :  As- 
cendunt  usque  ad  ccelos,  et  descendunt 
usque  ad  abyssos.  —  Postremo,  quamvis 
aqua  diluvii  non  pervenit  usque  ad  para- 
disum,  lamen  ignis  conflagrationis  pertin- 
ct.HPetr.  get  ibi.  Et  si  instetur,  quia  secundae  Petri 
'"'V         lertio  asserit  Glossa*,  Ascendet  ignis  ille 

*  Lyra  D 

quantum  aqua?  diluvii  ascenderunt ;  di- 
cendum,  quod  ignis  ille  duplicem  habebit 
effectum,  videlicet  purgationis  et  innova-  C 
tionis.  Et  quantum  ad  effectum  purgatio- 
nis,  ascendet  quantum  aqua?  diluvii;  sed 
quoad  innovationis  effectum,  magis  ascen- 
det.  Ha?c  Petrus. 

Cujus  positio,  quanlum  ad  hoc  quod  di- 
cit  paradisum  transcendere  medium  inter- 
stitium  aeris,  videtur  multis  incerta.  Imo 
dicunt  quamplures,quod  non  pertingit  us- 
que  ad  medium  interstitium  aeris.Quod  in 
parteprima  Summae,  qua>stione  centesima 
secunda,  Thomas  videtur  sentire,  dicendo: 
ari.  i.  Quidam  dicunt,  quod  paradisus  pertinge-  D 
bat  usque  ad  globum  lunarem,  id  est  us- 
que  ad  interstitium  aeris  medium,  in  quo 
generantur  venti  ac  pluviae,  quia  domi- 
nium  super  evaporationes  pra?sertim  attri- 
buitur  luna?.  Sed  secundum  hoc  locus  ille 
non  esset  conveniens  habitationi  humana?, 
quoniam  ibi  est  intemperies  maxima,  et 
quia  aer  non  est  ibi  contemperatus  com- 
plexioni  humana?,  sicut  aer  inferior  terra? 
magis  vicinus.  —  Verumtamen  Richardus 
ait  cum  Petro,  quod  paradisus  transcendit 


medium  interstitium  aeris,et  summum  in- 
terstitium  ejus  subintrat,  nec  tamen  spha?- 
ram  luna?  attingit.  Puto  pra?terea  in  isto 
certitudinem  sine  revelatione  haberi  aut 
non  vel  vix  posse. 

Nihilo  minus  Bonaventura  consimilia 
scribit  dictis  Richardi  et  Petri,  additque  : 
Universitas  lignorum  paradisi  eomprehen- 
ditur  differentiis  tribus,  secundum  quod 
ad  triplicem  hominis  utilitatem  ordina- 
bantur.  Aut  enim  ordinabantur  ad  com- 
niodum  corporis,  ut  ligna  fruclifera,  qua? 
ad  corporis  sustentationem  alimenta  pra?- 
bebant;  aut  ad  commodum  anima?,  ut  li- 
gnum  scientia?  boni  et  mali,  quod  ordina- 
batur  ad  probationem  obedientia?  hominis; 
aut  ad  utilitatem  conjuncti,  ut  lignuin 
vitae,  quod  contulit  ad  vita?  humanee  per- 
petuationem.Verum  de  his  lignis  duo  sunt 
tantummodo  nominata  ob  suos  spirituales 
ac  speciales  effectus,  propter  quos  Deus  ea 
conslituit  in  medio  paradisi,  unum  juxta 
aliud,  qualenus  ex  uno  homo  conciperet 
affectum  amoris.ex  alio  affeetum  timoris: 
sicque,  quasi  opposita  juxta  se  posita,  elu- 
cescerent  clarius,  et  homo  abstinendo  ab 
uno,  mereretur  refici  sufficienler  ex  altero. 
Itaque  Deus  posuit  hominem  in  paradiso, 
ut  esset  faeilitas  perveniendi  ad  patriam, 
atque  ut  Deus  ostenderet  homini  benevo- 
lentiam  suam,  cui  lam  amcenum  locum 
paravit,  et  ita  habitaculi  exterioris  amce- 
nitas  corresponderet  interioribus  deliciis 
quas  habet  anima,  qua?  templum  est  Dei, 
et  quales  habuit  anima  hominis  primi.  — 
Pra?terea  extra  paradisum  condidit  homi- 
nem,  quatenus  homo  magis  attenderet  be- 
nefieium  Creatoris,  dum  se  in  locum  tam 
deliciosum  vidit  aliunde  adductum.  Et 
quamvis  Deus  casum  hominis  pra?cogno- 
vit,  attamen  eum  in  paradiso  locavit.  ut 
homo  inde  ejectus,  melius  sciret  qua?  et 
quanta  bona  amisit,  et  quanta  mala  incur- 
rit  peccando.  Ha?c  Bonaventura. 

Porro  Alexander  de  his  preeclarissime 
scribit ;  et  universa  jam  introducta,  in  ejus 
scriptis  contineri  videntur.  Scribit  autein 
modeste,  nec  de  incertis  assertorie  loqui- 


AN   EA   QLLE   DE    PARADISO   TERRESTRI   LEGUNTLR   SINT   AD   LITTERAM   INTELLIGENDA      153 


tur.  Testatur  tamen  primum  hominem  fa- 
ctum  in  agro  Damasceno  de  terra  rubra,et 
inde  translatum  in  paradisum,  quatenus 
visa  terra  extra  paradisum,  ipsum  paradi- 
sum  sibi  ipsi  ac  posteris  diligentius  custo- 
diret,  non  transgrediendo  Dei  praeceptum, 
ac  tanto  beneficio  limpidius  cognito,  gra- 
tior  esset  Deo. 

Additque  Alexander  :  Ex  probabili  posi- 
tione  aliorum  expositorum  Scriptura?  oritur 
dubium  ubi  situs  sit  paradisus.  .Estimant 
namque  quod  sit  in  sectione  (id  est  loco 
divisionis)  orientali  duorum  marium,  puta 
Oceani  et  Mediterranei.  Ait  quippe  Isido- 
rus  duodecimo  libro  Etymologiarum:Ocea- 
num  Graeci  et  Latini  dicunt  circulum  am- 
bientem  orbem  terra?.  Mare  vero  Magnum 
est,  quod  ab  occasu  ex  Oceano  fluit  et  in 
meridiem  vergit,  ac  deinde  tendit  ad  sep- 
tentrionem  :  quoniam  cetera  maria  in 
comparatione  illius,  minora  sunt.  lllud 
etiam  est  mare  Mediterraneum,  quia  per 
mediam  terram  usque  ad  orientem  diffun- 
ditur.  Dicunt  ergo,  quod  paradisus  sit  in 
sectione  marium  illorum,  puta  in  angulo 
orientali  terra?  habitabilis.  Ex  quo  situ  po- 
nunt,  quod  paradisus  sit  in  circulo  a?qui- 
noctiali.  Quod  ita  persuadetur.  Circulus 
a?quinoctialis  dividit  spha?ram  ccelestem  in 
duo  sequalia,  qui  secundum  quamlibet  sui 
partem  a?qualiter  distat  a  polo  utroque  : 
hinc  circulus  iste  dividit  spha?ram  in  duo 
a?qualia  super  ejus  centrum.  Si  ergo  mare 
Mediterraneum  transit  in  orientem  per 
mediam  terram,  transit  sub  circulo  a?qui- 
noctiali  in  illa  parte  in  qua  vergit  in  ori- 
entem.  Nam,  teste  Isidoro,  quamvis  mare 
Magnum,quod  vocatur  Mediterraneum.flu- 
ens  ab  Oceano  a  parte  occasus,  aliquando 
transeat  per  meridiem  in  septentrionem, 
nihilo  minus  secando  terram  per  medium, 
transit  in  orientem.  Unde  dicit  Isidorus  :  In 
parte  orientali,  secando  terram  in  medio 
terra?,  transit  in  Oceanum.  Medium  autem 
terra?  est  sub  circulo  a?quinoctia!i.  Sicque 
patet  quod  angulus  orientalis  juxta  secti- 
onem  pratactam,  est  sub  circulo  ante  di- 
cto,  quare  et  paradisus.  —  Ha?c  Alexander. 


A  Pra?terea  a  pra?inductis  Scotus  dissentit: 
De  altitudine  (inquiens)  paradisi  dicunt 
nonnulli,  quod  pertingit  usque  ad  globum 
lunarem.  Quoad  longitudinem  vero,  dicunt 
ipsum  esse  ad  orientem  :  nam  alia  transla- 
tio  habet,  Paradisus  quem  plantavit  Deus 
ad  orientem.  Quantum  ad  latitudinem,  di- 
cunt  ipsum  esse  sub  a?quinoctiali,  et  quod 
Iocus  a?quinoctialis  est  maxime  habitabi- 
lis.quoniam  sol  velocissime  ibi  pertransit: 
ideo  pauciores  ibi  facit  reflexiones.Verum 
si  ratio  attendatur,  videtur  concludere  ma- 

B  gis  oppositum  :  quia  quum  motus  causet 
calorem,  major  et  fortior  motus  majorem 
ac  fortiorem  calorem  causabit.  Responsio 
quoque  illa  in  se  non  valet,  sed  est  falsi 
contentiva.  Ideo  recurrendum  ad  Avicen- 
nam  primo  Canonis,  et  ad  Ptolema?um  li- 
bro  de  Dispositione  spha?ra?. 

Quantum  ad  hoc,  quod  dicunt  esse  ad 
orientem,  dico  quod  in  quocumque  situ 
sit,  potest  intelligi  esse  ad  orientem.  Qui- 
libet  enim  punctus  in  terra,  potest  intel- 
ligi  esse  ad  orientem  in  comparatione  ad 

C  ccelum,  vel  respectu  diversorum  situum 
terra?,  pra?terquam  respectu  duorum  polo- 
rum  qui  sunt  immobiles.  Unde  per  esse  in 
oriente,  non  habetur  aliqua  determinatio 
terra?  pra?cisa  in  qua  paradisus  exsistat. 
—  Nec  potest  paradisus  attingere.  usque 
ad  medium  interstitium  aeris,  quoniam  lo- 
cus  frigidissimus  ibi  est  perpetue,  secun- 
dum  Philosophum.  Cujus  causa  positiva 
est  frigiditas  nubium;  causa  vero  priva- 
tiva  est  duplex  carentia,  videlicet  carentia 
caloris  generati  per  reflexionem  radiorum 

D  a  terra,  atque  carentia  caloris  causati  a 
sole  directe.  Quum  ergo  paradisus  sit  lo- 
cus  habitationi  humana?  conveniens,  se- 
quitur  quod  non  pertingit  tam  alte,  nisi 
ponatur  locus  hujusmodi  accidentaliter 
temperatus,  ut  sunt  loca  sub  polo  arctico, 
secundum  Martianum  in  Mundi  descripti- 
one,  et  Plinium  secundo  Naturalium.  Nec 
valet  argumentum  de  diluvio,  quia  aqua? 
diluvii  inundaverunt  miraculose,  ulpote  as- 
cendentes  ad  puniendum  peccatores.  Quum 
ergo  in  paradiso  non  fuerint  peccatores, 


156 


IN   LIBRXM    II   SENTENTIAMJM.   —   DIST.   XVII  ;    QU/EST.   V 


non  debebant  illuc  ascendere.  —  Quod  au-  A 
tem  dicunt,  sub  aequinoctiali  esse  regio- 
nem  temperatam,  non  videtur  verum  : 
quia  dum  hiems  est  frigidissima  nobis, 
non  removetur  sol  ab  eis  nisi  per  gradus 
viginti  quatuor;  et  tunc  est  eis  propin- 
quior  quam  nobis  in  maxima  sestate,  in 
qua  distat  a  nobis  per  gradus  viginti  quin- 
que.  Ergo  plus  habent  de  calore  in  for- 
tissima  hieme,  quam  nos  in  fortissima 
a?state. 

Dico  ergo,  quod  paradisus  non  est  in  tan- 
ta  altitudine,  nec  sub  a?quinoctiali,  sed  in  B 
regione  temperata ;  nec  necessarium  est 
quod  sit  ad  orientem  :  et  si  ibi  est,  tamen 
est  feque  temperata.  —  Ha?c  Scotus. 

Cujus  positio  nullius  censetur  vigoris, 
utpote  tot  sanctis  authenticisque  doctori- 
bus  contraria.  Cujus  etiam  persuasiones 
soluta?  sunt  in  dictis  Petri,  Richardi  ac 
aliorum.  Nec  formaliler  arguit.  Nam  con- 
tra  illud  quod  alii  dicunt,  habitationem 
sub  a?quinoctiali  esse  temperatam  quoni- 
am  sol  velocissime  ibi  pertransit,  sic  ar- 
gumentatur  :  Quanto  motus  est  major  et  C 
fortior,  tanto  majorem  et  fortiorem  inducit 
calorem.  Quod  concedendum  est,  ceteris 
paribus.  Experientia  vero  pandit,  quod 
motus  quantumcumque  fortis  et  magnus, 
tanto  minus  calefacit,  quanto  recedit  cele- 
rius ;  et  tanto  plus  incalescit,  quanto  diu- 
tius  immoratur.  Insuper  positio  alia  non 
dicit  paradisum  esse  in  medio  interstitio 
aeris  :  idcirco  ex  hoc  quod  medium  illud 
probatur  frigidissimum  esse,  non  impro- 
batur  positio  illa. 

Hinc  Durandus  contra  opinionem  hanc  D 
loquitur  :  Qua?ritur  ubi  sit  paradisus  ter- 
restris.  Dicendum,  quod  sub  a>quinoctiali, 
sed  in  monte  elevato  super  communem  al- 
titudinem  montium,  ubi  nec  aqua?  diluvii 
attigerunt.  Est  autem  locus  ille  tempera- 
tus  non  ex  natura  climatis,  sed  ex  situ  et 
altitudine  loci.  Reflexio  enim  radiorum 
solis  in  locis  planis  illius  climatis  quum 
sit  ad  angulos  rectos  quandoque,  puta  in 
puncto  Librre'  atque  Arietis,  qua?  tangunt 
sequinoctialem.quandoque  ad  angulos  qua- 


si  rectos,  videlicet  omnibus  temporibus 
aliis,  causat  ardorem  nimium,  et  forte  in- 
flammat  aerem  :  qui  inflammatus  et  mo- 
tus,  forsan  in  Genesi  vocatus  est  gladius  Cen.m,u. 
flammeus  et  versatilis.  Sed  reflexio  illa 
non  pertingit  usque  ad  altitudinem  paradi- 
si  terrestris.  Verum  istud  quibusdam  non 
placet,  imo  dicunt  impossibile  esse  quod 
supra  medium  aeris  interstitium  in  quo 
est  locus  perpetuae  frigiditatis,  sit  habita- 
bilis  locus,  quum  secundum  historiogra- 
phos,  aer  super  montem  Olympum  ob 
suam  raritatem  ineptus  sit  respirationi  hu- 
manae  :  quanto  magis  in  paradiso,  si  altior 
esset  Olympo  ?  Hinc  dicunt,  quod  locus 
temperatus  pro  habitatione  humana  solum 
est  super  terram  sub  interstitio  aeris  me- 
dio,  et  ipse  paradisus  non  sub  a?quinoctia- 
li.  —  Quod  vero  aqua  non  ascenderit  su- 
per  paradisum,  quum  ascenderet  super 
montes  altiores  eodem,  dicunt  factum  mi- 
raculose,  etc,  ut  supra.  Sed  istud  non  vi- 
detur  rationabiliter  dictum  :  quoniam  non 
est  ad  miraculum  recurrendum,  ubi  veri- 
tas  potest  salvari  naturali  ratione  et  cursu 
rerum.  Nunc  autem  rationabiliter  est  os- 
tensum,  qualiter  super  medium  interstiti- 
um  aeris  valeat  esse  habitabilis  locus,  pra> 
sertim  quum  contraria  non  collocentur 
immediate.  Quum  ergo  medium  illud  in- 
terstitium  sit  excessiva?  frigiditatis,  non 
est  probabile  quod  interstitium  superius 
proximum  sibi,  sit  excessivae  caliditatis. 
Ha?c  Durandus. 

Cujus  verba  non  sunt  intelligenda  juxta 
quorumdam  simplicium  imperitam  ima- 
ginationem,  putantium  paradisum  terre- 
strem  esse  quasi  hortum  angustum  aut 
habitationem  paucorum,  quum  sit  regio 
grandis  seu  terra  latissima.  pro  totius  hu- 
mani  generis  inhabitatione  sufficiens  in 
iimoeentia?  statu. 

Amplius  Parisiensis  primo  libro  de  Uni- 
verso  :  Incipiam  (inquit)  loqui  de  paradiso 
terrestri,  quem  Deum  plantasse  ad  orien-  md.  »,  s. 
tem  seu  ab  initio  Moyses  scripsit.  Sunt 
quoque  de  eo  narrationes  historiographo- 
rum,  ac  testimonia  experimentatorum,  qui 


AN   EA   QILE   DE   PARADISO   TERRESTRl   LEGUNTUR   SINT   AD   LITTERAM   1NTELLIGENDA      157 


eum  se  vidisse  testati  sunt,  et  posteris  tra-  A 
diderunt.  Testantur  hoc  idem  quatuor  no- 
bilissima  flumina  ex  ipso  manantia,  per 
hoc  quod  ortus  seu  origo  eorum  nec  ex 
maribus,  neque  ex  fontibus  totius  nostrse 
habitationis  invenitur  consistere.  Et  labo- 
ratum  est  a  regibus  antiquis  -Elgypli  et 
orientalibus  in  investigatione  originis  Nili, 
quse  nondum  inventa  est;  sed  hoc  solum 
inventum  est,  quod  ab  extremis  orientis 
finibus  fluunt.  Hinc  constat  ortum  eorum 
non  innotuisse  hominibus,  nisi  aut  per 
primos  parentes,  qui  ibi  fuerunt,  aut  per  B 
spiritum  prophetiae  quo  Moysi  creditur  re- 
velatum.  Omnis  demum  recte  intelligens, 
intelligit  paradisum  non  minoris  amplitu- 
dinis  aut  latitudinis  esse,  quam  tota  est 
major  India  aut  ^Egyptus,  utpote  totius 
humani  generis  habitationi  primitus  de- 
putatum.  —  Quidam  vero  dixerunt  para- 
disum  regionem  esse  a  tota  terra,  quse  in 
medio  cceli  est,  longo  tractu  terrse,  maris, 
aerisque  distantem,  et  usque  ad  lunarem 
circulum  elevatam.  Quod  nec  ratio  patitur, 
nec  natura  :  quoniam  tantam  molem  sus-  C 
tinere  aer  non  posset,  et  regio  ista  in  igne 
esset  elementari,  induceretque  interdum 
eclipsim  lunaa  ac  solis,  prsesertim  in  par- 
tibus  orientalibus  Armenise  majoris  ac  In- 
diae,  et  videretur  a  proximioribus  terris. 
Manifestum  est  ergo,  paradisum  terrestrem 
esse  magnam  partem  totius  corporis  ter- 
rae,  et  esse  in  extremis  finibus  orientis ; 
estque  verisimile  quod  sit  extremitas  ter- 
rae  a  parte  orientis. 

Praeterea  mirum  videtur,  quum  Creator 
praeviderit  primos  parentes  tam  modico  D 
tempore  ibi  mansuros,  cur  propter  homi- 
nes  creaverit  paradisum,quum  omnes  pri- 
vati  sint  illo.  Ad  quod  dico,  quod  habitatio 
paradisi  non  convenit  hominibus  pro  sta- 
tu  hujus  miseriae  ac  corruptionis,  in  quo 
corporales  deliciae  eis  non  prosunt,  sed 
obsunt.  Sed  in  statu  innocentiae  aliter  fuit, 
in  quo  sensualitas  rationi  fuit  sine  renisu 
subjecta.  Multa  quoque  sunt  propter  ho- 
minem  facta  quae  in  ipsius  non  veniunt 
usum,  ut  sunt  innumerabiles   pisces   ac 


bestiae.  Sunt  etiam  aliee  multae  paradisi 
utilitates.  Nam  confert  ad  decorem  et  or- 
dinem  universi,  estque  materia  et  obje- 
ctum  contemplandi  altissimum,  atque  me- 
moriale  praeclarum  caritatis,  misericordise 
ac  munificentise  Dei  ad  homines  protopla- 
stos  ac  posteros  eorumdem,  quibus  tot  ac 
tanta  bona  paravit,  contulit  aut  conferre 
disposuit,  et  contulisset  nisi  ex  parte  ipso- 
rum  fuisset  defectus. 

Alia  queedam  scribit  de  his  Guillehnus, 
quae  sententialiter  sunt  inducta.  Recitat 
quoque  quaedam  deliramenta  stultissima 
Judaeorum,  dicentium  quod  arbor  seu  li- 
gnum  vitae  habuit  in  altitudine  iter  quin- 
gentorum  annorum ;  grossities  vero  trunci 
seu  stipitis  ejus  major  erat  grossitie  totius 
terrse.  Quam  etiam  arborem  asserunt  am- 
bulasse.  His  addit  :  Nec  mireris  fructum 
ligni  vitae  habuisse  virtutem  conservati- 
vam  vitse  humanae  perpetuo,quum  myrrha 
et  aloe,  sal  et  balsamum,  corpora  homi- 
num  corrupta  et  mortua,  a  corruptione, 
putrefactione  et  fcetore  diu  praeservent. 
Sic  et  medicinae  quaedam  vitam  prolon- 
gant  conservando  naturalem  humorem  aut 
vitalem  calorem,  vel  purgando  aut  remo- 
vendo  corruptiva  vitae  humanae.  Sunt  item 
quaedam  habentia  renovativam  virtutem, 
quam  quidam  in  se  ipsis  renovationem 
sortiti  sunt  et  experti,  ut  carnes  serpenti- 
um,  qui  tyri  vocantur.  — Haec  Guillelmus. 

In  praeinductis  vero  verbis  Guillelmi  ali- 
qua  continentur,  quse  pariunt  quaestionem, 
ut  quod  ait  seu  refert  experimentatores 
quosdam  paradisum  vidisse,  et  neminem 
invenisse  ortum  fluminis  paradisi.  Nullus 
namque  mortalium  naturali  potentia  cor- 
poreis  oculis  paradisum  conspexit,  nec 
experimentatorum  quispiam  illuc  addu- 
ctus  est.  Nam  et  ipse  Guillelmus  in  verbis 
testatur  prsehabitis,  quod  sola  primorum 
parentum  relatione  atque  prophetica  Moy- 
sis  revelatione  paradisus  innotuit. 

De  hoc  paradiso  loquitur  Damascenus 
libro  secundo  :  Quia  ex  visibili  et  invi- 
sibili  creatura  conditurus  erat  hominem 
Deus  secundum  propriam  imaginem  et  si- 


138  LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XVIII 

militudinem,tanquam  regem  et  principem  A  atus  Augustinus  in  libro  de  Givitate  Dei, 

omnis  terrae  et  omnium  quse  sunt  in  ea,  Beda  et  alii  fide  digni,  testati  sunt  quod  in 

constituit  ante  eum  quasi  regiam  aulam,  certis  terrae  locis  oriri  atque  erumpere  re- 

in  qua  conversans,  beatam  et  omnium  *  periuntur.  Propter  quod  etiam  quidam  in- 

divitem  duceret  vitam.  Et  hic  est  paradi-  creduli  scripturam  Geneseos  fictam  fabu- 

sus  divinus,  manibus  Dei  in  Eden  planta-  lam   reputarunt.  Yerum,  sicut  pra-tactuin 

tus,  promptuarium  exsultationis  universa?  est,  primus  et  originalis  ortus  ipsorum  est 

ac  gaudii.  Eden  enim  voluptas  interpreta-  in  paradiso  ex  fonte  in  eo  scaturiente,  qui 

tur.  In  oriente  est,  omni  terra  excelsior,  ex  Oceano  trahit  originem.  Decurrendo  au- 

temperatissimo,  purissimo  ac  tenuissimo  lem  per  terram,  alicubi  in  voraginibus  ab- 

aere  circumfulgens,  plantis  floridis  semper  sorbentur  et  currunt  sub  terra,  iterumque 

comatus,  ac  bono  odore  plenus,  repletus  erumpunt   :  et  hoc  latuit   perfidos.  Nilus 
lumine  pulehritudinis  universae.  Alia  mul-  B  vero  continuo  fluxu  sine  hujusmodi  ab- 

ta  sublimia  inde  disseruit  Damascenus.  sorptione  currere  recitatur,  ita  quod  nulli- 

Porro  de  quibusdam  fluviis  paradisi  be-  bi  in  terra  habitabili  invenitur  ejus  origo. 


DISTINCTIO   XVIII 


A.  De  formatione  mulieris. 

N  eodem  quoque  paradiso  mulierem  formavit  Deus  de  substantia  *  viri,  sicut 
post  plantatum  paradisum  hominemque  in  eo  positum,  et  post  universa  ani- 
Gen.ii,2i,  JL  malia  ad  eum  ducta,  suisque  uominibus  designata,  subnectit  Scriptura  :  Im- 
misit  Deus  soporem  in  Adam.  Quumque  obdormisset.  tulit  unam  de  costis  ejus,  et 
formavit  eam  in  mulierem. 

B.  Quare  virum  prius,  et  postea  de  viro  mulierem  creavit, 
non  simul  utrumque. 

Hugo.sum-  Hic  attendendum  est,  quare  non  creavit  simul  virum  et  mulierem,  sicut  angelos, 
"ract.  m"  c.  sed  prius  virum,  deinde  mulierem  de  viro.  Ideo  scilicet,  ut  unum  esset  generis  hu- 
mani  principium,  quatenus  in  hoc  et  superbia  diaboli  confunderetur,  et  hominis 
humilitas  Dei  similitudine  sublimaretur.  Diabolus  quippe  aliud  a  Deo  principium 
esse  concupierat.  Ideoque,  ut  ejus  superbia  retunderetur,  hoc  homo  in  munere 
accepit  quod  diabolus  perverse  rapere  voluit,  sed  obtinere  non  potuit.  Et  per  hoc 
imago  Dei  in  homine  apparuit,  quia  sicut  Deus  omnibus  rebus  exsistit  principium 
creationis,  ita  homo  omnibus  hominibus  principium  generationis.  Ideo  etiam  ex 
uno  homine  omnes  esse  voluit  Deus,  ut  dum  cognoscerent  se  ab  uno  esse  omnes, 
se  quasi  unum  amarent. 


T 


3. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XVIII  159 


C.  Quare  de  latere  viri,  non  de  alia  corporis  parte  formata  sit. 

Quum  autem  his  de  causis  facta  sit  mulier  de  viro,non  de  qualibet  parte  corporis  Hngo,  de 
viri,  sed  de  latere  ejus  formata  est,  ut  ostenderetur  quia  in  consortium  creabatur  .^"c.k 
dilectionis ;  ne  forte  si  fuisset  de  capite  viri  facta,  viro  ad  dominationem  videretur 
prseferenda;  aut  si  de  pedibus,  ad  servitutem  subjicienda.  Quia  igitur  viro  nec 
domina  nec  ancilla  parabatur,  sed  socia,  nec  de  capite  nec  de  pedibus,  sed  de  latere 
fuerat  producenda,  ut  juxta  se  ponendam  cognosceret  quam  de  suo  latere  sumptam 
didicisset. 

D.  Quare  dormienti,  et  non  vigilanti  costa  subtracta  sit. 

Non  sine  causa  dormienti  quoque  viro  potius  quam  vigilanti  detracta  est  costa,  ibid.  e.  36. 
de  qua  mulier  in  adjutorium  generationis  viro  est  formata,  sed  ut  nullam  in  eo 
sensisse  poenam  monstraretur,  et  divinse  simul  potentioe  opus  mirabile  ostenderetur, 
quas  hominis  dormientis  latus  aperuit,  nec  eum  tamen  a  quiete  soporis  excitavit.  In 
quo  etiam  opere  sacramentum  Christi  et  Ecclesia3  figuratum  est  :  quia  sicut  mulier 
de  latere  viri  dormientis  formata  est,  ita  Ecclesia  ex  sacramentis,  quse  de  latere 
Christi  in  cruce  dormientis  profluxerunt,  scilicet  sanguine  et  aqua,quibus  redimimur 
a  poenis,  atque  abluimur  a  culpis. 

E.  Quod  de  illa  costa  sine  extrinseco  additamento  facta  fuit  mulier  per  Dei 
potentiam,  sicut  quinque  panes  in  se  multiplicati  sunt. 

Solet  etiam  quseri,  utrum  de  illa  costa  sine  adjectione  rei  extrinsecae  facta  sit  id.summa 
mulier.  Quod  quibusdam  non  placuit.  Ceterum  si  ad  perficiendum  corpus  mulieris  „°nc.'3rac ' 
Deus  extrinsecum  augmentum  addidisset,  majus  illud  esset  quam  ipsa  costa.  Ideo- 
que  potius  de  illo  addito  quam  de  ipsa  costa  mulier  facta  deberet  dici,  de  quo 
plures  accepisset  substantise  partes.  Restat  ergo  ut  de  sola  ipsius  costse  substantia 
sine  omni  extrinseco  additamento  per  divinam  potentiam  in  semetipsa  multiplicata, 
mulieris  corpus  factum  dicatur  :  eo  sane  miraculo,  quo  postea  de  quinque  panibus  Matth.nv, 

17-21 

Jesu  ccelesti  benedictione  multiplicatis,  quinque  millia  hominum  satiata  sunt.  Illud 

etiam  sciri  oportet,  quod  quum  angelorum  ministerio  facta  sit  mulieris  formatio, 

non  est  eis  tamen  tribuenda  creationis  potentia.  Angeli  enim  nullam  possunt  creare  Aug.de Ge- 

naturam,  ergo  nec  formare  costam  in  mulierem,  nec  carnis  supplementum  in  locum  [i^K.n.se! 

costse  :  non  quod  nihil  agant  ut  aliquid  creetur,  sed  non  ideo  creatores  sunt,  sicut 

nec  agricolse  segetum  vel  arborum.  Solus  Deus,  id  est  Trinitas,  est  creator.  Facta 

est  ergo  femina  a  Deo,  etiam  si  costa  ministrata  sit  per  angelos. 


160  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XVIII 

F.  Utrum  secundum  superiores  an  secundum  inferiores  causas  ita  illa  facta 
sit  mulier,  id  est,  an  ratio  seminalis  id  haberet  ut  ita  fieret,  an  tantum 
ut  ita  fleri  posset,  sed  ut  sic  fieret,  in  Deo  tantum  esset  causa. 

HuSo,sum-        Sed  quaeritur,  an  ratio  quam  Deus  primis  operibus  concreavit,  id  haberet  ut 

™actSm'c.  secundum  ipsam  ex  virili  latere  feminam  fieri  necesse  foret,  an  hoc  tantum  ut  fieri 

3p  posset.  Ad  quod  sciendum  est,  omnium  rerum  causas  in  Deo  ab  aeterno  esse.  Ut 

enim  homo  sic  fieret,  vel  equus,  et  hujusmodi,  in  Dei  potentia  et  dispositione  ab 

aeterno  fuit.  Et  hae  dicuntur  primordiales  causae  :  quia  istas  aliae  non  prsecedunt,  sed 

istas  alias,  quae  sunt  causae  causarum.  Quumque  unum  sit  divina  potentia,  dispo- 

•  primor-  sitio  sive  voluntas,  et  ideo  una  omnium  principalis  *  causa,  tamen  propter  effectus 
AugSde  Gc- diversos  pluraliter  dicit  Augustinus  causas  primordiales  omnium  rerum  in  Deo 
ne5i  ad  litt.  egge   m(mcens  similitudinem  artificis,  in  cujus  dispositione  est,  qualis  futura  sit 

arca.  Ita  et  in  Deo  uniuscujusque  rei  futurae  causa  praecessit.  In  creaturis  vero,  qua- 
rumdam  rerum  sed  non  omnium  causre  sunt,  ut  ait  Augustinus,  quia  inseruit  Deus 
seminales  rationes  rebus,  secundum  quas  alia  ex  aliis  proveniunt  :  ut  de  hoc  semine 
tale  granum,  de  hac  arbore  talis  fructus,  et  hujusmodi.  Et  hae  quoque  dicuntur 
primordiales  causae,  etsi  non  adeo  proprie  :  quia  habent  ante  se  causam  aeternam, 
quas  proprie  et  universaliter  prima  est.  Illae  vero  ad  res  aliquas  dicuntur  prima?,  quae 
scilicet  ex  eis  proveniunt.  Ideo  etiam  primordiales  dicuntur,  quia  in  prima  rerum 
conditione  rebus  a  Deo  insitae  sunt  :  et  sicut  creaturse  mutabiles  sunt,  ita  et  hae 
causae  mutari  possunt;  quae  autem  in  immutabili  Deo  causa  est,  mutari  non  potest. 

G.  Distinctio  causarum  et  rei*um  perutilis,  scilicet  quod  qu&dam  in  Deo 
et  in  creaturis,  qucedam  in  Deo  tantum  sunt. 

iiugo,  ubi  Omnium  ergo  rerum  causae  in  Deo  sunt,  sed  quarumdam  causae  et  in  Deo  sunt 
fupra'  et  in  creaturis,  quarumdam  vero  causae  in  Deo  tantum  sunt ;  et  illarum  rerum  causae 
dicuntur  absconditae  in  Deo,  quia  ita  est  in  divina  dispositione,  ut  hoc  vel  illud 
fiat,  quod  non  est  in  seminali  creaturas  ratione.  Et  illa  quidem  quse  secundum 
causam  seminalem  fiunt,  dicuntur  naturaliter  fieri,  quia  ita  cursus  naturas  homi- 
Aug.  oP.  nibus  innotuit ;  alia  vero  praeter  naturam,  quorum  causae  tantum  sunt  in  Deo.  Haec 
autem  dicit  Augustinus  esse  illa  quae  per  gratiam  fiunt,  vel  ad  ea  significanda  non 
naturaliter  sed  mirabiliter  fiunt.  Inter  qua?  mulieris  facturam  de  costa  viri  ponit, 
ita  dicens  :  Ut  mulierem  ita  fieri  necesse  foret,  non  in  rebus  conditum,  sed  in 

•  natura  Deo  absconditum  erat.  Omnis  creaturae  *  cursus  habet  naturales  leges.  Super  hunc 

naturalem  cursum  Greator  habet  apud  se  posse  de  omnibus  facere  aliud  quam 
mm.  xvii,  eorum  naturalis  ratio  habet,  ut  scilicet  virga  arida  repente  floreat,  fructum  gignat, 

8. 

Gen.xx.,2.  et  ui  juventute  sterilis  femina  in  senectute  pariat,  ut  asina  loquatur,  et  hujusmodi. 
28."m' '""'  Dedit  autem  naturis,  ut  ex  his  etiam  haec  fieri  possent,  non  ut  in  naturali  motu 


LIBER   II    SENTENTIAIIUM.   —   DIST.   XVIII   SUMMA  161 

haberent.  Habet  ergo  Deus  in  se  absconditas  quorumdam  futurorum  causas,  quas 
rebus  conditis  non  inseruit,  easque  implet  non  opere  providenties  quo  naturse  sub- 
sistunt  ut  sint,  sed  quo  illas  administrat  ut  voluerit,  quas  ut  voluit  condidit.  Om- 
nium  ergo  quse  ad  gratiam  significandam,  non  naturali  motu  rerum  sed  mirabiliter 
facta  sunt,  absconditse  causse  in  Deo  fuerunt  :  quorum  unum  erat,  quod  mulier 
facta  est  de  latere  viri  dormientis.  Non  habuit  priina  rerum  conditio  ut  femina  sic 
fieret,  sed  ut  fieri  posset,  ne  contra  causas  quas  Deus  voluntarie  instituit,  mutabili 
voluntate  aliquid  facere  putaretur. 

H.  De  anima  mulieris,  quce  non  est  ex  anima  viri,  ut  quidam  putaoerunt, 
dicentes  animas  esse  ex  traduce. 

Quemadmodum  mulieris  corpus  de  viri  corpore  traductum  fuit,  ita  putaverunt  Hugo.sum- 

.....  .  ,...  ,  ,  .  .  .  ma    Sent. 

aliqui  ipsms  animam  de  vin  amma  propagatam,  et  omnes  ammas  prseter  pnmam  tract.iu,c.3. 
de  traduce  esse  sicut  corpora.  Alii  autem  putaverunt,  simul  onmes  animas  ab  initio 
creatas.  Catholica  autem  Ecclesia  nec  simul  nec  ex  traduce  factas  esse  animas  docet, 
sed  in  corporibus  per  coitum  seminatis  atque  formatis  infundi,  et  infundendo  crea- 
ri.  Unde  in  Ecclesiasticis  dogmatibus  :  Animas  hominum  non  esse  ab  initio  inter  Gennad.de 
ceteras  intellectuales  creaturas *,  nec  simul  creatas,  sicut  Origenes  fingit,  dicimus,  ^l! hS 
neque  in  corporibus  per  coitum  seminari,  sicut  Luciferiani,  Cyrillus  et  quidam  Lati-     naturas 
norum  prsesumptores  affirmant.  Sed  dicimus  corpus  tantum  per  conjugii  copulam 
seminari ;  creationem  vero  animse  solum  Creatorem  nosse,  ejusque  judicio  corpus 
coagulari  in  vulva,  et  compingi  atque  formari,  ac  formato  jam  corpore,  animam 
creari  atque  infundi,  ut  vivat  in  utero  homo  ex  anima  constans  et  corpore,  et  egre- 
diatur  vivus  ex  utero,  plenus  humana  substantia.  Hieronymus  etiam  anathematis  Hier.con- 
vinculo  illos  condemnat  qui  animas  ex  traduce  dicunt,  inducens  auctoritatem  Pro-  hLoso"^. 
phetae  :  Qui  finxit  sigillatim  corda  eorum.  Hoc  satis,  inquit,  innuit  Propheta  quod  ps X!mi  15 
non  ipsam  animam  de  anima  facit  Deus,  sed  sigillatim  animas  de  nihilo  creat. 

<3TTMM4  ^  parte  corporis  ejus  sit  facta;  cur  item  ex 

costa  dormientis  magis  quam  vigilantis. 
DISTINCTIONIS    OCTAViEDEGIM/E  Amplius  circa  hoc  tangit  duas  difficulta- 

tes.  Prima  est,  an  de  sola  costa  viri  forma- 

IN  duabus  pra?cedentibus  distinctionibus  tum  sit  corpus  mulieris  sine  alterius  ma- 
tractavit  Magister  de  homine  protopla-  terise  additione.  Secunda,  an  in  costa  viri 
sto,  videlicet  viro.  Hic  agitur  de  femina  fuit  ratio  seminalis  ad  hoc.quod  ex  ea 
prima,  illius  uxore.  Et  primo  ostendit  cau-  formaretur  feminse  corpus.  Quocirca  tan- 
sam  ejus  materialem,  deinde  causam  ef-  git  distinctionem  inter  rationes  primordi- 
ficientem,  quia  a  Deo  ex  costa  viri  forma-  ales  et  seminales,  et  inter  effectus  natura- 
ta  est  supematuraliter  seu  miraculose.  Et  les  ac  miraculosos.  Ultimo  sciscitatur  ac 
circa  hoc  movet  dubia  aliqua,  utpote  :  cur  docet,  quando  et  qualiter  producta  sit  ani- 
Deus  non  simul  produxit  utrumque;  et  B  ma  mulieris,  imo  et  ceterorum,  ac  circa 
cur   potius   de   costa  viri,  quam  de  alia      hoc  excludit  errores. 

T.  22.  ll 


1G2 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XVIII  ;    QILEST.   I 


QUJESTIO   PRIMA 


HIc  qua?ritur  primo,  Utrum  ex  sola 
costa  viri  formatum  et  factum 
sit  corpus  primse  mulieris. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  co- 
sta  illa  non  continebat  totam  substantiam 
corporis  mulieris  illius  :  ergo  aliquid  ma- 
teriale  est  additum  ei.  —  Secundo,  in  pri- 
ma  rerum  institutione  Deus  unumquodque 


A  ctum,  oportet  multiplicationem  hanc  aut 
secundum  quantitatem  tantum  attendi,aut 
secundum  materia?  essentiam.  Si  primo 
modo,  sic  oportet  ut  eadem  materia  nume- 
ro,  qua?  primo  stetit  sub  dimensionibus 
parvis,  postmodum  majores  dimensiones 
receperit :  et  hoc  est  rarefieri,ul  quarto  di- 
citur  Physicorum;  sicque  corpus  mulieris 
per  rarefactionem  esset  formatum  :  quod 
est  impossibile  manifeste,  quoniam  sic 
corpus  mulieris  fuisset  rarius  aere.  Si  au- 
tem  multiplicatio  essentiam  attingat  mate- 


produxit  prout  suae  conveniebat  naturae,  Briae,  quum  nil  aliud  sit  multiplicari,  quam 


Augustino  super  Genesim  protestante  :  In 
rerum  creatione  non  qua?ritur  quid  Deus 
sua  omnipolentia  facere  potuit,  sed  quid 
rerum  natura  sustinuit  seu  exegit.  Femi- 
nam  vero  ex  costa  viri  produci,  non  est 
naturale.  —  Tertio,  costa  illa  ad  viri  in- 
tegritatem  pertinuit  :  ergo  ea  illi  sublra- 
cta,  mansit  truncatus  et  imperfectus.  Et 
quaeritur,  in  quo  amborum  costa  illa  re- 
surget.  —  Quarlo,  in  celeris  animalibus 
perfectis  prima  indLvidua,  masculus  et  fe- 


aliquid  quod  prius  non  fuit,  fieri,  oportet 
aliquid  nunc  esse  sub  forma  corporis  mu- 
lieris,quod  prius  sub  forma  costa?  non  fuil. 
Quod  necessario  est  vel  per  conversionem 
alterius  corporis  in  corpus  mulieris,  cujus 
materia  sub  forma  corporis  mulieris  per- 
maneat,  aut  per  hoc  quod  aliquid  materia? 
sit  de  novo  creatum  :  et  hoc  esset  per 
additionem  novae  materiae  de  novo  crea- 
ta?,  aut  aliunde  accepta?.  Sic  quoque  pa- 
num    multiplicalio   accipi    potesl.    Potius 


mina,  sunt  simul  producta,  non  unum  ex  C  tamen  videtur  factum  per  additionem  ma- 


Gen.  n,  21, 
22. 


alio  :  ergo  in  humana  specie  ceteris  no- 
biliori,  sic  fieri  debuit.  —  Quinto,  in  costa 
illa  non  potuit  alia  forma  substantialis  in- 
duci,  nisi  priori  sublata  :  ergo  costa  illa 
corrupta  fuit  antequam  ex  ea  mulier  for- 
maretur. 

In  oppositum  est  Scriptura. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Secundum 
Catholicos  dubium  non  est  quin  mulier  de 
costa  viri  sit  facta,  quamvis  Judaei  mulla 


teria?  precexsistentis,  quum  omnia  simul 
esse  creata  sallem  in  materia,  Sancti  com- 
muniter  tradant.  Yerumtamen  corpus  mu- 
lieris  non  dicitur  factum  ex  illo  adjecto, 
quia  adjectum  illud  non  venit  in  materiam 
mulieris  nisi  per  costam  viri  :  quemadmo- 
dum  menstruum  dicitur  materia  embry- 
onis,  quamvis  oporteat  ex  cibis  acceptis 
corpus  embryonis  augeri ;  ita  et  aqua  me- 
diante  vino  in  sanguinem  Christi  trans- 
substantiatur,  quamvis  esset  major  quanti- 

circa  hoc  fabulentur.  Non  enim  magis  im-  D  tas  aquaj,  dummodo  virtute  vini  fortioris 

possibile   est   Omnipoteuti,  mulierem   ex      posset  absorberi. 


costa  viri  formari,  quam  virum  de  limo 
terra?  produci,  quum  utrumque  secundum 
naturam  impossibile  reputetur.  Modum  ve- 
ro  quo  id  factum  est,  diversimode  diversi 
assignant.  Magister  enim  in  textu  et  Hugo 
de  S.  Victore,  dicunt  ex  costa  viri  corpus 
mulieris  esse  formatum  sine  additione  ali- 
cujus  seu  novee  materiae  creatione.  Quod 
intelligibile  non  videtur.  Si  etenim  per 
multiplicationem  materia?  dicant  hoc  fa- 


Et  per  hoc  patet  ad  primum  solutio.  — 
Ad  secundum  dicendum,  quod  institutio 
naturalium  rerum  dupliciter  potest  con- 
siderari  :  primo,  quantum  ad  modum  fi- 
endi;  secundo,  quantum  ad  proprietates 
consequentes  res  institutas.  Modus  autem 
fiendi  in  principio  mundi  naturalis  esse 
non  potuit,  quum  non  pra?cesserint  ali- 
qua  principia  naturalia  quorum  actiones 
et  passiones  sufficerent  ad  effectus  natu- 


UTRUM   EX   SOLA    COSTA   VIRI    FORMATUM   ET    FACTUM   SIT   CORPUS   PRIM.E   MULIERIS       163 


raliter  producendos  :  idcirco  oportuit  per 
divinam  supernaturalem  virtutem  prima 
principia  in  naturis  constitui,  ut  quod  cor- 
pus  hominis  formaretur  ex  terra,  corpus 
mulieris  ex  costa,  sicque  de  aliis.  Sed  pro- 
prietates  consequentes  naturas  institutas 
non  sunt  miraculo  adscribendae,  ut  quod 
aquae  super  ccelos  miraculose  consistant. 
—  Ad  tertium,  quod  aliquid  dicitur  esse 
de  perfectione  alterius  dupliciter.  Primo, 
quia  requiritur  ad  esse  individui  :  sicque 
costa  illa  non  fuit  de  perfectione  integri- 
tateque  viri.  Secundo,  quia  exigitur  ad 
conservationem  speciei,  prout  semen  di- 
citur  superfluum  respectu  individui,  quod 
tamen  necessarium  est  ad  conservationem 
speciei :  et  ita  costa  exstitit  de  perfectione 
Adae,  in  quantum  principium  generis  hu- 
mani.Hinc  costa  illa  resurget  in  Eva,  quum 
sit  de  personali  integritate  corporis  ejus. 
Porro  quod  reservatur  et  ordinatur  ad  con- 
servationem  speciei,  non  solum  sine  do- 
lore,  sed  etiam  cum  delectatione  rescin- 
ditur  :  ideo  sine  afflictione  Adae  costa  illa 
separabatur  ab  eo.  Vel  dici  potest,  quod 
divina  virtute  hoc  accidit  quod  dolorem 
non  sensit.  —  Ad  quartum  satis  respon- 
detur  in  littera.  —  Heec  Thomas  in  Scripto. 
Praeterea  in  prima  parte,  quaestione  no- 
art.  2.  nagesima  secunda :  Conveniens,inquit,  fuit 
in  prima  rerum  institutione, mulierem  for- 
mari  ex  viro  magis  quam  in  animalibus 
aliis.  Primo,  ut  in  hoc  quaedam  dignitas 
primo  homini  servaretur,  quatenus  sicut 
Deus  est  principium  totius  universi,  sic 
primus  homo  esset  principium  totius  ge- 
neris  humani.  Secundo,  ut  mulierem  tan- 
quam  ex  se  sumptam  magis  diligeret,  et 
ei  fidelius  adhaereret.  Tertio,  quia  (ut  oc- 
tavo  dicitur  Ethicorum)  in  genere  humano 
vir  et  uxor  conveniunt  non  solum  ad  ge- 
nerandum,  sed  etiam  in  relevamen  curae 
domesticse  ac  mutuae  provisionis,  in  qui- 
bus  quaedam  aptius  fiunt  per  mulierem, 
in  quibus  tamen  vir  caput  est  mulieris  : 
idcirco  ex  viro  tanquam  ex  suo  principio 
est  formata.  Quarta  est  ratio  sacramenta- 
lis.  Figuratur  enim  per  hoc,  quod  Ecclesia 


A  a  Christo  sumit  exordium.  Unde  Aposto- 
lus  :  Sacramentum  hoc  magnum  est;  ego    Ephes.v, 
autem  dico  in  Christo  et  in  Ecclesia.        3i- 

Convenienter  demum  facta  est  Eva  de  art.  3- 
costa  Adae.  Primo,  ad  significandum  quod 
inter  virum  et  mulierem  debet  esse  socia- 
lis  conjunctio,  atque  quod  mulier  non  de- 
bet  viro  dominari,  neque  ab  eo  contemni  : 
ideo  non  est  facta  de  capite  aut  pedibus 
viri.  Secundo,  propter  sacramentum  :  quia 
de  latere  Christi  dormientis  in  cruce  flu- 
xerunt  sacramenta,   videlicet   sanguis   et  Joann.mx, 

B  aqua,  quibus  Ecclesia  est  formata.  —  Fuit  34^,t  4 
quoque  corpus  Evae  immediate  a  Deo  for- 
matum.  Naturalis  quippe  generatio  cujus- 
libet  speciei  est  ex  determinata  materia. 
Materia  vero  ex  qua  homo  naturaliter  ge- 
neratur,  est  semen  humanum,  nec  ex  alia 
potest  materia  naturaliter  generari.  Verum 
solus  Deus  qui  est  institutor  naturae,  po- 
test  praeter  ordinem  naturalem  res  ipsas 
producere  :  ideo  sicut  ipse  solus  potuit 
virum  de  limo  terrae  formare,  ita  et  mu- 
lierem  de  costa  Adae.  Atque  ut  nono  super 

C  Genesim  loquitur  Augustinus,  quod  mini- 
sterium  angeli  Deo  exhibuerunt  in  forma- 
tione  mulieris,  ignotum  est  nobis.  —  Haec 
Thomas  in  Summa. 

Unde  super  Joannem  asserit  Augusti- 
nus,  quod  Deus  misit  soporem  in  Adam, 
et  tulit  unam  de  costis  ejus,  non  ideo  ne 
ipse  Adam  in  abstractione  costae  doleret. 
Quis  enim  sic  dormit,  ut  ei  non  evigilanti 
ossa  evellantur?  An  ideo  Adam  non  sen- 
sit  quoniam  Deus  avulsit?  Potuit  ergo  et 
vigilanti  sine  ipsius  dolore  avellere.  Sed 

D  ideo  misit  soporem  in  Adam,  ad  praefigu- 
randum  quod  sicut  de  costa  dormientis 
formata  est  femina,  ita  de  latere  Christi 
jam  dormientis  in  cruce  emanarent  Ec- 
clesiae  sacramenta,quibus  formalur  Eccle- 
sia.  Unus  enim  militum  latus  ejus  lancea  /oann.xtx, 
aperuit,  etc.  34- 

Insuper  Petrus  :  Quamvis  (ait)  sapientia 
Dei  appareat  in  productione  omnium  re- 
rum,  excellentius  tamen  declaratur  in  con- 
stitutione  rationalium  creaturarum.  Hinc 
quamvis   sexus   hominibus  et  bestiis   sit 


164 


1N    LIBltUM    II    SENTENTIARUM.   —    DIST.   XVIII  ;    QUiEST.    I 


communis,  in  hominibus  tamen  est  di- 
gnior  ob  eminentiam  animee  rationalis.  Id- 
eo  congruebat  differentem  esse  modum 
formationis  eorum.  Nempe  in  sexu  hu- 
mano,  ex  superaddita  ratione  est  triplici- 
ter  addita  comparationis  differentia  :  una, 
ad  Deum  efficientem ;  secunda,  ad  genus 
humanum  ex  se  producendum;  tertia,  ad 
se  invicem,  scilicet  viri  ad  mulierem  et 
econverso.  Prima  est,  quoniam  solus  ho- 
mo  inter  animalia  est  Dei  imago  :  ad  quod 
insinuandum,  voluit  Deus  quod  sicut  ab 
ipso  est  emanatio  universorum,  ita  ex  pri- 
mo  homine  esset  cunctorum  processio  ho- 
minum.  Secunda  est,  quoniam  individua 
speciei  humanae  non  solum  confoederantur 
fcedere  naturse,  sed  et  amicitiee  :  idcirco 
ut  omnes  majori  amicitia  colligarentur,vo- 
luit  Deus  ut  omnes  ex  uno  procederent 
homine.  Tertia  est,  quia  in  homine  solo 
sexus  virilis  atque  femineus  miscentur  se- 
cundum  matrimouii  legem  :  idcirco  legem 
matrimonii  exprimi  decuit  in  ipsorum  for- 
matione.  In  qua  lege  principalitas  regimi- 
nis  est  in  viro  :  ideo  mulier  est  formata 
ex  eo.  Sed  penes  utrumque  est  aequalitas 
obligationis,  quantum  ad  actum  conjuga- 
lem  :  ideo  mulier  facta  est  de  latere  viri; 
et  quia  a  viro  firmitatem  sortitur,  facta 
est  de  osse  illius.  Immisit  quoque  Domi- 
nus  soporem  contemplationis  in  Adam,  ut 
eum  supernaturaliter  erudiret  de  horum 
significatione,  quoniam  exercitium  sen- 
suum  a  contemplatione  impedit  hominem. 

Gen.  11,23.  Hinc  ad  se  reversus,  mox  dixit  :  IIoc  nunc 
os,  etc.  Haec  Petrus. 

Idem  Richardus,  et  addit  :  In  conjugio 
magnum  est  sacramentum,  id  est  sacrum 
signum  unionis  animse  cum  Deo,  et  huma- 
nitatis  cum  Verbo  aeterno,  Ecclesiee  quo- 
que  cum  Christo.  —  Dicunt  etiam  Petrus, 
Richardus  et  alii  quidam,  quod  secundum 
quosdam,  corpus  Eva?  factum  est  de  sola 
costa  Adse  supernaturaliter  multiplicata 
virtute  divina,  sicut  de  pane  fit  corpus 
Christi. 

Summ  ih.     ^it  jtem  Albertus  :  Costa  os  durum  est, 

2«  part.   q. 

80.  non  habens  medullam.  Ideo  dicit  Isidorus 


A  libro  Etymologiarum,  capitulo  decimo  : 
Deus  fecit  homini  viginti  quatuor  costas, 
tanquam  totidem  radios  semicirculares,de 
spina  dorsi  contra  se  invicem  procedentes 
ad  viscerum  munimentum.  Quumque  mu- 
lier  formanda  fuit  de  viro  sapienter,  opor- 
tuil  quod  ex  ea  viri  parte  formaretur  in 
qua  potissima  est  adjutorii  virtus  et  ratio 
eequalitatis.  Hoc  autem  est  latus,  quia  in 
latere  dextro  est  virtus  ex  qua  est  motus, 
et  in  sinistro  est  virtus  per  quam  regyra- 
tio  fil  virtutis   motivae   in   dexterum,  ut 

B  iterum  moveat.  Secunda  ratio  est,  quia 
cor  nulla  corporis  membra  sequaliter  re- 
spicit  nisi  duo  latera.  Situs  etenim  cordis 
est  in  sinistro ;  ventriculum  autem  majo- 
rem  apertum  porrigil  in  dextrum  :  idcirco 
in  partem  dexteri  lateris  magis  exsufflat 
spiritum  et  calorem,  quam  in  sinistrum. 
Hinc  partes  laterum  vicinius  referuntur 
ad  cor  quam  alia  membra.  Ideo  quum  mu- 
lier  facta  sit  non  ut  subjicienda  ancillari- 
ter,  sed  ut  diligenda  socialiter  in  ajdifica- 
tionem   domus,   quse   consistit  in   pueris 

C  atque  familia;  ideo  potissime  facta  est  de 
latere  viri.  —  Et  formatum  est  corpus  ejus 
in  instanti  divina  virtute :  quod  a  Deo  dum- 
taxat  fieri  potuit.  Angeli  tamen  ministra- 
verunt  exhibueruntque  costam  ad  forman- 
dum  illud  ex  ea.  Non  autem  producunt 
effecturn,  nisi  semina  rerum  colligendo  et 
adhibendo  :  quod  instantanee  fieri  nequit, 
quamvis  fiat  velocius  quam  per  naturam. 
Si  pra?terea  quaeratur,  cur  Deus  pro  co- 
sta  supplevit  carnem,  et  non  potius  os  seu 
costam;  dicendum,  quod  opera  Dei  ad  in- 

D  structionem  sunt  futurorum.  Hinc  dixe- 
runt  antiqui,  quod  mulier  ex  complexione 
mollis  ac  fragilis,  facta  est  ex  osse  viri,  ut 
sciat  se  a  viro  debere  accipere  disciplinam 
continentia?  ac  virtutis.  Caro  autem  sup- 
pleta  est,  et  non  os,  ut  vir  sciat  se  a 
muliere  debere  accipere  emollitionem  ad 
pietatem,  severitatisque  relaxationem  ad 
conjugem,  tanquam  ad  infirmius  vascu-  iPetr.u 
lum.  Verumtamen  caro  illa  suppleta  est 
in  viro,  in  figura  et  fortitudine  costa?,  quae 
et  usum  costa?  accepit  in  viscerum  defen- 


UTRUM   EX   SOLA   COSTA   VIRI   FORMATCM   ET   FACTUM   SIT    CORPUS   PROLE   MULIERIS        165 


sionem.  —  Haec  Albertus.  Qui  etiam  com-  A 
mendat  ac  sequitur  responsionem  Magistri, 
dicentis  quod  sine  additamento  extrinseci 
factum  est  corpus  mulieris  ex  costa  viri. 
Verum  circa  haec  oritur  quaestio,  quia  si 
costa  illa  fuit  in  viro  non  ad  ejus  perti- 
nens  personalem  integritatem,  sed  ut  in 
principio  speciei,  videtur  quod  caro  pro 
ea  suppleta,  non  sit  in  costam  mutata. 

Praeinductis  etiam  consonat  Bonaventu- 
ra,  cujus  responsionem  compendiose  ex- 
pressit  Petrus.  Et  addit  Bonaventura,  quod 
non  ex  sola  costa  Adae  sumptum  et  factum  B 
est  corpus  Evae,  sed  et  aliqua  pars  carnis 
ex  carne  Adae  assumpta  est  et  sedificata 
in  carnem  corporis  mulieris.  Ad  quod  in- 
Gen.  11,23.  nuendum  asseruit  Adam  :  Hoc  nunc  os  ex 
ossibus  meis,  et  caro  de  carne  mea.  Om- 
nium  vero  praetactorum  dicta  doctorum, 
in  Scripto  excellentissimi  irrefragabilisque 
doctoris  Alexandri  habentur,  qui  et  alia 
multa  circa  haec  sciscitatur  ac  scribit. 

Postremo  Durandus  hic  refert  :  Triplex 
opinio  est  de  isto,  utrum  de  costa  Adae 
facta  sit  mulier  sine  additione.  Una,  quod  C 
non  solum  virtute  divina,  imo  etiam  vir- 
tute  naturae,  potest  de  parvo  fieri  magnum 
absque  rarefactione  et  additione  materiae. 
Quod  declarant  ex  suppositionibus  tribus. 
Prima  est,  quod  in  omnibus  rebus  natu- 
ralibus,  dare  est  minimum  secundum  ma- 
teriam,  ut  minimam  carnem,  ut  primo 
Physicorum  habetur.  Secunda  est,  quod 
elementa  alternatim  ex  invicem  generan- 
tur.  Tertia,  quod  superiora  generantur  ex 
inferioribus  secundum  multiplicem  analo- 
giam  :  itaque  ex  uno  pugillo  terrae  fiunt  D 
decem  pugilli  aquae,  sicque  ulterius,  ut 
secundo  de  Generatione  habetur.  Ex  his 
ita  arguitur  :  Unum  minimum  aeris  po- 
test  converti  in  aquam  ex  suppositione  se- 
cunda.  Aut  ergo  convertitur  in  minimum 
aquae,  aut  in  minus  minimo.  Non  in  mi- 
nus  minimo,  quum  illud  non  sit  dabile  : 
ergo  convertitur  in  minimam  aquam.  Sed 
ex  uno  minimo  aquae  possunt  decem  fieri 
minima  aeris,  et  hoc  absque  additione 
materiae  et  rarefactione  :  quoniam  aeque 


rarum  est  minimum  aeris  quod  primo  con- 
vertitur  in  minimum  aquae,  sicut  decem 
minima  aeris  in  quae  minimum  aquae  con- 
versum  est. 

Verum  ratio  ista  non  valet.  Quamvis 
enim  in  naturalibus  dare  sit  minimum, 
hoc  tamen  intelligendum  est  de  minimo 
separato  per  se  exsistente,  ita  quod  in 
minori  non  salvaretur  species  rei.  Mini- 
mum  autem  toti  conjunctum  non  est  da- 
re.  Quum  ergo  dicitur,  quod  minimum 
aeris  convertitur  in  minimum  aquae,  aut 
in  minus  minimo  illo ;  dicendum,  quod 
convertitur  in  aquam  et  in  minus  secun- 
dum  decuplum  minimo  separabili.  Illud 
tamen  minus  est  conjunctum,  non  sepa- 
ratum.  In  minus  enim  separatum  non  po- 
test  converti,  quia  nec  illud  potest  esse; 
sed  bene  potest  converti  in  conjunctum 
minus  minimo  separato,  quoniam  in  con- 
junctis  non  est  minimum  dare.  Et  si  illud 
conjunctum  minus  minimo  separato  con- 
verteretur  rursus  in  aerem,  converteretur 
in  decem  partes  aeris  conjunctas,quae  non 
efficerent  nisi  unum  minimum  aeris  se- 
paratum,  et  non  decem  minima  separata, 
ut  isti  putant:  et  ita  non  fieret  aer  magnus 
ex  parvo,  sed  aequalis  ex  a?quali. 

Alia  opinio  est,  quod  nec  opere  naturae, 
nec  virtute  divina  potest  fieri  magnum  de 
parvo,  nec  fieri  potuit  corpus  Evae  ex  co- 
sta  Adae  sine  rarefactione  vel  additione  ma- 
teriae  :  quod  probant,  ut  supra  in  Thoma. 
Quam  opinionem  non  reprobo.  —  Nihilo 
minus  tenentes  mediam  viam,  alii  dicunt 
quod  Deus  potest  facere  magnum  de  par- 
vo  sine  rarefactione  et  additione  materiae. 
Deus  namque  facere  potest  quidquid  est 
in  potentia  materiae  non  solum  naturali, 
sed  etiam  obedientiali.  Sed  quaelibet  ma- 
teria  quantum  est  de  se,  est  asqualiter  in 
potentia  ad  magnum  et  parvum,  ad  rarum 
et  densum.  Materia  namque  secundum  se 
non  est  qualis  aut  quanta,  imo  est  in  po- 
tentia  ad  quantitatem  et  qualitatem  secun- 
dum  quamlibet  earum  differentiam.  Hinc 
si  materia  montis  magni  atque  materia 
lapidis  parvi,per  inlellectum  separarentur 


iCC 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XVIII  ;    QC.EST.    II 


ab  omni  forma  substantiali  et  quantitate, 
nulla  erit  differentia  inter  eas  quantum 
ad  susceptionem  magnitudinis  et  parvi- 
tatis,  rarefactionis  et  densitatis  :  idcirco 
a?qualis  magnitudo  et  densitas  potest  utri- 
que  induci.  —  Haec  Durandus. 

Quae  recitative  commemoro.  Et  si  rite 
pensentur,  positio  S.  Thomae  rationabilior 
esse  videtur.  Qui  tamen  evidenter  non  ne- 
gat  quin  divina  et  supernaturali  id  fieri 
valeat  potestate. 


QUjESTIO    II 


SEcundo  quaeritur,  An  omnium  re- 
rum  quse  flunt  aut  generantur, 
sint  ponendse  in  materia  rationes 
seminales. 

Quocirca  multa  occurrunt  discutienda, 
videlicet:quid  sint  hujusmodi  rationes  se- 
minales,  et  utrum  sint  idem  quod  rationes 
causales,  radicales  et  naturales,  seu  pri- 
mordiales  aut  exemplares;  et  rursum,  an 
rationes  seminales  sint  ipsa?  inchoationes 
formarum,  hoc  est,  an  formae  naturales 
generabilium  sint  in  materia  inchoatse,  et 
quid  sil  inchoatio  illa  seu  forma  sic  in- 
choata.  Ha?c  est  una  praecipuarum  difli- 
cultatum  in  philosophia,  in  qua  etiam  ma- 
gni  theologi  diversimode  sentiunt  :  ideo 
immorari  oportet  perscrutalioni  istorum. 

Videtur  quod  rationes  seminales  non 
sint  in  materia  statuendae.  Ratio  enim  di- 
cit  quid  spirituale,  materia  vero  corpore- 
itatis  est  fundamentum.  —  Secundo,  res 
dupliciter  et  in  duobus  habet  esse,  vide- 
licet  in  intellectu,  et  in  propria  subsisten- 
tia,  exsistentia  seu  natura;  et  esse  in  in- 
tellectu,  est  ratio  rei  :  ergo  rationes  semi- 
nales  non  in  materia  sed  in  mente  sunt 
collocanda?.  —  Tertio,  materia  est  pura 
potentia  secundum  se  sumpta  :  quod  de 
potentia  passiva  accipitur.  In  pura  autem 
potentia  non  est  ratio  seminalis  eorum 
quae  fiunt  ex  ea,  quum  semen  sit  activum 
principium.  —  Quarto,  omne  ens  est  sub- 


A  stantia  vel  accidens.  Quaeritur  ergo  quid 
realiter  sit  ratio  seminalis.  Non  enim  vi- 
detur  esse  substantia.  Aut  enim  esset  ipsa 
materia  :  quod  nullus  admittit;  aut  for- 
ma  :  quod  non  apparet,  quum  forma  sub- 
stantialis  non  recipiat  magis  et  minus.Nec 
in  materia  sunt  plures  formae  substantia- 
les,  nec  formarum  latilalio  Anaxagorica 
est  ponenda,  ut  Aristoteles  probat. 

Verumtamen  super  Genesim  nono  as- 
serit  Augustinus  :  Omnis  iste  usitatis- 
simus   naturae  cursus  quasdam  naturales 

B  habet  leges  quibus  progreditur.  Unde  ap- 
paret  quod  rationes  seminales  sint  natura- 
les  leges,  et  ita  videntur  esse  accidentales 
dispositiones  et  proprietates.  Sed  contra- 
rium  hujus  videtur  ex  eo  quod  rursus  su- 
per  Genesim*  loquitur  Augustinus,  quod  et  Meriiode 
supra  distinctione  septima  continetur  :  Is-  ^™1''*  K 
ta  quippe  originaliler  ac  primordialiter  in  in  fine. 
quadam  elementorum  textura  jam  cuncta 
creata  sunt,  atque  acceptis  opporlunitali- 
bus  prodeunt.  Talis  autem  textura  videtur 
non  aliud  esse  quam  ipsa?met  rerum  es- 

C  sentiae  inchoatae,  ac  ipsi  materia?  radica- 
liter  concreata?.  —  Ilerum,  quarto  super 
Genesim  disserit  Augustinus  :  Omnia  hacc 
ex  illis  insitis  rationibus  quas  tanquam 
seminaliter  in  mundo  sparsit,  prodierunt. 
Ergo  ratio  causalis  et  ratio  seminalis  sunt 
idem  in  re.  —  Denique  libro  de  Trinitate 
Augustinus  fatetur  :  Omnium  quippe  re- 
ruin  quae  corporaliter  visibiliterque  na- 
scuntur,  occulta  quaedam  semina  in  cor- 
poreis  mundi  hujus  elementis  latent.  Ipse 
namque  Creator  universorum  creator  est 

D  invisibilium  seminum  :  quia  quaecumque 
nascendo  ad  nostros  prodeunt  oculos,  ex 
occultis  illis  seminibus  sumunt  progredi- 
endi  primordia,  ac  debita?  magnitudinis 
incrementa,  et  figurarum  sive  formarum 
distinctiones.  Ex  quibus  elicitur,  quod  ra- 
tiones  istae  seminales  sunt  originales  et 
causales  rerum  radiees,  et  quasi  immedi- 
ati  ac  proprii  quidam  effectus  ac  emana- 
tiones  idealium  exemplarium  atque  sim- 
pliciter  primordialium  rationum  mentis 
divinae;  et  videnlur   realiter  esse  forma? 


AN   OMNIUM   RERUM   QUjE   FIUNT,    SINT   PONENDJE   IN   MATERIA   RATIONES    SEMINALES 


107 


in  materia  inchoatae,  quum  aliud  nihil  in 
materia  videatur  posse  assignari,  imo  nec 
fingi,  quod  sit  omnium  horum  nascentium 
causa  ita  intrinseca,  radicalis,  fontana  et 
quasi  coelementaris. 

summ.iii.  Ad  haec  respondet  Albertus  :  Quemad- 
-*  ?"  ■  q-  modum  ait  Glossa  Genesis  primo  super  il- 
Gen.  i,  i.  lud,  In  principio  creavit  Deus  coelum  et 
terram,  Deus  quatuor  modis  operatur.  Pri- 
mo,  in  Verbo  seterno,  in  quo  omnia  aeter- 
naliter  praedefinita  sunt,  disposita  et  prae- 
visa.  Secundo,  in  materia  et  forma,  juxta 
Eccii. xvin,  illud  Ecclesiastici  :  Qui  vivit  in  aeternum, 
creavit  omnia  simul.  Tertio,  in  operibus 
sex  dierum  novas  creaturas  distinxit.Quar- 
to,  ex  primordialibus  seminibus  non  inco- 
gnitae  oriuntur  naturae,  et  natae  ne  pereant 
saepius  reparantur  seu  reformantur.  Sic 
quatuor  sunt  rationes  causales,  quae  sub 
eisdem  differentiis  exprimuntur.  Rationes 
namque  quae  sunt  in  Verbo  aeterno,  simpli- 
citer  primordiales  et  exemplares  vocantur, 
in  quibus  omnia  aeternaliter  praeluxerunt, 
in  quibus  praedefinitum  est,  quid,  quando, 
ubi,  et  qualiter  ad  esse  perveniat  unum- 
quodque.  Illae  etenim  ab  aeterno  sunt,  et 
in  illis  primo  orsus  est  Deus  quidquid  in 
operibus  naturae  et  gratiae  ac  gloriae  natu- 
raliter  aut  supernaturaliter  operatur.  —  De 
secundo  modo  scribit  Augustinus  super 
Gen.  11,  s.  illud  Geneseos,  Et  omne  virgultum  agri 
antequam  oriretur  in  terra  :  Intelligitur 
terra  causaliter  produxisse  herbam  et  li- 
gnum,  id  est,  virtutem  producendi  acce- 
pisse,  in  qua  tanquam  in  radice  facta  erant 
quae  per  tempora  erant  futura.  Fecit  ergo 
ea  Deus  antequam  essent  secundum  forma- 
bilitatem  materiae,  quae  consequenter  erant 
exsecutive  formanda.  Et  ista?  rationes  quas 
Deus  sic  indidit  materiae  quatuor  elemen- 
torum,  secundum  Augustinum,  radicales 
vocantur,  quoniam  aliaj,  scilicet  rationes 
seminales  radicantur  in  eis  ;  nec  vocantur 
primordiales  simpliciter,  sed  secundum 
quid,  utpote  quoad  rationes  seminales  se- 
quentes.  —  Tertiae  sunt  rationes  distincti- 
vae  et  ornativae,  per  quas  unumquodque 


A  distinctionem  sortitur,  atque  ad  suum  lo- 
cum  et  actum  movetur.  —  Quarto  modo  di- 
cuntur  raliones  seminales,quas  Deus  indi- 
dit  naturae,  ut  ex  similibus  similia  valeat 
procreare,quum  dixit:  Germinet  terra  her-  Gen. ,,  n. 
bam  virentem ;  et  quum  dixit  hominibus 
ac  jumentis  :  Crescite  et  multiplicamini,  ibid.ii.is. 
etc.  Rationesque   istae  sunt  aliquo  modo 
efficientes  in  virtute  primi  principii,  nec 
sunt  primordiales  nisi  quoad  ea  quae  ori- 
untur  ex  eis. 
Verumtamen  ante  has  tres  rationes,  vi- 

B  delicet  ante  rationes  radicales  et  distin- 
ctivas  ac  seminales,  insunt  omni  naturae 
creatae  rationes  obedientiales,  secundum 
quas  (ut  Augustinus  testatur)  nihil  justius, 
nihil  rationabilius,  quam  ut  omnis  creatu- 
ra  suo  obediat  Creatori  in  omni  quod  ipse 
voluerit.  Quae  rationes  quamvis  obedien- 
tialiter  sint  in  creatura,  causaliter  tamen 
sunt  in  Creatore  :  quoniam  solo  Creatore 
causante  deducuntur  in  actum.  Denique 
praefatae  rationes  realiter  coincidere  pos- 
sunt,    sed   differunt    ratione    formali,   et 

C  respectu  diversorum  nomina  sortiuntur 
diversa.  Sed  ad  ea  quae  miraculose  et  su- 
pernaturaliter  fiunt,  non  sunt  proprie  in 
materia  rationes  seminales,  sed  obedien- 
tiales.  Sunt  itaque  rationes  simpliciter  pri- 
mordiales  et  ideales,  quae  sunt  in  Verbo 
aeterno.  Et  sunt  rationes  originales,  primi- 
tus  inditae  mundo.  Sunt  quoque  rationes 
obedientiales,  quae  sunt  in  creatura,  prout 
secundum  rationem  debiti  ad  Creatorem 
refertur.  Sunt  item  rationes  radicales,  se- 
cundum  quas  elementata  omnia  radican- 

D  tur  in  rationibus  virtutum  elementorum. 
Et  sunt  rationes  naturales  quae  e  principio 
intrinseco,  quod  est  natura,  faciunt  pullu- 
lare  consimile.  Sunt  praeterea  rationes  se- 
minales  secundum  quas  ex  similibus  in 
specie  et  forma  producuntur  similia.  Sunt 
etiam  rationes  causales,  secundum  quas 
tam  ex  causa  supernaturali  quae  Deus  est, 
quam  ex  inferioribus  et  naturalibus  causis 
rationabiliter  procedunt  causata. 

Praeterea   possibilitates   seu   habilitates 
rerum  considerari  queunt  dupliciter.  Pri- 


1G8 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XVIII  ;    QU.EST.    II 


mo,  penes  primam  radieem  possibilitatis  A 
obedientia?,secundum  quam  unicuique  rei 
creatae  inest,  non  ut  ex  ea  fiat,  sed  ut  ex 
ea  fieri  possit  quidquid  Deus  voluerit.  Sic- 
que  possibilitas  tam  ad  consuetum  cur- 
sum  naturae  quam  ad  miracula,  in  principio 
conditionis  inserta  est  materia?  naturali. 
Potest  etiam  considerari  secundum  poten- 
tiam  ad  actum  relalam,  virtute  educentis 
potentiam  ad  actum  :  qua?  virtus  secun- 
dum  causales  rationes  causa?  efficienlis 
determinatur.  Et  sic  quod  consueto  cursu 
natura?  fit,  materiae  naturali  est  insitum.  B 
Quod  autem  miraculose  fit,  in  dispositione 
ac  omnipotentia  Dei  absconditum  est.  Dis- 
posuit  etenim  ab  aeterno  in  Verbo  sibi  co- 
aeterno,  quid,  ex  quo,  et  quando  aliquid 
talium  faceret  :  contra  quam  dispositio- 
nem,  ut  dicit  Augustinus,  nil  unquam  fe- 
cit  aut  faciet.  Itaque  potentiae  seu  virtutes 
vel  rationes  ad  miracula  non  sunt  materi;e 
inditac  nisi  per  obedientialem  potentiam. 

Postremo,  omnes  potentiae  sive  sint  se- 
cundum  rationes  seminales,  sive  secun- 
dum  rationes  causales  ad  causam  quae  su-  C 
per  naturam  est,  sive  secundum  rationes 
obedientiales  creatura?  ad  Creatorem,  ab 
exordio  creationis  simul  sunt  insita?  mate- 
riae  a  Creatore.  Et  quamvis  potentiae  illa? 
sint  genere  una,  diversae  tamen  sunt  spe- 
cie  :  potentiae  namque,  praesertim  passivar, 
determinantur  per  actus,  ut  secundo  de 
Anima  dicitur.  Conformiter,  potentia  obe- 
dientialis  est  una  et  plures.  Porro  semen 
se  habet  et  in  ratione  causae  materialis  ad 
actum  dispositae,  atque  in  ratione  causa? 
efficientis,  et  in  ratione  formae  per  virtu-  D 
tem  formativam  quae  est  in  ea.  —  Haec  Al- 
bertus  in  Summa. 

Porro  in  libro  de  Coa?qua?vis,tractatu  de 
Materia,  breviter  de  his  aliqua  tangit,  qua? 
infra  poterunt  tangi.  —  In  libro  quoque 
de  Homine,  circa  finem  :  Secundum  Augu- 
stinum,  inquit,  tria  inveniuntur  differentia 
secundum  rationem,videlicet:causa?  semi- 
nales,  rationes  causales,  et  causae  simpli- 
citer.  Et  causae  seminales  proprie  refe- 
runtur  ad  naturam  seminantem,  sive  in 


generatione  univoca,  sive  in  generatione 
aequivoca,  sive  in  generatione  per  putre- 
factionem.Rationes  vero  causales  sunt  sim- 
plices,  et  sunt  in  materia  quoad  ea  quae 
ad  aliquem  finem  rationis  educuntur  de 
illa,  operatione  intrinseca,  scilicet  natu- 
rali,  aut  extrinseca,  ut  arle  seu  voluntate 
divina.  Causae  autem  simpliciter,  sunt  ma- 
terialis  causa,  formalis,  efficiens  et  finalis. 
Augustinus  tamen  interdum  ponit  unum 
istorum  pro  alio,  et  asserit  haec  esse  in- 
serta  seu  indita  et  concreata  materiae.  — 
Denique  in  commentario  suo  super  librum 
de  Causis,  hinc  inde  insinuat  formas  na- 
turales  educibiles  esse  in  materia  inchoa- 
tas,  et  habere  ibi  esse  formale  formabile, 
quod  est  quasi  esse  confusum,  incomple- 
tum  seu  indeterminatum,  quemadmodum 
species  seu  differentiae  habent  in  genere 
esse  formale  formabile  indistinctum,  ut 
rationale  et  irrationale  in  animali. 

Praeterea,  Udalricus  in  his  Alberto  con- 
sentiens,  multa  de  his  scribit  in  Summa 
sua,  libro  quarto,  satis  obscure  et  prolixe 
tractans  de  his ;  quod  tamen  plane  et  bre- 
viler  exprimi  potuisset.  Itaque  verbis  saepe 
reiteratis  evolvit,  qualiter  forma  aliter  ha- 
bet  esse  in  lumine  primae  causae,  in  qua 
per  esse  ideale  relucet;et  iri  luminibus 
intelligentiarum,  qua?  per  suorum  orbium 
molus  formas  educunt ;  et  in  materia  in 
qua  recepta  est.  Ponit  autem  inchoationem 
formarum,  sicut  Albertus,  asserens  formas 
in  materia  inchoatas,  et  esse  ibi  in  poten- 
tia  habituali  formali,  et  in  habitu  quodam 
formabili.  Qua?dain  (inquit)  forma?  sunt 
causa?  atque  principia,  ut  omnes  formae 
naturales,  qua?  de  potentia  educuntur  ma- 
teria?.  Et  ha?  habent  triplex  esse,  videlicet 
esse  privationis,  quum  sint  in  materia  po- 
tentia  confusa  habituali.  Secundo  habent 
esse  cujusdam  fieri,  ut  dum  sunt  in  motu 
egressus  potentia?  :  sicque  habent  ratio- 
nem  principii.  Tertio  habent  esse  quietum 
et  perfectum  in  termino  motus  :  et  ita 
sunt  causa?  esse  compositi.  Hinc  secun- 
dum  Platonem,  materia  transumptive  di- 
citur  mater,  quoniam  praeconcepit  in  se 


AN   OMNIUM  RERUM   QVM   FIUNT,    SINT   PONEND^E   IN   MATERIA   RATIONES    SEMINALES 


169 


formam,  quae  quasi  pariendo  producitur,  A 
quando  ex  ipsa  de  potentia  ad  actum  edu- 
citur. 

Quod  autem  materia  potentia  habitus 
confusi  habeat  in  se  formam  secundum 
esse  incompletum,  probatur  per  hoc,  quod 
in  generatione  rei  ex  materia,  vel  tota  for- 
ma  est  in  materia,  sed  propter  dispositio- 
nes  contrarias  non  apparet,  ita  quod  effi- 
ciens  causa  non  movet  ad  formam,  sed 
tantum  removet  a  materia  contrarias  dis- 
positiones,  ut  forma  effulgeat ;  vel  tota 
forma  est  ab  extra  a  datore  formarum,  ita  B 
quod  totum  opus  naturae  non  est  nisi  prae- 
paratio  materiae  ad  formam  recipiendam  ; 
vel  forma  est  partim  ab  intra,  et  partim 
ab  extra.  Primum  est  falsum  :  quia  ut  pro- 
bat  Philosophus,  sic  generatio  non  esset 
nisi  alteratio,  ita  quod  forma  latens  egre- 
deretur  in  publicum,  quodlibet  quoque 
esset  in  quolibet.  Secundum  fuit  Platonis 
positio,  et  videtur  interdum  Avicenna  ei 
consentire ;  non  tamen  consentit,  quia  Io- 
quendo  de  principiis  corporis,  ponit  tria 
principia,  sicut  Philosophus.  Attamen  a  C 
quocumque  dicatur,  falsum  esse  probatur. 
Aut  enim  dicere  oporteret  quod  forma  de 
essentia  materiae  educatur,  ut  dicunt  qui 
materiam  et  formam  dicunt  esse  unam  es- 
sentiam  :  quod  falsum  est,  quum  sint  pri- 
mo  diversa,nec  actus  et  ejus  potentia  sunt 
idem  realiter.  Aut  dicere  oportebit,  quod 
forma  ex  nihilo  suae  essentiae  in  materiam 
inducatur  luce  datoris  formarum.  Sicque 
ex  nihilo  aliquid  fieret  secundum  natu- 
ram  :  quod  est  contra  communem  animi 
conceptionem  apud  omnes  philosophos.  D 
Nec  compositum  fieret  per  se,  sed  per  ac- 
cidens  :  quoniam  actus  datoris  formarum 
non  terminatur  ad  esse  compositi  per  se, 
sed  in  exsistentia  formae.  Nec  ipsum  com- 
positum  esset  unum,  quum  ista  sint  duo 
agentia  non  conjuncta,  utpote  intelligentia 
seu  dator  formae,  et  natura  quao  disposi- 
tiones  causat  materiae;  taliumque  duorum 
agentium  non  potest  esse  terminus  unus. 
Quae  omnia  impossibilia  sunt.  Ergo  ter- 
tium  membrum  est  verum.Vel  igitur  illud 


intelligitur  de  essentia  formae  tantum,  vel 
de  forma  secundum  duo  quae  sunt  in  ipsa, 
videlicet  essentia  et  esse.  Non  potest  dici 
primo  modo,  quoniam  forma  est  simplex 
essentia,  quae  partem  et  partem  non  ha- 
bet.  Ergo  secundus  sensus  est  verus,quod 
scilicet  forma  est  in  materia  per  essen- 
tiam,  secundum  esse  imperfectum  et  con- 
fusum  atque  potentiale,  et  ipsa  eadem 
numero  est  ab  extra  secundum  esse  suum 
actuale,  determinatum  et  perfectum,  per 
virtutem  formativam  agentis  immissam 
materiae,  quam  tangit  agens,  quemadmo- 
dum  semen  masculi  movet  sanguinem 
menstruum.  Quumque  utrumque  praedi- 
ctorum  dicat  totam  formam,  quamvis  non 
totaliter,  hinc  quidam  sub  eodem  sensu 
dicunt,  quod  non  sit  formae  pars  ab  intus, 
et  pars  ab  agente,  sed  quod  tota  forma  est 
ab  intus,  et  tota  est  ab  extra,  secundum 
esse  diversum.  —  Haec  Udalricus. 

Qui  in  tribus  pluribusve  capitulis  lo- 
quendo  de  his,videtur  propemodum  quasi 
Platonicus  factus,  affirmans  Platonem  de 
his  multa  vera  scripsisse,  nec  Aristotelem 
reprehendisse  sensum  aut  mentem  Plato- 
nis,  sed  verba  et  modum  loquendi,  quia 
sub  tegumentis  metaphorarum  in  natura- 
libus  est  locutus.  Fatetur  quoque  doctri- 
nam  istam  de  formarum  essentia,  distin- 
ctione  et  productione,  non  posse  plene 
exponi  nisi  ad  Platonicorum  dogmata  re- 
currendo. 

At  vero  Thomas  in  his  aliter  sentiens  : 
Emanatio  (inquit)  creaturarum  a  Deo  est 
sicut  exitus  artificiatorum  a  suo  artifice. 
Hinc  sicut  ab  arte  artificis  effluunt  formae 
artificiales  in  materiam,sic  ab  ideis  mentis 
divinae  fluunt  omnes  formae  et  virtutes 
naturales.  Sed  quia  secundum  B.  Diony- 
sium  secundo  de  Divinis  nominibus  capi- 
tulo,perfectiones  causatorum  praeexcellen- 
ter  insunt  causis,  potissime  primae  causa?, 
formac  receptae  in  materia  non  adaequant 
perfectionem  idealium  rationum  mentis 
aeternae.  Ideo  manet  in  Deo  virtus  aliter 
operandi  circa  creata,quibus  non  est  Crea- 
toris  omnipotentia  alligata.  Conformiter  in 


170 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.  —   DIST.   XVIII  ;    QU.EST.   II 


potestate  est  Dei  aliquid  posse  creatis  ad- 
dere,  subtrahere  et  mutare.  Verumtamen 
in  duobus  differt  operatio  Creatoris  ab 
operatione  creati  artificis.  Primo,  ex  parte 
materiae  :quia  quum  artifex  materiam  non 
producat,  sed  ex  praejacente  materia  ope- 
retur,  non  confert  materia?  potentiam  reci- 
piendi  formas  quas  materiae  influit;  verum 
Deus,  omnium  auctor,  non  solum  contulit 
rebus  virtutes  naturales  ac  formas,  imo 
etiam  potentiam  recipiendi  id  quod  ipse 
in  materia  facere  vult.  Secundo,  ex  parte 
formae  :  quoniam  formse  quas  artifex  in- 
troducit,  non  producunt  similes  sibi.  Nam 
lectus  putrescens  non  pullulat  in  lectum, 
sed  in  plantam.  Formae  autem  naturales 
producere  sibi  similes  queunt  :  hinc  pro- 
prietatem  seminis  habent,  et  seminales 
possunt  vocari.  Formae  itaque  rerum  prout 
in  arte  divina  et  increata  consistunt,  pri- 
mordiales  vocantur;  potentia  vero  indita 
rebus  ad  recipiendum  quod  divina  dispo- 
nit  voluntas,  nominatur  a  quibusdam  ra- 
tiones  obedientiales,  ex  quibus  inest  ma- 
teria>  ut  ex  ea  fieri  queat  quod  voluerit 
Deus.  Ipsae  autem  virtutes  in  materia  po- 
sitee,  per  quas  naturales  fiunt  effectus,  ra- 
tiones  seminales  dicuntur.  Verum  quid  in 
rc  sint  rationes  hee  seminales,  a  diversis 
diversimode  assignatur. 

Quidam  namque  affirmant,  quod  forma 
speciei  non  recipitur  in  materia  nisi  me- 
diante  generis  forma,  in  tantum  ut  sit  alia 
numero  forma  per  quam  ignis  est  ignis,  et 
per  quam  est  corpus.  Sicque  formam  il- 
Iam  generalem  et  incompletam,  rationem 
seminalem  appellant  :  quia  per  talem  for- 
mam  generalem  inest  materise  inclinatio 
ad  formas  specificas.  Quod  esse  non  po- 
p.  i30C,  d.  test,  quum  supra  probatum  sit  plures  for- 
mas  substantiales  in  eodem  simul  esse 
non  posse. 

Hinc  alii  dicunt,  quod  quum  omnes  for- 
mae  (seeundum  Philosophum)  de  potentia 
materise  educantur.oportet  in  materia  ipsas 
praeexsistere  formas  secundum  quamdam 
inchoationem ;  et  quia  non  sunt  in  esse 
suo  perfecto,  non  habent  virtutem  agendi 


A  completam  :  hinc  nec  exire  valent  in  ac- 
tum,  nisi  sit  agens  exterius  quod  formam 
incompletam  excitet  ad  agendum,  quate- 
nus  cooperetur  exteriori  agenti.  Alias  non 
esset  generatio  naturalis,  sed  violenta  : 
quia  ut  tertio  dicitur  Ethicorum,  violen- 
tum  est  cujus  principium  est  ab  extra,non 
conferente  vim  passo.  Has  igitur  virtutes 
et  formas  incompletas  nuncupant  rationes 
seminales,  quoniam  sunt  secundum  esse 
incompletum  in  materia,  sicut  virtus  for- 
mativa  in  semine.  —  Sed  hoc  non  videtur 

B  verum.  Nam  quamvis  forma3  educantur  de 
potentia  materia?,  illa  tamen  potentia  non 
est  activa,  sed  passiva  dumtaxat.  Quemad- 
modum  etenim,  ut  Commentator  ait  Phy- 
sicorum  octavo,  in  rnotu  locali  oportet 
aliud  esse  movens,  et  aliud  motum,  simi- 
liter  in  motu  alterationis  :  ut  dum  corpus 
sanatur,  naluraliter  cor  est  sanans,  et  alia 
membra  sanata.  Hinc  sicut  corpora  sim- 
plicia  non  dicimus  a  se  ipsis  mota  secun- 
dum  locum,  quoniam  ignis  dividi  nequit 
in  movens  et  motum;  sic  quoque  non  po- 

C  test  esse  alteratum  ex  se,  quasi  aliqua  po- 
tentia  exsistens  in  materia,  aliquo  modo 
in  ipsam  agat  materiam  in  qua  est,  ipsam 
educendo  in  actum.  Ctrumque  vero  con- 
tingit  in  animatis,  quia  sunt  mota  secun- 
dum  locum  ex  sc,  et  etiam  alterata.  Id- 
circo  in  aliis  rebus  sumi  non  potest  ratio 
seminalis,  sicut  in  animatis.  Nec  tamen 
sequitur,  si  in  materia  est  potentia  tantum 
passiva,  quod  non  sit  generatio  naturalis  : 
quia  materia  coadjuvat  ad  generationem 
non  agendo,  sed  in  quantum  est  habilis  ad 

D  recipiendum  hujusmodi  actionem  :  quae 
habilitas  appetitus  materia?  nominatur,  et 
inchoatio  forma?.  Non  enim  eodem  modo 
omnes  motus  dicuntur  naturales,  ut  se- 
cundo  Physicorum  et  primo  Cceli  Ioquitur 
Commentator;  sed  quidam  propter  princi- 
pium  activum  intus  exsistens,  ut  motus 
localis  gravium  ac  levium ;  quidam  pro- 
pter  principium  passivum,  quod  est  se- 
cundum  potentiam  ab  agente  naturali  na- 
tam  in  actum  educi,  sicut  in  generatione 
et  alteratione  simplicium  corporum.  Unde 


AN   OMNIUM   RERUM   QILE   FIUNT,    SINT   PONEND^E   1N   MATERIA   RATIONES    SEMINALES       171 


et  natura  in  materiam  ac  formam  dividi-  A 
tur.  Hinc  concedo,  quod  in  materia  nulla 
potentia  activa  est,  sed  tant.um  passiva  ; 
atque  quod  rationes  seminales  dicuntur 
virtutes  activa?  completae  in  natura  cum 
propriis  passivis,  ut  calor  et  frigus,  et  for- 
ma  ignis  et  virtus  solis.  Dicunturque  se- 
minales,  non  propter  imperfectum  esse 
quod  habeant,  sed  quia  individuis  rerum 
primo  creatis  collatae  sunt  per  opera  sex 
dierum,  quatenus  ex  eis  tanquam  ex  qui- 
busdam  seminibus  producerentur  et  mul- 
tiplicarentur  res  naturales.  B 

Hinc  hujusmodi  virtutes  activa?  in  na- 
tura  dicuntur  rationes,  non  quod  sint  in 
materia  per  modum  intentionis,  sed  quia 
ab  arte  producuntur  divina,  et  manet  in 
eis  ordo  ac  directio  intellectus  divini.sicut 
in  re  artificiata  manet  directio  artificis  in 
finem  determinatum.  —  Rationes  etiam 
seminales  dicuntur  materia?  indita?,  non 
quod  pra>exsistant  in  materia  ante  adven- 
tum  formae  completa?,  quasi  pertinentes  ad 
essentiam  materie?,  vel  ad  rationem  ejus, 
secundum  quod  est  materia,  sed  per  mo-  C 
dum  quo  etiam  formee  completa?  in  mate- 
ria  esse  dicuntur.  —  Sub  rationibus  quo- 
que  seminalibus  comprehenduntur  tam 
virtutes  activa?  quam  passiva?,  qua?  per 
agentia  naturalia  perfici  possunt  :  sicut  et 
in  generatione  animalis  semen  extento  no- 
mine  non  solum  dicitur  sperma,  sed  etiam 
menstruum.  —  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  parte,  qusestione  cen- 
tesima  decima  quinta  :  Denominationes, 
ait,  fieri  consueverunt  a  perfectiori,  ut 
fertur  secundo  de  Anima.  In  tota  autem  D 
natura  corporea  perfectiora  sunt  corpora 
viva  :  hinc  nomen  natura?  translatum  est 
a  viventibus  ad  omnes  res  naturales.  Nam 
et  nomen  natura?,  ut  quinto  Metaphysica? 
dicitur,  primo  impositum  fuit  ad  signifi- 
candum  generationem  viventium,  qua?  na- 
tivitas  appellatur.  Quumque  viventia  gene- 
rentur  ex  conjuncto  principio,  ut  pomum 
ex  arbore,  proles  ex  matre,  consequenter 
tractum  est  nomen  natura?  ad  omne  prin- 
cipium  motus  quod  est  in  eo  quod  mo- 


vetur.  Principia  autem  activa  et  passiva 
generationis  viventium  sunt  semina,  ex 
quibus  viventia  generantur.  Ideo  Augusti- 
nus  omnes  virtutes  activas  et  passivas, 
qua?.  sunt  principia  generationis  et  mo- 
tuum  naturalium  rerum,  rationes  nominat 
seminales.  Ha?  virtutes  primo  consideran- 
tur,  ut  sunt  in  Deo  secundum  rationes 
ideales ;  secundo,  ut  sunt  in  elementis 
mundi,  in  quibus  simul  a  principio  mundi 
produeta?  sunt,  ut  in  universalibus  causis ; 
ac  deinde  tertio,secundum  temporum  suc- 
cessiones  producuntur,  in  hac  planta,  et 
in  hoc  animali,  tanquam  in  particularibus 
causis;  quarto  sunt  in  seminibus  quae  ex 
animalibus  et  plantis  producuntur,  qua? 
denuo  comparantur  ad  alios  particulares 
effectus  sicut  primordiales  causa?  ad  pri- 
mos  effectus  productos.  Ha?c  in  Summa. 

Praeterea  in  Summa  contra  gentiles,  li- 
bro  secundo,  capitulo  quadragesimo  tertio 
probat,quod  prima  formarum  productio  et 
inductio  in  materiam,  non  sit  nisi  a  Deo. 
Primo,  nam  omne  quod  fit,  ad  hoc  fit  ut 
sit,  quum  fieri  sit  via  ad  esse.  Sic  ergo 
unicuique  creato  convenit  fieri,  sicut  sibi 
convenit  esse.  Esse  autem  non  convenit 
forina?  tantum,  nec  materiae  tantum,  sed 
composito  :  materia  namque  non  est  nisi 
in  potentia,  forma  vero  est  qua  aliquid 
est.  Solius  ergo  compositi  est  proprie  esse 
et  fieri,  non  materia?  pra?ter  formam.  Non 
ergo  est  aliud  agens  creans  materiam  so- 
lam,  et  aliud  formam  inducens. 

Amplius,  prima  formarum  inductio  non 
potest  esse  ab  aliquo  agente  per  motum 
tantum.  Omnis  enim  motus  ad  formam  est 
ex  forma  determinata  in  formam  determi- 
natam.  Quumque  materia  esse  non  valeat 
sine  omni  forma,  pra?supponitur  aliqua 
forma  in  materia.  Sed  omne  agens  ad  for- 
mam  solam  materialem.oportet  esse  agens 
per  motum.  Quum  enim  forma?  materia- 
Ies  non  sint  per  se  subsistentes,sed  earum 
esse  sit  in  esse  materia?,  non  possunt  pro- 
duci  in  esse,  nisi  vel  per  creationem  to- 
tius  compositi,  vel  per  transmutationem 
materia?  ad  talem  vel  talem  formam.  Im- 


172 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XVIII  ;    QUvEST.   II 


possibile  est  igitur  quod  prima  inductio 
formarum  in  materia  sit  ab  aliquo  creante 
formam  tantum,  sed  est  ab  eo  qui  est  cre- 
ator  totius  compositi. 

Amplius,  motus  ad  formam  est  natura- 
liter  posterior  motu  locali,  quum  sit  actus 
magis  imperfecti.  Posteriora  autem  in  en- 
tibus,  ordine  naturali  causantur  a  perfe- 
ctioribus.  Motus  ergo  ad  formam  causatur 
a  motu  secundum  locum.  Primus  vero  mo- 
tus  secundum  locum,  est  motus  coelestis. 
Omnis  ergo  motus  ad  formam  fit  mediante 
motu  ccelesti.  Ea  igitur  quae  non  possunt 
fieri  mediante  motu  ccelesti,  non  possunt 
fieri  ab  agente  non  valente  agere  nisi  per 
motum.  Per  motum  autem  ccelestem  non 
possunt  produci  multae  formae  sensibiles, 
nisi  mediantibus  principiis  determinatis 
suppositis,  quemadmodum  animalia  quae- 
dam  non  fiunt  nisi  ex  semine.  Ergo  prima 
institutio  harum  formarum,  ad  quarum 
productioneni  non  sufficit  motus  coelestis 
sine  praeexsistentia  similium  formarum  in 
specie,  oportet  quod  sit  a  solo  creante. 

Item,  sicut  idem  est  motus  localis  toti- 
us  et  partis,  ut  totius  terrae  et  glebae,  ita 
mutatio  generationis  est  eadem  totius  et 
partis.  Sed  partes  generabilium  et  corru- 
ptibilium  horum  generantur,  acquirentes 
formas  in  actu  a  formis  qute  sunt  in  ma- 
teria,  non  autem  a  formis  extra  materiam 
exsistentibus,  quum  oporteat  generans  es- 
se  simile  generato,  ut  probat  Philosophus 
septimo  Metaphysicae.  Neque  ergo  totalis 
acquisitio  formarum  in  materia  potest  fie- 
ri  per  motum  ab  aliqua  substantia  sepa- 
rata,  sed  oportet  hoc  fieri  vel  mediante 
agente  corporeo,  vel  a  causa  creante  quae 
agit  sine  motu.  Hinc  Genesis  primo  quum 
Moyses  dixisset  Deum  in  principio  coelum 
et  terram  creasse,  subdidit  quomodo  ipse 
omnia  in  propriis  formis  distinxit.  Alias 
demum  rationes  ad  idem  probandum  in- 
ducit  sanctus  Doctor  ibidem. 

At  vero  in  eadem  Summa,  libro  secun- 
do,  capitulo  octogesimo  nono  disserit  : 
Dici  non  potest  quod  in  semine  a  suo 
principio  sit  anima  secundum  completam 


A  suam  essentiam.  Sequeretur  enim  quod 
generatio  animalis  esset  per  solam  deci- 
sionem,  sicut  in  animalibus  annulosis  ex 
uno  fiunt  duo.  Nec  dici  potest,  ut  aliqui 
dicunt,  quod  quamvis  a  principio  decisio- 
nis  seminis  non  sit  anima  actu  in  semine 
propter  deficientiam  organorum,  est  ta- 
men  ibi  virtute :  et  primo  esse  ibi  animam 
plantae  in  actu,  quoniam  organizationem 
minorem  requirit;  deinde  eamdem  virtu- 
tem  fieri  animam  sensitivam,  organizatio- 
ne  sufficienti  peracta,  sicque  ulterius.  Se- 

B  queretur  enim  quod  aliqua  virtus  eadem 
numero,nunc  esset  anima  vegetativa,  post- 
modum  sensitiva,  etc,  sicque  forma  sub- 
stantialis  continue  magis  ac  magis  perfi- 
ceretur.  Et  sequeretur  ulterius  quod  non 
simul,  sed  successive  educeretur  forma 
substantialis  de  potentia  in  actum;  et  ul- 
tra  quod  generatio  esset  motus  continuus, 
sicut  alteratio  :  quae  omnia  sunt  absurda 
in  philosophia.  Hinc  virtus  quae  dicitur 
formativa,  et  cum  semine  deciditur,  non 
est  anima,  nec  in  processu  generationis  fit 

C  anima;  sed  quum  ipsa  fundetur  in  spiritu 
corporali,  ut  in  proprio  subjecto,  cujus 
spiritus  est  semen  contentivum  tanquam 
quoddam  spumosum,  operatur  formatio- 
nem  corporis,  prout  agit  ex  virtute  animae 
patris,  cui  attribuitur  generatio  ut  princi- 
pali  generanti,  non  ex  virtute  seu  vi  ani- 
ma?  concepti,etiam  postquam  anima  ei  in- 
est.  Non  enim  conceptum  gignit  se  ipsum, 
sed  generalur  a  patre.  —  Haec  ibi. 

Et  de  his  alibi  multa  conscribit  :  Quia 
si  forma  substantialis  realiter  esset  in  ma- 

D  teria  inchoata,  reciperet  magis  et  minus, 
et  perficeretur  paulatim.  ut  qualitates,  etc. 
Amplius  Petrus  :  Quaeritur,  inquit,  qua- 
liter  distinguantur  rationes  primordiales, 
rationes  causales,  rationes  naturales,  et 
rationes  seminales.  Dicendum  :  Nihil  fit 
cujus  ortum  legitima  causa  non  praecedat, 
secundum  Platonem.  Causa  autem  ratio 
appellatur.  Causa  vero  aut  est  generalis  et 
indeterminata  respectu  diversorum  effe- 
ctuum,  aut  specialis  et  determinata.  Si  ge- 
neralis  et  indelerminata,aut  ergo  est  primi 


AN   OMNIUM  RERUM   QU^    FIUNT,    SINT   PONEND/E   IN   MATERIA   RATIONES    SEMINALES 


173 


opificis  :  et  haec  proprie  dicitur  primor- 
dialis ;  aut  secundaria,  quae  est  in  rebus 
conditis,  qua  Deus  facit  de  eis  quod  vult  : 
et  haec  proprie  nuncupatur  ratio  causalis. 
Si  specialis  et  determinata,  aut  ergo  ex- 
trinseca,  ut  homo  causa  est  hominis  :  et 
haec  est  proprie  ratio  seu  causa  naturalis  ; 
aut  intrinseca,  ut  semen  hominis  :  et  hsec 
est  ratio  seminalis.  In  costa  autem  Adae 
non  fuit  ratio  naturalis  aut  seminalis,  ut 
ex  ipsa  fieret  Eva,  quia  in  illa  costa  non 
fuit  ad  hoc  activum  principium,aut  dispo- 
sitio  naturalis  :  ideo  factum  est  hoc  se- 
cundum  rationem  causalem  et  primordi- 
alem.  Praeterea  aliqui  dicunt,  quod  ratio 
seminalis  in  materia  non  est  aliqua  forma 
activa,sed  dispositio  solum  passiva  ad  for- 
mam  recipiendam  :  quoniam  ratio  semi- 
nalis  dicit  principium  materiale;  materia 
autem  habet  rationem  passivi,  non  activi, 
etc.  —  Hssc  Petrus  prosequitur  prout  ex 
Scripto  Thomae  inductum  est,  et  narrat 
opiniones  diversas,  magisque  consentire 
videtur  opinioni  Alberti,  solvendo  objecta 
contra  eam. 

Richardus  quoque  circa  haec  scribit :  Ra- 
tio  (inquiens)  seminalis  potest  accipi  pro- 
prie,  atque  communiter.  Primo  modo  est 
quaedam  vis  activa  in  semine,  connaturalis 
eidem,per  quam  materia  seminis  determi- 
natam  respicit  formam  seu  speciem,  et 
transmutatur  naturaliter  et  per  se  ad  for- 
mam  qua  in  specie  illa  reponitur.  Quod 
autem  sit  vis  activa,  insinuare  videtur  Au- 
gustinus  quinto  super  Genesim,  ubi  lo- 
quens  de  cujuscumque  arboris  pulchritu- 
dine,  quantum  ad  robur,  ramos,  frondes 
et  poma,  dicit  quod  in  semine  omnia  illa 
primitus  erant  non  mole,  sed  vi  potenti 
atque  causali.  Rursus,  tertio  super  Gene- 
sim  loquens  de  animalibus  quae  gignuntur 
de  cadaveribus  mortuorum,  ait  hoc  ideo 
fieri,  quoniam  in  corporibus  animantium 
est  quaedam  vis  naturalis  et  quasi  praese- 
minata  materia,  et  quodammodo  initiata 
primordia  animalium  quae  inde  nascuntur. 
Quod  item  per  eam  respiciat  materia  de- 
terminatam   speciem,  patet  per  Augusti- 


A  num,  nono  super  Genesim  protestantem  : 
Per  rationem  seminalem  ex  grano  tritici 
producitur  triticum,  et  non  faba;  atque  ex 
faba  oritur  faba,  non  triticum.  Ratio  igi- 
tur  seminalis  proprie  dicta,  non  est  prin- 
cipium  pure  potentiale,  quoniam  est  vis 
activa. 

Patet  quoque  quod  si  in  semine  fiat 
quandoque  aliqua  impressio  extranea,  non 
connaturalis,  per  quam  semen  interdum 
degenerat,  ita  ut  ex  grano  tritici  produca- 
tur  herba  ex  qua  oritur  granum  non  triti- 

B  ceum,quod  talis  impressio  non  est  proprie 
ratio  seminalis  grani  triticei.  Patet  etiam 
quod  ratio  seminalis  non  est  nisi  in  viven- 
tibus  aliqua  vita,  vel  quae  vitam  habue- 
runt,  aut  ex  re  vivente  producta  sunt  : 
quia  de  solis  viventibus  dicitur  Genesis 
primo,  quod  habent  in  se  sementem  ge-  Cen.1,29 
neris  sui,  et  ratio  seminalis  non  est  pro- 
prie  nisi  in  semine.  Iterum  patet  quod  non 
est  quid  transmutabile  in  formam  mate- 
riae  inducendam,  quia  quum  sit  vis  acti- 
va,  est  quaedam  forma  in  actu  ;  et  una 

C  forma  in  actu  sive  substantialis,  sive  ac- 
cidentalis,  non  transmutatur  naturaliter  in 
aliam.  Nec  potest  dici  quod  sit  tota  es- 
sentia  sub  esse  incompleto,  aut  aliqua 
portio  ejus  in  actu  imperfecto,  quae  in- 
troducenda  sit  in  materiam  seminis.  Nam 
quamvis  possibilitas  ad  formam  illam  sit 
connaturalis  materiae  seminis,  attamen  di- 
ci  non  potest  quod  dum  est  sub  forma  se- 
minis,  alia  forma  introducenda  aut  aliqua 
ejus  portio  sit  connaturalis  eidem.  Patet 
rursus  quod  ratio  seminalis  non  est  sub- 

D  stantialis  forma  seminis  :  quia  materia  per 
suam  substantialem  formam  non  transmu- 
tatur  ad  aliam  formam  naturaliter  per  se; 
nulla  enim  forma  naturaliter  per  se  agit 
ad  sui  corruptionem.  Materia  autem  semi- 
nis  per  rationem  seminalem  transmutatur 
naturaliter  et  per  se  ad  aliam  formam. 
Restat  ergo  quod  ratio  seminalis  proprie 
dicta,  sit  vis  activa  in  semine,  causata  a 
creante  aut  generante,  juvans  ad  servan- 
dum  in  materia  formam  illam  ad  quam 
determinavit   ac    transmutavit    materiam 


174 


IN   LIBRDM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XVIII  ;    QILEST.   II 


illam.  Unde  Philosophus  sextodecimo  de  A 
Animalibus,  loquens  de  formativa  virtute 
membrorum,  quam  asserit  esse  in  embry- 
one,  dicit  quod  sermo  dicentis  quod  illud 
quod  operatur  corrumpitur,  postquam  fe- 
cerit  omnia  membra,  est  falsus.  Nec  est 
intelligendum  quod  virtus  illa  sit  in  semi- 
ne,  ut  in  subjecto  :  quoniam  nulla  virtus 
naturalis  cxsistens  in  materia  mediante 
forma  substantiali,  ita  quod  sit  connatura- 
lis  composito,  agit  per  se  ad  corruptionem 
illius  formae.  Sed  vis  illa  subjective  est  in 
spiritu  corporeo  incluso  in  semine.  Hinc  B 
si  spiritus  ille  corrumperetur,  non  mane- 
ret  in  semine  ratio  seminalis. 

Si  vero  sumatur  communiter,  potest  dici 
etiam  de  principio  pure  potentiali,  trans- 
mutabili  in  formam  educibilem  per  natu- 
ram  de  potentia  materiae :  sicque  in  natura 
unius  elementi  est  ratio  seminalis  ad  for- 
mam  alterius  elementi,  atque  in  elementis 
ad  ea  qua?  naturaliter  producuntur  ex  eis. 
Et  secundum  hunc  sensum  aliquando  lo- 
quitur  Augustinus  de  ratione  seminali. 
Communiter  etiam  accipi  potest  pro  in-  C 
fluentia  recepta  in  materia  unius  elementi 
ab  alio,  et  item  pro  quadam  possibilitate 
obedientiali,  quae  est  in  materia  ad  hoc  ut 
Deus  de  ea  et  ex  ea  faciat  quidquid  volu- 
erit.  —  Haec  Richardus. 

Cujus  positio  consonat  Thomae,  quoad 
inchoationem  formarum,  dempto  quod  ra- 
tionem  seminalem  asserit  esse  proprie  viin 
activam,  non  pure  potentialem  seu  passi- 
vum  principium. 

Praeterea,  Bonaventura  de  his  scribit 
prolixe,  sed  quae  scribit  sententialiter  pro  D 
maxima  parte  sunt  introducta. Itaque  inter 
cetera  scribit  :  Constat  (dicens)  rationem 
seminalem  esse  potentiam  activam  materiae 
inditam.  Item  constat  potentiam  hanc  acti- 
vam  esse  essentiam  formae,  quum  ex  ea  fiat 
forma  operatione  naturae,  quse  non  producit 
aliquid  ex  nihilo.  Hinc  rationabiliter  poni- 
tur,quod  ratio  seminalis  est  essentia  formae 
substantialis  educendae,differens  ab  illa  se- 
cundum  esse  completum  et  incompletum, 
sive  secundum  esse  in  potentia  et  in  actu. 


Deinde  inquirit,  an  ratio  seminalis  sit 
forma  universalis  vel  particularis,  prout 
supra  de  hoc  duae  opiniones  sunt  tactae, 
quarum  utramque  dicit  esse  magnorum  et 
valde  probabilem.  —  Sed  ut  supra  proba- 
tum  est,  opinio  dicentium  quod  sit  forma 
universalis,  stare  non  valet.  Unde  et  Bo- 
naventura  magis  declinat  ad  aliam. 

Porro  quae  hic  dicit  de  inchoatione  for- 
marum,  consonant  his  quae  supra,  distin-  t.  xxr,  i 
ctione  septima,  qua?stione  quinta,  ex  Scri- 4"iA  cl! 
pto  ejus  prolata  sunt.  Apertissime  quippe 
ponit  hanc  inchoationem,  in  tantum  ut 
fateatur  formam  eductam  et  completam, 
formae  educenda?  et  inchoatae  esse  coele- 
mentalem  seu  consubstantialem,  nec  dif- 
ferre  realiter  quantum  ad  quidditatem, 
sed  quoad  esse  completum  et  incomple- 
tum,  quemadmodum  differunt  rosa  et  glo- 
bus  ejus  :  sicque  ex  forma  inchoata  sit 
forma  completa,  ut  ly  ex  dicat  consub- 
stantialitatem,  sicut  ex  globo  fit  rosa.  — 
Haec  quoque  opinio  etiam  est  Alberti, 
quamvis  tam  expresse  et  evidenter  non 
dicat  haec. 

Amplius  super  his  scribens  Alexander, 
verba  commemorat  Augustini  diffuse  : 
Aliquid  (inquiens)  dicitur  esse  in  alio  se- 
minaliter  duplici  modo.  Primo  commu- 
niter,  et  sic  ratio  seminalis  vocatur,  quid- 
quid  inditum  est  creaturae  a  Creatore 
ab  exordio,  ut  de  illa  fieri  queat  :  sicque 
corpus  Evae  fuit  in  costa  Adae  secundum 
rationem  seminalem.  Secundo  proprie,  et 
sic  ratio  seminalis  appellatur  natura  insi- 
ta  rei,  qua  simile  a  simili,  cursu  naturali 
producitur,  ut  planta  de  planta,  granum 
de  grano. 

Insuper  quaerit,  utrum  vita  in  plantis  et 
brutis  sit  immediate  a  Deo.  Quocirca  re- 
citat  varias  opiniones  de  productione  for- 
marum,  de  origine  animarum,  de  parti- 
cipationibus  vitae.  Tandem  mentem  suam 
humiliter  exprimens,  praefatis  opinionibus 
reprobatis,  quarum  nihilo  minus  una  vi- 
detur  vera,  si  bene  intelligatur,  subjun- 
git  :  Aliter  videtur  insipientiae  meae  dicen- 
dum,  videlicet  quod  elementis  a  Creatore 


AN   OMNIUM  RERUM   QU^   FIUNT,    SINT   PONEND.E    IN   MATERIA    RATIONES    SEMINALES      175 


indita  est  quaedam  natura,  alia  a  natura 
elementari,  utpote  simplex  et  incorporea, 
ut  possit  esse  principium  substantiae  sim- 
plicis.  Unde  Philosophus  libro  de  Anima- 
libus,  omnia  ista  inferiora  dicit  virtute 
animae  esse  plena.  Augustinus  vero  ratio- 
nes  seminales  ait  inditas  mundo  sive  par- 
tibus  ejus,  quibus  mundus  est  gravidus, 
ex  quibus  opportunitate  accepta  prodeunt 
plantae  et  animalia,  non  tantum  secundum 
corpora,  sed  quodammodo  secundum  ani- 
mas.  Hinc  tertio  de  Trinitate  loquitur  Au- 
gustinus  :  Aliud  est,  ex  intimo  et  summo 
causarum  cardine  condere  atque  admini- 
strare  creaturam,  quod  solius  est  Creato- 
ris;  aliud,  juxta  distributas  ab  illo  vires 
aliquam  operationem  forinsecus  admove- 
re,  ut  tunc  vel  tunc,  sic  aut  sic,  exeat  quod 
creatur.  Ista  quippe  originaliter  ac  primor- 
dialiter  in  quadam  textura  elementorum 
cuncta  jam  creata  sunt,  sed  acceptis  op- 
portunitatibus  prodeunt.  Nam  sicut  matres 
gravidae  sunt  fetibus,  sic  mundus  causis 
nascentium,  quae  in  mundo  non  creantur 
nisi  a  summa  illa  essentia. 

Praeterea  virtus  primi  orbis  inferiorum- 
que  orbium  cooperatur  vitae  et  producti- 
oni  viventium.  Hinc  secundo  de  Ccelo  et 
mundo,  secundum  veterem  translationem, 
asseritur  quod  primus  orbis  est  principi- 
um  et  virtus  et  causa  in  vita  cujuslibet 
vivi,  plus  quam  alii  orbes;  et  per  naturam 
lucis  suae  quam  ubique  diffundit,  vitam 
et  motum  operatur  in  omnibus  in  quibus 
est  vita  et  motus  localis.  Sed  hoc  solum 
potest  esse  per  modum  disponentis  atque 
cooperantis  seu  adjuvantis,quoniam  quod- 
libet  corpus,  sive  cceleste,  sive  aliud,a  vir- 
tute  corporis  quinti  in  naturam  incorpo- 
ream  non  attingit.  Idcirco  non  potest  esse 
sicut  ex  quo  fiat  substantia  spiritualis,nec 
sicut  a  quo,  quum  sit  indignius  illa.  Ex 
his  igitur  partibus  mundi  quae  plenae  sunt 
virtute  animae  secundum  Philosophum,seu 
rationibus  seminalibus  secundum  Augusti- 
num,  opportunitate  accepta,  sicut  dum 
confluunt  virtus  primi  orbis  inferiorum- 
que  orbium,  et  virtus  generativa  in  planta 


A  et  in  animali,  virtus  quoque  simplex  indi- 
ta  elementis,  fit  corporis  organizatio,  et 
animae  sensitivae  ac  vegetativae  productio. 
Unde  Augustinus  :  Animalium  animse  non 
sunt  per  se  exsistentes  substantiae,  sed 
cum  carne  ipsa  et  carnis  vivacitate  na- 
scuntur. 

Quemadmodum  autem  Creator  ab  initio 
rerum  creavit  corporalium  substantiarum 
principia,scilicet  elementa;  ita,  in  elemen- 
tis  corporalibus  creavit  simplicium  sub- 
stantiarum,  quae  dependent  a  corpore,  ele- 

B  menta  sive  principia  quaedam.  Et  sicut 
corpora  ex  elementis  generantur,  elemen- 
ta  tamen  non  sunt  generata,  sed  creata; 
sic  animse  irrationales  habent  principia 
unde  generantur,  tamen  illa  principia  non 
sunt  generata,  sed  creata.  Et  iterum,  sicut 
corpora  quae  fiunt  ex  elementis,  sunt  cor- 
ruptibilia,  elementa  tamen  in  quae  resol- 
vuntur,  incorruptibilia;  sic  animae  vegeta- 
bilium  et  sensibilium  sunt  corruptibiles, 
semina  tamen  earum  incorruptibilia  sunt. 
—  Quamvis   autem   virtutes   seu   naturae 

C  simplices  elementis  impressae  modo  prae- 
tacto,  dici  valeant  corporales,  quoniam  in 
corporibus  seu  naturis  corporalibus  radi- 
cantur;  tamen  sunt  simplices,  quoniam 
corporea  carent  mole  :  et  ex  tali  corporali 
potest  fieri  spirituale,  scilicet  forma  seu 
anima,  non  autem  ex  corporali  molem 
habente.  Illam  ergo  naturam  incorporalem 
et  simplicem  dico  esse  principium  ex  quo 
est  ipsum  quod  est  animarum  hujusmodi, 
et  potest  illa  virtus  substantia  fieri.  —  Haec 
Alexander. 

D  Qui  de  his  loquitur  intricate  et  opina- 
tive,  nec  facile  innotescit  ex  verbis  ejus, 
an  velit  concedere  quod  formae  sint  sub- 
stantialiter  in  materia  inchoatae,  ut  ponit 
Bonaventura,  vel  potentialiter  tantum.  Mul- 
ta  quoque  occurrerent  circa  opinionem 
hanc  inquirenda  et  objieienda.  Sed  quia 
tam  modeste  et  sobrie  hsec  deprompsit,  ad 
aliorum  scripta  est  procedendum. 

Adhuc  autem  de  ista  materia  Doctor  so- 
lennis  quarto  Quodlibeto  scribit  diffuse  : 
Haec  (inquiens)  quinque  se  habent  per  or-    q.  14 


176 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XVIII  ;    QU.EST.    II 


dinem  in  eodem  :  materia,  potentia,  sub- 
jectum,  ratio  seminalis,  et  semen.  Materia 
nominat  quamdam  substantiam  absolutam, 
in  quantum  materia  per  essentiam  suam 
differt  a  qualibet  forma,  atque  a  qualibet 
dispositione  formali,  estque  fundamentum 
omnium  susceptivum.  Potentia  vero  nomi- 
nat  essentiam  maleria?  sub  quodam  respe- 
ctu  ad  formas  suscipiendas,  sub  indiffe- 
rentia  ad  omnes,  prout  non  est  in  motu, 
neque  in  transmutatione  ad  ullam  earum, 
neque  in  actu  sub  aliqua  earumdem,  nec 
ut  disposita  ad  transmutationem  in  ali- 
quam  formam  determinatam  :  sicque  po- 
tentia  dicit  respectum  in  essentia  materia? 
fundatum.  Subjectum  vero  appellatur  ipsa 
materia,  in  quantum  est  actu  sub  tali  for- 
ma :  qua?  materia  per  corruptionem  illius 
unica  transmutatione  et  immediate  trans- 
mutari  potest  in  aliam  formam  :  quod 
certum  est  non  semper  convenire  mate- 
ria?.  Nempe,  ut  asserit  Commentator,  aqua 
non  est  materia  aceti,  nisi  prius  mutetur 
in  vinum.  Et  juxta  hoc  distinguit  Philo- 
sophus  duplicem  materia?  potentiam,  pu- 
ta  propinquam  seu  immediatam,  et  remo- 
tam  seu  mediatam.  Ratio  autem  seminalis 
secundum  quod  de  ea  omnes  consenti- 
unt,  est  aliquid  in  materia,  aliud  ab  ejus 
essentia,  quod  inclinat  atque  determinat 
materiam  in  transmutationem  ad  actum 
forma?.  Semen  vero  proprie  appellatur  sub- 
jectum  quod  est  materia,  habens  in  se 
rationem  seminalem  per  alicujus  forma? 
determinationem,  ita  quod  non  nisi  sub 
illa  forma  habet  ratio  illa  esse  in  mate- 
ria,  quemadmodum  sperma  est  hominis 
semen. 

Est  itaque  quaestio,  utrum  rationes  se- 
minales  oporteat  ponere  qua?  sint  inchoa- 
tiones  formarum  in  materia  et  per  essen- 
tiam  aliquid  forma?  generanda?.  Necesse 
est  enim  ponere  eas,  si  fateamur  aliquid 
naturaliter  generari,  et  non  per  violenti- 
am  ueque  per  creationem,  sed  per  natu- 
ram  sicut  ex  materia.  Si  namque  nil  confe- 
rat  passum,  est  actio  violenta,non  generatio 
naturalis.  In  generatione  ergo  aliquid  con- 


A  fert  passum.  Et  id  quo  confert,  est  ratio 
seminalis  ac  nalurale  principium  intra. 
Quum  ergo  ratio  seminalis  sit  principium 
generationis  naluralis,  vel  tenet  se  ex  par- 
te  materia?  tantum,  aut  ex  parte  forma? 
lantum,  aut  certe  ex  parte  utriusque.  Et 
quamvis  aliqui  non  attendentes  nominis 
significationem  sicut  oportet,  dicant  quod 
pertineat  ad  materiam  solum,  ut  nihil 
aliud  sit  ratio  seminalis  quam  potentia 
seu  habilitas  in  materia  ad  formam,  aut 
quod  pertineat  ad  utrumque  simul,  ut  nil 

B  aliud  sit  quam  vis  potentia?  activa?  in  na- 
turalibus  rebus  cum  suis  passivis;  tamen 
si  ad  naturam  rei  significata?  attendamus, 
plane  apparet  nobis  quod  solum  pertineat 
ad  forma?  naturam.  Quuin  enim  formae 
proprium  sit  agere,  materia?  pati,  omne 
quod  habet  rationem  agentis,  ad  naturam 
pertinet  qua?  est  forma.  Tale  vero  est  ratio 
seminalis.  Est  quippe  ratio  seminalis,  po- 
tentia  seu  vis  activa  ducens  ad  speciem 
seu  formam  id  in  quo  est,  ut  vere  dici 
queat  natura.secundum  illud  secundi  Phy- 

C  sicorum  :  Natura  est  quo  pullulans  pullu- 
lat;  et  est  in  eo,  secundum  quod  verba 
resonant  Angustini  tertio  de  Trinitate,  et 
super  Genesim  tertio. 

Verum  quaestionis  hujus  est  difficultas, 
quid  per  rationem  hanc  seminalem  sit  in- 
telligendum,  quibusdam  dicentibus  quod 
sit  aliquid  forma?  in  materia  exsistens  na- 
turaliter  per  creationem,  ingenerabile  et 
incorruptibile  per  naturam,  sicut  et  ipsa 
substantia  materiae,  ne  generatio  sit  crea- 
tio,  et  ne  corruptio  sit  annihilatio.  Et  di- 

D  cunt.  quod  sit  quiddam  in  potentia  ad 
recipiendum  perfectionem  per  agens  ge- 
nerans,  educens  ipsum  per  transmutatio- 
nem  ad  actum,  ita  quod  ratio  seminalis 
sit  essentia  forma?  imperfecta?,  cui  per 
generationem  acquiritur  complementum, 
et  esse  in  actu.  Et  ad  hanc  suam  positio- 
nem  adducunt  et  applicant  omnia  verba 
Augustini  de  rationibus  seminalibus,tertio 
de  Trinitate,  et  nono  super  Genesim,  in 
quibus  tameu  nunquam  inveniunt  ratio- 
nem  seminalem  vocari  formam  aut  forma? 


AN   OMNIUM   RERUM   QVM   FIUNT,    SINT    PONENDiE   1N   MATERIA   RATIONES   SEMINALES      177 


inchoationem;  imo  semper  nominat  eam  A 
vim  vel  potentiam  seu  virtutem,  aut  hu- 
jusmodi  aliquid  quod  activi  principii  ra- 
tionem  importat. 

Verum  huic  opinioni  obviant  multae  dif- 
ficultates.  Si  enim  aliquid  formae  sit  in 
materia  ante  generationem,  ex  quo  forma 
generatur  seu  fit,  eo  modo  quo  sibi  con- 
venit  fieri  in  esse  completo,atque  in  quod 
per  corruptionem  resolvitur,  ne  generatio 
sit  ex  nihilo  et  corruptio  in  nihilum,  quae- 
ro  de  illo  quod  ita  per  generationem  ac- 
quiritur  super  id  quod  naturaliter  est  ma-  B 
teriae  inditum,  utrum  re  sit  idem  cum  illo 
quod  inditum  est,  differens  solum  penes 
esse  completum  et  incompletum,  an  sit 
aliquid  aliud  in  re.  Si  primo  modo,  tunc 
generatio  naturalis  non  est  transmutatio 
in  substantiam  seu  in  esse  substantiale, 
sed  accidentale  :  quia  ab  una  forma  sub- 
stantiali,secundum  rem  non  est  nisi  unum 
esse  substantiale,  quod  dat  forma  per  su- 
am  substantiam  statim  quum  habet  esse 
in  materia.  Vel  si  est  idem  esse  substan- 
tiale  prius  habitum  in  materia,  et  postea  C 
acquisitum  per  transmutationem  natura- 
lem,  differens  penes  esse  completum  et 
incompletum,tunc  forma  substantialis  sus- 
ciperet  magis  et  minus;  similiter  substan- 
tiale  esse  ipsius,  quoniam  esse  substantia- 
le  semper  et  uniformiter  sequitur  formam 
substantialem.  —  Praeterea  si  esset  incho- 
atio  formaj  in  materia  ante  generationem, 
tunc  subjectum  generationis  non  esset  ens 
in  potentia  et  materia  pura,  sed  compo- 
situm  ex  materia  et  forma  :  sicque  esse 
superveniens  ei  per  generationem,  esset  D 
ei  accidentale.  Propter  quod,  juxta  anti- 
quorum  errorem,  generatio  esset  alteratio 
magis  quam  generatio.  —  Insuper  de  illo 
esse,  quaero  an  sit  res  aliqua  absoluta,  aut 
respectus  quidam  in  re  quae  subjecta  est 
et  absoluta.  Secundum  dici  non  potest, 
quoniam  quum  relatio  non  sit  per  se  ter- 
minus  motus  aut  transmutationis,  oportet 
aliquid  aliud  in  materia  generari  super 
quod  fundetur  ille  respectus,  et  de  illo 
quaeretur  sicut  de  ipso  respectu,  eritque 

T.  22. 


processus  in  infinitum,  aut  stabitur  in 
absoluto.  Si  ergo  ponatur  res  absoluta,  re- 
dit  qutestio  prima,  an  sit  idem  re  cum 
forma  quae  praecedit  in  materia,  an  aliud. 
Si  idem  aut  absolutum  ess.e  ipsius,  ergo 
idem  re  absolute  prius  esset  in  re,  quam 
ei  per  generationem  esse  acquireretur,  et 
esset  idem  in  re  prius  posteriusque  se 
ipso.  Si  ergo  per  generationem  acquiritur 
aliqua  forma  seu  esse  super  id  quod  est 
ratio  seminalis  et  generationem  praecedit, 
oportet  quod  sit  res  absoluta  et  alia,  ita 
quod  nihil  suae  essentiae  pra?cedit  in  ma- 
teria,  atque  quod  essentialiter  differat  a 
forma  in  materia  praecedente,  seminalique 
ratione,  sicut  ab  ipsa  materia.  Hinc  rursus 
qusero  de  illo,an  generetur  ex  aliquo  quod 
in  suam  cadit  essentiam,  an  de  nihilo.  Non 
de  aliquo,  quoniam  per  positionem  forma 
prfficedens  in  materia  realiter  differt  ab 
ista  :  ergo  generatur  de  nihilo,  non  minus 
quam  si  nulla  forma  in  materia  praeces- 
sisse  dicatur.  Remanet  ergo  et  sequitur 
eadem  difficultas,  si  ponatur  inchoatio 
ista  formarum,  sicut  si  non  ponatur. 

Hanc  disputationem  copiosissime  pro- 
sequitur  doctor  ille,  inquirendo  an  forma 
ista  quae  de  potentia  materise  educitur,  sit 
eadem  numero  cum  forma  inchoata,  an 
eadem  specie.  Et  quidquid  horum  conce- 
datur,  multa  sequuntur  absurda.  Nempe 
si  omnium  rerum  producendarum  princi- 
pia  seminalia  naturaliter  essent  in  materia 
modo  praefato  a  creationis  exordio,  quum 
naturaliter  ex  qualibet  materia  quodlibet 
uniuscujusque  rei  naturalis  fieri  habeat, 
quamvis  per  transmutationes  intermedias 
multas,  quaelibet  ergo  forma  cujuslibet  rei 
ex  materia  generandae,  esset  seminaliter 
in  ipsa  materia.  Sicque  innumerabilium 
rerum  formee  inchoata?  essent  in  qualibet 
parte  materise;  imo  et  ea  quae  Deus  super- 
naturaliter  in  materia  operatur,  quae  ta- 
men  secundum  alium  modum  agendi  na- 
turaliter  fieri  valent  ab  ipso  et  a  causis 
secundis,  ipse  Deus  ex  seminalibus  ratio- 
nibus  et  formis  jam  in  materia  inchoatis 
operaretur.  —  Amplius,  si  forma  educta 

12 


178 


IN'    LlBlllM    11    SENTENTIARUM. 


blST.    XVIU  :    QU.EST.    II 


in  rationom  seminalem  resolvitur,  idem  A 
realiter  corrumperetur  et  maneret,  quum 
forma  illa  sit  realiter  idem  cum  forma 
inchoata  seu  ratione  seminali.  Itaque  se- 
cundum  Augustinum,  rationes  seminales 
proprie  nuncupantur  virtutes  in  semini- 
bus  exsistentes,  seu  in  his  quae  loco  sunt 
seminum.  —  Haec  Henricus.  Cujus  positio 
est,  quod  praeter  seminalem  rationem  ni- 
hil  de  essentia  formae  ante  ejus  eductio- 
nem  seu  productionem  in  materia  eon- 
tinetur;  non  tamen  creatur,  quia  ad  ejus 
productionem  praesupponilur  materia  cum  B 
vi  formativa  et  aliis  causis  secundis  cau- 
saliter  concurrentibus;  et  ipsum  compo- 
situm  proprie  generatur  ex  materia.  Ratio 
quoque  seminalis  est  activum  principium. 

Praeterea  Guillelmus  de  istis  hinc  inde 
aliqua  tangit.  Siquidem  prima  parte  de 
Gen.  1, 2.  Universo,  exponens  illud  Geneseos,  Terra 
autem  erat  inanis  et  vacua  :  Duo  sunt  (in- 
quit)  plenitudinis  genera.  Una  enim  ple- 
nitudo  est  interior,  et  ex  illa  fiunt  exube- 
rantise  generationum,  quemadmodum  vides 
ex  interna  quadam  plenitudine  exuberare  C 
et  quasi  eructare  generationes  vegetabi- 
lium  animaliumque  multorum.  Plenitudo 
secunda  vocatur  exterior.  prout  terra  fer- 
tur  plena  habitatoribus.  Terra  autem  ex 
sua  natura  est  sicca  et  frigida,  nec  inde 
est  productiva  :  ideo  postea  additae  sunt 
ei  virtutes  fecundae,  causales  et  produ- 
ctivaB. 

Rursus  in  eodem  volumine  asserit  :  Sol 
per  lucem  suam  colores  non  imprimit  su- 
perficiebus  corporum  quae  illustrat,  sed 
juvat  colores  qui  potentia  inexsistunt  cor-  D 
poribus  :  quemadmodum  calor  arenae  vel 
pulveris  non  imprimit  materiae  quae  est 
in  ovo  struthionis  formam  struthionis,  sed 
adjuvat  materiam  illam  ad  hoc  ut  exeat 
in  effectum  in  forma  struthionis.  Potentia 
namque  quae  est  in  materia  illa,  est  in- 
completa,  nec  sufficiens  per  semetipsam 
educere  in  effectum  formam  struthionis 
sine  adjutorio  caloris  :  sicut  vides  mani- 
feste  in  solis  calore,  quod  ipse  non  impri- 
mit  vegetabilium  formas,sed  adjuvat  semi- 


na  ad  hoc  ut  ex  eis  educantur  in  effectum 
ea  et  formae  eorum  quae  potentialiter  sunt 
in  ipsis  seminibus.  Verum  ut  intelligas  me 
de  possibilitatibus  et  receptibilitatibus  re- 
rum  creatarum  et  creandarum,  considera 
in  qualibet  specierum  :  quoniam  verbi 
gratia,  species  leonina  non  est  suscepti- 
bilis  perfectionis  humana?,  sive  sit  essen- 
tialis,  sive  accidentalis,  sive  spiritualis, 
seu  corporalis.  Nequaquam  ergo  intelli- 
gas  quod  possibilitates  seu  receptibilitates 
rerum  aplent  sive  modificent  sibi  influen- 
tias  descendentes  a  datore  perfectionum  : 
quin  potius  ipse  per  increatam  sapientiam 
suam  influit  super  unumquodque,  et  aptat 
atque  praestituit  illi  quod  sibi  conveniat 
de  suae  influentiis  largitatis.  —  Rursus  scri- 
bit  ibidem  :  Colores  a  sole  non  recipiunt 
[corpora].  sed  operatione  solis  juvanlur,  ut 
quod  in  potentia  habent,  educant  in  ac- 
tum.  Sic  et  semina  non  a  calore  aut  humo- 
re  reeipiunt  vegetabilium  aut  animalimn 
formas  :  illas  namque  imprimere  nullate- 
nus  possunt  calor  et  humor;  sed  seminum 
poteutialitas  adjuvatur  calore  atque  humo- 
re,  et  impedimenta  tolluntur  qua?  formas 
hujusmodi  prohiberent  exire  in  effectum 
seu  actum. 

In  his  verbis  videtur  hic  doctor  insinu- 
are  formas  in  materia  praeexsistere  quo- 
dammodo, prout  ex  Alberto  et  Bonaventura 
inductum  est.  Porro  quod  ait  possibilitates 
receptibilitatesque  rerum  non  modificare, 
neque  aptare  sibi  iufluentias  primae  cau- 
sae,  sed  econtrario,  videtur  multis  philo- 
sophorum  et  theologorum  auctoritatibus 
obviare,  dicentium  quod  causa  prima  uni- 
cuique  influit  juxta  illius  capacitatem  et 
dispositionem.  Et  Plato  asseruit  formas  in- 
fundi  juxta  merita,  id  est  dispositiones 
materiarum  seu  corporum.  Christus  quo- 
que  in  Evangelio  contestatur,  quod  domi- 
nus  unicuique  dedit  juxta  propriam  xir-  Matth.w, 
tutem,  id  est  capacitatem  seu  dignitatem.  tD' 
Circa  quod  ait  Hieronymus  :  Xon  pro  sua 
parcitate  aut  largitate  alteri  plus,  alteri 
minus  tribuens,  sed  pro  accipientium  vi- 
ribus.  Nihilo  minus  verbum  illud  Guillel- 


AN   OMNIUM   RKRUM   QU.E   FIUNT,    SINT   PONEND^E   1N  MATERIA   RATIONES    SEMINALES      179 


mi,si  rite  intelligatur.est  verum :  quoniam 
diversitas  capacitatum,  distinetio  graduum 
ordoque  rerum  originaliter  atque  causali- 
ter  ex  fonte  infinitae.  omnipotentisque  sa- 
pientiae  Dei  fluxerunt,  institutae  sunt  ac 
dependent. 

Insuper  Scotus  :  Utrum,  inquit,  in  ma- 
teria  sit  ratio  seminalis  ad  formam  natu- 
ralem  educendam  de  ipsa?  Quod  sic.  Quae- 
ro  enim,  an  aliquid  formae  praecedit  in 
materia,  an  nihil.  Si  nihil,  ergo  creatur, 
et  per  corruptionem  annihilatur.  A  quo 
enim  res  incipit,  in  illud  resolvitur.  Ergo 
agens  naturale  potest  creare  et  annihilare. 
Si  vero  aliquid  praecedit,  habetur  propo- 
situm.  Item  generatio  est  naturalis,  ergo 
liabet  in  se  principium  intrinsecum  natu- 
rale  activum  :  quia  ut  secundo  dicitur 
Physicorum,  natura  est  principium  quie- 
tis  et  motus  ejus  in  quo  est  per  se.  Natura 
quoque  magis  est  forma  quam  materia,  ut 
dicitur  ibi.  Ergo  oportet  quod  non  tantum 
sit  passivum  principium,  sed  activum.  U- 
lud  vero  activum  principium  non  est  for- 
ma  inducenda,  quoniam  nondum  est :  ergo 
est  inchoatio  formae,  quae  est  ratio  semi- 
nalis.  —  In  contrarium  est,  quia  si  est 
ratio  seminalis  ponenda  :  aut  est  eadem 
respectu  contrariarum  formarum  ;  aut  sin- 
gulae  rationes  seminales  sunt  singularum 
specificarum  formarum.  Non  potest  dici 
quod  sit  eadem  respectu  earum,  quia  in 
isto  non  conveniunt.  Si  vero  sint  singulae 
singularum,  vel  ergo  una  earum  informa- 
bit  materiam,  et  non  aliae.  Si  una,  ergo 
aliae  erunt  subsistentes.  Si  omnes  infor- 
mant  et  sunt  distinctae  secundum  speci- 
em,  tunc  ista  materia  est  informata  di- 
versis  formis  substantialibus  :  quod  est 
impossibile,  quia  non  magis  repugnat  for- 
mas  non  remissas  differentes  specie,  in- 
formare  materiam,  quam  remissas. 

Respondendum,  quod  in  materia  tria 
sunt,  utpote  :  potentia  passiva,  potentia  re- 
ceptiva,  et  actus.  Potentia  autem  passiva 
materiae  seu  ipsa  materia,  non  potest  esse 
ratio  seminalis,  imo  realiter  differunt.  Au- 
gustinus  namque  decimo  super  Genesim 


A  ait,  quod  Levi  fuit  in  Abraham,  et  etiam  Bebr.  ™, 
Christus,  secundum  Apostolum  septimo  ad  9' i0,  l4' 
Hebraeos;  sed  diversimode,quia  secundum 
Augustinum,  Levi  fuit  in  Abraham  secun- 
dum  rationem  seminalem,  Christus  vero 
non  fuit  in  Abraham  secundum  rationem 
seminalem,  sed  tantum  secundum  corpu- 
lentam  substantiam.  Uterque  tamen  fuit 
in  Abraham  secundum  passivam  poten- 
tiam  materiae,  imo  et  secundum  materi- 
am.  Non  ergo  materia  aut  passiva  ejus 
potentia,  est  ratio  seminalis.  Nec  ratio  se- 

B  minalis  est  receptiva  materiae  potentia  : 
quia  secundum  Augustinum  super  Gene- 
sim  (et  habetur  in  littera),  Deus  multa 
producit  de  materia,  ad  quae  non  fuit  ra- 
tio  seminalis  in  ea.  Sed  Deus  nihil  potest 
creare  vel  de  materia  producere,  ad  quod 
ipsa  non  sit  in  potentia  receptiva.  Opor- 
tet  ergo  quod  ratio  seminalis  sit  actus. 
Et  hujusmodi  actus  ponitur  a  quibusdam 
ejusdem  rationis  seu  essentiae  cum  forma 
inducenda,  quae  imperfecta  praeexsistens, 
est  ratio  seminalis,  et  quamvis  imperfe- 

C  cta,  tamen  nata  est  coagere  generanti  ex- 
trinseco  :  sicque  volunt  salvare,  quod  non 
sit  ibi  creatio,  sed  generatio  naturalis.  Sed 
contra  haec  arguo  :  Pars  formae  de  novo 
adveniens,  vel  praefuit  ibi,  aut  non.  Si 
non,  ergo  creatur;  si  sic,  ergo  nihil  no- 
vum  per  generationem  acquiritur  :  imo  et 
sic  quodlibet  esset  in  quolibet. 

Idcirco  dicendum,  quod  non  est  ibi  crea- 
tio,  quamvis  forma  non  fuerit  inchoata, 
quia  creatio  est  productio  omnein  aliam 
causalitatem  excludens,  tam  causae  mate- 

D  rialis,  quam  formalis  et  efficientis  creati, 
et  talis  productio  non  convenit  producenti 
creato.  Patet  ergo  responsio  ad  argumen- 
tum  de  creatione,  quod  licet  forma  ista 
perfecta  seu  nova  non  sit  de  aliquo,  prout 
ly  de  notat  circumstantiam  rei  materialis, 
tamen  ad  rationem  creationis  requiritur 
quod  nihil  praecesserit  necessario  requi- 
situm  ad  esse  suum.  Et  per  idem  patet 
responsio  de  annihilatione. 

Pra?terea,contuendum  quod  quaedam  pro- 
ducunt  dissimilia   sibi,  ut  agentia  aequi- 


180 


1N   LIBR.UJI   11   SENTENTIAKUM. 


DIST.    XVIII  ;    QO-EST.    II 


voca,  sicut  sol  ranam.  Alia  producunt  sibi 
similia  :  et  hoc  vel  immediate,  ut  ignis 
ignem ;  vel  mediate,  ut  mediante  propa- 
gatione.  In  primis  duobus  non  requiri- 
tur  ratio  seminalis,  mediante  qua  forma 
inducatur,  sed  in  tertio.  Nihil  enim  est 
dicere,  quod  ignis  producendo  ignem  in 
aqua  vel  de  aqua,  primo  causet  ibi  ratio- 
nem  seminalem,  quae  sibi  coagit  vel  uni- 
versali  agenti  :  quoniam  elementa  sunt 
imperfectissima  entia  in  genere  substan- 
tiae,  secundum  Commenlatorem  lertio  Coe- 
li.  Semen  vero  cujuslibet  entis  est  imper- 
fectius  eo.  Non  ergo  ratio  illa  seminalis 
ad  perfeclam  ageret  formam.  Iiursus,  Phi- 
losophus  septimodecimo  Metaphysicae  lo- 
quitur,  quod  sicut  in  artificialibus,  ita  in 
naturalibus  fit  aliquid  tantum  ab  extra, 
ut  ignis  ab  igne.  Igitur  non  praecessit  in 
materia  ratio  seminalis. 

Quaeritur  ergo  quid  sit  semen,  et  quid 
ratio  seminalis.  Dico,  quod  semen  est  cor- 
pus  cujus  forma  non  est  intenta  propter 
se,  sed  propter  alterum,  ut  ex  illo  aliquid 
generetur  simile  generanti.  Atque  ut  hoc 
melius  infelligalur,polest  distingui  duplex 
processus  in  nafura.  Unus  ascendendo,  ut 
a  forma  seminis  ad  formam  sauguinis,  et 
a  forma  sanguinis  ad  formam  embryonis  : 
et  iste  processus  est  ab  imperfecto  ad  per- 
fectius.  Alius  est  processus,  descendendo 
a  perfecto  ad  imperfectius,  resolvendo  vi- 
delicet  in  cadaver  aut  in  faeces,  sicque 
procedendo  usque  ad  elementa,  et  usque 
ad  materiam  primam.  Id  demum  a  quo 
incipit  natura  in  primo  processu,  est  se- 
men.  Constat  autem,  per  se  naturam  in 
eo  non  sistere,  sed  ultra  procedere  ascen- 
dendo  usque  ad  ultimam  formam  perfe- 
ctam ;  in  descendendo  quoque  non  sistit 
citra  ultimam.  Et  tota  natura  inferiorum 
istorum  est  huic  ordini  processuique  ad- 
stricta.  Semen  ergo  est  quoddam  corpus 
imperfectum,  a  generante  productum,  ut 
sit  via  ascendendi  ad  formas  ulteriores 
perfectas.  —  Porro  ratio  seminalis  est  ali- 
qua  forma  seminis,  in  quantum  est  se- 
men;  et  illa  vel  est  substantialis  forma  se- 


A  minis,  vel  qualitas  necessario  consequens 
eam.  Nec  semen,  nec  ratio  seminalis  sunt 
cofequaeva  materiae  :  quoniam  semen  fit 
ex  nutrimento,  in  quo  semine  est  ratio 
seminalis  ut  in  subjecto;  nec  semper  est 
semen  in  seminante,  quum  fiat  de  super- 
fluo  alimenti.  —  Haec  Scolus.  De  cujus 
dictis  quid  videatur,  paulo  posl  expri- 
metur. 

At  vero  Durandus  :  Videndum  est,  ait, 
an  aliquid  sit  in  materia  quod  convertatur 
in  forniam,  quia  hoc  aliqui  dixerunt  ra- 

B  tionem  seminalem.  Et  de  hoc  recitabimus 
opinionem  magis  novam,  quae  ponit  pu- 
rum  possibile  sua  corruptione  converti  in 
formam.  In  generatione,  inquiens,  natu- 
ralium  est  quatuor  considerare  per  ordi- 
nero  :  primo,  ipsum  nihil,  quod  est  totius 
entitatis  negatio;  secundo,  purum  possi- 
bile,  quod  de  proximo  se  habet  ad  nihil; 
tertio,  materiam;  quarto,  formam  substan- 
tialem.  Generatur  ergo  aliquid  (ut  dicunt) 
naturaliter  per  hoc  quod  purum  possibile 
quod  est  in  materia,  transmutatur  in  na- 

C  turam  formae  non  sua  perfectione,  id  est, 
non  per  hoc  quod  perficiatur  tanquam 
aliquid  exsistens  sub  forma,  et  perfectum 
seu  completum  per  formam  :  quia  quod 
ita  perficitur,  est  materia  qua?  manet  sub 
forma  rei  factae;  sed  transmutatur  in  for- 
mam  sua  corruptione,  nec  tamen  annihi- 
latur,  quoniam  virtualiter  manet  in  for- 
ma.  Istud  quoque  purum  possibile  dicunt 
multiplicari  multiplicatione  formarum,  in 
quas  est  transmutabile,  et  esse  minoris 
enlitatis  et  actualitatis   quam   materiam, 

D  quia  materia  manet  in  re  facta,  non  il- 
lud.  —  Cujus  opinionis  duplex  fuit  moti- 
vum.  Primum,  quia  timebant  quod  nisi 
aliquid  converteretur  in  naturam  formae, 
forma  crearetur.  Aliud,  quia  super  duo- 
decimum  Metaphysicae  ait  Averroes,  quod 
numerus  poteutiarum  est  secundum  nu- 
merum  specierum  generabilium  et  corru- 
ptibilium  :  quod  non  potest  de  materia 
accipi,  quum  ipsa  sit  una,  sed  (ut  dicunt) 
de  isto  puro  possibili. 
In  ista  opinione  (ait  Durandus)  sunt  in- 


AN   OMNIUM   RERUM   QtLE    FIUNT,    SINT   PONEND.E    IN   MATERIA   RATIONES    SEMINALES      181 


convenientia  tria.  Primum  est,  quia  quod 
dicunt  est  ficticium.  Philosophus  namque 
primo  Physicorum  inquirens  de  principiis 
naturalium  rerum,  nunquam  posuit  tale 
purum  possibile  nisi  materiam  ;  et  tamen 
si  esset,  posuisset,  quum  magis  requiratur 
ad  generationem  quam  privatio  de  qua 
tractat.  Augustinus  quoque  fatetur,  quod 
materia  facta  sit  prope  nihil  et  infimum 
entium,  estque  primum  subjectum  :  id- 
circo  est  pura  potentia.  Secundum  incon- 
veniens  est,  quod  sibimet  contradicunt.  Si 
enim  purum  istud  possibile,  est  minoris 
entitatis  quam  materia,  ergo  plus  distat 
a  forma  quam  ipsa  materia  :  idcirco  non 
potest  esse  medium  per  quod  forma  unitur 
materiae.  Tertium  inconveniens  est,  quo- 
niam  incidunt  in  id  quod  volunt  vitare. 
Nempe  si  purum  possibile  illud  corrum- 
pitur,  ergo  saltem  ordine  natura?  prius  est 
nihil  quam  forma  producatur  :  ergo  forma 
fit  ex  nihilo  seu  post  nihil. 

Hinc  dicendum,  quod  ante  generationem 
nil  in  materia  praeexsistit  quod  converta- 
tur  in  formam.  Quemadmodum  enim  for- 
ma  praeexsistit  in  potentia  passiva  mate- 
ria?,  sic,  imo  et  verius,  in  potentia  activa 
agentis;  et  tamen  in  potentia  activa  agen- 
tis  seu  generantis  non  praeexsistit  forma, 
ita  quod  ipsa  realiter  eadem  sit  in  illa,  aut 
aliquid  generantis  convertatur  in  ipsam  : 
minus  ergo  in  potentia  passiva  materia?. 
Porro  rationes  seminales  sunt  virtutes  ac- 
tiva?  et  passivae  rebus  collata?,  secundum 
quas  simile  generatur  ex  simili  :  sicut  in 
generatione  animalis  semen  vocatur  non 
solum  quod  ex  masculo  ministratur,  sed 
etiam  quod  ex  femina,  principalius  tamen 
illud  in  quo  est  virtus  activa.  —  Haec  Du- 
randus. 

Qui  quamvis  auctorem  hujus  recentioris 
opinionis  non  nominet,  tamen  in  Scripto 
ejus  fuit  annotatum  quod  esset  opinio  Sco- 
ti.  Verumtamen  ex  pra?inducta  Scoti  opi- 
nione  non  videtur  hoc  evidenter.  Nihilo 
minus  plura  sunt  scripta  seu  lectura?  Jo- 
annis  Scoti  super  Sententias,  et  forsan  in 
alia  sic  sensit  lectura.  Atque  ut  Durandus 


A  tangit,  opinio  illa  censetur  ficticium.  In 
pra?narrata  quoque  ejus  opinione  multa 
contenta  sunt  qua?  dictis  B.  Augustini  et 
communi  doctrina?  pra?allegatorum  con- 
trariari  videntur  :  ut  quod  ait  rationem 
seminalem  non  esse  coaevam  materia?,  et 
quod  ea  non  fiunt  ex  ratione  seminali 
quse  producuntur  a  simili  in  natura  im- 
mediata  productione,  ut  ignis  ex  igne.  Ra- 
tiones  namque  seminales  sunt  innata?  et 
concreata?  materia?,  secundum  Augustinum, 
qui  nono  super  Genesim  protestatur  :  Ho- 

B  rum  effectuum  ac  modorum  rationes  non 
tantum  in  Deo  primordialiter  a?ternaliter- 
que  consistunt,  imo  etiam  ab  ipso  rebus 
creatis  sunt  indita?  et  concreata?.  Itemque, 
elementa  hujus  mundi  habent  definitam 
vim  qualitatemque  suam,  qua  unumquod- 
que  valeat  aut  non  valeat  quid  de  quo 
fieri  possit  vel  non  possit.  Ex  his  velut 
rerum  primordiis,  omnia  qua?  gignuntur 
tempore  suo,  suos  exortus  sumunt  atque 
processus,  fines  quoque  et  decessiones 
generis  sui.  Unde  fit  ut  de  grano  tritici 

G  non  nascatur  faba,  sed  triticum.  Hunc  au- 
tem  motum  cursumque  naturalem  pote- 
stas  Creatoris  habet  apud  se,  potens  de  his 
omnibus  facere  aliud  quam  eorum  semi- 
nales  continent  rationes,  non  tamen  quod 
non  in  eis  posuit,  ut  ab  ipso  ex  eis  fieri 
queat.  Neque  enim  temeraria,  sed  sapien- 
tiali  virtute  omnipotens  est,  et  hoc  de 
unaquaque  re  in  tempore  suo  facit,  quod 
antea  in  ea  fecit  ut  fieri  possit.  Itemque, 
sicut  pra?habitum  est,  asserit  ipsum  mun-  p.  hsa. 
dum   seminalibus   rationibus   ab   exordio 

D  gravidum  exstitisse  ac  fecundum,  et  quid- 
quid  per  temporum  vices  producitur,  ab 
initio  rerum  originaliter,  causaliter  ac  se- 
minaliter  pra?stitutum  fuisse,  inditum  ac 
praefixum.  —  Rursum,  quod  in  materia  di- 
cit  esse  tria,  videlicet  potentiam  passivam, 
potentiam  receptivam,  et  actum,  non  vi- 
detur  rite  prolatum,  quum  potentia  pas- 
siva  et  receptiva  re  et  ratione  in  materia 
coincidere  videantur,  sicut  et  ipsum  re- 
cipere  dicitur  quoddam  pati,  atque  ob  hoc 
patientia   materia?   vocatur   passiva,  quia 


182 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XVIII  ;    QUjEST.   III 


formarum  est  receptiva.  Alia  plura  contra 
illam  opinionem  objici  possent,  prout  ex 
pra?habitis  verbis  Thomee,  Alberti,  Henrici 
et  Richardi  patet  legenti. 

Postremo,  inter  opiniones  narratas,  po- 
sitio  illa  Thoma?,  Henrici,  Richardi,  Du- 
randi,  rationabilior  esse  videtur  :  et  qua? 
contra  eam  objiciuntur,  satis  soluta  sunt. 


QUyESTIO   III 

TErtio  qua?ritur  hic  de  productione  Eva? 
quantum  ad  animam.  Et  circa  hoc  di- 
versi  varias  inserunt  qua?stiones,videlicet: 
An  omnium  hominum  sit  anima 
una,  an  omnes  animse  rationales 
simul  productee  sint,  an  animae  ra- 
tionales  producantur  immediate  a 
Deo,  et  utrum  sint  ex  traduce,  et 
an  animee  irrationales  ex  traduce 
nascantur. 

Verum  ad  has  quaestiones  jam  supra 
satis  videtur  responsum,  quia  probatum 
est  et  ostensum,  quod  impossibile  sit  in 
cunctis  hominibus  eumdem  numero  esse 
intellectum  seu  intellectivum  principium; 
quod  item  unumquodque  compositum  pro- 
priam  habet  formam  substantialem.  Os- 
tensum  est  insuper,  quod  intellectualis 
seu  rationalis  anima  creando  infunditur, 
et  infundendo  creatur,  et  quod  in  corpo- 
re,  non  extra  corpus  conveniat  ei  creari. 

dist.i,q.3.  Insuper  demonstratum  est,  quod  soli  al- 
tissimo  Deo  conveniat  per  creationem  pro- 
ducere;  quodque  erroneae  sint  opiniones 
dicentium,  quod  una  intelligentia  creave- 
rit  aliam,  et  quod  anima?  ab  intelligentiis 

dist.xv.q.a.  sint  creatae.  Jam  vero  ostensum  est,  quod 
animae  irrationales  et  formae  inferiores  de 
potentia  materia?  educantur,  ita  quod  par- 
tim  sunt  ab  intra,  partim  ab  extra  :  ideo 
non  sunt  creatae.  Nec  anima  rationalis  ex 
traduce  habet  originem,  et  de  hoc  ultimo 


dist.  xvii, 


Cf.f.iiOC 
D. 

dist.  xvn 
q.  3. 


aliquid  est  addendum. 
Quocirca  in  Scripto  loquitur  Thomas  : 


A  Traductio  duo  designat,  videlicet  originem 
et  divisionem.  Non  enim  ignis  generatus 
ab  igne  generante  traduci  proprie  perhi- 
betur;  nec  ligno  diviso,  dicitur  una  pars 
ejus  traduci  ab  alia.  Hinc  traductio  pro- 
prie  in  generatione  est  animatorum,  quae 
est  per  seminis  decisionem.  Dividitur  au- 
tem  aliquid  dupliciter,  puta  :  per  se,  ut 
corpus;  et  per  accidens,  ut  forma  corpo- 
ralis  impressa  materia?.  Quumque  anima 
rationalis  sit  simplex  et  incorporalis,  nec 
virtus  in  corpore,  neque  ab  ipso  depen- 

B  dens,  constat  eam  ex  traduce  nullatenus 
esse  :  ideo  anima  filii  non  est  traducta  ab 
anima  patris.  Intellectus  namque,  secun- 
dum  Philosophum,  est  ab  extra,  quum  ha- 
beat  actionem  a  corpore  separatam,  alie- 
nam  et  liberam.  Nec  una  anima  potest 
producere  aliam.  Nempe  quum  duplex  sit 
agens  :  unum,quod  habet  causalitatem  re- 
spectu  tolius  speciei,  quemadmodum  sol 
est  omnium  generabilium  et  corruptibi- 
lium  causa;  aliud,  quod  est  causa  respe- 
ctu  individui  tanlum,  sicut  hic  ignis  est 

C  causa  illius  ignis  :  neutro  modo  potest 
anima  unius  esse  causa  anima?  alterius. 
In  causis  enim  qua?  essentialiter  habent 
causalitatem  et  ordinem  ad  totam  speci- 
em,  oportet  causam  et  causatum  specie 
differre  ac  ordine  :  alioqui  aliquid  esset 
sui  ipsius  productivum.  Nec  secundo  mo- 
do  potest  id  esse.  Quod  enim  aliquid  in 
una  specie  est  causa  alterius  in  specie 
eadem,  est  per  hoc  quod  agens  movet 
materiam  ad  talem  formam.  Anima  vero 
rationalis  non  est  ex  materia  praoexsisten- 

D  te,  nec  est  forma  materialis  de  potentia 
materiae  educibilis,  sicut  ostensum  est.  Id-    dist. 
circo  principium  originis  est  causa  sepa-  q-  '■ 
rata  et   creans.  Quod  vero  in  Scripturis 
dicuntur  animae  egressae  de  femore  Jacob,   nen. 
per   synecdochen    dictum    est,    per   ani- 
mam  intelligendo  hominem  totum  :  juxta 
quem  modum  anima?  illa?  dicuntur  ingres- 
sa?  .Egyptum. 

Si  vero  objiciatur  sicut  objecit  Apolli- 
naris  haereticus,  quia  si  anima?  rationales 
non  sunt  ex  traduce,  sequitur  Deum  co- 


AN   ANIJLE    SINT   EX   TRADUCE 


183 


Cf.  dist.  i 
q.  1,  3,  5: 
VII  ,  q.  5  : 
xvill,  q.  2, 


operari  fornicariis  atque  adulteris.Qui  enim 
dat  formam  complementumque  operi,  co- 
operatur  agenti.  Ergo  si  Deus  creat  ani- 
mas  fetuum  qui  per  tales  vitiosos  ge- 
nerantur  concubitus,  apparet  quod  Deus 
cooperetur  ita  peccantibus.  —  Dicendum, 
quod  actiones  illso  considerantur  duplici- 
ter  :  primo,  quantum  ad  esse  suum  mo- 
rale,  quo  procedunt  a  perversa  et  impia 
voluntate,et  ita  non  cooperatur  illis  Deus; 
secundo,  quoad  esse  suum  naturale,  prout 
procedunt  a  naturali  potentia  generativa, 
et  ita  Deus  illis  cooperatur. 

Insuper  (ut  dictum  est  saepe)  formas  in 
materia  exsistentes  Plato  dixit  a  formis 
idealibus  derivari;  Avicenna  vero,  Alga- 
zel,  Themistius,  ab  intelligentia  agente  ul- 
tima.  Aristoteles  autem  et  Commentator 
ejus,  qui  dixerunt  formas  hujusmodi  de 
potentia  materiae  educi  virtute  agentium 
naturalium  ccelestiumque  causarum,  ani- 
mas  sensitivas  et  vegetativas  ex  traduce 
esse  dixerunt,  quoniam  tales  formae  non 
sunt  per  se  subsistentes,  sed  partes  sub- 
sistentium  compositorum  :  ideo  formis  il- 
lis  non  convenit  proprie  fieri,  generari  aut 
operari,sed  ipsis  compositis.Quumque  ge- 
neratum  generetur  a  simili,  ipsa  compo- 
sita  subsistentia  generant,imprimendo  ge- 
nitis  suas  formas.  Alii  vero  philosophi 
considerant  formas  has  quasi  eis  per  se 
et  proprie  conveniret  esse  et  fieri  et  agere. 

Verum  positio  Aristotelis  multo  ratio- 
nabilior  est :  idcirco  cum  ipso  concedimus 
animam  sensitivam  et  vegetativam  ex  tra- 
duce  procedere  hoc  modo  :  Omne  agens 
univocum  et  proximum  inducit  formam 
suam  in  patiens.  Cibus  quoque  secundum 
quod  est  patiens  et  alteratum,  in  nutri- 
mentum  corporis  cedit,  quoniam  nutrit 
secundum  quod  est  potentia  caro,  ut  pri- 
mo  de  Generatione  habetur  :  unde  oportet 
ut  in  fine  alterationis  speciem  et  virtutem 
nutriti  recipiat;  et  antequam  fiat  hoc,  vir- 
tus  speciei  est  in  eo  indeterminate  ad  hoc 
vel  ad  illud.Quumque  semen  sit  residuum 
ultimi  cibi  digesti,  propinquissimi  ad  con- 
versionem  in  ipsum  cibatum,  ideo  totum 


A  potentialiter  in  eo  est,  et  non  actu  pars 
aliqua.  Sed  antequam  resolvatur  per  ac- 
tum  virtutis  generativae,  separatum  a  re- 
liquo  sui  generis,  est  in  eo  potentia  illa 
indistincta,  quemadmodum  forma  totius 
non  est  in  parte  nisi  in  potentia.  Porro 
dum  separatur,  efficitur  actu  habens  ta- 
lem  potentiam  sive  formam  :  sicut  vide- 
nms  in  animalibus  annulosis,  in  quibus, 
secundum  Philosophum,  una  est  anima 
actu,  sed  plures  potentia ;  unde  dum  di- 
viduntur,  efficitur  quaelibet  pars  animata, 

B  animam  habens  propriam  ac  distinctam. 
In  hoc  tamen  differunt,  quoniam  propter 
parvam  differentiam  organorum  in  illis, 
pars  est  fere  toti  consimilis  :  ideo  in  parte 
remanet  anima  perfecta  sicut  erat  in  toto; 
semen  autem  decisum  nondum  est  actu 
simile  toti  :  idcirco  post  decisionem  ejus 
non  est  anima  actu  in  eo,  sed  in  potentia 
tantum.  Propter  quod  dicitur  secundo  de 
Anima,  quod  semen  in  potentia  vivit,  non 
actu.  Haec  autem  potentia  non  est  passiva 
in   semine   maris    sicut  ligna   et   lapides 

C  sunt  in  potentia  ad  formam  domus  (sic 
namque,  scilicet  passive,  potentia  est  in 
menstruo  mulieris),  sed  est  activa  poten- 
tia  sicut  forma  domus  est  in  mente  artifi- 
cis.  Hancque  potentiam  Avicenna  et  Aver- 
roes  vocant  virtutem  formativam,  quae 
quantum  ad  modum  operandi,  media  est 
inter  intellectum  et  alias  animae  vires.  Un- 
de  et  sextodecimo  de  Animalibus  arti  eam 
comparat  Philosophus.  Aliae  quippe  vires 
in  operationibus  suis  utuntur  organis  de- 
terminatis,  intellectus  nullo.  Sed  hsec  virtus 

D  aliquo  utitur  corporali  in  sua  operatione, 
quod  nondum  habet  speciem  determina- 
tam.  Subjectum  autem  et  organum  hujus 
virtutis  est  spiritus  vitalis  inclusus  in  se- 
mine  :  hinc  ad  continendum  hujusmodi 
spiritum,  semen  est  spumosum,  et  haec  est 
causa  albedinis  ejus.  Denique  huic  spiritui 
virtus  conjungilur  formativa,  magis  per 
modum  motoris  quam  per  formae  modum, 
quamvis  sit  aliquo  modo  forma  ejus.  Hinc 
Commentator  septimo  Metaphysicae  loqui- 
tur,  quod  in  semine  virtus  illa  includi- 


184 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XVIII  J    QUJLST.    III 


art.  1. 


tur  quodammodo  sicut  uniuntur  motores  A  probatur  esse  immaterialis,  separabilis,  im- 
orbibus  suis.  Illi  vero  spiritui  corporali  mortalis,  rediens  ad  se  ipsam,  et  reflexi- 
conjungitur  triplex  calor,  videlicet  :  calor     va  supra   proprios   actus,  atque   nobilior 


elementaris,  qui  est  sicut  instrumentum 
resolvens  atque  consumens  et  operans;  ca- 
lor  quoque  animae,  qui  est  vivificans;  et 
calor  co?li,cujus  virtute  movet  ad  speciem 
determinatam.  Sed  et  virtute  triplicis  hu- 
jus  caloris,  virtus  formativa  materiam  a 
muliere  pra?paratam  convertit  in  substan- 


omni  disposilione  corporea,  ac  libera?  po- 
testatis. 

Pra?terea  Alexander  plurimorum  bic  re- 
citat  opiniones  ac  reprobat  :  (Juidam,  di- 
cens,  opinati  sunt  quod  anima?  sensitivae 
ac  vegetativa?  multiplicentur  per  sui  par- 
tilionem;  velut  si  linea  dividatur,  sectio 


tiam  membrorum,  per  modum  quo  est  ejus  fit  in  puncto,  nec  tamen  punclus  di- 
transmutatio  corporis  in  augmento,  ut  sex-  viditur,  sed  ipsa  divisione  totus  ad  par- 
todecimo  dc  Animalibus  dicitur.  Et  juxta  B  tem  cadit  utramque.  Sic  anima  quum  sit 


modum  quo  proceditur  in  perlectione  or- 
ganorum,  secundum  hunc  anima  incipit 
magis  ac  magis  esse  actu  in  semine,  qua? 
prius  erat  in  potentia  :  ita  quod  conce- 
ptum  primo  participat  opera  vita?  nutriti- 
va?,  tuncque  dicitur  vivere  vita  planta?;  et 
ita  deinceps  quousque  perveniat  ad  simili- 
tudinem  generantis  perfectam.  —  Ha?e  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  parte,  qua?stione  cen- 
tesima  decima  octava  :  Quanto,  ait,  agens 


impertibilis,  non  dividitur,  sed  ad  divi- 
sionem  seu  decisionem  materia?  sua?  tota 
cedit  utrobique  in  partibus  diversis  :  se- 
quilur  enim  materiam  suam.  Hoc  autem 
falsum  videtur,  nec  est  simile  :  quia  si 
punctus  actu  esset  in  linea  aut  linea  esset 
ex  punctis,  quemadmodum  anima  est  ac- 
tu  in  corpore,  nec  punctus  divideretur  in 
linea,  neque  in  duo  caderet  :  imo  si  se- 
cantis  actionem  susciperet,  destrueretur. 
Nunc  vero  quum  solum  sit  ibi  in  potentia, 


est  potentius,  tanto  potest  actionem  suam  C  quod  in  potentia  erat,  in  actum  deduci- 

tur;  nec  quod  erat  unus  punctus  in  po- 
tentia,  efficitur  duo,  sed  potentialiter  duo 
reducuntur  in  actu,  fiuntque  duo.  —  Alii 
dicunt  multiplicationem  hanc  fieri  anima- 
rum  per  modum  quo  lux  seu  ignis  unius 
candela?  undique  se  diffundit  et  generat 
sibi  similia  absque  sui  diminutione.  Sed 
non  est  hoc  verum,  nec  simile  :  quoniam 
multiplicatio  ignis  et  lucis  non  est  per  di- 
visionem  aut  decisionem  materise,  sicut  de 
animarum  multiplicatione  jam  tactum  est. 
D  —  Alii  dixerunt  has  animas  ex  elemento- 
rum  formis  constitui  :  quod  manifeste  ab- 
surdum  est,quum  una  forma  substantialis 
ex  pluribus  substantialibus  formis  non 
possit  constitui.  —  Alii  opinantur  animas 
brutorum  progredi  ex  traduce,  et  educi  de 
potentia  in  actum,mediantibus  corporibus 
ccelestibus  ac  eorum  motoribus.  Qtiod  re- 
probatur,  quoniam  operatio  intelligentiae 
est  velut  operatio  artis.qua?  non  causat  for- 
mam  substantialem.  et  spiritus  brutales  no- 
biliores  sunt  corporibus  orbium.  Hcec  Ale- 


diffunderc  ad  magis  distans  :  sicut  quo 
corpus  exstat  calidius,  tanto  in  aere  etiam 
remotiori  citius  calelactionem  producit. 
Hinc  corpora  non  viventia,  utpote  inferio- 
ra,  generant  simile  sibi  non  per  medium, 
quemadmodum  ignis  ignem;  corpora  vero 
vivcntia  tanquam  potentiora,  generant  si- 
bi  similia  tam  per  medium  quam  sine 
medio.  Sine  medio  in  opere  nutritionis, 
in  quo  caro  generat  carnem;  per  medium, 
sicut  in  actu  generationis  :  quia  ex  anima 
generantis  derivatur  virtus  activa  et  for- 
mativa  ad  semen  animalis  seu  plantse,  sic- 
ut  a  principali  agente  derivatur  vis  motiva 
ad  instrumentum.  Et  ita  non  refert  dice- 
re  quod  anima  generati  causetur  ab  ani- 
ma  generantis,  vel  a  vi  derivata  ab  ani- 
ma,  quas  vis  consistit  in  semine,  quod  in 
virtute  anima?  operatur.  Ha?c  Thomas  in 
Summa. 

Concordat  per  omnia  Petrus. 

Richardus  quoque  animam  intellectivam 
probat  ex  traduce  non  esse,  per  ea  quibus 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XIX  185 

p.  174D'.  xander.Cujuspositiopauloanteestrecitata.Ade  materiae  educunt  potentia;  non  tamen 

Verumtamen  ultima  ista  positio  quam  ut  causse  totales,  immediatse  atque  appro- 

repellere  nititur,  vera  ad  bonum  intelle-  priatae,  sed  concausantibus  particularibus 

ctum  videtur  :  quia  (ut  ait  Philosophus)  agentibus  in  generatione  animalium  per- 

homo  generat  hominem  et  sol;  ceteraque  fectorum,  juxta  rnodum  expressum.  Nec 

coelestia  corpora,  orbes,  planetee  et  side-  obest  quod  operantur  per  modum  artis, 

ra,  suas  habent  influentias  efficaces,  fortes  quum  et  Deus  omnipotens  omnium  arti- 

ac  varias  ad  inferiorum  productionem.  Et  fex  appelletur,  atque  per  artem  increatam 

sicut  ccelestia  corpora  motu  suo,  lumine  et  exemplarem  rationibus  omnium  plenam 

ac  influentia,  corpora   inferiorum  dispo-  operetur.  Quamvis  etiam  spiritus  bruto- 

nunt,  sic  virtute  suorum  motorum,  vel  po-  rum  sint  aliquo  modo  corporibus  illis  no- 

tius  motores  eorum  virtute  a  prima  causa  biliores,  non  tamen  ipsorum   motoribus, 
collata,  per  orbes,  planetas  ac  stellas,  for-  B  in  quorum  virtute  tanquam  instrumenta 

mas  naturales,  corruptibiles,  substantiales  agunt  orbes  ipsi  ac  astra. 


DISTINCTIO    XIX 

A.  De  primo  hominis  statu  ante  peccatum,  scilicet  qualis  fuerit 
secundum  corpus  et  secundum  animam. 

SOLENT  quseri  plura  de  primo  hominis  statu  ante  peccatum,  scilicet  :  qualis 
fuerit  homo  priusquam  peccaret,  et  in  corpore  et  in  anima,  mortalis  an 
immortalis,  passibilis   an   impassibilis ;   de   termino   inferioris  vitas,  et  de 
transitu  ad  superiorem ;  de  modo  propagationis  filiorum,  et  alia  multa,  qute  non 
inutiliter  sciuntur,  licet  aliquando  curiositate  quserantur.  At  priusquam  ad  animi 
qualitatem  pertinentia  prosequamur,  de  qualitate  ejus  secundum  corpus  et  modo 
propagationis  filiorum,  et  de  aliis  quibusdam  inspiciamus.  Primus  ergo  homo,  secun-    Hugo.  de 
dum  naturam  corporis  terreni,  et  immortalis  fuit  quodammodo  secundum  aliquid,  ^ap.P*™.'i£ 
quia  potuit  non  mori,  et  mortalis  quodammodo,  quia  potuit  mori.  In  illo  namque 
primo  statu  habuit  posse  mori,  et  posse  non  mori ;  et  hasc  fuit  prima  humani 
corporis  immortalitas,  scilicet  posse  non  mori.  In  secundo  vero  statu  post  pecca- 
tum  habuit  posse  mori,  et  non  posse  non  mori,  quia  in  hoc  statu  moriendi  est 
necessitas.  In  tertio  statu  habebit  posse  non  mori,  et  non  posse  mori,  quia  ad  illum 
statum  pertinet  moriendi  impossibilitas  :  quod  ex  gratia  erit,  non  ex  natura.  —  w.summa 
In  primo  statu  fuit  corpus  hominis  animale,  id  est  egens  alimoniis  ciborum.  Unde  ^"c.'*™*' 
et  homo  factus  dicitur  in  animam  viventem,  non  spiritualem,  id  est  in  animam  ce».  »,7. 
corpus  sensificantem,  quod  adhuc  erat  animale,  non  spirituale,  quod  egebat  cibis  ut 
per  animam  viveret.  Factus  est  ergo  in  animam  viventem,  id  est,  vitam  corpori 
dantem,  tamen  per  sustentamenta  ciborum  :  et  tunc  erat  corpus  mortale  et  im- 
mortale,  quia  poterat  mori,  et  poterat  non  mori.  Post  peccatum  vero  factum  est 


186  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XIX 

Rom.  vin,  mortuum,  siout  dicit  Apostolus  :  Corpus  propter  peccatum  mortuum  est,  id  est, 
10. 

necessitatem  moriendi  in  se  habet.  In  resurrectione  vero  erit  spirituale,  scilicet 

agile  et  cibis  non  egens,  et  immortale  :  non  sicut  in  statu  priino  fuit,  scilicet  quod 

possit  non  mori,  sed  etiam  quod  non  poterit  mori.  Unde  Augustinus  super  Gene- 

Aug.deGc-sim  :  Apostolus  ait,  Corpus  quidem  mortuum  est  propter  peccatum,  etc.  Prius  de 

ncsi  ad  Hll. 

iib.vi,n.33,  limo  terrse  formatum  est  corpus  animale,  non  spirituale,  cum  quali  resurgemus. 

i  Cor.  xv,  Renovabitur  enim  a  vetustate,  non  in  corpus  animale,  quale  fuit,  sed  in  melius,  id 
'    '       est  spirituale,  quum  hoc  mortale  induet  immortale,  in  quod  mutandus  erat  Adam, 

ibid.  n.  36.  nisi  mortem  corporis  animalis  peccando  meruisset.  Non  ait  Apostolus  :  Corpus 
mortale  est  propter  peccatum,  sed  mortuum.  Illud  enim  ante  peccatum  mortale 
et  immortale  erat,  quia  poterat  mori  et  non  mori.  Aliud  autem  est,  non  posse  mori; 
aliud,  posse  non  mori.  Ideo  factum  est  per  peccatum,  non  mortale  quod  erat,  sed 
mortuum  :  quod  non  iieret,  nisi  peccaret.  Animale  enim  non  est  hoc  corpus  sicut 
primi  hominis  fuit,  sed  jam  deterius  est  :  habet  enim  necessitatem  moriendi.  —  Ecce 
hic  evidenter  aperit  Augustinus,  quod  corpus  hominis  ante  peccatum  mortale  et 
immortale  fuit,  sed  non  qualiter  fiet  in  resurrectione.  De  hoc  eodem  Beda  super 

Bcda,  iic-  Genesim  ait  :  Non  est  credendum  ante  peccatum  ita  fuisse  mortua  corpora  sicut 
''  modo.  Ait  enim  Apostolus  :  Corpus  propter  peccatum  mortuum  est.  Sed  licet 
fuissent  animalia,  nondum  spiritualia,  non  tamen  mortua,  quaj  scilicet  necesse 
esset  mori. 

B.  Utrum  immortalitas  quam  habuit  homo  ante  peccatum,  esset  de 
conditione  naturce,  an  gratioz  beneficio. 

Solet  hic  quseri,  quum  homo  primus  mortale  et  immortale  corpus  habuerit, 
utrum  ex  conditione  naturse  ipsius  corporis  habuerit  utrnmque,  an  alterum  bene- 
ficium  esset  gratiae,  scilicet  immortalitas,  id  est  posse  non  mori.  Ad  quod  dici 
potest,  quia  alterum  habebat  in  natura  corporis,  id  est  posse  mori;  alterum  vero, 
scilicet  posse  non  mori,  erat  ei  ex  ligno  vitre,  scilicet  ex  dono  gratiae.  Unde  Augu- 
Aug.op.cit.  stinus  super  Genesim  :  Quodammodo  creatus  est  homo  immortalis  :  quod  erat  ei 
de  ligno  vitse,  non  de  conditione  naturse.  Mortalis  erat  de  conditione  corporis  ani- 
malis,  immortalis  beneficio  Conditoris.  Non  enim  immortale  erat,  quod  omnino 
mori  non  posset  :  quod  non  erit  nisi  quum  fuerit  spirituale.  Aperte  dicit  quod  non 
ex  natura,  sed  ex  ligno  vitae  habebat  posse  non  mpri.  Propter  hoc  aliqui  dicunt, 
quod  nisi  illo  ligno  vitse  uteretur,  non  semper  viveret,  quia  peccaret.  Peccaret  enim 
si  illo  ligno  non  uteretur,  quia  prasceptum  erat  ei  ut  comederet  de  omni  ligno 
paradisi,  nisi  de  ligno  scientise  boni  et  mali.  Sicut  ergo  peccavit  comedendo  quod 
erat  prohibitum,  ita  etiam  peccaret,  si  non  comederet  quod  erat  jussum. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XIX  187 

G.  Si  non  foret  prceceptum  ut  de  illo  ligno  vitce  ecleret,  et  aliis  et  non 
illo  uteretur,  an  posset  non  mori. 

Sed  adhuc  quseritur,  si  non  esset  praeceptum  ut  de  ligno  vitae  ederet,  et  aliis  et 
non  illo  vesceretur,  numquid  posset  non  mori.  Si  semper  viveret  non  utens  illo 
ligno,  non  erat  ei  ex  illo  ligno  posse  non  mori.  Si  vero  non  posset  semper  vivere,  id 
erat  ei  ex  illo  ligno.  Aliqui  dicunt,  quod  si  non  fuisset  ei  praceptum  vesci  illo 
ligno,  et  aliis  et  non  illo  vesceretur,  viveret  semper,  sic  determinantes  illud  quod 
supra  dixit  Augustinus  :  Erat  ei  de  ligno  vitse,  non  de  conditione  naturse  tantum, 
scilicet  quasi  non  ex  conditione  naturse  solummodo  erat  ei,  sed  etiam  ex  illo  ligno. 
Aliis  autem  videtur,  quod  ex  ligno  vitse  erat  ei  posse  non  mori,  non  ex  natura. 
Ideo  enim  dicitur  potuisse  non  mori,  quia  poterat  uti  illo  ligno,  de  quo  edens  non 
moreretur. 

D.  Quasstio  Augustini :  quomocto  immortalis  factus  sit  homo. 

De  hac  vero  hominis  immortalitate  qualis  fuerit,  Augustinus  super  Genesim 
quasstionem  movens,  sic  ait  :  Quasritur,  quomodo  immortalis  factus  sit  homo  prae  Bcda,  He- 
aliis  animantibus,  et  quomodo  cum  illis  communem  acceperit  alimoniam.  Sed  alia  xaem  llb' '' 
est  immortalitas  carnis,  quam  in  Adam  accepimus;  alia,  quam  in  resurrectione 
speramus  per  Christum.  Ille  factus  est  homo  immortalis,  ut  non  posset  mori  si 
non  peccaret,  moreretur  autem  si  peccaret ;  filii  vero  resurrectionis  nec  poterunt 
ultra  peccare,  nec  mori.  Caro  nostra  non  tunc  egebit  refectione  ciborum,  quia  tunc 
nulla  poterit  esse  defectio ;  caro  Adse  ante  peccatum  ita  immortalis  creata  est,  ut 
per  alimoniam  adjuta,  esset  mortis  et  doloris  expers.  Sic  ergo  immortalis  et  incor- 
ruptibilis  condita  est  caro  hominis,  ut  suam  immortalitatem  et  incorruptionem 
per  observantiam  mandatorum  Dei  custodiret.  In  quibus  mandatis  hoc  contine- 
batur,  ut  de  illis  lignis  concessis  manducaret,  et  ab  interdicto  abstineret ;  per  ho- 
rum  edulium  immortalitatis  dona  conservaret,  donec  corporalibus  incrementis  per- 
ductus  ad  aetatem  quae  Conditori  placeret,  multiplicata  progenie,  ipso  jubente 
sumeret  de  ligno  vitae,  quo  perfecte  immortalis  factus,  cibi  alimenta  ulterius  non 
requireret. 

E.  Summatim  super  ipsam  verborum  sententiam  perstringit. 

Ecce  his  verbis  videtur  Augustinus  tradere,  quod  caro  primi  hominis  immor- 
talitatem  in  se  habuerit,  quae  per  alimoniam  ciborum  conservaretur  usque  ad  tem- 
pus  suae  translationis  in  melius,  quando  de  ligno  vitae  comederet,  et  fieret  omnino 
immortalis,  ita  ut  non  posset  mori. 


188  IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XIX   SUMMA  ;    QBiEST.    I,   II 

F.  Quod  ex  prcedictis  consequi  videtur,  hominem  de  naturce  suce  conditione 
quodammodo  fuisse  immortalem,  sed  non  omnino  fteret  immortalis,  nisi 
participato  ligno  vitce. 

Ideo  aliqui  dicunt,  quod  immortalitatem  de  natura  habebat,  qua  poterat  non 
mori,  quse  aliorum  lignorum  esu  poterat  conservari ;  sed  non  poterat  consummari, 
nisi  per  assumptionem  ligni  vitse.  Quod  videtur  Augustinus  sentire,  super  Genesim 
Aug.  de  Ge- dicens  :  Hoc  quoque  addo,  talem  cibum  illam  arborem  prastitisse,  quo  corpus 
nb5'vm,'n.  hominis  stabili  sanitate  firmaretur,  non  sicut  ex  alio  cibo,  sed  inspiratione  salubri- 
tatis  occulta.  Hic  innuere  videtur,  quod  quum  aliis  cibis  posset  corpus  sustentari,hoc 
cibo  indeficiente  sanitate  firmaretur.  Ex  quo  consequi  videtur,  quod  sicut  in  natura 
sua  habuit  mortalitatem  quamdam,  scilicet  aptitudinem  moriendi,  ita  aliquam  im- 
mortalitatem  in  natura  sua  habuit,  id  est  aptitudinem  qua  poterat  non  mori,  cibis 
adjutus ;  sed  si  perstitisset,  immortalitatis  perfectio  esset  ei  de  ligno  vitse.  Sed  qui 
hoc  tradunt,  quomodo  superiora  Augustini  verba,  quibus  dicit  quod  erat  immortalis 
ex  ligno  vitse,  huic  sententiaB  non  contradicant,  diligenter  inquirant. 


SUMMA 


H1 


A  an  mala  pcenalia,  ut  laesio,  fames,  sitis, 
inors,  etc,  poterant   ei   accidere   seu  in- 

MSTINCTIONIS  NON/EDECIMjE  esse. 

Videtur  quod  non,  quoniam  poena  debe- 

[IG  tractat  Magister  de  proprietatibus      tur  culpa?,et  ut  Augustinus  super  Genesim 

hominis  in  statu  innocentiae  ante  pec-      docet,  ordinatio  divinse  sapientia?  atque  ju- 

catum.Specialiter  vero  hic  sciscitatur.qua-      stitiae  fuit,  ne  aliquid  talium  homini  ante 

liter  mortalitas  et  immortalitas  tunc  homi-      culpam  aecideret. 

ni  competebant,  et  ex  qua  causa,  qualiter  In  contrarium  est,  quia  gratia  non  tollit 
item  secundum  corpus,  et  qualiter  secun-  naturam ;  sed  naturale  est  homini  esse 
dum  animam.  Quocirca  aliorum  recitat  di-  mortalem,  quum  et  mortale  sit  quaedam 
cta,  et  ipse  doctrinis  Augustini  consentit.      differentia  ejus,  et  omne  mixtum  ex  con- 

B  trariis   constans,  necessario  est  corrupti- 

bile;  corpora  autem  primorum  parentum 

QUjESTIO    PRIMA  ex  eiementjs  constabant.  —  Rursus,  ubi 

fames  et  sitis  locum  non  habent,  non  con- 

flc  queerunt  multi,  An   anima  ra-      venit  refectio  corporalis;  sed  primis  pa- 

tionalis  sit  es  natura  sua  im-      rentibus  ante   ruinam   peccati  convenie- 

mortalis,  an  etiam  anima?  irrationales.      bat  (imo  et  jussum  fuit)  comedere  :  ergo 

C/ip.usD'.      Verum  de  his  jam  supra  introducta  sunt      fames  et  sitis,  qua3  sunt  mala  pcen»,  po- 

multa,  et  ipsa  prolixitas  est  vitanda.  terant  tunc  ipsis  inesse.  —  Rursus,  in  his 

qui  reficiuntur,  est  alteratio  assidua  atque 

interior  corruptio,  incorporatio,  deperdi- 

OII  ^F^TIO    TT 

yu/iioiiu    11  tj0  .  qUOrum  qUjedam  sunt  mala  pcenalia. 

C  —  Item  si  quis  intrusisset  ensem  illorum 

SEcundo  qua?ritur,  Utrum  homo  in      corporibus,  vulnerati  fuissent. 
Statu  innocentise   potuit   tole-         Ha^c  et  consimilia  argumenta  possent 
rare  aliquod  malum  pcena^,  hoc  est,      nmltiplicari,  quse  aliud  non  requirunt  nisi 


II 


UTRUM  HOMO   IN    STATU   1NNOCENTLE   POTUIT   TOLERARE   ALIQUOD   MALUM   POEN^ 


189 


ut  lucide  exponatur  qualiter  mortalitas  et  A 
immortalitas,  passibilitas   et  impassibili- 
tas,  ipsis  convenerunt,  et  quo  dono. 

Ad  haec  Alexander  respondet  :  Homo 
ante  peccatum  non  fuit  penitus  impassi- 
bilis  (et  immortalis)neque  simpliciter  pas- 
sibilis.  Unde  Hugo  :  Sicut  immortalem  non 
dicimus  hominem  primum  fuisse  ante  pec- 
catum,  ut  mori  omnino  non  posset,  sic 
etiam  nequaquam  impassibilem  exstitisse 
credere  hunc  debemus,  quasi  nihil  omni- 
no  pati  potuisset,  quia  naturam  in  se  pas-  B 
sibilem  habuit.  Attamen  si  non  peccas- 
set,  sicut  nec  mortuus,  ita  etiam  sive  ad 
molestiam  voluntatis  in  mente,  sive  ad 
corruptionem  integritatis  in  corpore,  pas- 
sus  aliquid  omnino  non  fuisset.  Potentia 
quippe  est  multiplex.  Quaedam  est  obedi- 
entialis,  quae  in  actum  perducitur  solum 
potestate  divina,  sicut  in  costa  Adae  fuit 
potentia  ut  ex  ea  corpus  fieret  Evae.  Alia 
est  potentia  solum  materialis,  ut  illa  quae 
est  tantum  passiva,  nullam  habens  incli- 
nationem  ad  actum  sibi  correspondentem;  C 
potest  tamen  perduci  ad  illum  actione  cre- 
aturae,  multiplici  medio  subjectum  dispo- 
nente.  Alia  est  potentia  passibilis,  habens 
inclinationem  ad  actum.  Alia,  quae  est  pro- 
pinque  ad  actum  disposita,  utpote  dispo- 
sitionem  superadditam  habens.  Alia  est 
necessitatis,  ut  quae  est  in  conjunctione 
ad  actum.  Quaelibet  harum  trium  ultima- 
rum  est  potentia  disposita;  sed  prima,  dis- 
positione  remota  ;  secunda,  dispositione 
propinqua;  tertia,  dispositione  jam  actu- 
ata.  Haec  dico,  extenso  potentiae  nomine  :  D 
potentia  enim  patiendi,  defectus  exstat 
potentiae  potius  quam  potentia.  Et  quia 
secundum  Philosophum,  si  unum  oppo- 
sitorum  multipliciter  dicitur,  etiam  reli- 
quum  :  hinc  impassibile  tot  dicitur  modis, 
quot  passibile.  Et  intendimus  hic  de  pas- 
sibilitate  et  impassibilitate,  prout  dicunt 
positionem  vel  privationem  passionis  in- 
naturalis,  secundum  quod  ait  Damascenus 
libro  secundo  :  Passio  est  motus  praeter 
naturam.  Estque  passio  ista  cum  contra- 


rietate  recipientis  atque  recepti.  Est  ta- 
men  et  quaedam  passio  naturalis. 

Quum  itaque  quaeritur,  an  primus  homo 
fuit  impassibilis  ante  culpam,  dici  potest 
quod  si  per  hoc  quod  dicitur  impassibile, 
notatur  privatio  necessitatis  ad  patiendum, 
seu  dispositionis  vel  possibilitatis  seu  in- 
clinationis,  sic  erat  impassibilis  :  quia  non 
erat  in  eo  natura  disposita  aut  aliqua  in- 
firmitate  inclinata  ad  patiendum.  Sed  pro- 
ut  impassibile  dicit  privationem  potentiae 
primo  modo  sumptae,  aut  modo  secundo 
acceptae  :  sic  non  erat  impassibilis,  quia 
natura  ejus  non  fuit  prorsus  insusceptibi- 
lis  infirmitatis  et  passibilitatis  ac  culpae. 
Sicque  aliquo  modo  fuit  passibilis,  et  ali- 
quo  modo  impassibilis,  ut  vult  Hugo.  Hinc 
impassibilitas  illa  non  fuit  dos  corporis  glo- 
rificati,  quoniam  illa  omnem  passibilita- 
tis  privationem  includit.  —  Haec  Alexander. 

Qui  etiam  quaerit  hic,  utrum  homo  in 
statu  innocentiae  fuit  passibilis  per  extrin- 
secarum  receptionem  impressionum.  Re- 
spondet :  Passio  seu  passibilitas  proveniens 
ex  impressione  relicta  ab  extrinseco,  du- 
plex  est  :  una  naturalis  et  consona  con- 
veniensque  naturae;  alia  innaturalis  seu 
destructiva  naturae.  Prima  est  duplex  :  una 
concernens  naturam  et  salvativa  ipsius  es- 
se;  alia  respiciens  ea  quae  sunt  perfectiva 
ipsius.  Ea  quae  sunt  salvativa  seu  conser- 
vativa  ipsius  esse,  respicit  passio  quae 
relinquitur  ex  operibus  generativae  et  nu- 
tritivae.Concernentia  vero  perfectiva  ipsius, 
sunt  impressiones  cognoscibilium  specie- 
rum.  Hae  itaque  passiones  primis  paren- 
tibus  ante  lapsum  convenerunt  :  sicque 
etiam  coelestia  corpora  in  eis  agere  pote- 
rant.  Passio  vero  destructiva  et  innatura- 
lis,  ipsis  pro  statu  illo  inesse  non  pote- 
rat;  et  hoc  fuit  ex  ordine  divinae  justitiae, 
qua  inferiora  omnia  homini  subdita  erant, 
nec  potestatem  laedendi  eum  habebant,  ex 
qua  Deus  eos  praeservavit  ab  omni  laesi- 
vo  quamdiu  sibi  manserunt  subjecti.  Haec 
idem. 

Praeterea  Bonaventura  :  Haec  (inquit)  lo- 
cutio,  Aliquid  est   nunc   immortale,   se- 


190 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XIX  ;    QU.EST.    II 


cundum  Philosophum,  duplex  est  :  quia  A  Hinc  primo  homini  supra  conditionem  sua? 


adverbium  illud  potest  determinare  ly 
immortale,  ratione  actus  moriendi,  et  item 
ratione  potentia?.  Conformiter  ista  locutio, 
Utrum  corpus  hominis  fuisset  dissolubile 
ipso  non  peccante.  Quoniam  ablativi  illi 
absoluti  possunt  determinare  ly  dissolu- 
bile,  vel  quoad  posse  dissolutionis  :  et  ita 
est  vera,  quoniam  Adam  in  statu  illo  ha- 
buit  posse  ut  dissolveretur ;  potuit  enim 
peccare,  quo  facto  potuit,  imo  et  oportuit 
eum  mori.  Si  vero  determinent  ly  dissolu- 


natura?  concessum  est,  ut  anima  ejus  in 
tam  supernaturalem  ac  nobilissimum  fi- 
nem  ordinata,  communicaret  corpori  suo 
esse  perpetuum  supra  corporis  talis  natu- 
ram,  nisi  aliunde  proveniret  impedimen- 
tum.Et  quoniam  potestas  haec  anima?  supra 
corpus,  consequebatur  ex  sua  ordinatione 
ad  hujuscemodi  finem,  non  poterat  impe- 
diri  ejus  effectus,  nisi  per  deordinationem 
ejus  a  fine  :  quod  sine  peccato  esse  nequi- 
vit.  Et  quia  peccare  adhuc  valebat,  libero 


bile,quantum  ad  actum  dissolutionis.falsa  B  suo  arbitrio  nondum  confirmato  in  bono, 


est  illa  locutio,  quoniam  statu  illo  duran- 
te  nequivit  dissolutio  ei  inesse,  eo  quod 
mors  et  innocentia  simul  non  stent.  Ordo 
quippe  divina?  justilia?  non  permisit,  ut  in 
statu  illo  culpam  praecederet  poena.  Ha?c 
Bonaventura. 

Qui  rursus  interrogat,  utrum  Adam  pec- 
cante,  corpus  ejus  potuisset  perpetuari  in 
vila  per  esum  ligni  vitse.  Bespondet  :  Ea- 
dem  lege  qua  divina  justitia  non  patitur 
innocentem    pati  ac  mori,   non    permittit 


potuit  ille  immorlalilatis  impediri  effe- 
ctus  :  hinc  quodammodo  fuit  mortalis.  Ve- 
rumtamen, quoniam  moriendi  potentia  non 
poluit  immediate  in  actum  reduci,  quia 
non  sine  praecedente  mentis  aversione,  id- 
circo  loquendo  simpliciter,  homo  in  statu 
illo  exstitit  immortalis,  et  secundum  quid 
mortalis  :  quia  ut  nono  Metaphysica?  di- 
citur,  illud  simpliciter  est  in  potentia  ad 
aliquid,  quod  uno  motore  potest  perduci 
in  actum  :  non  enim  dicimus  quod  ex  ter- 


malum  impunitum  manere.  Ideo  fuit  Dei  C  ra  valeat  fieri  statua,  sed  ex  cupro,  quam- 
decretum,ut  si  homo  Dei  pra?ceptum  trans-      vis  ex  terra  sit  cuprum. 


grederetur,spiritus  hominis  dominium  suae 
carnis  amitteret;  et  sicut  voluntas  homi- 
nis  a  Deo  recessit,  sic  anima  sua  corpus 
suum  in  hac  vita  desereret,  quatenus  dis- 
solutum  in  suam  rediret  originem.  Quum- 
que  decretum  Dei  fuerit  immobile, non  po- 
tuit  homo  post  transgressionem  per  esum 
ligni  vitae  mortem  evadere ;  potuisset  ta- 
men  per  esum  illum  vita  vigorari  ac  pro- 
longari.  Ha?c  idem. 


At  vero  quidam  dicunt,  quod  in  statu 
innocentiae  nulla  deperditio  aut  dissolutio 
fuisset  in  corpore  Ada?,nec  cibus  sumptus 
fuisset  ab  ipso  ad  restaurationem  deper- 
diti,  sed  contra  communem  defectum  na- 
tura?,  qui  est  vertibilitas  ad  nihilum.  Ex 
quo  sequeretur,  quod  et  ccelestia  corpora 
cibis  egerent.  Per  cibaria  quoque  non  tol- 
litur  dependentia  creatura?  a  Creatore,  a 
quo  et  ipse  cibus  dependet.  Idcirco  dicen- 


Insuper  Thomas  his  consonans  :  Ea  (ait)  D  dum,  quod  in  statu  illo  sumptus  fuisset 


qua?  sunt  ad  finem,  secundum  rationem 
et  exigentiam  finis  instituuntur  ac  dispo- 
nuntur.ut  ex  secundo  Physicorum  habetur. 
Quumque  homo  ad  supernaturalem  beati- 
tudinem  conditus  fuerit,  aliquid  supernatu- 
rale  in  sua  creatione  sibi  est  pra?stitum.  Ex 
suis  vero  naturalibus,  esse  incorruptibile 
atque  perpetuum  sibi  non  competebat, 
quum  habuerit  corpus  ex  contrariis  com- 
positum,  et  materiam  secundum  ejus  ca- 
pacitatem  forma  perficiat  atque  informet. 


cibus  ad  deperditi  restaurationem,  ad  cor- 
poris  augmentum,  atque  ad  multiplicati- 
onem  speciei  per  viam  seminalem,  se- 
cundum  quod  nutritiva  augmentativa?  et 
generativa?  deservit.  Aliqua  ergo  deperdi- 
tio  fuisset  in  corpore  Ada?,  nec  tamen  sub- 
sequi  poterat  dissolutio  ejus  in  toto,propter 
virtutem  corporis  regitivam  profluentem 
ex  anima  :  sicut  et  elementa  secundum 
partem,  non  secundum  totum,  corruptibi- 
lia  perhibentur.  Quod  si  non  comedisset, 


UTRUM   HOMO    IN    STATU   lNNOCENTIiE   POTUIT   TOLERARE    ALIQUOD  MAI.UM    POENjE 


191 


obiisset  :  non  tamen  ante  peccatum,  quo- 
niam  jussum  ei  fuit  comedere. 

Si  autem  quaeratur,  an  homo  in  statu 
illo  dormisset;  dicendum,  quod  quamvis 
aliqui  opinentur  quod  non,  tamen  quum 
dictum  eorum  nec  ratione  nec  auctoritate 
firmetur,  probabilius  sestimatur  quod  sic- 
ut  habuisset  vitam  animalem  cibis  alen- 
dam,  sic  habuisset  et  ea  quae  vitam  hu- 
jusmodi  consequuntur.  Inler  quae  ponitur 
somnus,  praesertim  qui  ex  naturalibus  ori- 
tur  causis,  ut  ex  evaporatione  alimen- 
ti,  humiditateve  cerebri  in  prima  setate. 
Somnus  vero  prout  ex  aegritudine,  fatiga- 
tione,  labore,  innaturalive  causa  procedit, 
tunc  non  fuisset.  Somnus  quippe  quantum 
est  in  se,  est  passio  ad  perfectionem  toti- 
us  pertinens  animalis  :  quia  in  somno  vi- 
gorantur  virtutes  naturales,  et  quietantur 
virtutes  animales,  ut  postmodum  in  suis 
sint  actibus  fortiores.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

Concordat  Petrus,  dicendo  :  Finis  ne- 
cessitatem  imponit  mediis.  Corpus  autem 
datum  est  animae,  ut  sit  ei  instrumentum 
in  servitio  Dei  :  hinc  sicut  se  habuit  ani- 
ma  ad  Dei  servitium,  sic  corpus  ad  ani- 
mam.  Anima  vero  propter  arbitrii  liberta- 
tem  habuit  potentiam  jugiter  permanendi 
in  Dei  obsequio  ac  etiam  recedendi  ab  eo : 
ideo  in  corpore  fuit  potentia  separandi  ab 
anima  si  peccaret,  et  inseparabiliter  per- 
manendi  cum  anima  si  non  peccaret.  Haec 
Petrus. 

Thomas  quoque  de  Argentina  testatur  : 
Immortalitas  illa  corporis  Adae  principali- 
ter  fuit  ab  anima  ejus,  sicut  ab  influente 
intrinsece;  et  ab  aequali  ejus  complexione, 
sicut  a  causa  disponente;  a  ligno  vitae,  sic- 
ut  a  vegetante;  et  a  regimine  divinae  pro- 
videntiae,  tanquam  a  causa  interius  con- 
servante  atque  exterius  protegente. 

Richardus  demum  hic  refert  :  Dicunt 
quidam,quod  concurrente  virtuositate  com- 
plexionis  Adae,  virtuositateque  ligni  vitae, 
ac  virtuositate  originalis  justitiae,  simul 
poterat  anima  prohibere  ne  fieret  tanta 
consumptio  in  humido  radicali,  nec  tanta 


A  debilitatio  in  calido  naturali,  quod  restau- 
rari  non  possent  per  efficaciam  ligni  vi- 
tae.  Cujus  virtus  exstitit  tanta,quod  de  illo 
poterat  virtus  nutritiva  ipsius  Adae,  cum 
adjutorio  originalis  justitiae,  generare  hu- 
midum  tam  virtuosum  ad  conservationem 
calidi  naturalis  sicut  est  humidum  radi- 
cale;poterat  etiam  continere  virtutem  cor- 
poris,  ne  distemperaretur  virtute  alicujus 
exterioris  et  naturalis  influentiae  vel  in- 
terioris.  Hinc,  ut  istis  videtur,  homo  in 
statu   illo  sine  fine  vivere   potuisset  per 

B  adjutoria  jam  praefata.  —  Alii  opinantur 
quod  quamvis  per  adjutoria  ista  Adam 
valde  diu  vivere  potuisset,  non  tamen  si- 
ne  fine ;  nec  tamen  obiisset,  si  non  pec- 
casset,  quoniam  ante  finem  temporis  quo 
ibi  vivere  potuisset,  translatus  fuisset  ad 
gloriam.  Cui  dicto  videtur  consentire  Au- 
gustinus  duodecimo  de  Civitate  Dei  dicens, 
quod  homo  cujus  naturam  quodammodo 
mediam  inter  angelos  bestiasque  consti- 
tuit  Deus,  si  Creatori  suo  tanquam  ve- 
ro  domino  esset  subjectus,  in  consortium 

C  transiret  angelicum,  absque  media  morte 
beatam  immortalitatem  sine  ullo  termino 
consecutus.  Haec  Richardus. 

Albertus  praeterea  sciscitatur,  an  Adam 
in  statu  innocentiae  alterabilis  fuit  per  se- 
nectutem.  Respondet  :  Duplex  est  alteratio 
talis  :  una  accepta  in  mensurante,  puta 
in  tempore  ipso;  alia  accepta  in  mensu- 
rato,  videlicet  in  re  temporali.  Primo  mo- 
do  fuisset  alterabilis  per  aetatem  :  nam 
quoad  periodum  mensurantem,  modo  ju- 
^nior,   modo   senior  exstitisset   secundum 

D  aetatis  processum.  Secundum  id  vero  quod 
relinquit  tempus  mensurans,  non  fuisset 
alterabilis  :  hinc  quantitate  et  virtute  sub- 
stantiae  non  profecisset,  nec  defecisset; 
sed  •  in  perfectione  in  qua  conditus  f uit, 
stetisset  usque  ad  terminum  praeordina- 
tum  a  Deo,  in  quo  translatus  fuisset  ad 
vitam  simpliciter  immortalem.  Haec  Al- 
bertus. 

Porro  Scotus  a  praeinductis  partim  dis- 
sentiens  :  Homo,  inquit,  durante  innocen- 
tiae  statu  potuit  mori.Quod  patet  per  causas 


1N    LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XIX  ;    QU.EST.    III 


mortis  post  lapsum.  Qua3  causae  sunt  dua? 
in  genere  :  una  ab  intrinseco,  alia  ab  ex- 
trinseco.  Prima  est  duplex  :  una  ab  intrin- 
seco  per  actionem  mutuam  contrariorum 
inter  se  et  intra  corpus,  vel  propter  acti- 
onem  intensam  unius  ad  alterum ;  vel  ex 
defectu  alterius,  ut  ex  subtractione  nutri- 
menti.  Primo  modo  accidit  corruptio  na- 
turalis  in  animatis,  non  ex  actione  ele- 
menti  in  elementum,  quia  non  manent  in 
dist.xv.q.s.  mixto,ut  ostensum  est  supra;  nec  propter 
aliam  qualitatem  elementarem  activam 
aut  passivam.  Ponitur  ergo  ibi  causa  in- 
trinseca  corruptionis  ex  aclione  unius  par- 
tis  organicee  in  aliam  partem,  corrumpen- 
do  ipsam  ut  corpus  fiat  indispositum  atque 
inhabile  ad  animationem.  Istaque  actio  de- 
putatur  calori  in  humidum  radicale,  cor- 
rumpendo  illud  et  consumendo ;  ad  cujus 
corruptionem  sequitur  corruptio  et  con- 
sumptio  propria,  ut  patet  in  igne  et  oleo 
ac  lychno  :  quia  pars  secundum  speciem 
habet  certam  periodum  et  determinatam, 
in  qua  potest  convertere  in  se  partem  nu- 
trimenti  appositam,  et  in  qua  non,  etc. 
Haec  Scotus. 

Qui  circa  ha?c  plura  conscribit  quorum 
oppositum  ex  praehabitis  innotescit.  Nam 
(ut  patuit  supra)  dicit  corpora  primorum 
parentum  ac  posterorum  non  esse  ex  ele- 
mentis  constantia,  et  hic  scribit  quod  in 
paradiso  in  innocentia?  statu  potuissent 
corrumpi  paulatim,  non  tamen  fuissent 
corrupta,  quoniam  ante  tempus  corrupti- 
onis  fuissent  in  paradisum  ccelestem  trans- 
lata;  nec  omnes  fuissent  simul  translati  : 
alioqui  pra?cedentes  diutius,  valde  exces- 
sissent  posteriores  in  meritis.  Verum  de 
his  infra  magis  dicetur.  Certum  vero  cen- 
setur,  quod  una  pars  unumve  membrum 
seu  organum,  non  agit  corruptive  in  aliud 
directe,  nisi  per  qualitatem  contrariam. 
Probabilius  item  videtur,  quod  durante 
innocentise  statu  homo  non  potuit  mori, 
quam  quod  tunc  potuit  mori,  loquendo  de 
statu  illo  formaliter  :  alioqui  posset  po- 
tentia  illa  poni  in  esse,  sicque  sequeretur 
quod  durante  statu  illo,  istud  inconveni- 


A  ens  non  fuisset,  Adam  innocens  moritur. 
Postremo,  Durandus  hic  ait,  quod  in  sta- 
tu  innocentiae  non  fuisset  passio  aliqua 
sensitivi  perceptibilisve  doloris  ex  perce- 
ptione  la?sivi,  sed  bene  abjectio  alicujus 
convenientis  secundum  naturam,  videlicet 
deperdilio,  ad  cujus  instaurationem  ali- 
mento  indiguisset.  —  Verumtamen  quod 
ita  abjicitur,  non  est  prorsus  conveniens 
ipsi  naturae  secundum  dispositionem  quam 
habet  in  ipsa  abjectione  :  tunc  enim  pau- 
latim  indispositum  factum  est,  corruptio- 

B  nique  proximum. 

A*erumtamen  de  somno  hominum  in 
stalu  inuocentise  aliter  a  praetactis  senti- 
ens  Alexander  :  Cibus,  inquit,  quo  usi 
fuissent,  naturae  eorum  valde  connatura- 
lis  ac  consonus  exstitisset,  quo  et  prorsus 
temperate  ac  modice  exstitissent  utentes. 
Virtus  quoque  digestiva  erat  valida  valde, 
ita  quod  non  requirebatur  revocatio  ex- 
terioris  caloris  :  idcirco  non  ascendissent 
fumositates  somnum  causantes.  Fumosita- 
tes   namque  qua?  somnum  causant,  sunt 

C  grossae  ac  multa?,  non  modicse  ac  subtiles. 
Ha?c  Alexander. 


QU.ESTIO    III 

COnsequenter  hic  quaeritur,  Utrum 
immortalitas  et  impassibilitas 
jam  prsefatse  convenerunt  homini 
in  statu  innocentiaB  ex  sua  natura. 
,  Ad  quod  ex  jam  dictis  patet  responsio,  quacsi.  2. 
D  quod  utique  supernaturaliter  et  ex  dono 
gratia?  inerant,  atque  eollata?  fuerunt  ho- 
mini  ex  elementis  secundum  corpus  com- 
posito:cujus  multiplici  corruptibilitati  de- 
fectuositatique  naturali  per  multiplicia  Dei 
beneficia  gratiosa  providebatur,  sicut  ex- 
pressum  est. 

Queeritur  quoque  hic,  utrum  immortali- 
tas  illa  fuit  eadem  cum  immortalitate  cor- 
porum  glorificatorum. 

Ad  quod  item  ex  prseinductis  habetur 
responsio  quod  non,  nec  erat  dos,  nec  ita 


UTRUM   IMMORTALITAS   ET   IMPASSIBILITAS   CONVENERUNT   HOMINI   EX   SUA   NATURA        193 


perfecta,  nec  omnem  mortalitatem  exclu-  A 
dens,  sicut  immortalitas  corporum  Beato- 
rum;nec  fuit  donum  gloriae  consummatae, 
ut  erit  dos  immortalitatis,  sed  innocentiae 
et  gratiae  nondum  completae. 

Verum  plenius  prosequendo  Alexander 
respondet :  Quidam  dixerunt,quod  immor- 
talitas  in  primo  homine  fuerit  a  natura, 
quia  ex  sua  natura  habuit  aptitudinem  ad 
immortalitatem;  quidam,  quod  ex  gratia, 
quia  ex  dono  gratuito  habuit  completio- 
nem  :  quemadmodum  homo  ex  sua  natura 
est  beatificabilis,  sed  non  nisi  per  gratiam  B 
consequitur  beatitudinem.  Sed  adverten- 
dum  quod  triplex  est  hominis  status,  se- 
cundum  Hugonem.  Primus  innocentiae,  in 
quo  poterat  primus  homo  peccare  et  non 
peccare,  similiter  mori  et  non  mori.  Se- 
cundus  est  status  naturae  lapsae,  in  quo 
homo  potuit  peccare,  et  non  potuit  non 
peccare;  similiter  potuit  mori,  et  non  po- 
tuit  non  mori.  Tertius  est  status  gloriae,  in 
quo  poterit  non  peccare,  et  non  poterit 
peccare ;  similiter  poterit  non  mori,  nec 
poterit  mori.  Conformiter  duplex  est  gra-  C 
tia,  puta  perfecta  et  imperfecta.  Et  imper- 
fecta  est  duplex  :  una  gratia  gratis  data, 
quse  respectu  gratiae  gratum  facientis  est 
imperfecta;  similiter  gratia  gratum  faci- 
ens  imperfecta  est  respectu  gratiae  con- 
summatae  seu  gloriae,  quae  tollit  miseriam 
culpae  et  pcenae,  nam  gratia  gratum  faciens 
tantum  aufert  miseriam  culpae.  Immorta- 
litas  igitur  primi  status,  seu  possibilitas 
non  moriendi,  fuit  a  gratia  gratis  data, 
non  a  gratia  gratificante;  immortalitas  ve- 
ro  secundi  status,  quae  est  potestas  non  D 
moriendi  spiritualiter,  est  a  gratia  gra- 
tum  faciente;  immortalitas  autem  tertia, 
est  a  plenitudine  gloriae,  quae  est  gratia 
consummata.  Haec  Alexander. 

Qui  insuper  scribit :  Aliqui  dicunt,  quod 
eadem  secundum  rem  fuit  potentia  mor- 
talitatis  et  immortalitatis,  differens  secun- 
dum  majorem  appropinquationem  ad  ac- 
tum  suum  ac  finem  :  sicque  potentia  qua? 
primo  fuit  moriendi  et  non  moriendi  in- 
determinate,    postea   determinata   est   ad 

T.  22. 


unum,  puta  ad  mortem;  atque  haec  eadem 
per  meritum  gratiae,  ac  per  praemium  su- 
pervenientis  gloriae,  determinabitur  ad  vi- 
vendum  beatifice.  Sic  ergo  immortalitas 
innocentiae  et  immortalitas  gloriae  sunt  ea- 
dem  potentia  in  re ;  non  autem  sunt  idem 
prout  habitum  dicunt,  quia  quod  additur 
potentiae  in  via,  realiter  differt  ab  eo  quod 
additur  ei  in  patria.  Haec  Alexander. 

Hinc  Thomas  :  Immortalitas,  inquit,  di- 
cil  potentiam  ad  semper  vivendum  et  non 
moriendum.  Quae  immortalitas  dupliciter 
potest  considerari  :  primo,  quantum  ad 
potentiam  incompletam  ac  naturalem,  et 
ita  est  eadem,  sicut  et  ipsa  natura;  secun- 
do,  quantum  ad  munus  gratiae,  quod  for- 
male  est  complementum  illius  potentiae,et 
ita  diversae  sunt.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Verumtamen  Antisiodorensis  in  Summa 
sua,  libro  secundo,  defendit  et  dicit,  quod 
non  fuit  potentia  eadem  :  quia  potentia 
semper  vivendi  fuit  in  Adam  pdtentia  na- 
turalis,  sed  potentia  moriendi  fuit  in  eo 
impotentia  naturalis  ;  ideo  aliud  erat  in  eo 
potentia  semper  vivendi  et  potentia  mo- 
riendi.  Item,  mori  est  pura  privatio,  er- 
go  potentia  moriendi  non  est  aliquid  po- 
sitivum,  sed  potentia  non  moriendi  est 
quid  positivum,  videlicet  potentia  semper 
vivendi  :  non  ergo  sunt  idem.  Nec  sequi- 
tur,  eadem  est  potentia  currendi,  et  non 
currendi,  ergo  eadem  est  potentia  mo- 
riendi,  et  non  moriendi  :  quia  liberum 
arbitrium  cujus  actus  in  homine  est  cur- 
rere,  habet  se  ad  utrumlibet;  mori  autem 
non  est  actus  liberi  arbitrii,  sed  natu- 
rae  corruptae.  Haec  Antisiodorensis.  —  Ve- 
rumtamen  in  primis  parentibus  in  statu 
illo,  mori  et  non  mori  ex  libero  pendebat 
arbitrio  originaliter  et  ante  ruinam,  sicut 
peccare  et  non  peccare. 

At  vero  Petrus  :  Ad  actum  (asserit)  fe- 
licitatis  et  immortalitatis  in  statu  gloriae 
inest  homini  aptitudo  a  natura,  dispositio 
autem  remota  a  gratia  gratis  data,  dispo- 
sitio  vero  propinqua  a  gratia  gratum  fa- 
ciente,  et  complementum  a  forma  seu 
habitu  gloriae.  Conformiter,  ad  actum  fe- 

13 


194  LIBER    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XX 

licitatis  et  immortalitatis    in    statu  inno-  A  tio  elementorum  contrariorum  ad  opposi- 

centia?  inerat  primis  parentibus  aptitudo  tas  regiones.  Contra  primum  istorum  inerat 

a  natura  complexionis  a?qualis,  dispositio  primis  parentibus  praecipua  complexionis 

remota  ab  esu  omnium  lignorum  commu-  a?qualitas;  contra  secundum,  refectio  ex 

ni,  dispositio  propinqua  ab  esu  ligni  vita?,  cibis  diversis ;  contra  tertium,  esus  ex  li- 

complementum  a  gratia  innocentia?.  Nem-  gno   vitae;  contra   quarlum.  gratia   inno- 

pe  in  corpore  nostro  ex  quatuor  causatur  centia?,  id  est  originalis  justitia,  qua  sicut 

corruptio.  Primum  est  ina?qualitas   com-  ratio  subdita  fuit  Deo,  sic  corpus  anima?  : 

plexionis.    Secundum,    defectio   paulatim  cujus  gubernatio  plus  valebat  in  conser- 

humidi  radicalis,  qua?  restauratur  per  hu-  vando,  quam  elementorum    inclinatio  in 

midum   nutrimentale.  Tertium  est  debi-  dissolvendo.  Ha?c  Petrus  :  qua?  et  plenius 

litatio   calidi   naturalis,  ex  consumptione  sunt  in  Thoma. 

humidi   radicalis  et  admixtione   extranei  B      Scripta  autem  Bonaventura?  ad  ha?c,tam 

humidi  nutrimentalis,  sicut  et  virtus  vini  Thoma?  quam  Petri  includunt  continent- 

ex  aqua?  admixtione.  Quartum  est  inclina-  que  responsa. 


DISTINCTIO   XX 


A.  Be  modo  procreationis  filiorum  si  non  peccassent  primi 
parentes,  et  quales  nascerentur  fllii. 

POST  hsec  videndum  est,  qualiter  primi  parentes,  si  non  peccassent,  filios  pro- 
creassent,  et  quales  ipsi  filii  nascerentur.  Quidam  putant,  ad  gignendos  filios 
primos  homines  in  paradiso  misceri  non  potuisse  nisi  post  peccatum,  di- 
centes  concubitum  sine  corruptione  vel  macula  non  posse  fieri.  Sed  ante  peccatum 
nec  corruptio  nec  macula  in  homine  esse  poterat,  quoniam  ex  peccato  hsec  consecuta 
sunt.  Ad  quod  dicendum  est,  quod  si  non  peccassent  primi  homines,  sine  omni 

J7e4i\xiu,4.  peccato  et  macula  in  paradiso  carnali  copula  convenissent,  et  esset  ibi  torus  im- 
maculatus,  et  commixtio  sine  concupiscentia ;  atque  genitalibus  membris  sicut 
ceteris  imperarent,  ut  ibi  nullum  motum  illicitum  sentirent ;  et  sicut  alia  membra 
corporis  aliis  admovemus,  ut  manum  ori,  sine  ardore  libidinis,  ita  genitalibus 
uterentur  membris  sine  aliquo  pruritu  carnis.  tkec  enim  letalis  a?gritudo  membris 
humanis  ex  peccato  inha?sit.  Genuissent  itaque  filios  in  paradiso  per  coitum  imma- 

Aug.deGe- culatum  et  sine  corruptione.  Unde  Augustinus  super  Genesim  :  Gur  non  credamus 

iit.xtn.i8.  primos  homines  ante  peccatum  genitalibus  membris  ad  procreationem  imperare 
potuisse,  sicut  ceteris  in  quolibet  opere  sine  voluptatis  pruritu  utimur  ?  Incredibile 
enim  non  est  Deum  talia  fecisse  illa  corpora,  ut  si  non  peccassent,  illis  membris 
sicut  pedibus  imperarent,  nec  cum  ardore  seminarent,  vel  cum  dolore  parerent ;  sed 
post  peccatum  motum  illum  illicitum  meruerunt,  quem  nuptia?  ordinant,  continentia 

iwd.  n.  i».  cohibet.  Infirmitas  enim  prona  in  ruinam  turpitudinis  excipitur  bonestate  nuptiali, 


LIBER    II    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XX  i9o 

et  quod  sanis  esset  ofiicium,  ajgrotis  est  remedium.  Emissi  quidem  de  paradiso,  Aug.deGe- 

.  ,.  .  ±.       .  i  -i  ±  nesi ad lilt. 

convenerunt  et  genuerunt;  sed  potuerunt  m  paradiso  eis  esse  nuptiae  honorabiles  et  nb.  ix,  n.  g. 
torus  immaculatus,  sine  ardore  libidinis  et  sine  labore  pariendi. 

B.  Quare  in  paradiso  non  coierunt,  duobus  modis  solvit. 

Gur  ergo  non  coierunt  in  paradiso  ?  Quia  creata  muliere.  mox  transgressio  facta  ibid.  n.  8. 
est,  et  ejecti  sunt  de  paradiso  ;  vel  quia  nondum  Deus  jusserat  ut  coirent,  et  poterat 
divina  exspectari  auctoritas,  ubi  concupiscentia  non  angebat.  Deus  vero  non  jusserat, 
quia  casum  eorum  prsesciebat,  de  quibus  homo  propagandus  erat.  Ecce  expresse 
habes  de  modo  propagationis  filiorum. 

C.  De  termino  illius  inferioris  vitce,  utrum  natis  filiis,  per  successiones 
an  simul  omnes  transferendi  essent. 

De  termino  vero  temporis  quo  transferrentur  ad  spiritualem  coelestemque  vitam, 
certum  aliquid  Scriptura  non  tradit.  Et  ideo  ambiguum  est,  utrum  parentes,  genitis 
filiis  perfectaque  humani  officii  justitia,  ad  meliorem  statum  transferrentur,  non 
per  mortem,  sed  per  aliquam  mutationem;  an  parentes  in  aliquo  statu  vitae  rema-  ibid.n.  io. 
nerent,  ligno  vitae  utentes,  donec  filii  ad  eumdem  statum  pervenirent,  et  sic  impleto 
numero,  onmes  simul  ad  meliora  transferrentur,  ut  essent  sicut  sancti  angeli  in 
ccelis.  De  quo  Augustinus  ambigue  disserit  super  Genesim,  ita  inquiens  :  Potuerunt  iwd.  n.  o. 
primi  homines  in  paradiso  filios  gignere,  non  ut  morientibus  patribus  succederent 
filii,  sed  in  aliquo  formae  statu  manentibus,  et  de  ligno  vitae  vigorem  sumentibus,  et 
filii  ad  eumdem  perducerentur  statum,  donec  impleto  numero,  sine  morte  animalia 
corpora  in  aliam  qualitatem  transirent,  in  qua  omnino  regenti  spiritui  deservirent, 
et  solo  spiritu  vivificante,  sine  corporeis  alimentis  viverent.  Vel  potuerunt  parentes  iwa  n.  io. 
filiis  cedere,  ut  per  successiones  numerus  impleretur  :  qui  genitis  filiis  perfecta- 
que  humani  officii  justitia,  ad  meliora  transferrentur,  non  per  mortem,  sed  per 
aliquam  mutationem.  Ecce  hic  habemus  de  transitu  hominis  ad  meliora,  sed  incer- 
tum  nobis  relinquitur,  utrum  simul  transferrentur,  an  per  successiones. 

D.  Quales  procreassent  filios,  utrum  perfectionem  staturai  et  usum 
membrorum  habentes,  qualis  liomo  primus  fuit  conditus. 

Si  vero  quseritur,  quales,  si  non  peccasset  homo,  filios  genuisset,  utrum  videlicet  Hugo.Sum- 

ma    Scnt. 

sicut  ipse  primus  homo  secundum  staturam  corpons  et  usum  membrorum  perfectus  tract  m,c.4. 
mox  conditus  exstitit,  ita  etiam  ejus  filii  in  ipso  nativitatis  exordio  perfecti  exsi- 
sterent,  qui  ambulare  et  loqui  et  cuncta  facere  possent  ;  responderi  potest,  quod 
filios  parvuios  nasci  oportebat,  propter  materni  uteri  necessitatem.  Sed  utrum  mox 
nati,  perfectionem  staturaa  et  membrorum  usum  haberent;  an  parvuli  et  in  minori 


196  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XX 

setate  constituti,  uti  possent  membrorum  officiis ;  an  per  intervalla  temporum  eo 
modo  quo  nunc  flt,  perfectionem  staturas  et  usum  membrorum  recepturi  essent,  de 
auctoritatibus  definitum  non  habemus. 

E.  Ambigua  Augustini  verba  ponit,  ubi  tamen  videtur  innuere  quod 
filii  et  parvuli  possent  membrorum  uti  ofliciis. 

Aug.  de        Et  super  hoc  Augustinus  ambigue  loquitur.  Movet  nos,  inquit,  si  primi  homines 

rituiibT  non  peccassent,  utrum  tales  filios  essent  habituri,  qui  nec  lingua,  nec  manibus,  nec 

n- C8-        pedibus  uterentur.  Nam  propter  uteri  necessitatem  forte  necesse  erat  parvulos  nasci ; 

sed  quamvis  exigua  pars  corporis  sit  costa,  non  propter  hoc  parvulam  viro  con- 

jugem  fecit  :  unde  et  ejus  filios  poterat  omnipotentia  Creatoris  mox  natos  grandes 

ibid.  ii.  G9.  facere.  Sed  ut  hoc  omittam,  poterat  certe  eis  praestare  quod  multis  animalibus 

praestitit,  quorum  pulli  quamvis  sint  parvuli,  tamen  mox  ut  nascuntur,  currunt  et 

matrem  sequuntur.  Econtra  homini  nato  nec  ad  incessum  pedes  idonei  sunt,  nec 

manus  saltem  ad  scalpendum  habiles,  et  juxta  se  mammis  positis,  nascentes  magis 

possunt  esurientes  fiere  quam  sugere,  propriaeque  infirmitati  mentis  congruit  haac 

infirmitas  carnis.  His  verbis  videtur  insinuari,  quod  filii  etiam  parvuli  officiis  mem- 

brorum  valerent  uti. 

F.  Quibusdam  non  absurde  placuit,  quod  filii  parvi  nascerentur,  et  per 
accessum  temporis  in  statura  et  in  aliis  sicut  nunc  proficerent :  quod 
non  esset  vitio  imputandum. 


Hugo.Sum-  Sed  quum  Augustinus  sub  assertione  de  his  nihil  tradat,  non  irrationabiliter 
["actuTA  quibusdam  placuit,  primorum  parentum  filios  nascituros  parvos,  ac  deinde  per 
intervalla  temporum  eadem  lege  qua  et  nunc  nativitatem  humanam  ordinatam 
cernimus,  staturse  incrementum  et  membrorum  usum  recepturos,  ut  in  illis  exspe- 
ctaretur  setas  ad  ambulandum  et  loquendum,  sicut  modo  in  nobis  :  quod  utique  non 
esset  vitio  imputandum,  sed  conditioni  naturas;  sicut  a  cibo  abstinere  penitus  non 
valebant,  nec  tamen  illud  erat  ex  vitio,  sed  ex  natura  conditionis. 

G.  Oppositio  quorumdam  volentium  probare  eos 
posse  vivere  sine  alimonia. 

ibidem.  Ad  hoc  autem  opponitur  ita  :  Si  non  peccarent,  non  morerentur  ;  sed  non 
peccarent,  si  non  comederent  :  poterant  igitur  sine  alimonia  vivere.  Ceterum,  sicut 
supra  diximus,  non  solum  peccarent,  si  de  ligno  vetito  ederent,  sed  etiam  si  con- 

*  vesci  cessis  non  uterentur  :  quia  sicut  erat  eis  praaceptum  non  illo  ligno  uti  *,  ita  aliis 
vesci.  Praeterea,  contra  naturalem  rationem  facerent,  qua  intelligebant  de  illis  esse 
edendum,  quod  et  naturaliter  appetebant.  —  Item  opponitur  :  Quum  fames  sit 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XX  197 

poena  peccati,  si  non  peccarent,  famem  non  sentirent;  sed  sine  fame  superfluum 
videretur  comedere.  Unde  putant  quidam,  eos  cibis  non  indiguisse  ante  peccatum, 
quia  non  poterant  esurire,  si  non  peccassent.  Ad  quod  dici  potest,  quod  fames  vere 
defectus  est  et  pcena  peccati.  Est  enim  immoderatus  appetitus  edendi,  cui  non 
subjacuisset  homo,  si  non  peccasset;  sed  procul  dubio  peccaret,  nisi  hunc  defectum 
cibo  prseveniret.  Habebat  enim  naturalem  appetitum  et  moderatum,  cui  ita  satis- 
faciendum  erat,  ne  defectum  famis  sentiret.  Sicut  ergo  non  ex  vitio,  sed  ex  naturae 
conditione  erat,  quod  ante  peccatum  homo  cibis  indigebat;  ita  non  ex  vitio  esset, 
sed  de  natura,  si  hominis  conditio  in  principio  suo,  id  est  in  primo  parente,  a  per- 
fecto  inchoata,  in  subsequenti  propagatione  a  modico  ad  majora  proficeret,  ut 
scilicet  per  intervalla  temporis  staturas  corporese  incrementum  usumque  membro- 
rum  susciperet. 

H.  Utrum  sicut  statura  corporis,  ita  etiam  sensu  mentis,  parvuli  nasceren- 
tur,  et  per  accessum  temporis  profwerent  in  sensu  et  notitia  veritatis,  an 
mox  nati  in  his  essent  perfecti. 

Et  quum  de  corpore  humano  non  sit  absurdum  vel  inconveniens  hoc  existimare  Hugo,  de 
quod  diximus,  quaeri  solet,  utrum  de  sensu  animse  et  cognitione  veritatis  eodem  ..p.™™!^! 
modo  sentiendum  sit,  ut  scilicet  hi  qui  sine  peccato  nascerentur,  sensu  et  intelli- 
gentia  mentis  imperfecti  exsisterent,  et  per  accessum  temporis  in  his  proficerent 
usque  ad  perfectionem ;  an  mox  conditi  perfectionem  sensus  et  cognitionis  perci- 
perent.  Illi  qui  sentiunt  parvulos  natos,  in  statura  corporis  et  usu  membrorum  per 
accessum  temporis  profecturos,  non  diffitentur  eosdem  in  exordio  nativitatis  sensu 
imperfectos  exsistere,  et  per  intervallum  temporis  in  sensu  et  cognitione  proficere 
usque  ad  perfectum. 

I.  Contra  illorum  sententiam  opponunt  quidam. 

Ad  quod  quidam  opponunt,  dicentes  :  Si  mox  nati  non  haberent  perfectionem  Hugo,  ibid. 
sensus  et  intelligentiae,  ignorantia  in  eis  esset ;  ignorantia  autem  peccati  est  poena. 
Sed  qui  hoc  dicunt,  non  satis  diligenter  considerant,  quia  non  omnis  qui  aliquid 
nescit  vel  minus  perfecte  aliquid  scit,  statim  ignorantiam  habere  sive  in  ignorantia 
esse  dicendus  est  :  quia  ignorantia  non  dicitur  nisi  quum  id  quod  sciri  et  non  igno- 
rari  debet,  nescitur.  Talisque  ignorantia  poena  peccati  est.  quum  mens  vitio  obscu- 
ratur,  ne  cognoscere  valeat  ea  quas  scire  deberet. 

K.  De  liominis  translatione  in  meliorem  statum,  et  cle  cluobus 
bonis,  altero  hic  dato,  altero  promisso. 

Talis  erat  hominis  institutio  ante  peccatum,  secundum  corporis  conditionem.  De  id.summa 

Sent.  tract. 

hoc  autem  statu  transferendus  erat  cum   universa  posteritate   sua  ad  meliorem  m,c.4. 


198 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XX   SUMMA  ;    QUiEST.    I 


I  Cor.  xv, 
40. 


Hugo,  de 
Sacram.lib. 
i,  p.vi,  c.28. 


dignioremque  statum,  ubi  coelesti  et  aeterno  bono  in  coelis  sibi  parato  frueretur. 
Sicut  enim  ex  duplici  natura  compactus  est  homo,  ita  illi  duo  bona  Conditor  a  prin- 
cipio  prseparavit  :  unum  temporale,  alterum  seternum ;  unum  visibile,  alterum 
invisibile ;  unum  carni,  alterum  spiritui.  Et  quia  primum  est  quod  est  animale, 
deinde  quod  est  spirituale,  temporale  ac  visibile  bonum  prius  dedit ;  invisibile 
autem  et  seternum  promisit,  et  meritis  quaerendum  proposuit.  Ad  illius  autem 
custodiam  quod  dederat,  et  ad  illud  promerendum  quod  promiserat,  naturali  rationi 
in  creatione  animaa  hominis  inditas,  qua  poterat  inter  bonum  et  malum  discernere, 
prseceptum  addidit  obedientia?  :  per  cujus  observantiam  datum  non  perderet,  et 
promissum  obtineret,  ut  per  meritum  veniret  ad  prsemium. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    YICESIMjE 

DETERMINATO  in  pra?cedenti  distin- 
ctione  quales  fuerunt  primi  parentes 
secundum  corpus  et  animam  in  statu  in- 
nocentia?,  nunc  inquirit  an  et  qualiter  ge- 
nuissent  in  statu  illo,  quales  etiam  proles 
procreassent.  Et  primo  ostendit  quod  per 
coitum  genuissent,  tamen  sine  inordinata 
libidine  et  peccato.  Secundo,  cur  in  para- 
diso  ante  culpam  non  convenerunt.  Tertio 
quaerit,  an  successive  fuissent  translati  ad 
gloriam,  an  simul  :  ad  quod  non  datur 
certa  responsio.  Quarto  tractat,  quales  fu- 
issent  parvuli  mox  nati,quantum  ad  mem- 
brorum  teneritudinem  aut  soliditatem  et 
usum,  ac  corporis  quantitalem,  figuram 
et  incrementum.  Quinto  declarat,  quemad- 
modum  homini  ex  corpore  et  anima  ratio- 
nali  composito,  duplicem  Deus  paradisum 
paravit,  puta  terrestrem  corporeum,  at- 
que  ccelestem  perpetuum,  spiritualem. 


QU^STIO   PRIMA 


HIc  quaeritur  primo,  An  homines 
fuissent  in  paradiso  multipli- 
cati  per  generationem  carnalem, 
stante  in  eis  origlnali  justitia  seu 
innocentise  statu. 


A  Videtur  quod  non,  quia  nil  verecundum 
et  indecens  ac  celandum  tunc  fuisset;  sed 
coitus  omnis,  etiam  ille  qui  sine  peccato 
est,  verecundiam  habet,  nec  sine  indecen- 
tia  publice  exhibetur.  —  Secundo,  in  illo 
statu  nulla  fuisset  corruptio  :  ergo  nec 
virginitatis  amissio,  qua?  tamen  per  co- 
itum  necessario  perditur.  —  Tertio,  nil  im- 
mundum,  maculosum  aut  turpe  fuisset  in 
paradiso ;  sed  in  omni  concubitu  immun- 
ditia,  turpitudo  seu  macula  quaedam  con- 
sistit.  —  Quarto,  secundum  physicos,  se- 

B  men  est  superfluum  alimenti;  tunc  autem 
non  fuisset  tale  superfluum.  ■ —  Quinto,  si 
fuisset  ibi  tale  alimenti  superfluum,  ergo 
et  alia?  alimenti  superfluitates,  ut  egestio- 
nes  :  quod  indecens  tali  statui  exstitisset. 
—  Sexto,  delectatio  talis  commixtionis  a 
spirituali  delectatione  et  contemplatione 
abducit,  imo  et  rationem  absorbet  :  ergo 
in  vita  illa  tam  spirituali  locum  non  ha- 
buisset.  —  Septimo,  sanctorum  quorum- 
dam  ac  pra?cipuorum  doctorum  auctorita- 
tes  sic  sentire  videntur,  ut  Gregorii  Nysseni 

C  et  Damasceni. 

In   oppositum   est   quod   in   littera   ex 
Augustino  inducitur,  imo  et  scriptura  Ge- 
nesis  primo,  quo  legitur,  Crescite  et  mul-   c,en.i,2s. 
tiplicamini  et  replete  terram  :  quod  sine 
generatione  carnali  non  agitur. 

Circa  ha?c  in  Summa  sua  scribit  Anti- 
siodorensis,  libro  secundo  :  Postquam  Do- 
minus  posuit  hominem  in  paradiso,  dedit 
ei  duplex  pra?ceptum  :  unum  natura?,  et 


AN  HOMINES   FUISSENT   IN   PARADISO   MULTIPLICATI    PER   GENERATIONEM    CARNALEM,    ETC.     199 


quoddam  disciplinae.  Praeceptum  natura? 
exstitit  triplex.  Unum   pertinens   ad   sui 

Gen.n,i6.  sustentationem,  ut  illud  :  Ex  omni  ligno 
paradisi  comede.  Secundum,  spectans  ad 
multiplicationem   generis  humani,  ut  il- 

ibid.  i,  28.  lud  :  Crescite  et  multiplicamini.  Tertium, 
ad  dilectionem  Dei  et  proximi.  Fuisset  er- 
go  in  statu  innocentiae  status  matrimonii, 
prout  est  naturae  officium  :  quia  de  hoc 
fuit  ante  transgressionem  mandati  propa- 
gationemque  sobolis,  datum  praeceptum. 
—  Si  ergo  quaeratur,  an  Eva  tunc  peperis- 
set  sine  fractione  seu  corruptione  virgina- 
lis  signacuIi,respondemus  quod  si  verbum 
frangendi  importet  violentiam.sic  sine  fra- 
ctione  concepisset  ac  peperisset;  si  vero 
importet  separationem  dumtaxat,  potuit 
membrum  illud  frangi  sine  poena,  et  tan- 
tum  a  membro  naturali  ad  hoc  deputato  : 
quemadmodum  adamas  frangi  potest  san- 
guine  hircino  tantum.  Sicque  Eva  post 
copulam  non  mansisset  virgo,  tum  quia 
fracta,  tum  quoniam  cognita  :  quorum 
neutrum  fuit  in  Virgine  gloriosa.  —  Prae- 
terea  quaeri  potest,  an  in  statu  innocentiae 
locum  habuisset  distinctio  triplicis  fru- 
ctus,videlicet:  fructus  centesimi  spectantis 
ad  virgines,  fructus  sexagesimi  pertinentis 
ad  viduas,  fructus  tricesimi  concernenlis 
conjugatos.Dicendum  quod  non,quia  tunc 
fuit  matrimonium  in  praecepto  et  ad  offi- 
cium,  non  in  remedium ;  post  peccatum 
vero  fuit  in  officium  atque  remedium, 
praesertim  tempore  Patriarcharum,  dum 
rarus  fuit  populus  Dei  :  ideo  caelibatus 
S.  Joannis  Baptistae  non  praefertur  conju- 
gio  Abrahae.  Modo  autem  matrimonium 
magis  est  ad  remedium  et  in  permissione, 
non  in  praecepto  :  quia  ubique  multi- 
plicatus  est  populus  Dei.  Haec  Antisiodo- 
rensis. 

Summ.th.     Praeterea   Albertus  :  Bene  (inquit)  di- 

2»  part.  q.  xerunt,  antiqui  doctores,  Praepositivus  et 
Antisiodorensis,  triplicem  esse  corruptio- 
nem,  videlicet  continuitatis,  foeditatis  ac 
puritatis.  Corruptio  continuitatis  consislit 
in  divisione  continui.  Corruptio  fceditalis 
est  in  pruritu  concupiscentiae  atque  libi- 


A  dinis,  qua  mentem  fcedat  et  carnem,  in 
quam  ratio  sub  delectatione  descendit.Cor- 
ruptio  puritatis  est  in  susceptione  alienae 
naturae,  sicut  dum  aurum  miscetur  argen- 
to.  Si  ergo  Eva  tunc  convenisset  cum 
Adam,  non  incurrisset  duas  primas  cor- 
ruptiones.  Semen  quippe  resolutum  a  ma- 
sculo,  adhibitum  genitali  feminae,  mox  vir- 
tute  matricis  tractum  fuisset  in  locum 
conceptionis,  et  ibi  unitum  sanguini  fe- 
minae  sicut  coagulum  lacti,  vaporabiliter- 
que  diffusum  in  feminae  sanguinem,  et  sic 

B  perfecisset  conceptum,dum  semen  mascu- 
li  undique  comprehendisset  sanguinem  fe- 
minae,  quemadmodum  spiritus  formativus 
undique  comprehendit  illud  quod  format. 
Sic  namque,  ut  Aristoteles  protestatur,  vir- 
tutes  distinctorum  sexuum  maris  et  femi- 
nae  uniuntur  in  conceptu,  sicut  virtutes 
galli  et  gallinae  in  ovo.  Verumtamen  Eva 
incurrisset  corruptionem  puritatis,  quoni- 
am  concepisset  ex  semine  alterius  sibi 
permixto.  Hinc  in  libro  de  Civitate  Dei 
loquitur  Augustinus  :  Credendum  est  ita 

C  tunc  potuisse  utero  conjugis  salva  inte- 
gritate  feminei  genitalis  virile  semen  im- 
mitti,  sicut  nunc  potest  eadem  integritate 
salva  ex  utero  virginis  cujuscumque  emit- 
ti  cruoris  menstrui  fluxus.  Eadem  quippe 
via  illud  injicitur,  et  istud  emittitur.  Haec 
Albertus. 

Qui  etiam  quaerit  hic,  utrum  Eva  in 
statu  illo  fuisset  sine  gravitate  atque  gra- 
vamine  gravida,  et  an  peperisset  sine  do- 
lore.  Ad  primum  respondet  :  Quaedam  est 
gravitas  oneris  tantum,  et  sic  fuisset  gra- 

D  vida  gravitate.  Alia  est  gravitas  gravans 
seu  pcenam  inducens,  nec  sic  gravida  ex- 
stitisset.  Ad  secundum  respondet,  quod 
sine  dolore  fuisset  puerpera,  quoniam  Au- 
gustinus  aperte  hoc  asserit,  cui  contradi- 
cere  impium  est  in  his  quae  tangunt  fidem 
et  mores.  Viae  quoque  exitus  in  statu  illo 
apertae  fuissent  sine  dolore  et  laceratione 
per  solam  extensionem  et  laxationem.Haec 
Albertus. 

In  libro  quoque  de  Homine  :  Generare, 
ait,  potuerunt  per  concubitum  ante  pec- 


200 


1N   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XX  ;    QUjEST.   I 


eatum,  etc,  ut  supra.  Auctoritates  vero  A  cumque  ad  perfectionem  humanae  perti- 


quas  in  oppositum  allegat,  opinative  lo- 
quuntur  sub  sententiis  aliorum  :  ut  quod 
ait  Damascenus,  quod  Deus  alio  modo  ge- 
nus  multiplicasset  humanum,  si  homo  in 
innocentia  perstitisset.  Augustinus  quoque 
in  libro  de  Bono  conjugali  :  Concubitus 
non  nisi  mortalium  corporum  esse  potest. 
Et  rursus  ibidem  :  Sine  coeundi  amplexu, 
aliquo  alio  modo  homo  esset  filios  habi- 
turus  ex  omnipotentissimi  munere  Crea- 
toris,  qui  potuit  et  primos  parentes  sine 


nent  speciei,  homini  in  statu  innocentiae 
convenissent.  In  omnibus  vero  per  natu- 
ram  generabilibus  et  corruptibilibus,  ad 
perfectionem  id  pertinet  ut  unumquodque 
valeat  producere  alterum  tale  quale  est 
ipsum,  ut  dicitur  quarto  Meteororum.  Id- 
circo  oportet  in  humana  natura  aliquem 
ponere  statum  naturalis  propagationis, 
quamvis  nunquam  peccasset.  Ad  quam- 
libet  demum  generationem  oportet  duo 
concurrere,  scilicet  agens  quod   formam 


parentibus  condere,  Christique  carnem  de  B  inducit,  et  patiens  quod  praebet  materiam. 


utero  virginali  formare ;  atque  ut  quasi 
infidelibus  loquar,  qui  potuit  apibus  sine 
concubitu  prolem  dare.  Haec  Albertus. 

In  cujus  verbis  mirum  apparet,  quod 
refert  Preepositivum  et  Antisiodorensem 
dixisse  quod  genuissent  in  statu  innocen- 
tiae  sine  corruptione  continuitatis,  quum 
ex  responsione  Antisiodorensis  in  Summa 
jam  introducta  habeatur  oppositum.  Au- 
gustinus  etiam  super  Genesim  evidenter 
insinuat,quod  corporaliter  genuissent,  pro- 
ut  in  littera  continetur. 

Amplius  in  Iibro  suo  de  Homine  scribit 
Albertus,  quod  cibus  a  primis  parentibus 
sumptus,  non  fuisset  eis  in  statu  innocen- 
tise  incorporatus  nisi  virtualiter,  non  sub- 
stantialiter  :  imo  quod  substantialiter  fuis- 
set  emissus  per  egestiones  et  evaporationes 
per  poros  occultos  ac  manifestos.  Incre- 
mentum  vero  corporum  filiorum  eorum, 
factum  fuisset  ex  multiplicatione  corpora- 
lis  substantia?  in  se  ipsa,  quemadmodum 
multiplicati  fuerunt  quinque  panes  ad  sa- 


Hinc  ad  generationem  hujusmodi  requi- 
ritur  conjunctio  maris  ac  femina?  :  mas 
namque  se  habet  ut  agens  et  formam  in- 
ducens,  femina  ut  patiens  materiamque 
ministrans. 

Ad  virginitatis  vero  perfectionem  duo 
concurrunt,  qua?  sunt  integritas  carnis  at- 
que  integritas  mentis  :  quarum  prima  est 
virginitati  essentialior,  alia  honorabilior. 
In  omni  ergo  concubitu  virginitas  solvi- 
tur  quantum  ad  carnis  integritatem;  etiarn 
C  in  primo  statu  ita  fuisset.  Sed  mentis  in- 
tegritatem  contingit  solvi  dupliciter  :  pri- 
mo,  quantum  ad  habitum,  sicque  amittitur 
per  illicitum  coitum,  quo  castitas  tollitur; 
secundo,  quantum  ad  actum,  et  ita  post 
peccatum  perditur  etiam  per  concubitum 
matrimonialem,  quoniam  per  vehementi- 
am  delectationis  ratio  absorbetur.  Porro 
in  primo  statu,  neutro  modo  fuisset  soluta 
integritas  mentis,sed  solum  integritas  car- 
nis,  cui  pra?ponderasset  fecunditas  prolis. 
—  Sciendum  quoque,  quod  quaedam  sunt 


tietatem  quinque  millium  hominum.  Se-  D  superfluitates  qua?  attestantur  natura?  de- 


men  item  generationis  tunc  sumptum  fu- 
isset  de  humido  radicali,non  nutrimentali: 
quod  quia  multiplicatum  fuisset  virtule 
cibi,  suffecisset  ad  consistentiam  corpo- 
ris,  et  ad  propagationem  generationis.  Hsec 
Albertus.  —  Quorum  tamen  contrarium 
multi  tenent,  ut  infra  patebit.  Nec  Alber- 
tus  assertive,  sed  potius  opinanter  haec 
scribit. 

At  vero  Thomas  :  Per  peccatum,  inquit, 
natura  speciei  variata  non  est.  Hinc  quae- 


fectus,  sicut  putredines  et  sudores,  qua?  in 
statu  innocentiae  non  fuissent ;  qua?dam 
vero  superfluitates  perfectionem  natura? 
ostendunt,  ut  semen  et  egestiones,  qua? 
secundum  cursum  naturae  tanto  melius 
fiunt,  quanto  natura  exstat  robustior;  pro- 
pter  quod  ad  virtutem  expulsivam  natura- 
lem  reducuntur :  hinc  in  primo  statu  fuis- 
sent,  tamen  absque  foeditate  omnino.  — 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

In  Summa  item,  queestione  nonagesima 


AN   HOMINES   FUISSENT    IN   PARADISO   MULTIPLICATI   PER   GENERATIONEM   CARNALEM,    ETC.    201 


octava  :  Homo,  inquit,   secundum   suam  A  dicendum,  quod  juxta  Augustinum  quarto- 


naturam  constitutus  est  quasi  quoddam 
medium  inter  incorruptibiles  et  corrupti- 
biles  creaturas  :  quia  secundum  animam 
incorruptibilis,  corruptibilis  vero  secun- 
dum  carnem.  Intentio  autem  naturee  aliter 
fertur  ad  incorruptibiles  creaturas,  quam 
ad  corruptibiles  :  quia  quod  semper  est 
atque  perpetuum,  est  per  se  de  intentione 
naturae;  quod  vero  ad  certum  tempus  cor- 
ruptibiliter  est,  non  videtur  principaliter 
a  natura  intentum,  sed  potius  ordinatum 
ad  aliud  :  alioqui  eo  corrupto,  frustrare-  B  delectationem  ratione  moderatam,ad  quam 


decimo  de  Givitate  Dei,  nulla  corruptione 
integritatis  infunderetur  uxori  semen  ma- 
riti,  etc,  ut  supra  in  hac  quaestione.  —  In  p-  imb'. 
illo  etiam  statu  voluptas  ratione  moderata 
fuisset,  nec  rationis  exercitia  impedivis- 
set,  ut  modo  :  non  quia  tunc  minor  fuis- 
set,  ut  aliqui  opinantur,  imo  tanto  major 
delectatio  tunc  fuisset  in  coitu,  quanto  na- 
tura.purior  tunc  fuisset  atque  vivacior,  et 
corpus  magis  sensibile  ;  sed  concupiscibi- 
lis  non  ita  inordinate  se  effudisset  super 


tur  naturae  intentio.  Quumque  in  corrupti- 
bilibus  nihil  sit  perpetuum  nisi  species, 
bonum  speciei  est  de  principali  naturae 
intentione  ;  ad  cujus  conservationem  et 
multiplicationem  naturalis  generatio  ordi- 
natur  ac  tendit.  Substantiae  vero  incorru- 
ptibi!es,quoad  se  individualeque  esse,sunt 
de  principali  natura?  intentione.  Hinc  ho- 
mini  quantum  ad  corpus  suum,  generatio 
convenit;  hinc  in  exordio  statuit  Deus  ge- 
nus  humanum  per  generationem  multipli- 


non  pertinet  ut  sit  delectatio  minor  in 
sensu,  sed  ut  vis  concupiscibilis  non  im- 
moderate  delectationi  inhsereat.  Et  dico 
immoderate,  propter  rationis  mensuram  : 
quemadmodum  in  cibo  non  minorem  de- 
lectationem  sobrius  sentit  quam  gulosus, 
sed  in  delectatione  hujusmodi  concupisci- 
bilis  ejus  minus  quiescit.  Et  hoc  sonant 
verba  Augustini,  qui  a  statu  innocentiae 
delectationis  magnitudinem  non  excludit, 
sed   ardorem   libidinis   et   inquietudinem 


cari  debere.  Et  quamvis  corpus  humanum  C  animi.Hinc  continentia  in  statu  innocentiae 


stante  innocentiae  statu  incorruptibile  ex- 
stitisset,  hoc  tamen  ex  supernaturali  be- 
neficio  fuit.  Nam  ex  sua  natura  corru- 
ptibile  erat  :  ideo  subtrahendum  ei  non 
erat,  quod  naturaliter  competit  ei.  Quam- 
vis  etiam  poterat  conservari  species  hu- 
mana  in  statu  primo  sine  generatione,  non 
tamen  sine  ea  quivit  naturaliter  multi- 
plicari.  —  Nihilo  minus  quidam  antiqui 
doctores,  ut  Damascenus  libro  secundo 
Gregoriusque   Nyssenus   in   libro   suo  de 


non  fuisset  laudabilis,  quae  modo  lauda- 
tur  non  quia  fecunditas  mala,  sed  propter 
remotionem  inordinatae  libidinis.  In  para- 
diso  demum  non  coierunt,  vel  quoniam 
muliere  formata,  paulo  post  de  paradiso 
ob  suam  transgressionem  ejecti  sunt,  vel 
quia  exspectabatur  auctoritas  seu  jussio 
Dei  quantum  ad  tempus  commixtionis,  ut 
nono  super  Genesim  Ioquitur  Augustinus. 
—  Haec  Thomas. 

Quocirca  pensandum,  quod  Thomas  in 


Homine,  considerantes  concupiscentiae  fce-  D  Summa  fatetur  commixtionem  illam  de- 


ditatem,  dixerunt  quod  homine  non  pec- 
cante,  multiplicatum  fuisset  genus  huma- 
num  non  per  generationem,  sed  eo  modo 
quo  angeli  per  omnipotentiam  Dei;  con- 
creavit  tamen  Deus  primis  parentibus  di- 
versum  sexum,  et  membra  generationi  de- 
servientia,  quia  futurum  eorum  casum 
praevidit. 

Si  autem  objiciatur  quod  in  statu  inno- 
centiae  nulla  fuisset  corruptio ;  sed  per 
coitum  integritas  corrumpitur  virginalis  : 


buisse  fuisse  sine  corporeso  integntatis 
corruptione,  cujus  oppositum  videtur  in 
Scripto  sensisse,  ut  patuit. 

Concordat  Petrus.  Qui  insuper  sciscita- 
tur,  an  vir  et  mulier  unquam  convenis- 
sent  in  innocentiae  statu,  nisi  desiderio 
prolis,  et  utrum  in  quolibet  coitu  fuisset 
conceptio.  Respondet  :  In  statu  innocen- 
tiae  vires  inferiores  fuerunt  subjectse  su- 
perioribus,  tam  propter  rectum  ordinem 
hominis  in  se  ipso,  quam  hominis  quoad 


202 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XX  J    QU.EST.   I 


Deum  :  attameii  qua?dam  virium  magis, 
qua?dam  minus.  Quum  enim  nutritiva  per- 
tineat  ad  naturam  et  conservationem  in- 
dividui,  et  natura  ad  se  recurva  est,  ideo 
magis  appetit  conservationem  sui  :  hinc 
nutritiva  magis  operabatur  per  modum 
natura?.  Generativa  vero  ordinatur  ad  con- 
servationem  speciei  multiplicanda?  in  al- 
tero  :  hinc  generativa  voluntati  plus  sub- 
debatur.  Propterea  appetitus  nutriliva?  po- 
terat  surgere  et  oriri  sine  praevio  rationis 
judicio,  non  autem  appetitus  generativae. 
Porro  ratio  recta  semper  ordinat  aclum 
ad  debitum  finem  :  ideo  nunquam  nisi  ad 
generandum  convenissent ;  nec  in  aliquo 
actu  conjugali  fuissent  frustrati  fine  in- 
tento,  videlicet  prole.  Ha?c  Petrus. 

Qui  etiam  qua?rit  hic,  an  major  fuis- 
set  delectatio  in  edendo  et  coeundo  tunc 
quam  nunc.  Respondet  :  Intensio  delecta- 
tionis  in  comedendo,  consurgit  ex  tribus, 
videlicet :  ex  appetitu  natura?  instituta?,  ex 
appetitu  natura?  destituta?,  et  ex  appetitu 
peccati.  Ex  appetitu  natura?  institutae,  ap- 
petitur  cibus  propter  conservationem  a 
consumptione  immoderata ;  sed  ex  natura 
destituta  appetitur  cibus  cum  quadam  an- 
xietate,propter  reparationem  consumptio- 
nis  immoderata?  jam  facta?,  ut  patet  in 
appetitu  famis ;  ex  vitio  autem  appeti- 
tur  propter  delectationem  gula?.  Similiter 
delectatio  in  coitu  ex  tribus  intenditur  : 
ex  appetitu  natura?  instituta?  appetentis 
speciei  conservationem ;  ex  appetitu  na- 
tura?  destituta?  appetentis  superflui  emis- 
sionem  ;  ex  appetitu  vitii  appetentis  dele- 
ctationem.  Prima  radix  in  paradiso  major 
fuisset,  secunda  et  tertia  ibi  non  exstitis- 
sent.  Unde  tunc  major  fuisset  delectatio 
naturalis  ;  sed  delectatio  generaliter  dicta, 
fuisset  minor.  Ha?c  idem. 

Qui  et  de  integritatis  amissione  adjun- 
git  :  Utrum  esset  ibi  integritatis  carnis 
divisio,  dubium  est.  Quidam  enim  dicunt 
quod  non,  et  quod  in  susceptione  seminis 
emissioneque  prolis  fieret  solum  quaedam 
nervorum  dilatatio  naturalis,  sicut  oris  in 
comestione,  non  aliqua  fractio.  Alii  veri- 


A  similius  dicunt,  quod  ibi  fuisset  natura- 
lis,  non  violenta  nec  poenalis  divisio.  Haec 
Petrus. 

Idem  Richardus,  et  addit :  Aliqui  dicunt, 
quod  quamvis  nec  virtus  generativa  nec 
virtus  concupiscibilis  sint  modo  ita  vi- 
vaces  et  perfecta?  sicut  in  statu  innocen- 
tia?,  tamen  quia  non  ita  possunt  frenari  a 
ratione  in  hoc  statu  sicut  in  statu  inno- 
centia?,  intensius  nunc  delectantur  :  quem- 
admodum  equus  lasciviens  celerius  currit 
sine  freno,  quam  dum  freno  regitur  a  ses- 

B  sore.  —  De  virginitatis  quoque  amissione 
recitat  duas  praetactas  opiniones,  de  qui- 
bus  infra  magis  dicetur. 

Bonaventura  quoque  consentit  positioni 
ex  Petro  inducta?  de  hoc,  an  major  tunc 
fuisset  delectatio  in  commixtione  conju- 
gali  quam  modo.  Videtur  etiam  ipsi  non 
bene  intelligibile,  quod  in  muliere  man- 
sisset  integritas  carnis  :  Si,  inquit,  mulier 
inlegra  permaneret,  nunquam  esset  viri 
ad  mulierem  carnis  commixtio.  —  Hoc 
idem  apparet  Richardo,  qui  opinatur  quod 

C  si  mulier  non  corrumperetur  carne  in  tali 
statu,  vir  ei  semen  infunderet  solum  ab 
extra,  nec  membrum  ejus  introiret  orga- 
num  sexus  feminei. 

At  vero  Alexander  circa  ista  scribit  dif- 
fuse,  et  tota  responsio  Bonaventura?  quasi 
sub  eadem  forma  verborum  ex  Alexandro 
est  sumpta,  de  hoc,  an  fuisset  delectatio 
major  in  statu  primo  in  ipso  conjugali 
concubitu  quam  sit  modo.  Circa  quod  scri- 
bit  quod  non,  sicut  in  Petri  tangitur  re- 
sponsione.  —  De  hoc  vero,  an  Eva  perdi- 

D  disset  virginitatem  si  tunc  cognita  fuisset 
ab  Adam,  scribit  prolixe  et  satis  obscure, 
multiplici  utens  distinctione ;  et  tandem 
videtur  concludere,  quod  non  amisisset 
virginalis  signaculi  integritatem  per  ipsius 
realem  corruptionem,  sed  quoad  hoc  quod 
non  fuisset  intacta  ut  ante,  nec  in  ea  pu- 
ritate  qua  prius,  admixto  ei  semine  viri. 
—  Qua?rit  insuper,  an  omnes  genuissent. 
Et  respondet  quod  imo  communiter,  quia 
pra?ceptum  fuit  parentibus  primis  et  po- 
steris,  Crescite  et  multiplicamini,  etc.  Si-  Gen.  i, : 


AN   HOMINES    FUISSENT   1N   PARADISO   MULTIPLICATl   PER  GENERATIONEM   CARNALEM,   ETC.    203 


militer,  post  ruinam,  in  statu  legis  natu- 
ralis  ac  scriptae  continere  non  licuit  nisi 
ex  dispensatione. 

Amplius  quaerit,  an  tunc  natae  fuissent 
tot  femellae  quot  masculi.  Et  respondet  : 
De  hac  quaestione  diversi  diversimode  sen- 
tiunt.  Quidam,  quod  aequalis  fuisset  mul- 
tiplicatio  virorum  ac  mulierum.  Quod  pa- 
tet  ex  parte  finis,  quia  distinctio  sexuum 
esset  propter  multiplicationem  generis  hu- 
mani  et  implelionem  numeri  electorum, 
et  multiplicatio  illa  ad  omnes  spectaret 
secundum  matrimonii  legem,  in  qua  una 
esset  tantum  unius,  nullaque  femina  viro 
careret,  neque  vir  aliquis  muliere  :  opor- 
tuisset  igitur  esse  tot  viros  quot  mulieres, 
et  econverso.  Alia  ratio  datur  ex  parte 
principii,  quia  quum  multae  sint  rationes 
quod  vis  generativa  variatur  in  actu  et 
fructu  generationis,  una  sumitur  ex  parte 
animae.  Vis  quippe  generativa  multum 
conformatur  acciclentibus  et  imaginationi- 
bus  animae,  ut  experimentaliter  constat ; 
unde  ex  memoria  delectationis  generatur 
pruritus,  atque  ex  forti  imaginatione  ve- 
nerea  fit  resolutio  seminis  tam  in  somno 
quam  in  vigilia.  Vis  quoque  formativa  ex- 
sistens  in  semine,  multum  juvatur  ab  ima- 
Gen.  xxx,  ginativa,  ut  Genesis  trieesimo  patet  in  ovi- 
seq'  bus  Jacob,  ubi  fertur  in  Glossa  :  Nec 
mirum  hanc  in  conceptu  feminarum  esse 
naturam,  ut  qualem  conspexerint  aut  men- 
te  conceperint  in  extremo  voluptatis  aestu 
quo  conceperint  sobolem,  talem  et  pariant 
prolem,  quum  hoc  ipsum  in  equortim  gre- 
gibus  apud  Hispanos  dicatur.  Et  Quintilia- 
nus  idem  fatetur,excusando  mulierem  quae 
iEthiopem  peperit  Hippocrates  etiam  idem 
refert,  defendendo  matronam  quae  false  de 
adulterio  impetebatur,  eo  quod  pueium 
peperisset  pulcherrimum  utrique  parenti 
generique  dissimilem.  Hortabatur  etenim 
medicus  ille  scrutari,  an  in  cubiculo  ubi 
femina  illa  concepit,  haberetur  pictura  hu- 
jusmodi  seu  imago  :  et  invenerunt  quod 
imo.  Istud  autem  plus  potuit  esse  in  statu 
naturae  institutae,quia  tunc  anima  pltis  do- 
minabatur  corpori  suo  :  ideo  parens  vo- 


A  lens  masculum  procreare,  volendo  et  ima- 
ginando  hoc  ipsum  fortius  impressisset 
efficaciusque  movisset  ad  hoc.  —  Haec 
Alexander. 

Hinc  Bonaventura  :  Facile  est  (ait)  ra- 
tionem  assignare,  cur  in  statu  innocentiae 
viri  et  feminae  nati  fuissent  in  numero 
pari  ex  parte  finis,  sicut  jam  data  est  ra- 
tio.  Difficile  vero  est  hoc  ex  parte  effectivi 
principii  ;  potest  tamen  investigari,  de- 
scendendo  ad  principia  scientiee  naturalis 
ac  medicinae,  quarum  utraque  servit  theo- 

B  logiae.  Magna  quippe  est  quaestio  apud  na- 
turales  et  medicos,  cur  nunc  masculus 
nunc  femina  generetur  :  cujus  redditur 
ratio  triplex.  Una  ex  parte  vasis  suscipien- 
tis  :  si  namque  suscipitur  a  parte  dextra, 
dicunt  masculum  gigni,quia  in  parte  dex- 
tra  magis  abundat  calor ;  si  in  parte  sini- 
stra,  gignitur  mulier,  quoniam  ibi  minor 
est  calor.  Secunda  ex  parte  commixtionis: 
quia  si  semen  viri  praedominetur,  mascu- 
lus  generatur ;  si  semen  feminae,  produ- 
citur  femina.  Tertia  est  ex  parte  seminis 

C  viri  :  quod  si  fuerit  vigorosum  ex  triplicis 
concursu  caloris  ac  spiritus  in  ipso  exsi- 
stentis,  fit  fortior  coagulatio  atque  com- 
plexio,  generaturque  masculus ;  sin  au- 
tem,  paritur  femina.  Verumtamen  semen 
feminae  nunquam  proprie  praadominatur 
semini  viri :  quia  secundum  Philosophum, 
semen  viri  in  omni  generatione  tam  maris 
quam  femellae,  est  principaliter  agens  ac 
movens ;  dicitur  tamen  semen  mulieris 
praedominari,  dum  semen  viri  ex  sua  de- 
bilitate  trahitur  ad  conformitatem  seminis 

D  mulieris.  Sunt  et  aliae  causaj  conferentes 
ad  generationem  talis  aut  talis  fetus  :  ut 
dispositio  membri  genitalis,  qualitas  venti 
et  temporis  ac  alimentorum;atque  ex  par- 
te  anima?,  vis  animalis  et  imaginativa  ac 
imperativa.  —  Haec  Bonaventura,  qui  ista 
diffuse  prosequitur. 

Insuper  circa  id  quod  quaesitum  est  de 
virginitatis  amissione  in  statu  innocentiae, 
scribit  Durandus  :  Dicunt  qtiidam,  quod  in 
statu  innocentiae,  feminae  peperissent  sine 
virginitatis  amissione,  quia  virginitas  ma- 


204 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XX  ;    QUjEST.    I 


xime  pertinet  ad  dignitatem  humanse  na- 
turaj,  quum  sit  portio  angelica,  ete.  Ergo 
in  statu  innocentise  non  amitteretur.  Qua- 
liter  autem  hoc  esset  possibile,  dicunt 
quod  ad  perfectionem  virginitatis  duo  con- 

P.200B'.  currunt,  etc,  ut  supra  in  Thoma  ex  Scri- 
pto  secundi.  In  statu  demum  innocentise 
neutro  modo  fuisset  soluta  integritas  men- 
tis  neque  integritas  corporis,  sed  fuisset 

P.201D.  ibi  sola  membrorum  dilatatio,  etc,  ut  su- 
pra  ex  Thoma  in  prima  parte  Summse. 

Deinde  Durandus  contra  ista  sic  arguit  : 
Istud  non  valet.  Virginitas  namque  ad 
dignitatem  naturse  non  pertinet  absolute, 
quum  sit  privatio  actus  generationis,  qui 
est  naturse  conveniens,  et  intentus  ab  ea 
ad  conservationem  speciei.  Item,  in  statu 
innocentise  non  fuisset  virginitas  licita  ;  et 
dato  quod  licuisset,  non  tamen  fuisset  pos- 
sibile  virginem  concipere  aut  parere  se- 
cundum  cursum  naturae  :  quia  virginitas 
est  inexperientia  delectationum  venerea- 
rum  ;  conceptus  autem  naturaliter  non  est 
sine  eis.  Porro  quod  dicunt,  quod  in  virgi- 
nitate  sunt  duo,  videlicet  integritas  mentis 
et  corporis,  quorum  utrumque  fuisset  sal- 
vatum  in  innoeentise  statu  ;  dicendum, 
quod  neutrum:quia  integritas  mentis  quse 
in  virginitate  requiritur,  est  firmum  pro- 
positum  abstinendi  a  delectatione  vene- 
rea,  et  hsec  integritas  se  habet  formaliter 
in  virginitate;  immunitas  vero  seu  inex- 
perientia  delectationum  hujusmodi,  habet 
se  materialiter  :  quorum  neutrum  potuit 
salvari  in  actu  matrimoniali.  Hinc  male 
accipiunt  integritatem  mentis  pro  persi- 
stentia  rationis  in  actu  suo  :  quia  judicium 
rationis  absorbetur  in  somno  et  segritudi- 
nibus  multis,  ratione  quorum  nihil  de- 
perit  virginitati.  Male  quoque  accipiunt 
materiale  virginitatis  :  non  enim  hoc  est 
integritas  membri  corporalis,  imo  per  ac- 
cidens  ad  virginitatem  se  habet.  Materia 
quippe  virtutum  moralium  est  aliqua  pas- 
sio  animse,  et  non  id  quod  pure  ad  natu- 
ram  corporis  pertinet.  —  Hsec  Durandus. 
Prseterea  contuendum,  quod  specialiter 
contra  Thomam  disputare  videtur,  cujus 


A  verba  ponit  in  forma,  imo  et  allegando  sic 
addit :  In  Summa,  prima  parte,  qusestione 
nonagesima  octava.  Verum  inepte,  non  for- 
maliter,  contra  Thomam  procedit ;  et  quse 
contra  ipsum  inducit,  ex  ipso  Thoma  in 
secunda  secundse,  qusestione  centesima 
quinquagesima  secunda,  accepit.  Nec  Tho- 
mas  dicit  quod  ei  imponit,  hoc  scili- 
cet,  quod  virginitas  maxime  pertinet  ad 
dignitatem  naturse  humanse.  Hoc  etenim 
sanctus  Doctor  non  dicit  tam  absolute, 
neque  per  hoc  probat  quod  in  paradiso 

B  non  fuisset  amissa  virginitas  quantum  ad 
carnis  integritatem,  quamvis  in  Scripto 
secundi  breviter  tangat  hoc,  arguendo  ad 
oppositum  sui  intenti  :  nempe  ut  patuit  p.  200  c. 
ibi,  concedit  quod  quoad  carnis  integrita- 
tem,  fuisset  amissa.  Ibidem  concedit  quo- 
que,  quod  in  paradiso  virginitas  non  fuis- 
set  virtus,  nec  matrimonio  prseferenda. 
—  Nec  iterum  dicit,  quod  carnis  integri- 
tas  sit  materiale  in  virginitate.  Imo  probat 
et  tenet  contrarium  in  secunda  secundae, 
qusestione   centesima  quinquagesima  se- 

G  cunda,  dicendo  :  In  delectatione  venerea  art.  i. 
tria  considerantur  :  unum,  quod  est  tan- 
tum  ex  parte  corporis,  utpote  violatio  si- 
gnaculi  virginalis;  aliud,  in  quo  id  quod 
est  anima?  conjungitur  ei  quod  est  corpo- 
ris,  scilicet  resolutio  seminis  delectatio- 
nem  sensibilem  causans ;  tertium  est  so- 
lum  ex  parte  anima?,  puta  propositum 
perveniendi  ad  delectationem  hujusmodi. 
Quorum  primum  per  accidens  se  habet  ad 
actum  moralem,  qui  non  considerat  per 
se  nisi  ea  quse  sunt  animse;  secundum  ve- 

D  ro  materialiter  habet  se  ad  actum  mora- 
lem,quia  passibiles  passiones  sunt  materia 
moralium  actuum;  tertium  vero  se  habet 
completive  atque  formaliter,  quoniam  ra- 
tio  moralium  in  eo  quod  est  rationis  seu 
mentis,  completur.  Denuo  quoque  ait  ibi- 
dem  :  Integritas  membri  corporalis  per 
accidens  habet  se  ad  virginitatem,in  quan- 
tum  ex  hoc  quod  ex  proposito  voluntatis 
abstinet  quis  a  delectatione  venerea,  ma- 
net  integritas  membri  corporei.  Unde  si 
per  alium  modum  casu  aliquo  integritas 


QILEST.   II   :   AN   PROLES    IN   STATU    INNOCENTLE   FUISSENT   GENIT.E    1N   ROBORE,   ETC.      205 


membri  illius  perdatur,  non  magis  praeju- 
dieat  virginitati,  quam  si  manus  aut  pes 
abscidatur.  Hinc  primo  de  Civitate  Dei  lo- 
quitur  Augustinus  :  Membra  illa,  ut  virgi- 
nalis  pudoris  signacula,  diversis  casibus 
vulnerata,  vim  perpeti  possunt ;  et  medici 
opitulantes  saluti,  aliquando  ibi  faciunt  ea 
quae  horret  adspectus.Obstetrix  etiam  quae- 
dam  cujusdam  virginis  integritatem  manu 
explorans,  dum  inspexit,  perdidit.  Nec  opi- 
nor  quempiam  tam  stulte  sapere,  ut  huic 
aliquid  putet  perisse  de  sanctitate,  quam- 
vis  membri  illius  integritate  jam  perdita. 
—  Attamen  in  eadem  quaestione  Thomas 
fatetur  :  In  virginitate  est  aliquid  comple- 
tivum  et  formale,  videlicet  ipsum  propo- 
situm  abstinendi  perpetue  a  delectatione 
venerea;  materiale  vero  in  virginitate  est 
integritas  carnis  absque  omni  experimen- 
to  venereae  delectationis.  In  quibus  verbis 
non  ait  absolute,  quod  integritas  carnis, 
sed  integritas  carnis  ab  omni  experimento 
venereae  delectationis,  est  materiale  virgi- 
nitatis,  quod  jam  tactis  non  obviat. 

Cetera  Durandi  objecta  solvuntur  per 
hoc  quod  virginitas  in  statu  innocentiae  et 
post  lapsum  aequivoce  sumitur.  Virginitas 
quoque  post  lapsum  dupliciter  capitur,  ut- 
pote  stricte  seu  proprie,  et  extense.  Et  de- 
finitio  illa,  quod  virginitas  est  propositum 
abstinendi  perpetue  a  delectatione  vene- 
rea,  datur  de  virginitate  stricte  ac  proprie 
sumpta,  cui  debetur  aureola.  Frequenter 
autetn  communius  extensiusque  accipitur 
pro  proposito  abstinendi  ab  omni  illicito 
coitu  una  cum  carnis  integritate  seu  in- 
experimento  :  et  ita  puellae  incognitae  vi- 
ris,  quamvis  nubere  proponentes,  virgi- 
nes  nuncupantur  etiam  in  Scripturis.  Imo 
quandoque  virginitas  communissime  su- 
mitur  pro  inexperientia  et  immunitate  sal- 
tem  exteriori  ab  omni  concubitu,  quamvis 
mens  in  venerea  consenserit. 

Objectorum  solutio  ex  dictis  est  evi- 
dens.  Nam  et  semen  quamvis  superfluat 
sustentationi  personae,  non  tamen  propa- 
gationi  consimilis  in  natura. 


QUiESTIO    II 

SEcundo  quaeritur,  An  proles  in  sta- 
tu  innocentise  fuissent  genitse 
in  robore  corporis  perfectioneque 
animse. 

Quae  quaestio  plura  complectitur.  Pri- 
mum  est,  an  pueri  nati,  statim  fuissent 
idonei  ad  gradiendum,  ad  manducandum, 
etc.  Secundo,  an  usum  rationis  protinus 
B  habuissent.  Tertio,  an  scientia  fuisset  eis 
concreata.  Quarto,  an  etiam  gratia  gratum 
faciens  ac  virtutes. 

Quantum  ad  primum,  apparet  quod  con- 
festim  fuissent  corpore  ad  exercitia  cor- 
poralia  satis  fortes  et  apti.  Fuissent  enim 
suis  parentibus  similes,  qui  in  corporali 
fortitudine  sunt  plasmati.- — Secundo,quo- 
niam  ignobilium  et  irrationalium  quorum- 
dam  animalium  fetus  seu  pulli,  mox  ut 
nati  sunt,  currunt  ad  pastum.  Si  ergo  tali- 
bus  hoc  naturaliter  est  concessum,  quanto 
C  magis  parvulis  hominum  in  gratiosissimo 
illo  innocentiae  statu  ? 

In  oppositum  est,  quod  teneritudo  et 
mollities  infantilium  membrorum  hoc  non 
permisisset. 

Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Infirmitas 
propter  quam  parvuli  in  statu  naturae  la- 
psae  non  valent  assurgere  ad  membrorum 
officia,  est  poena  peccati.  Hinc  si  primi 
parentes  genuissent  pueros  in  statu  inno- 
centiae,nati  mox  habuissent  usus  et  officia 
D  qusedam  membrorum,  ita  ut  gradi  possent 
et  matres  sequi,  ac  juxta  congruentiam 
opportunitatis  status  illius  quaedam  mem- 
brorum  exercere  officia  Absurdum  quippe 
videtur,  quod  rationalis  creatura  nunquam 
vitio  incurvata,  imo  originalis  justitiae  re- 
ctitudine  praedita,  modo  bestiali  contra 
usum  sua?  naturae  incederet,  instar  puero- 
rum  qui  nunc  manibus  ac  pedibus  re- 
punt.  Potest  itaque  dici,  quod  infirmitas 
ista  parvulorum  est  pcena  peccati,  atque 
dejectioni    originalis    justitiae    attestatur. 


206 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XX  ;    QU.EST.    II 


Quod    sensisse    videtur   Augustinus    libro  A  membrorum  non  potuissent  gradi  nec  fi- 


tertio  de  Baptismo  parvulorum,  dicendo  : 
Movet  nos,  si  primi  illi  parentes  non  pec- 
cassent,  utrum  tales  essent  filios  habituri 
qui  nec  lingua  nec  manibus  nec  pedibus 
uterentur  :  nam  propter  uteri  capacitatem 
oportuit  parvulos  nasci ;  sed  poterat  Deus, 
quod  multis  quoque  pecoribus  praestat, 
illis  conferre.  Nam  fetus  illi  brutorum, 
quamvis  minutissimi  nati,  protinus  cur- 
runt  et  matres  sequuntur ;  nec  de  su- 
gendis  uberibus  admonentur  cura  opeve 


gere  pedem,  nec  corpusculi  sui  pondus 
deferre:dicendum,quod  quamvis  membra 
habuissent  tenera,  non  tamen  passibilia; 
ideo  nullam  sensissent  laesionem,  quan- 
tumlibet  fortiter  figerent  pedem.Quumque 
corpus  fuisset  animse  omnino  subjectum, 
majorem  ab  ea  suscepisset  firmitatem,  ita 
quod  tibiie  suffecissent  ad  corpusculi  sus- 
tentationem.  —  Haec  Alexander.  Qui  istud 
adliuc  multipliciter  persuadet.  Nam  et  in 
paradiso  erant  fructus  diversi  diversarum 


aliena,  sed  in  maternis  corporibus  ea  re-  B  virlulum,  quae  membra  poterant  roborare, 


quirunt  et  norunt,  quamvis  abditis  locis 
reposita,  ubi  mira  celeritate  reperiunt  ea. 
Econtra  homini  nato  nec  ad  incessum  pe- 
des  idonei  sunt,  nec  manus  sunt  habiles 
ad  scalpendum;  et  non  nisi  ope  nutrientis 
admotis  labiis  papillae  uberis  ingeruntur, 
nec  ubi  sint,  parvuli  sentiunt ;  et  juxta  se 
jacentibus  mammis,  magis  possunt  esu- 
rientes  flere  quam  sugere.  Proinde  infir- 
mitati  mentis  congruit  ista  infirmitas  cor- 
poris.  Ecce  quod  plane  dicit,  quod  haec 


consolidare  similiter  ossa. 

Porro  Bonaventura  super  his  aliter  sen- 
tit  :  Magister,  inquiens,  narrat  hic  duas 
opiniones,  nullam  pro  certo  affirmans;  pro- 
babiliorem  tamen  judicat  eam  qua?  dicit 
parvulos  paulatim  proficere  ad  usum  mem- 
brorum.  Teneritudo  namque  membrorum 
convenit  proli  propter  bonitatem  comple- 
xionis  congruentiamque  naturae.  Processus 
vero  et  incrementum  in  talibus  natura- 
les,  non  miraculosi,  tunc  exstitissent.  Nec 


infirmitas    corporis    infirmitati    congruit  C  simile   est  de   brutis,  quae  durioris   sunt 


mentis. 

Nec  ita  sentire  de  statu  illo  difficile  de- 
bet  videri,  quum  multa  majori  admiratio- 
ne  digna  ibi  accidissent,  ut  parvulos  aelate 
tenerrimos  sine  veste,  tegumento  ac  tecto 
absque  omni  difficultate  quasi  feliciter  vi- 
vere,  sine  strato  et  stramento  sedere  ac 
decubare,  et  multa  hujusmodi  quae  nos  la- 
tent,  et  vix  creduntur,  quia  eontraria  sunt 
in  usu.  Unde  Augustinus  nono  super  Ge- 
nesim  loquens  de  his  quae  accidissent  ho- 


complexionis    et    organizationis    minoris. 
Haec  Bonaventura. 

At  vero  Thomas  :  In  hominis  (ait)  vita 
est  circulatio  qua?dam,  quoniam  a  defectu 
ineipit,  tendens  in  naturalem  ac  debitam 
perfectionem,  ex  qua  rursus  descendit  et 
in  defeetu  finitur.  Hinc  principium  homi- 
nis  quidam  defectus  consequuntur  in  pue- 
ritia,  similiter  et  finem  in  seneetute.  Sed 
homo  ante  peccatum,  vitae  habuisset  exor- 
dium,  quamvis  vitae   termino  caruisset  : 


ni  in  statu  innocentia?,  ait  :  Qui  haec  D  ideo  defectus  qui  ad  finem  seu  terminum 


m 

fieri  potuisse  non  credunt.non  aliud  quam 
consuetudinem  jam  post  culpam  pcenam- 
que  humanam  attendunt.  Non  autem  in 
eorum  genere  debemus  consistere,  qui  non 
credunt  nisi  quod  videre  consueverunt. 
Potest  ergo  concedi,  quod  parvuli  in  statu 
illo  uaturales  habuissent  usus  manuum  ac 
pedum,  et  linguae  ad  degustandum;  an  ve- 
ro  ad  loquendum,  non  definio,  quum  lo- 
quela  per  auditum  soleat  disci.  Quum  er- 
go  objicitur,  quod  propter  teneritudinem 


tendunt,  ut  aegritudines,  non  fuissent  in 
eo;  defectus  vero  qui  sequuntur  originem, 
nil  prohibet  fuisse  in  ipso.  Nec  fuissent  ei 
in  poenam,  quoniam  nullum  inde  sensis- 
set  incommodum,  divina  eum  providentia 
gubernante.  Aliqui  vero  verbis  Augustini 
innitentes,  aliter  respondent,  ut  patet  in 
littera.  Verum  quum  Augustinus  inde  nil 
asserat,  probabilius  sustinetur  quod  conti- 
net  cursus  naturae,  ubi  auctoritas  non  re- 
pugnat  Scripturae.  Haec  Thomas  in  Scripto. 


QILEST.    III   :    AN   PARVDLI   FUISSENT   NATI    IN   COGNITIONE    INTELLECTUALI    PERFECTI      207 


i»  part.  q.  Poito  in  SumiTia  testatur  :  Ea  quee  supra 
,art'  '  naturam  sunt,  sola  fide  tenemus;  et  quod 
credimus,  auctoritati  debemus.  Hinc  in 
omnibus  asserendis  sequi  debemus  rerum 
naturam  naturalemque  rationem,  prseter 
ea  quae  supra  naturam  sunt,  et  divina 
auctoritate  traduntur  credenda.  Quumque 
pueris  mox  natis  naturale  non  sit  statim 
habere  robur  ad  gradiendum  et  operan- 
dum,  nec  Scriptura  docet  hoc,  potius  est 
tenendum  quod  paulatim  crevissent  ac 
profecissent  in  robore  ad  actus  praefatos. 
Haec  in  Summa.  —  Idem  Petrus.  Consonat- 
que  Richardus. 
Summ.th.  Albertus  demum  hoc  ipsum  fatetur  :  Si, 
2»  part.  q.  jnqUjenS;  primi  parentes  in  statu  innocen- 
tiae  genuissent,  nati  sic,  per  incrementa 
aetatis  ad  debitam  quantitatem  substantise 
ac  virtutis  pervenissent ;  usum  vero  mem- 
brorum  ad  necessarios  actus  a  Creatoris 
omnipotentia  accepissent.  Nec  illa  teneri- 
tudo  fuisset  eis  pcenalis  infirmitas  :  non 
enim  reputatur  infirmitas  ipsa  carentia 
roboris,  nisi  tunc  quando  debet  inesse  ; 
sicut  non  dicitur  caecus,  nisi  dum  vis 
visiva  merito  jam  inesset.  Itaque  pueri 
tunc  nati,  non  confestim  habuissent  perfe- 
ctam  virtutem  in  membris,  nec  perfectam 
corporis  quantitatem  ;  nihilo  minus  ad 
quosdam  necessarios  usus  ad  quos  suf- 
ficit  tenera  aetas  imperfectaque  virtus, 
usum  habuissent  membrorum.  Haec  Al- 
bertus. 

Consentit  et  Scotus  :  Nervi,  dicens,  par- 
vulorum  illorum  non  fuissent  primo  apti 
ad  motum  processivum,  sed  successive. 

Preeterea  verius  reor,  quod  infantuli  tunc 
nati  non  habuissent  statim  fortitudinem 
corporalem  in  nervis,  ossibus  et  carnibus 
suis,  in  cruribus,  tibiis,  manibus  ac  spiri- 
tibus  ad  ambulandum  et  operandum;  at- 
tamen  in  omnibus  his  multo  celerius  et 
efficacius  profecissent,  quam  modo  :  pri- 
mo,  ex  meliori  et  fortiori  complexione, 
atque  majori  vivacitate  naturae;  secundo, 
ex  majori  prsedominantia  animee  super 
corpus;  tertio,  virtute  alimentorum  arbo- 
rum  paradisi,  quarum  vires  multiplices, 


A  efficacissima?,  et  nobis  pro  maxima  parte 


QU^STIO    III 

TErtio  qua?ritur,  An  parvuli  fuis- 
sent  nati  in  cog-nitione  intelle- 
ctuali  perfecti. 

Videtur  quod  sic,  quia  primis  parenti- 
bus  fuit  connata  scientia,  ergo  et  posteris 
B  connata  fuisset.  —  Rursus,  sicut  probatum 
est,  verisimile  est  quod  mox  vires  corpo- 
rales  et  usum  habuissent  membrorum  ; 
sed  non  minus  fuissent  perfecti  in  anima 
quam  in  corpore. 

In  oppositum  est,  quod  anima  corpori 
ad  hoc  unitur,  quatenus  per  corpus  scien- 
tiam  ac  virtutes  venetur  :  quum  enim  ani- 
ma  sit  corporis  finis,  propter  bonum  suum 
conjungitur  corpori. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Sicut  Magi-  Cfp.mn. 

C  ster  ait  in  littera,  oportet  positionem  de 
perfectione  mentis  consonare  positioni  de 
perfectione  corporis  puerorum  hominis 
protoplasti.  Idcirco  qui  dicunt  quod  cor- 
pora  illorum  mox  post  nativitatem  habuis- 
sent  vires  et  robur  ad  exercitia  corporalia, 
dicere  habent  quod  intellectus  ipsorum 
statim  fuisset  repletus  scientia.  Sed  quia 
jam  diximus  quod  paulatim  in  viribus  cor- 
poris  et  motibus  ejus  profecissent,  etiam 
respondemus  quod  ad  scientiam  succes- 
sive  pervenissent.  Inter  alia  etenim  cor- 

D  poris  membra  cerebrum  humidissimum 
est.  Unde  si  propter  humiditalem  aliorum 
membrorum  habere  non  potuissent  officia 
eorumdem,  multo  minus  plenum  usum 
imaginativae  virtutis,  cujus  organum  est  in 
anteriori  cerebri  parte.Abundantia  quippe 
humiditatis  confusionem  parit  phantasma- 
tum,  ut  patet  in  ebriis,  ex  multis  vapori- 
bus  ad  caput  scandentibus.  Phantasmatibus 
vero  turbatis,  impeditur  operatio  rationis. 
Hinc  pueri  primo  habent  notitiam  quam- 
dam  in  generali  universalium  indistincte, 


208 


1N   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XX  ;   QU;EST.    III 


ex  quo  paulatim  ad  determinatas  profi- 
ciunt  cognitiones.  Nam  ut  primo  Physico- 
rum  habetur,  primo  omnes  viros  nominant 
patres,  omnesque  feminas  matres,  postea 
determinant  unumquodque.  Haec  Thomas 
in  Scripto. 
Porro  in  Summa,  quaestione  centesima 
art.  i.  prima,  effatur  :  In  his  quae  supra  rationem 
sunt,  soli  auctoritati  creditur;  qua  defici- 
ente,  rationem  sequi  debemus.  Quumque 
naturale  sit  homini  per  sensus  adipisci 
scientiam,  pueri  in  statu  innocentiae  non 
nascerentur  perfecti  scientia,  sed  eam  abs- 
que  difficultate  processu  temporis  acquisi- 
vissent  inveniendo  seu  addiscendo.  Primo 
autem  parenti  scientia  fuit  innata  tan- 
quam  patri  ac  instruclori  suae  posterilalis. 
Pueri  quoque  non  habuissent  ignorantiam 
proprie,  quum  ignorantia  sit  privatio  sci- 
entiae  debitae  inesse;  et  illa  in  posteris  est 
poena  et  effectus  originalis  peccati.  Sed 
fuisset  in  illis  nescientia,  quam  divinus 
DeCceiest.  Dionysius  etiam  in  angelis  ponit.Verumta- 
Mer.c.vn.  men  pUerj  habuissent  sufficientem  scien- 
tiam  ad  dirigendum  se  in  aclibus  justitise, 
secundum  quod  ad  eos  pertinuissetUniver- 
salia  quoque  principia  juris  et  primorum 
principiorum  habitus,  fuissent  in  eis  multo 
praeclarius  quam  in  pueris  post  ruinam. 
Heec  idem  in  Summa. 

At  vero  Petrus  :  Omnem  (inquit)  rectum 
appetitum  praecedit  rectum  rationis  judi- 
cium.  Pueri  autem  in  statu  primo  fuissent 
nati  in  originali  justitia,  et  in  quadam  per- 
fectione  affectus  respectu  agendorum  :  er- 
go  et  in  perfectione  intellectus  ad  viden- 
dum  agenda.  Sed  utrum  perfectio  ista  esset 
in  habitu  tantum  aut  in  actu  etiam  seu 
usu,  est  duplex  opinio:quia  dicentes  quod 
mox  habuissent  perfectum  usum  membro- 
rum,  dicunt  quod  et  perfectum  mox  ha- 
buissent  usum  rationis  et  voluntatis.  Alii 
dicunt  cum  Magistro,  quod  nec  habuissent 
perfectum  usum  membrorum  nec  ratio- 
nis  :  quod  probabilius  reputatur.  Itaque 
sicut  nascerentur  in  originali  justitia  quan- 
tum  ad  habitum,  non  secundum  usum,  ita 
de  scientia  est  dicendum.  —  Heec  Petrus. 


A  Quae  responsio  si  intelligatur  de  habitu  co- 
gnoscitivo  communi,  qui  appellatur  habi- 
tus  principiorum  speculabilium,  videtur 
concordare  cum  Thoma;  si  autem  de  ha- 
bitu  scientiarum  in  speciali,  plus  adscri- 
beret  illis  quam  Thomas. 

Richardus  vero  :  Aliqui  (ait)  affirmant, 
quod  parvuli  non  fuissent  nati  cum  per- 
fectione  scientia?,  nec  quoad  habitum,  nec 
quoad  actum ;  sed  in  processu  temporis 
acquisivissent  scientiam,  inveniendo  vel 
addiscendo  sine  difficultale.  Quibus  vide- 

B  tur  Ilugo  favere  primo  libro  de  Sacramen- 
tis,  dicendo  :  Id  potius  approbamus,  ut 
primus  homo  credatur  perfectus  mox  fa- 
ctus  sensu  et  corpore;  nascituros  vero  ex 
illo,  per  intervalla  temporum  tam  in  sen- 
su  animi  quam  in  statura  corporali  incre- 
menla  sumpturos.  Alii  dicunt,  quod  sicut 
pueri  in  Baptismo  virtutes  recipiunt  quan- 
tum  ad  habitum,  non  quoad  usum  ;  sic 
parvuli,  in  statu  innocentiae,  nati  fuissent 
perfecti  in  scientia  naturalium  rerum.quo- 
ad  habitum,  non  quoad  actum.  Ha?c  Ri- 

C  chardus. 

Responsio  quoque  Alberti  perbrevis,  vi- 
detur  responsioni  Thoma?  conformis,  sicut 
et  responsio  Bonaventurae;  qui  de  hac  re 
nihil  hic  superaddunt.  Qui  autem  aliam 
opinionem  sequi  eligeret,  dicere  posset 
quod  naturalis  humiditas  in  pueris  illis 
fuisset  celerrime  temperata,  quemadmo- 
dum  teneritudo  mollitiesque  membrorum 
consolidala,  juxta  praetacta. 

Praeterea  super  his  scribit  Alexander  dif- 
fusius  :  Parvuli,  inquiens,  in  suae  nati- 

D  vitatis  primordio  illuminationem  aliquam 
cognitionis  atque  scientia?  absque  dubio 
habuissent.  Si  enim  natura  non  deficit  in 
necessariis,  prout  de  ea  communiter  sum- 
pta  ait  Philosophus,  multo  fortius  natura 
illa  tam  sublimiter  instituta  non  defecit 
in  illuminatione  necessaria  intellectui  ad 
judicandum,  sicut  non  defuit  ei  rectitudo 
voluntatis  et  aequitatis  ad  appetendum  et 
respuendum.  Rectum  enim  appetitum  vo- 
luntatis  praecedit  rectum  judicium  ratio- 
nis.  Sic  et  rectitudinem  justitiae  praeit  il- 


QU.EST.    IV    :    AN   PARVULI   FUISSENT   NATI   IN   ORIGINALI   JUSTITIA 


209 


luminatio  scientiae.  Quemadmodum  ergo  A 
indubitanter  dici  oportet,  quod  filii  Adam 
affectus  rectitudinem  habuissent  tam  quo- 
ad  commoda,  quam  quoad  honesta;  sic 
ponendum  est,quod  respectu  utrorumque, 
parvulus  statim  quum  nasceretur,  habe- 
ret  illuminationem  scientiae,  per  quam 
habilis,  idoneus  et  expeditus  consisteret 
ad  talia  discernenda,  ne  per  ignorantiam 
aut  errorem  affectus  in  aliquo  deviaret. 

Verum  si  ultra  procedatur  ad  illius  illu- 
minationis  atque  scientiae  usum  et  statum, 
difficile  est  determinare.  Quibusdam  nam-  B 
que  videtur  quod  parvuli  statim  habuis- 
sent  usum  rationis,  quia  in  eis  corpus 
animam  non  gravasset;  profecissent  tamen 
in  scientia  per  experientiam,  quemadmo- 
dum  in  virtutibus  per  obedientiam.  Alii 
putant  quod  parvuli  non  statim  habuis- 
sent  usum  rationis,  sicut  nec  in  matrum 
visceribus,  et  hoc  propter  humiditatem, 
etc.  Quid  horum  verius  sit,  difficile  est 
videre.  Possumus  tamen  sine  praejudicio 
mediam  viam  tenere,  dicendo  quod  par- 
vuli  protinus  cognovissent  quae  eorum  na-  C 
turae  essent  consona  aut  nociva,  et  hoc  per 
naturalem  industriam,  quum  et  agnellis 
hoc  ipsum  concessum  sit.  Quantum  vero 
ad  qusedam  quae  spectant  ad  rationem  ho- 
nesti,  ut  est  distinctio  praeceptorum  et  cul- 
tuum  quibus  Deus  est  venerandus,  appa- 
ret  probabile  quod  usus  cognitionis  horum 
fuisset  in  ipsis  dilatus,  quamvis  non  ab- 
surde  possit  concedi,  quod  ad  heec  cogno- 
scenda,  habitus  fuisset  ipsis  innatus  seu 
datus.  —  Haec  Alexander.  Scotus  breviter 
dicit  quod  primo  fuissent  nescii.  D 


QUiESTIO    IV 

OUarto  quaeritur,  An  parvuli  fuis- 
sent  nati  in  originali  justitia. 
Quod  sic,videntur  Anselmus  et  alii  mul- 
ti  sensisse.  Deus  etenim  infinite  ac  na- 
turaliter  bonus  et  pius,  non  est  pronior 
vindicare  quam  misericordiam  exercere  : 

T.  22. 


imo  miserationes  ejus  super  omnia  opera  Ps.  cxuv,9. 
ejus;  sed  propter  transgressionem  primo- 
rum  parentum  privavit  posteros  eorum 
originali  justitia,  in  tantum  quod  nascun- 
tur  in  originali  peccato  :  ergo  multo  plus 
propter  primorum  parentum  obedientiam 
contulisset  eorum  posteritati  originalem 
justitiam.  —  Insuper  Anselmus  libro  de 
Conceptu  virginali  testatur  :  Si  Adam  ad 
eos  qnos  generaturus  erat,  nequivisset  ju- 
stitiam  suam  perducere,  nequaquam  po- 
tuisset  eis  injustitiam  suam  transmittere. 
Multa  his  consimilia  ait  hinc  inde  Ansel- 
mus,  et  alii  quidam. 

Quibus  obviare  videtur  quod  libro  de 
Sacramentis  asserit  Hugo  :  Si  primus  ho- 
mo  in  bono  perstitisset,  generaret  filios 
sine  peccato,  non  tamen  necessarie  here- 
des  paternae  justitiae. 

Circa  haec  multa  occurrunt  dicenda.  Pri- 
mo,an  pueri  nati  fuissent  in  justitia  origi- 
nali.  Secundo,  an  nati  fuissent  in  justitia 
gratuita  seu  gratum  faciente.  Tertio,  an 
nati  fuissent  in  justitia  confirmata  seu 
confirmante;  an  etiam  in  caritate  et  gratia. 

Ad  quorum  primum  Alexander  respon- 
det  :  Dici  potest,  secundum  Anselmum, 
quod  si  primi  parentes  stetissent,  filios  ge- 
nuissent  heredes  paternae  justitise.  Atque 
ad  auctoritatem  Hugonis  dicendum,  quod 
paterna  justitia  non  descendisset  ad  filios 
hereditarie.  Illud  namque  fertur  heredi- 
tarie  descendere  ad  prolem,  quod  habent 
filii  a  patre  domino  et  possessore,  jure  fi- 
liationis.  Illi  autem  filii  non  hereditarent 
gratuita  dona  parentum,  tanquam  a  domi- 
nis  et  possessoribus,  sed  potius  a  gratia 
Conditoris.  Nempe  ut  fatetur  Anselmus,  in 
hoc  apparet  magnitudo  bonitatis  Dei  et 
plenitudo  gratiae  ejus,  quod  qualis  exstitit 
primus  homo  justitia  et  felicitate,  tales 
genuisset  :  non  quod  ex  sola  propagatione 
tales  exsisterent,  sed  quoniam  propagati, 
dono  Dei  essent  tales.  Siquidem  omne  do- 
num  gratuitum  gratum  faciens,  est  imme- 
diate  a  Deo  tanquam  a  causa  efficiente.  — 
Verumtamen  sunt  quidam  tenentes  con- 

14 


210 


1N   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   I)IST.    XX  J    QU^ST.    IV 


trarium,  utpote  filios  non  fuisse  futuros 
heredes  paternae  justitiae.  Quod  videtur 
Hugo  sentire,  sic  dicens  :  Sunt  qui  cre- 
dunt  veraciter  asserendum,  quod  si  pri- 
mus  homo  non  peccassel,  non  nisi  bonos 
filios  genuisset,  nemoque  omnium  qui  ex 
ejus  carne  nascerentur,  damnaretur.  Ta- 
men  hoc  merito  quaeritur,  an  primi  homi- 
nis  obedientia  omnibus  posleris  ejus  suf- 
ficere  debuisset  ad  meritum,  an  singuli 
quique  lemporibus  suis  post  eum,  quem- 
admodum  ipse  primus  probatus  est,  sive 
ejusdem  sive  alterius  cujusque  mandati 
obedientia  probandi  fuissent.  Et  potest 
forlassis  non  absurde  credi,  quod  idein 
mandafum  quod  primo  parenti  datum  est, 
posteri  quoque  ejus  observare  debuerunt, 
ut  singuli  propria  obedientia  probarentur, 
ac  pro  propriis  meritis  glorificarentur. 

Ad  secundum  Alexander  respondet,  quod 
filii  non  fuissent  heredes  paternae  justi- 
tiae,  de  gratuita  loquendo  juslitia.  Et  si 
objiciatur  quod  Adam  transmisit  posteris 
demeritum  damnationis  peccando,  ergo 
stando  transmisisset  eis  meritum  salvatio- 
nis  ;  dicendum,  quod  stando  aliquid  poste- 
ris  meruisset  per  modum  congrui,  non 
condigni.  Hinc  Hugo  :  Credi  potesl,  quod 
prima  observata  obedientia  causa  fuisset 
gratiae  adjutricis  in  omnes  sequentes,  et 
ipsam  obedientiam  obediendo  sectantes. 

Deinde  respondet  ad  tertium  :  Si  primi 
parentes  stetissent,  genuissent  (secundum 
Anselmum)  filios  heredes  paternae  justi- 
tise,  quantum  ad  justitiam  confirmatam. 
Unde  Anselmus  libro  Cur  Deus  homo  : 
Quamvis  nondum  proveherentur  ad  illam 
angelorum  aequalitatem  ad  quam  perven- 
turi  erant,  in  illa  tamen  qua  erant  justitia, 
si  tentati  praevaluissent,  ita  confirmaren- 
tur  cum  omni  sua  propagine,  ut  ultra 
peccare  non  possent :  quemadmodum  quo- 
niam  victi  peccaverunt,  ita  sunt  infirmati, 
ut  quantum  in  ipsis  est,  sine  peccato  esse 
non  valeant.  Quis  etenim  audeat  dicere, 
plus  valuisse  injustitiam  ad  ligandum  in 
servitute,  quam  valeret  justitia  ad  confir- 
mandum  in  spiritus  libertate  ?  Unde  vide- 


A  tur  quod  si  Adam  stetisset,  nullus  de  po- 
steris  ejus  periisset  :  quod  non  videtur, 
nisi  confirmati  essent.  Et  hoc  videtur  ab 
Augustino  haberi  quartodecimo  de  Civita- 
te,  quo  ait  :  Nulli  de  posteris  primorum 
parentum  fuissent  morituri,  nisi  primi  pa- 
rentes  peccassent.  Hinc  Boetius  de  Fide 
christiana  :  Quoniam  angelorum  numerum 
imminutum  noluit  Deus  conditor  perma- 
nere,  formavit  ex  terra  hominem,  atque 
spirilu  vitaa  animavit,  eumque  praefixa  le- 
ge  in  deliciis  constituit  paradisi,  ut  si  sine 

B  peccato  manere  vellet,  tam  eum  quam 
ejus  progeniem  angelicis  ccetibus  socia- 
ret.  —  Haec  Alexander.  Quid  autem  sentiat 
de  hoc,  an  primus  homo  vel  posteri  ejus 
in  caritate  et  gratia  gratum  faciente  for- 
mali  sint,  patuit  supra,  et  infra  forsan 
tangetur. 

Bonaventura  vero  de  hac  quaestione  ori- 
ginalis  justitiae  in  posteris  Adae,  non  scri- 
bit  hic. 

At  vero  sanctus  Doctor  circa  haec  scri- 
bit  :  Sicut  ait  Philosophus  secundo  de  Ge- 

C  neratione,  in  generatione  est  circulatio 
quaedam  qua?  non  redit  in  idem  numero, 
sed  ad  idem  specie.  Homo  enim  generat 
hominem  :  non  se,  sed  alium.Hinc  genera- 
tum  generanti  in  omnibus  assimilalur  quae 
ad  naturam  pertinent  speciei,  nisi  adve- 
niat  impedimentum,sicut  in  monstris;non 
autem  assimilatur  in  proprietatibus  qua? 
consequuntur  individuum  ratione  indivi- 
dui.  Et  quamvis  interdum  contingat  quod 
in  aliquibus  proprietatibus  etiam  perso- 
nalibus  assimiletur  filius  patri,  hoc  tamen 

D  est  in  accideutibus  corporalibus,  ut  quod 
albus  generat  album,  podagricus  podagri- 
cum ;  non  autem  in  perfectionibus  animae 
generat  similem  sibi  actu,  ut  grammaticus 
grammaticum,  sed  forte  secundum  aptitu- 
dinem  tantum,secundum  quod  ex  corporis 
complexione  unus  est  aptior  ad  scienti- 
am  vel  virtutem  sui  patris  quam  alterius. 
Itaque  agnoscendum,  quod  duplex  est  ju- 
stitia  quae  primo  homini  poterat  conve- 
nire.  Una  originalis,  quae  fuit  secundum 
ordinem  debitum  corporis  sub  anima,  in- 


AN   PAUVULI    FUISSENT    NATI    IN    OIUGINALI    JUSTITIA 


211 


Hom.\,  12 


feriorumque  virium  sub  superiori,  et  su- 
perioris  sub  Deo.  Haec  justitia  ordinavit 
humanam  naturam  in  sui  primordio  ex 
dono  divino  :  ideo  talem  justitiam  in  fi- 
Iios  transfudisset.  Alia  est  justitia  gratuita, 
quae  meritorios  elicit  actus  :  de  qua  est 
duplex  opinio.  Una,  quod  primus  homo 
in  solis  naturalibus  sit  creatus  :  sicque  ad 
talem  justitiam  requirebatur  (ut  apparet) 
praeparatio  quaedam  per  actus  personales, 
atque  secundum  hoc  talis  justitia  fuit  pro- 
prietas  personalis  et  ex  parte  animae ;  id- 
circo  in  posteros  non  fuisset  transfusa, 
nisi  secundum  aptitudinem  tantum.  Alii 
dicunt,  quod  homo  in  gratia  est  creatus  : 
sicque  videtur  quod  donum  gratuitae  justi- 
tiae  sit  collatum  naturae  humanae  ;  unde  in 
transfusione  naturae  simul  transfusa  fuisset 
gratia  ista.  Nec  gratia  seu  justitia  fertur 
in  posteros  propagari,  quasi  per  semina- 
lem  virtutem  filii  gratiam  consequeren- 
tur,  sed  quia  cum  transfusione  naturae, 
cui  ex  provisione  divina  gratia  debeba- 
tur  seu  competebat,  gratia  simul  infusa 
fuisset  secundum  unam  opinionem.  Deni- 
que  peccatum  non  transit  a  primo  parente 
in  posteros  per  modum  demeriti,  quasi 
ipse  omnibus  meruerit  mortem  infectio- 
nemque  culpae,  sed  per  modum  traducti- 
onis  consequentis  traductionem  naturae. 
Non  enim  unius  personae  actus  toti  naturae 
mereri  potest  aut  demereri,  nisi  limites 
humanae  transcendat  naturae,  ut  patet  in 
Christo,  qui  est  Deus  et  homo.  Propterea 
a  Christo  nascuntur  filii  gratiae  non  per 
traductionem  carnis,  sed  per  meritum  ac- 
tionis;ab  Adam  vero  nascuntur  filii  irae 
per  propagationem,  non  per  demeritum. 
Sicque  intelligitur  illud  ApostolkPer  unum 
hominem  peccatum  intravit,  et  per  pecca- 
tum  mors. 

Si  praeterea  objiciatur  quia  impossibile 
est  poenam  esse  sine  culpa ;  sed  poena  ori- 
ginalis  peccati  est  carentia  visionis  divi- 
nae.  Quum  erg0  in  statu  innocentiae  ho- 
mines  sine  peccato  originali  nati  fuissent, 
habuissent  meritum  visionis  divinae,  quod 
haberi  nequit  nisi  per  gratiam  :  ergo  nati 


A  fuissent  in  gratia  gratificante  atque  justi- 
tia  gratuita.  —  Rursus,  homo  per  pecca- 
tum  necessitatem  peccandi  incurrit.  Ergo 
si  perstitisset  in  justitia,  confirmatus  fu- 
isset,  quia  secundum  Anselmum,  oportuit 
ut  qualis  exstitit  ipse,  tales  filios  genera- 
ret  :  ergo  et  omnes  fuissent  in  justitia 
confirmati  mox  a  sua  nativitate,  ut  pec- 
care  non  possent. 

Dicendum  ad  primum,  quod  divinae  ca- 
rentia  visionis  dupliciter  sumitur.  Primo, 
negative,  sicque  non  est  pcena,  sed  natu- 

B  ralis  defectus,  quoniam  cuilibet  convenit 
creatura?  ex  se  non  habere  virtutem  seu 
meritum  ascendendi  ac  pertingendi  ad 
beatificam  visionem.  Secundo,  privative, 
et  ita  est  pcena,  prout  importat  obnoxie- 
tatem  ad  non  videndum  Deum.  —  Ad  aliud 
respondendum,  quod  videtur  probabile 
quod  Adam  quamvis  in  prima  tentatione 
perstitisset,  nondum  statim  confirmatio- 
nem  justitiae  fuisset  adeptus ;  sed  quando 
in  spiritualem  vitam  fuisset  translatus,  si- 
mul  immortalitatem  accepisset  in  corpo- 

C  re,  atque  justitiae  confirmationem  in  ani- 
ma.  Quod  ergo  dicitur  peccando  incurrisse 
necessitatem  peccandi,  intelligitur  de  ve- 
niali  peccato,  quod  non  opponitur  caritati 
seu  gratiae,  sed  accidenti  ipsius,  puta  fer- 
vori ;  necessitatem  vero  peccandi  mortali- 
ter,  homo  etiam  in  peccato  mortali  exsi- 
stens  non  habet,  nisi  peccare  intelligatur 
in  peccato  esse,  sicut  videre  dicitur  visum 
habere.  Non  enim  qui  in  peccato  est,  po- 
test  per  se  non  esse  in  peccato,  ita  ut  pos- 
sit  per  se  sine  gratiae  infusione  a  peccato 

D  resurgere.  Nec  sequitur,  si  homo  post  pec- 
catum  quod  habet,  non  potest  in  peccato 
non  esse,  quod  et  exsistens  in  gratia  non 
possit  in  gratia  non  esse  :  quoniam  homo 
per  se  potest  peccare,  non  autem  resurge- 
re.  Si  tamen  concedatur  quod  Adam  con- 
firmatus  fuisset  in  gratia,  statim  devi- 
cta  prima  tentatione,  adhuc  non  sequitur 
quod  filios  confirmatos  in  gratia  generas- 
set,  quia  hoc  consequebatur  actus  ipsius 
personales,  sicque  fuit  perfectio  pertinens 
ad  personam,  quam  non  oportuit  in  ejus 


212 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XX  ;    QILEST.    IV 


filios  propagari  :  quemadmodum  si  gra- 
tiam  prophetiae  vel  virtutem  agendi  mi- 
racula  habuisset,  non  sequitur  quod  filii 
ejus  habuissent  hujusmodi  dona.  —  Ha?c 
Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summae,  quaestio- 
ne  centesima,  videtur  de  his  aliter  partim 

art.  i.  sensisse  :  Quidam,  inquiens,  dicunt  quod 
pueri  non  fuissent  nati  cum  justitia  gra- 
tuita,  quae  est  merendi  principium,  sed 
cum  originali  justitia.  Verum  quum  radix 
originalis  justitiae,  in  cujus  rectitudine  fa- 
ctus  est  homo,  consistat  in  supernaturali 
subjectione  rationis  sub  Deo,  quae  subje- 
ctio  est  per  gratiam  gratum  facientem,  ne- 
cesse  est  dicere  quod  si  pueri  nati  fuis- 
sent  in  originali  justitia,  quod  etiam  nati 
fuissent  in  gratia,  sicut  et  primus  homo. 

art.  2.  —  Insuper  non  videtur  possibile  quod 
pueri  in  statu  innocentiae  fuissent  nati  in 
justitia  confirmati  :  quia  in  sua  nativitate 
non  habebant  plus  perfectionis  quam  eo- 
rum  parentes  in  statu  generationis.  Paren- 
tes  vero  quamdiu  genuissent,  non  fuissent 
confirmati  in  ipsa  justitia  :  quia  ex  hoc 
rationalis  creatura  in  justitia  confirmatur, 
quod  beata  per  apertam  Dei  visionem  ef- 
ficitur.  Quod  dieo  secundum  legem  com- 
munem,  quoniam  ex  privilegio  speciali 
secus  esse  potest,  ut  certum  est  de  glori- 
osissima  Virgine  Dei  matre.  Demum  quam 
cito  Adam  ad  illam  beatitudinem  perve- 
nisset,  qua  Deum  per  essentiam  cerneret, 
efficeretur  spiritualis  in  mente  et  corpo- 
re,  et  animalis  vita  in  eo  cessaret,  in  qua 
sola  generationis  usus  fuisset.  Hinc  constat 
quod  parvuli  non  nascerentur  in  justitia 
confirmati.  —  Et  si  objiciatur  illud  Gre- 
gorii  super  Job  :  Si  primum  parentem 
nulla  putredo  peccati  corrumperet,  nequa- 
quam  ex  se  gehennae  filios  generaret;  sed 
qui  nunc  salvantur  per  Redemptorem,  so- 
li  ab  illo  electi  nascerentur  :  dicendum, 
quod  si  Adam  non  peccasset,  non  genera- 
ret  ex  se  filios  gehennae,  ita  quod  ab  ipso 
non  contraherent  peccatum,  quod  est  cau- 
sa  gehennae;  sed  quod  non  fierent  filii  ge- 
hennae,  non  esset  ex  hoc  quod  essent  in 


A  justitia  confirmati,  sed  ex  providentia  Dei, 
per  quam  praeservarentur  a  peccato  im- 
munes.  Haec  Thomas  in  Summa. 

Petrus  vero  sequitur  responsionem  Tho- 
mae  in  Scripto,  non  eam  quam  ponit  in 
Summa,  et  addit  :  Quamvis  modo  non  sit 
medium  inter  culpam  et  gratiam,  eo  quod 
cum  altera  earum  nascimur,  esset  tamen 
medium  in  statu  innocentiae,  ut  fuit  in 
angelis,  si  scilicet  dicanlur  in  naturalibus 
tantum  creati. 

His  concordans  Richardus  :  Quamvis,ait, 

B  originalis  justitia  non  fuit  ex  principiis 
naturae  causata,  fuit  tamen  primis  paren- 
tibus  data,  non  in  quantum  erant  singu- 
lares  personae,  sed  in  quantum  erant  in 
eis  omnia  speciei  suae  individua  in  virtu- 
te.  Sicque  in  ipsis  priinis  parentibus  fuit 
data  toti  naturae  humanae  :  propter  quod 
origiiiale  peccatum  II II  contrarium,  appel- 
latur  peccatum  naturae.  Ideo  rationabile 
fuit,  parvulis  conununicari  illam  justiti- 
am.  Nec  tamen  fuissent  confirmati  in  ea, 
sed   potuissent   peccare  et  non   peccare, 

C  quousque  fuissent  translati  ad  gloriam. 
Forsitan  lamen  nullus  eorum  peccasset  : 
quod  videtur  Gregorius  sensisse,  dicens 
quod  filios  gehennae  non  genuissent  nisi 
peccassent.  Nec  obest  quod  exstitit  donum 
supernaturale  seu  habitus  supernaturalis 
per  quem  inferiora  in  homine  superiori- 
bus  erant  subjecta,  seu  debitus  ordo  na- 
turalium  inter  se  et  ad  Deum.  Haec  Ri- 
chardus. 

Idem  Albertus,qui  addit :  Quamvis  Adam  Summ.  ti.. 
non  peccasset,  nullatenus  tamen  justitiam  f5parl'  q' 

D  gratuitam  in  posteros  transfudisset,  quo- 
niam  in  carnali  transfusione  transfundi 
non  polest  quod  neque  per  causam,  ne- 
que  per  formam  in  carne  est.  Gratuita  au- 
tem  justitia  nequaquam  in  carne  est  ut 
in  causa  aut  subjecto  :  imo  in  solo  Deo 
est  tanquam  in  causa,  atque  in  spiritu 
creato  angelico  aut  humano  sicuti  in  sub- 
jecto.  Nec  fuissent  primi  parentes  nec  po- 
steri  eorumdem  confirmati  in  bono,  quam- 
diu  mansissent  in  statu  ilio  in  quo  fuerant 
viatores.  Nec  est  simile  de  angelo  et  ho- 


AN   PARVULI    FUISSENT   NATI   IN   ORIGINALI   JUSTITIA 


213 


mine  :  quia  in  angelo  confirmatio  sequi- 
tur  conversionem  in  Deum,  sed  in  homi- 
ne  sequitur  mortem,  in  statu  peccati,  aut 
translationem  in  ccelum,  in  innocentia? 
statu.  Ha?c  Albertus. 

Durandus  vero  sequitur  positionem  Tho- 
ma?  in  Summa,  videlicet  quod  parvuli  fu- 
issent  nati  tam  in  originali  quam  gratuita 
seu  infusa  justitia,  nec  tamen  in  ulla  ea- 
rum  confirmati. 

Hannibal  autem  testatur,  quod  quum  ju- 
stitia  gratuita  ex  mera  liberalitate  divina? 
dependeat  voIuntatis,non  potest  efficax  ra- 
tio  assignari  ad  probandum  aliquid  horum, 
ut  quod  fuerint  vel  non  fuerint  nati  in  ea. 

Postremo  Scotus  interrogat  hic,  utrum 
in  statu  innocentise  fuissent  illi  solummo- 
do  geniti,  qui  nunc  sunt  electi.  Videtur 
quod  non,  quoniam  aliqui  nunc  electi  ex 
reprobis  nati  sunt;  sed  tunc  non  fuissent 
reprobi  :  ergo  nec  filii  eorum.  —  Dico, 
quod  soli  nunc  electi,  fuissent  in  innocen- 
tise  statu  nati,  quia  (ut  ait  Gregorius)  si 
primum  parentem  nulla  peccati  rubigo 
corrumperet,  nequaquam  ex  se  filios  ge- 
henna?  generaret.  Et  ratio  hujus  est,  quo- 
niam  omnis  ordinate  volens,  post  volitio- 
nem  finis,  vult  id  quod  est  immediatius 
atque  vicinius  fini.  Quumque  Deus  sit  or- 
dinatissime  volens,  primo  vult  se  ipsum 
seu  propriam  bonitatem  ut  finem  supre- 
mum  ;  deinde  vult  aliis  sua?  bonitatis  bea- 
tificam  communicationem,  deinde  gratiam 
qua?  ordinatur  et  ducit  ad  finem  sum- 
mum ;  deinceps  vult  ipsum  beatum  seu 
beatificandum  esse,  nasciturum  a  tali  pa- 
rente.  Quum  ergo  prius  sint  beatificandi 
determinati,  quam  quod  a  talibus  nascan- 
tur  parentibus,  per  quoscumque  nascantur 
parentes,  ex  quo  habent  rationem  poste- 
rioris  ipsi  parentes  in  ordine  volitorum, 
non  poterunt  variare  beatificandos  divina 
auctoritate  determinatos.  Hinc  dico,  quod 
homo  numero  idem  non  solum  quantum 
ad  animam,  sed  etiam  quantum  ad  corpus 
organicum,  potuit  esse  filius  Ada?  et  filius 
Abraha?;  et  ex  quocumque  horum  duorum 
fuisset,  idem  numero  exstitisset,  quia  si 


A  nihil  de  substantia  filii  sit  de  substantia 
patris,  sed  totum  de  menstruo,  ut  vult 
Philosophus  secundo  de  Generatione  ani- 
malium ;  vel  si  ibi  concurrat  semen  viri 
cum  isto  semine  mulieris  :  dico  tamen 
quod  eadem  materia  ex  qua  iste  genera- 
tur,  qua?  fuit  in  statu  natura?  lapsae  sub 
forma  alimenti  talis,  ut  panis,  potuit  esse 
in  statu  innocentia?  sub  alia  forma,  pomi, 
sive  hujusmodi;  nec  requiritur  ultra  nu- 
meralis  identitas  causa?  efficientis,  ut  de- 
clarari  faciliter  potest  in  multis  exemplis. 

B  Ha?c  Scotus. 

Quseri  etiam  potest,an  si  primi  parentes 
non  peccassent,  ipsi  cum  sua  posteritate 
tamdiu  vixissent  in  paradiso,  quousque 
completo  numero  hominum  electorum,om- 
nes  simul  transferrentur  in  ccelum  empy- 
reum,  an  potius  successive,  ita  quod  pa- 
tribus  succederent  filii.  Quam  queestionem 
Augustinus  super  Genesim  relinquit  sub 
dubio,  Magister  quoque  in  textu. 

Porro  Bonaventura  respondet,  probabi- 
C  lius  esse  quod  successive  fuissent  trans- 
lati.  Primo,  quoniam  magnum  esset  dis- 
pendium  patribus,  tamdiu  differri  a  gloria 
quousque  electorum  numerus  impleretur. 
Secundo,  quoniam  spes  qua?  differtur,  af- 
fligit  animam  :  sicque  ex  tanta  dilatione 
boni  optati,  fuisset  in  eis  (ut  apparet)  af- 
flictio.  Tertio,  quum  tam  innumerabilis 
sit  numerus  hominum  electorum,  non  vi- 
detur  quod  omnes  pariter  possent  in  pa- 
radiso  terrestri  decenter  locari. 

Alberto  autem  apparet  probabilius  esse 
I)  quod  omnes  simul  fuissent  translati,  ne 
filii  ex  translatione  parentum  desolatio- 
nem  haberent.  Fatetur  tamen  quod  visio- 
nes  aut  responsiones  Esdra?  quarto  libro, 
magis  videntur  consentire  in  hoc  quod 
successive  fuissent  assumpti.  Qua?rit  nam- 
que  cur  omnes  homines  non  sunt  simul 
producti,  et  respondet  quod  terra  univer- 
sos  simul  non  contineret. 

Videtur  demum  responsio  Bonaventura? 
conveniens,  pra?sertim  quoniam  Deus  om- 
nipotens  in  providentia  sua  a?terna  quem- 


Prov.  xui, 


ma   Sent. 
lract.iu,c.4. 


V 


214  LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXI 

libet  electorum  ad  certum  elegit  ac  praeor-  A  tempus  merendi  prae  aliis  accepissent,  et 

dinavit  gradum  prsemii  ac  salutis  :  quam  viderentur  in  prsemio  nimis  excedere  il- 

felicitatis    mensuram    quum    promeruerit.  Ios.  —  Denique  de  translatione  parentum 

homo,  tollit  eum  Deus  de  sa?culo  isto;  to-  ad  paradisum  ccelestem,  filii  multo  plus 

tum  autem  tempus  conversationis  in  pa-  habuissent  materiam  ac  incitamentum  con- 

radiso  fuisset  tempus  peregrinationis  seu  solationis   quam   desolationis,  quum  nec 

viationis,  ac  per  consequens  tempus  me-  ipsi   parentum   solatio    indigerent,    certi- 

rendi.  Si  ergo  priores  mansissent  ibi  us-  que  essent  de  tanta  glorificatione  patrum 

que  ad  novissimos,  multum  vehementcr  suorum. 


DISTINCTIO   XXI 


A.  De  invidia  diaboli,  qua  ad  hominem  tentandum  accessit. 

HUgo,sum-  "^"  T^IDENS  igitur  diabolus,  hominem  per  obedientise  humilitatem  posse  ascen- 
dere  unde  ipse  per  superbiam  corruerat,  invidit  ei ;  et  qui  prius  per  super- 
biam  diabolus  fuerat,  id  est  deorsum  lapsus,  zelo  invidise  factus  est  Satan,  id 
est  adversarius.  Unde  et  mulierem  tentavit,  in  qua  minus  quam  in  viro  rationem 
id.de  sa-  vigere  novit.  Ejus  enim  malitia,  ad  tentandum  virtutein  timida,  humanam  naturam 
pra™',clb3!'  in  ea  parte  ubi  debilior  videbatur,  aggressa  est,  ut  si  forte  illic  aliquatenus  prae- 
valeret,  postmodum  fiducialius  ad  alteram,  quae  robustior  fuit,  pulsandam  vel  potius 
subvertendam  accederet.  Primum  ergo  solitariam  feminam  exploravit,  ut  in  ea 
primum  omnem  suse  tentationis  vim  experiretur. 

B.  Quare  in  aliena  forma  venit. 

lbid.  c.  2.  Sed  quia  illi  per  violentiam  nocere  non  poterat,  ad  fraudem  se  convertit,  ut 
dolo  hominem  supplantaret,  quem  virtute  superare  nequiret.  Ne  autem  fraus  illius 
nimis  manifestaretur,  in  sua  specie  non  venit,  ne  aperte  cognosceretur  et  ita  repel- 
leretur.  Iterum,  ne  nimis  occulta  foret  fraus  ejus,  quae  caveri  non  posset,  et  homo 
simul  videretur  injuriam  pati,  si  taliter  circumveniri  permitteret  eum  Deus,  ut  prse- 
cavere  non  posset,  in  aliena  quidem  forma  venire  permissus  est  diabolus,  sed  in 
tali,  in  qua  ejus  malitia  facile  posset  deprehendi.  Ut  ergo  in  propria  forma  non 
veniret,  voluntate  sua  propria  factum  est;  ut  autem  in  forma  suae  malitiae  con- 
gruenti  veniret,  divinitus  factum  est.  Venit  ergo  ad  hominem  in  serpente,  qui  forte. 
si  permitteretur,  in  columba?  specie  venire  maluisset.  Sed  non  erat  dignum  ut 
spiritus  malignus  illam  formam  homini  odiosam  faceret,  in  qua  Spiritus  Sanctus 

id. summa  appariturus  erat.  Non  ergo  nisi  per  serpentem  tentare  permissus  fuit  diabolus,  ut 

Sent.  Iract. 

i",  c.  4.      per  illud  quod  foris  erat,  astutiam  tentantis  animadvertere  femina  quiret.  Diabolus 


LIBER   II    SENTENTIARCM.   —   DIST.    XXI  215 

enim  per  serpentem  tentabat,  in  quo  loquebatur.  Ideoque  serpens  dictus  est  esse 
callidior  cunctis  animantibus  terree,  quia  ut  ait  Augustinus,  mali  angeli,  licet  super-  cen. m,i. 
bia  dejecti,  natura  tamen  sunt  excellentiores  omnibus  bestiis  propter  eminentiam  a^Jm. 
rationis,  quamvis  serpens  non  rationali  anima,  sed  spiritu  diabolico  possit  sapien-  '  ■x,'n'  ' 
tissimus  dici.  Non   est  ergo  mirum,  si  diabolus  spiritu  suo  implens  serpentem, 
sicut  vates  implebat,  sapientissimum  reddiderat  omnium  bestiarum ;  quem  tamen 
ad  tentandum  non  elegit  diabolus,  sed  per  quod  animal  permissus  fuit,  tentavit. 
Unde  Augustinus  super  Genesim  :  Non  est  putandum  quod  diabolus  serpentem,   ibid.n.  s. 
per  quem  tentaret,  elegerit;  sed  quum  decipere  cuperet,  non  potuit  nisi  per  quod 
animal  posse  permissus  est.  Nocendi  enim  voluntas  inest  cuique  a  se,  sed  potestas 
a  Deo.  Sic  autem  loquebatur  diabolus  per  serpentem  ignorantem,  sicut  per  energu-  iMd.n.35. 
menos  vel  fanaticos  loquitur.  Serpente  enim  velut  organo  est  usus,  movens  naturam 
ejus  ad  exprimendos  sonos  verborum,  et  signa  quibus  suam  monstraret  voluntatem. 
Serpens  ergo  nec  verba  intelligebat,  nec  rationalis  est  factus;  callidissimus  tamen  ibid.n.36, 

37 

est  dictus  propter  astutiam  diaboli.  Locutus  est  autem  sicut  asinaBalaam;  sed  hoc  Num.xxu, 

28 

diabolicum,  illud  angelicum  fuit  :  boni  enim  et  mali  angeli  similiter  operantur.  —  "  ' 
Hic  quseri  solet,  quare  mulier  non  horruit  serpentem.  Quia  quum  noverit  creatum 
esse,  ipsum  etiam  officium  loquendi  a  Deo  accepisse  putavit. 

G.  De  modo  tentationis. 

Tentatio  autem  hoc  modo  facta  est.  Stans  coram  femina  hostis  superbus,  non    Hugo,  de 
audet  in  verba  persuasionis  exire,  metuens  deprehendi;  sed  sub  interrogatione  eam  ["""c.'*.' 
aggreditur,  ut  ex  responsione  colligeret  qualiter  in  malitia  procedere  posset.  Cur,   Gen.  m,  1 
inquit,  pracepit  vobis  Deus  ut  non  comederetis  de  omni  ligno  paradisi  ?  Gui  respon-  e  seq' 
dit  mulier  :  De  fructu  lignorum  quse  sunt  in  paradiso,  vescimur ;  de  fructu  vero 
ligni  quod  est  in  medio   paradisi,  prsecepit  nobis  Deus  ne  comederemus  et  ne 
tangeremus,  ne  forte  moriamur.  In  quo  verbo  dedit  locum  tentanti,  quum  dixit  : 
Ne  forte  moriamur.  Unde  mox  diabolus  dixit  ad  mulierem  :  Nequaquam  moriemi- 
ni ;  scit  enim  Deus  quod  in  quacumque  die  comederitis  ex  eo,  aperientur  oculi 
vestri,  et  eritis  sicut  dii,  scientes  bonum  et  malum.  Attende  ordinem  ac  progressum 
humanse  perditionis.  Primo  Deus  dixerat  :  Quacumque  die  comederitis  ex  eo,  morte  md.u,n. 
moriemini.  Deinde  mulier  dixit  :  Ne  forte  moriamur.  Novissime   serpens  dixit  : 
Nequaquam  moriemini.  Deus  affirmavit,  mulier  quasi  ambigendo  illud  dixit,  diabo- 
lus  negavit.  Quae  ergo  dubitavit,  ab  affirmante  recessit  et  neganti  appropinquavit. 

D.  De  versutia  diaboli,  qui  ut  facilius  persuaderet,  malum  removit, 
et  bonum  in  pollicito  duplicavit. 

Qui  ad  suam  persuasionem  pleniter  suffulciendam,  id  est,  ut  malum  quod  inten-  Hugo,  op. 
debat  libere   persuaderet,   et   malum   quod   mulier   timuit,   negando    removit,   etc't'c'b 


216  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXI 

promissionem  addidit,  et  ut  ejus  persuasio  citius  reciperetur,  promissionem  dupli- 
cavit.  Unam  nempe  comestionem  suadens,  duo  in  prsemio  proposuit,  similitudinem 
Dei  scientiamque  boni  et  mali  spondens.  Ubi  tribus  modis  hominem  tentavit,  sci- 
licet  :  gula,  in  persuasione  cibi,  quum  dixit,  In  quacumque  die  comederitis  ;  inani 
gloria,  in  promissione  deitatis,  quum  dixit,  Eritis  sicut  dii;  avaritia,  in  promissione 
scientias,  quum  dixit,  Scientes  bonum  et  malum.  Gula  est  immoderata  cibi  avi- 
ditas;  vana  gloria,  amor  propriaa  excellentiae ;  avaritia,  immoderata  habendi  cupi- 
ditas,  quse  non  est  tantum  pecuniae,  sed  etiam  altitudinis  et  scientias,  quum  supra 
modum  sublimitas  ambitur. 

E.  De  diiplici  tentationis  specie. 

Hugo,  de  Porro  sciendum  est  esse  duas  species  tentationis,  interiorem  scilicet  et  exteriorem. 
fTvTct  Exterior  tentatio  est,  quando  nobis  extrinsecus  malum  visibiliter  suggeritur  verbo  vel 
signo  aliquo,  ut  ille  cui  fit,  ad  consensum  peccati  declinet;  et  talis  tentatio  tantum 
fit  ab  adversario.  Interior  vero  tentatio  est,  quando  invisibiliter  malum  nobis  intrin- 
secus  suggeritur.  Et  hasc  tentatio  aliquando  fit  ab  hoste,  aliquando  a  carne.  Nam 
et  diabolus  invisibiliter  mala  suggerit;  et  ex  carnis  corruptione  suboritur  motus 
illicitus  et  titillatio  prava.  Ideoque  tentatio  quse  ex  carne  est,  non  fit  sine  peccato ; 
quae  autem  est  ab  hoste,  nisi  ei  consentiatur,  non  habet  peccatum,  sed  est  materia 
exercendae  virtutis.  Tentatio  autem  carnis  interior  difficilius  vincitur,  quia  interius 
oppugnans  de  nostro  contra  nos  roboratur. 

F.  Quare  homo  per  alium  surgere  potuit,  et  non  diabolus. 

ibidcm.  Homo  ergo,  qui  sola  exteriori  tentatione  pulsatus  cecidit,  tanto  gravius  plectendus 

erat,  quanto  leviori  impulsu  fuerat  prostratus.  Et  tamen  quia  aliquam,  licet  mo- 
dicam,  cadendi  occasionem  habuit,  idcirco  per  Dei  gratiam  juvari  potuit  ad  veniam  : 
ut  qui  per  alium  ceciderat,  per  alium  erigeretur.  Qui  ergo  incitatorem  habuit  ad 
malum,  non  injuste  reparatorem  habuit  ad  bonum.  Diabolus  vero,  quia  sine  alicujus 
tentatione  peccavit,  per  alium,  ut  surgeret,  juvari  non  debuit  nec  per  se  potuit  :  et 
ideo  irremediabile  peccatum  ejus  exstitit.  Peccatum  vero  hominis,  sicut  per  alium 
habuit  initium,  ita  per  alium  non  incongrue  habuit  remedium. 

G.  Quare  homo,  non  angelus,  sit  redemptus. 

Prseterea  angelica  natura,  quoniam  non  tota  perierat,  sed  ex  parte  perstiterat, 

non  est  redempta;  humana  vero  tota  perierat,  et  ideo  ne  penitus  repente  perderetur, 

ex  parte  est  redempta,  ut  inde  ruina  suppleretur  angelica.  Unde  Augustinus  in 

Aug.Enci.i-  Enchiridio  :  Placuit  universitatis  creatori  et  moderatori,  ut  quoniam  non  tota  mul- 

rid   c  ^9 

titudo  angelorum  Deum  deserendo  perierat,  ea  quae  perierat,  in  perpetua  perditione 


DIST.   XXI   SUMMA  ;    QU.EST.    I   :    QUID    SIT   TENTATIO 


217 


remaneret;  quae  autem  cum  Deo,  illa  deserente,  perstiterat,  de  sua  certissime  cognita 
semper  felicitate  gauderet.  At  vero  creatura  rationalis,  quse  in  hominibus  erat,  quo- 
niam  peccatis  atque  suppliciis  tota  perierat,  ex  parte  poterat  reparari,  unde  angelicae 
societati  suppleretur  quod  ruina  illa  minuerat.  Hoc  enim  promissum  est  Sanctis, 
quod  erunt  aequales  angelis  Dei. 


30. 


H.  Quod  non  soli  viro  prceceptum  fuit  datum. 


Ulud  etiam  notandum  est,  quod  non  soli  viro  praeceptum  videtur  esse  datum, 
quum  ipsa  mulier  testetur  sibi  etiam  esse  mandatum,  dicens  :  Praecepit  nobis 
Deus,  etc.  Supra  tamen  legitur  ante  factam  mulierem  Deum  dixisse  viro  :  De  ligno 
scientiae  boni  et  mali  ne  comedas.  Non  dixit  :  Ne  comedatis.  Forte  quia  facturus 
erat  mulierem  de  viro,  sic  prascepit,  ut  per  virum  ad  mulierem  perveniret  manda- 
tum  :  quia  mulier,  quae  subjecta  viro  fuit,  non  nisi  mediante  viro  divinum  debuit 
accipere  praeceptum.  Unde  Apostolus  :  Si  quid  discere  mulieres  voluerint,  domi 
viros  suos  interrogent.  Si  quaeritur  :  quomodo  loqui  potuerunt,  vel  loquentem  intel- 
ligere,  qui  non  didicerant  inter  loquentes  crescendo,  vel  magisterio  ?  dicimus,  quia 
Deus  eos  tales  fecerat  qui  possent  loqui,  et  discere  ab  aliis,  si  essent. 


Hugo,  de 
Sacram.lib. 
i,  p.  III,  c.  5. 

Gen.  iii,  3. 

/6irf.ii,17. 


I  Cor.  xiv, 
35. 

Aug  deGe- 
nesi  ad  lilt. 
lib.viu,n.35. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    VICESIM/E    PRIMvE 

DISTINCTIONE  prahabita  tractatum  est 
de  multiplicatione  et  profectu  homi- 
num  in  paradiso,  si  primi  parentes  non 
peecassent.  Hic  agitur  de  ipsorum  expul- 
sione  a  loco  illo  tam  amceno.  Et  primo 
ostendit  Magister,  ex  qua  radice  et  motio- 
ne  diabolus  ad  tentandum  accessit;  quo 
etiam  ordine  impugnavit  ipsos  parentes, 
utpote  primo  mulierem,  et  virum  per  il- 
lam.  Deinde  declarat  cur  in  specie  serpen- 
tis  adiit  mulierem,  et  cur  illa  non  horruit 
bestiam  illam  se  alloquentem.  Consequen- 
ter  inducit  formam,  colorem  et  modum 
diabolicae  persuasionis,  qua  feminam  cir- 
cumvenit.  Deinceps  ponit  tentationis  du- 
plicem  speciem  :  ex  quibus  infert  cur 
hominem  lapsum  magis  quam  angelum 
perditum  Deus  recuperavit.  Ultimo  pandit 
qualiter  preeceptum  a  Deo  traditum  Adae, 
innotuit  Eva?. 


QUjESTIO    PRIMA 


HIc  quaeritur  primo,  Quid    sit  ten- 
tatio. 
Quocirca   pensandum,    quot   modis    in 
Scripturis  accipiatur,  et  qualiter  diversis 
diversimode  competat. 

Circa  hsec  Bonaventura  conscribit  :  Hoc 
verbum,  tentare,  multas  habet  significa- 

B  tiones,  ut  dicunt  qui  significationes  vo- 
cum  diligenter  rimati  sunt.  Proprie  tamen 
tentare  est  probare,  sicque  tentatio  tactus 
est  quidam,  quo  id  quod  tangitur,  proba- 
tur  :  quemadmodum  caecus  fertur  tentare, 
dum  tangendo  vult  certificari  de  re.  Sic 
in  spiritualibus  tentatio  dicitur  quidam 
tactus  ad  probandum  ordinatus.  Quod  qua- 
drupliciter  fieri  potest.  Primo,  quia  qui 
pulsat  seu  tentat,  intendit  probare  et  ap- 
probare  seu  probatum  ostendere.  Sicque 
probare  convenit  Deo,  juxta  illud  Sapien- 

C  tia  :  Deus  tentavit  justos,  et  invenit  illos 


Sap.  iii,  E 


218 


1N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXI  ;    QU^EST.    I 


14. 


dignos  se.  Secundo,  quia  qui  pulsat,  in- 
tendit  probare,  reprobare  seu  reprobum 
facere.  Et  ita  diabolo  convenit,  juxta  illud 
Act.  v,  3.  Actuum  :  Cur  tentavit  Satanas  cor  tuum 
mentiri  te  Spiritui  Sancto  ?  Tertio,  quo- 
niam  pulsans  intendit  probare  et  experi- 
menttim  sumere  de  eo  quod  est  in  tenta- 
to.  Et  sic  tentat  cautus  homo,  juxta  illud 

Eccii. xm,  Ecclesiastici  :  Ex  multis  loquelis  tentabit 
te,  et  subridens  interrogabit  te  de  abscon- 
ditis  tuis.  Quarto,  quoniam  etsi  pulsans 
nihil  intendat,  ad  ejus  tamen  pulsationem 
sequitur  approbatio  vel  reprobatio  homi- 
nis.  Sicque  tentat  caro  et  concupiscentia 

jacob.\,u.  ejus,  juxta  illud  Jacobi  :  Unusquisque  ten- 
tatur  a  sua  concupiscentia  abstractus  et 
illectus.  Porro  quod  Hugo  ait,  tentare  est 
callide  experiri  et  quasi  conatibus  blandis 
probare  :  proprie  sumitur  de  tentatione 
diaboli ;  potest  tamen  extendi  ad  omnem 
tentationem  inclinantem  ad  malum.  Haec 
Bonaventura. 

At  vero  Thomas  :  Ad  perfectam,  inquil. 
rationem  tentationis  tria  concurrunt  :  pri- 
mo,  ut  per  tentationem  alicujus  dubii  co- 
gnitio  accipiatur;  secundo,  ut  hoc  sit  a 
tentante  intentum ;  tertio,  ut  ipse  qui  ten- 
tat,  cognitionem  illius  rei  accipere  velit  : 
sicque  tentatio  in  hominibus  invenitur, 
secundum  quod  unus  homo  alium  tentat, 
ut  experimentum  sumat  de  scientia  aut 
fidelitate  ipsius.  Aliquando  autem  tenta- 
tio  dicitur,  in  qua  duo  horum  salvantur, 
utpote  manifestatio  ignoti  atque  intentio 
ejus  :  et  ita  Deus  hominem  tentat,  ut  patet 

Cen.xxu.i.  in  Abrahae  tentatione.  Praeceptum  quippe 
Dei  factum  Abraha?  de  sui  filii  immolati- 
one,  tentatio  ejus  vocatur,  quia  per  hoc 
manifestabatur  qualis  esset  ipse  Abraham 
in  fide  et  obedientia  :  quam  etiam  mani- 
festationem  aliis  faciendam  Deus  intende- 
bat.  Tertium  vero  deerat  :  non  enim  ad 
hoc  Deus  tentavit,  ut  ipse  alicujus  rei  co- 
gnitionem  acciperet.  Alia  tentatio  est,  in 
qua  solum  salvatur  unum  illorum  trium, 
puta  manifestatio  tentati,  et  sic  caro  ac 
mundus  tentare  dicuntur,  ex  qua  tenta- 
tione  cognoscitur  virtus  aut  infirmitas  cor- 


A  dis;  unde  et  ipsa  passiva  impugnatio  vir- 
tutis  appellatur  tentatio.  Quod  contingit 
vel  a  principio  intrinseco,  ut  ex  carnis 
corruptione,  concupiscentia  seu  fomite  : 
et  ha?c  vocatur  tentatio  a  carne;  secundo, 
a  principio  extrinseco,  et  hoc  dupliciter  : 
nam  illud  exterius  aut  impugnat  per  mo- 
dum  objecti,  et  sic  est  tentatio  a  mundo, 
cujus  objectis  et  materiis  corda  hominum 
alliciuntur;  aut  per  modum  agentis,  quo- 
niam  trahit  ad  peccatum  persuadendo,  ter- 
rendo,  blandiendo  :  et  haec  tentatio  est  ab 

B  hoste,  ut  a  diabolo  et  membris  ipsius.  Di- 
citur  autem  solus  diabolus  tentare  :  non 
quoniam  solus  immediate  tentat,  sed  quo- 
niam  primo  tentavit  hominem  primum.ex 
qua  tentatione  aliae  sunt  secuta?,  et  quo- 
niam  ipse  solus  cuin  membris  suis  inten- 
dit  tentando  perimere  ac  nocere,  et  item 
quoniam  utitur  rebus  mundi  ac  carne  ad 
tentandum  ut  instrumentis.  Haec  Thomas 
in  Scripto. 

Insuper  in  Summa,  quaestione  centesi-    an. -i. 
ma  quartadecima  :  Tentare,  inquit,  est  pro- 

C  prie  experimentum  de  aliquo  sumere.  Ex- 
perimentum  vero  de  aliquo  sumere.  est  ad 
hoc  ut  aliquid  circa  ipsum  sciatur  :  ideo 
proximus  finis  cujuslibet  tentantis  est  sci- 
entia.  Sed  ex  scientia  illa  interdum  qua?ri- 
tur  alius  finis,  bonus  aut  malus  :  bonus,  ut 
dum  quis  scire  conatur  qualis  sit  alius 
in  scientia  aut  virtute,  ut  eum  promoveat; 
malus  autem,  dum  hoc  quserit  ut  fallat.  Ex 
quibus  patescit,  qualiter  diversis  diversi- 
mode  tentare  conveniat.  Homo  namque 
utroque  modo  hominem  tentat ;  diabolus 

D  solum  ut  noceat ;  Deus  vero  ut  prosit.  Xec 
Deus  tentat  ut  sciat,  nisi  scire  sumatur  pro 
eo  quod  est  alios  facere  scire.  Caro  autem 
et  mundus  tentant  instrumentaliter  seu 
materialiter,  in  quantum  perfectio  seu  im- 
perfectio  tentati  agnoscitur  ex  hoc  quod 
renititur  aut  consentit  his  ad  quee  caro 
vel  mundus  inclinat.  Ha?c  in  Summa. 

Preeterea  Alexander  :  Tentatio,  inquit, 
secundum  Cassiodorum,  est  assimilatio  bo- 
ni  ad  fallendum  :  quod  convenit  omni  ten- 
tationi  activa?  hostili,  in  qua  malum  seu 


QILEST.    II   :    DE   MOTIVO   DIABOLI   AD   TENTANDUM 


219 


falsum  sub  specie  boni  aut  veri  proponi- 
tur,  ut  is  cui  proponitur  decipiatur.  De- 
scriptio  autem  Hugonis  praehabita,  intelli- 
gitur  de  tentatione  quoad  initium  motus 
ad  peccandum.  Accidit  namque  diabolo 
aliquando  sicut  ca?co,  qui  primo  tentat  ba- 
culo  an  inveniat  viam  per  quam  possit 
incedere,  quumque  invenerit,  incedit  se- 
cure  :  sic  diabolus  primo  tentat  hominem, 
et  si  invenerit  eum  fortem  ad  resisten- 
dum,  blande  conatur  et  paulatim;  si  vero 
invenit  viam  paratam,quasi  violentus  pul- 
sat.  Procedit  autem  tentatio  diaboli  ex  in- 
vidia  seu  rancore,  quo  dolet  hominem  il- 
luc  per  humilitatem  ascendere,  unde  ipse 
per  superbiam  lapsus  est.  Haec  Alexander. 

Amplius  Durandus  hic  scribit  :  Tentatio 
proprie  est  motus  seu  actus  natus  incli- 
nare  in  aliquod  ilbcitum.  Quemadmodum 
enim  se  habet  tentatio  in  speculabilibus 
ad  verum  et  falsum,  sic  in  operabilibus 
ad  bonum  et  malum,  licitum  et  illicitum. 
Sed  in  speculabilibus  non  est  tentatio,  ni- 
si  quum  per  apparentem  syllogismum  seu 
rationem  concluditur  falsum  natum  incli- 
nare  intellectum  ad  errandum.Syllogismus 
enim  tentativus,  est  apparens  et  non  ex- 
sistens,  fitque  ad  sumendum  experientiam 
de  scientia.  Ergo  non  est  tentatio  in  ope- 
rabilibus,  nisi  per  actum  vel  motum  na- 
tum  inclinare  voluntatem  ad  aliquid  il- 
licitum,  ad  sumendum  experientiam  de 
bonitate  aut  pravitate  tentati.  Haec  Du- 
randus. 

Si  vero  quaeratur,  cur  Deus  condidit 
hominem  quem  scivit  casurum,  seu  re- 
probos  quos  praescivit  damnandos,  et  cur 
sinit  hominem  tentari  quem  noscit  vin- 
cendum,  respondet  Thomas  de  Argentina, 
quod  primo  hoc  agit,  quatenus  Creatoris 
perfectio  in  creaturis  diversimode  reprae- 
sentetur  atque  resplendeat.  Secundo,  ut  in 
his  Dei  sapientia  manifestetur,quao  ex  ma- 
lis  multa  elicit  bona  :  Deus  quippe  tam 
bonus  et  sapiens  est,  quod  non  sineret 
fieri  mala,  nisi  sciret  et  posset  inde  eli- 
cere  bona.  Tertio,  ut  pietas  Dei  in  electis 
refulgeat,  justitia  vero  in  reprobis,  et  hoc 


A  in  multiplici  gradu  ac  varia  differentia 
dispositionis  Dei  in  rebus.  Quarto,  ut  li- 
berum  arbitrium  exerceatur,  et  creatura 
suam  fidelitatem  ad  Creatorem  ostendat. 
Quinto,  quia  non  decet  ut  propter  crea- 
turarum  ingratitudinem  ac  perversitatem 
Deus  omittat  peragere  quod  suae  est  bo- 
nitatis.  Sexto,  ut  major  sit  decor  universi, 
dum  opposita  juxta  se  posita  clarius  elu- 
cescunt  ac  innotescunt.  Verum  ut  ait  Scri- 
ptura,  Deus  quantum  in  se  est,  universos  iTim.u,  4. 
et  singulos  vult  salvari,  hominesque  per- 

B  mittit  tentari,  ut  resistendo  et  praevalendo 
copiosius  mereantur  ac  gloriosius  coronen- 
tur;  et  rursus,  ut  suas  infirmitates  expe- 
riantur,  atque  ad  Creatorem  confugiant,  ac 
semper  magis  solliciti,  timorati,  custoditi 
permaneant. 


QUiESTIO   II 


DEinde  quaeritur  De  motivo  diaboli 
ad  tentandum ;  de  quo  jam  modi- 
ce  tactum  est. 

De  quo  ait  Bonaventura  :  Haec  duo  pec- 
cata,  superbia  atque  invidia,  maxime  pos- 
sident  mentem  diaboli  :  quae  et  quasi 
inseparabilia  sunt,  et  unum  aliud  conco- 
mitatur.  Superbus  quippe  amat  excellen- 
tiam  sui,  idcirco  non  vult  parem  habere; 
unde  et  appetit  excellentiam  singulariter 
possidere.  Hinc  mox  actu  aut  habitu  in- 
videt  aliis,  quibus  non  vult  communicari 
bonum  quod  habet  aut  appetit  ipse.  Ita- 
D  que  diabolus  cernens  hominem  in  paradi- 
so  constitutum  in  tali  statu,  in  quo  adhuc 
poterat  vinci  et  victori  subjici,  ac  etiam 
ad  felicitatem  ascendere  de  qua  diabolus 
ipse  corruerat,  ex  superbia  motus  est  ad 
ipsum  tentandum,  quatenus  ipsum  sibi 
subjiceret;  et  ex  invidia,  ut  ipsum  a  tan- 
ta  beatitudine  impediret.  Sicque  superbia 
fuit  movens  primum,  invidia  movens  pro- 
ximum.  Nam  dato  quod  non  potuisset  do- 
minium  super  hominem  obtinere,  adhuc 
studuisset  eum  gaudiis   paradisi  privare. 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXI  ;    QU/EST.    III 


Invidia  quoque  non  solum  incitat  invidum  A 
ut  privet  alium  bono  quod  habet,  sed  et 
eo  quod  potest  habere.  Sic  ergo,  Scriptura 
Sap.  u,24.  testante,  invidia  diaboli  mors  introivit  in 
orbem  terrarum.  Ha?c  Bouaventura. 


QUiESTIO   III 


OUseritur  consequenter,  An  omnis 
tentatio  sit  peccatum. 
Et  constat  quod  omnis  tentatio  activa  B 
proprie  dicta,  qua?  est  motus  seu  actus 
tentantis  ordinatus  ac  tendens  ad  deci- 
piendum  sive  nocendum,exstet  peccatum; 
tentatio  vero  passiva,  inflicta  a  tali  tenta- 
tione,  si  ei  resistatur  idonee,  non  solum 
non  est  peccatum,  sed  et  meritum  ma- 
gnum.  Specialiter  ergo  est  qusestio,an  om- 
nis  tentatio  qua?  est  a  carne,  sit  culpa. 

Circa  ha?c  loquitur  Thomas  :  Motus  sen- 
sualitatis  seu  concupiscibilis,  dupliciter 
potest  insurgere.  Primo  ex  qualitate  or-  C 
gani,  sicut  corpore  calefacto  insurgit  mo- 
tus  libidinis  sine  aliqua  imaginatione  :  qui 
motus  est  pure  naturalis,nec  rationem  ha- 
bet  peccati ;  quem  potest  diabolus  in  no- 
bis  causare  ex  potestate  sua?  natura?,  qua 
potest  corporalia  transmutare,  nisi  cohi- 
beatur  virtute  angelica  seu  divina.  Secun- 
do,  ex  apprehensione  delectabilis.  Quum- 
que  ex  hac  parte  appetitus  aliquam  habeat 
libertatem  in  homine,  secundum  quod  po- 
test  obedire  imperio  rationis,  sic  in  con- 
cupiscibili  potest  esse  peccatum;  et  ten-  D 
tatio  sic  consurgens  ex  carne,  potest  esse 
culpa.  Sed  eam  diabolus  extorquere  non 
valet,  quamvis  vehementer  incitet  et  in- 
Cf.  t.xxi,  clinet.Verum  ut  dictum  est  supra,  diabolus 
p.408Dets.  j,aDet  potestatem  imprimendi  in  imagina- 
tionem  interioresque  sensus,  repra?sentan- 
do  exterius  sensibilia  aliqua  seu  turbando 
imaginationem  interius:sicque  imprimen- 
do  dicitur  nos  tentare.  Ha?c  vero  impressio 
quamdiu  est  solum  in  apprehensione,  non 
in  appetitu,  non  habet  rationem  peccati. 


Porro  tentatio  qua?  est  a  mundo  seu  ho- 
ste,  peccatum  non  est,  quum  vitari  non 
queat.  Peccatum  quoque  unius  non  con- 
sistit  in  actu  alterius,  sed  proprio.  Quum- 
que  in  tentatione  carnis,  ipse  appetitus 
illicitus,  secundum  quem  tentari  quis  di- 
citur,est  actus  ejus  qui  tentatur(non  enim 
sola  caro  concupiscit,  sed  totum  compo- 
situm)  :  hinc  talis  tentatio  est  peccatum 
in  illo.  Tentatio  autem  qua?  est  a  mundo 
vel  ab  hoste,  est  a  principio  extrinseco,  ita 
quod  actio  est  in  tentante,  non  in  tentato  : 
ideo  non  est  peccatum  in  tentato,  nisi  per 
ejus  consensum  aut  delectationem,  quia 
tunc  incipit  cooperari  tentanti.  —  Et  si 
objiciatur,  quod  tentationem  carnis  in  toto 
vitare  non  possumus,  ergo  non  est  pecca- 
tum,  quia  (secundum  Augustinum)  nullus 
peccat  in  eo  quod  vitare  non  valet;  di- 
cendum,  quod  qtiamvis  omnem  talem  vi- 
tare  non  valeamus  tentationem,  quamlibet 
tamen  singulariter  sumptam,  vitare  vale- 
mus.  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

Concordant  Petrus,  Hannibal,  Durandus 
et  alii  plures. 

Verum  Richardus  parumper  dissentirc 
videtur  :  In  tentatione  (inquiens)  qua?  est 
ex  carne,  non  est  semper  peccatum,  su- 
mendo  peccatum  pro  culpa  seu  demerito, 
quoniam  nisi  causa  tentationis  illius  fue- 
rit  voluntas  antecedenter  aut  ei  consentiat 
concomitanter,  imo  pro  posse  ei  resistat, 
non  video  quomodo  talis  tentatio  debeat 
culpari  in  homine  baptizato,  aut  ei  pro 
demerito  imputari.  Verumtamen  adverten- 
dum,  quod  inter  vitium,  peccatum,  culpam 
et  demeritum,  potest  differentia  assigna- 
ri,  quamvis  unum  frequenter  capiatur  pro 
alio.  Vitium  quippe  est  carentia  habitualis 
dispositionis  convenientis  natura?  rei.  Dn- 
de  Augustinus  tertio  de  Libero  arbitrio  lo- 
quitur  :  Quod  perfectioni  natura?  deesse 
prospexeris,  id  vitium  voca.  Peccatum  ve- 
ro  est  actus  vel  carentia  rectitudinis  in 
actu,  ex  quo  declinat  a  regula  sua  :  quem- 
admodum  in  naturalibus  monstra  dicun- 
tur  peccata,  quia  a  regula  recta  natura? 
declinant.  In  artificialibus  quoque  voca- 


AN   OMNIS    TENTATIO    SIT   PECCATUM 


221 


tur  peccatum  in  effectu,  quia  declinat  a 
regula  artis.  In  moralibus  etiam  est  pec- 
catum  in  actu,  quia  declinat  a  rectae  re- 
gula  rationis.  Culpa  demum  est  in  actu 
non  recto,  in  quantum  est  in  voluntatis 
potestate.  Demeritum  vero  est  culpa  in 
comparatione  ad  retributionem.  Itaque  di- 
ci  potest,  quod  omnis  tentatio  carnis  est 
motus  vitiosus  :  quoniam  provenit  ex  ca- 
rentia  habitualis  dispositionis  convenien- 
tis  perfectioni  naturse  humanse,  quam  ha- 
buit  in  prima  sua  institutione.  Est  item 
peccatum,  quoniam  omnis  motus  ad  illi- 
citum  a  regula  rectae  rationis  discordat. 
Sed  non  omnis  tentatio  carnis  est  culpa 
neque  demeritum,  quia  non  est  in  pote- 
state  voluntatis.  Haec  Richardus. 

Gujus  responsio  intricata  videtur.  Quid- 
quid  enim  a  regula  rectae  rationis  discor- 
dat,  culpabile  demeritoriumque  censetur. 
Nihilo  minus  verum  reor,  culpam  non  esse 
neque  peccatum,  id  cui  voluntas  pro  pos- 
se  resistit,  quum  ultra  vires  Deus  non 
requirat  ab  homine,  et  omne  peccatum 
voluntarium  aliquo  modo  exsistat.  Nec  da- 
tur  tentatio  carnis,  nisi  voluntas  et  ratio 
queant  ei  aliquo  modo  resistere,  et  eam 
vitare;  nec  omnis  motus  seu  stimulus  car- 
nis  tentatio  carnis  vocatur,  sed  qui  ex  ap- 
prehensione  procedit,  sicut  et  Thomas  de 
Argentina  fatetur. 

Consequenter,  ut  vitetur  prolixitas,  ex- 
pediendae  sunt  quaestiones  minores,  sine 
argumentis. 

Et  quaeritur  primo,  qua3  tentatio  sit  gra- 
vior  ac  difficilior  ad  vincendum.  Et  ait 
Magister,  quod  illa  quee  est  a  carne,  quum 
Ephes.vi,  tamen  Apostolus  protestetur  :  Non  est  no- 
,2-  bis  colluctatio  adversus  carnem  et  sangui- 

nem,  sed  adversus  principes  et  potesta- 
tes,  etc.  Per  quod  insinuasse  videtur,  quod 
multo  major  difficiliorque  luctatio  nobis 
sit  contra  spiritus  malignos,  quam  contra 
carnem. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet :  Qusestio 
ista  potest  dupliciter  intelligi.  Primo,  re- 
spectu  ejusdem  peccati,  videlicet  an  diffi- 


A  cilius  sit  resistere  tentationi  venereorum 
ad  quam  sola  caro  instigat,  aut  tentationi 
venereorum  ad  quam  solus  instigat  diabo- 
lus.  Ad  quod  respondet,  quod  difficilius 
sit  tentationi  carnis  resistere  propter  con- 
junctionem  carnis  ad  animam  seu  spiri- 
tum,  ob  quam  conjunctionem  caro  ani- 
mam  magis  incurvat  :  sicque  intelligit 
Magister  in  littera.  Secundo,  respectu  di- 
versorum  peecatorum,  ita  ut  tentatio  car- 
nis  inlelligatur  respectu  carnalium,  et 
tentatio  hostis  respectu  vitiorum  spiritu- 

B  alium  :  sic  habent  se  ut  excedentia  et 
excessa.  Quidam  namque  sunt  ad  carna- 
lia  proniores,  quibus  difficilius  est  resi- 
stere  tentationibus  carnis ;  quidam  ad  spi- 
ritualia,  ut  ad  superbiam,ambitionem,etc. : 
et  his  difficilius  est  resistere  tentationibus 
hostis,  quam  carnis.  Si  quis  autem  sit  in- 
differens  ad  utrumque,  ita  quod  quantum 
ex  parte  ipsius  est,  sequaliter  pronus  sit 
ad  utraque  vitia :  huic  tentatio  carnis  quo- 
dammodo  difficilior  est,  et  quodammodo 
tentatio  hostis.  Tentatio  etenim  carnis  ei 

C  difficilior  erit,  propter  adhserentiam  ma- 
jorem  et  magis  intrinsecam  atque  conti- 
nuam;  tentatio  vero  hostis  difficilior  ei 
erit,  propter  majorem  boni  promissi  ap- 
parentiam,  et  propter  latentiorem  insti- 
gantis  fallaciam.  Nam  hostis  vitia  tegit  ac 
palliat  colore  virtutum.  Haec  Bonaventura. 
—  Idem  Richardus. 

Porro  Petrus  :  Unam  (ait)  tentationem 
esse  alia  fortiorem,  intelligi  potest  dupli- 
citer.  Primo,  secundum  se  et  absolute,  ut- 
pote  cx  fortitudine  impugnantis;  secundo, 

D  in  comparatione  ad  tentatum,  ex  debilitate 
impugnati.  Primo  modo  tentatio  diaboli 
fortior  est,  secundo  modo  tentatio  carnis. 
Quumque  fortitudo  prima  sit  per  compa- 
rationem  agentis  ad  actionem,  quee  com- 
paratio  essentialior  est,  secunda  vero  per 
comparationem  ad  patiens  :  idcirco  sim- 
pliciter  tentatio  hostis  est  fortior,  sed  in 
comparatione  ad  tentatum,  fortior  est  ten- 
tatio  carnis.  Haec  Petrus. 

Thomas  quoque  in  Scripto  :  Tentatio 
(asserit)  carnis  ideo  gravior  dicitur,  quia 


1N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —    DIST.    XXI  ;    QUiEST.    III 


tentato  proximior,  secundum  quod  per  eam 
homo  quodammodo  dividitur  in  desideria 
diversa  exterioris  interiorisque  hominis. 
—  Quod  dictum  primae  responsioni  con- 
cordat,  certumque  reor  quod  absolute  lo- 
quendo,  tentatio  hostis  multo  sit  fortior, 
nisi  potestas  ejus  a  superiore  reprimatur. 
Ipse  etenim  novit  mille  artes  ac  modos 
vincendi,  nocendi,  tentandi. 

Insuper  quaeritur,  an  una  tentationum 
istarum  valeat  separari  ab  alia.  Et  hoc  in- 
cludit  hanc  qusestionem.utrum  omnia  pec- 
cata  hominum  oriantur  ex  tentatione  dia- 
boli.  Et  possent  ad  utramque  partem  fieri 
argumenta,  quorum  solutiones  ex  respon- 
sione  ad  quaestionem  faciliter  patent.  Mul- 
tae  etenim  auctoritates  affirmant,  quod 
omnia  hominum  vitia  ex  daemonum  sug- 
gestione  atque  tenlatione  procedunt,  quod 
etiam  in  Vitaspatrum  quidam  Patrum  di- 
xisse  leguntur.  Nihilo  minus  certum  est, 
quod  quamvis  daemones  nunquam  tenla- 
rent  nos  nec  essent,  homines  tamen  ex 
propria  fragilitate,  instabililate,  privato 
amore,  sustinerent  stimulos  carnis,  impe- 
tus  passionum,  distractiones  mentis,  va- 
riosque  defectus  culpabiles. 

Itaque  Alexander  et  Bonaventura  respon- 
dent  :  Tentationes  inferri  hominibus  a 
diabolo  sive  a  carne,  intelligi  potest  du- 
pliciter.  Primo,  tanquam  a  primo  movente, 
et  sic  omais  tentatio  carnis  ad  minus,  ab 
Sap.n,u.  hoste  illo  antiquo  procedit,  cujus  invidia 
mors  culpa?  introivit  in  mundum  atque 
infecit  in  primis  parentibus  genus  huma- 
num  :  ex  qua  infectione,  corruptione  ac 
transgressione  originali,  cetera  hominum 
vitia  sunt  secuta.  Secundo,  tanquam  a  mo- 
vente  immediato  et  proximo  :  sic  et  ten- 
tationes  istse  sequestrantur  ab  invicem 
separatione  formali  ac  distantia  tempora- 
li.  Formaliter  equidem  separantur,  quo- 
niam  alio  modo  tentat  caro,  alio  modo 
diabolus ;  ad  aliud  etiam  vitium  movet 
caro,  et  ad  aliud  hostis;  sed  et  principi- 
um  movens  est  aliud  atque  aliud.  Separan- 
tur  item  temporali  distantia,  quoniam  alio 


A  tempore  tentat  diabolus,  alio  tempore  ca- 
ro.  Et  sic  tentatio  hostis  potest  esse  sine 
tentatione  carnis,  tunc  maxime,  quando 
tentatur  is  in  quo  non  est  carnis  corru- 
ptio,  sicut  in  Christo  et  Adam,  et  quando 
ex  ipsa  tentatione  non  sequitur  incurva- 
tio  ulla  tentati.  Dum  autem  tentatio  hostis 
trahit  in  culpam,  quum  nullum  in  nobis 
peceatum  sit  quod  ex  aliqua  concupiscen- 
tia  non  habeat  ortum,sic  tentatio  dcemonis 
a  tentatione  separari  non  valet  carnis.  — 
Haec  illi.  Per  quorum  distinctiones  facile 

B  est  auctoritates  hinc  inde  diversimode  so- 
nantes,  concordare  et  solvere. 

At  vero  Thomas  :  Aliquid,  inquit,  est  i»  part  q. 
causa  alterius  duplici  modo,  puta  directe  m,arl  3- 
et  indirecte.  Directe,  dum  quid  recto  or- 
dine  causali  operatur  et  influit  ad  esse 
alterius,  sicut  ignis  est  causa  calefactionis. 
Indirecte,  dum  agens  aliquam  causat  dis- 
positionem  ad  producendum  effectum  : 
quemadmodum  siccans  ligna,  est  causa 
combustionis  eorum;  sicque  diabolus  est 
causa  omnium  malorum  nostrorum,  indu- 

C  cendo  primos  parentes  ad  transgressionem 
ac  sua?  posteritatis  infectionem.  Atque  hoc 
modo  sumenda  sunt  verba  B.  Dionysii, 
quarto  capitulo  de  Divinis  nominibus  as- 
serentis  :  Multitudo  daemonum,  omnium 
malorum  est  causa;  et  quod  asserit  Da- 
mascenus  :  Omnis  malitia  et  immunditia 
a  diabolo  sunt  inventse  et  excogitatae.  Di- 
recte  vero  non  est  causa  omnis  tentatio- 
nis  et  culpae.  Nempe  ut  Origenes  testatur, 
quamvis  non  esset  diabolus.  homines  ap- 
petitum  ciborum  ac  venereorum  haberent, 

D  circa  quae  multiplex  contingit  excessus. 
Hsec  in  prima  parte  Summae,  quaestione 
centesima  quartadecima.  —  Idem  Richar- 
dus  in  Scripto. 

Amplius  quaeritur,  an  tentatio  sit  appe- 
tenda.  Videtur  quod  sic,  quia  tentatio  est 
multipliciter  utilis  Dei  electis,materia  quo- 
que  exercendae  virtutis,  et  id  sine  quo  sal- 
vari,  coronari,  victoresque  effici  non  vale- 
mus,  dicente  Apostolo  :  Non  coronatur  nisi  imm.nj 
qui  legitime  certaverit.  Imo  gaudere  de- 


AN   OMNIS    TENTATIO    SIT   PECCATUM 


223 


bemus  de  ejus  adventu  atque  praesentia, 

Wacob.  1,2.  ut  S.  Jacobus  exhortatur  :  Omne  gaudium 

existimate,  fratres,  quum  in  diversas  ten- 

tationes  incideritis.  —  In  oppositum  est, 

Mattu.  vi,  quod  Christus   docuit  nos  orare  :  Et  ne 

,3"  nos   inducas  in  tentationem.    Et  rursus, 

quod    tentatio    est   periculosa,   et   contra 

quam  prsevalent  pauci. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Quum  bo- 
num  sit  appetitus  ac  voluntatis  objectum, 
eo  modo  aliquid  est  volendum  quo  bo- 
num.  Quoddam  autem  est  bonum  sim- 
pliciter  et  per  se,  ut  bona  honesta,  sicut 
virtutes,  quae  tanquam  fines  sui  gratia 
appetuntur,quamvis  ducant  in  aliud  :  quia 
in  cunctis  honestis  utilitas  honestati  coin- 
cidit,  nisi  in  summo  et  ultimo,  quod  est 
finis  finium,  et  tantum  propter  se  ac  per 
se  appetendum.  Alia  sunt  quee  in  se  non 
habent  unde  appetantur,  si  absolute  con- 
siderentur;  tamen  in  ordine  ad  aliud  ex- 
pedientia  sunt,  ut  sectio  membri  ob  sa- 
nitatem.  Verum  ad  finem  consequendum 
potest  aliquid  dupliciter  ordinari,  puta  per 
se  et  per  accidens.  Per  se,  quod  quantum 
in  se  est,  ad  finem  debitum  est  ductivum  : 
sicut  fortis  pugna  ad  triumphum ;  per  ac- 
cidens  vero,  quod  quantum  in  se  est,  du- 
ceret  in  aliud,  sed  ex  concursu  alterius 
causae  ducit  in  finem  :  sicut  qui  bibit 
venenum  ut  moriatur,  et  tamen  inde  sa- 
natur.  Quumque  causa  per  accidens  non 
sit  proportionata  ad  effectum,  sed  solum 
causa  per  se  :  hinc  ex  ordine  per  accidens 
ad  finem,  non  est  aliquid  bonum  nec  ap- 
petibile,  simpliciter  sumptum,  sed  solum 
concurrentibus  omnibus  quse  ad  hunc  ef- 
fectum  seu  finem  determinant.  Dico  ergo, 
quod  tentatio  per  se  ordinata  est  ad  ho- 
minis  perditionem;  ad  salutem  vero  non 
ordinatur,  nisi  per  accidens,  per  hoc  quod 
homo  vincit  auxilio  gratiae  Dei.  Ideo  ten- 
tari  per  se  ac  simpliciter  non  est  appeten- 
dum,  sed  tentari  et  vincere  simul  sum- 
ptum.  Verumtamen  quia  victoria  propter 
nostram  fragilitatem  valde  incerta  est,  id- 
circo  tentatio  securius  fugitur  quam  qure- 
ratur.  H&ec  Thomas  in  Scripto. 


A  Quibus  objici  potest,  quod  quamvis  ten- 
tatio  sumpta  in  malo,  de  qua  nunc  sermo, 
non  ordinetur  nisi  ad  hominum  perditionem 
ex  parte  tentantis,tamen  ex  parte  Dei  eam 
permittentis  ac  moderantis,  ordinatur  ad 
hominum  commodum,  profectum  atque 
salutem.  —  Rursus,  quamvis  imperfectis 
sit  periculosa,  perfectis  tamen  valde  est 
fructuosa  :  quippe  qui  tanto  instantius  se 
erigunt  ad  virtutum  profectum,  quanto 
acrius  impugnari  se  sentiunt.  —  Item  ten- 
tatio  valde  utilis  est  electis  ad  vitandum 

B  inertiam  ac  torporem,  et  ut  excitentur  ad 
diligentiam,  et  assuescant  ad  Deum  con- 
fugere;  et  item,  ne  quasi  ex  suis  profecti- 
bus  extollantur,  et  ut  proprias  infirmitates 
experiantur  et  ita  humilient  se ;  in  spiri- 
tualibus  quoque  prseliis  fiant  experti,et  in 
exercitiis  virtuosis  periti,  atque  ad  con- 
sulendum  aliis  idonei,  quoniam  scriptum 
est :  Qui  non  est  tentatus,  quid  scit  ?  Quam-  Eccu. 
vis  ergo  tentatio  non  sit  per  se  appetibilis,  XXX1V'  " 
in  quantum  ex  parte  tentantis  ad  nocen- 
dum  ordinatur,  tamen  in  quantum  ex  par- 

C  te  Dei  ad  tam  multiplicem  utilitatem  ac 
salubritatem  electorum  est  ordinata,  et  me- 
dium  quodammodo  necessarium  ad  salu- 
tem,  appetenda  videtur ;  sic  tamen,  ut 
appetens  de  se  ipso  nequaquam  prsesu- 
mat,  nec  suis  viribus  sed  gratioso  Dei 
auxilio  innitatur,  cui  et  quidquid  in  se 
fuerit  boni,  cum  omni  humilitate  gratia- 
rumque  actione  ac  jugi  cordis  custodia 
semper  adscribat.  Tentationem  autem  car- 
nis,  quae  culpa  non  caret,  certum  est  non 
esse  optandam. 

D  Hinc  Durandus  :  Quum  bonum  sit  quod 
omnia  appetunt,  sicut  aliquid  habet  rati- 
onem  boni,  ita  et  appetibilis.  Est  autem 
aliquid  bonum  secundum  se,  et  aliquid 
ratione  adjuncti  sive  sequelse.  Nullus  ita- 
que  recte  eligens,  appetit  tentari  tentati- 
one  carnis  :  nec  secundum  se,  quum  sit 
malum  culpse;  nec  ratione  adjuncti,  quia 
secundum  Apostolum,  non  sunt  facienda  Jtom.  m, 
mala  ut  eveniant  bona.  Tentatio  demum 
hostis  ac  mundi  non  est  appetenda  pro- 
pter  se,  quia  inclinat  ad  culpam,  quantum 


224 


1N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —    DIST.    XXI  J    QUiEST.    IV 


est  ex  sua  natura;  nec  ex  spe  victoriae,  A  sertim  virum,  naturalium  cognitione  prae- 


quum  non  sit  ex  se  inductiva,  sed  potius 
impeditiva  illius,etc,  sicut  Thomas  supra. 
Nihilo  minus,  secundum  quod  auxilio 
Dei  est  occasio  obtinendi  triumphum,  jux- 
iCof.x,i3.  ta  illud,  Deus  faciet  cum  tentatione  pro- 
ventum,  et  medium  obtinendi  salutem, 
appetenda  est  modo  praetacto,  praesertim 
perfectis,  imo  et  suo  modo  proficientibus. 
Hinc  aliqui  sancti  Patres  provocaverunt 
daemones  ad  certandum  adversus  se,  ut 
gloriosissimi   viri,   Antonius,   Pachomius, 


ditum  esse,  et  per  consequens  scire  quod 
serpens  sit  bestia,  ideoque  spiritum  ali- 
quem  naturae  intellectualis  loqui  in  ea, 
et  hoc  non  nisi  versute  ad  decipiendum 
(alioqui  in  propria  persona  aut  specie  ap- 
pareret) :  non  ergo  callidissimus  impugna- 
tor  tam  obtuse  processit.  —  Praeterea,  ser- 
pens  ex  sua  natura  vilis  et  detestabilis 
esse  videtur  :  ergo  per  serpentem  acce- 
dere,  fuit  propriam  nequitiam  prodere.  Si 
dicatur  quod  non  potuit  modo  alio  appa- 


Hilarion;  eos  quoque  quos  viderunt  in  Dei  B  rere,  apparet  hoc  esse  contra  Scripturam 
obsequio  seriosos  ac  fervidos,  stabiles  et 
discretos,  docuerunt  tentationes  assumere, 
et  eis  cor  aperire.  Nec  petierunt  liberari 


ab  illis,  sed  gratiam  efficaciter  resistendi, 
/>«.xvu,38.  cum  Psalmista  dicentes  :  Persequar  ini- 
micos  meos  et  comprehendam  illos,  et 
non  convertar  donec  deficiant;  atque  cum 
/o6xvn,3.  sancto  Job  :  Pone  me  juxta  te,  et  cujusvis 
manus  pugnet  contra  me.  Denique  stre- 
nuus  miles  et  fidelis  pugnator,  contra  ad- 
versarios  regis  sui  appetit  praeliari  zelo  do- 
miui  sui  :  quanto  magis  idoneus  Christi 
servus,  praesertim  quum  sciat  se  auxilio 
Domini  sui  posse  salubriter  triumphare, 
a  cujus  invocatione  proponit  firmissime 
non  cessare,  imo  in  obio  et  quiete  a  pra?- 
liis  tentationum  gravius  periclitari,  ac  fre- 
quenter  minus  proficere  se  agnoscat  ? 


0 


Uaritur    De 


et  rationem,  quum  in  Genesi  legatur  :  Ser-  Gen.  w,  i. 
pens  callidior  erat  cunctis  animantibus 
terrae.  Ergo  diabolus  illum  elegit  tanquam 
per  quem  facilius  persuaderet,  et  tanquam 
sibi  magis  proportionatum  :  praesertim 
quia  (ut  Beda  et  alii  quidam  dicunt)  ser- 
pens  ille  vultum  habuit  virginalem.et  cor- 
pore  processit  erecto. 

In  oppositum  sunt  qua?  dicuntur  in  lit- 
tera. 

!  Ad  haec  Alexander  respondet  :  Pro  eo 
quod  Genesis  tertio  habet  nostra  transla- 
tio,  Serpens  erat  callidior  cunctis  animan- 
tibus  terrae,Septuaginta  transtulerunt :  Ser- 
pens  erat  prudentissimus  bestiarum.  Quod 
non  dicitur  ratione  suae  naturae,  sed  rati- 
one  operationis  diaboli  in  ipso.  Unde  Au- 
gustinus  undecimo  super  Genesim  :  Ser- 
pens  non  irrationali  anima  sua,  sed  alieno 
spiritu,  id  est  diabolico,  plenus,  sapientis- 
simus  dicitur  bestiarum.  Verumtamen  non 
fuit  in  electione  diaboli,  assumere  animal 
ordine    tentationis  D  quod  vellet,  sed  quod  ei  a  Deo  fuit  con- 


QU/ESTIO  IV 


primorum  parentum. 
"Et  videtur  non  fuisse  talis  ut  narratur 
in  littera.  Serpens  enim  non  potuit  loqui 
nec  persuadere  mulieri.  Et  si  dicatur  quod 
loquebatur  per  serpentem  diabolus,  obji- 
n  Cor. xi,  citur  quod  potius  debuisset  se  transfigu- 
l+'  rare  in  angelum   lucis,  quam   loqui  per 

bestiam,  quia  sic  facilius  persuasisset.  — 
Denique,  post  lapsum  hominibus  in  isto 
exsilio  interdum  apparuit  in  specie  angeli 
sancti ;  scivit  quoque  primos  parentes,prae- 


cessum.  Unde  super  Genesim  loquitur  Au- 
gustinus  :  Non  debemus  opinari,  quod 
diabolus  serpentem  per  quem  persuade- 
ret,  elegerit;  sed  quum  esset  in  ipso  dia- 
bolo  perversa  et  invida  nocendi  cupidi- 
tas,  non  nisi  per  illud  animal,  per  quod 
permissus  est,  accedere  potuit  et  tentare. 
Quamvis  etiam  multa  animalia  alia  sint 
hiimanae  naturae  plus  consona,  attamen 
per  serpentem  diabolus  tentare  permissus 
est.  Etenim  serpens  ille(secundum  Bedam) 


DE    ORDINE   TENTATIONIS    PRIMORUM   PARENTUM 


23. 


vultum  habebat  virgineum ;  et  quantum 
ad  hoc,  diabolus  forsan  libenter  in  specie 
apparuit  serpentina,  ut  per  simile  facilius 
falleret.  Similitudo  namque  mater  est  fal- 
sitatis.  Serpens  quoque  motum  habet  Iu- 
bricum  et  suavem,  sicque  convenit  motui 
tentationis  interioris,qui  levis  lubricusque 
consistit.  Ideo  Augustinus  duodecimo  de 
Trinitate  effatur  :  Quomodo  coluber  non 
apertis  passibus,  sed  squamarum  minu- 
tissimis  nisibus  repit,  sic  lubricus  defi- 
ciendi  motus  negligentes  occupat  minu- 
tatim,  et  incipiens  a  perverso  appetitu 
similitudinis  Dei,  ad  similitudinem  per- 
venit  pecorinam.  Haec  Alexander. 

Idem  Bonaventura,  et  addit :  Congruebat 
hominem  tentari  a  diabolo  in  specie  ser- 
pentina,  quia  ad  hoc  tendebat  tentator  ut 
homo  sibi  consentiens  bestialis  efficere- 
tur,  similisque  serpenti,  dolosus,  crudelis, 
inficiens  alios  ac  terrenis  inhaerens;  item 
ut  homo  tentatoris  nequitiam  deprehen- 
deret  citius,  eo  quod  in  hujuscemodi  ani- 
malis  effigie  appareret,  quoniam  non  per- 
mittit  hominem  Deus  tentari  supra  id  quod 
potest  sustinere.  —  Incepit  demum  ten- 
tatio  illa  a  muliere,  et  per  eam  devenit  ad 
virum,  propter  viri  exercitationem,  et  ne 
mulier  haberet  excusationem,atque  ob  no- 
stram  eruditionem.  Propter  viri,  inquam, 
exercitationem,  quia  tam  fortis  spirituali- 
que  mente  praeditus  fuit,  quod  non  solum 
potuit  ac  debuit  resistere  tentationi  ser- 
pentis,  sed  et  suggestioni  suee  uxoris.  Rur- 
sus,  si  vir  primo  peccasset,  quum  ipse 
Epkes.v,  caput  sit  mulieris,  non  esset  mirandum  si 
mulier  consentiret  :  imo  grandem  haberet 
excusationis  colorem.  Item,  ex  illo  modo 
tentationis  visibilis  cognoscimus  progres- 
sum  et  modum  invisibilis  tentationis.  Nam 
sicut  illa  tentatio  prodiit  a  serpente  per 
mulierem  ad  virum,  sic  nostra  tentatio 
procedit  a  sensualitate  per  rationem  in- 
feriorem  ad  superiorem.  Denique,  tentator 
versutus  a  muliere  exorsus  est,  quoniam 
vidit  eam  minus  sapientem,  et  ideo  faci- 
lius  seducibilem ;  minus  constantem,  ideo 
magis  flexibilem ;  importunius  adhaeren- 

T.  22. 


A  tem,  ideo  non  acquieturam  donec  virum 
sibi  attraheret.  Haec  Bonaventura. 

Insuper  Thomas  :  Daemones,  inquit,  ali- 
qua  possunt  vi  sua?  naturae,  quae  nequeunt 
adimplere  ex  divina  seu  angelica  prohi- 
bitione.  Sic  et  astutia  intellectus  atque  ne- 
quitia  voluntatis  eorum  frequenter  impe- 
ditur  ab  opere,  ut  operari  non  valeant 
quod  sciunt  suse  intentioni  magis  expe- 
diens.  Itaque  in  tentatione  primorum  pa^ 
rentum,  diabolus  aliquid  fecit  quod  voluit, 
a  muliere  incipiendo,  et  in  aliena  specie 

B  accedendo  ac  suggerendo;  sed  quod  in  for- 
ma  serpentis  venit,  non  sponte  elegit :  imo 
in  alia  venisset  libentius,in  qua  suam  ver- 
sutiam  celasset  dolosius.  Hsec  Thomas  in 
Scripto. 

Consonat  Petrus,  addens  :  Voluntas  no- 
cendi  inest  unicuique  impio  a  se  ipso,  po- 
testas  autem  non  nisi  a  Deo.  In  hac  er-  j|0m.»u,i. 
go  tentatione,  ex  diaboli  electione  exstitit 
quod  tentavit;  ex  coercitione  vero  Dei, 
quod  non  invisibiliter,  sed.in  forma  visi- 
bili  etiam  bestiali  egit  hoc,  ut  ejus  fraus 

C  facilius  notaretur.  Ex  electione  quoque 
fuit  diaboli,  quod  non  in  specie  tentavit 
humana,  quia  quum  Eva  sciret  praeter  vi- 
rum  suum  et  se  non  esse  hominem,  mox 
considerasset  fraudem  tentantis.  Insuper, 
quum  sit  duplex  tentatio  daemonis,  una 
per  violentiam,  alia  per  fraudulentiam, 
diabolus  primos  parentes  per  violentiam 
nequivit  tentare,  quia  adhuc  fuerunt  in- 
nocentes,  nec  pcena  praecedere  potuit  cul- 
pam  :  idcirco  per  fraudulentiam  ipsos  ac- 
cessit.  —  Si  autem  objiciatur,  quia  tentatio 

D  respicit  animam,  sed  quoad  animam  non 
est  in  hominibus  distinctio  sexuum  :  ergo 
diabolus  non  debuit  attendere  sexus  di- 
stinctionem,  inchoando  a  muliere;  imo 
quum  anima  dominaretur  tunc  corpori, 
non  videtur  in  femina  fuisse  minor  per- 
fectio  quam  in  viro.Dicendum,quod  quam- 
vis  in  anima  secundum  se  considerata, 
non  sit  differentia  sexus,  tamen  in  quan- 
tum  conjungitur  corpori  atque  corporeo 
utitur  instrumento,  sic  secundum  diver- 
sitatem  corporalis  complexionis,  causatur 

15 


226 


IN  LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXI  ;    QUyEST.   V 


in    anima    dispositionis    diversitas.    Hinc  A 
quamvis  in  anima  mulieris  separata,  aeque 
forte  viguit  ratio  sicut  in  anima  viri,  non 
tamen  in  anima  corpori  juncta.  Haec  Petrus. 

Cujus  hoc  ultimum  dictum  videtur  par- 
tim  obscurum.  Nec  sie  accipi  potest,  quasi 
anima  prinicC  mulieris  fuerit  separata  an- 
tequam  corpori  uniretur,  imo  anima  illa 
sicut  et  anima  viri,  infundendo  fuit  crea- 
ta,  et  creando  infusa.  Majorem  quoque  per- 
fectionem  scientiee  ac  virtutum  concreavit 
Deus  animae  Adae,  quam  animae  Evae,  quo- 
niam  ipsum  Adam  instituit  ut  esset  caput  B 
directorque  feminae. 

Denique  Thomas  ad  argumentum  istud 
respondet  :  In  primo  statu  corpus  fuit  sic 
subditum  anima?,  ut  nihil  in  corpore  esse 
posset  quod  contra  animae  bonum  esset, 
quamdiu  anima  Deo  maneret  subjecta ; 
non  tamen  removebatur  quin  et  tunc  se- 
cundum  diversitatem  corporum  diversa 
fuisset  dignitas  animarum,  quum  oporteat 
esse  proportionem  animae  ad  corpus  sicut 
formse  ad  materiam,  et  motoris  ad  mobile. 
Ideo  mulier,  etiam  quoad  animam,  imper-  C 
fectior  fuit  viro.  In  ultimo  autem  statu 
talis  erit  subjectio,  ut  etiam  qualitas  cor- 
poris  sequatur  virtutem  mentis  :  unde  se- 
cundum  qualitatem  meritorum,  erit  anima 
unius  dignior  alia.Haec  Thomas  in  Scripto. 

In  cujus  verbis  quod  fertur  de  dignilate 
animarum,  constat  non  posse  intelligi  de 
dignitate  essentiali  sive  specifica,  quae  in 
indivisibili  est  consistens,  in  qua  nec  ani- 
ma  Christi  fuit  major  nec  dignior  anima 
Judae,  ut  articulus  Parisiensis  ait.  In  statu 
item  innocentiae  fuisset  (ut  creditur)  com-  D 
plexionum  diversitas,  et  feminae  queedam, 
tam  in  naturalibus  accidentibus  quam  in 
gratuitis,  eminentiores  atque  electiores  fu- 
issent  viris  quibusdam.  Sufficit  quoque 
proportio  specifica  inter  corpus  et  ani- 
mam,  nec  ultra  hanc  exigitur  proportio 
dignitatis  individualis  animae  unius  super 
aliam  ejusdem  speciei.  —  Responsio  Ri- 
chardi  ad  ista  in  dictis  Bonaventurae  in- 
cluditur.Responsio  quoque  Alberti  in  prae- 
habitis  continetur. 


QUiKSTIO    V 

POstremo  hic  quaeritur  De  gravitate 
transgressionis  primorum  pa- 
rentum,  et  quis  eorum  peccaverit 
gravius.  Ubi  et  inquiretur,  Cur  eorum 
peccatum  remissibile  et  remedia- 
bile  fuit. 

Videtur  autem  quod  peccatum  Adac  fuit 
absolute  gravissimum.  Primo,  quia  maxi- 
mc  fuit  nocivum,  utpote  infectivum  totius 
posteritatis,  cui  et  originalem  justitiam 
abstulit,  et  veram  amovit  salutem.  —  Se- 
cundo,  ob  ejus  reatum  delendum  incar- 
nari  oportuit  Filium  Dei.  Quum  ergo  tanto 
indiguerit  reconciliatore,  apparet  quod  ex- 
stitit  Dei  gravissime  offensivum.  —  Ter- 
tio,  quia  in  isto  peccato  fuerunt  multa? 
deformitates  gravissimae,  ut  statim  pate- 
bit.  —  Videtur  quoque  plus  peccasse  quam 
Eva,  tum  quia  sapientior  Eva  fuit  et  al- 
tior,  atque  quo  gradus  altior,  eo  ruina  est 
major. 

Circa  haec  scribit  Antisiodorensis  in 
Summa  sua,  libro  secundo  :  Qua?ritur,quod 
fuerit  peccatum  hominis  primum.  Et  di- 
cendum,  ut  dicunt  Sancti,  quod  super- 
bia,  qua  voluit  esse  ut  Deus.  Verumtamen 
quidam  dicunt  et  probant,  quod  infideli- 
tas  fuit.  Bonum  enim  apprehensum  non 
movet  neque  appetitur  nisi  sub  ratione 
boni  et  tanquam  possibile.  Ergo  antequam 
mulier  appetiit  esse  ut  Deus,  sciens  bo-  Gen.m.  5. 
num  et  malum,  eestimavit  hoc  possibile 
esse.  Talis  autem  aestimatio,  infidelitas 
fuit.  Alii  probant,  quod  fuit  omissio,  quia 
si  apud  se  contulisset  quod  Creatori  crea- 
tura  aequari  non  valeat,  non  appetiisset  hoc 
ipsum  :  et  ita  omissio  debitae  consideratio- 
nis  fuit  primum  ejus  peccatum.  Alii  pro- 
bant,  quod  fuit  dubitatio,  quoniam  ipsa 
dixit,  Ne  forte  moriamur.  Sicque  dubitas-  md.  3. 
se  videtur  de  verbis  Dei  dicentis  :  In  qua-  md. «,  i:. 
cumque  die  comederis  inde,  morieris. 

Dicendum  ad   primum,  quod   primum 


DE    GRAVITATE   TRANSGRESSIONIS    PRIMORUM    PARENTUM,    ETC. 


227 


illud  peccatum  fuit  infidelitas,  et  idem 
peccatum  fuit  superbia,  prout  superbia 
large  accipitur,  ita  quod  se  extendit  ad 
quatuor  species  elationis,  quae  notantur 
hoc  versu  : 

Ex  se,  pro  meritis,  falso,  plus  omnibus,  inflat. 

Sicque  non  sumitur  hic  superbia  stricte, 
pro  appetitu  excellentiae  propriae.  —  Ad 
aliud  dicimus,  quod  ad  quaedam  per  se  te- 
nemur,  ut  ad  actus  virtutum;  ad  alia  quse- 
dam,  per  accidens.  Omissio  ergo  habet  lo- 
cum  circa  principalia  illa.  Nostra  tamen 
opinio  est,  quod  omissio  non  consistit  in 
sola  negatione,  sed  in  contemptu  agendi 
quod  faciendum  est.  —  Dicimus  quoque 
quod  primum  peccatum  Evae  non  fuit  du- 

Gen.  iii,  3.  bitatio,  sed  superbia.  Et  quum  dixit,  Ne 
forte  moriamur,  non  dixit  hoc  prout  ly 
forte  est  adverbium  dubitandi  sed  even- 
tus,  et  libertatem  designans  arbitrii. 

Quaeritur  insuper,   utrum  Adam  voluit 
esse  sicut  Deus.  Videtur  quod  non,  quia 

iTim.ii,i4.  secundum  Apostolum,  vir  non  est  sedu- 
ctus  in  praevaricationem,  sed  mulier ;  at- 
que  ut  Augustinus  affirmat,  Adam  pecca- 

niReg.xi.  vit  ut  Salomon,  quia  non  credidit  idola 
esse  colenda,  sed  adoravit  ea  ne  suas  con- 
tristaret  delicias,  id  est  concubinas  idolo- 
latras.  Sic  Adam  peccavit,  non  credens 
quod  posset  esse  ut  Deus,  sed  ne  contri- 
staret  uxorem.  Hinc  iterum  Augustinus 
testatur  :  Non  est  credendum  quod  Adam 
spirituali  mente  praeditus,  voluit  esse  sic- 
ut  Deus. 

ps.  Lxvm,      Sed  objicitur,  quia  super  illud,  Quae  non 

5'  rapui  exsolvebam,  asserit  Glossa  :  Adam 

et  Eva  voluerunt  rapere  deitatem,  et  ami- 
serunt  felicitatem.  Et  super  illud  ad  Phi- 

Phiiipp.u,  Hppenses,  Non  rapinam  arbitratus  est  esse 

6-  se  aequalem  Deo,  Glossa  fatetur  :  Christus 

Deo  Patri  aequalis,  non  arbitratus  est  hoc 
esse  rapinam,  quemadmodum  Adam  arbi- 
tratus  est  quod  posset  esse  aequalis  Deo 
per  rapinam.  Ergo  primus  homo  voluit 
esse  Deo  aequalis.  —  Respondemus,  quod 
caput  mulieris  est  vir,  idcirco  tenetur  re- 
gere  eam  et  docere,  atque  arguere  quando 


A  errat;  et  ubi  non  arguit,  peccat,  quia  con- 
sentit.  Sicque  Adam  voluit  esse  ut  Deus, 
quoniam  mulierem  hoc  volentem  non  re- 
prehendit;  ipse  vero  non  proprie  voluit 
hoc.  Hinc  omnibus  circumstantiis  culpam 
gravantibus  rite  pensatis,  Eva  magis  pec- 
cavit  quam  vir  :  quia  peccavit  ex  tanta 
superbia,  qua  voluit  esse  ut  Deus. 

Quaeritur  quoque  de  causa  peccati  Adae. 
Nam  asserit  Augustinus,  quod  Adam  inex- 
pertus  divinae  severitatis  judicia  seu  rigo- 
rem,credidit  esse  veniale  quod  fuit  morta- 

B  le.  Contra  hoc  tamen  argui  potest,  quia 
ignorantia  illa  aut  fuit  culpa,  aut  poena  : 
si  culpa,  ergo  primum  peccatum  ejus  non 
fuit  comestio  pomi,  aut  inobedientia;  si 
pcena,  ergo  poena  praecessit  culpam.  Imo 
quod  fuit  culpa,  probatur,  quia  fuit  error 
in  moribus.  Quod  vero  ignorantia  fuit  cau- 
sa  sui  peccati,  probatur  ex  hoc  quod  pec- 
cavit  quia  non  contulit,  id  est,  non  dis- 
cussit  nec  consideravit  quod  attendendum 
fuit.  Hinc  quaedam  ignorantia  actualis  vi- 
detur  fuisse  causa  illius   peccati  :  quod 

C  concedimus.  Sed  illa  ignorantia  non  fuit 
culpa  neque  pcena,  sed  pura  negatio  atque 
defectus,  de  numero  defectuum  de  quibus 
B.  Dionysius  dixit,  quod  malum  est  ex  DeDWin. 
infinitis  defectibus.  Idem  dicendum  denomclv- 
ignorantia  qua  nescivit  peccatum  suum 
tam  graviter  puniendum  sicut  fuit  puni- 
tum.  Et  quod  secundum  Augustinum,  cre- 
didit  illud  peccatum  esse  veniale,  non  est 
ita  intelligendum  quod  nescivit  illud  esse 
mortale,  sed  quia  putavit  se  de  illo  ve- 
niam   adepturum  facilius  quam  invenit ; 

D  quae  erronea  aestimatio  seu  ignorantia  nec 
pcena  fuit,  nec  culpa. 

Praeterea  quasritur,  an  peccatum  Ada3 
fuit  ex  libidine.  Videtur  quod  non,  quia 
processit  ex  quadam  compassione  et  pie- 
tate,  ut  scilicet  uxori  gereret  morem,  nec 
eam  contristaret.  Et  si  sic,  ergo  non  omne 
peccatum  ex  libidine  oritur :  quod  est  con- 
tra  Augustinum  primo  libro  de  Libero  ar- 
bitrio,  quo  affirmat  quod  omne  peccatum 
ex  libidine  prodit.  —  Nihilo  minus  contra 
hoc  ipsum  objicitur,  quoniam  super  illud> 


228 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXI  ;    QUjEST.   V 


p,.  lxxix,  Incensa  igni  et  suffossa,  loquitur  Glossa  : 
17,  Omne  peccatum  est  ex  timore  male  humi- 

liante,  aut  ex  amore  male  inflammante. 
Ergo  non  omne  peccatum  est  ex  cupidita- 
te,ergo  nec  ex  libidine. —  Dicendum,quod 
omne  peccatum  est  ex  libidine  seu  cupi- 
ditate,  mediate  vel  immediate.  Attamen 
quoddam  peccatum  est  immediate  ex  ti- 
more.  Quod  vero  est  ex  timore  immediate, 
est  ex  cupiditate  mediate,  quoniam  timor 
est  ex  cupiditate.  Consimiliter,  peccatum 
Adae  vel  mediale  vel  immediate  fuit  ex 
cupiditate  seu  libidine.  Fuitque  ibi  duplex 
libido  :  una,  qua  nimis  dilexit  uxorem  et 
ejus  delicias ;  altera,  qua  vetitum  pomum 
comedit.  Sic  et  in  peccato  Eva?  fuit  duplex 
libido  :  una  in  appetendo  esse  sicut  Deus, 
altera  in  appetitu  esus  pomi  prohibiti. 

Quaeritur  demum.an  peccatum  Ada?  fuit 
peccatum  in  Spiritum  Sanctum.  Videtur 
quod  imo,  quoniam  non  peccavit  in  Pa- 
trem,  peccando  ex  infirmitate,  nec  in  Fi- 
lium,  peccando  ex  ignorantia,  sed  ex  certa 
scientia,  quod  est  peccatum  in  Spiritum 
Sanctum.  Item,  peccatum  Ada?  fuit  pu- 
nitum  gravissime,  pro  quo  et  Filius  Dei 
sustinuit  crucem.  Ergo  in  se  ipso  fuit  gra- 
vissimum  :  quantitati  etenim  culpa?  corre- 
spondet  quantitas  pcena?.  —  In  contrarium 
est,  quod  non  fuit  desperatio,  neque  pra?- 
sumptio,  nec  finalis  impcenitentia,  nec  in- 
videntia  fraterna?  gratise,  nec  impugnatio 
agnita?  veritatis  :  ergo  non  fuit  peccatum 
in  Spiritum  Sanctum. 

Dicendum,  quod  non  fuit  peccatum  in 
Spiritum  Sanctum,  nec  divisio  illa  peccati 
exstat  sufficiens.  Correspondentia  quoque 
poena?  ad  culpam,  intelligitur  de  poena  de- 
finitiva?  sententia?,  praesertim  post  mor- 
tem,  non  de  poena  temporali  :  imo  inter- 
dum  majus  peccatum  Deus  minus  punit 
temporaliter,  prout  viderit  expedire.  De- 
nique  peccatum  Ada?  temporaliter  fuit  pu- 
nitum  magis  quam  alia,  duplici  ratione. 
Primo  ratione  status,  quia  in  deliciis  pa- 
radisi  exsistens  peccavit.  Alia  ratio  est 
generalis  instructio  hominum,  quatenus 
ex  hoc  quod  a  principio  tam  dire  punivit 


A  peccata  primorum  parentum,  homines  di- 
scant  et  pensent,  quam  ineffabiliter  Deus 
omnipotens,  justus  ac  metuendus,  deteste- 
tur  horreatque  peccata  ;  sicque  satagant 
peccata  vitare.  —  Ha?c  Antisiodorensis.  Cu- 
jus  dicta  pro  parte  commemoro  recitative 
magis  quam  assertive. 

Preeterea,  Alexander  circa  ha?c  plurima 
sciscitatur.  Primo,  quod  fuerit  primum 
peecatum  hominis.  Ad  quod  respondens, 
auctoritatibus  multis  probat  quod  fuit  su- 
perbia.  Appetebat   quippe   similitudinem 

B  scientia?  Dei,  sicut  diabolus  similitudinem 
quoque  divina?  potentia?,atque  ex  hoc  pro- 
cessit  ad  appetitionem  fructus  prohibiti,  et 
sic  demum  ad  ejus  comestionem.  Verum- 
tamen  immediatum  proximumque  pecca- 
tum  per  quod  transfusa  est  corruptio  seu 
infectio  primorum  parentum  in  posteros, 
fuit  gula.  Unde  quum  dicitur,  quod  pecca- 
tum  hominis  in  paradiso  fuit  praesumptio 
vel  inobedientia,  totum  ad  superbiam  re- 
ducitur.  Nec  credidit  Eva  quod  posset  esse 
ut  Deus,  id  est  Deo  aequalis,  sed  eo  modo 

C  quo  aliqui  dicuntur  dii  participative  et 
adoptive  :  quod  tamen  voluit  ultra  quam 
ei  conveniebat. 

Qua>rituritem,an  peccatum  illud  fuitgra- 
vissimum.  Et  respondendum.  quod  unum 
peecatum  dicitur  gravius  alio  variis  mo- 
dis  :  aut  ratione  ejus  in  quem  peccatur, 
vel  propter  magnitudinem  injuria?  ei  illa- 
ta? ;  aut  propter  magnitudinem  damni  aut 
pcena?  consequentis  peccatum ;  aut  propter 
magnitudinem  causalitatis  ad  peccandum. 
Primo  modo,  peccatum  Judaeorum  occiden- 

D  tium  Christum,  exstitit  maximum;  secun- 
do  modo,  peccatum  primorum  parentum 
maximum  perhibetur;  tertio  modo,  pecca- 
tum  Luciferi. 

Porro  de  hoc,an  peccatum  Ada?  fuit  gra- 
vius  Eva?  peccato,  an  econverso,  respon- 
det  sicut  ex  Antisiodorensi  responsum 
est.  Similiter  de  hoc,  an  fuit  peccatum  in 
Spiritum  Sanctum,  aut  irremissibile.  Item 
ad  hoc,  an  fuit  remediabile,  respondet 
quod  imo,  allegans  illud  Isidori  libro  de 
Trinitate  :  Homo  post  peccatum  idcirco 


DE   GRAVITATE   TRANSGRESSIONIS    PRIMORUM   PARENTUM,   ETC. 


229 


redit  ad  veniam,  quia  ex  lutea  materia  A 
pondus  traxit  infirmitatis.  Hinc  propter 
infirmam  carnis  conditionem  reditus  patet 
homini,  post  culpam,  ad  gratiam  ac  salu- 
tem.  Et  rursus,  quoniam  aliunde  ad  pec- 
candum  fuit  inductus.  Et  de  hoc  in  tertio 
magis  dicendum  est. 

Qua?ritur  quoque  de  hora  qua  transgres- 
sus  est  Dei  praeceptum  in  paradiso.  Et  di- 

Ps.juux,6.  cit  Glossa  super  illud,  Ad  vesperum  demo- 
rabitur  fletus  :  Vespera  est  quando  sol  in 
occasum  declinat,  quo  tempore  Adam  pec- 
cavit,  et  lux  veri  solis  ab  eo  recessit.  Ve-  B 
rum  objicitur  contra  hoc,  quoniam  super 

Marc.xv,  illud  Marci,  Facta  hora  sexta  tenebrae  fa- 

33'  ctae  sunt  super  universam  terram.ait  Glos- 

sa  :  Qua  hora  primus  homo  peccando  me- 
ruit  mortem  mundo,  eadem  hora  secundus 
Adam  moriendo  mortem  destruxit.  Dicen- 
dum,  quod  quamvis  hora  sexta  tenebrse  il- 
I»  factse  sint,non  tamen  illa  hora  Christus 
tradidit  spiritum,  sed  hora  nona  aut  mo- 
dicum  postea;  tuncque  sol  properat  ad  oc- 
casum,  et  tunc  circiter  Adam  transgressus 

Gen.  lii,  8.  est.  Unde  dicitur  in  Genesi  :  Quum  deam-  C 
bularet  Dominus  in  paradiso  ad  auram 
post  meridiem,  abscondit  se  Adam.  Sicque 
ea  hora  qua  Adam  peccavit,  Christus  mor- 
tem  destruxit.  Vespera  vero  sumitur  large, 
pro  tempore  quo  sol  ad  occasum  decli- 
nat.  —  Heec  Alexander. 

De  gravitate  demum  peccati  Adae  re- 
spectu  sequentium,  Thomas  effatur  :  In 
peccato  multa  possunt  attendi,  ex  qui- 
bus  gravitatem  sortitur;  et  quod  respectu 
unius  illorum  est  gravius,  respectu  alte- 
rius  levius  esse  potest.  Id  tamen  simplici-  D 
ter  gravius  est  quod  secundum  plura  et 
potiora  gravius  est,  praesertim  secundum 
speciem  culpae  :  quoniam  quantitas  con- 
sequens  speciem  peccati,  essentialior  est 
peccato  quam  quaecumque  circumstantia. 
Itaque,  quamvis  peccatum  Ada?  quoad  hoc 
gravius  exstitit,  quod  minori  pulsatus  ten- 
tatione  succubuit,  quod  item  facilius  resi- 
stere  potuisset;  nihilo  minus  quantum  ad 
speciem  peccati  et  alias  cireumstantias, 
quee  peccati  gravitatem  magis  exaggerant, 


secuta  sunt  multa  vitia  graviora.  Quod  au- 
tem  peccatum  illud  ademit  bonum  tam 
magnum,  atque  quam  maximum  intulit 
damnum,  fuit  per  accidens,  puta  ex  hoc 
quod  integram  invenit  naturam.  Unde  non 
sequitur  quod  gravius  ceteris  fuit,  quia 
hoc  ipsum  cetera  quoque  fecissent,  si  na- 
turam  integram  invenissent  :  quemadmo- 
dum  et  secundum  peccatum  mortale  gra- 
tiam  non  aufert,  quia  non  invenit ;  sed  si 
inveniret"  auferret.  Sic  et  poena  peccati 
illius  est  duplex  :  una,  qua?  ei  inflicta  est 
in  quantum  fuit  personale,  particulare  et 
actuale,  sicque  multis  aliis  peccatis  gra- 
vior  poena  debetur;  alia,  qute  ei  indirecte 
debita  est  ratione  originalis  infectionis,  et 
ita  pcena  maxima  est  ipsum  secuta.  —  Nec 
sequitur  quod  Adam  per  se  resurgere  po- 
tuit,  quoniam  per  se  corruit ;  sicut  et  qui- 
libet  homo  per  se  gratiam  potest  amittere, 
nec  tamen  potest  eam  per  se  recuperare  : 
gratia  namque  excedit  virtutem  naturse. 
Gratia  quoque  quae  postea  creditur  reddita 
Ada?,  non  nisi  ad  actus  personales  se  ex- 
tendebat  :  idcirco  naturam  in  id  quod  su- 
pra  ipsam  est  elevare  non  potuit,  neque 
reducere,  hoc  est  in  originalem  justitiam 
atque  impassibilitatem  ;  imo  hoc  solus  po- 
tuit  Filius  Dei,  supra  totam  naturam  exsi- 
stens.  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  de  specie  peccati  primorum  pa- 
rentum  conscribens  :  In  eodem  (inquit) 
actu  contingit  plurium  peccatorum  de- 
formitates  consistere;  sed  illa  deformitas 
principalior  est  atque  formalior,complens- 
que  speciem  culpae,  quae  ex  principali  mo- 
tivo  seu  intentione  causatur,  in  quod  alia 
ordinantur  :  quoniam  finis  est  id  quod 
primum  cadit  in  voluntate,  ex  qua  est  ori- 
go  peccati ;  et  ex  fine  actus  morales  spe- 
cificantur.  Propter  quod  ait  Philosophus 
quinto  Ethicorum  :  Si  quis  mcechatur  ut 
lucretur,  avarus  magis  est  quam  mcechus. 
Juxta  hoc  dico,  quod  in  primo  peccato  ho- 
minis  multa?  deformitates  fuerunt.  Hinc 
Magister  considerat  in  eo  gulam,  inanem 
gloriam,  et  avaritiam  :  sicque  unum  mul- 
tiplex   dici    potest.   Altamen    omnia   alia 


230 


IN  LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXI  ;    QU^ST.   V 


sunt  materialia  respectu  superbia?,quia  ad  A  qua  inclinatur  ad  aliquid  actualiter  appe- 


excellentiam  obtinendam  omnia  ordinavit, 
ut  pandit  promissio  daemonis  ad  impieta- 
Gen.m,  5.  tem  instigantis ;  nam  dixit  :  Eritis  sicut 
dii.  Et  ita  daemonis  et  hominis  culpa  a  su- 
perbia  coepit.  Aliorum  etenim  peccatorum 
occasio  solet  esse  quidam  defectus;  sola 
superbia  ex  perfectione  accipit  fundamen- 
tum  :  quia  ut  asserit  Augustinus,  superbia 
etiam  bonis  operibus  insidiatur  ut  pereant, 
Non  ergo  primorum  parentum  peccatum 
infidelitas  fuit,quia  non  crediderunt  Deum 


tendum  inordinate.  Et  constat  quod  primus 
homo  non  peccavit  ex  cupiditate  primo 
modo  accepta. 

Si  vero  quaeratur,  an  appetiit  esse  ut 
Deus,  dicendum  quod  homo  quantum  ad 
aliquid  appetiit  esse  ut  Deus,  et  quoad  ali- 
quid  non  :  quoniam  non  appetiit  a?quali- 
tatem  Dei  in  scientia,  potentia  aut  alio, 
quum  hoc  sit  impossibile,  sed  quantum 
ad  aliquem  modum  habendi.  Nam  quia  in- 
ferioribus  istis  fuit  praepositus,  appetiit  ut 


falsum  dixisse;  sed  putaverunt  verba  ejus  B  per  natura?  sua?  conditionem  et  ligni  vetiti 


forsan  aliter  esse  intelligenda,  vel  meta- 
phorice  aut  mystice  dicta.  Vel  dicendum, 
quod  ex  elatione  qua  id  quod  promitteba- 
tur  appetebant,  oculus  mentis  eorum  ex- 
stitit  impeditus,  ne  actualiter  veritatem 
divini  attenderent  verbi,  secundum  quod 
omnis  malus  est  aliquo  modo  ignorans. 
Verum  ignorantia  seu  dubietas  talis,  etiam 
credendorum,  infidelitatem  non  facit.  Fuit 
item  in  illa  transgressione  inobedientia 
qua?  est  generale  peccatum,  non  ut  est  vi- 


usum,  tantam  scientia?  plenitudinem  con- 
sequeretur,  quatenus  ex  Iumine  propria? 
rationis  tam  se  ipsum  quam  inferiora  in 
omnibus  regeret.  Unde  loquitur  Augusti- 
nus,  quod  non  voluit  ut  servus  teneri  prae- 
cepto,  quasi  ab  alio  regulalus  per  lumen 
naturalibus  superadditum  :  et  ita  similitu- 
dinem  Dei  inordinate  optavit. 

De  hoc  vero,  quis  primorum  parentum 
peccavit  enormius,  respondendum  quod 
duorum  vitiorum  utrumque  potest  altero 


tium  speciale  quo  quis  ex  contemptu  prac-  C  gravius  esse  diversis  respectibus,  circum- 


cepti  peccat.  Nec  Evae  peccatum  fuit  quod 
scientiam  appetebat  impertinentium  sibi, 
quia  hoc  curiositas  exstitisset;  sed  quod 
in  ipsa  scientia  eminentiam  eupiebat,  ut 
in  hoc  Deo  quodammodo  aequaretur.  Fuit 
etiam  in  illo  peccato  omissio  quae  est  vi- 
tium  generale,  non  speciale,  utpote  conse- 
quens  omne  peccatum.  Hoc  nempe  in  om- 
ni  peccato  commune  est  quod  peccans 
non  facit  quod  in  se  est.  —  Praeterea  ad- 
vertendum,  quod  cupiditas  tripliciter  su- 


slantiisque  diversis  attentis.  Illud  tamen 
simpliciter  est  gravius  quod  in  potioribus 
et  in  specie  culpae  praeponderat,  atque  in 
motivo  seu  intentione  peccandi.  Hinc  mu- 
lier  magis  peccavit,  quia  ex  sola  elatione 
mentis  mota  est  ad  peccandum,  vir  autem 
etiam  ex  quadam  amicabili  societate  ad 
uxorem.  Nec  tanta  fuit  in  Adam  elatio  sic- 
ut  in  Eva,  qua?  ex  verbis  serpentis  tantum 
excellentiae  appetitum  concepit,  quod  ju- 
dicium  rationis  sua?  fuit  perversum  in  tan- 


mitur.  Primo,  ut  est  speciale  peccatum,  D  tum  quod  credidit  verum  esse  atque  possi- 


I  Tim.  vi. 
10. 


habens  pro  speciali  materia  bona  ad  usum 
vitae  spectantia  :  et  sic  non  est  radix  om- 
nis  peccati,  nisi  quod  non  est  ullum  pec- 
catum  quod  non  aliquando  ex  avaritia 
oriatur.  Secundo,  ut  generale  peccatum, 
videlicet  pro  immoderato  appetitu  haben- 
di  quodcumque,  ut  scientiam,  opes,  aut 
aliquid  tale  :  sicque  in  peccato  illo  avari- 
tia  erat.  Tertio,  non  ut  est  peccatum,  sed 
radix  omnis  peccati  :  sicque  designat  pro- 
nitatem  quamdam  habitualem  appelitus, 


bile  quod  protulit  serpens:ideo  secuudum 
Apostolum,  fuit  seducta.  In  viro  autem  ir;» 
non  in  tantum  excrevit  propria?  excellen- 
tia?  amor,  quod  credidit  verum  esse  et  fu- 
turum  quod  dixerat  serpens,sed  quia  illud 
vellet  si  possibile  foret  :  idcirco  dicitur 
non  fuisse  seductus.  Attamen  illa  ejus  ela- 
tio  ad  experiendum  eum  incitavit,  ita  quod 
aliquam  dubitationem  elatio  in  eo  fecit, 
qua?  in  muliere  firmam  opinionem  con- 
ceperat.  Vir  quoque  peccavit  cogitans  de 


.u,14. 


DE   GRAVITATE   TRANSGRESSIONIS    PRIMORUM    PARENTUM,   ETC. 


231 


misericordia  Dei  cum  proposito  pceniten- 
di.  Cogitare  autem  de  misericordia  Dei  si- 
ne  proposito  pcenitendi,  hoc  praesumptio- 
nis  est  et  contemptus  divina?  justitiae  : 
quod  non  fuit  in  Adam.  —  Haec  Thornas 
in  Scripto. 

Concordat  Petrus  per  omnia,  haec  eadem 
aliis  verbis  exprimens. 

Richardus  quoque  :  Lucifer,  inquiens, 
peccavit  enormius  quam  primi  parentes, 
quia  in  rem  consensit  magis  illicitam,  et 
lege  aeterna  ac  naturali  prohibitam  ;  res 
autem  prohibita  primis  parentibus,  utpote 
Gen.  ic,  17.  de  pomo  ligni  scientiae  boni  et  mali  come- 
dere,  non  fuit  illicita  in  se,  sed  solum  pro- 
hibitione  disciplinae.  Lucifer  quoque  in- 
tensiori  affectu  ferebatur  in  malum,  et 
minoris  nescientiae  fuit,atque  minoris  pro- 
nitatis  in  vitium  quam  primi  parentes. 
Hinc  peccatum  Luciferi  non  fuit  remissi- 
bile  nec  remediabile,  sed  peccatum  pri- 
morum  parentum.  —  Peccatum  tamen 
mulieris  fuit  superbia,  quam  sciendi  cu- 
riositas  est  immediate  secuta,  deinde  et 
gula,  et  in  ipsa  comestione  specialis  in- 
obedientia.  Probabile  namque  videtur,quod 
secundum  ordinem  tentationis,  de  peccato 
in  peccatum  sit  lapsa.  In  tentatione  autem 
JMd.  ni,  s,  primo  tangebatur  excellentia,  ibi  :  Eritis 
6l  sicut  dii.  Secundo,  promissio  scienti33,quum 

subditur  :  Scientes  bonum  et  malum.  Ter- 
tio  exprimit  Scriptura  adspectum  ligni  il- 
lius,  et  quarto  comestionem  ipsius.  For- 
sanque  mulier  appetivit  pro  statu  illo 
non  posse  mori,  plenam  etiam  potestalem 
transmutandi  et  gubernandi  inferiora  pro- 
pria  virtute,  et  forsitan  universalem  noti- 
tiam  boni  et  mali.  Virum  vero  ex  quadam 
mentis  suae  elatione  sollicitavit  quaedam 
experiendi  cupiditas,  quum  cerneret  mu- 
lierem,  gustato  pomo  vetito,  non  esse  mox 
mortuam.  Denique  cunctis  pensatis,  vide- 
tur  mulier  magis  peccasse  quam  vir,  quia 
minori  tentatione  devicta  est,  et  motivo 
magis  illicito,  intensiorique  affectu  come- 
dit  de  ligno,  ut  patet  ex  dictis.  Haec  Ri- 
chardus. 
Amplius,  secundum  Bonaventuram,  pec- 


A  catum  hominis  remissibile  fuit,  quoniam 
homo  fuit  carne  mortalis,  voluntate  verti- 
bilis,  et  in  peccando  aliqualiter  excusabi- 
lis,  utpote  aliunde  inductus.  Lucifer  quo- 
que  excessit  enormius,  quoniam  ex  majori 
libidine,  majori  ingratitudine  ;  et  plures 
scandalizavit,  corrupit,  dejecit,  quia  non 
angelos  solum,  sed  et  primos  parentes,  et 
in  illis  genus  humanum.  Peccatum  etiam 
Adae  gravius  fuit  peccato  Evae,  quantum 
ad  ingratitudinem,  quia  praeclariora  a  Deo 
dona  fuit  sortitus;peccatum  vero  mulieris 

B  in  hoc  fuit  enormius,  quoniam  ex  majori 
peccavit  libidine,  id  est  intensiori  affectu. 
Sed  quoad  corruptionem  seu  nocumentum 
consequens  ex  peccato,  est  distinguendum, 
quoniam  aliquid  potest  corrumpere  seu 
laedere  dupliciter  :  primo,  per  modum  cau- 
sae ;  secundo,  per  modum  occasionis.  Et 
primo  modo,  peccatum  Adae  fuit  magis 
corruptivum  et  infectivum,  quoniam  fuit 
causa  transfusionis  peccati  in  posteros.  Se- 
cundo  modo,  peccatum  Evae  magis  exstitit 
corruptivum,  quoniam  instigavit  virum  ad 

C  transgressionem  :  et  ita  tam  viro  quam 
posteris  fuit  incitamentum,occasioque  rui- 
nae.  Iterum,  peccatum  viri  fuit  enormius, 
consideratis  conditionibus  ex  parte  pec- 
cantis  :  quia  praelatus  fuit  uxori,  et  excel- 
Ientioribus  donis  ornatus;  mulier  autem 
magis  est  transgressa,  pensatis  conditioni- 
bus  ex  parte  peccati  :  nam  Deum  sua  am- 
bitione  inhonoravit,  et  proximum  sua  sug- 
gestione  dejecit.  —  Haec  Bonaventura,  qui 
de  omnibus  his  scribit  diffuse  et  pulchre, 
cujus  scripta  virtualiter  sunt  ihducta. 

D  Concordat  Albertus,  et  insuper  quaerit  Summ.th. 
hic,  utrum  tentatio  primi  hominis  fuit  86.par '  q' 
una,  an  multiplex;et  idem  quaeri  potest 
de  ejus  transgressione.  Respondet :  Solutio 
Praepositivi  ad  haec  fuit  per  distinctionem, 
quod  scilicet  peccatum  potest  dici  unum 
simpliciter,  et  iterum  potest  dici  unum 
multipliciter.  Peccatum  simpliciter  unum 
est,  quod  est  unius  actus  et  unius  defor- 
mitatis,  et  ad  unum  appetibile  determina- 
tum.  Quumque  actus  sit  substantia  pecca- 
ti,  hoc  in  substantia  est  unum ;  et  quum 


232 


IN  LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXI  ;    QUjEST.   VI 


Joann.yin, 
44. 


deformitas  sit  forma  peccati,  hoc  etiam  in  A 
forma  est  unum ;  et  quum  appetibile  sit 
finis  ac  movens,  hoc  etiam  in  fine  et  mo- 
vente  unum  consistit  :  sicque  simpliciter 
unum  est.  Porro  peccatum  unum  multi- 
plex  est,  quod  in  actu  est  unum,  sed  mul- 
tas  habet  deformitates  et  plura  moventia, 
secundum  quod  in  ipso  sunt  plura,  plures- 
que  habet  fines  quos  obtinere  intendit  per 
unum  eumdemque  actum  :  et  tale  dixit 
esse  peccatum  primorum  parentum.  Mihi 
quoque  videtur  bene  dixisse.  Idem  dicen- 
dum  de  unitate  tentationis  illius.  Si  ergo  B 
quteratur,  utrum  simpliciter  dicendum  sit 
unum,  respondet  quod  imo,  juxta  illud 
Philosophi  :  Ubi  unum  est  propter  alte- 
rum,  utrobique  est  unum.  Talia  enim  ab 
ultimo  fine  denominationem  et  unitatem 
ac  multitudinem  sortiuntur. 

Si  vero  qua?ratur,  quod  fuerit  inter  haec 
primum  peccatum,  dicendum  quod  ex 
parte  tentati,  primum  fuit  superbia  ;  ex 
parte  tentantis,  invidia.  Attamen  primum 
disponens  angelum  malum  ad  hoc  quod 
vellet  tentare,  fuit  superbia  corrumpens  C 
naturam  angelicam,  quaudo  voluit  esse  ut 
Deus.  Et  nisi  angelus  fuisset  hac  elatione 
corruptus,  non  fuisset  invidiae  susceptibi- 
lis  qua  hominem  impugnavit.  Nempe  ut 
asserit  Augustinus,  superbiam  semper  co- 
mitatur  invidia,  et  talis  regina  nunquam 
est  sine  tali  pedisequa.  Primum  vero  ex 
parte  suasionis  diaboli,  fuit  infidelitas  cir- 
ca  verba  Dei;  sed  primum  in  intentione 
tentatoris,  fuit  homieidium  primorum  pa- 
rentum.  Hoc  enim  principaliter  intende- 
bat,  ut  mortem  corporalem  ac  spiritualem  D 
induceret  in  naturam  humanam.  Unde  ait 
Salvator  :  Ille  homicida  fuit  ab  initio,  quia 
in  veritate  non  stetit.  —  Fuit  quoque  ten- 
tatio  illa  solum  exterior,  quia  in  statu  illo 
nulla  in  homine  fuit  corruptio,  nec  in  cor- 
pore,  neque  in  anima,  quse  ad  illicita  in- 
clinaret  :  idcirco  non  fuit  inclinans  ad 
culpam  nisi  exterius,  quo  persuadente,  ac- 
quievit  homo,  et  ccepit  inclinatio  esse  in- 
terior.  —  Hsec  Albertus. 

Consonat  Alexander :  Una,  inquiens,  fuit 


tentatio,  quoniam  ubi  unum  propter  alte- 
rum,  ibi  totum  reducitur  ad  unum.  Tenta- 
tio  autem  fuit  de  inobedientia;  motivum 
vero  ad  illam  transgressionem,  fuit  appe- 
titus  inordinatus  similitudinis  Dei ;  et  se- 
cundum  hoc  unica  fuit  tentatio.  Quod  enim 
Eva  movebatur  ad  esum  vetiti  fructus,fuit 
ex  desiderio  acquirendi  quod  promisit  dia- 
bolus  :  Eritis,  inquiens,  sicut  dii,  etc.  Heec  cen. 
Alexander. 


QU^ESTIO    VI 


POstremo  hic  quaeritur,  Utrum  ho- 
mo  in  statu  innocentise  potuit 
venialiter  peccare  priusquam  mor- 
taliter. 

Videtur  quod  sic,  quoniam  qui  potest 
majus,  potest  et  minus  :  si  ergo  poterat 
peccare  mortaliter,  poterat  et  venialiter. 
—  Secundo,  veniale  est  dispositio  ad  mor- 
tale ;  sed  qui  potest  principale  attingere, 
potest  quoque  prseambulum  tangere.  — 
Tertio,secundum  Origenem  in  Periarchon, 
nullus  eorum  qui  in  supremo  perfectoque 
gradu  exstiterit,subito  et  ex  toto  evacuatur, 
sed  paulatim  potius  et  per  partes.  Adam 
autem  spirituali  mente  pra?ditus,in  magna 
fuit  perfectione  plasmatus  :  ergo  non  po- 
tuit  repente  peccare  mortaliter,  sed  venia- 
Iiter  primo.  — Quarto,  potuit  verbum  otio- 
sum  proferre,  et  hoc  fuisset  veniale,  etc. 

In  oppositum  est  communis  doctorum 
positio,  ut  patebit. 

Ad  hoc  Albertus  respondet  :  Quod  quae-  Summ.ih. 
ritur,  utrum  homo  in  primo  statu  potuit  jl par '  q' 
peccare  venialiter,  sophisma  est  ex  com- 
positione  et  divisione.  Nempe  si  hoc  quod 
dico,  primo,  seu  in  primo  statu,  componi- 
tur  cum  verbo  hoc,  potuit,  constat  quod 
potuit  tunc  venialiter  peccare  atque  mor- 
taliler,  sicut  et  postea  :  eamdem  quippe 
potentiam  habuit,  quamvis  aliter  aliterque 
dispositam.  Si  autem  determinatio  i\\a,pri- 
mo,  vel  in  primo  statu,  dividatur  a  verbo 


UTRUM  HOMO  IN  STATU  INNOCENTIjE  potuit  venialiter  peccare  priusquam  mortaliter  233 


hoc, potuit,et  conjungatur  cum  verbo  illo, 
peccare  :  constat  quod  non  potuit  nisi 
mortaliter  peccare.Id  enim  quod  facit  pec- 
catum  esse  veniale,  est  circumstantia  pec- 
catum  excusans,  puta  infirmitas  aut  igno- 
rantia,  quae  tunc  nondum  erant  in  primis 
parentibus.  Adhuc,  in  primo  statu  recta 
fuit  ratio  in  primis  parentibus,  sensualita- 
tem  habens  subjectam  :  ergo  peccare  non 
poterant  nisi  per  exitum  a  rectitudine  ra- 
tionis,non  per  inclinationem  sensualitatis, 
quod  est  peccare  mortaliter,  quia  ita  vir 
comedit.  Haec  Albertus. 

Concordans  his  Alexander  :  Aliud,  in- 
quit,  est  dicere  quod  homo  potuit  primo 
peccare  venialiter,  et  quod  homo  potuit 
peccare  venialiter  primo.  Concedendum 
est  quippe,  quod  primo  potuit  peccare  ve- 
nialiter,  quia  eamdem  possibilitatem  ha- 
buit  Adam  in  primo  statu,  quam  modo 
habemus,  sed  aliter  et  aliter  dispositam  : 
quia  tunc  ita  fuit  disposita,  ut  primus 
egressus  a  rectitudine  esset  mortalis,  et 
deinde  esse  potuit  venialis ;  nunc  vero  ita 
disposita  est,  ut  primus  egressus  esse  va- 
leat  mortalis  et  venialis  :  quod  totum  con- 
tingit  ex  statuum  diversitate. 

Sed  objici  potest,  quoniam  veniale  stare 
potest  cum  caritate  et  gratia,  non  mortale : 
ergo  magis  repugnabat  statui  innocentiae 
posse  peccare  mortaliter  quam  venialiter. 
—  Dicendum,  quod  duplex  est  rectitudo  : 
una,  quae  est  ex  statu  innocentiae;  et  hanc 
servare  non  potuit  homo  venialiter  pec- 
cando.  Alia  est  rectitudo  ex  gratia  gratum 
faciente,  exsistens  in  ratione  et  motiva  su- 
periori,  non  in  aliis  viribus  primo  et  per 
se ;  et  ista  servari  potest  cum  veniali  pec- 
cato,  quo  inferior  vis  a  rectitudine  egredi- 
tur  seu  recedit,  superiori  stante  in  rectitu- 
dine  sua.Prima  igitur  rectitudo  innocentia? 
fuit  universalis  in  omnibus  viribus,  se- 
cunda  vero  in  ratione  ac  viribus  ei  per  se 
obedientibus.  Quumque  rectitudo  innocen- 
tia3  habuerit  duplicem  respectum,  unum 
ad  Deum,  alium  ad  vires  inferiores,  sem- 
per  stetit  rectitudo  ad  vires  inferiores, 
stante  rectitudine  rationis  ad  Deum,  nec 


A  illa  sine  ista  deficere  potuit;  sed  ratione 
recedente  a  Deo,  mox  inferiores  vires  a 
rationis  rectitudine,  obedientia  atque  im- 
perio  recesserunt.  —  Haec  Alexander. 

His  Thomas  omnino  concordat  in  Scri- 
pto  secundi  et  super  quartum,  atque  in 
prima  parte  Summa?  alibique  frequenter, 
protestans  quod  primus  homo  per  origi- 
nalem  justitiam  sic  fuerat  institutus,  quod 
ratio  et  voluntas  erant  Creatori  sine  rebel- 
lione  et  sine  inclinatione  ad  illicitum  pror- 
sus  subjectae,  sensualitas  rationi,  et  caro 

B  spiritui.  Nec  in  inferiori  parte  potuit  inor- 
dinatus  exsurgere  motus,  quamdiu  supe- 
rior  pars  animas  mansit  Deo  subjecta;  su- 
perior  vero  pars  animse  a  Deo  averti  non 
potuit  sine  mortali  peccato. 

Hinc  Petrus  :  Manente,  inquit,  conser- 
vantia  causae,  necesse  est  manere  effe- 
ctum  ;  justitia  vero,  qua  mens  Adae  fuit 
Deo  subjecta,  ratio  fuit  quod  inferiores  vi- 
res  rationi  fuerunt  subjectae  :  ergo  illa  ma- 
nente,  non  potuit  ulla  inordinatio  esse  in 
homine.  Sed   illa  per  peccatum   veniale 

C  tolli  non  valuit,quoniam  veniale  non  aver- 
tit  a  Deo.  Haec  Petrus. 

Porro  Bonaventura  et  Richardus  recitant 
de  isto  duas  opiniones  :  unam,  quae  modo 
exposita  est  ;  aliam,  quod  Adam  primo 
peccavit  mortaliter,  potuit  tamen  peccasse 
venialiter  primo  peccato,  verumtamen  non 
omni  genere  venialis.  Nam  quoddam  est 
veniale  ex  genere  actus,  ut  verbum  otio- 
sum  proferre ;  et  hoc  est  veniale,  non  so- 
lum  quum  praevenit  judicium  rationis,  sed 
etiam  dum  sequitur  illud  :  hocque  veniali 

D  dicunt  Adam  venialiter  potuisse  peccare. 
Aliud  est  veniale  dictum  a  veniendo,quoni- 
am  venit  ex  subreptione  aut  pronitate  na- 
turae  corruptae;  et  hoc  praevenit,  non  sequi- 
tur  rationis  judicium :  et  tali  veniali  dicunt 
Adam  peccare  non  potuisse  in  statu  pri- 
mo,  propter  ordinem  originalis  justitiae,  quo 
inferior  potentia  ita  subdebatur  superiori, 
quod  nihil  appetisset  sine  ejus  imperio  at- 
que  dictamine.  Et  haec  opinio  fuit  satis 
probabilis.  Attamen  non  approbant  eam 
communiter  doctores  theologise.  Improba- 


234 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXI  ;    QU.EST.   VI 


bilis  quippe  est,  si  quis  attendat  ad  perfe-  A 
ctionem  status  et  regulam  rectitudinis  in 
qua  exstitit  Adam;  a  qua  et  quum  nullum 
haberet  repellens  ab  ea,  exire  nequivit, 
nisi  contemnendo  divinam  justitiam,  at- 
que  fcedando  innocentiam  suam,  ac  suam 
corrumpendo  naturam  :  quae  omnia  fa- 
ciunt  primam  culpam  Adae  non  venialem, 
sed  mortalem  fuisse,  nec  aliter  esse  po- 
tuisse.  Idcirco  est  alia  opinio,  quam  com- 
muniter  hodie  tenent  doctores,  utpote  jam 
narrata.  Haec  Bonaventura. 

Eadem  Richardus,  qui  ad  nullam  harum  B 
opinionum  divertit  se,  sed  qualiter  utra- 
que  queat  defendi,  prosequitur. 

Porro  Antisiodorensis  in  Summa  sua, 
libro  secundo,  sequitur  primam,  dicen- 
i  Cor.  iii,  do  :  Super  illud  Apostoli,  Lignum,  fcenum, 
stipularn,  loquitur  Augustinus  :  Quidam 
diligunt  uxores  suas  ac  filios  plus  debito, 
tamen  citra  Deum,  et  hi  venialiter  pec- 
cant;  alii  plus  quam  Deum,  et  hi  peccant 
mortaliter.  Sed  Adam  plus  debito  poterat 
in  statu  innocentia?  diligere  filios  suos  ac 
filias,  tamen  citra  Deum,  ergo  potuit  pec-  C 
care  venialiter  :  quod  concedimus.  —  Haec 
Antisiodorensis.  Qui  consequenter  ponit 
distinctionem  seu  divisionem  venialis  pec- 
cati  sicut  ex  Bonaventura  jam  tactum  est. 

Idem  tuetur  Scotus  :  Potuit,  inquiens,  in 
statu  primo  Adam  venialiter  peccare.  Mor- 
tale  namque  peccatum  non  distinguitur  a 
veniali  in  hoc  quod  mortale  est  respectu 
finis,  veniale  respectu  mediorum  circa  fi- 
nem ;  sed  in  hoc  quod  mortale  est  deordi- 
natio  opposita  ordinationi  sine  qua  finfs 
ultimus  obtineri  non  valet.  Est  autem  or-  D 
dinatio  quaedam  respectu  finis  adipiscen- 
di,  qua?  non  est  necessaria  ad  finem  con- 
sequendum,  sed  utilis  ad  eumdem  :  ideo 
non  cadit  sub  praecepto,  sed  consilio;  de- 
ordinatio  autem  ei  contraria,  est  veniale 
peccatum.  Itaque  dico,  quod  Adam  exce- 
dere  potuit,  non  tantum  per  actum  deor- 
dinatum  contra  pra?ceptum,sed  etiam  con- 
tra  consilium  tantum,  ut  non  faciendo 
niaxime  expedientia  seu  faciendo  aliqua 
retardativa,  quamvis  non  faceret  directe 


contra  pra?ceptum   necessarium  ad  salu- 
tem.  Ha?c  Scotus. 

Postremo  Durandus  :  Ha?c  (ait)  quaestio 
dupliciter  potest  intelligi.  Primo,  an  du- 
rante  statu  innocentiae  potuerit  primus  ho- 
mo  peccare  venialiter.  Et  constat  quod 
non,  quoniam  ille  non  est  innocens  qui 
est  reus  pcenae  :  sed  peccans  venialiter 
reus  est  pcenae  non  solum  damni,sed  etiam 
sensus.  Secundo,  utrum  primum  hominis 
peccatum  per  quod  caderet  ab  innocentia, 
potuit  esse  veniale,  vel  necessario  fuit 
mortale.  Et  respondendum,  quod  primum 
hominis  peccatum  esse  non  potuit  venia- 
le.  Peccatum  namque  veniale  contingit  in 
nobis  dupliciter  :  uno  modo  ex  imperfe- 
ctione  actus,  ut  subiti  ac  subrepticii  motus 
mortalium ;  secundo,  ex  inordinatione  ex- 
sistente  circa  media.  Et  horum  utrumque 
contingit  ex  ordinis  cujusdam  defectu,  eo 
quod  inferius  non  continetur  firmiter  sub 
suo  superiori.  Quod  enim  in  nobis  consur- 
git  subitus  motus  sensualitatis,  hinc  acci- 
dit  quod  sensualitas  non  est  plenarie  ratio- 
ni  subjecta.  Quod  etiam  insurgit  in  ratione 
subilus  motus  non  rectus,  ut  motus  infi- 
delitatis,  contingit  ex  hoc  quod  non  est 
perfecte  ratio  nostra  deliberationi  nunc 
subdita,  quae  est  ex  altiori  principio,  puta 
ex  lege  Dei:ut  dum  quis  repente  apprehen- 
dit  resurrectionem  mortuorum  tanquam 
quid  impossibiIe,non  deliberans  quod  hoc 
nobis  traditum  est  lege  Dei.  Quod  autem 
humanus  animus  deordinetur  circa  ea  quae 
sunt  ad  finem,  venit  ex  hoc  quod  media 
illa  non  ordinantur  infallibiliter  sub  fine. 
Porro  in  statu  innocentiae  fuit  infallibilis 
firmitas  ordinis,  ut  semper  inferius  conti- 
neretur  sub  superiori,  quamdiu  suprema 
vis  hominis  contineretur  sub  Deo,  ut  et 
quartodecimo  de  Civitate  Dei  disserit  Au- 
gustinus.  Hinc  nulla  inordinatio  potuit  es- 
se  in  homine,  nisi  inciperet  ex  hoc  quod 
summa  vis  hominis  Deo  non  subderetur  : 
quod  fit  per  peccatum  mortale.  Unde  con- 
cluditur,  quod  primum  peccatum  hominis 
nullatenus  esse  potuit  veniale.  Haec  Du- 
randus. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXII  235 

In  cujus  dictis  aliqua  videntur  contineri  A  vis  justum  atque  heroicum,  consistere  in- 

obscura,  ut  quod  ait,  peccantem  venialiter  nocentem,  quum  tamen  Scriptura  dicat  : 

reum  esse  etiam  pcenae  damni.  Etenim  poe-  Innocens  credit  omni  verbo;  et,  Salvabitur  Prov.  xiv, 

na  damni  est  divinee  et  beatificae  visionis  innocens,  salvabitur  autem  munditia  ma-  /ojxxll  30. 

carentia,  qua;  non  veniali,  sed  mortali  in-  nuum  suarum ;  itemque,  Innocentes  et  re-  i>s.xxtv,2i. 

curritur  culpa.  Et  rursus  quod  ait,  inno-  cti  adhseserunt  mihi.Atque  ad  qusestionem 

centem  non  esse  qui  venialiter  peccat,  seu  hanc,  Quis  ascendet  in  montem  Domini  ?  Ps.xxm,3, 

reus  est  poenae  pro  veniali  infligendee.  Se-  respondet  Psalmista  :  Innocens  manibus  et  *" 

queretur  namque  nullum  mortalium,  quam-  mundo  corde,  etc. 


H 


DISTINCTIO    XXII 


A.  De  origine  illius  peccati. 
IC  videtur  diligenter  investigandum  esse,  quae  fuerit  origo  et  radix  illius  Hugo,sum- 

nia   Scnt. 

peccati.  Ouidam  putant,  quamdam  elationem  in  animo  hominis  prsecessisse,  iraci.m,&6. 

ex  qua  diaboli  suggestioni  consensit.  Quod  videtur  Augustinus  innuere. 
super  Genesim  ita  inquiens  :  Non  est  putandum,  quod  homo  dejiceretur,  nisi  prse-  Aug.dcGe- 
cessisset  in  eo  qusedam  elatio  comprimenda,  ut  per  humiliationem  peccati  sciret  iiD. X1]  „.7'. 
quam  falso  de  se  prassumpserit,  et  quod  non  bene  se  habet  natura,  si  a  faciente 
recesserit.  Item  in  eodem  :  Quomodo  verbis  tentatoris  crederet  mulier,  Deum  se  ibid.n.39. 
a  re  bona  et  utili  prohibuisse,  nisi  inesset  ejus  menti  amor  ille  proprise  potestatis, 
et  de  se  superba  prsesumptio,  quae  per  tentationem  fuerat  convincenda  aut  peri- 
menda?  Denique,  non  contenta  suasione  serpentis,  adspexit  lignum  bonum  esu,  cen.  m,  6. 
decorum  adspectu  :  nec  credens  se  inde  posse  mori,  forte  putavit  Deum  alicujus 
causa  significationis  illa  dixisse.  Ideo  manducavit,  et  dedit  viro  suo,  fortassis  cum 
aliqua  suasione,  quam  Scriptura  intelligendam  reliquit.  Vel  forte  non  fuit  suaderi 
necesse,  quum  eam  mortuam  esse  ex  illo  cibo  non  videret  vir.  Sicut  ergo  non  est  Aug.op.cit. 
permissus  diabolus  tentare  feminam  nisi  per  serpentem,  ita  nec  virum  nisi  per  "' 
feminam  :  ut  sicut  prasceptum  Dei  per  viruin  venit  ad  mulierem,  ita  diaboli  tentatio 
per  mulierem  transiret  ad  virum.  In  muliere  vero,  quae  rationalis  erat,  non  est  ipse 
locutus  ut  in  serpente,  sed  persuasio  ejus  ;  quamvis  instinctu  adjuvaret  interius 
quod  per  serpentem   gerebat   exterius.  —  Ex  prajdictis  tentationis  modus  atque 
progressus  insinuatur,  necnon  etiam  quod  praediximus  innui  videtur,  scilicet  quod 
tentationem  praecesserat  aliqua  elatio  et  praesumptio  in  mente  hominis. 

B.  Objectio  contra  illos  qui  dicunt  elationem  prcecessisse  in  mente. 

Hugo,  op. 
cit.  c.  6. 

Quod  si  ita  fuit,  non  ergo  alterius  suggestione  prius  peccavit,  quum  auctoritas  Gregor.Mo- 

ral.  lib.  iv, 

tradat  ideo  peccatum  diaboli  incurabile  esse,  quia  non  suggestione,  sed  propria  n.  s. 


236  LIBER    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXII 

superbia  cecidit;  hominis  vero  peccatum  curabile,  quia  non  per  se,  sed  per  alium 
cecidit,  et  ideo  per  alium  resurgere  potuit.  Quocirca  prsedicta  verba  Augustini 
pium  ac  diligentem  lectorem  efflagitant;  quae  sic  intelligere  sane  quimus  :  Non 
dejiceretur  homo  in  actum  illius  peccati,  ut  scilicet  lignum  vetitum  ederet,  et  in 
has  miserias,  per  tentationem  diaboli,  nisi  elatio  comprimenda  praecessisset,  non 
utique  tentationem,  sed  opus  peccati.  Talis  enim  fuit  ordinis  processus  :  diabolus 
Gen.  iii,  s.  tentando  dixit,  Si  comederitis,  eritis  sicut  dii,  scientes  bonum  et  malum  ;  quo 
audito,  statim  menti  mulieris  subrepsit  elatio  qusedam  et  amor  proprise  potestatis ; 
ex  quo  placuit  ei  facere  quod  diabolus  suadebat,  et  utique  fecit.  Suggestione  igitur 
peccavit,  quia  tentatio  pragcessit,  ex  qua  in  mente  ejus  orta  est  elatio,  quam  pec- 
catum  operis  secutum  est,  et  pcena  peccati. 

G.  Quce  fuit  elatio  mulieris. 

Aug.de  Gc-  Et  talis  quidem  elatio  in  mente  mulieris  fuit  pro  certo,  qua  credidit  et  voluit 
iib!'xi%.39!  habere  similitudinem  Dei  cum  sequalitate  quadam,  putans  illud  esse  verum  quod 
diabolus  dicebat.  Et  ideo  specialiter  mulierem  commemorat  Augustinus,  inquiens  : 
Quomodo  crederet  mulier  diabolo,  nisi  esset  in  mente  ejus  superba  praesumptio '?  Et 
quod  ibi  sequitur,  scilicet  :  Quae  per  tentationem  fuerat  convincenda  vel  perimen- 
da,  ad  mulierem  referendum  est,  ut  intelligatur  quas  mulier,  non  qua?  elatio  fuerat 
per  tentationem,  etc. 

D.  Quce  fuit  elatio  viri  :  an  crediderit  et  voluerit  quod  mulier. 

iiugo.sum-        Solet  quseri,  utrum  illa  talis  elatio  et  amor  propriae  potestatis  in  viro  fuerit, 

™act  ™c.'6.  sicu';  m  muliere.  Ad  quod  dicimus,  quia  Adam  non  fuit  seductus  eo  modo  quo 

ir""",li' mulier  :  non  enim  putabat  esse  verum  quod  diabolus  suggerebat.  In  eo  tamen 

fuisse  seductum  credi  potest,  quod  commissum  veniale  putaverit  quod  perempto- 

rium  erat.  Sed  nec  prior  seductus  fuit,  nec  in  eo  in  quo  mulier,  ut  crederet  Deum 

illud  lignum  ideo   tangere  prohibuisse,  quoniam   si  tangerent,   fierent  sicut  dii. 

.Rom.v.ii.  Verumtamen  prasvaricator  fuit  Adam,  ut  testatur  Apostolus.  Poterat  enim  aliqua 

elatio  menti  ejus  inesse  illico  post  tentationem,  ex  qua  voluit  lignum  vetitum  expe- 

riri,  quum  mulierem  non  videret  mortuam  esca  illa  percepta.  Unde  Augustinus  super 

Aug.op.cit.  Genesim  :  Quum  Apostolus  Adam  prasvaricatorem  fuisse  ostendit,  dicens,  In  simi- 

iiom.v,  u.  litudinem  praevaricationis  Adae,   seductum  tamen   negat,  ubi  ait,  Adam   non  est 

allum^t  seductus,  sed  mulier.  Unde  et  interrogatus,  non  ait,  Mulier  seduxit  me,  sed,  Dedit 

!3-       ..  mihi  et  comedi;  mulier  vero  dixit,  Serpens  seduxit  me.  Hanc  autem  seductionem 

Aug.op.cit.  '  r 

"■ 60-  proprie  vocavit  Apostolus,  per  quam  id  quod  suadebatur,  quum  falsum  esset,  verum 
putatum  est,  scilicet :  quod  Deus  lignum  illud  ideo  tangere  prohibuerit,  quia  sciebat 
eos  si  tetigissent,  sicut  deos  futuros;  tanquam  eis  divinitatem  invideret,  qui  eos 
homines  fecerat.  Sed  etsi  virum  propter  aliquam  mentis  elationem,  quaa  Deum 


LIBER    II   SENTENTIARUM.    —  DIST.   XXII  237 

latere  non  poterat,  sollicitavit  aliqua  experiendi  cupiditas,  quum  mulierem  videret 
accepta  illa  esca  non  esse  mortuam,  non  tamen  eum  arbitror,  si  jam  spirituali 
mente  prseditus  erat,  ullo  modo  credidisse  quod  diabolus  suggerebat. 

E.  Quis  plus  peccavit,  Adam  vel  Eva. 

Ex  quo  manifeste  animadverti  potest,  quis  eorum  plus  peccaverit,  Adam  scilicet    Hugo.de 
vel  Eva.  Plus  enim  videtur  peccasse  mulier,  quas  voluit  usurpare  divinitatis  tequa-  .,p"n™.io! 
litatem,  et  nimia  prassumptione  elata  credidit  ita  esse  futurum.  Adam  vero  nec  illud 
credidit,  et  de  poenitentia  et  Dei  misericordia  cogitavit,  dum  uxori  morem  gerens, 
ejus  persuasioni  consensit,  nolens  eam  contristare,  et  a  se  alienatam  relinquere  ne 
periret,  arbitratus  illud  esse  veniale,  non  mortale  delictum.  Unde  Apostolus  ait  :  Aug.deGe- 
Adam  non  est  seductus.  Quod  utique  ita  accipi  potest,  ut  intelligatur  non  esse  iib.x.,n.59! 
seductus  prior  scilicet,  vel  in  eo  in  quo  mulier,  ut  scilicet  crederet  illud  esse  verum,     ""•"'■ 
Eritis  sicut  dii ;  sed  putavit  utrumque  posse  fieri,  et  ut  uxori  morem  gereret,  et  Gen. ...,  5. 
per  pcenitentiam  veniam  haberet.  Minus  ergo  peccavit,  qui  de  poenitentia  et  Dei 
misericordia  cogitavit.  Postquam  enim  mulier  seducta  manducavit,  eique  dedit  ut 
simul  ederent,  noluit  eam  contristare,  quam  credebat  sine  suo  solatio  contabescere, 
et  a  se  alienatam  omnino  interire  :  non  quidem  carnali  victus  concupiscentia,  quam 
nondum  senserat,  sed  amicali  quadam  benevolentia,  qua  plerumque  fit  ut  offendatur 
Deus,  ne  offendatur  amicus.  Quod  eum  facere  non  debuisse,  divinse  sententia?  justus 
exitus  indicavit.  Ergo  alio  quodam  modo  ipse  etiam  deceptus  est.  Inexpertus  enim  Aug.op.cit. 
divinse  severitatis,  in  eo  falli  potuit,  ut  veniale  crederet  esse  commissum;  sed  dolo  "' 
illo  serpentino  quo  mulier  seducta  est,  nullo  modo  arbitror  illum  potuisse  seduci. 
Ex  his  datur  intelligi,  quod  mulier  plus  peccaverit,  in  qua  majoris  tumoris  prse-  Hugo,Sum- 
sumptio  fuit ;  quse  etiam  in  se  et  in  proximum  et  in  Deum  peccavit,  vir  autem  ™acu™  .V. 
tantum  in  se  et  in  Deum.  Inde  etiam  colligitur  quod  mulier  plus  peccaverit,  quia 
gravius  punita  est,  cui  dictum  fuit  :  In  dolore  paries  filios.  c«i.  ...,i6. 

F.  Quid  praidictce  sententice  adversari  videtur. 

Sed  huic  videtur  contrarium  quod  Augustinus  super  Genesim  de  viro  et  muliere  Aug.deGe- 
peccatum  suum  exeusantibus  ait  :  Dixit  Adam,  Mulier  quam  dedisti  mihi,  dedit  i"D!xf,  n.a\ 
mihi  de  ligno,  et  comedi;  non  dicit,  Peccavi.  Superbia  enim  habet  confusionis  1<^""''t2' 
deformitatem,  non  confessionis  humilitatem.  Nec  etiam  mulier  confitetur  peccatum,  Aug.op.cn. 
sed  refert  in  alterum,  dicens,  Serpens  decepit  me,  et  comedi  :  in  impari  sexu,  sed  "' 
pari  fastu.  Ecce  hic  dicit  Augustinus,  quia  parem  fastum  habuit  mulier  cum  viro : 
pariter  ergo  superbierunt,  et  pariter  peccaverunt.  Sed  hoc  ita  determinari  potest,  ut 
dicamus  parem  utriusque  fuisse  fastum  in  excusatione  peccati  et  etiam  in  esu  ligni 
vetiti,  sed  disparem  et  in  muliere  multo  majorem,  in  eo  quod  credidit  et  voluit  esse 
sicut  Deus,  quod  non  vir.  Verumtamen  et  de  viro  legitur,  quod  voluit  esse  sicut 


238  LIBER    II    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XXII 

Aug.inps.  Deus.  Dicit  enira  Augustinus  super  illum  locum  Psalmi,  Quse  non  rapui,  tunc 
n.'».0™0''  exsolvebam  :  Rapuit  Adam  et  Eva,  praesumentes,  ut  diabolus,  de  divinitate;  rapere 
fd.in*™.™,  voluerunt  divinitatem,  et  perdiderunt  felicitatem.  Iteni  super  illum  locum,  Deus, 
sermou.n.  ^^  similis  tibi  ?  Qui  per  se  vult  esse  ut  Deus,  perverse  vult  esse  similis  Deo,  ut 
Ps.ixx, i9.  ciiaDOiUS;  qUi  noluit  sub  eo  esse,  et  homo,  qui  ut  servus  noluit  teneri  praecepto,  sed 
id.injoann.  voluit  ut  nullo  sibi  dominante,  esset  quasi  Deus.  Item  super  illum  epistolae  locum, 

t  P3.C  L       XVII 

„.  ig'.  '  Non  rapinam  arbitratus  est  se  esse  aequalem  Deo  :  Quia  non  usurpavit  quod  suum 
^  1vp.11,  non  esse^  ui  diabolus  et  primus  homo. 

G.  Quorumdam  sententia,  quod  Adam  ambierit  esse  ut  Deus, 
sed  non  crediderit  possibile. 

Ideo  quibusdam  videtur,  quod  etiam  Adam  ambierit  esse  sicut  Deus,  non  tamen 
crediderit  id  fieri  posse  :  et  ideo  falsum  esse  quod  diabolus  promittebat,  cognovit. 
Et  licet  divinitatis  aequalitatem  concupierit,  non  tamen  adeo  exarsit  nec  tanta  est 
affectus  ambitione,  sicut  mulier,  quas  illud  fieri  posse  putavit,  et  ideo  magis  illud 
ambiendo  superbivit.  Virum  autem  aliqua  forte  ambitionis  subreptio  movit,  sed 
non  ita  ut  illud  verum  vel  possibile  fore  putaret.  Aliis  autem  videtur  ideo  dictum 
esse,  quod  Adain  illud  voluerit,  quia  mulier  de  eo  sumpta  illud  voluit  :  sicut, 
A™.v,i2.  inquiunt,  peccatum  dicitur  per  unum  hominem  intrasse  in  mundum,  id  est  in 
humanam  naturam,  quum  tamen  mulier  ante  virum  peccaverit,  quia  per  mulierem 
intraverit  de  viro  factam.  Vel  potius  ideo  per  hominem  dicitur  intrasse,  quia  etiam 
peccante  muliere,  si  vir  non  peccasset,  humanum  genus  minime  peccatis  corruptum 
periret.  Minus  ergo  peccavit  vir  quam  mulier. 

H.  Objectio  contra  id  quod  dictum  est,  virum  minus  peccasse. 

Hugo.sum-        His  autem  opponi  solet  hoc  modo  :  Tribus  modis,  ut  Isidorus  ait,  peccatum 

™actSHi?c.  geritur,  scilicet  ignorantia,  infirmitate,  industria.  Et  gravius  est  infirmitate  peccare 

6Isid  gent  quam  ignorantia,  graviusque  industria  quam  infirmitate.  Eva  autem  videtur  ex 

iib.n,e.i7,  ignorantia  peccasse,  quia  seducta  fuit;  Adam  vero  ex  industria,   quia  non   fuit 

seductus,  ut  Apostolus  ait.  Ad  quod  dicimus,  quia  licet  Eva  in  hoc  per  ignorantiam 

deliquerit,  eo  quod  putavit  verum  esse  quod  diabolus  suadebat,  non  tamen  in  hoc 

quin  noverit  illud  Dei  esse  mandatum,  et  peccatum  esse  contra  agere.  Et  ideo  excu- 

sari  a  peccato  per  ignorantiam  non  potuit. 

I.  Quod  ignorantia  alia  excusat,  alia  non. 

Est  enim  ignorantia  quas  excusat  peccantem,  et  est  ignorantia  talis  quas  non 
excusat.  Est  autem  et  ignorantia  vincibilis,  et  ignorantia  invincibilis.  Excusatio 
omnis  tollitur  ubi  mandatum  non  ignoratur. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXII   SUMMA  239 

K.  De  triplici  ignorantia ;  quce  excusat,  et  quce  non. 

Est  autem  ignorantia  triplex  :  et  eorum  scilicet  qui  scire  nolunt.  quum  pos- 
sint  :  quae  non  excusat,  quia  et  ipsa  peccatum  est ;  et  eorum  qui  volunt,  sed  non 
possunt  :  quas  excusat,  et  est  poena  peccati,  non  peccatum ;  et  eorum  qui  quasi 
simpliciter  nesciunt,  non  renuentes  vel  proponentes  scire  :  quae  neminem  plene 
excusat,  sed  sic  fortasse,  ut  minus  puniatur.  Unde  Augustinus  ad  Valentinum  :  Eis  Aug.deGra- 
aufertur  excusatio  qui  mandata  Dei  noverunt,  quam  solent  habere  homines  de  igno-  bit.n.s. 
rantia.  Et  licet  gravius  sit  peccare  scienter  quam  nescienter,  non  ideo  tamen  con- 
fugiendum  est  ad  ignorantiae  tenebras,  ut  in  eis  quisquam  excusationem  requirat. 
Aliud  est  enim  nescisse,  aliud  scire  noluisse  :  quia  in  eis  qui  intelligere  noluerunt, 
ipsa  ignorantia  peccatum  est;  in  eis  vero  qui  non  potuerunt,  pcena  peccati.Ignorantia 
vero  quse  non  est  eorum  qui  scire  nolunt,  sed  eorum  qui  tanquam  simpliciter 
nesciunt,  nullum  sic  excusat,  ut  aeterno  igne  non  ardeat,  sed  fortasse  ut  minus 
ardeat.  Non  igitur  mulier  excusationem  habuit  de  ignorantia,  quum  et  mandatum 
noverit.  et  peccatum  esse  secus  agere  non  ignoraverit. 

L.  Unde  processerit  consensus  illius  peccati,  quum  natura 
hominis  esset  incorrupta. 

Solet  etiam  quseri,  quum  sine  vitio  esset  natura  hominis,  unde  consensus  mali 
processerit.  Ad  quod  responderi  potest,  quia  ex  libero  arbitrio  propria?  voluntatis 
fuit.  In  ipso  enim  et  in  alio  causa  exstitit  ut  fieret  deterior  :  in  alio,  quia  in  diabolo 
qui  suasit;  in  ipso,  quia  voluntate  liberi  arbitrii  consensit.  Et  quum  liberum  arbi- 
trium  sit  bonum,  ex  re  utique  bona  malus  ille  consensus  provenit,  et  ita  ex  bono 
malum  manavit.  De  hoc  autem  in  sequenti  plenius  tractabimus,  quum  origo  mali 
et  in  qua  re  coalescat,  investigabitur. 

M.  An  voluntas  prcecesserit  illud  peccatum. 

Si  vero  quaeritur,  utrum  voluntas  illud  peccatum  praecesserit  :  dicimus,  quia  Hugo,sum- 
peccatum  illud  et  in  voluntate  et  in  actu  constitit,  et  voluntas  actum  prascessit ;  sed  tnct.inle.6. 
ipsam  voluntatem  alia  hominis  voluntas  mala  non  praecessit,  atque  ex  diaboli  per- 
suasione  et  hominis  arbitrio  illa  voluntas  mala  prodiit,  qua  justitiam  deseruit,  et 
iniquitatem  inchoavit;  et  ipsa  voluntas  iniquitas  fuit. 

SUMMA  ^  explanatur  qualiter  ipsi  propria  culpa,  va- 

nitate,  flexibilitate,  sint  victi.  Denique  ista 
DISTINCTIONIS  VICESIM/E  SECUND^      distinctio  prsecedenti  connexa  est  et  con- 

dependens ;  quapropter  materia  hujus  in 

DECLARATO   distinctione   preehabita,      quaestionibus  praecedentis  pro  maxima  par- 
qualiter  hostis   sua   malitia,  fraude,      te  est  expedita,  nec  restat  hic  qusestio  nisi 
invidia,  supplantavit  primos  parentes  :  hic      de  ignorantia.  Inquirit  namque  Magister 


240 


IN    LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXII  ;    QU^ST.   UNICA 


in  isto  capitulo  de  origine  originalis  pec- 
cati,  hoc  est,  ex  qua  radice,  vanitate,  seu 
defectibilitate  primorum  parentum,  origi- 
naliter  prodiit;  deinde,  an  in  Adam  et  Eva 
fuit  elatio;  quis  item  eorum  magis  pec- 
cavit.  Deinceps  inducit  qualiter  Eva  pec- 
cavit  ex  ignorantia  aliquo  modo,  non  ta- 
men  simpliciter  :  quia  etsi  credidit  veram 
esse  persuasionem  diaboli,non  tamen  igno- 
ravit  eam  esse  contrariam  Dei  praecepto. 
Et  occasione  hujus,  de  ipsa  ignorantia  et 
ejus  divisione  excusationeque  tractat. 


H 


QU.ESTIO    UNIGA 


"Ic  quaeritur,  An  ignorantia  sit  ex- 
cusatoria  culpa^,  imo  et  alle- 
viatoria  transgressionis  primorum 
parentum. 

In  hac  qua?stione  multa  tanguntur  :  pri- 
mo,  an  ignorantia  excuset  a  vitio;  se- 
cundo,  an  primi  parentes  ex  ignorantia 
peccaverunt;  tertio,  an  ignorantia  trans- 
gressionem  ipsorum  excusaverit  atque  mi- 
nuerit  partim. 

Circa  primum,  oportet  cognoscere  quid 

sit  ignorantia,  et  utrum  sit  peccatum.  Et 

videtur  quod  ignorantia  sit  solum  nesci- 

entia  seu   negatio  cognitionis,  praesertim 

DeCceiest.  quoniam   divinus    Dionysius    in    pluribus 

iuer.  c.  iii,  ]ocjs   janorantiam   adscribit   angelis   san- 

VII,  VIII,  XIII.  °  a 

ctis,   in   quibus   nunquam  exstitit   culpa, 
neque  privatio  scientiae   debita?  eis  ines- 
se.  —  In  oppositum  est,  quod  ait  sanctus 
I  Cor. xiv,  Apostolus   :  Qui  ignorat,  ignorabitur.  Vi- 
38-  dentur  quoque  sibi  invicem  esse  contra- 

ria,  qua?  de  ignorantia  proferuntur.  Si  enim 
est  culpa,  ergo  gravat  et  auget,  non  excu- 
sat  peccatum  ;  si  vero  culpam  excusat, 
attenuat,  minuit,  non  videtur  esse  pec- 
catum. 

Insuper  non  videntur  primi  parentes  ex 
ignorantia  excessisse,  quoniam  evidenter 
susceperunt  a  Deo  quid  observarent,  nec 
erant  obliti  :  imo  tentator  in  suae  tentatio- 
nis  exordio,  mentionem  divini  egit  prae- 


A  cepti :  Cur,  inquiens,  praecepit  vobis  Deus,  Gen.  m,  i. 
ne  comederetis  de  fructu  ligni  scientise 
boni  et  mali?  3STec  Eva  potuit  ante  suam 
ruinam  esse  tam  imperita,  quod  nescierit 
Deum  invariabiliter  esse  verum,  et  nec 
falli  nec  fallere  posse.  —  Amplius,  quum 
peccatum  illorum  fuerit  tam  enorme,  vi- 
detur  ex  graviori  peccandi  radice  fluxisse, 
videlicet  ex  industria  seu  certa  scientia. 
—  Verum  haec  et  consimilia  argumenta, 
non  requirunt  nisi  sanam  intelligentiam 
horum  qua?  hinc  inde  de  ignorantia  sunt 

B  conscripta. 

Itaque  circa  ha?c  scribit  dominus  Bona- 
ventura  :  Peccatum  esse  ex  ignorantia, 
dupliciter  potest  intelligi.  Primo  proprie, 
prout  distinguitur  ignorantia  contra  pec- 
catum  ex  infirmitale  et  industria  :  sicque 
ignorantia  dicit  privationem  scientia?,  quae 
non  competit  homini  ex  natura,  sed  de- 
merito  originalis  culpa?  contracta  est.  Nec 
sic  primorum  parentum  peccatum  ex  igno- 
rantia  fuit,  nec  continetur  sub  divisione 

C  qua  dicitur  :  Omne  peccatum  est  ex  igno- 
rantia  vel  infirmitate,  aut  certa  scientia. 
Nam  illa  divisio  datur  secundum  statum 
naturae  lapsa?.  Communiter  vero  peccatum 
dicitur  ex  ignorantia  esse,  quod  commit- 
titur  aliqua  nescientia  exsistente  in  pec- 
cante,  ratione  cujus  non  considerat  gravi- 
tatem  peecati,  nec  acerbitatem  supplicii  : 
quae  si  bene  attenderet,  non  peccaret. 
Sicque  peccatum  primorum  parentum  dici 
potest  ex  ignorantia  processisse,  quoniam 
tam  in  viro  quam  in  muliere  fuit  nesci- 

D  entia  quaedam,  qua?  non  fuit  pcena,  sed 
imperfectio  naluralis,  magis  reperta  in 
muliere  quam  in  viro.  Mulier  etenim  igno- 
ravit  an  serpens  verum  vel  falsum  sug- 
gereret ;  ignoravit  quoque  divina?  severi- 
tatem  justitiae.  Vir  autem  dicitur  alterum 
horum  nescisse,  videlicet  divina?  rigorem 
justitia?.quia  putavit  de  illa  transgressione 
veniam  invenire,  quia  non  erat  hunc  ri- 
gorem  expertus.  Uterque  tamen  per  scien- 
tiam  quam  habebat,  scire  potuit  facere  se 
male.  Proprie  vero  sumendo  ignorantiam, 


AN   IGNORANTIA   SIT   EXCUSATORIA   CULP.E,   ETC. 


241 


dicit  poenam,  utpote  nescientiam  rei  quam  A 
homo  debet  atque  exigitur  scire  :  sicque 
eorum  culpa  non  fuit  ex  ignorantia. 

Praeterea  pro  hoc,  an  ignorantia  sit  pec- 
catum,  sciendum  quod  privationes  cogno- 
scuntur  per  habitus  :  hinc  cognitio  igno- 
rantiae  dependet  ex  cognitione  scientiae. 
Quaedam  vero  est  cognitio  rerum,  quae  nec 
est  necessaria  ad  virtutem,  nec  ad  salu- 
tem,  ut  mechanicarum  et  liberalium  ar- 
tium  :  et  talis  cognitio  non  est  virtus,  nec 
de  esse  virtutis ;  et  ignorantia  quae  est 
hujus  cognitionis  privatio,  non  est  culpa.  B 
Alia  est  cognitio  credibilium  et  operabi- 
lium,  ad  salutem  necessaria  in  adulto,  ut 
est  cognitio  fidei  atque  prudentiae  :  ad 
quam  cognitionem  habendam  tenemur. 
Cujus  cognitionis  privatio  dupliciter  in- 
est  nobis  :  primo,  mauente  tentione  seu 
obligatione;  secundo,  non  manente.  Si  pri- 
mo  modo,  sic  est  culpa;  si  secundo  mo- 
do,  ita  quod  fignorans]  non  potest  co- 
gnoscere  illud,  sic  quod  impotentia  illa 
excusat  ab  obligatione  :  sic  ignorantia  il- 
la  non  exstat  culpabilis,  sicut  in  furiosis.  G 
Aliter  potest  dici,  et  quasi  redit  in  idem, 
quod  privatio  cognitionis  ad  salutem  ne- 
cessariae,  dupliciter  potest  inesse.  Primo 
in  nobis,  sed  non  a  nobis  :  et  ita  non  est 
culpa,  sed  potius  poena;  quumque  prin- 
cipium  ejus  in  nobis  non  sit,  ea  non  me- 
remur  nec  demeremur.  Secundo  in  nobis 
et  a  nobis,  sicque  est  culpa.  Quod  potest 
tripliciter  esse  :  primo,  dum  in  via  veri- 
tatis  exsistentes,  voluntarie  ab  ea  recedi- 
mus  et  in  erroris  foveam  nos  ipsos  praeci- 
pitamus,  et  ista  privatio  potest  ignorantia  D 
erronea  nuncupari;  secundo,  dum  ad  viam 
veritatis  valemus  pertingere,  sed  in  tene- 
bris  magis  cupimus  ambulare,  quae  est 
ignorantia  affectata;  tertio,  quia  ex  qua- 
dam  pigritia  et  negligentia  non  curamus 
veritatem  addiscere,  et  haec  est  ignorantia 
crassa  et  supina.  Quaelibet  ignorantiarum 
istarum  est  culpa,  maxime  prima,  deinde 
secunda. 

Ex  his  potest  patere,  qualiter  ignorantia 
excusativa  sit  culpae.  Omnis  quippe  igno- 

T.  22. 


rantia  aliquo  modo  excusat  peccatum,quia 
de  ratione  voluntarii  minuit,  minuit  quo- 
que  contemptum.  Etenim  ceteris  paribus, 
magis  peccat  qui  ex  industria  male  se 
habet,  quam  qui  ex  ignorantia.  Rursus, 
quum  voluntarium  cognitionem  includat, 
quod  privat  de  cognitione,  privat  de  vo- 
luntarii  ratione.  Quumque  peccatum  men- 
suretur  secundum  quantitatem  libidinis  et 
contemptus,  ipsaque  ignorantia  minuat  ra- 
tionem  istorum,  generaliter  verum  est 
quod  omnis  ignorantia,  in  quantum  igno- 
rantia,  diminuat  culpam.  Atque  si  tanta 
est,  quod  omnino  privat  contemptum  ac 
voluntarii  rationem,  excusat  in  toto;  si 
autem  non  penitus  privat  horum  ratio- 
nem,  excusat  a  tanto. 

Sciendum  quoque,quod  duplex  est  igno- 
rantia,  utpote  facti  et  juris.  Ignorantia  fa- 
cti  contingit  dupliciter  :  primo,  adhibita 
diligentia  debita,  et  sic  excusat  a  toto;  se- 
cundo,  non  adhibita,  et  sic  non  excusat 
a  toto.  Jgnorantia  quoque  juris  est  duplex. 
Una  est  vincibilis,  quae  est  culpa,quae  esse 
potest  vel  ex  consensu,  vel  ex  negligentia 
crassa  et  supina.  Et  haec  quamvis  ex  una 
parte  excuset,  videlicet  in  quantum  igno- 
rantia,  tamen  ex  alia  parte  plus  gravat. 
Ignoranlia  demum  invincibilis  potest  in- 
esse  dupliciter  :  primo,  ex  culpa  praeam- 
bula  introducta;  secundo,  praeter  omnem 
culpam  praecedentem.  Et  tunc  vel  privat 
omnem  juris  cognitionem,ut  in  infantibus 
ac  furiosis,  qui  penitus  carent  usu  ratio- 
nis,  et  haec  excusat  a  toto;  aut  non  privat 
totaliter  usum  rationis,  sicque  excusat  a 
tanto,  non  a  toto.  Porro  si  ignorantia  sit 
inducta  per  propriam  culpam,  sicut  in 
ebrio,  sic  non  excusat  a  toto,  sed  a  tanto, 
quia  ut  ait  Philosophus,  ebrius  habet  du- 
plicem  maledictionem,  unam  pro  culpa 
praecedenti,  aliam  pro  subsequenti.  Verum 
quantum  et  qualiter  excuset  a  culpa  se- 
quenti,  diversimode  assignatur,  quibusdam 
dicentibus,  quod  ebrius  non  committit  no- 
vam  culpam,  sed  ex  inordinatione  sequen- 
ti  aggravatur  culpa  sua  praecedens  :  potest 
namque  culpa  gravari  ex  sequenti  even- 

16 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXII  1    QU.EST.    UNICA 


tu.  Alii  dicunt,  quod  et  novam  culpam 
committat,  quamvis  non  adeo  gravem  sic- 
ut  si  faceret  illam  ex  certa  scientia.  Prima 
tamen  opinio  probabilior  esse  videtur.  Hinc 
Gen.  xix,  constat,  quod  Lot  non  excusatur  in  toto 
33etseq.  a  cujpa  incestns.  Primo,  quia  non  fuit  in 
eo  ignorantia  plena  :  nam  quamvis  legatur 
in  Genesi,quod  non  senserit,etc.,hoc  ideo 
dicitur,  quia  non  discrevit.  Secundo,  quia 
in  illam  ignorantiam  per  ebrietatem  de- 
venit.  —  Haec  Bonavenlura. 

At  vero  Thomas  :  Quidam,  inquit,  dixe- 
runt  nullam  ignorantiam,  quantum  in  se 
est,  esse  culpabilem,  sed  ratione  alicujus 
annexi  aut  pra?cedentis  aut  consequentis  : 
praecedentis,  ut  causa?,  videlicet  negligen- 
tiae  addiscendi ;  sequentis,  tanquam  effe- 
ctus,  seu  inordinata?  actionis.  Sed  quum 
de  ratione  culpae  non  sit  plus,  nisi  quod 
sit  privatio  alicujus  debiti  haberi,  ideo 
ignorantia  privative  sumpta  peccatum  est. 
Unicuique  namque  peccatum  est,  ignorare 
ea  qua?  ad  bonos  pertinent  mores,  et  ad 
fidei  veritatem;  constituti  vero  in  officiis 
scire  tenentur  concernentia  suum  offici- 
um.  Ignorantia  vero,  sicut  et  omissio,  im- 
putatur  in  culpam  non  ad  semper,sed  pro 
tempore  opportuno  quo  quis  scire  aut  age- 
re  obligatur.  Ignorantia  quoque  non  est 
originale  peccatum  :  non  enim  imputatur 
infantibus  ante  tempus  determinatum;  sed 
est  peccatum  actuale  eo  modo  quo  omis- 
sio,  ut  infra  dicetur. 

Praeterea,ignorantia  quaedam  ex  toto  ex- 
cusat  peccatum,qua?dam  ex  parte  alleviat, 
quaedam  nec  ex  toto  neque  in  parte.Divisio 
enim  ignorantiae  tripliciter  sumitur.  Primo, 
ex  parte  scientis,  quoniam  quaedam  est  in 
potestate  ipsius,  haecque  dicitur  ignoran- 
tia  vincibilis  seu  affectata;  quaedam  vero 
non  est  in  potestate  illius,  et  haec  invin- 
cibilis  appellatur.  Ignorantia  demum  quae 
est  in  potestate  ignorautis,  contingit  du- 
pliciter  :  primo,  quoniam  est  in  potestate 
ejus  secundum  se,  ut  qui  ignorat  praece- 
ptum  quodcumque  quod  statim  cognosce- 
re  potest;  secundo,  quia  est  in  ejus  po- 
testate  quantum  ad  suam  causam,  ut  patet 


A  in  ignorantia  ebrii,  qui  suam  potuit  ac  de- 
buit  ebrietatem  vitare.  Secundo  sumitur 
divisio  ignoranlia?  ex  parte  scibilis.  Est 
enim  ignorantia  quaedam  rei  quam  quis 
scire  tenetur  :  quae  secundum  Philoso- 
phum  dicitur  universalis,  et  secundum 
jurisperitos  ignorantia  juris.  Alia  est  igno- 
rantia  ejus  quod  quis  scire  non  obligatur, 
ut  sunt  circumstantia?  particulares  :  quam 
Philosophus  vocat  particularem,  juristae 
autem  ignorantiam  facti.  Tertio  divisio  su- 
mitur  ex  ordine  ad  actum.  Nam  quaedam 

B  ignorantia  causa  est  aetus,  quia  nisi  igno- 
raret,  non  faceret ;  tuncque  per  ignoran- 
tiam  fertur  peccare  :  cujus  signum  est 
pcenitudo  dum  scit.  Aliqua  vero  ignoran- 
tia  non  est  causa  actus,  sed  per  accidens 
se  habet  ad  illum;  et  seeundum  hanc,  ut 
dicitur  tertio  Ethicorum,  non  dicitur  quis 
per  ignorantiam  facere,  sed  ignorans;  un- 
de  talis  in  actu  non  pcenitet,  ut  si  quis 
credens  ad  unam  mulierem  accedere,  ac- 
cedat  ad  aliam,  ad  quam  tamen  accederet 
si  eam  non  ignorasset.  Alia  ignorantia  est, 

C  qua?  affectum  peccati  consequitur,  ut  quan- 
do  ex  concupiscentia  peccati,  quam  vo- 
luntas  non  reprimit,  absorbetur  judicium 
rationis  in  particulari  operabili,  ut  dicitur 
sexto  Ethicorum,  quod  delectatio  corrum- 
pit  existimationem  prudentiae  :  et  haec  est 
ignorantia  electionis,  secundum  quam  om- 
nis  malus  vocatur  ignorans. 

Itaque  ignorantia  non  excusat  nec  mi- 
nuit  culpam,  nisi  secundum  quod  causat 
involuntarium  :  non  enim  potest  esse  vo- 
luntarium   quod  est   ignotum.  Ignorantia 

D  vero  qua?  non  est  causa  actus,  non  causat 
involuntarium,  ut  ait  Philosophus  tertio 
Ethicorum  :  idcirco  nequaquam  excusat 
neque  diminuit  culpam ;  sed  solum  illa 
qua?  est  causa  actus.  Haec  quippe  potest 
excusare  peccatum,  vel  in  parte,  vel  in 
toto.  Si  enim  sit  talis  ignorantia  cui  nul- 
latenus  admiscetur  ratio  culpa?,ex  eo  quod 
ignorantia  est  excusat  in  toto,  ut  ignoran- 
tia  invincibilis;  ignorantia  quoque  parti- 
cularis,  adhibita  tamen  diligentia  debita. 
Ignorantia  vero  quae  rationem  culpa?  ha- 


AN   IGNORANTIA    SIT   EXCUSATORIA   CULPiE,   ETC. 


243 


bet,  excusat  quantum  ad  aliquid,  scilicet 
in  quantum  est  ignorantia.  quia  sic  habet 
in  se  quod  involuntarium  causat ;  non  au- 
tem  excusat  in  quantum  est  culpa,  quia 
sic  rationem  voluntarii  habet.  Hinc  igno- 
rantia  universalis  excusat  peccatum  se- 
quens,  non  a  toto,  sed  a  tanto;  similiter 
ignorantia  vincibilis,  sive  sit  ex  se  vin- 
cibilis,  sive  secundum  suam  causam,  dum 
tamen  rei  illicitae  operam  non  dederit 
quando  ignorantiam  incurrit.  Si  enim  ope- 
ram  rei  licitee  dedisset  moderate,  ignorantia 
sequens  culpam  non  haberet  :  et  ita  per 
consequens,  peccatum  sequens  excusaret 
totaliter,  ut  patet  in  his  qui  in  exercitio 
spiritualium  operum  in  amentiam  conver- 
tuntur. 

Si  autem  objiciatur,  quod  teste  Ambro- 
sio,  ignorantia  gravissimum  est  peccatum, 
et  gravissime  peccas  si  ignoras;  dicendum, 
quod  hoc  est  dictum  non  propter  gravi- 
tatem  magnitudinemque  excessus,  sed  pe- 
riculi  consequentis  :  qui  enim  morbum 
non  cognoscit,  medicinam  non  quserit.  Vel 
Ambrosius  non  loquitur  de  gravitate  pec- 
cati  quod  per  ignorantiam  sequitur,  sed 
de  gravitate  peccati  quod  est  ignorantia 
beneficiorum  Dei,  quod  est  gravissimum 
inter  ingratitudinis  species.  —  Quamvis 
etiam  ebrius  homicida  tam  ebrietate  quam 
homicidio  peccet,  propter  quod  duplices 
maledictiones  meretur,  tamen  nil  prohibet 
quin  quantitas  sequentis  peccati  per  igno- 
rantiam  ex  prseeedenti  consequeutem  mi- 
nuatur.  — =  Heec  Thomas  in  Scripto.  Qui  et 
in  prima  secundse,  atque  in  secunda  se- 
cundae  super  his  plenius  loquitur. 

Concordant  Petrus,  Richardus,  aliique 
communiter,et  Albertus,  adjiciens  eos  nul- 
latenus  excusari,  qui  per  rem  illicitam  de- 
derunt  ignorantiae  occasionem,  ut  ebrio- 
si,  de  quibus  quarto  Politicorum  scribit 
Philosophus,  quod  legislator  jubet  tales 
puniri  dupliciter. 

Porro  Durandus  dicit  nullam  ignoran- 
tiam  in  se  esse  peccatum,  sed  solum  ra- 
tione  adjuncti,  quod  est  negligentia  ad- 
discendi.  Peccatum   namque   dicit  solam 


A  privationem  secundaj  perfectionis  quae  est 
operatio,  aut  debitee  rectitudinis  in  opera- 
tione;  ignorantia  autem  secundum  se  dicit 
privationem  scientise,  non  operationis  aut 
perfectionis  in  operatione.  —  Sed  ista  opi- 
nio  est  inepta,  prsesertim  quum  juxta  Am- 
brosium,  peccatum  sit  divinae  legis  trans- 
gressio.  In  qua  utique  lege  multa  dantur 
prsecepta  vitandi  ignorantiam  eorum  quaB 
sunt  necessaria  ad  salutem,  et  addiscendi 
divina  prsecepta.  Motivum  quoque  illius 
opinionis  prorsus  invalidum  est.  Nam  dato 

B  quod  peccatum  dicat  solam  privationem 
secundse  perfectionis,  quee  est  operatio, 
nihilo  minus  ignorantia  juris  est  culpa. 
Est  enim  privatio  tam  habitus  scientialis 
debiti,  quam  actionis  scientificse  proce- 
dentis  ex  habitu.  Nec  solum  actio  virtuo- 
sa,  sed  etiam  habitus  ipse  virtutis,  est  se- 
cunda  perfectio  rationalis  creaturse;  imo 
actio  interior  immanens,  sicut  est  scire, 
diligere,  magis  est  perfectio  secunda  men- 
tis  creatse,  quam  exterior  actio,  cujus  pla- 
ne  bonitas  ex  interioris  actionis  dependet 

G  ac  profluit  bonitate:quemadmodum  etiam 
perfectio  rei  prima  non  solum  est  esse,  sed 
et  forma  substantialis. 

Hinc  scribit  Albertus  :  Apostolus  loqui-  summ.  ih. 
tur  de  ignorantia  eorum  quse  debent  sciri,  ^  part-  q- 
et  illa  accusat  et  aggravat,  atque  in  se  ipsa  i  Cor.  x.v, 
peccatum  est.  Idcirco  secundum  Augusti- 
num,  ad  illius  latebras  non  est  confugien- 
dum.Prseterea  Augustinus  ad  Valentinum: 
Excusatio,  inquit,  ipsis  aufertur  qui  man- 
data  Dei   noverunt,  quam   de   ignorantia 
homines  solent  habere.  Et  quamvis  sit  gra- 

D  vius  peccare  scienter  quam  nescienter,non 
tamen  ad  ignorantise  tenebras  quis  debet 
confugere,  ut  in  eis  quidquam  excusatio- 
nis  requirat.  Aliud  est  enim  nescire,  aliud 
scire  noluisse  :  quia  in  eis  qui  intelligere 
noluerunt,  ignorantia  ipsa  peccatum  est. 
Iterum  ad  Valentinum  loquitur  Augusti- 
nus  :  In  eis  qui  non  potuerunt  scire,  igno- 
rantia  est  pcena  peccati ;  ignorantia  vero 
quse  non  est  eorum  qui  scire  noluerunt, 
sed  simpliciter  nesciunt,  nullum  sic  excu- 
sat  ut  eeterno  igne  non  ardeat,  sed  fortas- 


244 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXII  ;    QUiEST.    UNICA 


sis  ut  minus  ardeat.Ignorantia  igitur  debi-  A 
torum  sciri,  est  culpa.  Et  est  exemplum 
antiquorum  de  sacerdote  ignorante  ad  sa- 
cerdotale  officium  spectantia;  vel  si  do- 
ctor  ignoret  pertinentia  ad  suae  doctrinae 
jacob.m,  i.  officium.  Propter  quod  dicit  Jacobus  :  No- 
lite  plures  magistri  fieri,  fratres  mei,  sci- 
entes  quia  majus  judicium  sumitis.  Circa 
quod  Augustinus  testatur,  quod  officium 
inagisterii  in  Ecclesia  Dei  assumens  et 
Scripturas  ignorans,  non  potest  non  pec- 
care.  Haec  Albertus.  —  Concordat  Antisio- 
dorensis  in  Summa  sua.  B 

Hinc  Henricus  duodecimo  Quodlibeto  : 
q.  »5.  Error,  inquit,  et  ignorantia  differunt.  Igno- 
rantia  enim  *invincibilis  seu  ignoranlia 
facti,  adjuncla  cautela  sufficienti,  non  est 
error.  Ignorantia  quoque  philosophorum 
qua  ignorabant  Deum  unum  ac  trinum  ac 
cetera  quaj  ad  fidei  spectant  articulos,  er- 
ror  non  fuit  neque  peccatum.  quamdiu 
fecerunt  quod  in  ipsis  erat  ad  sciendum 
illa,  nec  excluserunt  a  se  radium  lucis 
divinae;  sed  postquam  sua  temeritate  et 
rebellione  excluserunt  radium  illum  a  se,  C 
consentientes  naturalibus  argumentis  fal- 
lacibus,  facta  est  eorum  ignorantia  error. 
Denique  dicitur  error  facti,  non  quia  ali- 
quis  ipsum-  ignorat  et  ex  hoc  facit  non 
facienda  (multi  enim  habent  ignorantiam 
facti,  Iicet  non  faciant  non  facienda),  sed 
quia  ignorat  facienda  et  ea  quae  consi- 
Gen.  xx.  stunt  in  facto.  Abimelech  demum  pec- 
casset  si  cognovisset  Saram,  etiam  ea  in 
conjugem  sumpta  :  quia  non  quaesivit  suf- 
ficienter  an  fuerit  Abrahae  uxor.  Fuisset 
tamen  excusatus  a  tanto,  quoniam  Sara  D 
requisita  dixit  se  sororem  Abrahae  esse  : 
quod  verum  putavit  Abimelech;et  si  aliud 
cognovisset,  nequaquam  eam  cognoscere 
voluisset.  In  quo  Augustinus  commendat 
justitiam  ejus  in  lege  naturae.  Atque  in  tali 
cordis  simplicitate  abstulit  eam  suo  ma- 
rito :  propter  quod  Deus  custodivit  eum,  ne 
tangeret  illam.  —  Ignorantia  autem  juris 
quod  quis  scire  tenetur,  non  excusat.  Unde 
doctores  et  praelati  qui  studere  negligunt, 
seu  discere  ea  quorum  scientia  ad  ipso- 


rum  professionem  seu  officium  pertinet, 
non  excusantur  a  culpa  :  iino  doctores  qui 
omnem  diligentiam  adhibent  in  studendo 
ad  scieudum  illa,  nec  valent  ad  illorum 
scientiam  pervenire  ex  naturali  incapaci- 
tate,  si  doceant  falsa  peccant  :  quia  non 
fecerunt  diligentiam  debilam  ad  hoc  quod 
non  promoverentur  ad  hujusmodi  doclo- 
ratum.  Porro  si  nesciat  quis  ea  quae  de 
necessitate  salutis  non  sunt,  ut  sunt  multa 
quae  ad  naturalem  spectant  philosophiam, 
aut  ea  quse  non  tenetur  scire,  non  peccat, 
etiam  partem  falsam  lenendo,  nisi  tenere 
velit  temere  contra  peritiores  se.  Certum- 
que  est.quod  in  omnibus  talibus  in  quibus 
certi  non  sumus  quid  sit  tenendum,  te- 
nere  debeamus  quod  tutius  est  ad  salutem, 
secundum  Augustinum  dicentem  :  Tene 
certum  et  dimitte  incertum.  Sic  et  in  om- 
nibus  de  penitus  dubiis,  tenere  debemus 
partem  magis  piam,  utpote  magis  vergen- 
tem  ad  Dei  honorem,  dicente  decimo  Mo- 
ralium  B.  Gregorio  :  Apud  misericordem 
judicem  nequaquam  sine  venia  culpa  re- 
linquitur,  quum  per  fervorem  zeli  ex  ejus 
amore  peccatur.  Saepe  etenim  hoc  magnis 
doctoribus  contingit,  ut  quo  alta  caritate 
ferveant,  lingua  eorum  aliquid  quod  non 
debet,  dicat.  Sed  tanto  citius  venia  inde 
percipitur,  quanto  ex  qua  radice  prodeat, 
pensatur.  Haec  Henricus. 

Insuper  Scotus  :  Aliquid  (inquit)simplex 
offerebatur  Adae  quod  potuit  apprehendi 
ut  bonum,  ut  uxorem  diligere;  non  tamen 
est  usus  ut  apprehendit,  Xam  scivit  me- 
lius  esse  Deo  placere  quam  conjugi ;  et 
volitio  qua  voluit  uxori  plaeere,  fuit  ante 
omnem  errorem,  nisi  improprie  sumendo 
errorem  :  ideo  prius  peccavit,  quam  erro- 
rem  incurrit.  Cujus  probatio  est,  quia  si 
ante  peccatum  erravit,  bonum  sibi  appa- 
ruit  quod  non  erat  bonum,  et  tunc  circa 
principium  potuit  esse  error,  quoniam  il- 
lud  est  principium  quod  apparet  per  se 
verum.  Si  autem  dicatur  quod  non  est 
principium,  ergo  si  apparuit  falsum,  ex 
syllogismo  falso  in  forma;  non  concluditur 
sibi  necessario,  quoniam  non  oportet  vo- 


AN   IGNORANTIA    SIT   EXCUSATORIA   CCLP^E,   ETC. 


245 


etc. 


luntatem  adhaerere  propter  syllogismum 
sophisticum.  Hinc  non  peccavit  ex  errore. 
Similiter  ignorantia  facti  non  praeeessit 
peccatum  ipsius  :  scivit  enim  esse  contra 
praeeeptum  Dei  comedere  de  ligno  prohi- 
bito;  sed  ex  ignorantia  circumstantiarum 
consequentium,  scilicet  utrum  tanta  pcena 
sequeretur,  bene  potuit  habere  ignoran- 
tiam  illam  ante  peccatum.  Similiter  igno- 
rantia  potuit  sequi  primum  peccatum,  in 
quantum  ex  immoderato  appetitu  placen- 
di  uxori  peccando  credidit  oppositum,  sci- 
licet  esse  veniale  quod  fuit  mortale.  ■ — 
Haec  Scotus.  Gujus  hoc  ultimum  verbum 
videtur  praeinductae  approbatfe  veritati  non 

Cf.p.znc.  consonare,  qua  dictum  est,  quod  transgres- 
sionem  divini  praecepti  non  putavit  esse 
veniale  peccatum,    proprie   loquendo   de 

c/\p.22sc,  veniali  :  spirituali  quippe  prseditus  men- 
te,  non  potuit  tam  repente  eatenus  excae- 
cari,  ut  patuit. 

Praeterea,  ei  quod  ex  Thoma  inductum 
est,  scilicet  ignorantiam  Adae  non  fuis- 
se  originale  peccatum,  videtur  contrariari 
quod  Ioquitur  Alexander  :  Ignorantia  uno 
modo  dicitur  actuale  peccatum  in  eo  qui 
non  curat  scire  quod  scire  tenetur,  sicque 
continetur  sub  actuali  peccato,  prout  est 
a  voluntate  non  curandi.Alio  modo  dicitur 
ignorantia  originale  peccatum,  secundum 
Hugonem,  prout  originale  peccatum  reddit 
liberum  arbitrium  culpabile,  quoad  igno- 
rantiam  ex  parte  rationis,  et  quoad  con- 
cupiscentiam  ex  parte  voluntatis.  Et  haec 
est  intentio  Hugonis,  secundum  quod  tra- 
himus  ex  primis  parentibus  originalem 
concupiscentiam  et  ignorantiam.  Tertio 
modo  dicitur  ignorantia  habere  conveni- 
entiam  quamdam  cum  originali  peccato, 
et  aliquam  cum  actuali  :  aliquando  enim 
transit  reatu,  et  remanet  actu,  ut  in  sa- 
cerdote  contrito;  aliquando  vero  transit 
actu,  remanetque  reatu,  ut  in  illo  qui  vo- 
luit  nescire,  et  postea  addiscit,  sed  non 
conteritur  de  voluntate  priori  eulpabili  : 
sicque  ignorantia  mediam  habet  rationem, 
quamvis  sub  actuali  peccato  simpliciter 
contineatur,   secundum   quod   est  pecca- 


A  tum.  Haec  Alexander.  —  Nec  istud  dictis 
Thomae  repugnat,  qui  intendit  asserere 
quod  ignorantia  non  est  originale  pecca- 
tum  proprie  et  formaliter  sumptum,  ut 
infra  clarius  exprimetur ;  est  tamen  unum 
de  quatuor  vulneribus  propter  originale 
inflictis. 

Insuper  de  hac  materia  sicut  de  ceteris, 
Alexander  scribit  diffusius  :  Quseritur, 
inquiens,  de  puero  ab  infantia  clauso  in 
carcere  Sarracenorum,  utrum  ignorando 
ea  quae  fidei  sunt  peccet,  quum  non  ha- 

B  beat  instruentem.  Dicendum,  quod  talis 
quum  pervenerit  ad  adultam  aetatem,  non 
habet  impotentiam  credendi  :  quia  si  facit 
quod  in  se  est,  Dominus  illuminabit  eum 
per  occultam  inspirationem,  aut  per  an- 
gelum  vel  hominem.  Videtur  tamen  per 
hoc  quod  dicit  Augustinus  in  Qua?stioni- 
bus  novi  Testamenti,  quod  si  non  fuit 
a  quo  disceret,  nec  ad  eum  rumor  doctri- 
nae  aliquo  modo  pervenerit,  quod  tunc 
non  suo  vitio  ignorat,  et  immunis  est  a 
condemnatione. Quod  intelligendum  est  de 

C  informatione  exteriori  aut  interiori.  Opor- 
tet  autem  ut  faciat  quod  in  se  est,  utendo 
ratione,  per  quam  potest  cognoscere  Deum 
esse,  et  invocare  adjutorium  ejus  :  quod 
si  fecerit,  vocabitur  vocatione  interiori, 
quamvis  non  exteriori. 

Quaeritur  quoque,  utrum  unusquisque 
Catholicus  tenetur  de  unoquoque  peccato 
mortali  scire  quod  sit  mortale.  Dicendum, 
quod  quilibet  tenetur  scire  explicite  vel 
implicite,  particulariter  vel  ad  minus  ge- 
neraliter,  sub  illa  scilicet  ratione  generali 

D  qua  docet  Scriptura.  —  Item  de  illo  cui 
apparet  diabolus  in  specie  angeli,  et  ille 
credit  quod  sit  angelus.  bonus,  apponit- 
que  omnem  diligentiam  sibi  possibilem 
ut  sciat  quod  verum  est,  et  sic  adorat  dia- 
bolum,utrum  peccet.  Dicendum,  quod  non 
apponit  omnem  diligentiam  talem,  quam 
si  apponeret,  Deus  ei  aliquo  modo  reve- 
laret.  —  Rursus  est  quaestio  de  caeco  a  quo 
uxor  petit  debitum,  et  ipse  dubitat  an  sit 
sua  :  si  eam  cognoscit,  committit  se  ipsum 
discrimini ;  si  non,  committit  eam  discri- 


246  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXIII 

mini.  Dicendum,  quod  si  apponit  diligen-  A  non  ipse.  —  Similiter  queeritur  de  illo  qui 

tiam  possibilem  sibi,  potest  per  signa  co-  dubitat  de  aliquo  an  sit  simonia,  an  non, 

gnoscere  quod  sit  uxor  sua;  quod  si  non  eo  quod  quidam  jurisperiti  dicunt  hoc  es- 

potest  cognoscere,  debet  eam  monere  ut  se  simoniam,  et  quidam  non,  quid  agen- 

contineat,  quousque   ipse   certificetur  de  dum  est  ei  ?   Dicendum,  quod  abstinere 

veritate.  Quod  si  illa  noluerit,  ipsa  com-  debet  a  tali  negotio  seu  contractu,  ne  dis- 

mittit  se  discrimini  coeundo  cum  alio,  et  crimini  se  committat.  —  Hsec  Alexander. 


DISTINCTIO   XXIII 


A.  Quare  Deus  permiserit  hominem  tentari,  sciens  eum  esse  casurum. 


Hugo.sum-  TT^wRiETEREA  quaeri  solet,  cur  Deus  hominern  tentari  permiserit,  quem  deci- 

™act.™,'c.    W— "  piendum  fore  praesciebat.  Sed  non  esset  laudabile  homini.  si  ideo  bene  vivere 

1        posset  quia  nemo  male  vivere  suaderet,  quum  in  natura  posse  et  in  pote- 

state  haberet  velle  non  consentire  suadenti,  Deo  juvante;  et  est  gloriosius  non 

Aug.deGe-  consentire,  quam  tentari  non  posse.  Moventur  etiam  quidam,  dicentes  :  Cur  creavit 

IibSx*n.'i2.  Deus  quos  futuros  malos  praesciebat?  Quia  praevidit  quid  boni  de  malis  eorum 
esset  facturus.  Sic  enim  eos  fecit,  ut  relinqueret  eis  unde  aliquid  facerent;  et  si 
culpabiliter  aliquid  facerent,  illum  de  se  laudabiliter  operantem  invenirent.  A  se 
habent  voluntatem  malam,  ab  illo  naturam  bonam  et  justam  poenam.  Frustra  ergo 
dicitur,  non  deberet  Deus  creare  quos  praesciebat  malos  futuros  :  sciebat  enim  bonis 

iwd.  n.  9.  profuturos,  et  juste  pro  mala  voluntate  puniendos.  Addunt  etiam  :  Talem  hominem 
deberet  facere  qui  nollet  omnino  peccare.  Concedimus  quidem  meliorem  naturam 
esse  quae  omnino  peccare  nollet.  Concedant  et  ipsi  non  esse  malam  quse  talis  facta 
est  ut  posset  non  peccare,  si  vellet;  et  juste  punitam,  quae  voluntate,  non  necessi- 
tate  peccavit.  Quum  ergo  hasc  bona  sit,  illa  melior,  cur  non  utramque  faceret,  ut 
uberius  laudaretur  de  utraque  ?  Illa  enim  de  sanctis  angelis,  haec  de  hominibus 

iwd.  n.  12.  est.  Item  inquiunt  :  Si  Deus  vellet,  et  illi  boni  essent.  Et  hoc  quidem  concedimus ; 
sed  melius  voluit,  ut  quod  vellent  essent;  et  boni  quidem  non  infructuose,  mali 

ibid.n.23.  vero  non  impune  essent.  Item  inquiunt  :  Posset  Deus  voluntatem  eorum  vertere  in 
bonum,  quia  omnipotens  est.  Posset  revera.  Cur  non  fecit  ?  Quia  noluit.  Cur  noluit  ? 

Bom.xn,3.  Ipse  novit.  Non  debemus  plus  sapere  quam  oportet. 

B.  Hic  qualis  secundum  animam;  et  agit  de  scientia 
hominis  ante  peccatum. 

Hugo.de       Et  quidem  secundum  animam  rationalis  fuit  homo,  habens  discretionem  boni 

Sacram.lib.  n    .       .. 

i,P.vi,c.i2.  et  mali.  Scientiam  quoque  rerum  creatarum  et  cogmtionem  ventatis,  quaa  priinas 


LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXIII  247 

perfectioni  congruebat,  mox  conditus  non  incongrue  accepisse  putatur,  et  ad  illam 
non  studio  vel  disciplina  aliqua  per  intervalla  temporis  profecisse,  sed  ab  exordio 
suae  conditionis  divinitus  illam  percepisse. 

C.  Quod  triplicem  habuit  homo  ante  lapsum  cognitionem,  scilicet  rerum 
propter  se  factarum,  et  Creatoris,  et  sui. 

Fuitque  homo  primus  ante  lapsum  triplici  cognitione  prseditus  :  rerum  scilicet   Hug0,  de 
propter  se  factarum,  et  Creatoris,  et  sui.  Rerum  quippe  cognitionem  hominem  i,P.v.,c.i3! 
accepisse  perspicuum  est,  quum  non  ipse  Creator  vel  angelus  aliquis,  sed  homo 
omnibus  animantibus  nomina  imposuerit,  ut  ostenderetur  quod  singulorum  notitiam 
homo  ipse  habuerit.  Quas  enim  propter  illum  creata  erant,  et  ab  illo  regenda  et 
disponenda  erant,  horum  omnium  Deus  illi  et  scientiam  tribuit,  et  providentiam 
atque  curam  reliquit  :  quia  ut  ait  Apostolus,  non  est  cura  Deo  de  bobus.  Quorum  i  cor.ix,9. 
aliorumque  animalium  Deus  homini  curam  reliquit  et  providentiam,  ut  dominationi 
ejus  subjicerentur,  et  ratione  illius  gubernarentur ;  ut  sciret  illis  necessaria  provi- 
dere  a  quibus  emolumentum  debebat  recipere.  Hanc  autem  scientiam  homo  pec- 
cando  non  perdidit,  sicut  nec  illam  qua  carnis  necessaria  providerentur.  Et  idcirco 
in  Scriptura  homo  de  hujusmodi  non  eruditur,  sed  de  scientia  animae,  quam  peccando 
amisit. 

D.  Be  cognitione  Creatoris. 

Cognitionem  quoque  Creatoris  primus  homo  habuisse  creditur.  Cognovit  enim  Hug0,  oP. 
a  quo  creatus  fuerat  :  non  eo  modo  cognoscendi  quo  ex  auditu  solo  percipitur,  quo  jtom.x,'n. 
modo  a  credentibus  absens  quseritur ;  sed  quadam  interiori  adspiratione,  qua  Dei 
prasentiam  contemplabatur  :  non  tamen  ita  excellenter  sicut  post  hanc  vitam  Sancti 
visuri  sunt,  neque  ita  in  senigmate  qualiter  in  hac  vita  videmus.  icor.xm, 

12. 

E.  De  cognitione  sui. 

Porro  sui  cognitionem  idem  homo  talem  accepisse  videtur,  ut  et  quid  deberet  iiugo,  oP. 
superiori,  et  quid  sequali  et  inferiori,  non  ignoraret.  Conditionem  quoque  suam  et 
ordinem,  scilicet  qualis  factus  esset,  et  qualiter  incedere  deberet,  quid  agere,  quid 
cavere,  intellexit.  Si  horum  notitiam  non  habuisset,  non  esset  reus  prsevaricationis, 
neque  se  ipsum  cognovisset. 

F.  Utruni  homo  praiscius  fuerit  eorum  quae  sibi  futura  erant. 

Si  autem  quaeritur,  utrum  homo  scientiam  habuerit  eorum  quse  circa  eum  futura    ibidem. 
erant,  id  est,  si  ruinam  suam  prasciverit,  et  similiter  praesciverit  bona  quas  habi- 


248 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXIII   SUMMA  ;   QU.EST.   I 


turus  fuisset  si  in  obedientia  perstitisset ;  responderi  potest,  quod  ei  magis  facienda 
indicta  sunt  quam  futura  revelata.  Accepit  enim  scientiam  et  prseceptum  eorum  quse 
facienda  fuerant ;  sed  non  habuit  prascientiam  eorum  quse  futura  erant.  Non  fuit 
Aug.deGc-  ergo  homo  praescius  sui  casus,  sicut  et  de  angelo  diximus.  Quod  Augustinus  super 
!Sb!x?fn.22.  Genesim  asserit,  ratione  utens  quam  supra  posuimus.  Hsec  de  scientia  hominis 
quantum  ad  primum  statum  pertinet,  dixisse  sufficiat. 


SUMMA 
DISTINCTIONJS    VICESIM/E    TERTI/E 


H 


[IC  moventur  aliqua?  quaestiones  homi- 
num  potius  curiosorum  et  inexerci- 
tatorum,  quam  peritorum.  Primo,  cur  Cre- 
ator  permiserit  parentes  primos  tentari, 
quos  novit  tentatione  vincendos;  cur  item 
eos  creavit,  quos  praevidit  mox  peccatu- 
ros;  et  his  qua?dam  similia  hic  tanguntur. 
Deinde  utiliora  discutiuntur,videlicet :  qua-  B 
lis  fuit  primus  homo  quantum  ad  cogni- 
tionem  et  gratiam  ante  lapsum,et  an  suam 
praecognovit  ruinam.  Horum  quajdam  jam 
C/.P.219D.  ante  exposita  sunt,  cur  scilicet  Deus  per- 
misit  illos  tentari,  cur  item  creavit  eos. 
Ipse  enim  sapientissimus  Deus  cuncta  cre- 
avit  ut  sint  et  bene  sint,  et  intellectualia 
ut  beata  exsistant.  Taliter  quoque  regit, 
disponit  ac  ordinat  ea,  ut  suam  sapienti- 
am  atque  illorum  naturam  proprietates- 
que  decet.  Quumque  homo  fuerit  consti- 


A  etiam  justa  punitione,  debita  ordinatione, 
pia  reparatione,  Deus  omnipotens  sapien- 
tiam  suam  prorsus  immensam,  bonitatem 
ac  omnipotentiam  gloriose  monstrat.  Sed 
et  opposita  juxla  se  posita,ex  mutua  com- 
paratione  evidentius  elucescunt  ac  innote- 
scunt,sicque  ex  multiplici  gradu  malorum 
ac  miserorum,  ordo,  gradus  et  excellentia 
multiformis  bonorum  ac  Beatorum  pra?- 
clarius  emicant;  perfectio,  eminentia  et 
gloria  Creatoris  abundantius  repraesentan- 
tur,  laudantur  ac  honorantur. 


II 


QU.ESTIO   PRIMA 

Is  ergo  suppositis,  ulterius  qua-ritur, 
An  fieri  potuit  creatura  intel- 
lectualis,  cui  ex  sua  natura  com- 
peteret  impeccabilitas,  id  est  non 
posse  peccare. 

Videtur  quod  sic,  quia  secundum  phi- 
losophos,  praesertirn  Peripateticos,  supra 


tutus  in  vita  hac  tanquam  viator  et  miles  C  spha?ram  luna?  non  potest  contingere  ma 
Dei,  ad  honorandum  Creatorem  suum  in 
omnibus   et  ad    resistendum    adversariis 


divini  honoris,  decuit  ut  Creator  permit- 

teret  eum  ab  impiis  impugnari,  eumque 

faceret  libere  reluctari.  Nec  ob  id  quod 

ex  creaturarum  fragilitate,  abusione  et  in- 

fidelitate   fuerat   secuturum,  decuit  infi- 

nitam  bonitatem  et  sapientiam  Creatoris 

omittere  quod  ipsam  decebat.  Ordo  etiam 

universi  exigit  esse  creaturas  libero  arbi- 

trio  praeditas,  qua?   suos   actus  et  motus 

libere  exsequi  permittantur.  Sed  et  Deus  D  beret  non  posse  peccare.  — Tertio,  nullum 

altissimus  tam  bonus  et  sapiens  est,  quod      creatum  est  simpliciter  infinitum ;  omne 

non  sineret  fieri  mala,  nisi  sciret  et  vellet      quoque  finitum  per  ablationem  finiti  tan- 

ac  posset  ex  illis  elicere  bona.In  malorum      dem  consumitur  :  potentia  ergo  seu  apti- 


lum  :  ergo  animse  nobiles  et  intelligentiae 
ex  sua  natura  hoc  habent  quod  non  que- 
unt  peccare.  —  Secundo,  comprehensores 
per  dona  gloriae  ita  immobilitati  sunt  in 
bono,  quod  peccare  non  valent;  sed  per- 
fectio  gloriae  non  excedit  infinite  perfe- 
clionem  natura?  :  ergo  Deus  omnipolens 
posset  creare  mentem  tam  altam  et  excel- 
lentem,  quod  perfectio  illa  gloria?  esset 
perfectio  naturalis  specifica,  sicque  ex  in- 
trinseco  gradu  sua?  natura?  specitica?  ha- 


AN   FIERI   POTUIT   CREATURA    INTELLECTUALIS   EX    SUA  NATURA   IMPECCABILIS 


249 


tudo  peccandi  in  se  ipsa,et  in  omni  mente  A 
creata  exstat  finita,  ergo  et  consumptibi- 
lis  ac  totaliter  auferibilis  per  naturam.  — 
Quanto  etiam  creatura  fuerit  Creatori  vi- 
cinior,  tanto  et  similior.  Quumque  ipse 
Deus  ex  sua  natura  prorsus  impeccabilis 
invariabilisque  consistat,  potest  creaturae 
tantam  sui  similitudinem  ac  participatio- 
nem  naturalem  conferre,  ut  naturalis  illa 
peccabilitas  plene  tollatur. 

Ad  haec  Thomas  respondet  :  Nulli  crea- 
turae  communicatum  est  nec  communica-  B 
bile  fuit  quod  ex  conditione  suae  naturae 
non  possit  peccare.  Quum  enim  omne  cre- 
atum  a  Deo  dependeat  tanquam  a  causa 
sui  esse,  hinc  si  sibi  relinquatur,  mox 
deficit;  quamdiu  autem  causee  influenti- 
am  recipit,  conservatur.  Applicatio  autem 
causati  ad  suam  causam  potest  esse  du- 
pliciter  :  primo  sic  quod  sit  in  potestate 
causati  a  causa  sua  recedere  quantum  ad 
aliquid,  vel  non  recedere  ;  secundo  ita 
quod  hoc  non  sit  in  potestate  ipsius.  Pri- 
mum  horum  ad  liberum  spectat  arbitri-  C 
um,  cui  essentiale  est  posse  facere  et  non 
facere.  Quod  si  suae  non  adhaereat  causae, 
oportet  ipsum  deficere.  Unde  octavo  super 
Genesim  loquitur  Augustinus  :  Homo  pra> 
sente  sibi  Deo  illuminatur,  absente  quo- 
que  illo  obtenebratur.  Implicat  ergo,  quod 
servata  libertate  arbitrii,  detur  creaturae 
non  posse  peccare  ex  conditione  naturae. 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

In  Summa  quoque  contra  genti!es,tertio 
libro  ait  :  In  omnibus  in  quibus  finis  rei 
distat  ab  ipsa  re,  ita  quod  res  non  est  sibi  D 
ipsi  finis,  sed  ad  aliquid  altius  ordinatur, 
potest  malum  culpao  ex  natura  rei  acci- 
dere,  per  recessum  rei  a  suo  fine,  nisi  per 
dona  eminentiora  in  ipso  suo  beatifico  fi- 
ne  firmetur.  Quumque  creatura  non  possit 
sibi  in  se  sufficere,  necessario  ordinatur 
ad  Creatorem  tanquam  ad  summum  fi- 
nem,  in  quo  solo  salus  creaturae  consistit. 
Idcirco  per  aversionem  ab  ipso  potest  pec- 
care.  Ab  ipso  autem  posse  averti,  conve- 
nit  ei  ex  sua  natura,  quoniam  eo  ipso  quo 


ex  nihilo  est  producta,  convenit  ei  ex  sua 
natura  posse  deficere  et  peccare  :  quod 
etiam  competit  ei  ex  ingenita  libertate. 
Haec  Thomas  ibidem.  —  Concordant  Alber- 
tus,  Petrus,  Richardus,  Udalricus,  et  alii 
multi. 

Porro  Alexander  circa  hoc  scribit,  quod 
Deus  non  potuit  potentia  ordinata  confer- 
re  creaturae  impeccabilitatem  per  natu- 
ram,  nec  libero  arbitrio  naturalem  inver- 
tibilitatem  ad  malum;  potuit  tamen  hoc 
potentia  absoluta.  Et  dico,  inquit,  poten- 
tiam  ordinatam,  qua  influit  rebus  esse,  se- 
cundum  quod  praevidit  et  praeordinavit  ab 
aeterno  eas  fiendas  ac  ordinandas.  Potesta- 
tem  vero  absolutam  dico,  qua  potuit  aliter 
ab  aeterno  praevidisse  res  fiendas  ac  ordi- 
nandas,  et  illis  naturas  alias  in  tempore 
indidisse.  Potuit  namque  ab  aeterno  praevi- 
disse  primum  hominem  futurum  inverti- 
bilem  quantum  ad  liberum  arbitrium,  et 
illum  talis  naturae  condidisse  in  tempore. 
Ilaque  impossibile  fuit  primum  hominem, 
seu  aliquam  creaturam  rationalem,  habere 
liberum  arbitrium  invertibile  ad  malum. 
Si  enim  naturaliter  invertibile  esset  ad 
malum,  hoc  esset  vel  propter  ipsius  arcta- 
tionem  ad  bonum,  et  ita  non  esset  libe- 
rum,  nec  mereretur  ;  vel  propter  deter- 
minationem  ejus  ad  bonum,  ita  quod  sic 
potens  esset  ad  bonum  per  suam  naturam, 
quod  non  posset  verti  ad  malum,  quemad- 
modum  liberum  arbitrium  Dei.  Jam  tale 
liberum  arbitrium  careret  naturaliter  va- 
nitate,  et  ita  non  esset  creatura.  —  Si  au- 
tem  objiciatur,  quod  Deus  de  potentia  ab- 
soluta  posset  contulisse  rebus  naturam  sic 
invertibilem,  et  nihilo  minus  essent  crea- 
turae;  dico,quod  Deus  de  potentia  absoluta 
non  posset  creaturae  rationali  contulisse 
talem#naturam,  quod  scilicet  staret  per 
propriam  naturam  in  tali  invertibilitale 
praefata.  Haec  Alexander. 

Cujus  responsionis  haec  ultima  clausula 
non  videtur  primae  parti  ejusdem  respon- 
sionis  omniformiter  concordare  :  imo  prae- 
inductae  positioni  Thomse  et  aliorum  con- 
sona  esse  censetur. 


250 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXIII  ;    QU^ST.   II 


Durandus  vero  hinc  partim  recedens  : 
Peccatum,  ait,  nunquam  est  in  voluntate, 
nisi  praecedente  aliquo  defectu,  id  est 
errore,  nescientia,  vel  inconsideratione,  in 
ratione.  Si  ergo  creaturae  communicari  po- 
test  quod  ex  naturalibus  suis  semper  ac- 
tualiter  et  sine  errore  consideret  circum- 
stantias  universas  ex  quibus  aliquid  potest 
eligibile  aut  fugibile  judicari,  vel  etiam 
si  hoc  actu  consideret  dum  aliquid  occur- 
rit  eligendum  aut  fugiendum,  dico  quod 
talis  creatura  est  impeccabilis  per  natu- 
ram;  et  si  non,  non.  Dicendum  ergo,  quod 
eligibilia  et  circumstantia?  eligibilium  aut 
deducuntur  solum  ex  principiis  legis  na- 
turae,  aut  ex  principiis  atque  dictamine 
legis  supernaturalis,  utpote  fidei  aut  disci- 
plinse.  Si  primo  modo,  dicendum  quod 
Deus  potuit  facere,  aut  forsitan  fecit,  crea- 
turam  impeccabilem  per  naturam,  quia 
majoris  ambitus  sunt  ea  qutc  deducuntur 
ex  principiis  speculabilibus.quam  quae  ex 
principiis  practicis.  Plura  quippe  sunt  a 
creatura  rationali  cognoscibilia,  quam  agi- 
bilia.  Sed  Deus  facere  potest,  et  forsan 
jam  fecit,  creaturam  actualiter  cognoscen- 
tem  omnia  speculabilia  naturalia,  omnes- 
que  eorum  habitudines  naturales  et  cir- 
cumstantias  :  nam  hoc  de  angelis  dicitur. 
Ergo  hoc  similiter  communicari  potest 
creaturae  de  agibilibus  :  quo  dato  peccare 
non  posset.  Yerum  respectu  eorum  quae 
ex  principiis  supernaturalibus  deducun- 
tur,  non  potest  creatura  impeccabilis  esse 
per  naturam  :  quia  ex  sua  natura  non  at- 
tingit  illa,  nec  ex  sua  natura  potest  ei 
competere  indesinenter  attendere  ea.  Haec 
Durandus. 

Amplius  Scotus  communi  consentit  opi- 
nioni,  videlicet  Deum  non  posse  facere 
rationalem  creaturam  ex  sua  natura  im- 
peccabilem,  praesertim  quoniam  ad  hoc 
sunt  expressae  auctoritates  Sanctorum.Hie- 
ronymus  namque  in  libro  de  Filio  prodi- 
go  ait,  quod  solus  est  Deus  in  quem  non 
potest  cadere  peccatum.  Atque  Anselmus 
in  libro  Cur  Deus  homo,  quaerenti  discipu- 
lo,  cur  Deus  non  potuit  facere  creaturam 


A  rationalem  impeccabilem  per  naturam,re- 
spondet  :  quia  non  potuit  facere  Deum. 
Augustinus  quoque  in  libro  contra  Maximi- 
num  testatur:Cuicumque  creaturae  rationa- 
li  praestatur  quod  peccare  non  possit,  non 
est  naturae  propriae,  sed  gratiae  Dei.  Pro- 
pter  has  auctoritates  magis  quam  aliunde, 
sic  teneo.  Haec  Scotus. 

Qui  in  hac  quaestione  satis  subtiles  tan- 
git  rationes  pro  parte  utraque.  Verum- 
tamen  rationes  aliorum,  quas  dicit  non 
concludere,  satis  concludunt,  quae  ab  Alex- 

B  andro,  Antisiodorensi,  Thoma,  Alberto,  Bo- 
naventura,  aliisque  inducuntur.  Et  si  rite 
pensetur,  improbatio  Scoti  non  triumphat 
adversus  eas  :  quod  prolixitatem  devitans, 
prosequi  hic  omitto.  Sicut  et  argumenta 
Durandi  contra  positionem  primam  non 
convincunt.  Nam  dato  quod  non  sit  pec- 
catum  in  voluntate  nisi  aliquis  praecedat 
defeclus  in  ratione  seu  intellectu,  quod  ta- 
men  Henricus  et  alii  quidam  negant,  non 
sequitur  adhuc  Durandi  intentum.  Quam- 
vis  enim  ex  hoc  sequatur,  quod  defectus 

C  ille  rationis  sit  causa  sine  qua  in  volun- 
tate  peccatum  esse  non  valeat,  non  tamen 
quod  sit  causa  sufficiens  et  totalis. 


QU^STIO    II 

SEcundo  quaeritur,  Utrum  homo  in 
statu  innocentise  habuit  cogni- 
tionem  sui  creatoris  et  sui  ipsius 
ceterarumque  rerum. 
D  In  quaestione  hac  tria  tanguntur.  Primo, 
an  Adam  in  paradiso  perfecte  cognoverit 
Deum.  Videtur  quod  non,  quia  erat  viator 
et  quotidie  proficere  habuit,  ergo  non  no- 
vit  per  speciem  Deum,  sed  per  speculum  icor.xm, 
in  aenigmate  :  quod  est  imperfecte  cogno- 
scere.  —  Secundo,  potuit  peccare,  ut  pro- 
bavit  eventus,  quia  peccavit;  qui  autem 
vident  Deum  clare  per  essentiam,  sunt 
confirmati  in  bono  nec  valent  peccare.  — 
Tertio,   visio   Dei   per  speciem   est  vera 

.  .     f^...         t\    •     -rr  /•        Joann.zvu 

ielicitas,  ut  asserit  Fihus  Dei :  Haec  est  (m-  3. 


UTRUM   HOMO   IN   STATU   INNOCENTI.E   HABUIT   COGNITIONEM    SUI   CREATORIS,   ETC. 


251 


Job  XLll,  5. 


Gen. xxxn 
30. 

Summ.  Ili 
2a  part.  q 
89. 


Exod. 
xxxui,  14. 


Ibid.  ii. 


De  Cajlcsl 
liier.  c.  iv. 


Nitm.  xu 
G-8. 


quiens)  vita  aeterna,  ut  cognoscant  te  so-  A 
lum  Deum  verum.  Status  autem  innocen- 
tise  non  erat  status  felicitatis,  sed   inter 
statum  hujus  exsilii  et  statum  beatitudinis 
exstitit  medius. 

In  oppositum  videntur  esse  auctorita- 
tes  Scripturae.  Vidit  enim  Deum  clarius 
quam  viatores  hujus  exsilii,  quorum  qui- 
dam  Deum  in  hac  vita  facialiter  vidisse 
creduntur,  praesertim  Paulus  in  raptu  et 
Moyses,  prout  in  libro  de  Videndo  Deum 
Augustinus  affirmat.  Insuper  sanctus  Job 
dixit  :  Auditu.  auris  audivi  te,  nunc  autem  B 
oculus  meus  videt  te.  Et  patriarcha  Jacob : 
Vidi  (ait)  Dominum  facie  ad  faciem. 

Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Adam  in 
statu  innocentiae  Deum  facie  ad  faciem 
non  cognovit,  nec  aliquis  Sanctorum  un- 
quam  in  hac  vita  praesenti,  ut  expresse 
divinus  Dionysius  ac  Beda  fatentur.  Etenim 
Beda  effatur  :  Deus  per  essentiam  suam 
mortalibus  nunquam  apparuit;  sed  cun- 
ctae  visiones  quae  in  veteri  Testamento  fa- 
ctae  leguntur,  per  ministeria  angelorum  et  G 
per  creaturam  assumptam  factse  credun- 
tur,  in  qua  sicut  in  signo  per  virtutem  et 
operationem  agnoscebatur  Deus  esse  pra?- 
sens,  quemadmodum  dixit  ad  Moysen  :  Fa- 
cies  mea  praecedet  te,  id  est  praesentia 
gratiae  mea?,  secundum  Glossam.  Hinc  quod 
Deus  dicitur  facie  ad  faciem  locutus  ad 
Moysen,  sicut  solet  loqui  homo  ad  amicum 
suum,  intelligendum  est  modo  praetacto. 
Moyses  quippe  non  aliter  vidit  Deum,  nisi 
illuminatione  intellectuali,  qua?  a  B.  Dio- 
nysio  theophania,  id  est  apparitio,  no-  D 
minatur,  qua  Deus  apparuit  suis  amicis, 
quibus  revelavit  sua  secreta. 

Sed  objici  potest,  quod  de  Moyse  Do- 
minus  testatur  :  Si  quis  fuerit  inter  vos 
propheta,  per  visiones  et  aenigmata  appa- 
rebo  ei ;  at  non  talis  servus  meus  Moyses, 
qui  in  omni  domo  mea  fidelissimus  est  : 
palam  enim  et  non  per  aenigmata  videt 
Deum.  —  Insuper  quarto  Sententiarum,dis- 
tinctione  prima,  habetur,  quod  Adam  sine 
medio  vidit  Deum. 


Et  respondendum,  quod  in  verbis  illis, 
Numerorum  duodecimo,  fit  comparatio  in 
modo  videndi  Deum,secundum  quod  etiam 
Augustinus  comparationem  facit  duodeci- 
mo  Confessionum  :  Quidam  etenim  vident 
visione  corporali,  quidam  visione  som- 
niali  et  imaginaria  ;  sicque  vident  boni  et 
mali.  Et  illi  non  vident  clare  seu  palam, 
nisi  id  quod  figuratur  in  imagine  splen- 
deat  in  lumine  intellectus.  Et  quibus  sic 
splendet,  vident  palam,  quoniam  cernunt 
in  lumine  intellectus,  in  quo  Deus  secun- 
dum  veritatem  est  et  apparet,  juxta  illud 
ad  Timotheum  :  Qui  solus  habet  immor-  irim.vi, 
talitatem,  et  lucem  inhabitat  inaccessibi-  ,6, 
lem.  —  Denique  medium  duplex  est,  puta 
impediens  et  promovens.  Medium  impe- 
diens  est,  quod  obstat  videnti  ne  clare  in- 
telligat,  ut  est  peccatum  atque  corruptio 
corporis  quod  subjectum  est  vitiis,  et  sine 
tali  medio  vidit  Adam  Deum  ante  trans- 
gressionem.Aliud  est  medium  promovens, 
ut  fides  et  sapientia?  donum,  nec  sine  hu- 
jusmodi  medio  Adam  Deum  vidit.  —  Ha?c 
Albertus. 

In  quibus  sensisse  videtur,  quod  nullus 
viatorum  in  hac  vita  viderit  Deum  per 
speciem  :  quod  dictis  Augustini  non  con- 
sonat.  Sed  ad  hoc  excludendum  idem  AI- 
bertus  subjungit  :  Secundum  Augustinum, 
spiritus  est  vis  quaedam  anima?  inferior 
mente,  in  quo  spiritu  rerum  imagines  im- 
primuntur.  Sicque  visio  intellectualis  cce- 
lum  tertium  perhibetur,  in  qua  refulgent 
rerum  veritates  sicuti  sunt.  Et  ha?c  vi- 
sio  proprie  est  Prophetarum.  Verumtamen 
quoniam  Paulus  dicit  se  raptum  usque  ad  u cor.x», 
tertium  ccelum,et  exponit  hoc  glossa  qua?- 2' 
dam,quod  vidit  Deum  sicut  angeli  de  tertia 
hierarchia,  qui  vident  facie  ad  faciem  : 
hinc  cornmuniter  dicitur,quod  rapti  quan- 
do  sic  vident  vi  superioris  luminis,  exal- 
tantur  in  id  quod  est  patria?,  et  non  via? ; 
tuncque  vident  facie  ad  faciem,  sed  non 
diu  permanent  ibi.  Ita  et  hoc  dicunt  sen- 
sisse  Apostolum  quando  dixit :  Sive  in  cor-  ibuiem. 
pore,  sive  extra  corpus,  nescio,  Deus  scit ; 
et  Augustinum  decimo  Confessionum,  quo 


252 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXIII  J    QU^ST.    II 


loquitiir  :  Aliquando  intromittis  me,  Domi- 
ne,  introrsum  in  quamdam  dulcedinem, 
quae  si  perficiatur  in  me,  nescio  quid 
erit  quod  vita  ista  non  erit.  Sic  quoque 
dicunt  Adam  raptum  in  sopore  in  quo  tu- 
lit  Deus  unam  de  costis  ejus,  quando  re- 
versus  ad  se,  prophetavit  quod  Ecclesia 
esset  aedificanda  de  latere  Christi  sicut 
Eva  de  latere  suo. 

Praeterea  quaeritur  a  quibusdam,an  Adam 
profecit  in  cognitione  quae  est  per  vesti- 
gium  atque  imaginem  et  per  speculum 
creaturarum.  Si  profecit,  ergo  non  est  per- 
fectus  creatus  in  anima  sicut  in  corpore. 
Verum  hsec  quaestio  stulta  videtur,  quum 
certum  sit  quod  Adam  in  primo  statu  sen- 
sibus  utebatur,  per  quorum  usum  si  pro- 
ficere  nequivisset,  deterioris  conditionis 
fuisset  quam  nos  in  isto  exsilio.  Imo  secun- 
dum  Augustinum,  angeli  longa  experien- 
tia  multa  didicerunt,  et  ex  praedieatione 
Apostolorum  aliqua  de  mysteriis  Christi 
noverunt.  Si  ergo  angeli  ita  proficiunt, 
quarito  magis  Adam  in  primo  statu  ?  Et 
quamvis  perfectus  creatus  fuit  cognitione 
infusa?  scientia?,  nihilo  minus  alia  via,  ul- 
pote  experimentali  cognitione,  profecit. 
—  Haec  Albertus. 

Quocirca  pensandum,  quod  verba  illa 
Augustini  duodecimo  Confessionum  non 
oportet  intelligi  de  visione  Dei  per  spe- 
ciem,  nec  etiam  praefatum  Ada?  soporem. 
sed  de  contemplatione  quadam  theologica 
per  donum  sapientia?  et  revelationem  in- 
ternam,  seu  de  mystica  theologia  et  degu- 
statione  vakle  suavi,  prout  in  peregrina- 
tione  ista  potest  haberi.  Sed  quod  Adam 
in  sopore  illo  viderit  Deum  per  speciem, 
in  nullo  doctore  authentico  recolo  me  le- 
gisse  :  imo  si  tunc  per  speciem  Deum  vi- 
disset,  non  puto  quod  paulo  post  tam 
graviter  corruisset. 

Praeterea  Thomas  :  Modus,  inquit,  quo 
Adam  Deum  cognovit,  sicut  in  littera  dici- 
tur,  medius  fuit  inter  cognitionem  via? 
qua  nunc  Deum  videmus,  et  coguitionem 
Beatorum  in  patria.Tripliciter  quippe  Deus 
videri  potest :  primo,  per  suam  essentiam ; 


A  secundo,  per  aliquem  ejus  effectum  ef- 
fluentem  in  intellectum  videntis ;  tertio, 
per  effectum  ipsius  extra  videntis  intelle- 
ctum,  in  quo  divina  similitudo  resultat.Cu- 
jus  exemplum  est  in  corporea  visione.Lux 
namque  non  videtur  per  aliquam  simili- 
tudinem  sui  in  oculo  relictam,  sed  oculum 
ipsum  informans.  Et  huic  comparatur  pri- 
mus  modus  visionis  divina?,  qui  est  per 
essentiam :  qui  modus  videndi  Deum,nulli 
debetur  natura?  ex  conditione  suae  naturae, 
nisi  divinae  et  increata?.  Lapis  vero  videtur 

B  ab  oculo  per  simililudinem  suam  in  oculo 
derelictam  ;  huicque  modo  comparatur  se- 
cundus,  qui  est  per  effectum  relictum  in 
intellectu  videntis.  Qui  modus  convenit 
angelo  ex  suae  conditione  natura?  :  quia 
ul  dicitur  libro  de  Causis,  omnis  intelli- 
gentia  scit  id  quod  est  supra  se,  per  hoc 
quod  est  causa  ei :  hinc  cognoscens  lumen 
naturae  sua?,  quod  est  similitudo  luminis 
increati,  videt  Deum  naturali  cognitione. 
Sed  vultus  hominis  relucens  in  speculo, 
videtur  non  per  similitudinem  suam  im- 

C  mediate  relictam  in  oculo,  sed  per  simili- 
tudinem  ejus  relucentem  in  speculo,  ex 
quo  resultat  in  pupilla.  Et  huic  visioni  as- 
similatur  visio  qua  Deus  videtur  per  effe- 
ctum  extra  intellectum  videntis,  videlicet 
per  effeetum  naturalem,  quemadmodum 
per  cognitionem  creaturarum  naturali  co- 
gnitione  philosophi  devenerunt  in  Deum  ; 
sive  per  effectum  spiritualem,  ut  est  in 
visione  fidei,  quam  habet  ille  qui  adhaeret 
his  quae  aliis  revelata  sunt  per  influen- 
tiam  luminis  spiritualis.  Ideo  dicimur  nunc 

D  in  speculo  videre,  secundum  Apostolum.  icor.jun, 
Modus  etenim  iste  competit  homini  secun-  ' 
dum  suae  conditionem  naturae,  quoniam 
intellectus  noster  nec  se  ipsum  intelligere 
potest,  nisi  per  species  rerum  quas  apud 
se  habet  :  per  objecta  namque  venit  in 
notitiam  actuum,  atque  per  actus  in  co- 
gnitionem  potentiarum. 

Ad  primum  ergo  modum  videndi  Deum, 
perducuntur  homo  et  angelus  per  gloriam. 
Hinc  illa  est  visio  Beatorum,  quam  homo 
in  primo  statu  non  habuit.  Porro  ad  se- 


UTRUM   HOMO    IN    STATU    INNOCENTLE    HABUIT    COGNITIONEM    SUI   CREATORIS,    ETC.         253 


cundum  modum  videndi  cognoscendive  A 
Deum,  qui  naturalis  est  angelo  et  supra 
naturam  hominis,  elevatur  homo  per  gra- 
tiam,  etiam  post  lapsum  naturae,  ut  patet 
in  viris  contemplativis,  qui  revelationes 
merentur  divinas;  et  multo  plus  fuit  hoc 
in  statu  innocentiae  per  gratiam  originalis 
justitiae.  Tertius  vero  modus  est  commu- 
niter  viatorum.  Sicque  constat  quod  mo- 
dus  quo  Adam  in  statu  innocentiae  Deum 
videbat,  medius  est  inter  utrumque.  Ve- 
rumtamen  Adam  dicitur  Deum  in  primo 
statu  sine  medio  cognovisse,  quia  ad  Dei  B 
notitiam  non  processit  per  medium  argu- 
mentationis  ex  sensibilibus  creaturis. 

Praeterea  si  quaeratur,  an  Adam  in  statu 
innocentias  vidit  Deum  in  aenigmate ;  di- 
cendum,  quod  aenigma  obscuritatem  quam- 
dam  cognitionis  importat  :  quia  ut  ait 
Donatus,  aenigma  est  quaestio  verborum 
obscuritate  involuta.  Triplex  autem  obscu- 
ritas  intellectui  potest  accidere.  Primo  ex 
hoc  quod  ex  nihilo  est,  quia  per  hoc  dif- 
fert  a  claritate  intellectus  increati  :  sicque 
omnis  intellectus  creatus  aenigmaticus  est.  C 
Secundo  ex  hoc  quod  intelligit  inquiren- 
do,  et  per  continuum  et  per  tempus  :  et 
talis  obscuritas  convenit  intellectui  homi- 
nis  per  comparationem  ad  intellectum  an- 
gelicum,  qui  dicitur  deiformis;  intellectus 
vero  humanus  ratiocinativus  est  et  acce- 
ptivus  cognitionis  a  sensibilibus  secun- 
dum  conditionem  naturae  humanae  :  et  se- 
cundum  utrumque  modum  homo,etiam  in 
primo  statu,  in  aenigmate  cognovisset.  Por- 
ro  obscuritas  tertia  consequitur  intelle- 
ctum  humanum  ex  peccato  originali,  et  D 

Sap. ix,  15.  ex  corruptione  carnis  animam  aggravan- 
tis  :  sicque  in  aenigmate  homo  nunc  videt, 
tunc  vero  non  ita.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto. 
Insuper  in  prima  parte,  quaestione  no- 
art.  i.  nagesima  quarta,  asserit  :  Primus  homo 
per  esseutiam  Deum  non  vidit,  nisi  forte 
dicatur  quod   sic  viderit  eum   in   raptu, 

Gen.  ii,2i.  quando  Deus  misit  in  eum  soporem  :  quia 
quum  Dei  essentia  sit  ipsa  beatitudo,  ita  se 
habet  intellectus  videntis  divinam  essen- 


tiam  ad  Deum,  sicut  se  habet  quilibet  ho- 
mo  ad  beatitudinem.  Manifestum  est  au- 
tem  quod  nullus  homo  potest  a  beatitudine 
per  voluntatem  averti  :  naturaliter  enim 
appetit  eam  et  fugit  miseriam.Hinc  nullus 
Deum  per  essentiam  videns,  potest  volun- 
tate  ab  eo  averti :  quod  est  peccare.  Quum- 
que  Adam  peccaverit,  constat  quod  Deum 
per  essentiam  non  conspexit.  —  Attamen 
visio  Dei  per  essentiam,  dividitur  contra 
visionem  Dei  per  creaturam ;  et  quanto 
creatura  est  altior  ac  Deo  similior,  tanto 
clarius  cernitur  Deus  per  illam  :  hinc  evi- 
dentius  cognoscitur  per  intelligibiles  quam 
per  sensibiles  creaturas.  Verum  a  consi- 
deratione  intelligibilium  seu  spiritualium 
creaturarum  plena  ac  lucida,  impeditur 
homo  in  statu  praesenti  per  sensibilium 
distractionem.  Sed  ut  in  Ecclesiaste  scri- 
ptum  est,  Deus  fecit  hominem  rectum  :  Eccie.xu, 
qua?  rectitudo  fuit,  ut  in  homine  inferiora  30' 
superioribus  subderentur,  et  superiora  ab 
inferioribus  non  impedirentur.  Hinc  pri- 
mus  homo  per  inferiora  et  sensibilia  non 
impediebatur  a  contemplatione  intelligibi- 
lium  firma  et  clara,  quam  ex  irradiatione 
primae  veritatis  accepit,  vel  naturali  vel 
gratuita  cognitione.  Propter  quod  undeci- 
mo  super  Genesim  loquitur  Augustinus  : 
Fortassis  Deus  primis  loquebatur  paren- 
tibus  ante  lapsum  quemadmodum  ange- 
lis,  ipsa  incommutabili  veritate  illustrans 
mentes  eorum,  etsi  non  tanta  divinae  par- 
ticipatione  essentiae  quantam  capiunt  an- 
geli. —  Verumtamen  in  statu  illo  non  potuit  art.  2. 
homo  cognoscere  angelos  secundum  eo- 
rum  quidditates,  quia  et  tunc  fuit  ei  natu- 
rale  per  conversionem  ad  phantasmata  in- 
telligere;  excellentiori  tamen  notitia,  utpote 
certiori  et  magis  fixa  eos  cognovit  quam 
nos  in  statu  isto.  Propter  quod  in  quarto 
Dialogorum  dicit  Gregorius  :  Homo  in  pa- 
radiso  assueverat  Dei  verbis  perfrui,  an- 
gelorum  beatorum  spiritibus  cordis  mun- 
ditia  et  celsitudine  visionis  interesse.  Haec 
Thomas  in  Summa. 

Istud  vero  de  cognitione  angelorum  re- 
citatorie  tango.  Procedit  enim  juxta  ima- 


254 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXIII  ;    QU.EST.    II 


ginationem  phantasmaticorum.  Responsio-  A 
ni  autem  Thomae,  quantum  ad  principale, 
consonant  Petrus,  Richardus,  Hannibal. 

Ronaventura  vero  prolixe  hic  recitat 
varias  diversorum  opiniones.  Quarum  una 
fuit,Deum  nunquam  videri  a  mente  creata 
immediate  per  speciem,  nec  in  via  neque 
in  patria.  Alia  econverso  fuit,  quod  Deus 
gloriosus  et  excelsus  videatur  immediate 
per  speciem  a  mentibus  depuratis,  tam  in 
patria  quam  in  via,  atque  in  innoeentia? 
statu  ita  sit  cognitus,  nec  differentia  sit 
nisi  secundum  gradum  claritatis  majoris  R 
et  minoris,  secundum  quod  anima  a  sar- 
cina  seu  onere  impedimentisque  corporis 
magis  aut  minus  eripitur.  Tertia  est,  quod 
in  patria  videbitur  Deus  immediate  ac  ple- 
ne.quantum  est  ex  parte  videntis,  in  statu 
vero  miseriae  cernitur  mediate  et  semiple- 
ne ;  sed  in  statu  innocentiae  videbatur  me- 
dio  modo,  videlicet  immediate  et  semi- 
plene  :  nondum  enim  fuit  ibi  remuneratio 
ultimata;  nulla  tamen  fuit  ibi  secundum 
istam  opinionem  velaminis  interpositio.Et 
hoc  videntur  sonare  verba  Hugonis.  Ve-  C 
rumtamen  non  est  putandum,  quod  homo 
in  statu  innocentiae  viderit  Deum  imme- 
diate  facie  ad  faciem  :  alias  fuisset  vere 
beatus  et  confirmatus  in.bono.  Quarta  est 
ergo  positio,  quod  cognitio  status  innocen- 
tise  media  fuit  inter  cognitionem  patria?  ac 
hujus  miseria?,  sicut  et  paradisus  inter 
ccelum  et  istam  miseria?  vallem ;  et  sicut 
paradisus  magis  se  tenet  ad  hujus  miseriae 
incolatum,  sic  cognitio  Ada?  propinquior 
fuit  cognitioni  viatorum  quam  compre- 
hensorum.  Quadruplex  quippe  est  modus  D 
cognoscendi  Deum.  Unus  per  fidem,  qui 
est  gratia?  generalis ;  secundus  est  per  con- 
templationem,  qui  est  gratia?  excellentis ; 
tertius  apparitionis,  qui  est  gratiae  speci- 
alis;  quartus  per  apertam  visionem,  qui 
est  gloria?  consummata?.  Primus  modus  et 
ultimus  statui  innoeentiae  non  compete- 
bant  :  non  primus,  propter  aenigmaticam 
obscuritatem,  et  quia  cognitio  fidei  ut 
Rom.x.n.  plurimum,  est  ex  auditu;  nec  ultimus,  ob 
ejus  perfectionem.  Medii  duo  modi  statui 


innocentia?  ac  natura?  lapsa?  conveniunt, 
praesertim  modus  contemplationis,qui  am- 
plius  viguit  ibi,  propter  animae  puritatem 
et  carnis  sensualitatisque  sub  ratione  sub- 
jectionem. 

Praeterea  si  quaeratur,  an  Deus  in  pa- 
tria  conspicietur  per  medium  ;  dicendum, 
quod  triplex  est  medium.  Primum  est  me- 
dium  disponens,  et  ita  videbitur  per  me- 
dium  quod  est  lumen  gloriae.  Secundum 
est  medium  deferens,  quod  nullus  hic  po- 
nit,  quum  Deus  incircumseriptibilis  sit 
ubique.  Tertium  est  medium  deducens  si- 
ve  contemperans,  per  quod  aliqui  dixerunt 
Reatos  Deum  videre,  ne  excellentia  lucis 
immensa?  acies  mentis  eorum  obtundere- 
tur.  Quod  ponere  exstat  erroneum,  quo- 
niam  lux  divina  est  salvativa,  non  corru- 
ptiva  :  idcirco  excellentia  ejus  ibi  non 
obest.sed  confert.  Pax  quoque  et  gaudium, 
et  lux  illa  omnem  superat  sensum.  Idcirco  Phiiipp.n, 
Reati  undique  illis  complentur,  ut  nil  aliud  ' 
quaerant,  imo  absorbeantur  eisdem.  Pro 
certo  ergo  tenendum  est,  quod  Deus  in 
patria  clare  videbitur  in  gloria  atque  sub- 
stantia  sua,  nec  licet  oppositum  opinari. 
Imo  hoc  est  unus  de  decem  articulis  re- 
probatis  ab  universitate  magistrorum  Pa- 
risiensium,  tempore  episcopi  Guillelmi,et 
Odonis  cancellarii,  et  fratris  Alexandri  de 
Hales,  patris  et  magistri  nostri. 

Qui  articuli  ut  evitentur  subscripti  sunt. 
Primus  articulus  est,  quod  divina  essentia 
nec  ab  angelo  nec  ab  honiine  potest  videri. 
Secundus  articulus  est.  quod  licet  divina 
essentia  sit  una  in  Patre  et  Filio  et  Spiritu 
Sancto,  tamen  ut  in  ratione  forma?  est  una 
in  Patre  et  Filio,  et  non  in  Patre  et  Filio 
ac  Spiritu  Sancto,  et  tamen  forma  idem  est 
quod  divina  essentia.  Tertius,  quod  Spiri- 
tus  Sanctus  ut  amor  seu  nexus,  non  pro- 
cedit  a  Filio,  sed  tantum  a  Patre.  Quartus, 
quod  anima?  glorificata?  non  sunt  in  coelo 
empyreo,nec  corpora  glorificata  erunt  ibi, 
sed  solum  in  ccelo  crystallino  seu  aqueo, 
quod  est  supra  firmamentum.  Quintus, 
quod  malus  augelus  in  primo  instanti  suae 
creationis  fuit  malus,  et  nunquam  exsti- 


QU^ST.    III    :    AN  HOMO   IN   STATU    INNOCENTLE   HABUIT   OMNIUM  RERUM   NOTITIAM 


tit  bonus.  Sextus,  quod  angelus  uno  et  eo- 
dem  instanti  potest  esse  in  diversis  locis, 
et  etiam  ubique  si  velit.  Septimus,  quod 
multae  sunt  veritates  aeternas  quae  non 
sunt  Deus.  Octavus,  quod  primum  nunc 
et  passiva  creatio,  non  est  Creator  nec  cre- 
atura.  Nonus,  quod  qui  habet  naturalia 
meliora,  plus  habebit  de  necessitate  de 
gratia  ac  gloria.  Decimus,  quod  malus  an- 
gelus  nunquam  habuit  unde  stare  posset, 
nec  Adam  in  statu  innocentiae.  —  Haec 
Bonaventura. 

In  cujus  verbis  videtur  obscurum,  quod 
ait  Adae  in  statu  innocentiae  non  convenis- 
se  modum  cognoscendi  Deum  per  fidem  : 
cujus  oppositum  est  inductum.  Qualiter 
p.  253B.  vero  viderit  in  aenigmate,  patuit.  Verum- 
tamen  tota  responsio  Bonaventurae  jam  ta- 
cta,  quasi  de  verbo  ad  verbum  sumpta  est 
ex  scripto  Alexandri.  Qui  etiam  Alexander 
sentire  videtur,  quod  cognitio  fidei  non 
competebat  homini  in  statu  innocentiae,eo 
quod  fides  per  aenigma  in  cognitionem 
procedat.  Sed  ut  alibi  dictum  est,  cognitio 
per  fidem,  et  cognitio  per  contemplatio- 
nem,  quae  est  actus  doni  sapientiae,  simul 
stant.  Et  quamvis  in  Adam  non  fuit  fides 
cum  tali  ac  tanta  aenigmatica  cognitione 
sicut  in  nobis,  nihilo  minus  fuit  in  eo  fi- 
des  et  spes. 

Insuper  Durandus  hic  aliqua  scribit,  in 
principali  conclusione  consonans  superius 
introductis  :  Adam,  inquiens,  in  statu  in- 
nocentiae,  quum  esset  viator  sicut  et  nos, 
videbat  Deum  eodem  genere  visionis  quo 
nos,  ex  creaturis  sumens  cognitionem,  sed 
tanto  perfectius  quam  nos,  quanto  perfe- 
ctiorem  habuit  cognitionem  de  creaturis 
quam  nos.  Circa  quod  dico,  quod  cognitio 
creaturarum  fuit  sibi  concreata;  attamen, 
ut  est  dictum,  ex  consideratione  creatura- 
rum  aliquo  modo  profecit.  —  Insuper  di- 
cit  certum,  quod  nulla  spiritualis  substan- 
tia  potest  cognosci  per  speciem,  neque 
Deus  neque  angelus.  Verum  istud  supra 
dist.vu.q.  destructum  est,  et  ostensum  quod  omnis 
5'6'  cognitio  intellectualis  fit  per  aliquam  spe- 

ciem  seu  similitudinem  rei  intellectae,  ex- 


A  sistentem  in  intellectu  intelligentis,  vel 
per  aliquid  habens  se  per  modum  intelli- 
gibilis  formae  ;  imo  et  Deus  adorandus  ac 
supersubljmis,  tam  in  via  quam  in  patria 
videtur  per  speciem  :  in  patria  quidem 
per  speciem  increatam,  quae  est  sua  essen- 
tia,  quae  est  objectum  et  species,  quod  et 
quo,  res  et  ratio,  causa  et  exemplar ;  in 
via  vero  per  speciem  creaturae,  in  quan- 
tum  in  ea  relucet  Creator.  Intelligentia 
quoque  plena  est  intelligibilibus  formis. 


B 


QU.ESTIO    III 


NUnc   perscrutandum,  An  homo  in 
statu  innocentise  habuit  omni- 
um  rerum  notitiam. 

Videtur  quod  non,  quia  ut  dictum  est, 
etiam  in  statu  innocentiae  in  scientia  pro- 

.  fecisset,et  multa  per  experientiam  didicis- 
set.  Quod  autem  ante  jam  scitum  est,  non 
discitur.  —  Item,  si  anima  Adae  fuit  per- 

C  fecta  in  scientiis  a  suae  creationis  exordio, 
frustra  fuisset  corpori  unita  :  quia  ad  hoc 
conjungitur  corpori,  ut  in  eo  scientias  et 
virtutes  adipiscatur.  Nempe  quum  forma 
sit  finis  materiae,  non  conjungitur  ipsi  ma- 
teriae  nisi  principaliter  ob  suum  profe- 
ctum.  —  Ad  haec,  prima  rerum  institutio 
exstitit  naturalis;  sed  naturale  est  homini 
scientiam  paulatim  ministerio  sensuum 
adipisci,  non  subito  per  infusionem  acci- 
pere  :  ergo  et  sic  factum  est  homini  pro- 
toplasto. 

D      In  contrarium  est  quod  Adam  mox  ut 
creatus  est  et  in  paradisum  translatus,  im- 
posuit  nomina  rebus  secundum  proprieta-  Gen. «,  20. 
tes  earum.  In  Ecclesiastico  quoque  scri- 
ptum  est  :  Creavit  illis  scientiam  spiritus,  JSccii.xvn, 
sensu  implevit  cor  illorum.  a' 

Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Homo 
primus  ab  exordio  suae  conditionis  habuit 
scientiae  complementum,  secundum  Hugo- 
nem  et  Magistrum  Sententiarum.  Et  hoc 
homini  conveniebat  tum  per  comparatio- 


256 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXIII  \   QUJEST.    III 


nem  sui  ad  suum  principium  producti-  A 
vum  ab  ipso  colendum,  tum  per  com- 
parationem  ad  genus  humanum  ab  ipso 
propagandum,tum  per  comparationem  ejus 
ad  animalia  ab  ipso  gubernanda.  Quantum 
ad  primum,  id  decuit  :  quia  quum  Deus 
cetera  opera  sua  fecit  perfecta,  juxta  il- 
.Oeut.xxxii,  lud,  Dei  perfecta  sunt  opera;  quanto  ma- 
4'  gis  decuit  Deum,  illum  in  scientia  rerum 

ad  ipsum  pertinentium  facere  perfectum, 
quem  instituit  esse  debere  principium  to- 
tius  generis  sui,  et  qui  quodammodo  finis 
est  ceterorum  ?  Quumque  factus  fuerit  ad  B 
Deum  colendum,  debuit  scire  leges  di- 
vinas,  secundum  quarum  observationem 
posset  Deo  placere  atque  in  via  morum 
virtuose  incedere.  Similiter  quoad  secun- 
dum,  quoniam  factus  fuit  ut  principium 
totius  sua?  posteritatis,  oportuit  eum  scire 
qualiter  suam  domum  et  prolem  instrue- 
ret,  sedificaret,  pra?iret  ac  regeret.  Quoad 
tertium  quoque,  non  decuit  ut  Deus  cun- 
cta  homini  inferiora  traderet  ad  regendum 
ut  ei  obedirent,  ac  nominandum,  nisi  eo- 
rumdem  sufficientem  notitiam  contulisset  C 
homini  ipsi.  Idem  probatur  ex  parte  status 
primi,  quia  quum  homo  in  statu  illo  de- 
beret  esse  perfectus  et  rectus  in  actibus 
affectus,  ne  deviaret  debuit  esse  perfectus 
in  actibus  intellectus. 

Verumtamen  proficere  potuit.  Profectus 
quippe  scientia?  triplici  potest  via  consi- 
derari  :  primo,  ex  parte  scibilium  ;  se- 
cundo,  ex  parte  majoris  habilitatis  ad 
intelligendum;  tertio,  ex  parte  modorum 
sciendi.  Quantum  ad  primum,  sciendum 
quod  quaedam  fiunt  cursu  naturali,  qua?-  D 
dam  supernaturali,  quoedam  autem  volun- 
tario.  In  eorum  ergo  notitia  qua?  naturali- 
ter  fiunt,  non  profecisset  homo  per  novi 
habitus  acquisitionem,quia  secundum  Hu- 
•Augusti-  gonem*  et  Magistrum,  accepit  a  Creatore 
num  scientiam  omnium  generum  rerum.  Pro- 

fecisset  tamen  in  modo  sciendi,  quia  quod 
scivit  ex  infusione  simplici  cognitione, 
agnovisset  et  propria  experientia  ac  magis 
in  particulari  :  et  quod  scivit  intellectua- 
liter,  novisset  et  sensibiliter.  Insuper  ex 


assuefactione  atque  frequentia  consideran- 
di,  profecisset  quoad  majorem  habilita- 
tionem  sciendi  et  judicandi  de  rebus  : 
quamvis  enim  non  habuisset  tarditatem 
hebetudinis  ex  aggravatione  corruptelaque 
corporis  sequentem  culpam  transgressio- 
nis,  habuisset  tamen  velocitatem  tardio- 
rem  seu  minorem  propter  animalis  corpo- 
ris  vegetabilitatem.  In  cognitione  demum 
eorum  qua?  supernaturaliter  aut  volunta- 
rie  fiunt,  simpliciter  profecisset  :  imo  ad 
talia  cognoscenda  indiguit  illustratione  su- 
perna,  et  ad  cognoscendum  secreta  alte- 
rius  indiguisset  detectione  ipsius.  Nec  ta- 
lis  profectus  statui  innocentiae  derogabat, 
quum  et  angeli  sancti  in  talium  cognitione 
proficiant. 

Sed  circa  hoc  qua?ri  potest,  an  in  tali 
statu  decipi  potuisset.  Videtur  quod  imo, 
quoniam  teste  Apostolo,  mulier  seducta  iTim.u.u. 
fuit  ;  vir  quoque  pulavit  veniale  quod  fuit 
mortale,  ut  dictum  est,  et  in  hoc  judicavit  cf.p.i::x\ 
erronee.  Ad  hoc  quidam  respondent  per  clc" 
dislinctionem.  Nam  qua?dam  sunt  proprie 
scibilia,  tit  objecta  scientia?;  qua?dam  opi- 
nabilia,  ut  sunt  mentis  secreta,  futura 
conlingentia,  atque  fortuita  ac  mere  vo- 
luntaria  :  qua?  non  certitudinaliter,  sed 
conjecturaliter  agnoscuntur.  In  scibilibus 
Adam  falli  nequivit,  eo  quod  talium  cer- 
tam  haberet  scientiam  sibi  connatam.  In 
opinabilibus  vero  contingit  falli  duplici- 
ter  :  primo,  falsis  firmiter  adha?rendo,  et 
talis  adha?sio  error  est,  nec  in  statu  in- 
nocentia?  habuit  locum  ;  secundo,  quali- 
tercumque  a?stimando,  qua?  a?stimatio  est 
opinio  falsa  sine  pleno  consensu,  et  ha?c 
potuit  esse  in  Adam  in  primo  statu  abs- 
que  ipsius  pra?via  culpa  et  poena,  pra?ser- 
tim  quum  ex  hujusmodi  a?stimatione  non 
incideret  culpam,  neque  incurreret  dam- 
num.  Et  per  hanc  distinctionem  solveren- 
tur  hinc  inde  auctoritates  diversa\  qua? 
videntur  invicem  repugnare,  aliudve  pra?- 
tendere. 

Verum  quoniam  ista  responsio  non  ple- 
ne  satisfacit  rationi,  nec  concordat  sen- 
tentia?  Augustini,  ideo  alii  dicunt  :  Quum 


AN   HOMO    IN   STATU    INNOCENTIiE   HABUIT   OMNIUM   RERUM   NOTITIAM 


257 


secundum  Augustinum  in  Enchiridio,  non 
aliud  sit  errare,  quam  verum  falsum  pu- 
tare,  aut  certum  pro  incerto  tenere  (quod 
ad  hujus  vitse  spectat  miseriam),  constat 
quod  Augustinus  generaliter  vocat  erro- 
rem  omnem  deceptionem,  et  illum  nomi- 
nat  indecorum.  Deceptio  quoque  ultra  ne- 
scientiam  addit  judicii  obliquationem,quae 
in  Adam  in  statu  innocentiae  non  fuisset, 
sicut  nec  passio  corporalis.Quemadmodum 
enim  dupliciter  accidit  aliquem  leedi  aut 
pati,  videlicet,  ab  intrinseca  causa,  et  a 
causa  extrinseca  (ut  expressum  est  supra), 
et  nullo  horum  modorum  fuisset  homo  in 
statu  innocentiae  passus,  quoniam  virtus 
animae  regitiva  perfecte  corpori  praeside- 
bat,  illudque  ab  extrinseca  passione  prae- 
servabat ;  ita  dupliciter  potest  quis  decipi : 
primo  a  causa  intrinseca,ipso  paralogizante 
se  ipsum ;  secundo  a  causa  extrinseca,  alio 
ipsum  circumveniente.  Et  neutro  modo 
tunc  accidisset,  quia  judicium  rationis  in 
omnibus  praesidebat  perfecte  inferioribus 
viribus,  quamdiu  culpa  non  adfuit;  et  si 
quis  ab  extra  fallaciter  persuaderet,  divina 
inspiratio  seu  angelica  illustratio  obviaret. 
Aliqui  tamen  oppositum  sentiunt,  sed  prae- 
dicta  responsio  consonat  Augustino.  Non 
poterat  etiam  in  statu  innocentiae  inesse 
homini  somnium  ex  perpessione  phanta- 
siarum  aut  illusione  hostili.  Haec  Alexan- 
der.  —  Idem  Bonaventura,  cujus  responsio 
ex  Alexandro  est  sumpta. 

At  vero  Thomas  :  Illam  (inquit)  scien- 
tiam  oportet  nos  attribuere  homini  primo 
in  statu  innocentiae,  sine  qua  imperfectus 
fuisset,  et  amplius  nihil.  Tunc  autem  sci- 
entia  alicujus  dicitur  imperfecta,  quando 
ignorat  aliquid  pertinentium  ad  se  :  hinc 
nulla  notitia  eorum  quae  ad  hominem  per- 
tinebant,  primo  homini  in  statu  innocen- 
tiae  defuisset.  Pertinebat  autem  ad  ipsum 
dispositio  sui  ipsius  in  actibus  propriis  : 
hinc  habuisse  asseritur  perfectam  eorum 
cognitionem  quae  ab  ipso  agenda  erant 
aut  vitanda.  Ad  ipsum  quoque  pertinebant 
aliae  creaturte,  in  quantum  factae  fuerunt 
propter  ipsum  ut  regerentur  ab  ipso  :  id- 

T.  22. 


A  eo  tantum  de  unaquaque  re  cognoscebat, 
quantum  ad  usum  hominis  pertinebat.Nec 
oportet  plus  cognitionis  sibi  pro  illo  ad- 
scribere  statu.  Hanc  demum  cognitionem 
aliter  habuit  Adam,  aliter  posteri  ejus  ad 
eam  venissent  :  quia  natura,  ut  ait  Boe- 
tius,  a  perfectis  sumit  exordium,  et  Dei  Deut.xxxu, 
perfecta  sunt  opera.  Ideo  Adam  tanquam  4' 
principium  totius  humani  generis,  omnem 
perfectionem  humanae  naturae  competen- 
tem  in  primordio  sui  accepit,  sicut  secun- 
dum   corpus,  ita   secundum   animam,  ut 

B  esset  potens  ad  propagandum  alios  corpo- 
raliter,  atque  ad  instruendum  intellectua- 
liter.  Filii  vero  ejus  quia  cum  originali 
justitia  nati  fuissent,  quae  sine  prudentia 
esse  nequit,  sicut  nec  aliqua  virtus,  ut  se- 
xto  dicitur  Ethicorum,  statim  quum  nati 
fuissent,  habitum  habuissent  cognitionis 
illius  per  quam  eligere  potuissent  quid 
agere,  quid  vitare  deberent,  quamvis  for- 
san  usus  rationis  in  ipsis  impeditus  fuis- 
set  propter  organorum  indispositionem,se- 
cundum  unam  opinionem.  Habitum  autem 

C  cognitionis  aliarum  rerum  in  sua  nati- 
vitate  non  habuissent  de  necessitate,  sed 
per  inventionem  et  doctrinam,  ut  simul 
cum  corporis  incremento  compleretur  co- 
gnitionis  perfectio.  Nam  et  Philosophus 
sexto  loquitur  Ethicorum,  quod  prudentia 
atque  hujusmodi  habitus  ad  rerum  a  no- 
bis  agendarum  cognitionem  spectantes, 
sunt  nobis  plus  naturales  quam  aliarum 
scientia  rerum.  Aliqui  vero  dicunt,  quod 
etiam  habitus  cognitionis  omnium  rerum 
accepissent  mox  nati  :  quod  necessarium 

D  non  videtur,  nec  quantum  ad  integritatem 
naturae,  nec  quantum  ad  originalem  ju- 
stitiam. 

Insuper,  quia  perfectio  totius  hominis 
primi  pendebat  ex  perfectione  superioris 
potentiae  suae,  qua  Deo  inhaesit,  ideo  illa 
durante,  nec  defectus  in  corpore,  neque 
deceptio  in  anima  ejus  potuit  esse.  Unde, 
sicut  juxta  praehabita,  Adam  in  statu  illo  p.  ioob'. 
poterat  mori,  videlicet  si  prius  peccasset, 
et  tamen  fuit  quodammodo  immortalis, 
quia  potentia  moriendi  non  exisset  in  ac- 

17 


258 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXIV 


tum  nisi  pra?cedente  peccato  :  sic  in  statu 
innocentia?,  poterat  decipi  si  prius  pecca- 
ret,  non  aliter.  Hinc  Eva?  seductio  est  se- 
cuta  elationem  ipsius,  quam  ex  verbis 
concepit  serpentis.  Cousimiliter  fuit  de 
p.229Cets.  Adam,  ut  patuit.  Eva  quoque  credidit  ser- 
pentem  usum  loquendi  accepisse  divini- 
tus,  non  conditione  sua?  natura?,  sed  per 
spiritualis  ministerium  ereatura?;nec  con- 
tulit  an  hoc  fieret  virtute  angeli  boni  aut 
mali,  et  an  Deo  jubente  vel  permittenle. 
—  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

In  prima  etiam  parte,  qua?stione  nona- 
art.  3.  gesima  quarla  :  Naturali  (ait)  ordine  per- 
fectum  prsecedit  imperfectum,  quemad- 
modum  actus  potentiam  :  quod  enim  in 
potentia  est,  non  reducitur  ad  actum  nisi 
per  ens  in  actu.  Quumque  res  primo  a 
Deo  sint  instituta?,  non  solum  ut  essent 
in  se,  sed  ut  aliorum  quoque  essent  prin- 
cipia,  idcirco  produeta?  sunt  in  statu  per- 
fecto,  in  quo  possent  producere  alia.  Ho- 
mo  autem  polest  esse  aliorum  principium 
non  solum  per  corporalem  generationem, 
sed  etiam  per  instructionem  et  guberna- 
tionem.  Hinc  primus  homo  a  sui  exordio 
accepit  a  Deo  universorum  scientiam,  in 
quibus  homines  nati  sunt  informari  :  et 
ha?c  sunt  omnia  qua?  in  primis  principiis 
per  se  notis  virtualiter  continentur,  qua? 
homines  naturaliter  valent  cognoscere.  Ad 
gubernationem  vero  propria?  vita?  ac  alio- 
rum  non  sufficit  cognitio  naturaliter  sci- 


A  dem.  Hinc  de  talibus  tantam  primus  homo 
accepit  cognitionem,  quanta  sibi  pro  statu 
illo  necessaria  fuit  ad  suam  ac  aliorum 
directionem.  Cetera  qua?  nec  naturali  stu- 
dio  cognoscuntur,  nec  requiruntur  ad  gu- 
bernationem  vitae  humana?,  primus  homo 
non  novit  :  ut  sunt  aliorum  cogitationes, 
contingentia  quoque  futura,  et  singularia 
multa.  Habuitque  illam  scientiam  per  spe- 
cies  infusas  seu  concreatas.  Nec  ideo  illa 
scientia  fuit  alterius  rationis  quam  nostra 
scientia. 

B  Porro  de  deceptione  quidam  dixerunt,  art.  4. 
quod  primus  homo  decipi  nequivit  quan- 
tum  ad  ea  qua?  scivit,  sed  bene  quantum 
ad  alia, deceptione  large  accepta(ut  dictum  cy.p.25cB'. 
est)  :  quoniam  talis  deceptio  nec  noxia 
fuit,  neque  culpabilis.  Sed  hoc  integritati 
primi  status  non  convenit,  quum  verum 
sit  perfectio  intellectus  :  ideo  falsitas  ei 
disconvenit.  Verum  sicut  in  corpore  Ada? 
potuit  esse  carentia  alicujus  perfectionis, 
videlicet  claritatis,  non  tamen  aliquod  ma- 
lum  ;  ita  in  anima  ejus  potuit  esse  nesci- 

C  enlia  qua?dam,  non  tamen  a?stimatio  falsi. 
—  Ilfec  Thomas  in  Summa. 

Postremo  quidam  hic  sciscitantur,  an 
Adam  fuit  pra?scius  sui  casus.  Ad  quod 
respondendum  est  eo  modo  quo  supra  ad 
similem  responsum  est  qua?stionem,  ut- 
pote  istam  :  Utrum  angeli  fuerunt  pra?scii  aist.iv,q.3. 
sua?  ruina?.  Et  dato  quod  Adam  in  raptu 
cognoverit   Deum    incarnandum,   non    ta- 


bilium,sed  requiritur  etiam  supernaturalis 
quorumdam  cognitio,  quia  ad  supernatu- 
ralem  beatitudinem  vita  ordinatur  huma- 
na ;  talium  autem  cognitio  spectat  ad  fi-  D  ipsius. 


men  sequitur  quod  suum  prsescierit  ca- 
sum,  quia  revelari  ei  poterat  mysterium 
illud  dignissimum  sine  revelatione  causa? 


DISTINCTIO  XXIV 


Hogo.Sum- 
nia    Sent. 
tract.iii,c.7. 


A.  De  gratia  hominis  et  de  potentia  ante  casum. 

yUNG  diligenter  investigari  oportet,  quam  gratiam  vel  potentiam   habuerit 
homo  ante  casum,  et  utrum  per  eam  potuerit  stare,  vel  non.  Sciendum  est 
ergo  quod  homini  in  creatione,  sicut  de   angelis  diximus,  datum   est  per 
gratiam  auxilium,  et  collata  est  potentia  per  quam  poterat  stare,  id  est  non  declinare 


N 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —  DIST.    XXIV  259 

ab  eo  quod  acceperat;  sed  non  poterat  proficere  in  tantum,ut  per  gratiam  creationis 

sine  alia  mereri  salutem  valeret.  Poterat  quidem  per  illud  auxilium  gratiae  creationis 

resistere  malo,  sed  non  perficere  bonum.  Poterat  tamen  per  illud  bene  vivere  quo- 

dammodo,  quia  poterat  vivere  sine  peccato  ;  sed  non  poterat  sine  alio  gratise  adju- 

torio   spiritualiter  vivere,   quo  vitam   mereretur   teternam.   Unde   Augustinus   in  Aug.EncM- 

Enchiridio  :  Sic  factus  est  homo  rectus,  ut  et  manere  in  ea  rectitudine  posset,  non 

sine  divino  adjutorio,  et  suo  fieri  perversus  arbitrio  ;  utrumlibet  horum  elegisset, 

Dei  voluntas  fieret  vel  ab  illo,  vel  de  illo.  Et  quia  suam  maluit  facere  voluntatem 

quam  Dei,  de  illo   facta  est  voluntas  Dei.  Item  in   eodem  :  Sic  hominem  prius  iwd.c.ios. 

oportebat  fieri,  ut  et  bene  posset  velle  et  male  :  nec  frustra,  si  bene  ;  nec  impune, 

si  male.  Idem  quoque  in  libro  de  Correptione  et  gratia  ait  :  Si  hoc  adjutorium  vel    idem,  de 

Corrept.  n. 

angelo  vel  homini,  quum  primum  facti  sunt,  defuisset :  quoniam  non  talis  natura  32. 
facta  erat  ut  sine  divino  auxilio  posset  manere  si  vellet,  non  utique  sua  culpa 
cecidisset :  defuisset  quippe  adjutorium,  sine  quo  manere  non  posset.  Idem  :  Dederat    ibidem. 
Deus  homini  bonam  voluntatem  :  in  illa  quippe  eum  fecerat  rectum ;  dederat  adju- 
torium,  sine  quo  non  posset  in  ea  manere  si  vellet,  et  per  quod  posset.  Ut  autem 
hoc  vellet,  in  ejus  dimisit  arbitrio.  In  eodem  :  Acceperat  posse  si  vellet,  sed  non    iwdem. 
habuit  velle  quo  posset  :  nam  si  habuisset,  perseverasset.  His  testimoniis  evidenter 
monstratur,  quod  homo  rectitudinem  et  bonam  voluntatem  in  creatione  accepit, 
atque  auxilium  quo  stare  poterat  :  alioqui  non  sua  culpa  videretur  cecidisse. 

B.  Qualis  fuerit  illa  rectitudo  et  bonitas  voluntatis,  in  qua  creatus  est. 

Sed  quomodo  rectam  et  bonam  voluntatem  habuit  homo,  si  per  eam  nec  mereri 
vitam  valuit,  nec  in  ea  stare  voluit  ?  Quia  nec  aliquid  mali  ea  tunc  volebat,  et  ad 
tempus  stare  voluit,  sed  non  perseveranter :  et  ideo  recta  et  bona  fuit  tunc  voluntas 
hominis. 

C.  Oppositio  contra  illud  quod  dictum  est,  hominem  non  potuisse  proficere. 

Ad  hoc  autem  quod  diximus,  hominem  non  potuisse  proficere  vel  mereri  per  Hugo,Sum- 
gratiam  creationis,  solet  opponi  sic.  Per  illud  auxilium  gratise  creationis  potuit  ™Mt.™c.7. 
stare  in  bono  quod  acceperat  :  potuit  ergo  resistere  tentationi.  Sed  resistere  tenta- 
tionibus  atque  suggestionibus  malis,  meritum  est  ac  bonum  remunerabile ;  omne 
autem  bonum  meritum  profectus  est  :  per  gratiam  ergo  creationis  proficere  potuit 
sine  adjectione  alterius  gratise.  —  Ad  quod  dicimus,  quia  resistere  malo  et  non  con- 
sentire  tentationi,  non  fecisset  illi  meritum,  etsi  non  consensisset  :  quia  nihil  in  eo 
erat  quod  ad  malum  impelleret ;  sicut  angelis  qui  non  ceciderunt,  non  fuit  meritum 
quod  steterunt,  id  est,  quod  non  corruerunt.  Nobis  autem  meritum  est  aliquando, 
si  malum  non  facimus,  sed  resistimus  :  ibi  dumtaxat  ubi  causa  subest  quse  nos  id 
facere  movet,  quia  ex  peccati  corruptela  proni  sunt  ad  lapsum  gressus  nostri.  Ubi 


260  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —  DIST.   XXIV 

autem  non  intervenit  causa  nos  ad  malum  impellens,  non  meremur,  si  ab  eo 
declinamus.  Declinare  enim  a  malo,  semper  vitat  pcenam,  sed  non  semper  meretur 
palmam. 

D.  De  adjutorio  homini  in  creatione  dato,  quo  stare  poterat. 

Hic  considerandum  est,  quod  fuerit  illud  adjutorium  homini  datum  in  crea- 
tione,  quo  poterat  manere  si  vellet.  Illud  utique  fuit  libertas  arbitrii  ab  omni  labe 
et  corrupteia  immunis,  atque  voluntatis  rectitudo,  et  omnium  naturalium  potentia- 
rum  animae  sinceritas  atque  vivacitas. 

E.  De  libero  arbitrio. 

iiugo,sum-  Liberum  vero  arbitrium  est  facultas  rationis  et  voluntatis,  qua  bonum  eligitur 
™act.m'c!'8.  gratia  adsistente,  vel  malum  eadem  desistente.  Et  dicitur  liberum,  quantum  ad 
voluntatem,  qu?e  ad  utrumlibet  flecti  potest ;  arbitrium  vero,  quantum  ad  rationem, 
cujus  est  facultas  vel  potentia  illa,  cujus  etiam  est  discernere  inter  bonum  et  ma- 
lum ;  et  aliquando  quidem,  discretionem  habens  boni  et  mali,  quod  malum  est 
eligit,  aliquando  vero  quod  bonum  est.  Sed  quod  bonum  est,  nisi  gratia  adjuta  non 
eligit,  malum  vero  per  se  eligit.  Est  enim  in  anima  rationali  voluntas  naluralis,  qua 
naturaliter  vult  bonum.  licet  tenuiter  et  exiliter  nisi  gratia  juvet  :  quag  adveniens, 
juvat  eam  et  erigit,  ut  efhcaciter  velit  bonum.  Per  se  autem  potest  velle  malum 
efficaciter.  Illa  ergo  rationalis  animse  potentia  qua  bonum  vel  malum  potest  velle, 
utrumque  discernens,  liberum  arbitrium  nuncupatur  :  quod  bruta  animalia  non 
habent,  quia  ratione  carent ;  habent  tamen  sensum  et  appetitum  sensualitatis. 

F.  De  sensualitate. 

idem  dcSa-        Est  enim  sensualitas  quasdam  vis  anima?  inferior,  ex  qua  est  motus  qui  inten- 

"v™  c'bi3'  ditur  in  corporis  sensus,  atque  appetitus  rerum  ad  corpus  pertinentium.  Ratio  vero 

vis  animse  est  superior,  quse  (ut  ita  dicamus)  duas  habet  partes  vel  differentias, 

superiorem  et  inferiorem.  Secundum  superiorem,  supernis  conspiciendis  vel  consu- 

lendis  intendit;  secundum  inferiorem,  ad  temporalium  dispositionem  prospicit.  Quid- 

quid  ergo  in  anima  nostra  nobis  considerantibus  occurrit  quod  non  sit  commune 

cum  bestiis,  ad  rationem  pertinet ;  quod  autem  in  ea  reperis  commune  cum  belluis, 

ad  sensualitatem  pertinet.  Et  ubi  nobis  gradatim  in  consideratione  partium  anirnse 

progredientibus,  primum  aliquid  occurrit  quod  non  est  commune  cum  bestiis,  ibi 

incipit  ratio.  Hoc  autem  Augustinus  docet  duodecimo  libro  de  Trinitate,  ita  dicens  : 

Aug.de Tn-  Videamus  ubi  sit  quasi  quoddam  hominis  exterioris  interiorisque  confinium.  Quid- 

"u.W  '  quid  enim  habemus  in  animo  commune  cum  pecore,  recte  dicitur  ad   exteriorem 

hominem  pertinere.  Non  enim  solum  corpus  homo  exterior  putabitur,  sed  adjuncta 


LIBER   II    SENTENTIARUJI.   —   DIST.   XXIV  261 

quadam  vita  sua,  qua  compages  corporis  et  omnes  sensus  vigent,  quibus  instructus 

est  ad  exteriora  sentienda.  Ascendentibus  ergo  introrsum  quibusdam  gradibus  con-  Aug.dcTri- 

•  -i  •  ■    «i  •     n'tale,  lib. 

sideratioms  per  animse  partes  ubi  mcipit  ahquid  occurrere  quod  non  sit  nobis  Xn,n.  13. 
commune  cum  bestiis,  ibi  incipit  ratio  ubi  homo  interior  jam  possit  agnosci.  Ra-  iwd.  n.  12. 
tionis  autem  pars  superior  aeternis  rationibus  conspiciendis  vel  consulendis  adhee- 
rescit,  portio  inferior  ad  temporalia  gubernanda  deflectitur.  Et  illa  rationis  intentio  ibid.  n.  22. 
qua  contemplamur  asterna,  sapientiae  deputatur;  illa  vero  qua  bene  utimur  rebus 
temporalibus,  scientiae  deputatur.  Quum  vero  disserimus  de  natura  mentis  humanae,  iwd.  n.  i. 
de  una  quadam  re  disserimus ;  nec  eam  in  hsec  duo  quae  commemoravimus,  nisi 
per  officia  geminamus.  Carnalis  autem  vel  sensualis  animse  motus,  qui  in  corporis  iwd.  n.  17. 
sensus  intenditur,"  nobis  pecoribusque  communis  est  :  qui  seclusus  est  a  ratione 
sapientiae,  rationi  autem  scientiae  vicinus  est. 

G.  Quod  talis  est  ordo  j>eccandi  vel  cadendi  in  nobis, 
qualis  fuit  in  primis  liominibus. 

Illud  quoque  prastermittendum  non  est,  quod  talis  nunc  in  uno  homine  tenta- 
tionis  est  ordo  et  progressio,  qualis  tunc  in  primis  praecessit  parentibus.  Ut  enim 
tunc  serpens  malum  suasit  mulieri,  ipsaque  consensit,  deinde  viro  suo  dedit,  sicque 
consummatum  est  peccatum ;  ita  et  nunc  in  nobis  pro  serpente  est  sensualis  motus 
animae,  pro  muliere  inferior  portio  rationis,  pro  viro  superior  rationis  portio.  Et  hic  ibid.n.  12. 
est  vir,  qui  secundum  Apostolum,  dicitur  imago  et  gloria  Dei;  et  illa  est  mulier,  \cor.  x.,7. 
quse  secundum  eumdem,  dicitur  gloria  viri.  Atque  inter  hunc  virum  et  hanc  mulie- 
rem  est  velut  quoddam  spirituale  conjugium  naturalisque  contractus,  quo  superior 
rationis  portio  quasi  vir  debet  prseesse  et  dominari,  inferior  vero  quasi  mulier  debet 
subesse  et  obedire.  Ideo  vir,  secundum  Apostolum,  non  debet  habere  velamen,  sed  md.i,G. 
mulier.  Et  sicut  in  cunctis  animantibus  non  est  repertum  homini  adjutorium  simile  Gen. «,  20. 
sibi,  sed  de  illo  sumptum  quod  ei  formaretur  in  conjugium;  ita  et  in  partibus 
animae  quas  cum  pecoribus  habemus  communes,  nullum  menti  nostrse  simile  est 
adjutorium:  Unde  Augustinus  in  eodem  :  Illud  nostrum  quod  in  actione  tempora-  Aug.op.cit. 
lium  tractandorum  ita  versatur  ut  non  sit  in  nobis  commune  cum  pecore,  rationale 
est  quidem,  sed  ex  illa  rationali  mente  qua  subhaeremus  intelligibili  et  incommu- 
tabili  veritati  tanquam  ductum,et  inferioribus  tractandis  gubernandisque  deputatum 
est.  Sicut  enim  in  omnibus  pecoribus  non  est  inventum  viro  adjutorium  simile  sibi, 
nisi  de  illo  detractum  in  conjugium  formaretur ;  ita  menti  nostrae,  qua  supernam 
consulimus  veritatem.  nullum  est  ad  usum  rerum  temporalium,  quantum  naturae 
hominis  satis  est,  simile  adjutorium  ex  animse  partibus  quas  communes  cum  peco- 
ribus  liabemus.  Ideoque  rationale  nostrum,  non  ad  unitatis  divortium  separatum,  sed 
in  auxilium  societatis  quasi  derivatum,  in  suo  dispertitur  officio.  Et  sicut  una  caro 
est  duorum  in  masculo  et  in  femina,  sic   intellectum  nostrum  et  actionem,  sive 
rationem  et  appetitum  rationalem,  vel  si  aliquo  modo  significantius  dici  possunt, 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXIV 

cen.  .i,  24.  una  mentis  natura  complectitur,  ut  sicut  de  illis  dictum  est,  Erunt  duo  in  carne 
una,  sic  et  de  his  dici  possit,  Duo  in  mente  una.  Ecce  ex  his  aperte  intelligi  potest 
qualiter  in  anima  hominis  exsistat  imago  illius  conjugii,  et  qualiter  in  singulis 
nostrum  spiritualiter  sint  illa  tria,  scilicet  vir,  mulier,  serpens. 

H.  Qualiter  per  illa  tria  in  nobis  consummetur  tentatio. 

Nunc  superest  ostendere  quomodo  per  haec  tria  in  nobis  consummetur  pecca- 
tum  :  ubi  agnosci  poterit,  si  diligenter  intendatur,  quid  sit  in  anima  mortale  vel 
veniale  peccatum.  Ut  enim  ibi  serpens  suasit  mulieri,  et  mulier  viro,  ita  et  in  nobis 
sensualis  motus,  quum  illecebram  peccati  conceperit,  quasi  serpens  suggerit  mulieri, 
scilicet  inferiori  parti  rationis,  id  est  rationi  scientias  :  qua?  si  consenserit  illecebrae, 
mulier  edit  cibum  vetitum.  Post  de  eodem  dat  viro,  quum  superiori  parti  rationis,  id 
est  rationi  sapientiae,  eamdem  illecebram  suggerit  :  qute  si  consentit,  tunc  vir  etiam 
cum  femina  cibum  vetitum  gustat.  Si  ergo  in  motu  sensuali  tantum  peccati  ille- 
cebra  teneatur,  veniale  ac  levissimum  est  peccatum.  Si  vero  inferior  pars  rationis 
consenserit,  ita  ut  sola  cogitationis  delectatione  sine  voluntate  perficiendi  teneatur, 
mulier  sola  manducavit,  non  vir,  cujus  auctoritate  cohibetur  voluntas,  ne  ad  opus 
usque  perveniat.  Si  vero  adsit  plena  voluntas  perficiendi,  ut  si  adsit  facultas.  ad 
effectum  perducatur.  vir  quoque  manducat,  quia  superior  pars  rationis  illecebrae 
consensit ;  et  tunc  est  damnabile  et  grave  peccatum.  —  Quando  autem  mulier  sine 
viro  gustat,  aliquando  est  mortale  aliquando  veniale  peccatum.  Ut  enim  dictum 
est,  tunc  mulier  sine  viro  gustat,  quum  ita  delectatione  cogitationis  peccatum 
tenetur,  ut  faciendum  non  decernatur ;  vel  quum  quidam  terminus  et  mensura 
peccato  adhibetur  a  viro,  ut  non  liceat  mulieri  effrenata  libertate  in  peccatum 
progredi.  Si  ergo  peccatum  non  diu  teneatur  delectatione  cogitationis,  sed  statim  ut 
mulierem  tetigit,  viri  auctoritate  repellatur,  veniale  est.  Si  vero  diu  in  delectatione 
cogitationis  teneatur,  etsi  voluntas  perficiendi  desit,  mortale  est,  et  pro  ea  damna- 
bitur  simul  vir  et  mulier,  id  est  totus  homo  :  quia  et  tunc  vir  non  sicut  debuit 
mulierem  cohibuit,  unde  potest  dici  consensisse. 

I.  Repetitio  summam  perstringens. 

Itaque,  ut  breviter  summam  perstringam,  quando  peccatum  ita  in  anima  conci- 
pitur  ut  illud  facere  disponat  vel  etiam  perficiat,  aliud  frequenter,  aliud  semel,  vel 
etiam  quando  delectatione  cogitationis  diu  tenetur,  mortale  est.  Quum  vero  in 
sensuali  motu  tantum  est,  ut  praediximus,  tunc  levissimum  est,  quia  ratio  tunc  non 
delectatur.  Ideo  autem  supra  dixi,  aliud  frequenter,  aliud  semel :  quia  ut  quibusdam 
placet,  quaedam  sunt  quse  si  tantum  semel  fiant  vel  facienda  disponantur,  dam- 
nant ;  quaedam  vero  non,  nisi  saspius  fiant  vel  facienda  deceriiantur,  ut  de  otioso 
verbo  et  hujusmodi. 


LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXIV  263 

Ha?c  autem  Augustinus  in  duodecimo  libro  de  Trinitate   tradit  ita  :  Sicut  in  Aug.de Tri- 

0  nitate,  lib. 

illo  conjugio  primorum  hominum  serpens  manducandum  persuasit,  mulier  autem  m,  n.  27. 
non  manducavit  sola,  sed  viro  suo  dedit,  et  simul  manducaverunt ;  ita  et  in  quo- 
dam  secreto  conjugio,  quod  in  uno  homine  geritur  et  dignoscitur,  quum  rationi 
scientias,  quse  in  rebus  temporalibus  agendis  ratiocinandi  vivacitate  versatur,  ani- 
malis  sensus  ingerit  quamdam  illecebram,  tunc  velut  serpens  alloquitur  feminam. 
Huic  autem  illecebra  consentire,  de  ligno  vetito  est  edere.  Sed  iste  consensus  si 
sola  cogitationis  delectatione  contentus  est,  superiori  vero  auctoritate  ita  retinentur 
membra  ut  non  exhibeantur  arma  iniquitatis  peccato,  sic  habendum  aestimo  velut  i?om.vi,i3. 
si  lignum  vetitum  mulier  sola  comederit.  Si  autem  in  consensu  illo  ita  decernitur 
quodque  peccatum,  ut  si  sit  potestas,  etiam  opere  impleatur,  intelligenda  est  mulier 
dedisse  viro  suo  simul  edendum  illicitum  cibum.  Neque  enim  potest  peccatum  non 
solum  cogitandum  suaviter,  verum  etiam  perpetrandum  efficaciter  mente  decerni, 
nisi  et  illa  mentis  intentio,  penes  quam  summa  potestas  est  membra  in  opus  mo- 
vendi  vel  ab  opere  cohibendi,  malse  actioni  cedat.  Nec  sane  quum  sola  cogitatione  Aug.op.cH. 

n.  18. 

mens  oblectatur  illicitis,  non  quidem  decernens  esse   facienda,  tenens  tamen  et 

volvens  libenter  quas  statim  ut  attigerunt  animum,  respui  debuerunt,  negandum  est 

esse  peccatum,  sed  longe  minus  quam  si  et  opere  statuatur  implendum.  Et  ideo 

de   talibus  quoque  cogitationibus  venia  petenda  est,  pectusque  percutiendum  et 

dicendum  :  Dimitte  nobis  debita  nostra,  sicut  et  nos  dimittimus  debitoribus  nostris.   Matth.yt, 

12. 
Neque  enim,  sicut  in  illis  duobus  primis  hominibus  personam  suam  quisque  por- 

tabat,  et  ideo  si  sola  mulier  cibum  edisset  illicitum,  sola  utique  mortis  supplicio 

plecteretur ;  ita  dici  potest  in  homine  uno,   si  delectationibus   illicitis,   a  quibus 

continuo  se  deberet  avertere,  cogitatio  libenter  sola  pascatur,  nec  facienda  decer- 

nantur  mala,  sed  tantum  suaviter  in  recordatione  teneantur,  quasi  mulierem  sine 

viro  posse  damnari.  Absit  hoc  credere.  Hic  quippe  una  persona  est,  unus  homo  est, 

totusque  damnabitur,  nisi  hsec  quse  sine  voluntate  operandi,  sed  tamen  cum  voluntate 

animum  talibus  oblectandi,  solius  cogitationis  sentiuntur  esse  peccata,  per  Media- 

toris  gratiam  remittantur.  —  Idem  quoque  in  libro  contra  Manichasos  de  hoc  eodem  Aug.de Ge- 

.  .  .  nesi     cont. 

sic  ait  :  Apostolus  dicit,  Secundum  principem  potestatis  aens  hujus,  spintus  qui  Mankh.iib. 
nunc  operatur  in  filios  diffidentise.  Numquid  ergo  visibiliter  eis  apparet,  aut  quasi  g^.'I1)S. 
corporeis  locis  accedit  ad  eos  et  operatur  ?  Sed  miris  modis  per  cogitationem  suggerit 
quidquid   potest  :  quibus    suggestionibus   resistendum  est.  Non  enim   ignoramus  11  cor.n, 
astutias  ejus.  Quomodo  enim  accessit  ad  Judam,  quando  ei  persuasit  ut  Dominum /oa,m.x,,,, 
traderet  ?  Numquid  in  locis,  aut  per  hos  oculos  ei  visus  est  ?  Sed  utique  (ut  dictum  ' 
est)  in  cor  ejus  intravit.  Repellit  autem  illum  homo,  si  paradisum  mentis  custodiat.  luc.™us. 
Posuit  enim  hominem  Deus  in  paradiso,  ut  operaretur  et  custodiret  illum  :  quia  Gen.  n,  15. 
sic  Ecclesia?  dicitur  in  Canticis  canticorum,  Hortus  conclusus,  fons  signatus  :  quo  Can«.iv,i?. 
utique  non  admittitur  perversitatis  ille  persuasor,  sed  tamen  per  mulierem  decipit. 
Non  enim  etiam  ratio  nostra  deduci  ad  consensum  peccati  potest,  nisi  quum  dele-  Aug.op.cit. 

.  n.2l. 

ctatio  mota  fuerit  in  illa  parte  animi  quse  debet  obtemperare  rationi  tanquam  recton 


264  IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXIV   SUMMA  ;    QU^ST.    I 

viro.  Etiam  in  unoquoque  nostrum  nihil  aliud  agitur  nunc,  quum  ad  peccatum 
quisque  delabitur,  quam  tunc  actum  est  in  illis  tribus,  serpente,  muliere  et  viro. 
Nam  primo  flt  suggestio,  sive  per  cogitationem,  sive  per  sensus  corporis,  vel 
videndo,  vel  tangendo,  vel  audiendo,  vel  gustando,  vel  olfaciendo  :  quse  suggestio 
quum  facta  fuerit,  si  cupiditas  nostra  non  moveatur  ad  peccandum,  excluditur 
serpentis  astutia ;  si  autem  mota  fuerit,  quasi  jam  mulieri  persuasum  erit.  Sed 
aliquando  ratio  viriliter  etiam  commotam  cupiditatem  refrenat  atque  compescit  : 
quod  quum  fit,  non  labimur  in  peccatum,  sed  cum  aliquanta  luctatione  coronamur.  Si 
autem  ratio  consentiat,  et  quod  libido  commoverit  faciendum  esse  decemat,  ab  omni 
vita  beata  tanquam  de  paradiso  expellitur  homo.  Jam  enim  peccatum  imputatur, 
etiam  si  non  subsequatur  factum,  quando  rea  tenetur  in  consensione  conscientia. 

K.  Quare  hcec  de  animce  partibus  dixit. 

Haec  de  animae  partibus  interseruimus,  ut  ipsius  animse  natura  plenius  cogno- 
sceretur,  et  secundum  quam  sui  portionem  in  ea  sit  liberum  arbitrium  intelligatnr, 
scilicet  secundum  rationem,  qua  omne  peccatum  mortale  geritur,  sed  non  omne 
veniaie,  illud  scilicet  quod  in  solo  motu  sensualitatis  exsistit. 

L.  Quocl  sensualitas  scepe  in  Scriptura  aliter  quam  supra  accipitur,  scilicet 
ut  etiam  inferior  rationis  portio  ejus  nomine  intelligatur. 

Non  est  autem  silentio  prsetereundum,  quod  ssepe  in  Scriptura,  nomine  sensua- 
litatis,  non  id  solum  in  anima  quod  est  nobis  commune  cum  pecore,  sed  etiam 
inferior  portio  rationis  qute  temporalium  dispositioni  intendit,  intelligitur.  Quod 
diligens  lector,  in  locis  Scripturse  ubi  de  ipsa  fit  mentio,  vigilanter  annotet. 

A  ro  arbitrio  ac  sensualitate,  quid  sint.  Tan- 
SUMMA  (jem  pandit  qualiter  in  nobis  sit  modus, 

DISTINGTIONIS  VICESIM/E  QUART^      ordo  f  Sradus.  tentationis,  conf onnis  ordini 

tentationis  pnnn  parentis. 

EXPEDITIS  qusestionibus  quse  circa  ten- 
tationem  et  transgressionem   primo-  QUjESTIO    PRIMA 

rum  parentum  a  quibusdam  moventur,  et 
ostenso  qualis  et  quanta  scientia  fuerit  in 

eisdem,  nunc  declaratur  qualiter  in  natu-  TJTc   quaeritur  primo,  Utrum  liomo 

ralibus  viribus  erant  dispositi.  Et  primo  £1  sit  creatus  in  gratia  gratum 

inquirit,  quale  posse  collatum  fuit  ipsis  faciente  virtutibusque  infusis. 
ante  tentationem  et  casum  :  an  scilicet  per  B      Qu»  qusestio  eamdem  pene  habet  re- 

illud  poterant  stare  ac  tentationi  resistere;  sponsionem  cum  ea  qua  supra  de  angelis  dist.iv.q.j. 

deinde,  an  etiam  per  illud  potuerunt  me-  est  qusesitum,  an  creati  fuerunt  in  gratia. 

reri.  Consequenter  incipit  tractare  de  libe-  Et  nunc  supra  ex  Thoma  est  introductum.   p.  212B. 


UTRUM  HOMO   SIT   CREATUS   IN  GRATIA   GRATUM  FACIENTE  VIRTUTIBUSQUE  INFUSIS        265 


quod  originalis  justitia  sine  gratia  gratum  A 
faciente  esse  non  potuit.  Verum  de  hoc 
nunc  plenius  est  scrutandum.  Tamen  haec 
quaestio  etiam  infra,  distinctione  vicesima 
nona,  habet  locum,  et  potest  pene  eisdem 
rationibus  persuaderi  quod  non,  quibus 
probatum  est  supra,  angelos  non  fuisse  in 
gratia  tali  creatos.  Originalis  quoque  justi- 
tia  et  naturalis  integritas  ipsius  naturae,  ac 
naturales  virtutes  fecerunt  primum  homi- 
nem  Deo  acceptum,  nec  potuit  condem- 
nari  cum  hujusmodi  donis.  Ergo  salvatus 
fuisset  in  eis  et  cum  ipsis, quum  in  adultis  B 
non  sit  medium  inter  esse  dignum  amore 
aut  odio,  similiter  nec  inter  salvari  et  con- 
demnari. 

Summ.th.  Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Dicendum 
2«  part.  q.  qll0(j  jn  gratia  gratis  data  secundum  vir- 
tutes  naturales  factus  est  homo.  Ait  quip- 
pe  Magister  in  littera  :  Homini  datum  est 
in  creatione  per  gratiam  auxilium,  et  col- 
lata  potentia  qua  poterat  stare,  id  est,  ab 
eo  quod  accepit  non  declinare.  Quod  pro- 
bat  per  Augustinum,  ut  habetur  in  littera.  C 
'  Porro  gratia  dicitur  tribus  modis,  ut  in- 
Jacob.i,n.  nuit  Glossa  super  illud  Jacobi,Omne  datum 
optimum,  et  omne  donum  perfectum,  etc, 
quo  asserit  Glossa  :  Data  optima  sunt  quse 
dantur  cum  natura,  et  elevant  naturales 
potentias  ad  actus  perfectos  secundum  na- 
turam,  ut  bonum  ingenium,  ordinata  vo- 
luntas,  luminosus  intellectus,  clarus  sen- 
sus,  perfecta  discretaque  ratio,  naturse 
habilitas  ad  virtutes,  secundum  quod  vir- 
tus  est  extremum  potentiae  in  bono,  ut 
dicitur  Ethicorum  secundo.  Et  in  gratia  D 
tali  creatus  est  homo,  prout  in  textu  pro- 
batur  per  verba  Augustini  in  libro  de  Cor- 
reptione  et  gratia.  Secundo  dicitur  gratia, 
quod  superadditur  talibus  adjutoriis  po- 
tentiarum,  et  elevat  ipsas  potentias  ad 
meritorios  actus  :  et  ha?c  est  gratia  gratum 
faciens,  in  qua  non  est  creatus  Adam, 
secundum  Augustinum.  Dederat  enim  ei 
Deus  unde  posset  stare,  non  unde  ad  me- 
ritum  posset  proficere.  Et  hujus  assignari 
solent  tres  causa?  :  quia  scilicet  in  hoc  re- 


lucet  omnipotentia  Creatoris,  sapientia  et 
bonitas  :  omnipotentia,  in  creatione  natu- 
rae;  sapientia,  in  ordinatione  ejus  ad  gra- 
tiam,  et  utriusque  ad  gloriam ;  bonitas,  in 
hoc  quod  perfecit  naturam  per  gratiam 
gratum  facientem  gradatim.  Unde  tertia 
gratia  est  gratia  consummans  ad  meritum. 
Haec  Albertus. 

Concordat  Alexander,  qui  primo  hic  in- 
vestigat,  an  primus  homo  ex  acceptis  in 
sua  conditione  fuit  Deo  acceptus  et  gratus. 
Atque  post  longam  ad  ulramque  partem 
disputationem.hoc  potius  tenet, quod  non, 
proprie  loquendo  de  acceptatione,  secun- 
dum  quam  nulla  creatura  rationalis  sit 
Deo  accepta  nisi  per  supernaturalia  dona 
gratiae  gratum  facientis  et  caritatis  fidei- 
que  formatae,  per  quae  dona  gratuita  crea- 
tura  rationalis  consecratur  in  templum  et 
sponsam,  amicam  et  filiam  Creatoris.  Sed 
ad  satisfaciendum  auctoritatibus  multis  et 
evidentibus  quae  oppositum  videntur  prae- 
tendere,  dicit  quod  acceptatio  interdum 
extensius  sumitur  pro  quacumque  com- 
placentia,  dilectione  vel  approbatione.  Sic 
enim  complacent  Deo  opera  sua,  et  diligit  5a^.xi,25. 
cuncta  quae  fecit,nullumque  bonum  etiam 
bonitate  naturalium  virtutum,  nec  bonum 
ex  genere,  dimittit  irremuneratum. 

Deinde  inquirit,  utrum  primus  homo  ex 
donis  acceptis  in  sua  conditione  seu  crea- 
tione  potuit  in  bono  proficere.  Ad  quod 
respondet,  quod  loquendo  de  profectu  me- 
ritorio  vitse  aeternae,  non  potuit  hoc,  quia 
non  fuit  creatus  in  gratia  gratum  faciente 
et  caritate,  sine  quibus  nemo  potest  taliter 
promereri,  sed  indiget  gratia  tali,  et  etiam 
in  statu  innocentiae  eguit  ea  :  tum  ex  parte 
Dei  retribuentis,  qui  bonorum  nostrorum  ps.  xv,  2. 
non  eget,  nec  per  ea  sola  obligatur  nos 
acceptare  secundum  rationem  dati  et  ac- 
cepti;  tum  ex  parte  retributionis,  quae  est 
aeterna  et  supernaturalis  felicitas,  quas  per 
naturalia  sola  obtineri  non  valet.  Idcirco 
ad  hoc  quod  aliquod  opus  bonum  creatu- 
rae  placeat  Deo  ad  remunerandum  in  coelo 
per  fruitionem  beatam,  necesse  est  quod 
influentia  suae  gratuitse  bonitatis  in  homi- 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXIV  ;    QU^ST.   I 


ne  operante  praecedat,  per  quam  creatura 
Creatori  grata  exsistat  :  quia  non  acceptat 
operationem,  nisi  primo  acceptet  operan- 
Gen.iv,  4.  tem,  juxta  quod  legitur  :  Respexit  Deus  ad 
Abel  et  ad  munera  ejus.  —  Itoc  Alexander. 
Qui  nihilo  minus  post  haec  dicit  proba- 
bilius  ac  verius  esse,  quod  ante  lapsum 
suum  ipse  Adam  habuit  gratiam  gratum 
facientem,  non  ex  conditione,  ita  quod  in 
ea  creatus  exstiterit,  sed  quod  post  crea- 
tionem  suam  et  ante  transgressionem  me- 
ruerit  eam.  Et  de  hoc  infra  tangetur. 

Denique  scriptis  his  Alexandri  concor- 
dant  per  omnia  dicta  Bonaventurae,  infra 
distinctione  vicesima  nona,  ubi  sub  eadem 
pene  forma  verborum  respondet  ad  quae- 
sita  praetacta,  per  verba  magistri  sui  Ale- 
xandri  :  Quidam,  inquiens,  dicere  volue- 
runt,  quod  homo  fuit  creatus  non  solum 
in  naturalibus,  verum  etiam  in  gratuitis, 
tum  propler  Dei  Iiberalitatem,lum  propter 
hominis  idoneitatem.  Sed  quia  Sanetorum 
auctoritates  videntur  sonare  contrarium, 
alia  exstat  communior  opinio  atque  pro- 
babilior,  quod  homo  prius  tempore  habuit 
naturalia  quam  gratuita.  Et  juxta  opinio- 
nem  hanc,  in  statu  innocentiae  distingmin- 
tur  tempora  duo  :  unum,  in  quo  primus 
homo  habuit  naturalia  tantum  ;  aliud,  in 
quo  habuit  naturalia  atque  gratuita  simul. 
Primum  fuit  ab  instanti  suae  creationis  us- 
que  ad  momentum  in  quo  gratiam  gra- 
tum  facientem  meruit  ac  recepit.  Secun- 
dum  fuit  ab  illo  momento  usque  dum  per 
consensum  impietatis  transgressus  est.  Et 
per  distinctionem  hujus  duplicis  tempo- 
ris,  dissolvitur  apparens  contrarietas  in 
verbis  Sanctorum.  Quidam  enim  affirmare 
videntur,  quod  habuit  gratiam  et  virtutes 
in  innoeentia?  statu,  quidam  quod  non,  et 
utrique  verum  dicunt  pro  diversis  tempo- 
ribus.  Haec  Bonaventura. 

At  vero  sanctus  Doctor  circa  haec  aliter 
sentiens  :  Triplex,  inquit,  opinio  est  hic. 
Una,  quod  homo  in  primo  statu  graliam 
non  habuit,  nec  virtutes  gratuitas.  Omnes 
vero  auctoritates  Sanctorum  quas  Magister 
adducit  ad  probandum  virtutes  in  eo  fuis- 


A  se,  de  naturalibus  exponunt  virtutibus, 
quae  propter  humanae  integritatem  naturae 
fuerunt  exeellentissime  in  primo  homine. 
Sed  hoc  non  videtur  auctorilatibus  conve- 
nire,  in  quibus  fertur  quod  Adam  habuit 
caritatem,  quae  sine  gratia  non  habetur.  — 
Alii  statum  innocentiae  in  duos  distin- 
guunt  seu  dividunt  status,  dicentes  quod 
homo  in  principio  suae  creationis  in  nalu- 
ralibus  tantum  sit  productus,  postmodum- 
que  ante  lapsum  suum  consecutus  sit  gra- 
tiam.  Atque  per  hanc  distinctionem  varia 

B  dicta  Sanctorum  concordare  nituntur.  Sed 
nec  hoc  dictis  Sanctorum  et  doctorum  con- 
venire  videtur,  qui  de  statu  innocentiae 
quasi  de  uno  statu  indislincto  loquuntur. 
Hinc  ista  opinio  non  magna?  exstat  aucto- 
ritatis.  —  Alii  ergo  dicunt,  quod  homo  in 
gratia  est  creatus.  Quod  satis  consonat  Au- 
gustino,  dicenti  res  simul  tempore  factas, 
et  in  materia  ac  forma  distinctas.  Prima 
autem  opinio  magis  congruit  positioni  di- 
centium  creaturas  per  successionem  tem- 
porum  fuisse  perfectas.  Verumtamen  qua? 

C  harum  opinionum  sit  verior,  ratione  mul- 
luin  elTieaci  nequit  probari,  sicut  nec  ali- 
quid  horum  quae  ex  sola  Dei  voluntate 
dependent.  Nihilo  minus  hoc  probabilius 
est,  quod  qimm  homo  creatus  fuerit  in 
naturalibus  integris,  quae  otiosa  esse  non 
poterant,  in  primo  instanti  creationis  suae 
ad  Deum  conversus,  sit  graliam  consecu- 
tus.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  parte  Summae.quaestione 
nonagesima   quinta   :  Aliqui,   ait,   dicunt     art.  1. 
quod   primus  homo  non   fuit   creatus  in 

D  gratia,  postmodum  tamen  collata  sit  ei 
gratia  antequam  peecavit.  Sed  quod  cum 
gratia  factus  sit,  videtur  requirere  recti- 
tudo  status  in  quo  Deus  condidit  eum, 
secundum  illud  Ecelesiastae  :  Deus  fecit  Eccie.  vn, 
hominem  recttim.  Erat  namque  haec  recti-  30" 
tudo,  quod  ratio  subdita  fuit  Deo,  inferio- 
resque  vires  rationi,  ac  animae  corpus  : 
quae  subjectio  non  exstitil  naturalis,  alio- 
qui  post  culpam  mansisset,  quum  et  in 
daemonibus  naturalia  manserint  dona.  Fuit 
ergo  subjectio  illa  effectus  et  donum  gra- 


UTRUM  HOMO   SIT  CREATUS   IN   GRATIA  GRATUM   FACIENTE   VIRTUTIBUSQUE   INFUSIS        267 


tiae  supernaturalis.  Propter  quod  tertiode-  A 
cimo  de  Civitate  Dei  disserit  Augustinus  : 
Facta  transgressione,  confestim  Dei  gratia 
deserente,  motum  senserunt  carnis  inobe- 
dientis.  Quo  datur  intelligi,  si  gratia  de- . 
serente  facta  est  inobedientia  carnis  ad 
animam,  quod  per  gratiam  animae  inexsi- 
stentem  inferiora  ei  subdebantur. 

Sed  his  objici  potest  primo,  quia  in 
Quaestionibus  veteris  Testamenti  asserit 
Augustinus,  quod  Adam  non  habuit  Spi- 
ritum  Sanctum.  Magister  quoque  testatur, 
quod  homini  in  sua  creatione  datum  est  B 
unde  posset  stare,  non  unde  posset  profi- 
cere.  —  Secundo,  ad  hoc  quod  aliquis  ac- 
cipiat  gratiam,  consensus  requiritur  ex 
parte  recipientis,  quum  per  gratiae  susce- 
ptionem  fiat  spirituale  matrimonium  inter 
Deum  et  animam  :  ad  matrimonium  vero 
eonsensus  exigitur ;  consensus  vero  non 
est  nisi  rei  praeexsistentis  :  ergo  homo  non 
accepit  gratiam  in  primo  suae  creationis 
instanti. 

Dicendum  ad  primum,  quod  Augustinus 
vult  dicere,  quod  in  Adam  non  fuit  Spiri-  G 
tus  Sanctus  eo  modo  quo  nunc  est  in  ipsis 
fidelibus,  qui  statim  post  mortem  admit- 
tuntur  ad  perceptionem  aeternae  heredi- 
tatis.  Magister  autem  loquitur  secundum 
opinionem  dicentium  hominem  creatum  in 
naturalibus  tantum.  —  Ad  aliud,quod  quum 
motus  voluntatis  non  sit  continuus,  nil 
prohibet  primum  hominem  in  primo  in- 
stanti  suae  creationis  gratiae  consensisse. 
—  Haec  idem  in  Summa. 

Praeterea  Petrus  videtur  hic  parumper  a 
Thoma  recedere  :  Quidam,  inquiens,  dixe-  D 
runt  quod  tam  angelus  quam  homo  in  gra- 
tia  conditus  fuit.  Quod  non  videtur,  quoni- 
am  Augustinus  expresse  dicit,  quod  homo 
habuit  a  creatione  unde  stare,  non  unde 
pedem  movere  potuit.  Hinc  alii  probabi- 
lius  dicunt,  quod  nec  angelus,  nec  homo, 
a  principio  suae  creationis  habuit  gratiam; 
sed  creatus,  in  primo  suae  voluntariae  con- 
versionis  actu  ad  Deum,  gratiam  accepit. 
Gratia  quippe  quum  sit  in  anima  tanquam 
in  subjecto  voluntario,  non  naturali,  vo- 


luntariam  dispositionem  requirit.  Haec  Pe- 
trus.  Qui  in  isto  Alexandrum  et  Bonaven- 
turam  sequitur.  —  Concordat  Richardus. 
Et  quaelibet  harum  trium  opinionum 
suos  habet  sequaces.Videtur  autem  positio 
illa  Thomae  verior  esse,  quia  doctoribus 
magnis  et  sanctis  amplius  consona  :  quia 
non  solum  dicunt  primum  hominem  ante 
lapsum  habuisse  caritatem  et  gratiam,  imo 
insuper  protestantur  quod  a  suo  Creatore 
factus  sit  virtuosus,  ita  quod  virtutes  ei 
sunt  concreatae;  nec  in  innocentiae  statu 
distinguunt  tempora  duo.  Et  certum  est 
quod  tales  theologi  de  virtutibus  eloquen- 
do,  per  virtutes  intelligunt  virtutes  gratui- 
tas  et  infusas,  creaturam  suo  Creatori  ac- 
ceptam  reddentes.  Denique,  quum  gratia 
nominetur  quoniam  gratis  datur,  quanto 
plus  alicui  sine  ejus  praevia  dispositio- 
ne  aut  meriti  congruitate  confertur,  tanto 
plus  ratio  gratiae  convenit  ei,  nec  oportet 
quod  voluntariam  dispositionem  requirat 
in  omnibus.  De  concreata  autem  virtuosi- 
tate  primi  hominis  Damascenus  apertis- 
sime  scribit  libro  secundo  :  Fecit  igitur 
Deus  hominem  innocentem,  rectum,  vir- 
tuosum,  omni  virtute  decoratum,  omnibus 
bonis  comatum  velut  alium  angelum,  et 
spiritum  propter  gratiam,  deificatum  par- 
ticipatione  illuminationis  divina?,  poten- 
tem  in  bono  proficere  Dei  gratia  coope- 
rante.  Magister  quoque  infra,  distinctione 
vicesima  nona,evidentes  ponit  auctoritates 
ad  probandum,  quod  Adam  in  statu  inno- 
centiae  gratiam  habuit  ac  virtutes.  Sed  et 
super  illud  Lucae,  Qui  etiam  exspoliave-  Luc.k, 30. 
runt  eum,  asserit  Glossa,  quod  homo  pri- 
mus  exspoliatus  fuit  gratuitis,  et  vulnera- 
tus  in  naturalibus.  Sanctus  item  Bernardus 
fatetur  :  Quum  hominum  aemulus  videret 
patrem  nostrum  Adam  caritate  circumda- 
tum,  ac  omni  virtute  vestitum,  et  hoc  ho- 
minem  accepisse  terrenum  quod  per  su- 
perbiam  ipse  amisit,  invidit  ei  insatiabilis 
homicida.  —  Quod  ergo  objicitur,  quod 
Adam  non  habuit  unde  pedem  movere 
posset,  non  est  ita  intelligendum,  quod 
non  habuit  gratiam  qua  posset  proficere, 


268 


IN  LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXIV  ;    QILEST.   II 


sed  quod  nec  illa  sibi  suffecit  sine  actuali  A  divina?  influentia?  excludatur;  secundo  ita, 


motione  Spiritus  Sancti.  Nempe  ut  ait  An- 
tisiodorensis  in  Summa  sua,  libro  secun- 
do:0pus  meritorium  semper  est  ex  tribus, 
videlicet,  ex  libero  arbitrio  originaliler,  et 
ex  gratia  elicitive,  atque  a  Deo  principa- 
liter  movente. 


QUiESTIO  II 


l  Ecundo  quseritur,  An  homo  in  sta- 


quod  excludatur  appositio  gratia-  nova?. 
Primum  simpliciter  impossibile  est  :  nun- 
quam  enim  liberum  arbitrium  mala?  sug- 
gestioni  resisteret,  nisi  omnipotens  Deus 
sua?  bonitatis  influentia  illud  conservaret 
in  bono.  Secundo  modo  veritatem  babet 
pro  innocentia?  statu. Quemadmodum  enim 
habetur  in  lillera,  magna  fuit  in  primo 
homine  immunilas  liberi  arbitrii  ab  omni 
corruptione  et  culpa,  naturaliumque  po- 
lentiarum  anima?  sinceritas  atque  vivaci- 


tu  innocentiee  sine  gratia  gra-  B  tas  :  et  per  hoc  evitare  potuit  ac  repellere 
tum  faciente  potuit  peccata  vitare     diabolicam  suggestionem,nec  indigebat  ad 


hoc  sibi  apponi  gratiam  novam,  quum  re- 
spectu  hujus  nulla  esset  in  eo  difficultas. 
Unde  secundum  Anselmum,  liberum  arbi- 
tiium  est  potestas  servandi  justitiam  pro- 
pter  se.  Verumtamen  post  transgressionem 
istud  non  valet  liberum  arbitrium.propler 
infirmationem  et  vulneralionem  naturse, 
quae  jam  ex  se  vehementer  inclinatur  ad 
mala.  Quamvis  etiam  liberum  arbitrium 
ita  queat  tentationi  resistere,  non  lameu 
pernaturalibus  donis  caritatis  et  gratia?  C  polest  eam  proprie  sine  gratia  superare  : 
potuit  vitare  peccata,  potuit  per  naturalia      quia  tunc  proprie  adversarium  quis  supe- 


tentationibusque  resistere. 

Videtur  quod  non,  quia  nil  facit  ratio- 
nalem  creaturam  displicentem  Deo  et  a 
Deo  distantem,seu  felicitate  indignam, ni- 
si  peccatum.  Propter  quod  loquitur  Isaias: 
A.XXTU, 9.  Et  iste  omnis  fructus,  ut  deleatur  iniqui- 
ibid. lix,2.  tas;  itemque,  Iniquitates  vestra?  diviserunl 
inter  Deum  vestrum  et  vos,  et  peccata  ve- 
stra  absconderunt  faciem  ejus  a  vobis.  Si 
igitur  homo  in  statu  innocentia?  sine  su- 


dona  salvari  et  acceptari  a  Deo,  teste  Apo- 
iirim.n.s.  stolo  :  Nemo  coronabitur  nisi  qui  legitime 
certaverit.  Ergo  legitime  certans  coronari 
meretur;  qui  autem  tentationibus  resistit 
ac  prsevalet,  legitime  certat.  Si  igitur  ho- 
mo  ex  naturalibus  seu  aliis  donis,  non  ad- 
juncta  caritate  et  gratia,  potuit  tentatori 
reluctari  ac  pra?valere,  potuit  sine  caritate 
ac  gratia  aetemam  promereri  ac  adipisci 
coronam.  Ad  hoc  valet  quod  in  Apocalypsi 


rat,  dum  oppositum  ejus  assequitur  ad 
quod  ille  trahere  nitebatur,  hoc  est,  dum 
gratiam  aut  salutem  acquirit.seu  meritorie 
operatur:  quod  opponitur  miseria?  et  dam- 
nationi,  ad  quas  perducere  conabatur  dia- 
bolus.  Idcirco  non  sequitur  quod  homo  ex 
naturalibus  mereri  valeat  aut  salvari.  Per 
hoc  objecta  solvuntur.  Ha?c  Bonaventura. 
Consonat  Alexander,  ex  cujus  scripto 
totum    quod    Bonaventura    inducit,    sum- 


Apoc.u,i.  Dominus   loquitur  :  Vincenti   dabo  edere  D  ptum  est.  Et  addit  Alexander  :  Secundum 


de  ligno  vita?  quod  est  in  paradiso. 

In  oppositum  sunt  qua?  habentur  in  lit- 
tera,  utpote,  quod  homo  per  dona  a  Deo 
accepta  potuit  in  statu  primo  stare  el  ma- 
lo  resistere,  ac  peccata  vitare,  non  tamen 
in  bono  proficere  aut  mereri. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Homi- 
nem  posse  diabolica?  tentationi  sine  gratia 
gratum  faciente  resistere,  intelligi  potest 
dupliciter   :   primo  sic,   quod  continuatio 


Auguslinum  in  libro  de  Correptione  et 
gratia.  tunc  dederat  Deus  homini  bonam 
voluntatem  :  in  illa  quippe  fecerat  eum, 
qui  fecit  eum  rectum.  Dedit  el  adjutorium, 
sine  quo  in  ea  non  potuit  permanere:quia 
non  deerat  adjutorium  per  quod  posset  et 
sine  quo  non  posset  bonum  pe-rseveranter 
tenere.  Etenim  primus  homo  conditus  fuit 
in  gratia,  eo  modo  quo  gratia  communiter 
sumitur,  prout  comprehendit  quidquid  est 
additum  naturalibus.  et  quod  additum  est 


AN   HOMO    SINE   GRATIA   GRATUM   FACIENTE    POTUIT   PECCATA   VITARE 


269 


libero  arbitrio,  disponens  ac  faciens  ad 
rectitudinem  ejus.  Nota  igitur,  quod  pri- 
mus  homo  duplicem  habuit  gratiam  in 
primo  statu,antequam  habuit  gratiam  gra- 
tum  facientem,  utpote  :  gratiam  gratis  da- 
tam  (gratia  communiter  sumpta,  sicut  jam 
dictum  est),  et  gratiam  super  infusam, 
quae  erat  continua  influentia  virtutis  a 
prima  causa.  Itaque  donum  et  adjutorium 
per  quod  primus  homo  potuit  stare,  fuit 
libertas  arbitrii  ab  omni  corruptione  ac 
labe  immunis,  voluntatisque  rectitudo,  at- 
que  omnium  naturalium  potentiarum  ani- 
mae  sincera  vivacitas.  Haec  Alexander. 

Praeterea  tangi  hic  possent  quae  Henri- 
cus  in  suis  Quodlibetis  inserit.  Siquidem 

q.  20.  Quodlibeto  quinto  sciscitatur,  utrum  adul- 
tus  sine  gratia  possit  vitare  peccata  morta- 
lia.  Et  respondet  catholice,  quod  in  statu 
naturae  destitutae  et  Iapsae  non  potest  ho- 
mo  diu,  imo  nec  vere,  pcenitere  neque  re- 
surgere  a  peccatis,  prout  hoc  infra  clarius 
exponetur.  Quodlibeto  etiam  sexto  quaerit, 

q.  11.  utrum  originalis  justitia  includebat  do- 
num  infusum,  hoc  est,  an  sine  gratia  gra- 
tum  faciente  poterat  esse.  Circa  quod  scri- 
bit  :  Justitia  originalis,  quantum  est  ex 
natura  rei,  appellari  potest  rectitudo  na- 
turalis  ipsius  voluntatis  absque  omni  alio 
dono  :  sicque  nullum  donum  infusum  in- 
cludit.  Talis  vero  rectitudo  est  quid  reali- 
ter  distinctum  a  voluntate  :  aliter  voluntas 
manens  non  posset  eam  amittere;  et  est 
ut  qualitas  quaedam  in  quantitate  spiri- 
tuali.quemadmodum  rectitudo  in  linea  est 
qualitas  in  quantitate,  et  incurvatio  ipsa 
est  praeternaturalis,  quemadmodum  in  vir- 
ga  pullulante  ex  radice.  Sicque  respicien- 
do  ad  essentiam  voluntatis,  donum  hoc 
fuit  necessarium  ei,  quo  erat  in  rectitu- 
dine  hac  creata  :  propterea  illud  custodire 
tenebatur,  et  ejus  amissio  fuit  peccatum. 
Si  vero  originalis  justitia  nominet  illud 
per  quod  homo  potuerit  stare  semper,  et 
nunquam  peccare,  necessario  includil  do- 
num  gratuitum,  quia  ad  hoc  natura  nuda 
non  sufficiebat.  Quumque  originalis  justi- 
tia  donum  includit,  non  vocatur  praecise 


A  ipsum  donum  :  imo  ipso  per  intellectum 
subtracto,  adhuc  staret  natura  in  rectitu- 
dine  naturali.  Sed  donum  una  cum  recti- 
tudine  naturali,  dicitur  sic  originalis  justi- 
tia,  cui  opponitur  injustitia,  quae  consistit 
in  utriusque  carentia  et  necessario  ponit 
in  voluntate  obliquationem  rectitudini  na- 
turali  contrariam,  ita  ut  originalis  injusti- 
tia  dicat  vulnerationem  in  naturalibus  et 
spoliationem  in  gratuitis.  Quumque  origi- 
nalis  justitia,  secundum  quod  includit  do- 
num  infusum,  necessario  simul  includit 

B  rectitudinem  naturalem ;  sed  prout  dicit 
solum  rectitudinem  illam,  non  de  neces- 
sitate  includit  donum  :  prior  ergo  atque 

■  simplicior  est  ratio  ejus,  prout  denotat 
rectitudinem  illam,  quam  prout  includit 
donum.  Quare  quum  esse  originale  se- 
cundum  quod  originale,  includat  rationem 
illius  prioris  et  simplicioris,  videlicet  na- 
turalis  rectitudinis  ;  idcirco  absolute  lo- 
quendo,  quantum  est  ex  impositione  no- 
minis,  justitia  originalis  donum  aliud  non 
includit,  quamvis  quoad  usum  et  aliquas 

C  conditiones  sive  effectus,  donum  superna- 
turale  praefatum  includat  haec  originalis 
justitia.  —  Haec  Henricus.  Cujus  responsio 
videtur  satis  obscura.  Verum  ex  infra  di- 
cendis  veritas  super  his  clarius  elucebit. 
Insuper  Thomas  :  Hominem  (inquit)  non 
posse  vitare  peccata,  intelligi  potest  dupli- 
citer.  Primo,  quod  per  violentiam  ad  pec- 
candum  impellatur :  quod  libertati  repugnat 
arbitrii,  quae  coactionem  non  patitur.  Se- 
cundo,  quod  liberum  arbitrium  ad  malum 
inclinetur  per  habitum  aliquem  aut  pas- 

D  sionem  cui  liberum  succumbit  arbitrium. 
Et  nullo  horum  modorum  primus  homo 
peccata  vitare  non  potuit,  quoniam  inte- 
grum  habuit  arbitrium  liberum,  nec  pas- 
siones  in  eo  fuerunt  inclinantes  ad  malum, 
nec  habitus  malus  naturam  deordinans  : 
quae  omnia  ex  peccato  sunt  consecuta.Hinc 
non  solum  habuit  quod  peccato  resistere 
potuit,  imo  etiam  quod  hoc  faciliter  qui- 
vit,  atque  ex  hoc  gravior  fuit  ejus  offensa. 
Denique  quod  scriptum  est,  Vincenti  dabo  Apoc.u,7. 
edere,  etc,  intelligitur  de  victoria  quae 


270 


IN   LIBBXM   II    SEJNTENTIARUM. 


DIST.   XXIV  ;    QILEST.    III 


procedit  ex  caritate  et  gratia,  cui  soli  de 
betur  vitae  corona.  Nam  et  iniqui  inter- 
dum  quibusdam  tentationibus  resistunt  ac 
praevalent.  Haec  Thomas  in  Scripto.  —  Idem 
Petrus. 

Richardus  quoque  :  Primi  (inquit)  pa- 
rentes,  in  statu  innocentiae,  per  liberum 
arbitrium  sine  gratia  gratum  faciente  po- 
tuissent  resistere  omni  malo  culpae,  tam 
mortalis  quam  venialis,  quia  peccare  est 
recedere  ab  eo  quod  est  secundum  natu- 
ram  bene  institutam  et  integram;ad  quem 
recessum  compelli  non  potuissent  violen- 
ter  propter  arbitrii  libertatem,  nec  incli- 
nationem  ab  intra  habuissent  propter  na- 
turae  integritatem  et  rectitudinem,qute  fuit 
in  eis  per  originalem  justitiam  :  quam  ma- 
gis  puto  fuisse  gratiam  gratis  datam.quam 
gratiam  gratum  facientem.  Verumtamen 
non  puto  quod  per  pura  naturalia  potuis- 
sent  resistere  omni  motui  vitioso,  quoni- 
am  vires  inferiores  a  suis  moverentur  ob- 
jectis  praeter  et  contra  imperium  rationis 
ac  voluntatis  :  quae  vires  subjectae  fuerunt 
plenarie  rationi  ac  voluntati  per  donum 
illud  supernaturale  quod  voco  originalem 
justitiam,  quam  non  credo  fuisse  gratiam 
gratum  facientem.  Haec  Richardus. 
Summ.th.  Concordat  Albertus,  et  addit  :  Adjuto- 
2«  part.  q.  rjum  Creatoris  multiplex  est.  Unum  per 
solam  influentiam  divinae  virtutis  conser- 
vantis  in  esse.  Aliud  est  gratia  gratis  data 
naturalibus  superaddita,  quam  etiam  ha- 
P.265B.  buit  Adam,  ut  in  praecedenti  patuit  quae- 
stione.  Nec  sine  his  duobus  auxiliis  posset 
quis  conservari  aut  peccata  cavere.  Ter- 
tium  est  gratia  gratum  faciens.  Haec  Al- 
bertus.  —  Concordant  Durandus,  Hannibal, 
aliique  communiter;  et  de  hoc  infra  tra- 
ctabitur. 


QU^ESTIO    III 

TErtio  quaeritur,  Quid  sit  liberum 
arbitrium. 
Quum  enim  in  superiori  parte  animae 
non  sint  nisi  duae  potentiae  realiter  ab  in- 


A  vicem  distinctae,  intellectus  videlicet  et 
voluntas,  ita  tamen,  quod  intellectus  in 
intellectum  agentem  et  intellectum  possi- 
bilem  ab  invicem  realiter  differentes  divi- 
ditur  (quod  lotum  super  primum  ostensum  Cf.  t.xix, 
est)  :  hinc  quaeritur,  quid  sit  liberum  ar-  p-2"BcU- 
bitrium.  Nempe  si  nominat  naturalem  po- 
tentiam,  aut  erit  intellectus,  aut  voluntas, 
aut  utraque  vis  :  sicque  non  esset  quid 
unum  simpliciter,  sed  aggregative. 

Quaeritur  quoque,  cur  philosophi  rerum 
naturam  diligenter  scrutati,  de  libero  ar- 

B  bitrio  non  inveniuntur  locuti.  Et  breviter 
quseritur  quid  sit,  hoc  est,  an  sit  potentia, 
an  potius  habitus  virium  praetactarum. 

Circa  haec  scribit  Antisiodorensis  in 
Summa  sua,  libro  primo  :  Quum  liberum 
arbitrium  aeque  se  habeat  ad  bonum  et  ad 
malum,  quaeritur  cur  potius  dicatur  bo- 
num  quam  malum  :  imo  quum  pronius  sit 
ad  malum  quam  ad  bonum,  videtur  quod 
malum  dicendum  sit;  est  etiam  principi- 
ttm  primum  malorum,  non  bonorum.  Ad 

C  quod  dicendum,  quod  naturaliter  et  per 
se  ordinatum  est  et  datum  ad  bonum  eli- 
gendum  ac  faciendum,  potius  quam  ad 
malum.  Sed  contingit  ipso  abuti,  et  ex 
hoc  quod  potest  quis  ipso  abuti  et  tamen 
recte  utitur,  eo  amplius  commendatur,  se- 
cundum  illud  Ecclesiastici  :  Qui  potuit  EccK.xm, 
transgredi,  et  non  est  transgressus ;  et  fa-  10, 
cere  mala,  et  non  fecit.  Est  autem  liberum 
arbitrium,  ut  asserit  Augustinus,  facultas 
voluntatis  et  rationis,  qua  bonum  eligitur 
gratia   adsistente,  et  malum  gratia  desi- 

D  stente.  Quum  igitur  duos  habeat  actus, 
videlicet  velle  et  discernere,  et  diversitas 
potentiarum  noscatur  ex  diversitate  ac- 
tuum,  apparet  quibusdam  quod  neque  sit 
ratio,  nec  Aroluntas,  sed  potentia  mixta  ex 
illis.Qui  eodem  modo  dicere  possent,  quod 
ex  illis  tribus  fit  quarta.  Quumque  neque- 
ant  assignare  actum  proprium  illius  po- 
tentiae,dicunt  alii  quod  sit  specialis  poten- 
tia,  utpote  potentia  eligendi.  Verum  contra 
hoc  est,  quod  secundum  Damascenum,  li- 
berum  arbitrium  libere  consiliatur,  inqui- 


QUID   SIT   LIBERUM   ARBITRIUM 


271 


rit,  judicat,  vult;  consiliari  autem,  inqui-  A  jiciatur,  quod  potentia  non  exit  de  facili 


rere,  judicare,  actus  sunt  rationis  :  ergo 
non  est  alia  a  ratione  potentia.  Actus  quo- 
que  eligendi,  necessario  est  annexus  his 
actibus,  et  ejusdem  potentiae  est.  Potenliae 
quippe  diversificantur  per  actus  tanquam 
per  fines  ad  quos  sunt,  quia  essentia  po- 
tentiae  non  aliud  est  quam  habitudo  ad 
actuin.  Dicimus  ergo,  quod  liberum  arbi- 
trium  est  idem  quod  ratio,  estque  potentia 
eligendi ;  et  eligere  est  alicui  deliberato- 
rum  aut   consiliatorum    consentire.    Ideo 


in  actum;  dicendum,  quod  non  est  verum 
de  potentiis  voluntariis  :  imo  hae  sine  ha- 
bitu  superaddito  de  facili  egrediuntur  in 
actum,  quia  immateriales  sunt,  secundum 
Philosophum.  Denique  triplex  est  libertas, 
videlicet,  natura».  et  gratiae  ac  gloriae.  Unde 
quod  Augustinus  in  Enchiridio  loquitur, 
Homo  male  utens  libero  arbitrio,  perdidit 
se  et  ipsum  :  intelligitur  de  perditione  seu 
amissione  libertatis  gratiae  et  gloriae,  non 
naturae.  Si  denuo  objiciatur,  quia  potentia 


subtilissime  loquitur  Augustinus,  quod  li-  B  non   recipit   magis  et   minus,  nisi  ratio- 


berum  arbitrium  est  facultas  voluntatis  ac 
rationis.  Ratio  enim  sumitur  pro  discre- 
tione,  voluntas  pro  inclinatione  in  alte- 
rum.Ratio  autem  est  optimum  et  imperan- 
tissimum  in  anima,  et  ipsa  est  rex  et  vir 
in  animae  regno.  Libertas  demum  arbitrii 
est  habilitas  eligendi  quod  synderesis  di- 
ctat.  Est  quippe  triplex  hbertas  in  libero 
arbitrio,  scilicet  :  libertas  a  necessitate,  a 
peccato,  et  a  miseria.  Libertas  a  necessi- 
tate  est  duplex  :  una  a  necessitate  inevita- 


ne  inclinationis  ad  actum,  quod  est  per 
habitum  :  ergo  quum  liberum  arbitrium 
recipiat  magis  et  minus,  quia  Iiberius  est 
in  uno  quam  in  alio,  ergo  non  est  po- 
tentia.  Respondendum,  quod  liberum  ar- 
bitrium  medium  est  inter  essentiam  et 
actum  :  potest  igitur  accipi  prout  se  te- 
net  immediate  ad  essentiam,  sicque  non 
suscipit  magis  et  minus ;  vel  ut  est  prin- 
cipium  actus,  et  ita  liberius  exstat  in  uno 
quam  in  alio.  Et  secundum  hoc  accipi  po- 


bilitatis,  et  haec  non  est  in  diabolo,  quia  C  test  dupliciter  :  primo,  quantum  ad  termi- 


inevitabiliter  peccat ;  alia  a  necessitate  co- 
actionis  extrinsecse,  et  haec  est  in  omni 
habente  liberum  arbitrium.  At  vero  liber- 
tas  a  peccato  est  magna  nobilitas  et  vera 
loaiin.viii,  libertas  :  quia  qui  facit  peccatum,  servus 
Pmv.  xiv,  est  peccati.  Et  Salomon  loquitur  :  Miseros 
facit  populos  peccatum.  Libertas  vero  a 
miseria  est  in  patria  Beatorum.  Haec  Anti- 
siodorensis. 

Qui  de  his  plura  conscribit.  Sed  scripta 
ejus  in  dictis  aliorum  nunc  introducendis, 


34. 


num  a  quo;  secundo,  quantum  ad  termi- 
num  ad  quem.  Secundum  primum  modum 
accipitur  ista  divisio  liberi  a  coactione,  a 
peccato,  a  miseria;  quantum  autem  ad 
terminum  ad  quem,  dividitur  in  liberum 
confirmatum  in  bono,  et  in  non  confir- 
matum  :  et  quoad  hoc,  simpliciter  dicitur 
magis  et  minus. 

Secundo  quaerit,  utrum  liberum  arbitri- 
um  sit  una  potentia,  vel  plures.  Videtur 
quod  plures,  quoniam  secundum  Augusti- 
plenius  clariusque  habentur.  Etenim  Ale-  D  num,liberum  arbitrium  est  facultas  volun- 


xander,  qui  in  scriptis  suis  scripta  Anti- 
siodorensis  includit,  quaerit,  an  liberum 
arbitrium  sit  habitus.  Et  respondet  :  Li- 
berum  arbitrium  est  potentia  habitualis 
pro  libito  eligentis,  atque  ex  hoc  quod 
habitualis  est,  habet  quod  facile  exit  in 
actum  :  hinc  propter  convenientiam  quam 
habet  cum  habitu  naturali  faciliter  exeun- 
do  in  actum,  frequenter  nominatur  habi- 
tus.  Propter  quod  dicit  Bernardus,  quod 
esj  habitus  animi  liber  sui.  Si  autem  ob- 


tatis  et  rationis,  quae  sunt  distinctae  poten- 
tiae.  Damascenus  quoque  ait  libro  secundo, 
de  libero  arbitrio  :  Libere  appetit,  Iibere 
judicat,  libere  impetum  facit,  libere  dispo- 
nit,  libere  vult,  Iibere  quoque  inquirit. 
Quumque  isti  sint  diversarum  actus  poten- 
tiarum,  videtur  liberum  arbitrium  plures 
esse  potentiae.  —  Ad  hoc  respondendum, 
ex  his  quae  loquitur  Augustinus  in  libro 
de  Quinque  responsionibus  :  Quum  Ioqui- 
mur  de  libero  arbitrio,  non  de  parte  ani- 


272 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXIV  ;    QU.EST.    III 


mae  loquimur,  sed  de  toto.  Hinc  dicimus,  A 
quod  liberum  arbitrium  continet  in  se  om- 
nes  vires,  secundum  quas  est  meritum  si- 
ve  demeritum;  non  tamen  idcirco  est  plu- 
res  potentiae  essentialiter,  sed  est  plurium 
potentiarum.  Specialiter  quoque  dicitur 
facultas  voluntalis  et  rationis,  quia  in  his 
duabus  potentiis  primo  ac  principaliter  est 
libertas  :  est  enim  rationis  ut  consiliantis, 
voluntatis  tanquam  moventis;  atque  per 
has  duas  vires  descendit  libertas  ad  alias 
vires. 

Tertio  quaerit,  utrum  liberum  arbilrium  B 
sit  ratio.vel  voluntas,vel  potentia  distincta 
ab  illis.  Videtur  quod  sit  voluntas,  quum 
asserat  Damascenus  :  Nil  aliud  voco  libe- 
rum  arbitrium,  quam  voluntatem.  Quod 
autem  sit  ratio,  apparet  ex  hoc  quod  in 
libro  Quinque  responsionum  disserit  Au- 
gustinus  :  Liberum  arbitrium  dicitur  ab 
arbitrando,  quia  hinc  nomen  accepit,  quod 
rationali  parti  denuntiet  quid  eligat,  quid 
recuset.  Et  secundum  Bernardum,  arbi- 
trium  idem  est  quod  judicium.  —  Et  re- 
spondendum,  quod  liberum  arbitrium  est  C 
universaliter  imperans;  et  quemadmodum 
motor  ccelestis  praesidet  toti  orbi,  sic  istud 
motor  est  universaliter  imperans.  Verum 
sicut  mens  interdum  comprehendit  totam 
cogitativam  (sicque  ait  Magister,  imo  et 
Augustinus,  quod  memoria,  intelligentia  et 
voluntas  sunt  una  mens),  quandoque  vero 
accipitur  distincte  pro  uno  illorum;  simi- 
liter  ex  parte  motivae  liberum  arbitrium 
quandoque  sumitur  indistincte,  sicque  est 
potentia  animae  universalis,  et  actus  ejus 
sunt  actus  virium  aliarum ;  atque  secun-  D 
dum  hoc,  non  aliud  est  quam  potestas 
animae  rationalis  ad  opposita.  Sicque  as- 
serit  Augustinus  :  Quum  de  libero  arbitrio 
loquimur,  loquimur  non  de  parte  animse, 
sed  de  toto.  Alio  modo  sumitur  distincte, 
secundum  quod  actus  ejus  est  facere  pro 
libito,  et  haec  est  communis  libertas  ar- 
bitrii  creaturae  rationalis  et  Creatoris  ;  vel 
Deo  obtemperare,  quod  est  proprium  ra- 
tionali  creaturae  bonae;  vel  eligere,  quod 
est  actus  elicitus  rationis  et  voluntatis,  et 


actus  omnis  rationalis  creaturae.  Sicque  ut 
distincte  accipitur,  est  potentia  distincta 
a  ratione  et  voluntate,  et  tenet  imaginem 
Patris,  ratio  Filii,  voluntas  Spiritus  Sancti. 
Postremo  ex  hac  varia  sumptione  liberi 
arbitrii,  patet  ad  auctoritates  responsio.  — 
Haec  Alexander. 

Insuper  Bonavenlura  respondendo,  an 
liberum  arbitrium  sit  potentia  distincta 
a  ratione  et  voluntate  :  Super  hac  (inquit) 
quEestione  fuerunt  diversse  doctorum  po- 
sitiones.  Una  dicentium  quod  sicut  mens 
dupliciler  sumitur  :  primo  communiter 
prout  comprehendit  memoriam,  intelligen- 
tiam  et  voluntatem  ;  secundo  proprie,  pro- 
ut  contra  intelligenliam  et  voluntatem  di- 
stinguitur  :  sic  liberum  arbitrium  primo 
accipitur  communiter,  et  ita  contra  ratio- 
nem  et  voluntatem  non  habet  distinctio- 
nem;  secundo  proprie,  sicque  contra  eas 
distinguitur,  estque  vis  imperans  rationi 
ac  voluntati,  et  regens  ac  movens  eas,  cu- 
jus  actus  primus  non  est  discernere  neque 
velle,  sed  actus  reflexus  super  haec  duo 
atque  haec  duo  movens  ac  reg?ns,  ille  vi- 
delicet  quo  dicitur  quis  velle  discernere, 
et  velle  se  velle  :  qui  actus  Tjraeambulus 
est  ad  rationem  et  volunta/em.  Et  ista 
polentia  correspondet  Pat;i,  eo  quod  ac- 
tus  ejus  maxime  potens  et  primus  est, 
quum  non  moveatur,  sed  moveat.  Pro- 
pterea  a  Sanctis  vocatur  facultas  seu  pote- 
stas  voluntatis  et  rationis,  id  est,  potestas 
faciliter  movens  voluntatem  et  rationem ; 
et  consistit  in  his  tribus  ratio  quaedam 
imaginis  ex  parte  motivae,  quae  principa- 
liter  per  gratiam  in  via,  et  per  dotes  glo- 
riae  habet  in  patria  reformari.  —  Alii  di- 
cunt,  quod  quum  rationis  et  voluntatis  sit 
reflectere  se  super  se,  et  illse  duae  poten- 
tiae  sufficiant  ad  omnes  actus  animae  per- 
ficiendos, puta  ad  judicandum.fugiendum, 
eligendum,  frustra  poneretur  in  parte  in- 
tellectiva  vis  alia  ab  illis  distincta. 

Quaelibet  harum  positionum  multam 
habet  probabilitatem,  et  diligenter  inspi- 
ciendo  inveniuntur  non  discordare.  Nempe 
dum  dicimus   potentiam   unam  distingui 


QUID    SIT   LIBERUM   ARBITRIUM 


273 


ab  alia,  dupliciter  potest  intelligi  :  primo, 
quod  distinguuntur  realiter,  quemadmo- 
dum  intellectus  et  voluntas ;  secundo,  quod 
secundum  rationem,  ut  ratio  superior  at- 
que  inferior  :  sicque  liberum  arbitrium 
distinguitur  a  voluntate  et  ratione,  quo- 
niam  liberum  arbitrium  significatur  in  ra- 
tione  moventis,voluntas  et  ratio  in  ratione 
moti ;  hoc  in  ratione  imperantis,  illae  in 
ratione  exsequentis.  Non  autem  differt  li- 
berum  arbitrium  ab  illis  realiter,  quoniam 
omnes  actus  qui  ei  attribuuntur,  per  ra- 
tionem  et  voluntatem  sufficienter  exer- 
centur;  nec  sine  necessitate  est  inducenda 
pluralitas.  Nam  et  voluntas  vult  se  velle, 
et  movet  se  ad  volendum ;  ratio  quoque 
discernit  se  et  proprium  actum,  et  ad  in- 
telligendum  se  excitat.  Attamen  propter 
rationis  distinctionem  qua?  est  inter  libe- 
rum  arbitrium  et  inter  rationem  ac  vo- 
luntatem,  appellatur  facultas  rationis  ac 
voluntatis.  —  Haec  Bonaventura. 

Qui  insuper  dicit,  quod  liberum  arbi- 
trium  rationem  ac  voluntatem  complecti- 
tur  :  Hoc,  inquiens,  manifestat  nominatio 
ac  notificatio  ejus,  sed  et  inquisitio  pro- 
prietatis  suae.  Dicitur  enim  liberum,  et 
arbitrium  :  arbitrium  autem  spectat  ad 
rationem ;  liberum,  ad  voluntatem.  Ideo 
loquitur  Augustinus  :  Liberum  arbitrium 
ab  arbitrando  nomen  sortitur,  eo  quod  a 
rationali  parte  quid  eligat,  quid  recuset, 
denuntiat.  Idem  patet  ex  ejus  notificatio- 
ne :  nam  dicitur  facultas  seu  consensus  ra- 
tionis  ac  voluntatis.  Patet  item  hoc  ipsum 
per  inquisitionem  suae  proprietatis.  Nam 
sive  nominet  potentiam  sive  habitum,  no- 
minat  potentiam  ipsam  ut  dominam,  vel 
dominium  ipsius  potentiee  :  quod  constat 
ex  ipso  nomine  libertatis.  Dominium  vero 
potest  esse  dupliciter  :  primo,  respectu  ob- 
jecti;  secundo,  respectu  actus.  Respectu 
objecti,  attenditur  in  hoc  quod  possit  in 
illud  et  in  amplius  :  ut  equus  potens  mo- 
dios  decem  portare,  habet  dominium  ad 
portandum  tres  modios.  Dominium  autem 
potentiae  respectu  actus,  consistit  in  hoc 
quod  potest  actum  exercere  et  non  exer- 

T.  22. 


A  cere,  ex  proprio  motu  atque  imperio  : 
quod  nulli  potest  convenire,  nisi  super 
se  ipsam  reflexivae  ac  sui  ipsius  motivae. 
Reflectere  autem  se  super  se,  est  rationis ; 
movere  vero  se,  voluntatis. 

Prseterea  si  quaeratur,  an  liberum  arbi- 
trium  nominet  potentiam  vel  habitum,  po- 
test  qusestio  ista  dupliciter  intelligi.  Pri- 
mo,  an  pracise  nominet  aliquid  horum. 
Et  ad  hoc  facile  respondetur  quod  non, 
quoniam  omnia  fere  nomina  potentiarum 
animae  interdum.  sumuntur  pro  potentiis, 

B  quandoque  pro  habitibus,  nonnunquam 
pro  actibus,  ut  patet  de  hoc  nomine  in- 
tellectus.  Secundo,  cui  horum  principali- 
ter  impositum  sit  nomen  liberi  arbitrii, 
secundum  quod  de  ipso  sancti  Doctores 
loquuntur.  Et  de  hoc  est  triplex  opinio. 
Una,  quod  designet  potentiam,  quae  se  ha- 
bet  per  modum  universalis  ad  rationem 
et  voluntatem,  comprehenditque  eas  sicut 
totum  universale  suas  partes,  ita  quod  sic- 
ut  potentia  rationalis  est  nomen  rationi  ac 
voluntati  commune,  sic  libertas  arbitrii. 

C  Secl  hoc  non  potest  salvari,  quia  quum 
ratio  et  voluntas  sint  duae  distinctse  po- 
tentise  rationales,  jam  essent  in  eis  duae 
libertates  duoque  libera  arbitria  in  homine 
uno.  Hinc  alia  opinio  tenet,  quod  liberum 
arbitrium  nominet  potentiam  ex  ratione 
et  voluntate  constitutam  ad  aliquid  faci- 
endum  ad  quod  neutra  poterat  per  se.  Et 
quoniam  una  juncta  est  alteri,  non  solum 
reddit  potentiam  potentem,  sed  etiam  fa- 
cilem ;  unde  etsi  sit  nomen  impositum  po- 
tentiee,  significat  tamen  per  modum  habi- 

D  tus.  Sed  quia  difficile  est  videre  quomodo 
ex  duabus  potentiis  una  constituatur,  vel 
quomodo  liberum  arbitrium  proprie  for- 
maliterque  loquendo  sit  duse  potentise,  ma- 
xime  quum  non  dicatur  esse  ratio  et  vo- 
luntas,  sed  utriusque  facultas;  ideo  tertia 
ait  opinio,  quod  liberum  arbitrium  prin- 
cipaliter  impositum  est  habitui.  Et  hoc 
plane  manifestat  ipsa  impositio  nominis  : 
arbitrium  quippe  non  dicit  potentiam,  sed 
habitum.  Idem  manifestat  notificatio  seu 
descriptio  ejus.  Non  enim  dicitur  liberum 

18 


274 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXIV  J    QUjEST.    III 


arbitrium  esse  potentia  facilis,  sed  po-  A 
tentiarum  facultas.  Quemadmodum  autem 
quum  dico  potentiam  facilem,  dico  poten- 
tiam  habilitatam  ;  ita  quum  dico  facul- 
tatem  potentiae,  dico  habitum  ejusdem. 
Quoniam  igitur  liberum  arbitrium,  secun- 
dum  propriam  rationem,  recte  describitur 
esse  rationis  ac  volunlatis  facultas  :  hinc 
principaliter  exprimit  habitum,  et  com- 
plectitur  rationem  ac  voluntatem  non  tan- 
quam  una  potentia  constituta  ex  eis,  sed 
tanquam  habitus  unus,  qui  recte  vocatur 
facultas,  atque  doniinium  ex  utriusque  B 
conjunctione  consurgens ;  potensque  est 
super  actum  utriusque  potentiae  per  se  et 
in  se  consideratre,  quemadmodum  arbitra- 
ria  potestas  in  duabus  exsistens  personis, 
regimen  habet  super  actus  utriusque  per- 
sonre  in  se  consideratae. 

Insuper  si  quaeratur,  an  liberum  arbitri- 
um  aliquid  superaddat  rationi  ac  voluntati; 
dicendum,  quod  quum  habitus  potentiam 
efficiat  facilem,  tribusque  modis  potentia 
sit  facilis,  habitus  ad  potentiam  compara- 
tur  tripliciter.  Nam  quaedam  potentia  per  C 
se  ipsam  facilis  est  ad  actum,  ut  dum 
mens  nata  est  reminisci  sui  aut  aliorum; 
tuncque  talis  habitus  non  differl  secun- 
dum  rem  a  potentia,  nec  aliquid  secun- 
dum  essentiam  addit.  Quredam  vero  est 
potentia,  quae  respectu  alicujus  acfus  non 
est  habilis  per  aliquid  sui,  ut  potentia 
intellectiva  ad  geometricarum  notitiam  fi- 
gurarum  non  est  habilis  per  se  ipsam,  sed 
per  aliquod  accidens  quod  esse  habet  in 
ea;  et  tunc  habitus  talis  addit  super  po- 
tentiam  etiam  quid  reale.  Porro  alia  po-  D 
tentia  facilis  est  ad  aliquem  actum  per 
se  ipsam,  non  tamen  per  se  solam,  sed 
una  cum  alia;  sicque  potentia  rationalis 
sine  aliquo  habitu  superaddito,  ex  sola 
conjunctione  sui  cum  appetitu,  nata  est  in 
actum  consentiendi  et  eligendi  exire.  Et 
hoc  modo  habitus  vel  facultas  non  addit 
aliquid  diversum  secundum  essentiam,nec 
addit  solum  secundum  rationem  intelligen- 
di,  sed  est  medio  modo  secundum  esse, 
quia  non  addit  aliquid  absolutum,  sed  re- 


spectivum  :  ut  quum  dico  rationem  per 
se,  et  rationem  associatam  voluntati,  non 
addo  aliquid  novum  supra  rationem  se- 
cundum  se,  sed  solum  conjunctionem  sui 
ad  aliquid  aliorum,  quantum  ad  actum 
aliquem  consequentem  :  quemadmodum 
dum  plures  concurrunt  ad  trahendum  na- 
vem,  potentia  unius  reddit  potentiam  al- 
terius  facilem,  nulla  nova  potentia  adve- 
niente  virtuti  trahentis  in  se  :  sic  in 
proposito  est  intelligendum. 

Postremo  si  quaeratur,  ad  quam  harum 
potentiarum  liberum  arbitrium  magis  per- 
tineat;  dicendum,  quod  liberlas  ista  arbi- 
trii  residet  in  ratione  inchoative,  in  vo- 
luntate  autem  consummative.  Non  eniin 
movetur  nec  operatur,  imo  nec  movet  vo- 
luntas,  nisi  praecedente  aliquo  actu  ratio- 
nis  :  quod  etenim  non  cognoscimus,  non 
optamus.  Prsevia  itaque  cognitione  volun- 
tas  exsequitur.  Et  quia  consummatio  est 
principalior  quam  inchoatio,  idcirco  ad 
voluntatem  potissime  pertinel  liberum  ar- 
bilrium.  —  Haec  Bonaventura. 

In  cujus  verbis  quffdam  contineri  vi- 
dentur  obscura,  ut  quod  ait  :  Quaedam  po- 
tentia  per  se  ipsam  facilis  est  ad  actum  ; 
tuncque  talis  habitus  non  differt  secundum 
rem  a  potentia.  Contra  quod  objici  potest, 
quod  intellectiva  potentia  per  se  apta  et 
prona  est  ad  primorum  apprehensionem 
principiorum ;  nihilo  minus  habitus  prin- 
cipiorum  illorum,  qui  et  intellectus  voca- 
tur,  differt  realiter  a  vi  intellectiva. 

Denique  Thomas  prreinductam  opinio- 
nem  narrans  ac  improbans  :  Haee,  inquit, 
opinio  non  recte  utitur  nomine  habitus, 
quoniam  habitus  ex  proprietate  nominis 
sui  significat  qualitatem  quae  est  principi- 
um  actus,  informantem  atque  perficientem 
potentiam.  Idcirco  si  proprie  accipiatur, 
oportet  quod  sit  superveniens  potentiee, 
sicut  et  perfectio  perfectibili.  Prreterea,  si 
considerentur  ratio  et  voluntas,  hoc  non 
potest  esse  nisi  tripliciter.  Primo,  ut  utrum- 
que  secundum  se  consideretur  :  sicque 
utrumque  exstat  potentia,  et  sic  quodcum- 
que  ponatur,  liberum  arbitrium  erit  po- 


QUID   SIT   LIBERUH   ARBITRIUM 


275 


tentia.  Secundo,  ut  unum  consideretur  in 
respectu  alterius  :  nec  sic  potest  dici  quod 
unum  sit  habitus  alterius,  quia  potentia 
non  est  habitus  potentise.  Tertio,  ut  con- 
sideretur  relatio  unius  ad  alterum  :  nec 
hoc  nomen  habitus  potest  habere.  Hinc 
non  videtur  rationabiliter  dictum,  quod 
liberum  arbitrium  sit  habitus. 

Ideo  alii  dicunt,  quod  nominat  potenti- 
am  non  absolutam,  sed  habitualem,  hoc 
est,  prout  est  per  habitum  quemdam  per- 
fecta,  non  per  habitum  acquisitum  aut 
infusum,  sed  naturalem,  per  quem  facilis 
est  ad  suum  actum,  ita  ut  actus  sui  do- 
minium  habere  dicatur.  Verum  nec  istud 
conveniens  reputatur,  quoniam  voluntati 
per  se  et  ex  sua  natura  convenit  habere 
dominium  sui  actus,  prout  aliis  viribus 
imperat,  non  econtra  :  sicque  hanc  habet 
facilitatem  ex  se,  non  ex  aliquo  alio  ha- 
bitu.  Prseterea  unusquisque  habitus  se  ha- 
bet  ad  actum,  ut  quo  ipse  actus  lauda- 
biliter  fiat.  Liberum  autem  arbitrium  ad 
electionis  actum  se  habet,  ut  quo  actus 
ille  fiat  aliquando  bene,  aliquando  male, 
quandoque  indifferenter  :  hinc  non  vide- 
tur  habitum  proprie  sumptum  designare, 
sed  potentiam,  cujus  proprie  actus  est  eli- 
gere  :  quoniam  liberum  arbitrium  est  quo 
eligitur  bonum  aut  malum,  ut  loquitur 
Augustinus.  Unde  beatus  Bernardus,  di- 
cendo  quod  liberum  arbitrium  est  habi- 
tus  animi  liber  sui,  sumit  habitum  pro 
habitudine  quadam  :  ex  hoc  quippe  libe- 
rum  arbitrium  in  homine  dicitur,  quod  ita 
se  habet  animus  ejus  quod  actus  sui  li- 
beram  habet  potestatem.  Dicitur  quoque 
arbitrium  istud  facultas,  non  quod  sit  ha- 
bitus  proprie,  sed  quia  in  usu  loquentium 
facultas  significat  potestatem  qua  aliquid 
habetur  ad  nutum  :  propter  quod  posses- 
siones  vocatse  sunt  facultates,  quia  in  do- 
minio  sunt  possidentis;  sicque  liberum 
arbitrium  facultas  vocatur,  quoniam  ac- 
tum  suum  habet  in  libera  potestate,  unde 
et  liberum  nominatur.  Liberum  quoque 
judicium  in  se  ipso,  ut  est  potentia,  non 
intenditur  neque  remittitur.  Sed  quia  om- 


A  nis  potentia  in  suo  actu  vigoratur  aut  de- 
bilitatur  per  habitum  supervenientem  vel 
per  impedimentum  adveniens,  ideo  quoad 
hoc,  magis  aut  minus  liberum  appellatur. 
—  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Qui  inquirendo  ibidem,  an  liberum  ar- 
bitrium  dicat  potentiam  unam  vel  plures, 
ait  :  Quidam  dixerunt  liberum  arbitrium 
non  esse  determinatam  potentiam,  sed  col- 
Iigere  seu  includere  omnes  vires  rationalis 
animae,  sicut  totum  universale  suas  par- 
tes.  Quod  non  videtur,  quoniam  oporteret, 

B  multiplicatis  potentiis,  liberum  arbitrium 
multiplicari  secundum  esse  :  multi  enim 
homines  sunt  animalia  multa,  non  unum. 
Oporteret  etiam  liberum  arbitrium  in  sin- 
gulis  salvari  potentiis  :  quod  esse  non  va- 
let,  quoniam  actus  qui  libero  arbitrio  ad- 
scribitur,  non  cujuslibet  potentia;  est,  sed 
determinatee.  —  Ideo  alii  dicunt,  quod  li- 
berum  arbitrium  colligit  plures  potentias, 
sicut  totum  integrale  suas  partes.  Sed  nec 
hoc  videtur,  quia  potentise  non  queunt  es- 
se  partes  integrales  alicujus  unius,  si  ac- 

C  cipiatur  unum  simpliciter  :  nisi  forte  dica- 
tur  unum  aggregatione  vel  ordine.Liberum 
autem  arbitrium  non  est  sic  unum,  sed 
unum  simpliciter,  quum  sibi  attribuatur 
actus  unus.  —  Quidam  igitur  dicunt,  quod 
colligit  rationem  et  voluntatem,  sicut  ha- 
bitus  utriusque  :  propter  quod  rationis  et 
voluntatis  facultas  vocatur.  Quod  etiam 
improprie  dicitur,  quia  si  nomen  habitus 
proprie  capiatur,  non  potest  esse  imme- 
diatus  habitus  unus  diversarum  potenti- 
arum,  quoniam    unus  habitus   ad  unum 

D  ordinatur  actum,  qui  est  unius  potentiae. 
Hinc  aliter  est  dicendum,  quod  scilicet 
aliquid  colligit  seu  includit  plura  dupli- 
citer,  puta  essentialiter  et  virtualiter  :  es- 
sentialiter,  sicut  totum  compositum  partes 
suas  essentiales;  virtualiter,  ut  dum  vir- 
tus  plurium  rerum  in  uno  participatur  : 
et  sic  liberum  arbitrium  rationem  et  vo- 
luntatem  includit.  Sic  namque  est  in  po- 
tentiis  anima3,quod  quum  omnes  ab  essen- 
tia  animaa  oriantur,  tanquam  proprietates 
ab  essentialibus  rei,est  tamen  quidam  ordo 


276 


1N   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXIV  J    QU^EST.    III 


originis  hujus,  ita  quod  origo  seu  emana- 
tio  unius  potentiae  originem  alterius  prae- 
supponat,  qua  mediante,  quodammodo  ab 
essentia  animae  fluat  :  quod  ex  actibus 
earum  potest  attendi.  Nam  actus  unius 
necessario  prassupponit  actum  alterius,  ut 
actus  appetitivae  actum  appreb.ensiv8e.Hinc 
sicut  virtus  essentiae  animae  relinquitur  ac 
relucet  in  ejus  potentia,  sic  virtus  unius 
potentiae  praecedentis  repraesentatur  et  ma- 
net  in  alia  subsequenti.  Sicque  una  po- 
tentia  virtutes  plurium  colligit,  quemad- 
modum  liberum  arbitrium  :  quod  palet 
ex  actu  ipsius.  Eligere  enim,  quod  est  ac- 
tus  ejus,  importat  discretionem  et  deside- 
rium  :  eligere  quippe  est  unum  alteri  prae- 
optare.  Haec  autem  sine  virtute  rationis  et 
volunlatis  perfici  nequeunt.  Hiuc  constat, 
quod  liberum  arbitrium  virtutem  volun- 
tatis  rationisque  colligit  :  ideo  facultas  di- 
citur  utriusque.  Eligere  quoque  est  actus 
liberi  arbitrii  elicitus,  ceterarum  vero  vi- 
rium  actiones  possunt  ei  altribui,  ut  prin- 
cipio  imperanti  atque  moventi. 

Insuper  ad  id,  utrum  liberum  arbitrium 
sit  distincta  potentia,  respondens  :  Aliqui, 
inquit,  dixerunt  liberum  arbitrium  esse 
potentiam  a  ratione  et  voluntate  distin- 
ctam.  Ad  quod  diversis  motivis  sunt  moti. 
Quidam  enim  dixerunt  liberum  arbitriuin 
unam  esse  specialem  potentiam,  haben- 
tem  judicium  super  actus  omnium  poteii- 
tiarum,  ideoque  nominari  liberum  arbi- 
trium,  quod  designat  judicium.  Sed  hoc 
non  videtur,  quoniam  judicare  de  actibus 
omnium  potentiarum,  non  potest  alicui 
convenire  potentiae  quae  sit  aliud  quam 
ratio  aut  voluntas  :  praesertim  quum  dicat 
Anselmus,  quod  voluntas  est  omnium  vi- 
rium  motor.  Oportet  enim  vim  quae  liber- 
rima  est,  super  alias  dominium  imperium- 
que  habere. 

Alii  vero  alia  ad  hoc  moventur  via  magis 
idonea,  utpote  ex  actuum  diversitate.  Vi- 
dent  quippe  ipsum  eligere,  quod  est  liberi 
arbitrii  actus,  aliud  esse  a  velle  et  a  ratio- 
cinari.  Ideo  reducunt  hunc  actum  in  po- 
tentiam  a  ratione  ac  voluntate  distinctam, 


A  quam  liberum  arbitrium  nuncupant,  quod 
ponunt  quodammodo  medium  inter  rati- 
onem  et  voluntatem,et  quodammodo  utra- 
que  posterius  :  quia  secundum  ordinem 
naturae  et  dignitatis  sequitur  rationem  et 
voluntatem.Nam  praesuppositis  eis,ab  ani- 
mae  procedit  essentia  :  quod  et  actus  ejus 
oslendit,  quia  eligere  non  est,  nisi  prius 
apprehenso  fine  per  rationem,  ac  deside- 
rato  per  voluntatem.  A  dignilate  quoque 
deficit  voluntatis,  cujus  objectum  est  prin- 
cipale  bonum,  scilicet  finis;  objectum  ve- 

B  ro  liberi  arbitrii  est  secundarium  bonum, 
quod  eligibile  et  ordinabile  est  ad  finem. 
Sed  quantum  ad  parlicipationem  proprie- 
tatis  utriusque,  habet  naturam  medii,  ita 
ut  ex  ratione  habeat  judicium,  et  a  vokin- 
tale  desiderium,  secundum  quod  virtutes 
seu  proprietates  praecedentium  potentia- 
rum  in  sequentibus  relinquuntur.  —  At- 
tamen  istud  videtur  extraneum,  quamvis 
probabiliter  dicatur  :  quia  philosophi  qui 
potentias  anima?  scrutati  sunt,  nullam  po- 
tentiam   in  parte   intellectiva   posuerunt, 

C  praeter  ralionem  seu  intellectum  et  volun- 
tatem.  Ideo  non  videtur  mihi,  quod  libe- 
rum  arbitrium  sit  alia  potentia  a  ratione 
et  volunlate  :  quod  item  ex  actu  ipsius 
probatur.  Dicit  namque  Philosophus  sexto 
Ethicorum,  quod  electio  est  vel  intellectus 
appetitivus,  vel  appetitus  intellectivus.  Et 
hoc  magis  verba  ejus  sonare  videntur, 
quod  electio  sit  actus  appetilus,  seu  vo- 
luntatis  secundum  Damascenum,  secun-  cf.p.n 
dum  quod  manet  in  ea  virtus  rationis. 
Quandocumque  enim  aliquis  actus  est  ali- 

D  cujus  potentiae,  secundum  quod  manet  in 
ea  virtus  alterius  potentiae,  semper  actus 
ille  attribuitur  illi  potentiae  ex  qua  imme- 
diate  producitur.  Verbi  gratia,  intellectus 
est  principiorum ;  ratio  autem  (ut  Isaac 
contestatur)  proprie  facit  currere  a  causa 
in  causatum  :  sicque  actus  rationis  pro- 
prie  est  deducere  principia  in  conclusio- 
nes.  Hoc  ergo  quod  est  conclusiones  elice- 
re,  actus  est  rationis,  secundum  quod  in 
ea  manet  vis  intellectus,  qui  est  habitus 
principiorum  :  propter  quod  proprie  attri- 


QUID    SIT   LIBERUM   ARBITRIUM 


277 


buitur  rationi  magis  quam  intellectui.  Ita 
etiam  electionem  praecedit  consilium,  ut 
tertio  dicitur  Ethicorum,  sicut  disputatio 
conclusionem  :  est  enim  electio  praecon- 
siliati  appetitus;  et  ita  eligere  erit  princi- 
paliter  actus  voluntatis,  non  tamen  abso- 
Iute,  sed  secundum  quod  in  ea  manet 
virtus  intellectus  vel  rationis  consilian- 
tis;  unde  sic  consideratam  voluntatem  no- 
minat  liberum  arbitrium.  —  Haec  Thomas 
in  Scripto. 

Quibus  consonant  scripta  ejus  in  prima 
parte,  quaestione  octogesima  tertia.  Ubi  de- 
.  i.  clarat,  quod  homo  est  liberi  arbitrii.  Nam 
quaedam  agunt  sine  judicio,  ut  non  viven- 
tia,  sicut  lapis  fertur  deorsum ;  quaedam 
vero  agunt  ex  judicio,  sed  non  libero,  ut 
brula,  quse  naturali  instinctu  judicant  ali- 
quid  sibi  conveniens  aut  nocivum,  sicque 
insequuntur  aut  fugiunt  illud ;  quaedam 
operantur  ex  judicio  libero,  quod  sequi- 
tur  rationis  collationem,  ut  homo  et  ange- 

3.  lus.  In  quibus  propria  actio  liberi  arbitrii 
exstat  electio,  quia  ex  hoc  dicimur  liberi 
esse  arbitrii,  quod  possumus  unum  acce- 
ptare,  et  aliud  refutare  :  quod  est  elige- 
re.  Hinc  naturam  liberi  arbitrii  ex  electio- 
ne  considerare  oportet.  Electio  vero  quum 
sit  unum  alteri  praeoptare,  ad  appetitivam 

i.  principaliter  spectat  potentiam.  Appetiti- 
vas  demum  potentias  oportet  potentiis  ap- 
prehensivis  esse  proportionatas.  Quemad- 
modum  autem  ex  parte  apprehensionis 
intellectivae  se  habent  intellectus  et  ra- 
tio,  ita  ex  parte  appetitus  intellectivi  se 
habent  voluntas  liberumque  arbitrium.  Por- 
ro  ratio  nil  aliud  est  quam  intellectus. 
Quod  patet  ex  habitudine  objectorum  et 
actuum.  Intelligere  namque  importat  sim- 
plicem  rei  cognitionem,  sicut  prima  prin- 
cipia  dicuntur  intelligi,  quae  simplici  intu- 
itu  sine  collatione  noscuntur.  Ratiocinari 
vero  proprie  est,  ex  cognitione  unius  de- 
venire  in  cognitionem  alterius.  Similiter 
ex  parte  appetitus,  velle  designat  simpli- 
cem  rei  appetitionem  :  unde  voluntas  di- 
citur  esse  de  fine,  qui  propter  se  appe- 
titur.  Eligere  autem  est  aliquid  appetere 


A  propter  alterum  obtinendum  :  idcirco  est 
proprie  mediorum.  Et  sicut  se  habet  in 
cognitivis  principium  ad  conclusionem, 
cui  ob  principii  evidentiam  consentimus; 
ita  in  appetitivis  se  habet  finis  ad  media, 
quae  propter  finem  appetuntur.  Hinc  sicut 
se  habet  intellectus  ad  rationem,  ita  vo- 
luntas  ad  vim  electivam,  id  est  ad  liberum 
arbitrium.  Unde  sicut  ejusdem  petentiae 
est  intelligere  et  ratiocinari,  sic  ejusdem 
potentiae  est  velle  atque  eligere.  Ideo  vo- 
luntas  et  liberum  arbitrium  non  sunt  po- 

B  tentiae  duae,  sed  una,  actus  habens  diver- 
sos,  unde  et  nomina  plura  sortitur.  Haec 
Thomas  in  Summa.  —  Concordat  Petrus. 
Richardus  quoque  :  Damascenus,  inquit, 
libro  tertio  dicit  :  Liberum  arbitrium  nil 
aliud  est  quam  voluntas.  Et  Augustinus, 
libro  secundo  de  Libero  arbitrio,  conte- 
statur  :  Non  peccamus  nisi  libero  arbitrio 
voluntatis.  Itaque  advertendum,  quod  si 
liberum  arbitrium  dicatur  ab  arbitratione 
consiliativa,  quum  talis  arbitratio  actus  sit 
inlellectus,  liberum  arbitrium  comprehen- 

C  dit  directe  intellectum  et  voluntatem  in 
propria  ratione,  quoniam  velle  liberum 
a  voluntate  elicitur,  et  arbitratio  consilia- 
tiva  est  actio  intellectus.  Si  vero  dicatur 
liberum  arbitrium  ab  arbitratione  impe- 
rativa,  prout  arbitratur  imperator,  volen- 
do  omnino  ut  fiat  ita,  aut  non  fiat  :  sie 
intellectus  non  est  de  ratione  liberi  arbi- 
trii  nisi  dispositive ;  sed  formaliter  libe- 
rum  arbitrium  est  ipsa  voluntas,  prout 
consideratur  post  deliberationem  in  intel- 
lectu   praecedentem,  vel   post  tempus   in 

D  quo  deliberare  quis  potuit  et  debuit.  Nec 
dici  potest,  quod  liberum  arbitrium  sit 
intellectus  per  se  :  quoniam  intellectus  co- 
gi  potest  per  evidentiam  veritatis,  sed  li- 
berum  arbitrium  cogi  non  valet.  Itaque 
voluntas,  prout  ab  ipsa  procedere  potest 
elicitive  actus  eligendi,  est  formaliter  li- 
berum  arbitrium.  Consilium  quoque  opor- 
tet  electionem  praccedere,  ut  asserit  libro 
secundo  Damascenus.  Idem  dicit  Philoso- 
phus  tertio  Ethicorum.  Praeterea  omnis  ac- 
tus  liberi  arbitrii  contra  divinum  praece- 


278 


IN  LIBRUM    II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXIV  ;    QU^ST.   III 


ptum,  est  peccatum  mortale ;  sed  nullus  A 
actus  voluntatis,  ante  deliberationem  ac 
tempus  sufficiens  ad  deliberandum,  est 
peccatum  mortale  :  ergo  voluntas  non  sor- 
titur  rationem  liberi  arbitrii,  nisi  consi- 
derata  post  deliberationem  aut  tempus 
sufficiens  ad  deliberandum.  Insuper  pro- 
missio  facta  ante  deliberationem,  non  ob- 
ligat  de  necessitate  salutis ;  et  tamen  facta 
ex  libero  arbitrio  ac  firmata,  obligat  de 
necessitate  salutis.  Votum  quippe  dicitur 
conceptio  melioris  propositi  deliberatione 
firmata.  Restat  ergo,  quod  voluntas  non  B 
habet  rationem  liberi  arbitrii  nisi  post 
deliberationem,  vel  saltem  post  tempus 
sufficiens  ad  deliberandum,  quia  praesup- 
posita  rei  intellectione  simplici,  el  habilo 
tempore  ad  deliberandum  sufficienti,  vo- 
luntas  potest  libere  movere  vel  non  mo- 
vere  intellectum  ad  considerandum  :  idcir- 
eo,  si  tunc  ante  consiliationem  pracipitat 
se  in  aliquid  illicitum,  juste  imputatur 
eidem.  Haec  Richardus. 
summ.  iii.  Insuper  circa  haec  scribit  Albertus  :  Re- 
2"  i>art.  q.  vera  ]jDerum  arbitrium  est  potentia  per  C 
habitum  naturalem  perfecta;  et  habitus 
ille  libertas  ejus  est.  Et  hoc  optime  osten- 
dunt  Gregorius  Nyssenus  et  Damascenus, 
dicentes  quod  cui  de  Hbero  arbitrio  sermo 
est,  oportet  eum  praescire  quid  sit  esse 
in  ipso  secundum  causam  et  completum 
dominium.  Id  enim  in  nobis  secundum 
causam  est,  cujus  nos  perfecte  causa  et 
domini  sumus,  atque  quod  ita  agimus 
quod  ad  hoc  agendum  nil  aliud  nos  im- 
pellit  aut  agit  nisi  nos  ipsi.  Ex  quo  sequi- 
tur,  quod  nil  nisi  rationale  animal  habet  D 
liberum  arbitrium  in  inferioribus  istis. 
Haec  Albertus. 

In  cujus  verbis  videtur  obscurum  quod 
ait,  libertatem  esse  habitum  naturalem  li- 
beri  arbitrii.  Habitus  etenim  naturalis  ad 
unum  determinat;  liberum  vero  arbitrium 
ad  utrumque  se  habet  indifferenter.  Nihilo 
minus  naturale  multipliciter  dicitur.  Rur- 
sus,  libertas  est  de  essentiali  et  intrinseca 
ratione  liberi  arbitrii,  non  adventicius  ha- 
bitus  ejus. 


Amplius  ad  istud,  an  liberum  arbitrium 
sit  potentia  specialis,  respondet  :  Videtur 
secundum  dicta  Sanetorum,  quod  liberum 
arbitrium  sit  specialis  potentia,  ejusque 
virtus  in  viribus  inferioribus  quas  movet, 
diffunditur,  et  primo  in  ratione  et  deinde 
in  voluntate  :  propter  quod  facuhas  ratio- 
nis  ac  voluntatis  vocatur.  Libertas  quippe 
libero  arbitrio  convenit  per  se,  voluntati 
aulem  et  rationi  per  participationem  li- 
bertatis  liberi  arbitrii. 

Praeterea  si  quaratur,  quid  sit  liberum 
arbitrium  secundum  definitionem  ;  dicen- 
dum,  quod  in  Ilincrario  S.  Clementis  ita 
describitur,  in  secunda  disputatione  contra 
Simonem  magum  a  beatissimo  Petro  apo- 
stolo  :  Liberum  arbitrium  est  potestas  sen- 
sus  anima?,  habens  virtutem  qua  se  possit 
ad  quos  voluerit  actus  inclinare.  Augusti- 
nus  vero  :  Liberum  arbitrium,  inquit,  est 
facultas  rationis  et  voluntatis,  qua  bonum 
eligitur  gratia  adsistente,  malum  gratia 
deserente.  Bernardus  vero  :  Liberum  (ait) 
arbitrium  est  liber  consensus  ob  volun- 
tatis  inamissibilem  libertatem  et  indecli- 
nabile  judicium  rationis.  Anselmus  autem 
definit  sic  :  Liberum  arbitrium  est  pote- 
stas  conservandi  voluntatis  rectitudinem, 
propter  se  et  propter  ipsam  rectitudinem. 
Et  omnes  istse  definitiones  sunt  bonae.  Sed 
prima  quae  est  B.  Petri,  magis  dicit  sub- 
stantiam  liberi  arbitrii.  Et  quod  ait,  se- 
cundum  sensum  animae,  intelligit  de  sen- 
su  spirituali,  qui  est  apprehensio  faciendi 
vel  non  faciendi.  —  Heec  Albertus. 

Cujus  opinio  fuit,  sicut  et  Alexandri, 
quod  liberum  arbitrium  sit  potentia  re- 
aliter  distincta  ab  intellectu  et  voluntate. 
Verior  tamen  rationabiliorque  censetur  po- 
sitio  illa  quam  sequitur  Thomas.  Imo  li- 
bertas  convenit  voluntati  ex  sua  natura;  et 
sicut  ex  praeinductis  super  primum  inno- disim.q.s. 
tuit,  B.  Augustinus,  Gregorius  et  ceteri 
Sancti,imaginem  summa?  Trinitatis  in  ani- 
ma  rationali  constituunt  in  intellectu,  vo- 
luntate,memoria;  hasque  potentias  dicunt 
pra?stantissimas  esse  in  anima;  nec  quis- 
quam  ipsorum  loquitur  de  libero  arbitrio 


QILEST.    IV    :    DE   SENSUALITATE,   AN    SIT   POTENTIA   ANIILE 


279 


tanquam  de  vi  realiter  ab  illis  distincta. 
Nec  sine  necessitate  est  ponenda  plura- 
litas. 


QUJESTIO    IV 

NUnc  quaeritur  De  sensualitate,  an 
sit  potentia  animae. 
Videtur  quod  non,  quia  potentiae  animae 
sunt  naturales  qu£cdam  proprietates,  sen- 
sualitas  autem  dicit  quid  vitiosum  sive 
infectum.  Unde  et  amor  sensualis  vitupe- 
ratur.  —  Secundo,  sensualitas  non  desi- 
gnat  unam  vim  animae,  sed  plures,  vide- 
licet,  concupiscibilem  et  irascibilem,  aut 
etiam  vires  apprehensivas  in  parte  sen- 
sitiva. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Sensualitas 
et  sensibilitas  differunt.  Sensibilitas  nam- 
que  omnes  virtutes  sensitivae  partis  com- 
prehendit,tam  apprehensivas  de  foris  quam 
apprehensivas  de  intus,  et  etiam  appetiti- 
vas.  Sensualitas  vero  magis  denotat  partem 
per  quam  movetur  animal  in  aliquid  pro- 
sequendum,  appetendum  aut  fugiendum. 
Quemadmodum  autem  in  intelligibilibus 
apprehensum  non  movet  voluntatem,  nisi 
apprehendatur  sub  ratione  boni  vel  mali, 
propter  quod  intellectus  speculativus  nihil 
dicit  de  appetendo  aut  fugiendo,  ut  dici- 
tur  tertio  de  Anima  :  ita  in  parte  sensitiva 
apprehensio  sensibilis  non  causat  motum, 
nisi  apprehendatur  sub  ratione  convenien- 
tis  vel  inconvenientis.  Hinc  secundo  de 
Anima  fertur  :  Ad  ea  quae  sunt  in  imagi- 
natione,  ita  nos  habemus  ac  si  considera- 
remus  terribilia  aliqua  in  picturis,  quae 
passionem  non  excitarent  timoris  aut  ali- 
cujus  hujusmodi.  Vis  autem  apprehendens 
hujusmodi  rationes  convenientis  vel  no- 
civi,  vocatur  aestimativa,  per  quam  agnus 
fugit  lupum  et  sequitur  matrem.  Quae  ita 
se  habet  ad  appetitum  sensitivum,  quem- 
admodum  intellectus  practicus  ad  appeti- 
tum  intellectivum    seu  voluntatem.   Hinc 


A  proprie  loquendo,  sensualitas  incipit  in 
confinio  aeslimativae  et  appetitus  sensitivi 
sequentis,  ut  sic  se  habeat  sensualitas  ad 
partem  sensitivam  sicut  voluntas  et  libe- 
rum  arbitrium  ad  partem  intellectivam. 
Hoc  autem  conveniens  quod  sensualitatem 
movet,  aut  ratio  suee  convenientiae,  est  ap- 
prehensa  a  sensu,  sicut  sunt  delectabilia 
secundum  singulos  sensus;  aut  non  est 
apprehensa,  sicut  inimicitiam  lupi  perci- 
pit  ovis  non  videndo  nec  audiendo,  sed 
solum  aestimando.  Ideo  motus  sensualita- 

B  tis  tendit  in  duo,  puta  :  in  ea  quae  secun- 
dum  exteriores  sensus  delectabilia  sunt,  et 
hoc  est  quod  dicitur,  quod  ex  sensualitate 
est  motus  qui  tendit  in  corporeos  sensus; 
et  item  in  ea  quae  corpori  nociva  aut  con- 
venientia  esse  noscuntur  sola  sestimatione, 
sicque  ex  sensualitate  est  appetitus  rerum 
ad  corpus  spectantium. 

Verumtamen  ad  sensualitatem  aliquid 
dupliciter  pertinet.  Primo  tanquam  de  ejus 
exsistens  essentia,  sicque  tantum  appe- 
titivam    partem    includit.    Secundo,   tan- 

G  quam  praeambulum  ad  eamdem,  sicque 
vires  apprehensivae  sensitivae  pertinent  ad 
sensualitatem,  tamen  secundum  ordinem 
quemdam  :  quia  aestimativa  se  proxime 
habet  ad  eam,  quemadmodum  ratio  pra- 
ctica  ad  liberum  arbitrium ;  imaginatio 
autem  simplex,  viresque  sensitivae  praece- 
dentes,  magis  remote  se  habent  ad  sen- 
sualitatem,  quemadmodum  ratio  specula- 
tiva  ad  voluntatem. —  Denique  sensualitas 
non  nominat  simpliciter  unam  potentiam, 
sed  unam  secundum  genus,  videlicet  ap- 

D  petitivam  sensitivam,  quae  in  irascibilem 
concupiscibilemque  dividitur.  Sed  concu- 
piscibilis  et  irascibilis  appetitum  nomi- 
nant  sensitivum, secundum  quod  completus 
est,  et  per  diversa  distinctus,  ac  rationem 
respiciens  :  unde  in  homine  concupiscibi- 
lis  et  irascibilis  rationi  obtemperant.  Sen- 
sualitas  vero  sensitivum  nominat  appeti- 
tum  ut  incompletum,  indeterminatum  ac 
magis  depressum  :  ideo  dicitur,  quod  in 
ea  nequit  esse  virtus,  et  quod  est  perpe- 
tuae  corruptionis;  atque  ex  sua  indetermi- 


280 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.  XXIV  ;    QU.EST.    IV 


natione  quamdam  habet  unitatem,  ut  vis  A  connaturalem,  quod  convenit  sibi  per  le- 


art.  ! 


quaedam  dicatur.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 
At  vero  in  prima  parte,  quaestione  octo- 
gesima  prima  :  Nomen  (inquit)  sensuali- 
tatis  sumptum  videtur  a  motu  sensuali, 
sicut  ab  actu  sumitur  nomen  potentiae,  ut 
visus  a  visione.  Motus  autem  sensualis  est 
appetitus  apprehensionem  consequens  sen- 
sitivam  :  actus  namque  apprehensivae  vir- 
tutis  non  tam  proprie  dicitur  molus  ut 
actio  appetitus.  Apprehensio  quippe  sen- 
sitiva  perficitur  in  hoc  quod  res  appre- 


vitatem,  sed  et  repugnantibus  sibi  per  ca- 
lorem  resistit),  ita  in  parte  sensitiva  sunl 
dua?  potentiae  appetitivae,pcr  quarum  unam 
quae  vocatur  concupiscibilis,  prosequitur 
convenientia  et  nociva  refugit,  per  aliam 
vero  quae  irascibilis  appellatur,  contrariis 
reluctatur.  Sicque  irascibilis  est  quasi  pro- 
pugnatrix  et  defensatrix  ipsius  concupi- 
scibilis.  Nec  istae  inclinationes  in  unum 
reducunlur  principium.quia  interdum  ani- 
ma  trislibus  se  immergit  contra  inclina- 


hensae   sunt   in  apprehendente ;   operatio  B  tionem  concupiscibilis,  ut  sccundum  incli- 


vero  potentiae  appetitivae  perficitur  in  hoc 
quod  appetens  in  rem  appetibilem  incli- 
natur.  Hinc  operatio  apprehensivae  virtutis 
assimilatur  quieti;  operatio  autem  virtutis 
appetitivae  magis  assimilatur  molui.  Unde 
per  sensualem  motum  intelligitur  operatio 
appetitivaj  virtutis  :  sicque  sensualitas  est 
nomen  appetitus  sensitivi.  Haec  Thomas  in 
Summa.  —  Concordat  Petrus. 

Richardus  quoque,  et  addit  :  Sensualitas 
non  numeratur  secundum  numerum  sen- 


nationcm  irascibilis  impugnet  contraria. 
Unde  et  passiones  irascibilis  repugnare 
videntur  passionibus  concupiscibilis,  sic- 
ut  concupiscentia  accensa  minuit  iram,  et 
econverso.  Hinc  quoque  passiones  irasci- 
bilis  incipiunt  a  passionibus  concupisci- 
bilis  et  terminantur  ad  eas  :  nam  iratus 
irascitur  ex  illata  injuria,  qua  ulta  la?ta- 
tur.  Ideo  pugnae  animalium  sunt  de  con- 
cupiscibilibus,.  ut  de  cibis  atque  venereis, 
ut  dicitur  octavo  de  Animalibus.  Haec  in 


sitivarum  potentiarum  cognitivarum,  quo-  C  prima  parte,  quaestione  praetacta. 


niam  sensualitas  est  appetitus  sensitivus 
communis,  qui  non  distinguitur  nisi  in 
duas  potentias,  concupiscibilem  scilicet  et 
irascibilem.  Dislinctio  namque  potentia- 
rum  innotescit  per  distinctionem  forma- 
lium  rationum  objectorum  suorum.  Sed 
quidquid  praefatus  appetit  appetitus,  appe- 
tit  vel  quia  delectabile  secundum  sensum, 
aut  quia  apprehenditur  sub  ratione  ardui; 
nec  duo  praedicta  appetit  sub  ratione  com- 
muni :  idcirco  non  est  nisi  duplex  potentia. 
Haec  Richardus. 

De  hoc  etiam  asserit  Thomas  :  Sicut  in 
rebus  naturalibus  corruptibilibus  non  so- 
lum  oportet  esse  inclinationem  ad  con- 
sequendum  convenientia  et  fugiendum 
nociva,  sed  etiam  ad  resistendum  corrum- 
pentibus  atque  contrariis,  quae  conveni- 
entibus  praebent  impedimenta  et  inge- 
runt  nocumenta(quemadmodum  ignis  non 
solum  habet  naturalem  inclinationem  re- 
cedendi  a  loco  inferiori  sibi  inconveni- 
enti,  et  tendendi  ad  locum  sursum  sibi 


Porro  secundum  Albertum,  sensualitas  Summ.th. 
proprie  est  appetitus  sensitivus,  et  fomite  ^part'  q' 
infectus,  ct  irrationabilitcr  illecebroseve 
tendcns  in  sua  objecta.  Appetitus,  inquit, 
rerum  ad  corpus  pertinentium  dupliciter 
consideratur.  Primo,  ut  simplex  et  natu- 
ralis,  et  ita  est  vis  concupiscibilis  vel  ira- 
scibilis,  qua?  naturales  sunt  vires  animae 
sensitiva?  appetitivae :  omne  etenim  animal 
naturaliter  appetit  convenientia  sibi,et  fu- 
git  contraria  ac  contra  ea  insurgit,  ut  as- 
D  serit  Plato.  Secundo  consideratur  ut  impro- 
bus  ad  illicita  motus  :  sensualitas  quippe 
est  una  quaedam  communis  vis,  qua  ille- 
cebroso  motu  intenditur  ad  appetendum 
ea  quae  carnis  sunt.  Haec  Albertus. 

Quibus  concordat  Alexander,  affirmans 
philosophos  ad  notitiam  sensualitatis  non 
pervenisse,  quoniam  sensualitas  dicitur  se- 
cundum  rebellionem  quam  habet  contra 
rationem  ex  pcena  originalis  peccati :  quod 
quum  latuerit  philosophos,  constat  quod 
nec  pcenam  illud  consecutam,  nec  motum 


QILEST.   V   :  AN  RATIO   SUPERIOR   ET   INFERIOR   SINT   UNA    POTENTIA,   ET   QUID    SINT,   ETC.    281 


illicitum  inde  exortum  cognoverunt  secun- 
dum  quod  ex  originali  peccato  et  fomite 
prodeunt.  Tamen  sensualitas  realiter  est 
idem  cum  sensitivo  appetitu  quem  nove- 
rant  :  sicque  cognoverunt  sensualitatem 
materialiter,  seu  secundum  id  quod  est 
in  re,  non  autem  formaliter.  Verumtamen 
concupiscibilis  et  irascibilis  tripliciter  ac- 
cipiuntur,  et  secundum  hoc  tripliciter  di- 
stinguuntur.  Primo,  secundum  appetitum 
boni  et  fugam  mali;  atque  secundum  hunc 
modum,  bonum  et  malum  distinguunt  ap- 
petitum  concupiscibilem  et  irascibilem. 
Secundo  distinguuntur  penes  differentem 
appetitum  :  ut  concupiscibilis  sit  appeti- 
tus  rei  delectabilis;  irascibilis  vero,  rei 
arduee  et  honestee.  Tertio,  secundum  bo- 
num  in  praesenti  cum  suo  opposito,  et  se- 
cundum  bonum  in  futuro  cum  opposito 
suo.  Haec  Alexander. 

Concordat  Antisiodorensis  in  Summa  sua, 
libro  secundo.  —  Durandus  quoque  con- 
sonat  dictis  Thomae  de  realitate  liberi  ar- 
bitrii.  —  Albertus  vero  in  libro  de  Homi- 
ne,  de  libero  arbitrio,  sensualitate  aliisque 
pra?tactis  scribit  diffuse,  quae  et  in  pra> 
inductis  jam  sententialiter  continentur. 

Ex  praehabitis  etiam  patet  solutio  ad  ob- 
jecta,  quia  sensualitas  secundum  id  quod 
est  in  sua  entitate,  est  potentia  animae. 


QU^ESTIO    V 

MOdo  quaerendum  est,  An  ratio  su- 
perior  et  inferior  sint  una  po- 
tentia,  et  quid  sint,  ac  qualiter  ab 
intellectu  distinguantur. 

Videtur  quod  sint  duae  distinctfe.  Poten- 
tiae  enim  per  objecta  distinguuntur.  Sed 
ratio  superior  versatur  circa  divina,  incor- 
ruptibilia  et  aeterna;  ratio  vero  inferior 
circa  mutabilia  et  humana,  sicut  jam  ex- 
primetur.  —  Item  voluntatis  et  rationis 
superioris  objecta  minus  diversificantur, 
quam  objecta  rationis  superioris  et  infe- 
rioris  :  quoniam  unum  et  idem  realiter  est 


A  objectum  superioris  rationis  et  voluntatis, 
videlicet  summum  bonum,quod  est  et  pri- 
mum  verum,  in  quo  solo  ratio  superior 
ac  voluntas  finaliter  quietantur.  Ratio  er- 
go  superior  et  inferior  plus  distinguuntur 
ab  invicem,  quam  ratio  et  voluntas,  quae 
tamen  ab  invicem  distinguuntur  realiter, 
ut  dictum  est  super  primum.  —  Praeterea  dist.m,q.i3. 
potentiae  differunt  per  proprios  actus.  Sed 
proprius  actus  rationis,est  discurrendo  ve- 
ritatem  cognoscere;  proprius  vero  actus 
ipsius  intellectus,  est  veritatem   limpide 

B  simplici  intuitu  contueri. 

In  contrarium  sunt  auctoritates  docto- 
rum  concorditer. 

Ad  hoc  Albertus  respondet  :  Secundum  Summ.ih. 
Isaac,  Judaeum  philosophum,  in  libro  de  g3.par '  q' 
Definitionibus,  ratio  est  vis  animae,  faci- 
ens  currere  causam  in  causatum,  id  est, 
ex  cognitione  causae  discurrens  in  cogni- 
tionem  causati.  Propter  quod  secundum 
Damascenum  libro  secundo,  homo  cum 
ratione  et  libero  arbitrio  inquirit,  scruta- 

C  tur,  disponit  et  judicat  :  quae  ratiocinatio- 
nis  sunt  actus.  Ratio  ergo  virtus  est  col- 
lativa,  per  quam  homo  de  faciendis  et 
agendis  appetendisque  regitur  et  docetur 
lumine  vultus  Dei,  id  est  participatione 
et  illustratione  luminis  increati,  quod  in 
creatione  impressum  est  nobis  quantum 
ad  prima  universalia  scibilium  operabi- 
Iiumque  principia,  quae  cum  ipsa  natura 
inserta  seu  impressa  sunt  nobis,  nec  sine 
eis  essemus  scibilium  et  operandorum  ca- 
paces.  Hinc  Isaac  dixit,  quod  ratio  facit 

D  currere  causam  in  causatum.  Referendo 
namque  principia  talia  ad  ea  quae  elici- 
untur  ex  ipsis,  fit  in  nobis  scientia  tam 
theorica,  id  est  speculativa,  quam  practi- 
ca.  Sicque  illa  principia  uno  modo  dicun- 
tur  lumen  divinum  super  nos  signatum,  ps.  lv,  7. 
quo  de  agendis  ac  sciendis  instruimur. 

Denique  ratio  et  intellectus  componens 
ac  dividens  et  conferens  intellecta,  sunt 
una  potentia  animae,  exsistens  in  anima 
secundum  partem  sui  superiorem.  Sunt 
igitur  essentialiter  una  potentia,  quae  se- 


1N   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXIV  ;    QU^ST.    V 


eundum  diversos  suos  actus,  diversa  sor- 
tita  est  nomina.  Ratio  quippe  vocatur,  in 
quantum  praefato  modo  discurrit;  intelle- 
ctus,  in  quantum  simpliciter  intuetur.  — 
Insuper,  secundum  Augustinum  duodeci- 
mo  de  Trinitate,quum  de  natura  loquimur 
mentis  humanae,  non  eam  in  duplicem 
rationem  nisi  per  officia  geminamus.  II- 
la  quippe  superior  portio  mentis,  qua? 
ad  Deum  extenditur  per  contemplationem 
ipsius  ac  rationum  divina?  justitia?,  quibus 
regitur  homo  secundum  totum  ordinem  vi- 
tse  sua?,  ad  formam  divina?  justitia?,  vo- 
catur  superior  ratio.  Hinc  secundum  Au- 
gustinum,  contemplandis  et  consulendis 
ralionibus  a3ternis  inhaeret.  Ha?c  sapientia? 
deputatur,  secundum  quod  sapientia  est 
scientia  per  causas  allissimas,  quas  cogno- 
scere  homini  exstal  difficile.  Ratio  autem 
inferior  est,  qua?  ad  temporalia  gubernan- 
da  deflectitur  :  non  enim  potest  gubernari 
inferius,  nisi  ex  propriis  ralionibus  ejus. 
Imo  nihil  gubernabile  est,  nisi  ex  propriis 
rationibus  suis.  Nihilo  minus  temporalia 
gubernanda  sunt  ad  a?terna,  atque  secun- 
dum  rationes  divina?  justitia?  a?ternales, 
tanquam  ad  formam  ac  finem.  Itaque  du- 
plex  ha?c  portio  rationis  est  eadem  po- 
tentia  actibus  sic  distincta,  et  ad  diversa 
objecta  relata,  qua?  non  causant  distinctio- 
nem  specificarn.  —  Ha?c  Albertus. 

Ilinc  Thomas  :  Ratio  (inquit)  ul  hic 
sumitur,  ita  se  habet  ad  voluntatem  libe- 
rumque  arbitrium,  quemadmodum  appre- 
hensio  sensitiva  ad  sensualitatem.  Nullus 
equidem  appetitus  in  suum  movetur  ob- 
jectum,  nisi  apprehendatur  sub  ratione 
boni  aut  mali,  seu  convenientis  aut  dis- 
convenientis  :  quam  homo  aliter  cognoscit 
quam  bruta.  Nam  brutum  naturali  instin- 
ctu,  homo  per  collationem  et  investigatio- 
nem  (qua?  consilium  dicitur)cognoscit  hu- 
jusmodi  rationes  :  hinc  vis  illa  cognoscens 
recte  ratio  vocatur.  Quumque  tota  poten- 
tiarum  ratio  ac  distinctio  ex  objectis  su- 
mantur,  quorum  speciebus  potentia?  in- 
formantur,  oportet  in  ratione  quemdam 
constituere  gradum  juxta  ordinem  rerum 


A  quibus  intendit.  In  rebus  autem  quas  con- 
siderat  ratio,  talis  invenitur  ordo  atque  di- 
stinctio,  ut  a?terna  ac  necessaria  ad  salu- 
tem  temporalibus  praeponantur.  Hinc  ralio 
superioribus  illis  vacando,  rite  superior 
appellalur.  Sed  et  illa  inferiorum  sunt  di- 
rectiva,  propter  quod  et  in  temporalibus 
dirigimur  per  a?terna.  Sicque  ratio  inha?- 
rere  a?ternis  potest  dupliciter :  primo,  con- 
siderando  ea  in  se  ;  secundo,  considerando 
ea  secundum  quod  sunt  regula  tempora- 
lium  per  nos  disponendorum  et  agendo- 

D  rum.  Et  prima  illorum  consideratio  ad 
speculativam  spectat  scientiam,  secunda 
ad  praclicam.  Hinc  in  liltera  ex  verbis  di- 
citur  Augustini,  quod  superioribus  conspi- 
ciendis  intendil  in  quantum  speculativa, 
et  eisdem  consulendis  ut  practica.  Unde 
ex  hoc  quod  ratio  superior  contra  inferio- 
rem  dividitur,  non  distat  ab  ea  ut  specu- 
lativum  et  praclicum,  quasi  ad  diversa 
objecla  respiciant,  de  quibus  ratiocinalio 
fiat ;  sed  potius  per  media  distinguuntur, 
ex  quibus  raliocinatio  fiat.  Ratio  quippe 

C  inferior,  ad  electionem  tendens,  consiliatur 
ex  rationibus  lemporalium  rerum,ut  quod 
est  esse  superfluum  vel  deminutum,  uti- 
le  aut  honestum,  sicque  de  conditionibus 
aliis  quas  moralis  pertractat  philosophus. 
Ratio  vero  superior  sumit  consilium  ex 
rationibus  aeternis  ac  divinis,  ut  quod  sit 
contra  Dei  pra?ceptum,  aut  salutis  impe- 
ditivum.  Diversilas  aulem  mediorum  ex 
quibus  ad  eamdem  conclusionem  procc- 
ditur,  non  diversificat  ipsam  potentiam, 
sed  quandoque  diversum   parit  habitum. 

D  Ideo  ratio  superior  et  inferior  non  distin- 
guuntur  sicut  potentia?  realiter  differen- 
tes,  sed  magis  secundum  habitum  quem 
vel  actualiter  habent,  vel  ad  quem  na- 
turaliter  ordinantur.  Ratio  namque  supe- 
rior  perficitur  sapientia,  inferior  autem 
scientia. 

Pra?terea  advertendum,  quod  non  quadi- 
bet  diversitas  actuum  ostendit  diversitatem 
potentiae  :  imo  interdum  ostendit  tantum 
ipsius  habitus  diversitatem,  sicut  geome- 
trizare   et    syllogizare  :    aliquando   autem 


AN   RATIO   SUPERIOR   ET   INFERIOR   SINT   UNA   POTENTIA,   ET    QUID   SINT,    ETC. 


283 


neutrum.  Quum  enim  essentia  uniuscu- 
jusque  potentiae  sit  secundum  quod  nata 
est  operari  circa  proprium  objectum,  ut 
secundo  de  Anima,  de  sensu  ait  Philo- 
sophus ;  ideo  actiones  secundum  diversa 
differentes  objecta  ostendunt  diversitatem 
potentiarum,  accipiendo  differentiam  ob- 
jectorum  secundum  id  quod  ad  propriam 
pertinet  rationem  objecti.  Homo  namque 
et  Iapis  differunt  geuere,  sed  conveniunt 
in  hoc  quo  sunt  visus  objectum,  videlicet 
in  colore  :  ideo  visio  hominis  et  lapidis 
ad  eamdem  spectat  potentiam.  Sentire  au- 
tem  sonos  et  colores,  ad  diversas  potentias 
pertinet  :  quoniam  sonus  et  color,  secun- 
dum  proprias  rationes  quibus  ab  invicem 
distinguuntur,  sunt  objecta  propria  sen- 
suum.  Quandoque  autem  diversitas  actu- 
um  causatur  ex  diversitate  medii  aut  prin- 
cipii,  ex  quo  pervenitur  ad  idem  genus 
objecti  :  talisque  diversitas  actuum  osten- 
dit  diversitatem  habituum.  Diversee  nam- 
que  scientiae  ex  diversis  procedunt  prin- 
cipiis,  quamvis  easdem  conclusiones  de- 
monstrent  :  sicut  astrologus  et  naturalis 
diversis  mediis  rotunditatem  terrae  de- 
monstrant,  ut  secundo  dicitur  Physico- 
rum.  Similiter  virtutes  morales  distinguun- 
tur  ex  diversis  finibus,  qui  ita  se  habent 
in  operativis  sicut  principia  in  speculabi- 
libus.  Quandoque  demum  diversitas  ac- 
tuum  causatur  ex  eo  quod  est  accidens 
actionis  :  vel  ex  parte  agentis,  secundum 
quod  est  potentius  aut  infirmius  in  agen- 
do,  ut  hebetudo  subtilitasque  ingenii,  quae 
differunt  secundum  velocitatem  et  tardi- 
tatem  discendi ;  vel  ex  parte  medii,  ut 
credere  et  opinari,  quae  differunt  secun- 
dum  efficaciam  debilitatemque  medii;  vel 
ex  parte  objecti,  sicut  videre  hominem  et 
Iapidem  :  accidit  enim  colorato  hominem 
esse  vel  lapidem.  Et  talis  diversitas  ac- 
tuum  nec  potentiarum  neque  habituum 
diversitatem  requirit  :  quod  enim  per  ac- 
cidens  est,  diversitatem  non  eausat  in  spe- 
cie.  Porro  officium  rationis  superioris  et 
inferioris  non  differt  penes  diversam  ra- 
tionem  objecti,  quum  utraque  operabilia 


A  consideret,  sed  penes  diversam  medii  ra- 
tionem  :  quia  inferior  ratio  procedit  ex 
temporalium  rationibus  rerum,  ratio  vero 
superior  ex  rationibus  seternorum.  Sic- 
que  diversa  ista  officia  non  oportet  diver- 
sas  demonstrare  potentias,  sed  habitus 
diversos,  ut  dictum  est.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

At  vero  in  prima  parte,  quaestione  sep- 
tuagesima  nona  :  Ratio  (ait)  et  intellectus    art.  8. 
nullatenus  queunt  in  homine  esse  diversae 
potentiae.  Quod  patet,  si  utriusque  actus 

B  consideretur.  Intelligere  namque  est  sim- 
pliciter  veritatem  intueri;  ratiocinari  vero 
est  de  uno  intellecto  in  aliud  tendere,  ad 
veritatem  noscendam.  Sicque  ratiocinari 
comparatur  ad  intelligere  sicut  moveri  ad 
quiescere,  vel  acquirere  ad  habere  :  quo- 
rum  unum  est  perfecti,  aliud  imperfecti. 
Quumque  motus  ab  immobili  semper  pro- 
cedat,  atque  ad  quietum  aliquod  termine- 
tnr  :  hinc  ratiocinatio  humana,  secundum 
viam  inquisitionis  vel  inventionis,  procedit 
ab  aliquibus   simpliciter  intellectis,  quae 

C  sunt  prima  principia;  rursusque  in  via 
judicii  resolvendo  redit  ad  ea,  per  quae 
et  inventa  examinat.  Quiescere  autem  et 
moveri  ad  eamdem  spectant  potentiam, 
sicut  Iapis  per  gravitatem  movetur  deor- 
sum,  et  quiescit  ibidem.  Ideo  per  eamdem 
potentiam  intelligimus  et  ratiocinamur. 

Insuper  ratio  superior  et  inferior  non    ari.  9. 
distinguuntur  realiter  ab  invicem,  prout 
de   eis   loquitur  Augustinus  :  praesertim 
quum  temporalia  sint  medium  cognoscen- 
di  aeterna,  juxta  illud  Apostoli  :  Invisibilia  Som.  1,20. 

D  Dei  per  ea  quae  facta  sunt  cognoscun- 
tur.  Nempe  secundum  viam  inventionis, 
per  temporalia  in  cognitionem  pertingi- 
mus  aeternorum ;  in  via  vero  judicii,  per 
aeterna  jam  cognita  de  temporalibus  ju- 
dicamus,  et  secundum  rationes  ac  regulas 
aeternorum,  temporalia  ipsa  disponimus. 
Potest  tamen  contingere  ut  medium  et  id 
ad  quod  per  medium  devenimus,  ad  di- 
versos  pertineant  habilus  :  sicut  principia 
prima  indemonstrabilia  pertinent  ad  ha- 
bitum   intellectus ;   conclusiones  vero   ex 


284 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXIV  :    QU.EST.   V 


eis  deducta?,  ad  habitum  scientia?.  Ex  prin- 
cipiis  quoque  geometria?  contingit  aliquid 
in  alia  scientia,  puta  in  perspectiva,  con- 
cludere.  Sed  eadem  potentia  rationis  seu 
eadem  ratio  est,  ad  quam  pertinent  me- 
dium  et  ultimum,  quoniam  actus  ratio- 
nis  est  quasi  quidam  motus  de  uno  in 
aliud.  Idem  vero  est  mobile,  quod  per- 
transiens  medium  pertingit  ad  terminum. 
Unde  una  eademque  potentia  est  ratio  su- 
perior  et  ratio  inferior;  secundum  offieia 
tamen  actuum  et  diversitatem  habituum 
distinguuntur,  secundum  Augustinum,  ut 
patuit.  —  Ha?c  Thomas  in  Summa.  Idem 
Petrus. 

Goncordat  quoque  Richardus,  et  addit  : 
Quoniam  incommutabilis  veritas  nobilior 
est  inferioribus  istis,  estque  causa  eorum, 
et  intellectus  noster  in  cognitione  effectu- 
um  maxime  dirigitur  et  juvatur  ex  consi- 
deratione  causarum;  ideo  ratio  per  eonsi- 
derationem  incommutabilis  veritatis  regit 
se  ipsam  in  consideratione  et  dispositione 
inferiorum.  Unde  et  nono  de  Trinitate  Au- 
gustinus  testatur,  quod  super  mentem  im- 
pressa?  sunt  regula?  qua?dam  incommulabi- 
liter  permanentes,  quibus  recte  judicamus. 
Quuinque  incommutabilis  veritas  fortior 
puriorque  consistat  penitus  infinite  omni 
veritate  creata,  ideo  ratio  per  conversio- 
nem  ad  illam  vigoratur,  et  fortius  illustra- 
tur.  Denique  quum  vir  rector  sit  mulieris, 
et  fortior,  constantior  atque  prudentior  ea 
communiter,  superior  portio  ralionis  com- 
paratur  viro,  inferior  mulieri.  Nec  sequi- 
tur  quod  ratio  superior  atque  inferior  sint 
duae  potentiee,  quoniam  intellectus  respicit 
incommutabilem  veritatem  et  ista  infe- 
riora  sub  una  ratione  communi  analoga, 
utpote  sub  ratione  veri  aut  entis.  Ha?c 
Richardus. 

Gonsonat  Bonaventura,  de  cujus  verbis 
circa  ha?c  infra  tangetur. 

Porro  secundum  Durandum  et  alios  quos- 
dam,  principia  ex  quibus  discurrit  ratio 
speculativa  aut  practica,  aut  naturaliter 
sunt  accepta  et  innata,  ut  quod  totum  est 
majus  sua  parte;  aut  supernaturaliter  re- 


A  velata,  ut  quod  Deus  est  trinus.  Et  quia 
principia  supernaturaliter  revelata  sunt  di- 
gniora,  hinc  ratio  ex  eis  discurrens,  voca- 
tur  superior;  discurrens  vero  speculative 
aut  practice  ex  principiis  naturaliter  no- 
tis,  vocatur  inferior. 

Sed  istud  non  videtur  Augustino  conso- 
nare  nec  rationi.  Nam  et  unum  Deum  esse 
colendum,  est  naturaliter  inditum  menti 
creata?,  ut  Basilius  et  Damascenus  faten- 
tur;  et  tamen  ex  hoc  principio  ad  Dei 
cultum  procedere,  est  superioris  rationis 

B  dictamen.  Imo  secundum  illam  distincti- 
onem  multa  dictamina  et  decreta  juris 
divini,  et  Deum  altissimum  concernen- 
tia  immediate,  ad  inferiorem  pertinerent 
rationem,  pra?sertim  quum  et  pnecepta 
Decalogi  sint  de  rationis  dictamine  na- 
turalis. 

Pra?terea  circa  ha?c  loquitur  Scotus  : 
Duplex  potest  esse  intellectus  qua?stionis 
hujus,  Utrum  portio  superior  sit  distincta 
potentia  a  ratione  inferiori.  Unus  est,  an 
portio  superior  sit  tantum  una  potentia, 

C  portio  quoque  inferior  sit  tantum  una  po- 
tentia  distincta  ab  illa.  Ad  quod  dico  quod 
non,  imo  neutra  portio  tantum  est  una 
potentia:  quia  secundum  Augustinum,por- 
tio  superior  est  respectu  a?ternorum,  re- 
spectu  quorum  est  etiam  memoria,  intel- 
ligentia  et  voluntas,  qua?  sunt  plures  ac 
distincta?  potentia?.  Alius  est,  utrum  in- 
tellectiva  vis  superior  et  intellectiva  in- 
ferior  sint  diversa?  potentia?.  Ad  quod  dico 
quod  non.  Eadem  namque  potentia  co- 
gnoscit  principium  et  conclusionem  :  nec 

D  enim  principium  noscitur  nisi  sciatur  con- 
clusio  elici  in  illo  contenta.  Ratio  autem 
superior  cognoscit  principium  regulam- 
que  a?ternam,  ut  quod  Deo  ex  caritate  est 
obediendum  ac  serviendum;  ratio  vero  in- 
ferior  cognoscit  conclusionem,  qua?  est  de 
hoc  agibili  temporali.  Igitur  eadem  erit 
potentia  intellectiva  illius  portionis  supe- 
rioris  cognoscentis  principium,  et  portio- 
nis  inferioris  cognoscentis  conclusionem. 
—  Ha?c  Scotus.  Qui  istud  et  aliis  probat 
viis,  etc. 


QILEST.    VI    :    1N   QUIBUS   POTENTIIS    ANIM2E    SIT   PECCATUM 


285 


QU^STIO    VI 

OUaeritur  consequenter,  In  quibus 
potentiis  animse  sit  peccatum. 

Et  quaestio  ista  multa  complectitur.  Pri- 
mo,  an  in  sensualitate,  aut  saltem  in  sen- 
sitivo  appetitu  peccatum  consistat,  et  si 
sic,  an  solum  veniale;  deinde  an  in  ra- 
tione  superiori  sit  peccatum  mortale,  an 
etiam  veniale.  Idem  quseri  potest  de  ratio- 
ne  inferiori.  Quocirca  ambigitur  an  primi 
motus  sint  culpae  veniales,  et  an  sint  sem- 
per  culpabiles ;  de  hoc  tamen  infra  magis 
tractabitur. 

Porro,  quod  in  sensualitate  vel  saltem 
in  sensitivo  appetitu  sit  peccatum  tam 
veniale  quam  mortale,  probatur  :  quoni- 
am  passiones  anima?  in  hoc  appetitu  sunt 
subjective :  quae  passiones  quandoque  sunt 
veniales  culpae,  ut  primi  motus  ex  praevia 
apprehensione  surgentes ;  interdum  vero 
mortales,  ut  dum  impetus  aut  vehementia 
rationi  praedominantur.  Idem  probatur  de 
ratione  superiori,  in  qua  sunt  subrepticii 
motus  contra  fidem  et  contra  sapientiae 
donum,  infidelitas  quoque,  puerilitatisque 
vitium,  et  excaecatio  mentis.  Idem  de  ra- 
tione  inferiori  probari  potest  faciliter. 

In  contrarium  horum  arguitur  primo, 
quoniam  omne  peccatum  est  voluntarium, 
Augustino  dicente  :  Peccatum  in  tantum 
est  voluntarium,  quod  si  non  esset  volun- 
tarium,  non  esset  peccatum.  Ergo  in  sola 
voluntate  consistit  peccatum.  —  Secundo, 
sensualitas  non  est  ratione  domabilis,  nec 
primi  motus  ipsius  queunt  vitari.  —  Ter- 
tio,appetitus  sensitivus  hominibus  ac  bru- 
tis  communis  est  :  ergo  in  ipso  non  po- 
nitur  culpa,  alioqui  bruta  peccarent. 

Ad  hffic  Alexander  respondet  :  Malum 
culpae  est  in  libero  arbitrio,  non  solum 
ut  in  agente,  sed  etiam  recipiente.  Di- 
versae  autem  sunt  animae  vires.  Quaedam 
sunt  vires  partis  irrationalis,  tam  cogniti- 
vae  quam  motivae  seu  appetitivae.  Itaque 


A  secundum  vim  cognitivam,  id  est  in  po- 
tentia  sensitiva  cognoscente,  non  est  pec- 
catum,  nisi  in  quantum  actus  seu  motus 
illius  potentiae  ex  libero  procedil  arbitrio 
imperante  :  ut  si  ex  libero  arbitrio  visus 
figatur  in  mulierem,  ad  quod  delectatio 
sequatur  illicita;  sed  secundum  se  non  est 
peccatum  in  illa  potentia.  De  motiva  au- 
tem  est  distinguendum.  Est  enim  quaedam 
motiva,  quae  respicit  tantum  ea  quae  sen- 
sibilis  naturae  sunt,  praeter  ordinem  ad 
rationem  :  quemadmodum  phantasia  dici- 

B  tur  esse  motiva ;  et  secundum  hunc  mo- 
dum  non  est  peccatum.Est  quoque  motiva 
quae  respicit  illicitum  rationi  seu  licitum; 
et  in  hac  contingit  esse  peccatum,  non  in 
se,  sed  in  ordine  ad  rationem.  Et  hoc  mo- 
do  dicitur  esse  primus  motus  in  sensua- 
litate  :  sensualitas  enim  dicit  quoddam 
mixtum  ex  motiva  sensibili  et  rationali. 
Sunt  insuper  vires  partis  rationalis,  qua- 
rum  quaedam  sunt  cognitivae,  quaedam  mo- 
tivae  seu  appetitivae.Rursus,cognitiva}  sunt 
duplices  :  quaedam,  quarum  actibus  admi- 

C  scetur  actus  motivae,  quemadmodum  actui 
credendi  seu  assentiendi  miscetur  actus 
aliquis  voluntatis;  et  tunc  si  sint  circa 
convenientia  vel  disconvenientia  rationi, 
contingit  in  eis  esse  malum  culpae,  sicut 
in  infidelitate.  Si  vero  non  sint  admixtae 
motivae  potentiae,  sed  pure  consideratae  in 
se,  non  erit  malum  culpae  in  eis,  quum 
earum  inclinatio  sit  tantum  in  verum.Por- 
ro  si  sit  motiva,  aut  ergo  est  naturalis,  aut 
non  naturalis,  sed  ex  praevia  apprehensio- 
ne  procedens.  Si  naturalis,  tunc  in  ea  non 

D  est  culpa.  Si  autem  ex  praecedenti  appre- 
hensione  in  id  quod  est  licitum  sive  illici- 
tum  :  aut  est  motiva  per  modum  imperii, 
et  sic  peccatum  est  in  libero  arbitrio ;  aut 
per  modum  appetitus,  et  ita  est  in  volun- 
tate;  aut  per  modum  consilii,  et  hoc  du- 
pliciter,  utpote  deliberantis,  aut  per  ele- 
ctionem  definientis.  Si  deliberantis,  non 
est  in  ea  malum  culpae  ;  si  definientis  per 
electionem,  est  in  ea  malum  culpae.  — 
In  sensualitate  demum  ut  est  pure  irrati- 
onalis  partis,  nullatenus  est  peccatum.  Et 


286 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXIV  ;    QU^ST.   VI 


si  dicatur  in  ea  esse  aliqua  culpa,  hoc 
est  propter  rationem  adjunctam.  —  Hsec 
Alexander.  Cujus  responsio  procedit  se- 
cundum  suam  opinionem,  qua  dicit  libe- 
rum  arbitrium  specialem  esse  potentiam 
a  ratione  et  voluntate  distinctam,  ut  pa- 
p. 2--2C.  tuit  supra.  Verum  quae  in  his  verbis  mi- 
nus  clare  digesta  sunt,  ex  consequentibus 
clarius  innotescent. 

Itaquc  Thomas  super  his  diffuse  ac  cla- 
re  conscribens  :  Motus,  inquit,  secundum 
Philosophum,  est  via  in  ens;  unde  in  par- 
tibus  animae  motus  proprie  dicitur  incli- 
natio  in  aliquid.  Hinc  quibus  viribus  incli- 
natio  non  convenit, non  attribuitur  proprie 
motus.  Inclinatio  autem  est  in  appetitu, 
qui  movet  in  aliquid  agendum  :  ideo  ac- 
tus  appetitivarum  virtutum  proprie  motus 
vocatur,  non  actus  virium  apprehensiva- 
rum.  Est  autem  in  nobis  triplex  appetitus, 
videlicet  :  naturalis,  sensitivus,  rationalis. 
Naturalis  (puta  cibi)  est,  quem  imagina- 
tio  non  praecedit  nec  gignit,  sed  naturali- 
um  dispositio  qualitatum  quibus  naturales 
vires  suas  actiones  exercent.  Isteque  mo- 
tus  rationi  in  nullo  subjacet,  nec  obedit  : 
hinc  in  eo  esse  nequit  peccatum ;  ideo 
praetermittitur  modo.  Appetitus  autem  sen- 
sitivus  est,  qui  ex  praecedenti  sensu  vel 
imaginatione  consequitur,  et  motus  sen- 
sualitatis  vocatur.  Appetitus  vero  rationa- 
lis  est,  qui  apprehensionem  consequitur 
rationis,  rationisque  motus  censetur,  et  ac- 
tus  est  voluntatis.  Verum  appreheusio  ra- 
tionis  est  duplex :  una  simplex  et  absoluta, 
dum  statim  sine  discussione  apprehensum 
dijudicat,  et  talem  apprehensionem  sequi- 
tur  voluntas  quae  dicitur  non  deliberata; 
alia  inquisitiva,  dum  ratiocinando  quid 
bonum  aut  quid  malum  sit  investigat ; 
talemque  apprehensionem  sequitur  deli- 
berata  voluntas.  Ratio  autem  inferior,  quae 
terrenis  disponendis  intendit,  utroque  mo- 
do  potest  motum  voluntatis  elicere  circa 
terrena,  videlicet  :  subito  apprehendendo 
hoc  conveniens  aut  inconveniens  corpori 
esse,  tuncque  sequitur  motus  rationis  in- 
ferioris,    qui    delectatio    nominatur   quia 


A  quod  corpori  delectabile  est  accipit  ut 
agendum ;  aut  per  inquisitionem  delibe- 
rando,  et  tunc  sequi  non  valet  appetitus 
ante  deliberationis  finitionem,et  tunc  con- 
sentire  dicitur  in  delectationem.  Porro  su- 
perior  ratio,  quia  per  se  rebus  non  inten- 
dil  terrenis,  sed  solum  prout  rationibus 
regulantur  aeternis,  non  sequitur  ipsam 
aliquis  motus  nisi  deliberatus  respectu  ter- 
renorum  :  idcirco  earum  delectatio  non 
attribuitur  sibi,  sed  ultimus  tantum  con- 
sensus,  qui  est  exsecutor  operis.  Ha?c  Tho- 

B  mas  in  Scripto. 

Qui  consequenter  plenius  declarans  ibi- 
dem,  quomodo  in  sensualitate  queat  esse 
peccatum  :  Primi  (inquit)  motus  qui  sen- 
sualitati  attribuuntur,  peccata  sunt,  ut  as- 
serit  Augustinus;sed  motus  imaginationem 
prjecedentes,  quos  jam  diximus  naturales, 
quoniam  naturalium  qualitatum  actionem 
sequuntur,  peccata  non  sunt.  Atque  secun- 
dum  hoc  verificatur  quod  aliqui  dicunt, 
quod  motus  primo  primi  non  sunt  pecca- 
ta,  sed  motus  secundo  primi  :  ut  motus 

C  primo  primi  vocentur  motus  hujusmodi 
pure  naturales ;  motus  vero  secundo  pri- 
mi,  qui  imaginationem  sequuntur.  Pecca- 
tum  quippe  (prout  hic  est  de  ipso  mentio) 
non  est  nisi  actus  inordinatus,  ad  genus 
pertinens  moris.  Xullusque  actus  ponitur 
in  genere  moris,nisi  habita  consideratione 
ad  voluntatem,qua?  principium  exstat  mo- 
ralium,  ut  sexto  Metaphysica?  patet.  Ideo 
ibi  incipit  genus  moris,  ubi  primo  volun- 
tatis  dominium  invenitur.  Habet  autem 
voluntas  in  quibusdam  completum  domi- 

D  nium,  ut  in  actibus  qui  ex  voluntatis 
procedunt  imperio,  qui  sunt  actus  deli- 
berationem  sequentes,  rationique  adscri- 
buntur.  In  aliquibus  vero  habet  incom- 
pletum  dominium,  sicut  in  actibus  qui 
non  per  imperium  rationis  causantur;  at- 
tamen  voluntas  eos  potuit  impedire,  ut  sic 
quodammodo  voluntati  subjaceant,  quan- 
tum  ad  hoc  quod  est  impediri  vel  non 
impediri.  Ideo  talium  inordinatio  actuum 
rationem  habet  peccati,  sed  incompleti  : 
hinc  in  actibus  istis  venialis  atque  levis- 


IN    QUIBUS   POTENTIIS   ANIMyE    SIT   PECCATUM 


287 


sima  culpa  est,  non  raortalis.  Deformitas 
vero  cujuslibet  actus  illi  potentiae  attri- 
buitur  ut  subjecto,  quse  est  actus  prin- 
cipium;  quumque  sensualitas  sit  horum 
principium  actuum,  recte  dicitur  in  ea 
tanquam  in  subjecto  esse  peccatum.  Est 
etenim  in  hominibus  sensualitas  aliquali- 
ter  subjicibilis  rationi,  sicque  aliter  est  in 
nobis  quam  brutis.  Nec  omne  peceatum 
est  in  voluntate  ut  in  subjecto,  sed  ut  in 
causa.  Verumtamen  voluntatem  esse  cau- 
sam  alicujus  actus,  contingit  dupliciter  : 
primo  directe  et  per  se,  ut  dum  ex  volun- 
tate  procedit  elicitive  aut  imperative;  se- 
cundo  per  accidens  et  indirecte,  quia  non 
impedit  quum  possit  et  debeat,  et  ita  pri- 
morum  motuum  causa  est. 

Si  quis  autem  instet,  quod  virtus  vi- 
tiumque  mortale  possunt  esse  in  sensitivo 
appetitu,  qui  tamen  realiter  est  sensuali- 
tas  ipsa;  dicendum,  quod  electio  est  prin- 
cipale  in  virtute,  ut  dicitur  tertio  Ethico- 
rum  :  unde  oportet  omnem  actum  virtutis 
ex  electione  procedere  ;  propter  quod  vir- 
tus  dicitur  habitus  electivus,  ut  secundo 
dicitur  Ethicorum.  Hinc  virtus  esse  non 
potesl  nisi  in  actibus  illis  qui  ex  imperio 
profluunt  voluntatis,  quamvis  etiam  sen- 
sitivarum  sint  partium  :  propter  quod  in 
irascibili  et  concupiscibili  ponimus  esse 
virtutem.  Conformiter  est  de  eo  quod  per- 
fectam  habet  rationem  peccati  et  per  se 
virtuti  opponitur.  Propterea  actus  irascibi- 
lis  seu  concupiscibilis  potest  esse  actus 
virtutis  seu  peccati  mortalis.  Sensualitas 
p.  279C.  vero  (ut  dictum  est)  nominal  partem  sen- 
sitivam  ut  magis  depressam  ad  carnem, 
prout  in  operando  non  sequitur  voluntatis 
imperium,  sed  proprio  motu  movetur  :  id- 
circo  in  ea  non  potest  esse  actus  virtutis 
et  peccati  mortalis,  sed  quiddam  incom- 
pletum  in  genere  moris,  quod  est  veniale 
peccatum.  —  Et  quamvis  venialia  peccata 
omnia  simul  considerata  vitare  non  valea- 
mus,  quia  dum  uni  nitimur  obviare,  ex 
altera  parte  potest  illicitus  motus  subre- 
pere  :  non  enim  potest  simul  esse  intentio 
voluntatis  contra  diversa  renitentis  in  ac- 


A  tu;  tamen  si  quodlibet  eorum  sigillatim 
consideretur,  sic  in  potestate  nostra  sunt, 
quia  quodlibet  eorum  praeveniendo  impe- 
dire  possumus.  —  Haec  idem  ibidem. 

Insuper  pandit  ibi,  qualiter  in  ratione 
queat  esse  peccatum  :  Peccatum  (inqui- 
ens)  rationis  potest  dici  dupliciter.  Primo, 
quoniam  est  ipsius  rationis  secundum  se  : 
sicque  dicimus  in  ratione  esse  peccatum, 
dum  errat  in  judicando,  sive  sit  in  spe- 
culativis,  sive  in  practicis  ;  et  hoc  est 
peccatum  in  cognitione,  eo  quod  male  syl- 

B  logizetur.  Secundo  ex  parte  voluntatis,  quse 
per  rationis  judicium  regulatur,  ita  ut  tunc 
in  ratione  dicatur  esse  peccatum,  dum  se- 
quitur  perversa  electio.  Sciendum  ergo 
quod  quidam  philosophi  dixerunt,  secun- 
do  modo  non  esse  peccatum  in  ratione, 
nisi  et  primo  modo  erret,  dicentes  omne 
peccatum  ignorantiam  esse,  et  scientem 
non  posse  peccare  :  quorum  primus  So- 
crates  fuit,  ut  dicitur  septimo  Ethicorum, 
hac  ratione  inductus,  quod  non  videtur 
conveniens  ut  nobilissimum,  puta  scien- 

C  tia,  ab  ignobilibus  passionibus  superetur  : 
quod  experientiae  sensuique  repugnat.  Id- 
circo  Philosophus  libro  praetacto  ostendit, 
quomodo  contingit  scientem  peccare,  di- 
stinguens  scientiam  in  universali  et  in 
particulari,  scientiamque  in  habitu  et  in 
actu ;  in  habitu  quoque  dupliciter,  quia 
habitus  interdum  ligatus  est,  ne  egredia- 
tur  in  actum,  ut  patet  in  ebriis,  quando- 
que  non  est  ligatus.  Itaque  ait,quod  contin- 
git  peccantem  esse  scientem  in  universali 
et  in  actu,  in  particulari  autem  non  con- 

D  tingit  eum  esse  scientem  in  actu,  sed  ha- 
bitu  tantum  et  ligato  passione  irae,  con- 
cupiscentiae  aut  alio  vitio,  ne  ratio  in 
rectam  electionem  prorumpat,  sed  mo- 
tum  passionis  sequatur;  etiam  si  passio- 
ni  quis  subditus  pronuntiet  ore  quae  justa 
et  vera  sunt  in  particulari,  non  tamen 
mente  sic  tenet  :  quemadmodum  ebrius 
potest  sapientium  verba  proferre,  quae  in- 
tellectu  non  capit.  Quumque  ratio  in  ope- 
randis  quodammodo  syllogizet,  invenitur 
judicium  rationis   rectum  in  propositio- 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXIV  ;    QILEST.   VI 


ne  majori,  quse  universalis  est ;  in  mi-  A 
nori  vero  propositione,  qua3  particularis 
est,  admiscetur  ratio  passioni,  qua  circa 
particulare  versatur ;  et  sequitur  rationis 
corruptio  in  conclusione  electionis.  Ut  si 
dicatur,  Nulla  fornicatio  est  committenda, 
in  hoc  judicium  rationis  perfectum  est. 
Item  proponatur  alia  ista,  Omnis  fornica- 
tio  est  deleetabilis.  Sub  quibus  duabus 
assumatur  haec  particularis  :  Accedere  ad 
hanc  mulierem  est  fornicatio.  Si  ratio  for- 
tis  sit,  ut  nec  in  particulari  passionibus 
superetur,  inducet  conclusionem  negati-  B 
vam,  eligens  non  fornicari.  Si  autem  pas- 
sione  vincatur,eliget  fornicari.Sicque  nunc 
sumitur  peccatum  esse  in  ratione,  quando 
post  rationis  deliberationem  sequitur  pra- 
va  electio,  eo  quod  ratio  in  particulari 
corrumpitur  passione.  Quod  si  deliberatio 
sit  per  rationes  divinas,  dicetur  esse  pec- 
catum  in  ratione  superiori,  ut  si  procedat 
ex  isto  :  Omne  divina  lege  prohibitum,  esl 
vitandum.  Si  vero  per  rationes  creatas,  di- 
cetur  esse  peccatum  in  ratione  inferio- 
ri,  ut  si  procedat  ex  isto  :  Omne  in  quo  C 
transcenditur  medium  virtutis,  vitandum 
est;  vel  aliquid  tale.  Nempe  quum  ratio 
sit  cognitiva  polentia,  directiva  est  volun- 
tatis.  Unde  non  potest  esse  peccatum  in 
voluntate,  nisi  sit  aliquo  modo  in  ratione, 
prsecipue  quum  voluntas  non  sit  nisi  boni 
veri  aut  boni  apparentis.  Hinc  malam  vo- 
luntatem  aliquo  modo  praecedit  aestimatio 
falsa. 

Insuper  ad  istud,  utrum  in  delectatione 
rationis  inferioris  sit  peccatum  mortale, 
respondet  :  Delectatio  inferioris  rationis  D 
nil  aliud  est  quam  complacentia  volunta- 
tis  in  eo  quod  apprehenditur  conveniens 
per  inferiorem  rationem.  Haec  autem  de- 
lectatio  (sicut  in  littera  dicitur),  si  mox  ut 
mentem  attigerit,  auctoritate  viri,  id  est 
superioris  rationis,repellatur,peccatum  est 
veniale  :  hoc  enim  est,  dum  complacentia 
talis  sequitur  subitam  rationis  apprehen- 
sionem.  Si  vero  diu  teneatur,  peccatum 
exstat  mortale.  Sed  diuturnitas  ista  non 
ex  temporis  quantitate  est  judicanda,  sed 


magis  ex  rationis  deliberatione.  Si  enim 
post  deliberalionem  rationis  inferioris  ad- 
huc  delectatio  illa  complaceat,  delectatio 
morosa  dicetur,  tuncque  erit  consensus  in 
delectationem  et  culpa  mortalis,  ut  ait 
Magister  et  verba  Augustini  sonare  viden- 
tur,  quamvis  quidam  in  hoc  Magistro  con- 
tradicant,  verba  Augustini  exponentes.  Ve- 
rum  Magistri  opinio  valde  probabilior  est 
atque  securior  :  quod  sic  patet.  Qua?dam 
operationes  ex  suo  genere  sunt  peccata 
mortalia,  ut  furtum,  rapina;  unde,  quod 
aliquod  horum  peccatum  mortale  non  sit, 
non  potest  esse  nisi  per  accidens,  in  quan- 
tuin  videlicet  ejus  subjectum  non  est 
mortalis  peccati  capax,  ut  quando  est  in 
sensualitate  dumtaxat.  Porro  secundum 
Philosophum  decimo  Ethicorum,  idem  ju- 
dicium  est  de  operatione  et  ejus  delecta- 
tione.  Hinc  si  operatio  est  per  se  bona, 
etiam  delectatio  ejus,  et  econverso.  Quod 
ergo  delectatio  consequens  operationem 
mortaliter  vitiosam  non  sit  mortale  pec- 
catum,  esse  non  valet  nisi  per  accidens,  ut 
ex  defectu  subjecti.  Hinc  quandocumque 
talis  delectatio  aut  operatio  reducitur  in  id 
in  quo  potest  esse  perfecta  ratio  peccati  et 
virtutis,  necessario  incipiet  esse  peccatum 
mortale.  Perfecta  vero  ratio  peccati  mor- 
talis  ac  virtutis  esse  nequit  sine  electione 
rationis  consiliantis  et  deliberantis  :  ideo 
quidquid  fornicationis  ante  hoc  est,  mor- 
tale  non  est;  ubi  vero  ad  hoc  pervenitur, 
mox  incipit  esse  peccatum  mortale.  Unde 
si  usus  exteriorum  membrorum  et  dele- 
ctatio  eorum  esset  sine  hujusmodi  volun- 
tate,  peccatum  non  esset,  sicut  beata  dixit 
Lucia  :  Si  invitam  me  feceris  violari,  ca- 
stitas  mihi  duplicabitur  ad  coronam.  Con- 
sensus  vero  actui  exteriori  adveniens,facit 
peccatum  mortale.  Conformiter  appetitus 
sensualitatis,et  delectatio  consequens  eum 
ante  consensum  rationis  deliberantis,  non 
est  culpa  mortalis,  sed  post  talem  con- 
sensum. 

Postremo  ad  istud,  utrum  in  superiori 
parte  rationis  possit  esse  veniale  pecca- 
tum,  respondet  :  Motum  esse  veniale,  con- 


IN    QUIBUS    POTENTIIS   ANULE    SIT   PECCATIM 


289 


tingit  ex  duobus  :  primo  ex  genere  actus,  A 
ut  verbi  prolatio  otiosi;  secundo  ex  parte 
subjecti,  in  quantum  motus  ille  electio- 
nem  praecedit,  in  qua  principalitas  virtu- 
tis  vitiique  consistit.  Itaque  unaquseque 
potentia  quam  possibile  est  aliquo  modo 
elevari  ad  id  quod  super  se  est,  habet  su- 
bitum  motum  in  id  quod  sibi  secundum 
se  convenit;  alium  motum  potest  habere 
in  id  quod  sibi  convenit  ratione  ejus  ad 
quod  est  elevata  in  aliquid  altius  :  sicut 
in  appetitu  patet  sensibili,  qui  subito  mo- 
vetur  in  id  quod  convenit  sibi  secundum  B 
sensum,  sed  in  quantum  ratione  regula- 
tur,  virtutibusque  perficitur,  habet  mo- 
tum  post  deliberationem  in  id  quod  sibi 
convenit  secundum  rationem.  Quemadmo- 
dum  autem  appetitus  sensitivus  elevatur 
super  se  per  regimen  rationis,  sic  ratio 
superior  per  fidei  lumen  supra  naturalem 
elevatur  cognitionem  :  hinc  subitus  motus 
apprehensivus  superioris  rationis  est  se- 
cundum  naturalem  suam  cognitionem.  Qui 
si  in  aliquo  obviet  fidei,  est  motus  infide- 
litatis  ex  subreptione  :  sicque  per  defe-  C 
ctum  deliberationis  est  veniale  peccatum. 
Atque  secundum  hoc  est  distinguendum, 
quia  aut  motus  superioris  rationis  est  in 
id  quod  est  veniale  ex  genere,  sicque  mo- 
tus  ejus  est  venialis;  aut  est  in  id  quod 
est  mortale  ex  genere.  Quod  contingit  du- 
pliciter  :  quia  vel  illud  est  proprium  ejus 
objectum,  et  sic  habet  circa  illud  dupli- 
cem  motum  :  unum  subitum  qui  praecedit 
deliberationem,  et  iste  est  veniale  pecca- 
tum;  alium  deliberatum,  qui  est  peccatum 
mortale,  sicut  in  infidelitatis  motibus  pa-  D 
tet;  aut  est  objectum  inferioris  potentiae, 
ut  sensualitatis,ut  patet  in  delectationibus 
carnis  ;  sicque  superior  ratio  non  habet 
motum  in  illud  nisi  consultationis,  qua- 
si  ministrans  medium  quo  de  illo  potest 
syllogizari  :  et  ita  circa  illud  non  habet 
motum  nisi  deliberatum.  Idcirco  in  ta- 
libus  motus  superioris  rationis  semper 
est  culpa  mortalis;  aliis  vero  duobus  mo- 
dis  nunc  tactis,  potest  in  ea  esse  veniale 
peccatum. 

T.  22. 


Si  autem  quis  instet,  quia  contemptus 
facit  peccatum  esse  mortale;  sed  non  po- 
test  esse  quod  quis  post  deliberationem  in 
peccatum  consentiat  sine  contemptu  :  er- 
go  quum  superior  ratio  sine  deliberatione 
non  peccet,  apparet  quod  nunquam  peccet 
nisi  mortaliter.  Dicendum,  quod  delibe- 
ratus  consensus  in  veniale  peccatum  non 
semper  oritur  ex  tali  contemptu  qui  pec- 
catum  reddat  mortale.  Nempe  dum  taliter 
in  veniale  consentitur,  quod  non  consen- 
tiretur  in  illud  si  esset  mortale,  manet  in- 
tra  limites  venialis  peccati,  etiam  si  ad- 
vertatur  esse  veniale  peccatum ;  si  vero 
consentiatur  sic  in  illud,  quod  et  consen- 
tiretur  quamvis  esset  prohibitum  praece- 
pto,  consensus  in  veniale  ex  genere,  essct 
mortalis.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Concordat  Petrus  in  omnibus,et  insuper 
qucerit,  utrum  inferior  ratio  possit  peccare 
sine  sensualitate.  Respondet :  Duo  sunt  ge- 
nera  peccatorum,  videlicet  spiritualia  et 
carnalia.  Spiritualia  quandoque  contingunt 
circa  objectum  apprehensum  a  sensuali- 
tate,  aliquando  vero  non.  Unde  in  his  in- 
terdum  peccat  inferior  ratio  sine  sensuali- 
tate,  ut  in  curiositate  scientiae;  quandoque 
vero  peccat  mediante  sensualitate,  ut  in 
odio  alienae  felicitatis  visae.  Carnalia  autem 
peccata  semper  sunt  circa  sensualitatis 
objectum  :  ideo  in  his  non  peccat  ratio 
sine  sensualitate.  Haec  Petrus. 

Qui  iterum  sciscitatur,  utrum  ratio  infe- 
rior  possit  peccare  mortaliter  sine  consen- 
su  superioris.  Respondet  :  Quemadmodum 
ad  rationem  inferiorem  pertinet  regere 
sensualitatem,  ita  ad  superiorem  rationem 
pertinet  regere  rationem  inferiorem.  Hinc 
sicut  sensualitas  non  peccat  sine  consensu 
aut  negligentia  rationis  inferioris,  ita  nec 
ratio  inferior  sine  consensu  vel  negligen- 
tia  rationis  superioris.  Haec  Petrus. 

Richardus  quoque  praehabitis  consonat, 
in  aliquibus  tamen  parum  aliter  sentire 
videtur  :  Quibusdam  (inquiens)  dicendum 
videtur,  quod  voluntas  possit  deordinari 
non  tantum  respectu  spiritualium,  sed 
etiam  carnalium  objectorum,  deordinati- 

19 


290 


IN   LIBROI   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXIV  ;    QU.EST.  VI 


one  non  habente  ortum  ex  sensualitate.ita 
quod  homo  potest  desiderare  delectatio- 
nem  alicujus  carnalis  peccati,  non  pra?in- 
clinatus  per  aliquem  mot:im  sensualilatis, 
quamvis  tale  desiderium  esse  non  valeat 
nisi  respectu  objecti  sensualitatis.  Nam 
actum  luxuriae  polest  quis  eligere  non  in- 
citatus  aliqua  preevia  passione,  imo  non- 
nulli  per  electionem  in  se  causant  pas- 
sionem.  Haec  Richardus.  —  Istud  tamen 
cum  positione  Petri  potest  faciliter  con- 
cordari. 

Alia  multa  quaerit  hic  Richardus,  et  in- 
ter  cetera  quae.rit  (quod  tamen  alibi  potius 
habet  locum),  utrum  intellectus  noster  ex 
creaturis  ad  Creatorem  discurrens  argu- 
mentando,  in  fine  discursus  intelligat  Cre- 
atoris  essentiam.  Respondet  quod  non. 
Quamdiu  enim  res  non  cognoscitur  nisi 
per  aliud  objectum  praecognitum,  non  co- 
gnoscitur  immediate;  sed  essentia  Creato- 
ris  non  cognoscitur  a  nobis  etiam  in  fine 
discursus,  nisi  per  aliud  objeetum  prseco- 
gnitum.  Haec  breviter  tetigisse  hic  reor 
sufficere. 

Amplius  quaerit,  utrum  motus  sensuali- 
tatis  secundum  suum  impetum,sit  natura- 
lior  ei  quam  ille  quo  movetur  frenante  ra- 
tione.  Respondet:Motus  naturalis  potentiae, 
naturalis  est  etiam  supposito  cui  inest  illa 
potentia.  Quum  ergo  sensualitas  hominis 
comprehendat  duas  ejus  naturales  poten- 
tias,scilicet  irascibilem  et  concupiscibilem, 
ille  motus  qui  naturalis  est  sensualitati.est 
etiam  homini  naturalis.  Dico  ergo,  quod 
motus  ille  quo  sensualitas  movetur  secun- 
dum  impetum  suum,  est  naturalior  sibi 
quam  ille  quo  movetur  frenante  ratione ; 
naturalior  est  etiam  homini  sub  ratione 
qua  animal,  quia  convenit  sibi  in  quan- 
tum  per  suam  formam  habet  esse  sensiti- 
vum.  Motus  autem  quo  movetur  frenante 
ratione,  naturalior  est  homini  in  quantum 
homo  :  naturale  namque  est  homini,  in 
quantum  homo  est,  modificare  suos  mo- 
tus  secundum  naturale  judicium  rationis. 
Quumque  talis  motus  sit  homini  naturalis 
principaliter  per  naturam  speciei,  ideo  non 


A  oportet  quod  ille  motus,  quamvis  natura- 
lior  sit  homini  in  quantum  est  rationalis, 
quod  etiam  naturalior  sit  sensualitati.  — 
Haee  Richardus. 

Quocirca  videtur,  quod  de  sensualitate 
hominis  loqui  possumus  dupliciter  :  pri- 
mo,  in  quantum  est  sensualitas,  sicque  ve- 
ra  apparet  ista  responsio  ;  secundo,  in 
quanlum  est  sensualitas  hominis,  et  ita 
naluralius,  convenientius,  ordinatius,  sa- 
lubrius,  magisque  debitum  sibi  est  move- 
ri  secundum  frenum  direclionemque  ra- 

B  tionis,  quam  secundum  impetum  passio- 
nis  :  nam  et  naluralis  ordo  hoc  habet,  ut 
inferius  juxta  censuram  feratur  sui  supe- 
rioris. 

Praeterea,Bonaventura  in  praeinductis  sa- 
tis  videtur  concordare  Alexandro,  Thoma? 
et  aliis  jam  praefatis.  Verumtamen  de  hoc, 
qualiter  in  sensualitate  sit  peccatum,  ad- 
dit  :  Contingit  loqui  de  peccato,  in  quan- 
tum  habet  rationem  vitii,  et  in  quan- 
tum  habet  rationem  culpae.  In  quantum 
habet  rationem  culpae,  opponitur  gratiee, 

C  et  facit  vituperio  dignum  :  sicque  omne 
peccatum  est  in  libero  arbitrio.  Sed  in 
quantum  habet  rationem  vitii,  dicit  inor- 
dinationem  alicujus  potentiae  respectu  ac- 
tus  sibi  debiti  secundum  suam  naturalem 
instilutionem.  Quumque  deordinatio  talis 
in  sensualitate  consistat,  ita  quod  est  via 
ad  opus  vituperio  condignum,  sic  ponitur 
in  sensualitate  peccatum  esse. 

Insuper,  respondendo  ad  hanc  quaestio- 
nem,  utrum  rationis  pars  inferior  pos- 
sit  peccare  mortaliter  absque  superiori  : 

D  Quamvis  (inquit)  possibile  sit  mulierem 
comedere  absque  viro,  id  est,  inferiorem 
rationem  delectari  absque  superiori,  non 
est  tamen  possibile  inferiorem  rationem 
seu  mulierem  peccare  mortaliter  sine  viro 
seu  ratione  superiori.  Aliud  enim  est  pec- 
catum  mortale  committere,  aliud  cibum 
vetitum  degustare.  Peccatum  quippe  mor- 
tale  dicit  deordinationem  a  Deo  cum  con- 
sensu  atque  contemptu.  Et  inordinatio  illa 
est  per  aversionem  superioris  partis  :  ejus 
etenim  est  averti,  cujus  est  converti.  Con- 


IN   QUIBUS    POTENTIIS    ANIJLE    SIT   PECCATUM 


291 


sentire  vero  ad  illam  spectat  potentiam  in  A  vir,  estque  peccatum  mortale  in  his  gene- 


qua  residet  judiciaria  potestas  regiminis- 
que  auctoritas  :  et  heec  est  superior  pars 
rationis.  Ideo  impossibile  est  aliquod  mor- 
tale  peccatum  esse  in  nobis,  quod  supe- 
riori  rationi  non  imputetur.  Est  etiam  ad 
hoc  alia  ratio  :  quoniam  inter  superiorem 
inferioremque  rationem  Iex  exstat  conju- 
gii,  idcirco  superior  inferiorem  tenetur 
regere  atque  reprimere  ;  propter  quod  im- 
possibile  est  inferiorem  rationem  sine  su- 
periori  mortaliter  peccare.Possibile  tamen 


ribus  peccatorum  quorum  actus  sunt  in 
prohibitione.  Itaque,  dum  tentatio  inchoa- 
tur  in  sensualitate,  est  veniale  peccatum  ; 
dum  consummatur  in  superiori  parte  ra- 
tionis,  est  mortale;  dum  vero  sola  mulier 
comedit,  polest  esse  mortale  et  veniale. 

Et  idcirco  quum  dubium  est  an  sit  mor- 
tale  aut  veniale,  potest  ita  discerni  :  quia 
dum  percipitur  delectatio,  aut  statim  re- 
pellitur,  aut  retinetur.  Si  statim  repellitur, 
tunc  Ieve  est  peccatum.  Si  vero  tenetur, 


est  unam  earum  absque  altera  comedere  :  B  hoc  potest  esse  tripliciter.  Primo,  quoni- 


et  hoc,  quia  comestio  dicit  conversionem 
ad  delectationem  secundum  actum  propri- 
um.  Contingit  autem  rationalem  potentiam 
converti  ad  delectationem  a  sensualitate 
oblatam,  secundum  actum  inferioris  por- 
tionis,  ita  tamen  quod  non  convertitur  ad 
eam  secundum  actum  superioris  rationis  : 
sicque  contingit  mulierem  comedere,  viro 
non  degustante. 

Quod  clarius  patet,  si  attendamus  pro- 
gressum  tentationis  et  delectationis.  Primo 


am  placet  ipsa  delectatio  et  operis  con- 
summatio.ita  quod  est  voluntas  delectandi 
in  cogitatione,  et  item  in  opere  si  adesset 
facultas  :  et  sic  est  ibi  plenus  consensus 
et  mortale  peccatum,  concurrente  viri  ac 
mulieris  comestione.  Secundo,  quia  placet 
delectatio  et  displicet  peccati  consumma- 
tio :  et  sic  semiplenus  consensus  est,  et  di- 
citur  comedere  mulier,  et  nihilo  minus 
peccat  mortaliter  dum  in  illam  consentit 
delectationem.Aut  utrumque  displicet,  sci- 
enim  delectabile  offertur  sive  percipitur ;  C  licet  interior  delectatio  et  operis  consum- 
secundo  delectatio  advertitur;  tertio  in  id      matio;  et  tunc  aut  advertit  periculum,  aut 


ad  quod  trahit  delectatio,  consentitur  vel 
dissentitur.  Delectabile  percipere,  est  sen- 
sualitatis;deIectationem  advertere, est  infe- 
rioris  partis  rationis,  quae  interiores  motus 
et  affectiones  habet  dijudicare  ac  nosce- 
re  :  quod  non  convenit  potentiae  sensitivse. 
Definire  autem,  est  determinare  quid  sit 
amplectendum  aut  respuendum  :  quod  su- 
perioris  est  partis.  Contingit  igitur  dele- 
ctari  ad  apprehensionem  delectabilis,  an- 


non  advertit.  Si  non  advertit  periculum 
delectationis,  nec  eam  repellit,  peccat,  non 
tamen  mortaliter;  gravius  tamen  quam  si 
statim  viriliter  repulisset.  Aut  advertit  pe- 
riculum,  et  delectationem  illam  non  re- 
pellit,  imo  mentem  suam  in  talibus  cogi- 
tationibus  sinit  revolvi  :  et  sic  (ut  dicunt 
magistri)  peccat  mortaliter.  Nam  quamvis 
non  sit  ibi  mentis  formalis  consensus,  est 
tamen  consensus  interpretativus,  et  come- 


te  advertentiam  delectationis  :  et  hoc  est  D  dit  mulier  sola.  Attamen   peccatum   hoc 


sensualitatis,  et  absque  dubio  est  veniale 
peccatum.  Contingit  iterum  delectari  post 
apprehensionem  delectabilis  et  perceptio- 
nem  delectationis,  et  ante  plenum  consen- 
sum  deliberationis  :  et  hoc  est  inlerioris 
partis ;  et  aliquando  est  mortale,  aliquan- 
do  veniale,  tuncque  comedit  mulier  sola. 
Tertio,  contingit  delectari  post  apprehen- 
sionem  delectabilis  et  advertentiam  de- 
lectationis,  et  post  plenum  consensum 
deliberationis  :  et  tunc  dicitur  comedere 


lmputatur  et  viro,  quoniam  non  compe- 
scuit  mulierem  ut  tenebatur.  Verum  istud 
ultimum  dictum  non  est  penitus  certum. 
Negant  enim  aliqui  esse  peccatum  mor- 
tale  in  negligentia  reprimendi  ubi  fuerit 
displicentia,  quantumcumque  quis  adver- 
tat  periculum.  Sed  in  hoc  securior  via  te- 
nenda  est,  ut  inde  tanquam  de  mortali 
poeniteas.  Nec  loquimur  hic  de  quacum- 
que  delectatione,  quia  non  de  ea  qua  quis 
delectatur  in  muliere  quia  formosa,  sed  de 


292 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXIV  ;    QUiEST.    VI 


ea  qua?  surgit  ex  cogitatioue  actus  vene- 
rei.  —  Ha?c  Bonaventura. 

Amplius,  jam   inductis,   pra?sertim   ex 
Summ.tii.  Thoma,  concordat  Albertus.  Qui  insuper 

2«  Part.  q.  scj s cjtatiir,  qualiter  spirituale  conjugium 
sit  inter  superiorem  inferioremque  portio- 
nem  rationis.  Respondet  :  Secundum  Au- 
gustinum,  portio  superior  est  Ioco  viri, 
portio  inferior  loco  mulieris.  Estque  me- 
taphoricus   sermo,   fundatus   super  illud 

iCor.xi,7.  Apostoli  :  Vir  non  debet  velare  caput  su- 
um,  quia  imago  et  gloria  Dei  est.  In  supe- 
riori  etenim  portione  relucet  Dei  imago. 
Hinc  inter  Deum  et  ipsam  non  ponitur 
medium;  unde  nec  debet  habere  velamen. 
Portio  autem  inferior  dicitur  mulier,quum 
sit  imago  et  gloria  rationis  superioris  ; 
quemadmodum  imago  et  gloria  viri  voca- 

Gm.  ii,  18.  tur  uxor  data  ei  in  adjutorium  generatio- 
nis,  similis  sibi  quantum  ad  rationabilila- 
tem  :  et  sic  est  naturalis  contractus  in 
partibus  anima?  rationalis,  in  quo  superior 
pars,  qua?  immediate  participat  imaginem 
Dei,  formatur  ex  ipso  lumine  sapientia? 
ejus,  atque  ex  eodem  format  et  regit  in- 
feriorem.  Ha?c  Albertus. 

Qui  item  interrogat,  qualiter  peccatum 
consummetur  in  illis,  puta  in  sensualitate 
et  inferiori  portione  rationis  ac  superiori. 
Ad  quod  in  littera  datur  responsio  clara. 
q.  oa.  Quaerit  insuper,  cur  philosophi  non  de- 
venerunt  ad  sensualitatis  notitiam.Respon- 
det,  quod  theologi  loquuntur  de  sensualita- 
te  prout  ex  originali  primorum  parentum 
peccato  infecta  est,  et  prona  ad  mala  ex 
fomite:quod  totum  philosophos  latuit.  Qui 
nihilo  minus  de  appetitu  sensitivo  scrutati 
sunt,  et  de  ejus  quoque  divisione  in  con- 
cupiscibilem  et  irascibilem  elocuti :  sicque 
de  eo  quod  realiter  idem  est  cum  sensua- 
litate  effati  sunt.  Ha?e  Albertus. 
q.  93.  Qui  demum  hic  addit  :  Antiqui,  sicut 
Pra?positivus  et  Guillelmus  Antisiodoren- 
sis,  dixerunt  delectationem  dici  morosam, 
non  a  temporis  quantitate,  sed  a  negligen- 
tia  rationis  superioris,dum  superior  portio 
conspicit  et  advertit  quod  injacet  delecta- 
tio  illecebrosa  peccati  in  inferiori  parte 


A  rationis,  el  non  avertit  nec  abstrahit  eam 
ab  illa  :  imo  dissimulat,  et  permittit  inferi- 
orem  rationem  turpiter  delectari.  Et  hoc 
est  mortale  peccatum,  quamvis  sit  minus 
quam  si  opere  complerelur. 

Durandus  quoque  circa  ha?c  loquitur  : 
Oportet  hic  scire,  quid  sil  mortale  et  quid 
veniale  peccatum.  Pro  quo  sciendum,quod 
omne  peccatum  est  deviatio  qua?dam  a  le- 
ge  divina  aut  naturali  vel  positiva.  Quum- 
que  omnis  lex  habeat  vim  coactivam  per 
pcenas  (alioqui  leges  frustra  darentur,  si 

B  liceret  impune  transgredi  eas),  idcirco  se- 
cundum  unamquamque  legem  illud  pec- 
catum  censetur  mortale  pro  quo  pcena 
mortis  infligitur;  veniale  vero,  quod  mi- 
nori  seu  leviori  pcena  punilur.  Quamvis 
autem  mors  proprie  appelletur  privatio  vi- 
ta?  corporalis,  similitudinarie  tamen  pri- 
vari  vita  gloria?  atque  incurrere  calamita- 
tem  gehenna?.  mors  dicitur.  Unusquisque 
enim  dicit  vitam  suam  consistere  in  eo  in 
quo  pra?cipue  delectatur.  Ideo  propter  de- 
lectationem  qua?  est  in  visione  beata,  in 

C  ipsa  dicitur  consistere  vita  a?terna;  et  in 
ejus  privatione  cum  afflictione  gehenna? 
mors  consistit.  Sic  ergo  quantum  ad  theo- 
logos,  quorum  est  considerare  opera  hu- 
mana  secundum  quod  regulantur  lege  di- 
vina,  peccatum  mortale  vocatur  quo  quis 
beatifica  visione  privari  meretur;  veniale 
vero,  quod  non  meretur  hanc  pcenam.  Ha?c 
Durandus. 

Qui  insuper  ait :  Quum  delectatio  volun- 
tatis  sequatur  apprehensionem  rationis, 
hinc  sicut  est  duplex  rationis  apprehen- 

D  sio,  utpote,  simplex,  qua?  est  in  objectum 
tantummodo  ac  directe,  sicut  quando  quis 
cogitat  de  fornicatione ;  et  reflexa.  qua?  est 
in  actum,  ut  dum  quis  cogitat  se  cogitare 
de  fornicatione  :  sic  duplex  est  delectatio 
hos  consequens  actus,  quia  morosa  dele- 
ctatio  sequens  simplicem  actum  cogitatio- 
nis  de  fornicatione  aliove  peccato  mortali, 
semper  est  peccatum  mortale.  Est  enim 
complacentia  in  actum  peccati  mortalis, 
quia  in  illud  fertur  voluntas  solum  per 
delectationem  quod  est  apprehensum  per 


IN  QUIBUS   POTENTIIS  ANIM.E   SIT  PECCATUM 


293 


rationem.  Sed  per  actum  simplicis  cogita-  A 
tionis  de  fornicatione,  nihil  apprehenditur 
nisi  fornicatio,  non  cogitatio  de  fornicatio- 
ne  :  alias  non  esset  actus  simplex,  sed  re- 
flexus.  Ergo  voluntas  sequens  hujusmodi 
simplicem  actum,  fertur  solum  per  com- 
placentiam  in  mortale  peccatum,  sicque 
peccat  mortaliter.  Delectatio  vero  sequens 
actum  reflexum,  potest  esse  de  duobus, 
sicut  et  cogitatio,  videlicet,  de  principali 
objecto,  puta  de  fornicatione,  et  de  secun- 
dario,scilicet  de  cogitatione :  quia  haec  duo 
se  habent  objective  ad  actum  reflexum,vi-  B 
delicet  dum  quis  cogitat  se  cogitare  de  for- 
nicatione.  Et  si  delectatio  sit  de  principali 
objecto,  erit  peccatum  mortale.  Si  vero  de 
secundario  sit  objecto,  non  oportet  esse 
mortale  :  imo  quandoque  est  veniale,  ut 
dum  quis  sola  curiositate  cogitat  talia,  et 
de  cogitatione  hujusmodi  delectatur ;  ali- 
quando  vero  nullum  est  peccatum,  sed 
meritum  :  ut  dum  quis  de  talibus  utiliter 
cogitat,  volens  contra  ea  disputare  aut  prae- 
dicare;  nec  talis  delectatur  de  peccato,  sed 
consideratione  veritatum  et  rationum  sa-  C 
lubrium.  Haee  Durandus. 

Postremo  circa  haec  scribit  Henricus 
Quodlibeto  sexto,  quaestione  qua  quaerit, 
q.  32.  utrum  primi  motus  sint  peccata  :  In  hac 
quaestione,  sicut  in  ceteris  omnibus,  his 
quae  sunt  fidei  praesuppositis,  oportet  re- 
spicere  ad  naturam,  quid  recta  ratio  queat 
investigare.  Itaque  advertendum,  quod  ori- 
ginale  peccatum  duo  includit,  puta  caren- 
tiam  originalis  justitiae,  sive  fuerit  donum 
naturale,  sive  supernaturale,  et  dispositio- 
nem  illi  contrariam,  utpote  obliquationem  D 
quamdam  in  voluntate.  Quapropter  in  pce- 
nam  peccati,  rebellionem  habent  membra 
contra  voluntatem,  ut  erubescat  libertas 
humani  arbitrii,  quod  Dei  imperium  con- 
temnendo,amisit  propriorum  membrorum 
dominium.  Insuper,  indicta  est  carni  dis- 
positio  morbida,  quae  vocatur  languor  na- 
turae,  quo  in  carne  primo  pullulat  dele- 
ctabilis  motus,  quem  secundo  apprehendit 
sensus,  atque  per  hoc  tertio  vis  appetitiva 
sensibilis  organice  in  carne  exsistens,  titil- 


latur  delectatione.  Et  praeveniunt  hi  tres 
gradus  omnem  penitus  motum  voluntatis. 
Consistunt  quoque  in  istis  duo  motus,  qui 
appellantur  primo  primi  :  quorum  unus 
dicitur  suggestio  a  carne  in  appetitum  sen- 
sitivum,  alter  vocatur  delectatio  seu  desi- 
derium  in  appetitu  eodem.  Cum  quibus 
Augustinus  libro  primo  de  Sermone  Do- 
mini  in  monte,  assumit  voluntatis  consen- 
sum  pro  tertio,  et  distinguit  alios  gradus 
tres  in  progressu  ad  peccatum,  dicens  : 
Tria  sunt  quibus  completur  peccatum,  si- 
ve  per  suggestionem,  sive  per  memoriam, 
sive  per  corporis  sensum.  Si  autem  con- 
sensio  adfuerit,peccatum  jam  plenum  erit: 
quasi  a  serpente  fiat  suggestio  et  quaedam 
suasio;  in  appetitu  vero  carnali  seu  sen- 
sitivo  tanquam  in  Eva,  delectatio;  et  in 
ratione  quasi  in  Adam,  consensio.  Quum 
que  totus  motus  exsistens  in  carne  appeti- 
tuque  sensitivo,  non  sit  aliud  respectu  vo- 
luntatis  nisi  quaedam  suggestio  et  titillatio 
ad  condelectandum  :  hinc  Augustinus  to- 
tum  motum  qui  in  carne  et  sensitivo  ap- 
petitu  praecedit,  pro  uno  reputans,  et  cum 
illo  annumerans  tres  gradus  quibus  in  pec- 
catum  proceditur  mortale  per  actum  vo- 
luntatis,  distinguit  tres  gradus  quibus  pec- 
catum  mortale  perficitur,  libro  de  Verbis 
Domini  dicens  :  Ad  consuetudinem  qua- 
driparlito  quodam  gradu  pervenit  anima. 
Primus  enim  est  titillatio  delectationis  in 
corde,  secundus  consensio,  tertius  factum, 
quartus  consuetudo. 

Praeterea  advertendum,  quod  post  illam 
titillationem  in  qua  consistit  motus  primo 
primus,  ante  consensum  voluntatis  in  quo 
consistit  peccatum  mortale,est  aliquis  mo- 
tus  delectationis  in  vo!untate,qui  est  veni- 
ale  peccatum,  prout  Augustinus  exprimit, 
dicens  :  Sunt  qui  res  illicitas  cogitationi- 
bus  suis  obvias  ita  omnino  abjiciunt,  ut 
nec  delectentur  in  eis ;  sunt  qui  delectan- 
tur,  non  tamen  consentiunt,  in  quibus 
nondum  perfecta  est  mors,  sed  quodam- 
modo  inchoata.  Delectationi  accedit  con- 
sensio,  jamque  est  plena  damnatio.  Post 
consensionem   itur  in  factum.  Ipsum  fa- 


294 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXIV  ;    QU>£ST.    VI 


ctum  in  consuetudinem  vertitur,  et  fit  de- 
speratio  quaedam.  Adverte  quia  quod  hic 
dicitur,Accedit  consensio  et  fit  plena  dam- 
natio,  idem  est  cum  eo  quod  dixit  in  libro 
de  Sermone  Domini  in  monte,  Si  consen- 
sio  fuerit,  plenum  peccatum  erit,  id  est 
mortale  :  quod  intelligendum  est  de  con- 
sensione  deliberativa,non  subrepticia.Tunc- 
que  est  deliberativa,  quando  postquam 
ratio  percipit  delectationem  et  advertit  ju- 
dicando  eam  esse  illicitam,  adhuc  volun- 
tas  se  tenet  in  ea,  nec  cohibet  eam.  In  tali 
ergo  consensione  deliberativa  primo  con- 
sistit  peccatum  mortale.  Et  quidquid  pr;e- 
cedit  in  actu  voluntatis  aut  appetitus  sen- 
sitivi  aut  carnis,  nullum  peccatum  est,  aut 
veniale  dumtaxat.  Itaque  ante  consensum 
voluntatis  per  judicium  rationis  praece- 
dentis,  duo  ad  minus  praecedunt  motus  in 
voluntate  vergente  in  peccatum,  utpole, 
motus  delectationis,  et  motus  consensus 
subrepticii,  et  appellantur  motus  secundo 
primi.  Primi,  inquam,  respectu  omnium 
motuum  qui  deinde  fiunt  in  voluntate ;  et 
secundo  primi,  respectu  praecedentium  in 
sensualitate  et  carne.  Denique,  post  istos 
motus  primo  primos  et  secundo  primos, 
qui  pra?cedunt  judicium  rationis,  dum  per 
rationis  judicium  voluntas,  ut  est  arbitrio 
libera,  consentit  sive  in  delectationem,  ut 
in  ea  se  teneat,  tunc  est  primus  gradus 
peccati  mortalis  in  sola  consensione  exsi- 
stentis,  sive  in  factum,  ut  in  ipsum  ulte- 
rius  procedat,  tunc  est  gradus  secundus 
peccati  mortalis  exsistentis  in  consensio- 
Matth.  v,  ne.  Unde  super  illud,  Qui  viderit  mulie- 
28-  rem  ad  concupiscendum   eam,   etc.,  lo- 

quitur  Augustinus  :  Considerandum  quod 
Christus  non  dixit,  Qui  concupiverit  mu- 
lierem  ;  sed,  Qui  viderit  mulierem  ad  con- 
cupiscendum  eam,  id  est,  hoc  fine  istoque 
animo  intenderit  ut  eam  concupiscat  : 
quod  non  est  jam  solum  titillari  delecta- 
tione  carnis,  sed  plane  consentire  libidini, 
ita  ut  non  refrenetur  illicitus  appetitus, 
sed  si  detur  facultas,  satietur.  Et  quod 
dictum  est,  Plane  consentire,  intelligen- 
dum  est,  postquam  judicium  rationis  pra3- 


A  cessit  vel  debuit  praecessisse  :  quia  con- 
tingit  consentire  dupliciter,  scilicet,  vere 
seu  formaliter,  et  interpretative.  Interpre- 
tative,  inquam,  quando  ex  delectatione  vo- 
luntatis  in  tantum  ratio  absorbetur,  ut 
judicio  non  possit  intendere,  negligitque 
voluntas  rationem  movere  ad  judicandum, 
tempus  quoque  permittit  transire  in  quo 
posset  et  merito  deberet  judicare. 

Est  igitur  talis  in  peccatum  progressus. 
Primo  ex  fomite  fit  motus  quidam  titilla- 
tionis  in  carne  ad  libidinem,  id  est  ad  car- 

B  nalem  concupiscentiam.quem  apprehendit 
sensus  in  carne  extensus,  per  cujus  appre- 
hensionem  secundo  movetur  appetitus  sen- 
sitivus  sensui  conjunctus,motu  delectatio- 
nis  circa  id  ad  quod  caro  titillat.  Tertio 
autem  movetur  motu  desiderii  ad  prose- 
quendum  illud  in  opus,  quem  motum  ap- 
prehendit  ratio  simplicis  intelligentia?.  Per 
cujus  apprehensionem  quarto  movetur  vo- 
Iuiitas  motu  delectationis,  condelectando 
appetitui  sensitivo;  et  quinto  movetur  mo- 
tu   in   delectationem ;  et   sexto   desiderio 

C  consensus  subrepticii  ad  prosequendum  il- 
lud  in  opus,  et  iste  est  limes  ac  terminus 
venialis  peccati.  Septimo  est  consensus  in- 
terpretativus  in  delectationem,  et  est  pri- 
mus  et  infimus  gradus  peccati  mortalis, 
quod  appellatur  mortale  ex  delectatione 
morosa.  Octavo  est  consensus  verus  in  de- 
lectationem.  Nouo  est  consensus  in  opus. 
Decimo  est  progressus  in  opus,  si  adsit  fa- 
cnltas.  Undecimo,  ex  frequentia  exsecu- 
tionis  oritur  consuetudo.  Duodecimo,  ex 
consuetudine  sequitur  desperatio.  Tertio- 

D  decimo,  ex  desperatione  obstinatio,  juxta 
illud  Proverbiorum  :  Peccator  quum   in  JVor.xvu 
profundum  venerit  peccatorum,contemnit.  3' 
Tunc  ultimo,  scilicet  quartodecimo,  sequi- 
tur  finalis  impoenitentia,  qua?  est  perseve- 
rans  cordis  duritia. 

At  vero  motus  primo  primos  quidam  di- 
cunt  esse  culpabiles,  quia  in  se  deformes 
sunt  et  contra  rectam  rationem,  a  qua  co- 
hiberi  debebant.  Sed  quaero  ab  his,  utrum 
primi  motus  sint  peccata  omissionis,  an 
commissionis.  Non  commissionis  directe, 


IN   QUIBUS   POTENTIIS   ANIJLE    SIT   PECCATUM 


293 


quia  non  imperantur  a  voluntate  ;  nec  A 
omissionis,  quia  non  imputatur  voluntati 
in  culpam  id  cujus  omissionem  nequit  vi- 
tare.  Si  dicatur.  quod  quamvis  non  sit  in 
potestate  voluntatis  omnes  universaliter 
prohibere,  est  tamen  in  potestate  ejus  sin- 
gulos  sigillatim  cohibere  :  objicitur,  quod 
tunc  non  peccaret  in  his  quos  vitare  non 
valet,  utpote  occupatus  in  alterius  devi- 
tatione.  Verum  pro  horum  intelligentia 
advertendum,  quod  in  peccato  originali  in 
non  regeneratis  sunt  duo,  quorum  unum 
est  incurvatio,  quae  consistit  in  volunta-  B 
tis  obliquatione;  secundum  est  reatus,  id 
est  obligatio  ad  poenam  pro  carentia  re- 
ctitudinis  originalis  justitiae.  Secundum 
istorum  in  Baptismate  expiatur,  primum 
vero  manet.  Quibus  duobus  duo  corre- 
spondent  in  motibus  primis  carnalis  con- 
cupiscentiae,  utpote,  ipsius  motus  deformi- 
tas,  et  poenae  reatus  debitus  ei  :  quorum 
primum  manet  ad  poenam  in  regeneratis, 
sicut  et  obliquatio  manet  in  voluntate, 
et  fomes  in  carne  ;  secundum  expiatum 
est.  Ita  quod  sicut  neutrum  istorum  ha-  C 
bet  rationem  peccati  in  renatis  ex  parte 
reatus,  sed  solum  ex  parte  obliquatio- 
nis,  sic  motus  primo  primi  etsi  rationem 
habeant  culpae  ex  parte  deformitatis  pu- 
dendae,  nullam  tamen  habent  ex  parte 
reatus. 

Et  potest  ex  his  dari  ista  distinctio.  Mo- 
tus  primi  considerari  possunt  dupliciter, 
sicut  et  quilibet  actus  virtutis  ac  vitii:uno 
modo  secundum  se  et  absolute,  quoad  dis- 
positionem  et  formam  actus;  alio  modo  in 
respectu  in  finem,  quoad  praemium  debi-  D 
tum  actui.Primo  modo, primi  motus.etiam 
primo  primi,  sine  dubio  sunt  peccata  tam 
in  renatis  quam  in  non  renatis,  quoniam 
deformitatem  habent  in  se  contra  regulas 
prudentiae  rationisque  rectae  :  quae  defor- 
mitas  rationem  vitii  habet,quemadmodum 
contraria  informatio  rationem  habet  virtu- 
tis.  Hoc  modo  obliquatio  dicta  rationem 
vitii  habet,  et  fomes  in  carne,eo  modo  quo 
virtutes  et  vitia  conceduntur  esse  in  viri- 
bus  sensitivis,  non  per  essentiam,  sed  par- 


ticipationem.  Porro  secundo  modo,  primi 
motus  in  quantum  primo  primi,  peccata 
non  sunt  in  renatis  propter  Baptismatis 
expiationem  ;  sed  in  non  renatis,  in  quibus 
super  reatu  nulla  expiatio  facta  est,  omni- 
no  habent  rationem  peccati,  etiam  quoad 
illos  qui  non  sunt  in  voluntatis  potestate 
determinata  ad  reprimendum,  et  quoad  ma- 
culam  seu  deformitatem,et  quoad  reatum. 
Et  debet  hoc  peccatum  in  non  renatis  vo- 
cari  non  originale,  sed  actuale  :  quia  ab 
actu  proprio  suae  carnis,  quamvis  non  vo- 
luntatis  suae,  perpetratur.  Verumtamen  ad 
hoc  quod  hujusmodi  motus  primo  primus 
habeat  rationem  peccati,oportet  ipsum  re- 
duci  ad  actum  alicujus  voluntatis.  Dicunt- 
que  aliqui,  quod  reducitur  ad  actum  pro- 
priae  voluntatis  in  eo  qui  non  curavit 
Baptismi  gratiam  consequi,  vel  ad  actum 
voluntatis  primi  parentis  :  quod  Augusti- 
nus  potius  sensisse  videtur.  Aliter  autem 
solvit  Augustinus:uno  modo  scilicet,quod 
primi  motus  dicuntur  peccata,  non  quia 
in  se  peccata  sunt,  sed  quoniam  ex  pec- 
cato  processerunt  primi  parentis,  sicut  ab 
originali  principio,  quod  manet  in  ratione 
peccati  in  non  regeneratis  in  ratione  ma- 
culae  ac  reatus ;  alio  modo,  quia  si  vin- 
cunt,  faciunt  reum  peccati.  Nam  modo 
quodam  peccatum  vocatur,  quod  peccato 
factum  est,  sicut  et  lingua  vocatur  locutio, 
et  manus  scriptura,  quee  manu  est  exara- 
ta.  —  Haec  Henricus. 

In  cujus  dictis  multa  continentur  quae 
secundum  suas  opiniones  promuntur,  ut 
quod  virtutes  morales  et  vitia  eis  contra- 
ria  non  sunt  realiter  in  appetitu  sensitivo. 
Videtur  demum  hic  sequi  opinionem  Au- 
gustini,dicentis  infantulos  non  renatos  pro 
originali  etiam  sensibiliter  in  inferno  pu- 
niri.  Communior  vero  opinio  est  et  ratio- 
nabilior  valde,  quod  motus  primo  primi, 
prout  sunt  ex  causis  pure  naturalibus  nec 
in  propria  potestate  habentis,  nullo  modo 
habenl  rationem  peccati,  propter  causas  a 
pra-allegatis  doctoribus  inductas;  nec  ori- 
ginali  peccato  in  infantibus  aliquid  debe- 
tur  poena?  sensibilis  in  inferno. 


296 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXIV  :    QUEST.   VII 


r 


QILESTIO    VII 

[Nsuper,  ut  vitetur  prolixitas,  breviter  et 
sine  argumentis  quaeritur,  Quid  sint 
synderesis  et  conscientia. 

Respondet  Thomas  :  Quemadmodum  in 
motu  naturalium  rerum  omnis  motus  ab 
immobili  procedit  movente,  prout  octavo 
super  Genesim  Augustinus  testatur,  Philo- 
sophus  quoque  septimo  et  octavo  Physi- 
corum  ostendit;  sic  in  rationis  processu 
oportet  quod  cognitiones  inquisitionesque 
rationis  ab  aliquo  principio  cognoscitivo 
certo,  quieto  et  quasi  immobili  oriantur. 
Hinc  sicut  ratio  in  speculativis  procedit  ab 
aliquibus  per  se  notis,  videlicet  primis 
principiis ;  sic  ratio  practica  a  principiis 
operabilium  per  se  notis  procedit  et  suas 
considerationes  deducit  :  ut  quod  malum 
sit  fugiendum,  Deo  quoque  sit  obedien- 
dum,  et  virtutibus  inhaerendum.  Horum 
ergo  principiorum  habitus  vocatur  synde- 
resis.  Sicque  synderesis  a  practica  distin- 
guitur  ratione,  tanquam  innatus  et  conna- 
turalis  habitus  ejus.  Synderesis  ergo  aut 
solum  habitum  nominat,  vel  potentiam 
rationalem  habitui  subjectam.  Opponitur 
autem  synderesi  fomes  semper  ad  mala 
inclinans,  sicut  synderesis  jugiter  malo 
remurmurat  atque  ad  bona  inclinat. 

Prseterea  conseientia  multipliciter  dici- 
tur.  Primo  enim  conscientia  dicitur  res 
lTim.  1,5.  conscita,  juxta  illud  ad  Timolheum  :  Cari- 
tas  procedit  de  conscientia  bona,  id  est 
spe,  secundum  Glossam,  quia  ex  meritis 
qua?  conscientia  tenet,  motus  et  actus  spei 
exsurgit. Secundo  vocatur  habitus  quo  quis 
disponitur  ad  consciendum.  Sicque  lex  na- 
turalis  seu  habitus  rationis  potest  consci- 
entia  appellari.  Secundum  quosdam  vero, 
conscientia  dicit  potentiam.  Sed  hoc  valde 
extraneum  et  improprie  dictum  videtur, 
quum  nulli  potentia?  competant  actus  qui 
conscientiae  adscribuntur.  Itaque  sicut  sep- 
timo  dicitur  Ethicorum,  ratio  in  eligendis 
ac  f ugiendis,  quibusdam  utitur  syllogismis. 


A  In  syllogismo  autem  est  triplex  considera- 
tio,  secundum  tres  propositiones  quae  sunt 
in  eo,  ex  quarum  duabus  concluditur  ter- 
tia.  Sic  contingit  et  in  proposito,  dum  ra- 
tio  in  operandis  ex  universalibus  princi- 
piis  circa  particularia  assumit  judicium. 
Quumque  universalia  juris  principia  ad 
synderesim  spectent,rationes  vero  ad  opus 
magis  appropriatae  pertineant  ad  habitus 
quibus  ratio  superior  atque  inferior  ab  in- 
vicem  distinguuntur  ;  synderesis  in  hoc 
syllogismo  miuislrat  majorem,  cujus  con- 

B  sideratio  est  actus  synderesis  ;  miuorem 
vero  ministrat  ratio  superior  vel  inferior, 
cujus  consideratio  est  actus  ipsius;  sed 
consideratio  conclusionis  elicitae,  est  con- 
sideratio  conscientia?.  Verbi  gratia,  synde- 
resis  hanc  proponit  :  Omne  malum  culpae 
vitandum  est.  Ratio  superior  hanc  subsu- 
mit :  Adulterium  est  malum,  quoniam  lege 
Dei  prohibitum ;  vel  inferior  ratio  sic  sub- 
sumit  :  Adulterium  est  malum,  quia  inju- 
stum  et  inhonestum.  Ex  quibus  conscien- 
tia  infert:Ergo  adulterium  est  vitandum;et 

C  ita  indifferenter  concludit  de  praesentibus, 
pra-teritis  et  futuris.  Conscientia  namque 
de  malis  factis  remordet,  et  faciendis  con- 
tradicit  :  et  inde  dicitur  conscientia,  quasi 
cum  alio  scientia,  quoniam  conscientia  est 
applicatio  universalis  notitia?  ad  actum 
particularem  ;  vel  etiam  quia  per  eam  ali- 
quis  sibi  conscius  est  eorum  quee  fecit 
aut  facere  intendit  :  propterea  dicitur  sen- 
tentia  vel  dictamen  rationis.  Unde  et  con- 
scientiam  contingit  errare,  non  propter 
errorem  synderesis,  sed  propter  errorem 

D  rationis  :  quemadmodum  in  hajretico  pa- 
tet,  cui  dictat  conscientia  sua,  quod  potius 
se  permittat  comburi  quam  juret,  quia  su- 
perior  ratio  in  eo  perversa  est  in  hoc  quod 
credit  juramentum  simpliciter  esse  prohi- 
bitum.  Itaque  ex  his  constat  qualiter  diffe- 
rant  synderesis  et  lex  naturalis  ac  consci- 
entia  :  quia  lex  naturalis  nominat  ipsa 
prima  principia  juris;  synderesis  vero  no- 
minat  cognoscitivum  habitum  eorumdem, 
potentiamve  cum  habitu;  conscientia  au- 
tem   dicit  applicationem   quamdam  legis 


QUID   SINT   SYNDERESIS   ET  CONSCIENTIA 


297 


naturalis  ad  operanda  per  modum  conclu- 
sionis  cujusdam. 

Ex  praehabitis  patet,  qualiter  intelligen- 
dum  sit  quod  loquitur  Origenes  :  Consci- 
entia  est  spiritus  corrector  psedagogusque 
animae  sibi  sociatus,  quo  separatur  a  ma- 
lis,  et  bonis  adhasret.  Damascenus  vero 
disserit,  quod  conscientia  est  lex  intel- 
lectus,  quia  videlicet  ex  habitu  legis  na- 
turalis  actus  conscientiae  elici  praecipue 
solent;  atque  ut  alii  asserunt,  conscientia 
est  rationis  dictamen,  quo  judicat  aliquid 
faciendum  vel  non  faciendum.  Verumta- 
men  judicare  aliter  ad  liberum  arbitrium, 
aliter  ad  synderesim,  aliterque  ad  consci- 
entiam  pertinet.  Nempe  ad  liberum  ar- 
bitrium  pertinet  participative,  quoniam 
voluntatis  per  se  non  est  judicare,  sed 
rationis.  Judicium  vero  per  se  vel  est  in 
universali,  et  sic  ad  synderesim  pertinet; 
vel  in  particulari,  tamen  intra  limites  co- 
gnitionis  consistens,  et  ita  ad  conscien- 
tiam  spectat.  Hinc  tam  conscientia  quam 
electio,  conclusio  quaedam  est  particularis 
agendi ;  sed  conscientia  est  conclusio  co- 
gnitiva,  electio  conclusio  affectiva  :  tales 
namque  sunt  conclusiones  in  operativis,  ut 
dicitur  sexto  Ethicorum.  Interdum  quoque 
conscientia  pro  synderesi  sumitur,  et  econ- 
tra;  conscientia  tamen  prascipitari  dicitur 
magis  quam  synderesis,  quia  judicium  in 
universali  non  ita  corrumpitur  quemadmo- 
dum  circa  particularia  operanda.  —  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Eadem  scribit  in  prima  parte  Summae, 

art.  12.  quaestione  septuagesima  nona,  ubi  et  Au- 
gustinum  allegat  in  libro  de  Libero  arbi- 
trio  asserentem  :  In  naturali  judicatorio 
sunt  regulae  quaedam  verae  et  incommuta- 
biles,  virtutumque  semina.  Et  haec  seu 
habitum  horum  synderesim  nuncupamus. 
Hae  etenim  regulae  sunt  prima  principia 
operabilium  circa  quee  non  contingit  er- 
rare.  Unde  et  Basilius  synderesim  naturale 
judicatorium  vocat,  nec  proprie  dicit  po- 

an. u.  tentiam.  Conscientia  vero  nominat  actum, 
ut  patet  ex  his  quae  ei  attribuuntur.  Dicitur 
namque  conscientia  testificari,  ligare,  in- 


A  stigare,  accusare,  remordere,  reprehende- 
re  :  quae  omnia  consequuntur  applicati- 
onem  cognitionis  seu  scientiae  nostrae  ad 
ea  quae  agimus.  Applicatio  quippe  ista 
tripliciter  agitur.  Primo,  secundum  quod 
recognoscimus  nos  aliquid  fecisse  vel  non 
fecisse,  juxta  illud  :  Scit  enim  conscientia  Ecck.m, 
tua  te  crebro  aliis  maledixisse;sicque  con-  3 
scientia  dicitur  testificari.  Secundo,  prout 
per  nostram  conscientiam  judicamus  ali- 
quid  esse  agendum ;  et  ita  conscientia  di- 
citur  instigare  atque  Iigare.  Tertio,  prout 
B  ex  conscientia  nostra  judicamus  aliquid 
bene  factum,  aut  non  bene ;  sicque  con- 
scientia  dicitur  accusare,  excusare,  remor- 
dere,  arguere.  Haec  idem  in  Summa. 

Super  his  loquitur  Alexander  :  Synde- 
resis  non  solum  denotat  habitum,  sed  et 
potentiam  habitualem,  id  est  potentiam 
habitu  informatam,  loquendo  de  habitu 
naturali  innato,  non  acquisito;  quumque 
habitualiter  includat  habitum  naturalem 
cognoscitivum,  spectat  ad  rationem  seu  in- 
tellectum.  Nec  obstat  quod  super  illud  Eze- 
C  chielis,  Facies  aquilae  desuper  ipsorum  Esech.  i, 
quatuor,  scribit  Gregorius  :  Dicunt  pleri-  * 
que  juxtaPIatonem,rationabilitatem  et  ira- 
scibilitatem  et  concupiscibilitatem  animse 
vires,  quartam  ponentes  super  has,  quam 
Graeci  synderesim  vocant  :  dividitur  enim 
contra  rationem  deliberativam. 

Praeterea  quaeritur,  an  secundum  syn- 
deresim  contingat  peccare.  Videtur  quod 
sic,  quia  nonnulli  Sancti  dicunt  eam  prae- 
cipitari.  Dicendum,  quod  secundum  syn- 
deresim  non  est  peccare,  nec  in  ea  est 
D  error.  Praecipitari  vero  dupliciter  sumitur: 
primo  pro  ruere  in  peccatum ;  secundo 
modo  pro  deficere  a  suo  effectu,  seu  re- 
tardari  ab  eo,  sicque  praecipitari  potest  syn- 
deresis.  Cujus  effectus  est  duplex  :  unus 
a  malis  retrahere,  murmurando  adversus 
ea;  alius  est  stimulare  et  illuminare  ad 
bonum,  et  in  his  per  peccata  aliqualiter 
obnubilatur. 

Si  vero  quaeratur,  an  aliquando  vel  in 
aliquibus  totaliter  exstinguatur;  dicendum, 
quod  nec  in  damnatis  totaliter  exstingui- 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXIV  ;    QU^ST.   VIII 


tur,  imo  remanet  aliquis  actus  ejus.  Sunt  A 
enim  quidam  effectus  synderesis,  quan- 
tum  ad  naturalem  instinctum,  et  quantum 
ad  displicentiam  mali.  Et  hoc  dupliciter. 
Primo,  in  comparatione  ad  pcenam ;  et 
quantum  ad  hoc  permanet  in  damnatis, 
quoniam  dolent  de  malo  culpae  in  quan- 
tum  est  inductivum  tanti  supplicii.  Secun- 
do,  quantum  ad  displicentiam  mali  cul- 
pa3  simpliciter,  ut  est  peccatum;  et  ita  in 
illis  exstinguitur.  —  Haec  Alexander. 

Antisiodorensis  vero  libro  secundo  suae 
Summae  :  Nobis  (inquit)  videtur  quod  syn-  B 
Summ.  ih.  deresis  sit  superior  ratio. — Albertus  autem 
.» par .  q.  fatetur  .  Syn(]eresjs  est  scintilla  practicae 

rationis,  semper  micans  ad  bonum  et  ma- 
lo  remurmurans.  Praepositivus  demum  et 
Antisiodorensis  dixerunt  proprium  esse 
synderesis,  non  peccare  secundum  se.  Ve- 
rumtamen  comparatur  ad  duo,  puta  :  ad 
legem  aeternam,  cujus  participatio  quae- 
dam  est;  et  ad  inferius,  hoc  est  ad  ratio- 
nem  et  voluntatem  seu  liberum  arbitrium, 
supra  quas  est,  secundum  Gregorium;  et 
ita  interdum  praecipitatur  per  accidens,  C 
sicut  miles  equo  cadente  :  qui  casus  non 
est  vitium  militis,  sed  equi,  nec  refertur 
ad  militem,  nisi  quia  non  tenuit  equum 
freno  ne  cespitaret.  Sic  interdum  impu- 
tatur  synderesi  peccatum  rationis  et  vo- 
luntatis,  quia  non  tenuit  eas  ne  caderent. 
Haec  Albertus. 


QUiESTIO   VIII 


Ltimo  quaeritur  hic,  Utrum  pecca- 
tum  veniale  fleri  possit  mor- 


u 

tale. 

Videtur  quod  sic,  quia  hoc  auctorita- 
tes  multae  Sanctorum  insinuare  videntur. 
ut  quum  asserit  Atigustinus  :  Multae  guttae 
implent  fluvium.  Item  :  Multa  arena  ob- 
ruit.  Hoc  facit  sentina  neglecta,  quod  flu- 
ctus  irruens.  —  Secundo,  delectatio  ante 
deliberationem  est  veniale  peccatum,  sed 
post  deliberationem  mortale.  In  eodem  au- 


D 


tem  actu,  primo  est  delectatio  ante  delibe- 
rationem,  deinde  post  deliberationem  :  sic 
idem  actus  primo  est  veniale  peccatum,  et 
mox  mortale.  —  Tertio,  durante  eodem  ac- 
tu,  crescere  potest  mentis  aversio  et  com- 
placentia  vana,  et  quod  fieri  coepit  recta 
intentione,  prosequi  potest  et  continuari  in- 
tentione  valde  perversa:sicque  idem  actus 
primo  fuit  culpa  venialis,  deinde  mortalis. 
—  Quarto,  dispositio,  secundum  Philoso- 
phum  in  Praedicamentis,  per  reiterationem 
actionum  fit  habitus ;  veniale  autem  est 
dispositio  ad  mortale  :  ergo  fit  mortale. 

In  oppositum  est,  quod  mortale  et  ve- 
niale  habent  proprietates  prorsus  contra- 
rias,  et  distant  in  infinitum  ut  eorum  pu- 
nitio  manifestat,  speciemque  a  contrariis 
finibus  sortiuntur. 

Ad  hoc  Thomas  respondet :  Quaestio  hcec 
tripliciter  potest  intelligi.  Primo,  an  unus 
numero  actus  primo  venialis,  deinde  fiat 
mortalis.  Et  hoc  esse  non  valet,  quoniam 
unus  actus  non  est  nisi  semel,  nec  potest 
reiterari  permanens  numero  unus  et  idem. 
Secundo,  an  actus  ex  suo  genere  venialis 
aliquo  modo  fiat  mortalis.  Et  hoc  fieri 
potest,  ut  si  tam  immoderate  complaceat 
ut  in  eo  seu  ejus  objeeto  finis  ultimus 
statuatur.  Tertio,  an  multa  venialia  tantaa 
sint  gravitatis  ut  pertingant  ad  enormi- 
tatem  peccati  mortalis.  Et  hoc,  per  se  lo- 
quendo,  est  impossibile,  quia  reatus  et 
macula  culpae  mortalis  in  infinitum  di- 
stant  a  reatu  et  offensa  venialis  peccati  : 
quoniam  per  mortale  peccans  privatur  bo- 
no  increato  immenso,  per  veniale  autem 
bono  creato  caduco.  Sed  per  accidens  fieri 
potest  istud.  Quum  etenim  veniale  dispo- 
sitio  sit  ad  mortale,  quanto  quis  saepius 
ac  grossius  venialiter  peccat,tanto  fit  pro- 
nior  ad  peccandum  mortaliter,  magisque 
placet  ei  id  ad  quod  consuescit.  Sicque 
intelligendae  sunt  auctoritates  praetactae  et 
eis  consimiles. 

Ad  secundum  ergo  et  tertium  respon- 
dendum,  quod  delectatio  in  sensualitate 
exsistens,  nunquam  fit  mortalis,  imo  con- 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XXV  299 

sensus  rationis  adveniens  est  alius  actus,  A  est  alterius  :  sicut  terminus  alterationis 

et  alia  delectatio  ejus,  quum  diversarum  ejusdem  generis  est  qualitas,  terminus  ve- 

potentiarum  non  sit  numero  unus  actus  ro  alterationis   exsistens  alterius  generis 

aut  delectatio  eadem.  Idcirco  non  sequitur  est  forma  substantialis.  Dispositio  ergo  po- 

quod  actus  idem  primo  venialis,  postmo-  test  habitus   fieri,   loquendo   de   termino 

dum  sit  mortalis.  Denique  actus  quidam  ejusdem  generis,  sicut  calor  imperfectus 

continuus,quamvis  sit  unus  secundum  es-  fit  calor  intensus.  Si  autem  accipiatur  ter- 

se  natura?   consideratus,  diversus   tamen  minus  motus  exsistens  alterius  generis,hoc 

est  secundum  esse  morale  acceptus,  imo  nunquam  contingit:sicut  calor,quantumli- 

pro  duobus  actibus  reputatur.  —  Ad  ul-  bet  augeatur,  nunquam  fit  forma  substan- 

timum,  quod  dispositio  proprie  dicitur  id  tialis  ipsius  ignis.Quumque  veniale  sit  dis- 

quod  se  habet  ut  incompletum  in  motu  positio  ad  mortale  tanquam  ad  terminum 

ad  perfectum,  quod  est  terminus  motus  :  B  alterius  generis,  non  potest  fieri  mortale, 

sicut  addiscens  est  in  dispositione  ad  sci-  ut  dictum  est.  —  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

entiam,  qua?  est  terminus  disciplinae.  Ve-  Idem  in  prima  secundae,  qusstione  octo- 

rum  terminus  motus  est  duplex  :  unus,  gesima  octava,  in  Summa  quoque  contra 

qui  ejusdem  est  generis;  alius,  qui  generis  Gentiles,  tertio  libro. 


DISTINCTIO  XXV 


A.  Redit  ad  liberi  arbitrii  considerationem. 

JAM  vero  ad  propositum  redeamus,  scilicet  ad  liberi  arbitrii  tractatum  :  quod 
philosophi  definientes,  dixerunt  liberum  de  voluntate  judicium,  quia  potestas 
ipsa  et  habilitas  voluntatis  et  rationis,  quam  supra  diximus  esse  liberum  arbi-  c/.p.2coe. 
trium,  libera  est  ad  utrumlibet,  quia  libere  potest  moveri  ad  hoc  vel  ad  illud. 
Liberum  ergo  dicitur  arbitrium  quantum  ad  voluntatem,  quia  voluntarie  moveri 
et  spontaneo  appetitu  ferri  ad  ea  potest  quse  bona  vel  mala  judicat  vel  judi- 
care  valet. 

B.  Quod  liberum  arbitrium  non  pertinet  nisi  ad  futurum, 
nec  ad  omne  futurum. 

Hoc  autem  sciendum  est,  quod  liberum  arbitrium  ad  prsesens  vel  ad  praeteritum  Hugo.sum- 
non  refertur,  sed  ad  futura  contingentia.  Quod  enim  in  prsesenti  est,  determinatum  "*<*  ™c9. 
est,  nec  in  potestate  nostra  est  ut  tunc  sit  vel  non  sit  quando  est.  Potest  enim  non 
esse,  vel  aliud  esse  postea;  sed  non  potest  non  esse  dum  est,  vel  aliud  esse  dum 
id  est  quod  est;  sed  in  futuro,  an  hoc  sit  vel  illud,  ad  potestatem  liberi  arbitrii 
spectat.  Nec  tamen  omnia  futura  sub  potestate  liberi  arbitrii  veniunt,  sed  ea  tantum 
quse  per  liberum  arbitrium  possunt  fieri  vel  non  fieri.  Si  quis  enim  tale  quid  velit 


300  LIBER   II   SENTENTIARCM.   —  DIST.   XXV 

ac  disponat  facere  quod  in  ejus  nullatenus  sit  potestate,  vel  quod  sine  ipsius  dis- 
positione  aeque  fieret,  in  hoc  ipse  liberum  non  habet  arbitrium. 

C.  Quod  supra  posita  descriptio  liberi  arbitrii  non  convenit  Deo, 
nec  his  qui  glorifwati  sunt. 

iiugo.sum-        Et  quidem,  secundum  prasdictam  assignationeir^  in  his  tantum  videtur  esse  libe- 

tract.m"&9.  rum  arbitrium  qui  voluntatem  mutare  et  in  contraria  possunt  deflectere,  in  quorum 

videlicet  potestate  est  eligere  bonum  vel  malum,  et  utrumlibet  secundum  electio- 

nem  facere  vel  dimittere  :  secundum  quod  nec  in  Deo,  nec  in  his  omnibus  qui 

tanta  beatitudinis  gratia  sunt  roborati,  ut  jam  peccare  nequeant,  liberum  arbitrium 

esse  nequit.  Sed  quod  Deus  liberum  arbitrium  habeat,  Augustinus  docet  in  libro 

Aug.de  ci-  vicesimo  secundo  de  Civitate  Dei,  ita  inquiens  :  Certe  Deus  ipse  numquid  quoniam 

xxii,c?3o,n!  peccare  non  potest,  ideo  liberum  arbitrium  habere  negandus  est  ?  Ambrosius  quo- 

3  Ambr.  de  5ue  m  ^cr0  ^e  Trinitate  ait  :  Paulus  dicit,  quia  omnia  operatur  unus  atque  idem 

Fide.iib.u,  gpintus,  dividens  singulis  prout  vult,  id  est  pro  liberas  voluntatis  arbitrio,  non  pro 

i  Cor.  xii,  necessitatis  obsequio. 

D.  Qualiter  in  Deo  accipitur  liberum  arbitrium. 

Sed  aliter  accipitur  liberum  arbitrium  in  Creatore  quam  in  creaturis.  Dei  etenim 
liberum  arbitrium  dicitur  ejus  sapientissima  et  omnipotens  voluntas,  quas  non  neces- 
sitate  sed  libera  voluntate  omnia  facit  prout  vult.  Ideoque  Hieronymus  attendens 
non  ita  esse  liberum  arbitrium  in  Deo  sicut  est  in  creaturis,  ab  ipso  videtur  iiberum 
Hier.Epist.  arbitrium  excludere,  in  homilia  quadam  de  Filio  prodigo  dicens  :  Solus  Deus  est  in 
quem  peccatum  non  cadit,  nec  cadere  potest;  cetera  quum  sint  liberi  arbitrii,  in 
utramque  partem  flecti  possunt.  Dum  ait,  cetera,  indicat  liberum  arbitrium  sicut 
est  in  ceteris,  non  ita  esse  in  Deo. 

E.  Quod  angeli  et  Sancti,  qui  jam  beati  sunt,  habent  liberum  arbitrium. 

Hugo.sum-        Angeli  vero  et  Sancti,  qui  jam  cum  Domino  feliciter  vivunt,  atque  ita  gratia 

™aCt.lunc''o  beatitudinis  confirmati  sunt  ut  ad  malum  flecti  non  velint   nec  possint,   libero 

arbitrio  non  carent.  Unde  Augustinus  in  libro  vicesimo  secundo  de  Civitate  Dei  ait : 

Aug.  de  ci-  Sicut  prima  immortalitas  fuit  (quam  peccando  Adam  perdidit)  posse  non  mori ;  ita 

x'x„,cC3o!n]  primum  liberum  arbitrium  posse  non  peccare,  novissimum  non  posse  peccare.  Idem 

3jd  Enchi.  in  Enchiridio  :  Sic  oportebat  prius  hominem  fieri,  ut  bene  velle  posset  et  male ; 

nd.c.ioo.   p0stea  vero  sic  erit,  ut  male  velle  non  possit,  nec  ideo  carebit  libero  arbitrio.  Multo 

quippe  liberius  erit  arbitrium  quod  omnino  non  poterit  servire  peccato.  Neque  aut 

voluntas  non  est,  aut  libera  dicenda  non  est,  qua  beati  sic  esse  volumus  ut  esse 

miseri  non  solum  nolimus,   sed  nequaquam  prorsus  velle  possimus.  Sicut  ergo 


nn.  viii, 
34. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —  DIST.    XXV  301 

anima  nostra  nunc  habet  nolle  infelicitatem,  ita  nolle  iniquitatem  semper  habitura 
est.  Sed  ordo  servandus  fuit  quo  Deus  voluit  ostendere  quam  bonum  sit  animal 
rationale  quod  etiam  peccare  possit,  quamvis  sit  melius  quod  peccare  non  possit. 
Ecce  his  verbis  evidenter  adstruitur,  quod  post  beatitudinis  confirmationem  erit  in 
homine  liberum  arbitrium  quo  peccare  non  poterit;  et  nunc  in  angelis  est  et  in 
Sanctis,  qui  cum  Domino  sunt,  et  tanto  utique  liberius  quanto  a  peccato  immunius 
et  ad  bonum  pronius.  Quo  enim  quisque  ab  illa  peccati  servitute  de  qua  scriptum 
est,  Qui  facit  peccatum,  servus  est  peccati,  longius  absistit,  tanto  in  eligendo  bonum  j0a. 
liberius  habet  judicium.  Unde  si  diligenter  inspiciatur,  liberum  videtur  dici  arbi- 
trium,  quia  sine  coactione  et  necessitate  valet  appetere  vel  eligere  quod  ex  ratione 
decreverit. 

F.  De  libertatis  arbitrii  differentia  secundum  diversa  tempora. 

Ex  prsedictis  perspicuum  fit,  quod  major  fuit  libertas  arbitrii  prima  quam  secun-    HUgo,  de 
da,  et  tertia  multo  major  quam  secunda  vel  prima.  Prima  enim  libertas  arbitrii  fuit  .XvTc.ig! 
in  qua  poterat  peccare  et  non  peccare ;  ultima  vero  erit  in  qua  poterit  non  peccare, 
et  non  poterit  peccare ;  media  vero,  in  qua  potest  peccare,  et  non  potest  non  pec- 
care,  ante  reparationem  etiam  mortaliter,  post  reparationem  vero  saltem  venialiter. 

G.  Be  quatuor  statibus  liberi  arbitrii  in  homine. 

Et  possunt  in  homine  notari  quatuor  status  liberi  arbitrii.  Ante  peccatum  enim  id.summa 
ad  bonum  nil  impediebat,  ad  malum  nil  impellebat.  Non  habuit  infirmitatem  ad  ^™4'^80'' 
malum,  et  habuit  adjutorium  ad  bonum.  Tunc  sine  errore  ratio  judicare,  et  voluntas 
sine  difficultate  bonum  appetere  poterat.  Post  peccatum  vero,  ante  reparationem 
gratise,  premitur  a  concupiscentia,  et  vincitur,  et  habet  infirmitatem  in  malo,  sed 
non  habet  gratiam  in  bono  :  et  ideo  potest  peccare,  et  non  potest  non  peccare,  etiam 
damnabiliter.  Post  reparationem  vero,  ante  confirmationem,  premitur  a  concupi- 
scentia,  sed  non  vincitur,  et  habet  quidem  infirmitatem  in  malo,  sed  gratiam  in 
bono,  ut  possit  peccare  propter  libertatem  et  infirmitatem,  et  possit  non  peccare  ad 
mortem  propter  libertatem  et  gratiam  adjuvantem;  nondum  tamen  habet  posse 
omnino  non  peccare,  vel  non  posse  peccare,  propter  infirmitatem  nondum  perfecte 
absorptam,  et  propter  gratiam  nondum  plene  consummatam.  Post  confirmationem 
vero,  infirmitate  penitus  consumpta,  et  gratia  consummata,  nec  vinci  poterit,  nec 
premi,  et  tunc  habebit  non  posse  peccare. 

H.  De  corruptione  liberi  arbitrii  per  peccatum. 

Unde  manifestum  est,  quod  prseter  alias  pcenalitates,  pro  peccato  illo  incurrit  iwa.  c.  8. 
homo  pcenam  in  corruptione  et  depressione  liberi  arbitrii.  Per  illud  namque  pecca- 


302  LIBER.   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXV 

tum  naturalia  bona  in  ipso  homine  corrupta  sunt,  et  gratuita  detracta.  Hic  est  enim 

Luc.  x,  30.  ille  qui  a  latronibus  vulneratus  est  et  spoliatus  :  vulneratus  quidem  in  naturalibus 

bonis,  quibus  non  est  privatus,  alioqui  non  posset  fieri  reparatio ;  spoliatus  vero 

jacob.i,\i.  gratuitis,  quae  per  gratiam  naturalibus  addita  fuerant.  Haec  sunt  data  optima  et  dona 

perfecta,  quorum  alia  sunt  corrupta  per  peccatum,  id  est  naturalia,  ut  ingenium, 

memoria,  intellectus;  alia  subtracta,  id  est  gratuita  :  quanquam  et  naturalia  ex 

gratia  sint,  ad  generalem  Dei  quippe  gratiam  pertinent.  Saspe  tamen  hujusmodi  fit 

distinctio,  quum  gratiae  vocabulum  ad  speciem,  non  ad  genus  refertur.  Corrupta  est 

ergo  libertas  arbitrii  per  peccatum  et  ex  parte  perdita.  Unde  Augustinus  in  Enchiri- 

AuS.  Enciu- dio  :  Libero  arbitrio  male  utens  homo,  et  se  perdidit  et  ipsum.  Quum  enim  libero 

iiPetr.u,  arbitrio  peccaretur,  victore  peccato,  amissum  est  et  liberum  arbitrium  :  a  quo  enim 

quis  devictus  est,  huic  servus  addictus  est.  Ecce  liberum  arbitrium  dicit  hominem 

amisisse,  non  quia  post  peccatum  non  habuerit  liberum  arbitrium,  sed  quia  liber- 

tatem  arbitrii  perdidit,  non  quidem  omnem,  sed  libertatem  a  miseria  et  a  peccato. 

I.  De  tribus  modis  libertatis  arbitrii. 

Hugo.sum-        Est  namque  libertas  arbitrii  triplex,  scilicet  :  a  necessitate,  a  peccato,  a  miseria. 

uact.nTc.k  A-  necessitate  et  ante  peccatum  et  post,  aeque  liberum  est  arbitrium.  Sicut  enim 
tunc  cogi  non  poterat,  ita  nec  modo.  Ideoque  voluntas  merito  apud  Deum  judi- 
catur,  quse  semper  a  necessitate  libera  est,  et  nunquam  cogi  potest.  Ubi  necessitas, 
ibi  non  est  libertas;  ubi  non  est  libertas,  nec  voluntas,  et  ideo  nec  meritum.  Haec 
libertas  in  omnibus  est,  tam  in  malis  quam  in  bonis.  Est  et  alia  libertas,  a  peccato 
n  Cor.  in,  scilicet,  de  qua  dicit  Apostolus  :  Ubi  Spiritus  Domini,  ibi  libertas ;  et  Veritas  in 

Joann.sm,  Evangelio  :  Si  Filius  vos  liberaverit,  vere  liberi  eritis.  Haec  libertas  a  servitute  pec- 
cati  liberat,  et  servos  justitia?  facit  :  sicut  econverso  servitus  peccati  liberos  justitiae 

iiom.vi.is.  facit.  Unde  Apostolus  :  Liberati  a  peccato,  servi  facti  estis  justitiae;  et  item,  Quum 
servi  essetis  peccati,  liberi  fuistis  justitias.  Hanc  libertatem  peccando  homo  amisit. 
Ideoque  Augustinus  dicit,  quod  homo  male  utens  libero  arbitrio  et  se  perdidit  et 

joann.vm,  ipsum,  quia  perdita  est  per  peccatum  libertas,  non  a  necessitate,  sed  a  peccato  :  qui 
enim  facit  peccatum,  servus  est  peccati. 

K.  Qui  liabent  hane  libertatem,  scilicet  a  peccato,  et  per  quid. 

Hugo,  ubi        Istam  libertatem  quae  est  a  peccato,  illi  soli  nunc  habent  quos  Filius  per  gra- 

supra'       tiam  liberat  et  reparat :  non  ita  quod  penitus  sint  sine  peccato  in  hac  mortali  carne, 

sed  ut  in  eis  peccatum  non  dominetur  neque  regnet.  Et  haec  est  vera  et  bona 

libertas,  quae  bonam  parit  servitutem,  scilicet  justitiae.  Unde  Augustinus  in  Enchi- 

Aug.Encin-  ridio  ait  :  Ad  justitiam  faciendam  non  erit  aliquis  liber,  nisi  a  peccato  liberatus,  esse 

rid  c  30 

justitiae  cceperit  servus;  et  ipsa  est  vera  libertas  propter  recti  facti  laetitiam,  siinul 
et  pia  servitus  propter  praecepti  obedientiam.  Est  alia  libertas  non  vera,  malas  servi- 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXV  303 

tuti  adjuncta,  qua?  est  ad  malum  faciendum,  ubi  ratio  dissentit  a  voluntate,  judicans 
non  esse  faciendum  quod  voluntas  appetit.  Ad  bonum  vero  faciendum  concordat 
ratio  voluntati,  et  ideo  ibi  vera  libertas  est  et  pia.  De  libertate  autem  ad  malum 
et  servitute  mala  ait  Augustinus  in  Enchiridio  :  Servi,  addicti  peccato  scilicet,  quas  Aug.End.i- 

rid.c.  30. 

potest  esse  libertas,  nisi  quando  eum  peccare  delectat  ?  Liberaliter  enim  servit,  qui 
sui  domini  voluntatem  libenter  facit,  ac  per  hoc  ad  peccandum  liber  est,  qui  pec- 
cati  servus  est. 

L.  Qucestio  de  libertate  ad  malum,  an  sit  ipsa  libertas 
liberi  arbitrii,  an  alia. 

Hic  quajri  potest,  utrum  hasc  libertas  qua  quis  liber  est  ad  malum,  sit  libertas 
arbitrii.  Si  enim  libertas  arbitrii  est,  bonum  quidem  est,  quia  libertas  arbitrii  bonum 
naturale  est.  Quibusdam  videtur  quod  sit  ipsa  libertas  arbitrii,  quae  semper  bona 
est,  sed  propter  peccati  servitutem  ad  malum  fit  liberior  et  pronior ;  et  ideo  dicitur 
non  esse  vera  libertas,  quia  ad  malum  est.  Aliis  autem  videtur  quod  hasc  libertas 
ad  malum,  quam  supra  commemoravit  Augustinus,  non  sit  ipsa  libertas  arbitrii,  sed 
sit  qusedam  pronitas  peccandi  et  curvitas,  quse  ex  peccato  est  et  mala  est. 

M.  Qucestio  alia  de  libertate  ad  bonum,  an  ipsa  sit 
libertas  arbitrii,  an  non. 

Similiter  etiam  quasri  solet,  utrum  illa  libertas  vera  quse  est  ad  justitiam  facien- 
dam,  sit  ipsa  libertas  arbitrii.  Quidam  dicunt  illam  eamdem  esse,  sed  reparatam 
per  gratiam  :  qua  juvante,  libera  est  ad  bonum,  sine  gratia  vero  non  est  libera  ad 
bonum.  Unde  Augustinus  in  Enchiridio  :  Ista  libertas  ad  bene  faciendum,  unde  erit  Aug. iWd. 
homini  addicto  et  vendito  sub  peccato,  nisi  eum  redimat  ille  qui  dicit :  Si  Filius  vos  /oonn.vm, 
liberaverit,  vere  liberi  eritis  ?  Quod  antequam  fieri   in  homine  incipiat,  quomodo  30' 
quisquam  de  libero  arbitrio  gJoriatur,  qui  nondum  est  liber  ad  operandum  bene  ? 
Ecce  aperte  ostendit  liberum  arbitrium  per  gratiam  liberari,  ut  per  illud  bene  ope- 
retur  quis.  Ideoque  dicunt  illam  libertatem  veram  quas  est  ad  bene  faciendum,  cujus 
supra  meminit  Augustinus,  esse  libertatem  ipsam  arbitrii,  gratia  Dei  Hberatam  et 
adjutam.  Alii  vero  putant  non  esse  ipsam  arbitrii  libertatem,  sed  aliam  quamdam, 
quse  ex  gratia  et  libero  arbitrio  in  mente  hominis  Deo  operante  incipit  esse,  quum 
reparatus  est. 

N.  Certa  determinatio  utriusque  qucestionis,  qua  dicitur  libertas  ad 
bonum  et  ad  malum  esse  libertas  arbitrii. 

Verum  nobis  magis  placet,  ut  ipsa  libertas  arbitrii  sit,  et  illa  qua  quis  liber  est 
ad  malum,  et  illa  qua  quis  liber  est  ad  bonum  faciendum.  Ex  causis  enim  variis 


304  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXV 

sortitur  diversa  vocabula.  Dicitur  enim  libertas  ad  malura  faciendum,  antequam  per 
gratiam  sit  reparata ;  sed  quum  per  gratiam  fuerit  reparata,  dicitur  libertas  ad  bonum 
faciendum  :  quia  ante  gratiam  libera  est  voluntas  ad  malum,  per  gratiam  vero  libera 
fit  ad  bonum.  Semper  ergo  voluntas  hominis  aliquo  modo  libera  est,  sed  non  sem- 
per  bona  est  :  non  enim  est  bona,  nisi  a  peccato  liberata;  est  tamen  a  necessitate 
Aug.deCra-  libera.  Unde  Augustinus  in  libro  de  Gratia  et  libero  arbitrio  :  Semper  in  nobis 
nV." '  voluntas  libera  est,  sed  non  semper  bona  est.  Aut  enim  libera  est  justitias,  quando 
servit  peccato,  et  tunc  est  mala;  aut  a  peccato  libera  est,  quando  servit  justitise,  et 
tunc  est  bona. 

0.  De  libertate  a  miseria. 

Hugo.sum-        Est  iterum  libertas  a  miseria,  de  qua  Apostolus  ait  :  Et  ipsa  creatura  liberabitur 

toct.nTc.o.  a  servitute  corruptionis  in  libertatem  gloriae  filiorum  Dei.  Hanc  libertatem  habuit 

Mm.  vm,  jj0mo  an^e  peccatum,  quia  omni  carebat  miseria  et  nulla  tangebatur  molestia,  et 

plenius  habebit  in  futura  beatitudine,  ubi  miser  esse  non  poterit.  Sed  in  hac  vita, 

quse  est  inter  primum  peccatum  et  ultimam  confirmationem,  nemo  a  miseria  liber 

est,  quia  pcena  peccati  non  caret. 

P.  Repetit  de  corruptione  liberi  arbitrii,  ut  addat  alia. 

Hugo,  ubi        Ex  prsedictis  apparet  in  quo  per  peccatum  sit  imminutum  vel  corruptum  li- 

supra'       berum  arbitriuni,  quia  ante  peccatum   nulla    erat  homini  difficultas,   nullumque 

impedimentum  de  lege  membrorum  ad  bonum,  nulla  impulsio  vel  instigatio  ad 

malum.  Nunc  autem  per  legem  carnis  ad  bonum  impeditur  et  ad  malum  instiga 

tur,  ut  non  possit  velle  et  perficere  bonum,  nisi  per  gratiam  liberetur  et  adjuvetur, 

Hom.  vii,  quia  ait  Apostolus  :  Peccatum  habitat  in  carne.  Liberum  ergo  arbitrium,  quum 

17    18 

semper  et  in  singulis  sit  liberum,  non  est  tamen  pariter  liberum  et  in  bonis  et  in 
malis,  et  ad  bona  et  ad  mala.  Liberius  est  enim  in  bonis,  ubi  liberatum  est,  quam 
in  malis,  ubi  liberatum  non  est ;  et  liberius  est  ad  malum  quod  per  se  potest,  quam 
ad  bonum  quod  nisi  gratia  liberetur  et  adjuvetur,  non  potest. 

Q.  De  libertate  qucs  ftt  ex  gratia,  et  quai  ex  natura. 

Libertas  ergo  a  peccato  et  a  miseria  per  gratiam  est,  libertas  vero  a  necessitate 
per  naturam.  Utramque  libertatem,  naturae  scilicet  et  gratise.  notat  Apostolus,  quum 
ibid.  18.  ex  persona  hominis  non  redempti  ait  :  Velle  adjacet  mihi,  perficere  autem  bonum 
non  invenio.  Ac  si  diceret  :  Habeo  libertatem  naturse,  sed  non  habeo  libertatem 
gratias,  ideo  non  est  apud  me  perfectio  boni.  Nam  voluntas  hominis,  quam  natura- 
liter  habet,  non  valet  erigi  ad  bonum  efficaciter  volendum  vel  opere  implendum,  nisi 
per  gratiam  liberetur  et  adjuvetur  :  liberetur  quidem,  ut  velit;  et  adjuvetur,  ut 


DIST.    XXV    SUMMA  ;    QU;EST.    I   I    IN   QUIBUS    SIT   LIBERUM  ARBITRIUM 


305 


perficiat  :  quia  ut  ait  Apostolus,  non  est  volentis  velle,  neque  currentis  currere,  xom.ix,i6. 
id  est  operari,  sed  miserentis  Dei,  qui  operatur  in  nobis  velle  et  operari  bona.  PhWpp.n, 

13 

Gujus  gratiam  non  advocat  hominis  voluntas  vel  operatio,  sed  ipsa  gratia  volunta- 
tem  pravenit  praparando  ut  velit  bonum,  et  praparatam  adjuvat  ne  frustra  velit, 
id  est,  ut  perficiat. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS  VICESIMjE   QUINTjE 

TRACTATUM  de  libero  arbitrio  praece- 
denti  distinctione  inchoatum  prosequi- 
tur  hic  Magister,  primo  ostendens  qualiter 
a  philosophis  definiatur ;  deinde  loquitur 
de  liberi  arbitrii  objecto,  videlicet  circa 
quae  versetur,  et  ostendit  quod  nec  prae- 
terita  nec  praesentia  sed  solum  futura  con- 
cernit ;  atque  de  ejus  subjectis,  utpote 
quibus  conveniat.  Insuper  movet  dubia 
circa  liberum  arbitrium.et  triplicem  liber- 
tatis  distinctionem  inducit,  et  quadrupli- 
cem  statum,  differentiamque  bimembrem, 
de  libertate  videlicet  naturae  et  gratiae.  Et 
posset  differentia  tertia  addi  de  libertate 
gloriae,  quae  et  comprehendi  potest  sub 
gratia. 


QU,£STIO    PRIMA 

HIc  quaeritur  primo,  In  quitms  sit 
liberum  arbitrium. 
Videtur  quod  non  in  Deo,  quia  ejus  ob- 
jectum  aeternum  est  et  invariatum ;  libe- 
rum  autem  arbitrium  respicit  actus  hu- 
manos,  praesertim  futuros,  ut  fertur  in 
littera.  —  Videtur  quoque  quod  nec  Beatis 
conveniat,  quum  sint  maxime  determinati 
ad  unum  et  immobilitati  in  bono. 

Ad  heec  respondet  Albertus :  Liberum  ar- 

■  bitrium  in  solis  est  rationalibus  substan- 

tiis,   in   quibus   sunt   consilium,    electio, 

sententia  et  voluntas,  ut  asserit  Damasce- 

nus ;   secundum   quod   consilium   dicitur 

T.  22. 


A  appetitus  inquisitivus  in  rebus  quae  sunt 
fiendae  in  nobis.  Consiliatur  etenim  libero 
arbitrio,an  debeat  rem  perpetrare  an  non; 
deinde  judicat  quid  melius,  et  vocatur 
judicium;  consequenter  disponit  quod  ex 
consilio  judicatum  est,  et  nominatur  sen- 
tentia;  demum  post  sententiam  vel  dispo- 
sitionem  fit  electio,  quae  est  duobus  pro- 
positis  unum  optare  prae  altero.  Itaque  non 
sufficit  ad  liberum  arbitrium  non  cogi  ne- 
cessitate  ad  opus,  nec  hoc  quod  agat  non 
ex  necessitate  naturse,  imo  requiritur  quod 

B  agat  ex  libera  electione  liberoque  consi- 
lio,  nec  feratur  impetu  passionis  :  idcirco 
nec  brutis  inest,  nec  inanimatis.  Porro  in 
Deo  est  Iiberum  arbitrium,  summa  et  ex- 
cellentissima  libertate  liberum,  qui  su- 
perliberrimus  facit  omne  quod  vult,  nec 
necessitate  nec  indigentia  nec  debito  obli- 
gatur  ad  aliquid. 

Si  autem  objiciatur,  quod  liberum  arbi- 
trium,  juxta  praehabita,  est  vis  qua  bonuin 
eligitur  gratia  adsistente  :  quod  Deo  non 
competit.  Deo  quoque  non  competit  consi- 

C  liari,  quia  ut  asserit  Damascenus,  consili- 
um  est  ignorantis  naturae  :  imo  nec  electio 
proprie,  secundum  eumdem.  —  Dicendum, 
quod  illa  descriptio  non  est  vera  definitio 
liberi  arbitrii,  nec  sic  convenit  Deo,  sed 
vere  et  eminenter,  prout  dicit  increatam 
potentiam  liberrime  operantem.  Electio 
quoque  aliter  competit  Creatori,  aliter  cre- 
aturis;  sic  et  consilium.  Nempe  consilium 
ut  est  ignorantis  ac  dubitantis  naturae,  Deo 
non  convenit,  sed  prout  a  Gregorio  defi- 
nitur  dicente,  Consilium  est  certa  defini- 

D  tio  fiendorum;  sic  et  electio,  prout  est  de- 
terminatio  voliti. 

Si  denuo  inquiratur,  an  univoce  vel 
aequivoce  conveniat  liberum  arbitrium  Deo 
glorioso  et  creaturis;  dicendum,  quod  neu- 

20 


306 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —    IMST.    XXV  ;    QUJEST.    II 


tro  modo,  sed  analogicc,  quia  per  prius  et  A 
excellentius  convenit  Conditori. 

Preeterea,  tam  in  Beatis  quam  damnatis 
est  liberum  arbitrium,secundum  quod  Ma- 
gister  in  textu  illud  definit,  dicendo  :  Li- 
berum  arbitrium  est  liberum  de  voluntate 
judicium.  In  confirmatis  namque  atque 
damnatis  voluntas  libera  est  ab  omni  co- 
actione,  quum  nec  aliquid  sit  quod  com- 
pellat  Beatos  ad  bonum,  aut  damnatos  ad 
malum;  sed  solus  status  illorum  sic  exigit, 
ut  Beati  velint  bonum,  nec  possint  velle 
malum,  damnati  vero  velint  malum,  nec  B 
valeant  velle  bonum.  Verumtamen  Beati 
habent  necessitatem  confirmationis,  quae 
est  secundum  exigentiam  divina?  justitia?, 
nec  aliquid  tollit  de  libertate.  —  Ha?c  Al- 
bertus. 

Hinc  Thomas  :  Nil  (inquit)  agit,  nisi  se- 
cundum  quod  est  in  actu.  Ilinc  oportet 
omne  agens  esse  determinatum  ad  alteram 
partem  :  quod  enim  ad  utrumlibet  se  ha- 
bet,a?qualiter  est  quodammodo  in  potentia 
respectu  utriusque.  Ideo  secundo  Physico- 
rum  loquitur  Commentator  :  Ab  eo  quod  C 
est  ad  utrumlibet,  nil  sequitur  nisi  deter- 
minetur.  Determinationem  autem  agentis 
oportet  esse  ab  aliqua  cognitione  finem 
actioni  praestituente.  Cognitio  vero  hoc  fa- 
ciens,  in  quibusdam  conjuncta  est  operan- 
ti,  sicut  in  intellectuali  substantia;  in  ali- 
quibus  separala,  ut  in  naturali  agente.  Unde 
et  opus  natura?  dicitur  opus  intelligentiae. 
Nec  aliquid  potest  sibi  ipsi  praestituere  fi- 
nem,  nisi  finem  agnoscat,et  rationem  ejus 
ac  mediorum  ad  finem. Hinc  judicium  pro- 
priarum  actionum  non  convenit  nisi  intel-  D 
lectuali  substantia?,  in  cujus  potestate  est 
eligere  istam  seu  illam  actionem,  propter 
quod  dominium  sui  actus  habere  asseri- 
tur.Hinc  soli  tali  substantia?  convenit  libe- 
rum  arbitrium  possidere.  —  Ha?c  Thomas, 
qui  de  his  plura  scribit  tam  hic  quam  in 
Summa,  de  quibus  quum  satis  videanfur 
inducta,  pertranseo.  —  Concordant  his  Pe- 
trus,  Richardus,  aliique  communiter. 

Bonaventura  quoque  :  Liberum  (ait)  ar- 
bitrium  in  solis  intellectualibus  et  ratio- 


nalibus  substantiis  invcnitur.  Cujus  ratio 
sumilur  tam  ex  parte  libertatis,  quam  ex 
parte  arbitrationis.Ex  parte  libertatis,quia 
libertas  opponitur  servituti.  Hinc  illa  sola 
potentia  dicitur  libera,  qua?  sui  actus  ha- 
bet  dominium  plenum,tam  respectu  obje- 
cti  quam  respectu  proprii  actus.  Et  hffc 
est  sola  rationalis  potentia,  qua?  qua?cum- 
que  appetibilia  potest  appetere,utpote,  bo- 
na  utilia,  bona  delectabilia,  bona  honesta, 
nec  ad  appetitionem  cogitur  alicujus  isto- 
rum.  —  Ha?c  Bonaventura,  qui  circa  ha?c 
scribit  multum  diffuse,  et  plurimas  movet 
qua?stiones,  sicut  et  Alexander,  qui  con- 
cordat  in  his. 


QU^STIO    II 

SEcundo  qua?ritur,  An  liberum  arbi- 
trium  possit  cogi. 

Sic,  quia  voluntas  cogi  potest,  quum 
secundum  philosophos,  qua?dam  sint  ac- 
tiones  voluntaria?,  qua?dam  involuntaria?, 
et  aliqua?  mixta?.  Sed  liberum  arbitrium 
est  ipsa  voluntas,  aut  actus  vel  habitus 
ejus.  Nec  aliquid  est  in  homine  Iiberius 
voluntate,  Augustino  dicente  :  Nihil  ita  est 
in  voluntatis  potestate,  ut  ipsa  voluntas. 
—  Secundo,  quidam  tyranni  compulerunt 
quosdam  fidelium  idola  adorare,  thura  im- 
ponere,Christum  negare.  —  Tertio,  in  Seri- 
pturis  frequenter  insinuatur  hoc  ipsum, 
sicut  in  Genesi :  Compulit  eos  oppido,  id  Gen. 
est  angelos,  ipsumque  Lot  angeli.  In  Evan-  l3' 
gelio  quoque  :  Coegerunt  discipuli  Jesum.  Lw. 

In    oppositum    sunt   auetoritates    San- 29' 
ctorum. 

Ad  hoc  respondet  Bonaventura  :  Est  lo- 
qui  de  libero  arbitrio  quantum  ad  actum 
suum  exteriorem  et  quantum  ad  actum  in- 
teriorem,  sive  quoad  actum  proprium  et 
quoad  actum  alienum.  Et  respectu  actus 
exterioris  potest  intervenire  coactio  :  po- 
test  enim  quis  compelli  ut  genua  coram 
idolo  flectat.  Sed  quoad  actum  interiorem, 


AN   LIBERUM   ARBITRIUM   POSSIT   COGI 


307 


qui  est  velle,  eligere,  consentire,  potest  A 
aliquo  modo  induci  aut  impediri,  nullate- 
nus  cogi.  Induci  etenim  potest  per  amo- 
rem  et  promissionem  prosperitatum,  et 
per  timorem  adversitatum;impediri  etiam 
per  nimiam  laesionem  et  furiam,  non  au- 
tem  compelli  :  quia  hanc  dignitatem  sor- 
titur,  ut  in  quantum  liberum,  soli  Deo  sit 
subjectum.  Verumtamen  quia  inductio  vi- 
detur  esse  quaedam  coactio,  praesertim  se- 
cundum  jura  humana,  quae  dicunt  illud 
quod  fit  causa  metus  non  esse  pro  rato 
habendum  (potissime  de  metu  qui  cadere  B 
potest  in  virum  constantem),  quia  atten- 
dunt  opera  exteriora  :  hinc  interdum  dici- 
tur  quis  compelli,  tamen  in  veritate  non 
est  istud  coactio,  imo  stat  cum  voluntatis 
libertate,  sed  potius  amoris  et  voluntatis 
plenitudini  repugnat.  Non  enim  tam  plene 
vult  aliquis  quando  vult  ex  inductione, 
sicut  dum  vult  absolute,  ut  patet  de  mer- 
cium  projectione  in  mare.  Nihilo  minus 
salvatur  ibi  voluntatis  libertatisque  ratio  : 
propter  quod  talis  metus  non  excusat  co- 
ram  Deo  a  culpa,  ut  patuit  in  B.  Petri  ne-  C 
gatione.  Haec  Bonaventura. 

Qui  insuper  quaerit  hic,  utrum  liberum 
arbitrium  queat  a  Deo  cogi.  Respondet  : 
Quaestio  ista  intelligi  potest  dupliciter.  Pri- 
mo,  an  Deus  possit  rationali  creaturae  li- 
bertatem  auferre,  eamque  auferendo  co- 
actionem  inducere.  Constat  quod  Deus  de 
immensitale  suae  potentiae  possit  hoc.  Se- 
cundo,  an  Deus  hoc  valeat  salva  liberi  ar- 
bitrii  proprietate  atque  natura.  Et  hoc  mo- 
do  non  solum  est  impossibile,  imo  nec 
intelligibile,  quoniam  implicat.  Nempe  eo  D 
ipso  quo  liberum  est,  libere  vult.  ltaque 
liberum  arbitrium  capax  non  est  absolutae 
coactionis.  Haec  idem.  —  Consonat  Alex- 
ander. 

At  vero  Thomas :  Duplex  est  (inquit)  co- 
actio  :  quaedam  sufficiens,  quae  vocatur 
compulsio;  insufficiens  alia,  et  nominatur 
impulsio.  In  potentiis  igitur  animae  quae- 
dam  queunt  compelli,  et  hoc  dupliciter. 
Primo,  ex  parte  subjecti,  ut  vires  organi- 
cae,  quac  quum  sine  organis  suis  operari 


non  valeant,  compulsis  aut  prohibitis  or- 
ganis,  compelluntur  aut  prohibentur  actus 
earum.  Secundo,  ex  parte  objecti,  ut  inor- 
ganicae  vires  :  sicque  intellectus  efficacia 
et  evidentia  demonstrationis  cogitur  ad 
consensum.  Voluntas  autem  neque  subje- 
cto  cogi  potest,  quum  non  sit  organo  af- 
fixa ;  neque  objecto  :  quantumcumque  et- 
enim  aliquid  ostenditur  bonum,  nihilo 
minus  in  voluntatis  remanet  potestate  il- 
lud  eligere  et  non  eligere  ;  quia  objectum 
intellectus  est  verum,  objectum  autem  vo- 
luntatis  est  bonum.  Invenitur  autem  ali- 
quod  verum  in  quo  nulla  falsitatis  appa- 
rentia  potest  misceri,  ut  patet  in  primis 
principiis,  quibus  necessario  intellectus 
consentit.  Invenitur  quoque  aliquod  fal- 
sum  quod  nullam  veri  apparentiam  habet, 
ut  propositiones  contrariae  primis  princi- 
piis  :  hinc  intellectus  illis  assentire  non 
valet.  Similiter  si  voluntati  proponatur  ali- 
quod  bonum  quod  plenam  boni  habeat 
rationem,  ut  ultimus  finis  propter  quem 
omnia  appetuntur,  non  potest  hoc  non 
velle  :  unde  nullus  potest  non  velle  esse 
felix,  aut  velle  miser  esse.  Porro  in  his 
quae  ad  finem  ultimum  ordinantur,  nil 
invenitur  tam  malum  quin  aliquid  boni 
habeat  sibi  admixtum,  nec  aliquid  adeo 
bonum  quod  in  cunctis  sufficiat.  Ideo, 
quantumcumque  talia  praesententur  ut  bo- 
na  vel  mala,  potest  Hberum  arbitrium  ad- 
haerere  et  refugere  ratione  alterius  quod 
in  ipso  est.  Idcirco  in  universis  quae  ca- 
dunt  sub  electione,  libera  manet  voluntas, 
in  hoc  solum  determinationem  sortita, 
quod  beatitudinem  naturaliter  appetit,  non 
tamen  determinate  in  isto  aut  illo.  Sic 
ergo,  quamvis  Deus  sua  infinita  virtute  vo- 
luntatem  creatam  immutet,afficiat,et  mul- 
tipliciter  imprimat  in  eamdem,  non  tamen 
cogit  eam;  imo  secundum  voluntatis  na- 
turam  et  dispositionem  influit  ei,  ita  quod 
sponte  et  voluntarie  agit.  Nec  ccelestes 
causae  aliquid  necessitatis  influunt  ei,  pro- 
ut  hoc  supra  plenius  est  ostensum.  Haec  p.  99C. 
Thomas. 
De  his  etiam  scribit  in  prima  parte,  quae- 


308 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXV  ;    QU.EST.    III 


C/U.XX.p. 
4S3B;etsu- 
pra,p.92  B'. 


q.  10. 


stione  quartadecima,  et  in  Summa  contra 
Gentiles,  ut  super  primum  Sententiarum 
est  allegatum.  —  Concordant  his  Petrus 
et  Richardus. 

Potest  pra?terea  qua?ri,  utrum  propositis 
ab  intellectu  ipsi  voluntati  bono  majori  et 
minori,  possit  voluntas  eligere  minus  bo- 
num.  Videtur  quod  non,  quia  volunlas  nil 
potest  eligere  neque  appetere  nisi  sub  ra- 
tione  boni ;  sed  minus  bonum  comparatio- 
ne  boni  majoris  habet  speciem  mali,utpo- 
te  deficientis  :  ergo  comparatione  illius 
non  potest  pra?acceptari.  —  In  contrarium 
est  quod  libro  de  Libero  arbitrio  sanctus 
ait  Bernardus  :  Voluntas  agit  secundum 
rationem  et  contra  rationem. 

Ad  hoc  Henricus  Quodlibeto  primo  re- 
spondet  :  Quidam  dixerunt,  quod  quia  in 
homine  judicium  circa  particularia  ope- 
randa  non  est  ex  nalurali  instinctu,  sicut 
in  brutis,  sed  ex  quadam  rationis  collatio- 
ne  qua?  in  diversa  potest  ferri,  ideo  homo 
dicitur  agere  libera  voluntate,  quoniam 
potest  in  diversa  illa  secundum  rationis 
determinationem  inclinari,  quanquam  vo- 
luntas  ipsa  non  se  queat  divertere  in  aliud 
quam  quod  determinatum  atque  decretum 
est  intellectu  ac  ratione,  ut  sic  naturam 
liberi  arbitrii  consideremus  ex  electione 
includente  liberum  rationis  discursum.Ta- 
liter  sentientes  dicerent,  quod  propositis 
bono  majori  atque  minori  per  judicium 
rationis,  voluntas  seu  liberum  arbitrium 
nequeat  praeeligere  minus  bonum,  imo  ne- 
cesse  habeat  eligere  majus  bonum,  seu  id 
quod  ratio  reputat  esse  bonum  majus.  Sed 
hujus  contrarium  manifeste  dicit  Boetius, 
Augustinus  quoque  duodecimo  de  Civitate 
Dei,  quo  probat  quod  nullo  modo  ex  ap- 
prehenso,  in  quantum  apprehensum  est, 
etiam  quantumcumque  rationis  judicio  sit 
firmatum,  voluntas  necessario  movetur. 
Idcirco  cum  istis  majoribus  est  tenendum, 
quod  voluntas  seu  liberum  arbitrium,  vi 
proprigs  libertatis,  quam  a  ratione  non  ac- 
cipit,  potest  etiam  minus  bonum  majori 
bono  praeferre,  ac  contra  rationem  perage- 
re.  Haec  Henricus. 


OU^STIO    III 

TErtio  qua?ritur,  An  liberum  arbi- 
trium  circa  universa  versetur 
circa  quse  voluntas. 

Videtur  quod  non,  quia  in  lextu  habe- 
tur  quod  solum  sit  circa  futura ;  voluntas 
vero  est  a?ternorum,  ac  temporalium  re- 
rum  pra?teritarum,  pra?sentium,  fulurarum. 
—  Secundo,  liberum  arbitrium  est  pote- 
B  stas  ad  opposita ;  talis  vero  potestas  est 


Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Liberum 
arbitrium  humanum  de  se  est  causa  con- 
tingentium ;  quod  autem  erit  in  futuro 
causa  necessariorum,  hoc  est  ex  superad- 
ditione  determinationis,  qua?  est  a  justitia 
causa?  prima?  retribuentis.  —  Haec  Alex- 
ander.  Cujus  responsio  non  est  clara. 

Thomas  ergo  plenius  clariusque  respon- 
dens  :  Actus,  inquit,  est  alicujus  potentia? 

C  seu  habilus  dupliciter  :  primo  elicitive, 
secundo  imperialiter.  Ille  actus  a  potentia 
elicitur,  qui  immediate  ab  ipsa  procedit 
potentia,  ut  intelligere  ab  intellectu  :  sic- 
que  omnes  actus  humani  non  sunt  ipsius 
liberi  arbitrii ;  imo  proprius  ejus  actus  est 
eligere.  Verum  per  imperium  voluntatis 
ac  liberi  arbitrii  moventur  potentia?  alia? 
ad  suos  actus  :  unde  virtus  appetitiva  dici- 
tur  movens,  quoniam  imperat  motum;  vir- 
tus  quoque  motiva  affixa  nervis  et  muscu- 
lis,  quoniam  motum  exsequitur  :  sicque 

D  omnes  actus  humani  possunt  esse  a  libero 
arbitrio,  et  omnes  cadere  possunt  sub  ele- 
ctione.in  quantum  sunt  media  ad  ultimum 
finem.Actus  etenim  qui  respectu  quorum- 
dam  mediorum  est  finis,  potest  esse  et  me- 
dium  respectu  finis  sublimioris.  Nulla  au- 
tem  operatio  humana  est  ultimus  finis  nisi 
per  accidens,  in  quantum  ultimo  fini  con- 
jungit  :  ideo  omnium  operationum  huma- 
narum  potest  esse  electio.  Quumque  homo 
dicatur  ex  hoc  quod  rationem  sortitus  est, 
illi  actus  proprie  nominantur  huraani,  qui 


QU^ST.    IV   :   DE   STATIBUS   LIBERI   ARBITRII 


309 


sunt  virium  per  essentiam  aut  per  partici-  A  non  esse,  sed  ad  esse  tantum.  Idcirco  non 


Summ. 
2"  part. 


pationem  rationalium  :  ideo  actus  poten- 
tiae  nutritivae  non  proprie  sunt  humani, 
idcirco  nec  libero  arbitrio  subsunt.  Ha?c 
Thomas  in  Scripto.  —  Concordant  omnino 
Petrus  et  Richardus. 

Porro  Richardus  circa  hoc  ulterius  qua?- 
rit,  utrum  omne  ens  sit  objectum  liberi 
arbitrii.  Et  respondet  :  Nostrum  liberum 
arbitrium  est  liberum,  in  quantum  per 
ipsum  possumus  libere  velle;  est  quoque 
deliberativum,  in  quantum  per  ipsum  pos- 


est  de  eis  consilium,  nec  inquisitio  an  sint 
agenda.  Consilium,  ut  dicunt  Damascenus 
Gregoriusque  Nyssenus,est  de  operabilibus 
per  nos  qua?  sic  et  aliter  fieri  queunt.  Sic- 
que  consilium  non  est  nisi  de  contingen- 
tibus  et  futuris.  Propterea  Iiberum  arbi- 
trium,cujus  est  eligere  id  quod  ex  consilio 
sententiatum  est,  non  est  nisi  contingen- 
tium  futurorum.  —  Haec  Albertus.  Cujus 
responsio  videtur  a  prainductis  aliquali- 
ter  dissonare,  sed  faciliter  concordatur  per 


sumus  libere  consiliari ;  est  item  defecti-  B  distinctiones  pra?tactas,  prsesertim  per  hoc 


quod  ista  dicuntur  de  libero  arbitrio  ut 
est  deliberativum  et  practicum. 


bile,  in  quantum  ex  nihilo.  Si  consideretur 

ut  liberum,  sic  omne  bonum  est  ejus  ob- 

jectum,  quia  per  ipsum  possumus  omne 

bonum  libere  velle,  etiam  finem(loquendo 

de  libertate  a  coactione),  quamvis  finem 

ultimum  seu  felicitatem  in  generali  veli- 

mus  naturali  necessitate,  quia  volendo  fi- 

nem   voluntas   sine   coactione   se   movet, 

quamvis  ad  illum  motum  determinata  sit 

a  natura  creante.  Si  vero  consideretur  ut 

deliberativum,  sic  non  omne  ens  est  ejus 

objectum  primum,  sed  solum  ens  opera-  C  de  Homine  :  Secundum  Augustinum,  qua 

bile  seu  disponibile  per  nos  vel  per  no-      tuor  sunt  status  libertatis  seu  liberi  arbi 

stros  amicos.  Nullus  quippe  deliberat  de     trii  in  homine.  Unus  ante  peccatum,  secun- 


0 


QU^STIO   IV 


Uarto  quaeritur  De   statibus  libe- 


ri  arbitrii.  De  quibus  bene  tractat 
Magister  in  littera. 
Quocirca  scribit  Albertus  hic,  et  in  libro  Summ.th. 

2a  part.  q. 
95. 


necessariis,  quia  non  valent  aliter  se  ha- 
bere.  Sic  tamen  omne  ens  est  aliqualiter 
ejus  objectum  remotum,  imo  quodlibet 
ens  potest  esse  objectum  alicujus  actus  a 
Iibero  arbitrio  imperati.  Si  autem  conside- 
retur  ut  deviabile  defectibilitatemque  ha- 
bens,  sic  ejus  objectum  est  malum.  Ha?c 
Richardus. 

Concordat  Bonaventura,  super  his  diffu- 


dus  sub  peccato,  tertius  sub  gratia,  quartus 
in  gloria.  Atque  in  omnibus  his  (judicio 
meo)  libertas  a  coactione  seu  necessitate 
aequaliter  manet  in  homine  propter  liber- 
tatem  voluntatis,  quam  si  homo  amitteret, 
peccatum  ejus  non  esset  peccatum.  Et 
sicut  in  verbis  Augustini  fertur  in  littera  : 
In  primo  statu  nil  hominem  impediebat 
a  bono,  nil  impellebat  ad  malum,  nec  ha- 


sius  scribens.  Summa  vero  suee  responsio-  D  buit  infirmitatem  inclinantem  ad  malum, 


nis  in  his  videtur  satis  contenta. 

Postremo  Albertus  :  Quemadmodum  (in- 
quit)  testatur  Magister,  liberum  arbitrium 
non  est  nisi  de  contingentibus  et  futuris, 
quia  non  est  nisi  de  operabilibus  per  nos 
qua?  sunt  in  nobis,  id  est  in  nostra  pote- 
state,  quoad  facere  et  non  facere,  et  quo- 
rum  nos  domini  sumus  et  causa.Pra?sentia 
vero  determinata  sunt  ad  esse;  pra?terita 
autem  ad  necesse  fuisse.  Ideo  nec  pra?sen- 
tia  neque  prseterita  habent  se  ad  esse  et 


habuitque  adjutorium  ad  bonum  ;  tuncque 
sine  errore  ratio  potuit  judicare,  voluntas 
quoque  sine  difficultate  bonum  appetere. 
At  post  peccatum,antegratia?  reparationem, 
homo  premitur  ac  vincitur  concupiscen- 
tia,  habens  infirmitatem  in  malo,  non  gra- 
tiam  in  bono,  etc.,protit  habetur  in  littera. 
Sed  contra  id  quod  dicitur  de  statu  isto, 
quod  homo  in  eo  exsistens  potest  peccare, 
et  non  potest  non  peccare,  objicitur.  Nam 
sequeretur  quod  homo  gratia  carens  habe- 


310 


1N   LIBRCM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXV  :    QU.EST.   V 


ret  necessitatem  et  coactionem  peccandi  :  A  compulsio  ;  alia  imperfecta,  et  vocatur  im- 


sicque  peccatum  non  esset  voluntarium, 
nec  homini  imputandum.  —  Et  responden- 
dum,  quod  istud  non  sequitur.  Si  enim 
quis  habeat  plura  deprimentia  ad  peccan- 
dum,  et  nihil  elevans  contra  ea,  necesse 
est  quod  deprimentia  vincant  et  faciant 
eum  labi  deorsum.  Ita  est  in  libero  arbi- 
trio  gratiam  elevantem  non  habente,  sed 
propriam  infirmitatem  et  culpam  trahen- 
tem  inferius;  tamen  non  cadit  nisi  electio- 
ne  propria?  voluntatis,  non  necessitate  co- 
actionis.  Ideo  dicit  Gregorius  :  Peccatum  B  per  accidens,  ut  sunt  impotentia?  et  pcena- 


pulsio.  Considerando  ergo  Iibertatem  ut 
per  eam  removetur  perfecta  coactio,  sic 
est  libertas  a  coactione  vel  necessitate;  et 
hsec  libertas  per  se  ac  semper  liberum  ar- 
bitrium  consequitur  tanquam  essentialis 
eidem.  Considerando  autem  libertatem  per 
remotionem  impellentis  sive  impedientis, 
occurrit  duplex  differentia  :  quia  aut  im- 
pellit  seu  impedit  liberum  arbitrium  per 
se,  sicut  habitus  aut  dispositio  qute  fiunt 
in  anima,  et  ita  est  libertas  a  peccato ;  vel 


quod  per  pcenitentiam  non  deletur,  ponde- 
re  suo  mox  trahit  ad  aliud.  Hinc  quando 
homo  est  in  peccato  mortali,  nec  habel 
gratiam  adjutricem  ac  vulnus  peccati  sa- 
nantem,  non  valet  resistere  peccato  pro- 
pter  dispositionem  malam  quae  est  in  eo ; 
atlamen  nulla  necessitate  cogitur  ad  pec- 
candum,  sed  infirmitate  propriae  voluntatis 
ita  deprimitur,  ut  sit  servus  peccati,  et 
voluntarie  serviat  vitio.  —  Ha?c  Albertus. 
Hinc  Alexander :  Liberum  arbitrium  fuil 


litates  corporales  usum  liberi  arbitrii  im- 
pedientes,et  sic  est  libertas  a  miseria.  Haec 
Thomas. 

Atque  ut  addit  Thomas  :  S.  Bernardus  in 
libro  suo  de  Libero  arbitrio  aliam  ponit 
dislinctionem  triplicis  libertatis, videlicet : 
libertalem  arbitrii,  libertatem  consilii,  et 
libeitatem  complaciti.  In  actibus  quippe 
huinanis  est  aliquid  licitum,  nulla  lege 
prohibitum  :  et  respectu  hujus  dicitur  li- 
bertas  arbitrii,  quia  in  nostro  consistit  ju- 


commune  homini  in  statu  innocentia?  et  C  dicio  an  illud  sequamur  aut  non.  Aliud  est 


culpse  ac  gratise,  quia  in  quolibet  staluum 
horum  inerat  homini  flexibilitas  seu  verti- 
bilitas  secundum  electionem.  Et  istud  in- 
telligendum  est,  secundum  quod  liberum 
arbitrium  dicitur  liberum  a  coactione,  non 
ut  dicitur  liberum  a  peccato:  imo  et  prout 
dicitur  Iiberum  libertate  naturae,quam  cul- 
pa  non  aufert.  Nam  quamvis  servitus  pec- 
cati  non  compatiatur  secum  libertatem 
gratiae,  nihilo  minus  simul  stat  cum  li- 
bertate  naturae.  Haec  Alexander.  —  Con- 
cordantque  alii. 

Insuper  a  diversis  diversae  hic  quaestio- 
nes  moventur.  Una  est  de  distinctione 
triplicis  libertatis. 

Circa  quod  loquitur  Thomas  :  Libertas 
in  sui  ratione  negationem  coactionis  in- 
cludit.  Omnis  autem  privatio  distinguitur 
penes  ea  qua?  per  eam  privantur.  Hinc  se- 
cundum  ea  quae  cogere  possunt  aut  impe- 
dire,  oportet  liberi  arbitrii  distinctionem 
p.  307 d.  accipere.Sed  (ut  dictum  est)  duplex  exstat 
coactio  :  quaedam  perfecta,  quae  vocatur 


quod  non  solum  est  licitum,  sed  eliam 
utile,  quia  ut  ait  Apostolus,  omnia  licent,  i  Cor 
sed  non  omnia  expediunt  :  et  respectu  hu-  " 
jus  est  libertas  consilii.  Consilium  namque 
est  de  bono  meliori  quod  expedit  ad  salu- 
tem.  Tertium  est  quod  delectat  :  et  circa 
hoc  est  libertas  complaciti.  Unde  dicit  Ber- 
nardus  :  Libertas  arbitrii  discernere  habet 
quid  liceat,  libertas  consilii  probare  habet 
quid  expediat,  liberlas  complaciti  experiri 
quid  libeat. 


1) 


A 


QU^STIO   V 


Mplius   quaeritur   hic,  An  libemm 
arbitrium  sit  in  omnibus  illud 


habentibus  sequaliter,  an  potius  au- 
geatur  et  remittatur,  ita  quod  pos- 
sit  tandem  amitti. 

Ad  quod  jam  ex  verbis  Alberti  respon-  p.  309C 
sio  tacta  est.  Imo  quum  dictum  sit,  quod 


QILEST.   VI ;    QU.EST.   VII   '.   UTRUM   ALIUD   A   VOLUNTATE   CAUSET   ACTUM   VOLENDI  311 


p.  310A'.  libertas  a  coactione  sit  essentialis  et  per 
se  conveniens  Iibero  arbitrio,  constat  quod 
amitti  non  valeat. 

Hinc  Thomas  plane  respondens  :  Liber- 
tas  (inquit)  a  coactione  seu  necessitate, 
consequitur  liberum  arbitrium  in  omni 
statu,  nec  augetur  neque  minuitur  per  se, 
sed  per  accidens.  Omnis  enim  proprietas 
qua?  naturam  consequitur  aliquam,  tanto 
exeellentius  est  in  natura  illa,  quanto  ipsa 
natura  in  aliquo  nobilius  invenitur.  Unde 
et  angelus  est  magis  sapiens  atque  intelli- 
gens  quam  homo,angeIus  quoque  superior 
magis  quam  inferior.  Sic  et  de  libertate 
arbitrii  qua?  est  a  coactione  perfecta  di- 
cendum  est,  quod  pra?clarius  est  in  uno 
quam  in  alio.  Porro  libertas  a  coactione 
imperfecta  seu  ab  impellente  vel  dispo- 
nente,  in  diversis  augetur,  minuitur,  ac- 
quiritur  et  perditur,  secundum  quod  im- 
pellentia  vel  disponentia  illa  augentur  aut 
minuuntur,  accedunt  aut  recedunt.  Unde 
libertas  talis  per  se  augetur  atque  minui- 
tur  in  homine  secundum  status  diversos. 
Libertas  quoque  a  peccato,  peccata  omit- 
tendo  aut  poenitendo  recuperatur.  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Additque  Alexander  :  Libertas  arbitrii 
non  est  amissibilis.  Libertas  vero  consilii 
atque  complaciti  possunt  augeri  ac  minui, 
aut  in  toto  auferri  :  in  ipsis  enim  acciden- 
taliter  imago  Dei  attenditur.  Et  in  inferno 

Eccie.  ix,  nulla  est  libertas  complaciti ;  sed  nec  sa- 
pientia,  nec  scientia,  nec  consilium  prode- 
runt  apud  inferos. 

QUiESTIO  VI 

PRa?terea  Richardus  interrogat,  An  in 
vita  hac  possimus  habere  usum 
liberi  arbitrii  sine  phantasmate.  Et 
respondet,quod  quum  actio  liberi  arbitrii, 
sicut  et  voluntatis,  pra?supponat  actum  in- 
tellectus,  nec  absque  phantasmate  intelli- 
gere  valeamus,  consequens  est,  quod  nec 
actum  liberi  arbitrii  sine  phantasmatis  spe- 
culatione  habere  possimus. 


A  Iterum  qua?rit,  utrum  in  somno  natura- 
liter  habere  possimus  liberi  arbitrii  usum. 
Respondet  quod  non,  quoniam  usus  liberi 
arbitrii  usum  pra?exigit  rationis,cujus  usus 
seu  judicium  per  somnum  impeditur. 

Harum  responsionum  prima  secundum 
opinionem  procedit  dicentium,  quod  non 
possumus  sine  phantasmatis  speculatione 
in  actum  intelligendi  ascendere,  cujus  op- 
positum  sa?pe  ostensum  est.  Secunda?  quo-  cf.  t.xxi, 
que  responsionis  contrarium  supra  estp;4'?B'' 
declaratum,  quum  non   solum  secundum 

B  theologicam  veritatem,  sed  et  secundum 
philosophicam  traditionem,  pra?cipua?  re- 
velationes  fiant  in  somno,  ut  ante  diffuse  cf.  t.xxi, 
innotuit.  P.506Cets. 


QU^ISTIO   VII 

POstremo  Scotus  hic  quaerit,  TJtrum 
aliquid  aliud  a  voluntate  cau- 
set  eflective  actum  volendi  in  vo- 
luntate. 

G  Quocirca  primo  recitat  et  reprobat  opi- 
nionem  unius  doctoris,  puta  Goffredi,  di- 
centis  quod  imo,  pra?sertim  phantasma,  et 
addit  :  Alia  est  opinio  cujusdam  antiquio- 
ris  doctoris,  scilicet  Henrici,  eamdem  con- 
clusionem  tenentis,  ex  alio  tamen  motivo, 
et  partim  alium  modum  ponentis,  utpote, 
quod  voluntas  movetur  ab  alio,  et  aliud 
illud  dicit  esse  objectum  cognitum  seu  in- 
tellectionem  :  nam  appetitus  sensitivus  ef- 
fective  movetur  ab  objecto  sensibili,  ergo 
et  intellectivus   ab   intelligibili.    Si   dicas 

D  contra  hoc  :  quod  non  est  non  potest  esse 
causa  alicujus  entis;  sed  objectum  intelli- 
gibile  potest  esse  non  ens  in  se  simplici- 
ter  :  ergo  non  potest  esse  causa  volitionis. 
Respondent,  quod  objectum  ut  cognitum 
causat,  hoc  est  dicere,  quod  intellectus  per 
suam  inlellectionem  causat  volitionem.  In- 
tellectio  autem  non  est  nihil.  —  Ha?c  Sco- 
tus,  qui  allatas  opiniones  diffuse  refutat. 

Verumtamen  verius  reputatur,quod  ipsa 
vis  volitiva  immediate  producit  intra  se 
volitionem,  sicut  intellectiva  vis  intelle- 


312  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVI 

ctionem,  concurrente  concausalitate  obje-  A  mere  voluntatem,  nec  solum  esse  causam 

cti  et  speciei.  Deo   quoque   omnipotenti      potentiae  et  habitus,  sed  etiam  actionis,  f^ ^xxf 

proprium  est  immediate  in  ipsam  impri-      prout  hoc  clarius  supra  est  deductum.      p.iioDets. 


DISTINCTIO  XXVI 


H 


A.  De  gratia  operante  et  cooperante. 

MG  est  gratia  operans  et  cooperans.  Operans  enim  gratia  praeparat  hominis 

volvmtatem,  ut  velit  bonum ;  gratia  cooperans  adjuvat,  ne  frustra  velit.  Unde 

Aug.deGra-  J_  JL  Augustinus  in  libro  de  Gratia  et  libero  arbitrio  :  Cooperando  Deus  in  nobis 

tia  et  arbit. 

n.33.  perficit  quod  operando  incepit,  quia  ipse  ut  velimus  operatur  incipiens,  qui  volenti- 
bus  cooperatur  perficiens.  Ut  ergo  velimus,  operatur ;  quum  autem  volumus,  et  sic 
volumus  ut  perficiamus,  nobis  cooperatur ;  et  tamen  sine  illo  vel  operante  ut  veli- 
mus,  vel  cooperante  quum  volumus,  ad  bona  pietatis  opera  nihil  valemus.  Ecce  his 
verbis  satis  aperitur,  quse  sit  operans  gratia,  et  quae  cooperans.  Operans  enim  gratia 
est,  quae  prsevenit  voluntatem  bonam  :  ea  enim  liberatur  et  praparatur  hominis 
voluntas,  ut  sit  bona,  bonumque  efficaciter  velit.  Cooperans  vero  gratia  voluntatem 

id.injuiian.  jam  bonam  sequitur  adjuvando.  Unde  Augustinus  contra  Julianum  hasreticum,  qui 

perr.  iib.  i,  bonam  voluntatem  ex  libero  arbitrio  tantum  esse  dicebat,  atque  hominem  per  libe- 
rum  arbitrium  posse  bonum  velle  et  operari  sine  gratia  asserebat,  ait  :  Apertam  de 

i?om..x,t6.  commendatione  gratise  Apostolus  sententiam  protulit,  quum  ait  :  Non  est  volentis 

neque  currentis,  sed  Dei  miserentis.  Haec  si  attenderes,  Juliane,  non  extenderes 

contra  gratiam  merita  voluntatis  humanas.  Non  enim  ideo  miseretur  Deus  alicujus, 

quia  voluit  et  cucurrit;  sed  ideo  voluit  et  cucurrit,  quia  misertus  est  Deus.  Paratur 

ps.  xxxvi,  enim  voluntas  hominis  a  Deo,  et  a  Domino  gressus  hominis  diriguntur.  Ideoque 

23 

congrue  ait  :  Non  est  volentis  neque  currentis,  sed  miserentis  Dei.  Non  quia  hoc 
sine  voluntate  nostra  agatur,  sed  quia  voluntas  nostra  nil  boni  agit,  nisi  divinitus 
i  cor.  xv,  adjuvetur.  Unde  alibi  Apostolus  ait :  Non  autem  ego,  sed  gratia  Dei  mecum.  Non 
ideo  dicit,  quia  nihil  boni  agebat ;  sed  quia  nihil  boni  ageret,  si  illa  non  adjuvaret. 
His  testimoniis  aperte  insinuatur,  quia  voluntas  hominis  gratia  Dei  praevenitur  atque 
praeparatur,  ut  fiat  bona,  non  ut  fiat  voluntas  :  quia  et  ante  gratiam  voluntas  erat, 
sed  non  erat  bona  et  recta  voluntas. 

B.  Quid  sit  voluntas. 

Aug.de  Du-        Voluntatem  ipsam  Augustinus  in  libro  de  Duabus  animabus  ita  definit :  Yoluntas 
n.  i4.      '  est  animi  motus,  cogente  nullo,  ad  aliquid  non  admittendum  vel  adipiscendum. 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXVI  313 

Hagc  autem  ut  non  admittat  malum  et  adipiscatur  bonum,  praevenitur  et  praeparatur 
Dei  gratia.  Unde  Apostolus  gratiam  praevenientem  et  subsequentem  commendans, 
id  est  operantem  et  cooperantem,  vigilanter  dixit,  Non  est  volentis  neque  currentis,  Aug.Enchi- 

rid   c.  32. 

sed  Dei  miserentis;  et  non  econverso,  Non  est  miserentis  Dei,  sed  volentis  et  ^0m.,x,i6i 
currentis.  Nam  si,  ut  quibusdam  placuit,  quod  dictum  est  ita  accipiatur,  Non  est 
volentis  neque  currentis,  sed  miserentis  Dei,  tanquam  diceretur  :  non  sufficit  sola 
voluntas  hominis,  si  non  sit  etiam  misericordia  Dei ;  econtra  dicitur  :  non  sufficit 
etiam  misericordia  Dei,  si  non  sit  etiam  voluntas  hominis.  Ac  per  hoc,  si  recte 
dictum  est  illud,  quia  id  voluntas  hominis  sola  non  implet,  cur  non  etiam  a  con- 
trario  recte  dicitur  :  non  miserentis  est  Dei,  sed  volentis  est  hominis,  quum  id 
misericordia  Dei  sola  non  impleat  ?  Homo  enim  credere  vel  sperare  non  poterit,  nisi 
velit;  nec  pervenire  ad  palmam,  nisi  voluntate  currat.  Restat  ergo,ut  ideo  ita  recte 
dictum  intelligatur,  ut  totum  detur  Deo,  qui  hominis  voluntatem  bonam  prasvenit, 
et  praeparat  adjuvandam,  et  adjuvat  praeparatam  :  nolentem  prsevenit  ut  velit, 
volentem  subsequitur  ne  frustra  velit.  —  Ecce  his  verbis  et  aliis  prsemissis  evidenter 
traditur,  quia  voluntas  hominis  prasparatur  et  prasvenitur  gratia  Dei  ut  velit  bonum, 
et  adjuvatur  ne  frustra  velit. 

G.  Quod  bona  voluntas  comitatur  gratiam. 

Itaque  bona  voluntas  comitatur  gratiam,  non  gratia  voluntatem.  Unde  Augu- 
stinus  ad  Bonifacium  Papam  scribens  contra  Pelagianos,  inquit  :  Quum  fides  im-  Aug.Episi. 
petrat  justificationem,  sicut  unicuique  Deus  partitus  est  mensuram  fidei,  non  gratiam 
Dei  aliquid  meriti  prsecedit  humani,  sed  ipsa  meretur  augeri,  ut  aucta  mereatur  et 
perfici,  voluntate  comitante,  non  ducente,  pedisequa,  non  praevia.  Ecce  hic  aperte 
habes,  quod  gratia  praevenit  bome  voluntatis  meritum,  et  ipsa  bona  voluntas  pedise- 
qua  est  gratias,  non  praevia. 

D.  Quxb  sit  gratia  voluntatem  pr&oeniens,  scilicet  fides  cum  dilectione. 

Et  si  diligenter  intendas,   nihilo  minus  tibi   monstratur  quas   sit  ipsa  gratia 
voluntatem  praeveniens  et  praeparans,  scilicet  fides  cum  dilectione.  Ideoque  Augu- 
stinus  in  eodem,  tractans  quomodo  justificati  sumus  ex  fide,  et  tamen  gratis  :  utrum-  som.y,i; 
que  enim  dicit  Apostolus,  qui  dicit,  Justificati  ex   fide  ;   et  alibi  ait,  Justificati 
gratis  per  gratiam  :  Hoc,  inquit,  ideo  dixit,  ne  fides  ipsa  superba  sit,  ne  dicat  sibi  :  Si  Aug.Epist. 
ex  fide  justificati,  quomodo  gratis  ?  Quod  enim  fides  meretur,  cur  non  potius  redditur 
quam  donatur  ?  Non  dicat  ista  homo  fidelis,  quia  quum   dixerit,  Habeo  fidem  ut 
merear  justificationem,  respondetur  ei  :  Quid  habes  quod  non  accepisti?  Fides  enim  iCor.iv,7. 
qua  justificatus  es,  gratis  tibi  data  est.  —  Hic  aperte  ostenditur,  quod  fides  est  causa 
justificationis,  et  ipsa  est  gratia  et  beneficium  quo  hominis  prasvenitur  voluntas  et    Aug.  Re- 

Iract.  lib.  I, 

praeparatur.  Unde  Augustinus  in  primo  libro  Retractationum  :  Voluntas  est,  qua  et  c.  o,n.4. 


314  LIBER   II    SENTENTIARUM.    —    DIST.  XXVI 

peccatur  et  recte  vivitur.  Voluntas  vero  ipsa  nisi  Dei  gratia  liberetur  a  servitute 
qua  peccati  serva  facta  est,  et  ut  vitia  superet  adjuvetur,  recte  pieque  vivi  a  mor- 
talibus  non  potest ;  et  hoc  beneflcium  quo  liberatur,  nisi  eam  praeveniret,  jam  meritis 
ei  daretur,  et  non  esset  gratia,  quse  utique  gratis  datur.  Praevenitur  ergo  bona 
hominis  voluntas  illo  gratiae  beneficio  quo  Hberatnr  et  praeparatur.  Et  illud  bene- 
ficium  fides  Ghristi  recte  intelligitur,  sicut  Augustinus   in   Enchiridio   evidenter 

Aug.Enchu  ostendit,  dicens  :  Ipsum  arbitrium  liberandum  est  post  illam  ruinam  a  servitute 

'  peccati ;  nec  omnino  per  se  ipsum,  sed  per  solam  Dei  gratiam,  quae  in  fide  Christi 

posita  est,  liberatur,  ut  voluntas  ipsa  praeparetur.  Ecce  aperte  dicit  gratiam  per 

ibid.c.ii7.  quam  liberatur  arbitrium  et  praeparatur  voluntas,  sitam  esse  in  fide  Christi.  Fides 
enim  Ghristi,  ut  in  eodem  ait,  impetrat  quod  lex  imperat. 

E.   Quod  voluntas  bona  quce  prcevenitur  gratia,  quwdam 
Dei  dona  prozvenit. 

Ipsa  tamen  eadem  voluntas  quaedam  gratiae  dona  praevenit.  Unde  Augustinus  in 

iwd.  c.  32.  Enchiridio  :  Praecedit  bona  voluntas  hominis  multa  Dei  dona,  sed  non  omnia ;  quae 

autem  non  praecedit,  ipsa  in  eis  est,  et  ipsa  juvat.  Nam  utrumque  legitur  in  sanctis 

p«.i.viu,n.  Eloquiis  :  et,  Misericordia  ejus  praeveniet  me;  et,  Misericordia  Dei  subsequetur  me. 

*'xx"'     Nolentem  quippe  praevenit  ut  velit,  volentem  subsequitur  ne  frustra  velit.  Cur  enim 

admonemur  orare  pro  inimicis  nostris  nolentibus  pie  vivere,  nisi  ut  Deus  in  eis 

operetur  et  velle?  Itemque,  cur  admonemur  petere  ut  accipiamus,  nisi  ut  ab  illo  fiat 

jiom.km.  quod  volumus,  a  quo  factum  est  ut  velimus  ?  Inde  Apostolus  ait  :  Non  est  volentis 

neque  currentis,  sed  Dei  miserentis.  —  Ex  his  apparet,  quod  bona  hominis  voluntas 

quaedam  dona  Dei  praevenit,  quia  eam  comitatur  gratia  adjuvans;  et  quibusdam 

praevenitur,  quia  eam  praevenit  gratia  operans,  scilicet  fides  cum  caritate. 

F.  Quo}  prasdictis  videantur  adversari,  scilicet  quod  videtur  dici 
fidem  esse  ex  voluntate. 

Non  est  tamen  ignorandum  quod  alibi  Augustinus  significare  videtur,  quod  ex 
voluntate  sit  fides,  de  illo  verbo  Apostoli,  Corde  creditur  ad  justitiam,  ita  super 
Aug.injo- Joannem  tractans  :  Ideo  non  simpliciter  Apostolus  ait,  Creditur;  sed,  Corde  credi- 
tract.  xx°,\  tur  :  quia  cetera  potest  homo  nolens,  credere  non  nisi  volens ;  intrare  ecclesiam  et 
/jom.x,  to.  accedere  ad  altare  potest  nolens,  sed  non  credere.  Item  super  Genesim,  ubi  Laban 
tcrmTioc  et  Bathuel  dixerunt,  Vocemus  puellam,  et  quaeramus  ejus  voluntatem,  dicit  expo- 
"g  s^or  :  Qu'a  naes  est  voluntatis,  non  necessitatis.  Ad  quod  respondentes,  dicimus 

57-  non  haec  ita  accipienda  fore,  ut  ex  voluntate  hominis  fides  inteliigatur  provenire, 

Ephes.  ii, 

8-  quum  ipsa  sit  proprie  Dei  donum,  ut  ait  Apostolus,  et  ex  ea  bona  hominis  merita 

Aug.  inps.  ..... 

67,  n.  4i.    incipiant.  Per  hanc  emm,  ut  ait  Augustinus  super  psalmum  sexagesimum  septi- 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXVI  315 

mum,  justificatur  impius,  id  est,  fit  de  impio  pius,  ut  deinde  ipsa  fides  incipiat  per 
dilectionem  operari,  unde  omnia  bona  merita  incipiunt.  Sed  potius  hsec  ideo  ita 
dicta  sunt,  quia  non  est  fides  nisi  in  eo  qui  vult  credere,  cujus  bonam  voluntatem 
fides  praevenit,  non  tempore,  sed  causa  et  natura.  Unde  Augustinus  supra  con- 
gruenter  dixit,  quod  bona  voluntas  in  eis  donis  est  qute  non  praacedit,  et  ipsa 
juvat,  quia  ea  juvat  quibus  prsevenitur,  dum  eis  consentit  ad  effectum  boni,  et  in 
eis  est,  quia  tempore  ab  eis  non  prasceditur. 

G.  Qucedam  adhuc  addit,  qua?  graviorem  faciunt  quaistionem,  scilicet 
quod  cogitatio  boni  prazcedit  fidem. 

Ceterum  hanc  qusestionem  magis  acuunt  et  urgent  verba  Augustini,  quibus  in 
libro  de  Prsedestinatione  sanctorum  utitur,  pertractans  illud  verbum  Apostoli,  Non  iicor.m.s. 
quod  sufficientes  simus  cogitare  aliquid  a  nobis  quasi  ex  nobis  :  Attendant,  inquit,  Aug.dePra- 
hic  et  verba  ista  perpendant  qui  putant  ex  nobis  esse  fidei  coeptum,  et  ex  Deo  esse  „.5. 
fidei  supplementum.  Gommendans  enim  istam  gratiam,  quse  non  datur  secundum 
aliqua  merita,  sed  efficit  omnia  bona  merita,  inquit :  Non  quod  sufficientes  simus 
cogitare  aliquid  boni,  scilicet  ex  nobis.  Quis  autem  non  videat,  prius  esse  cogitare 
quam  ccedere?  Nullus  quippe  credit  aliquid  nisi  prius  cogitaverit  esse  credendum. 
Si  ergo  cogitare  bonum  non  est  ex  nobis,  ut  hic  Apostolus  tradit,  nec  credere ; 
quanquam  et  ipsum  credere  nihil  aliud  est  quam  cum  assensione  mentis  cogitare. 
—  Hic  videtur  insinuari,  quod  cogitatio  bona  praecedat  fidem,  et  ita  bona  voluntas 
praeveniat  fidem,  non  praeveniatur  :  quod  praedictis  adversari  videtur.  Ad  hoc  autem 
dicimus,  quod  aliquando  cogitatio  bona  sive  voluntas  praevenit  fidem ;  sed  non  est 
illa  bona  voluntas  vel  cogitatio  qua  recte  vivitur.  Illa  enim  sine  fide  et  caritate  non 
est.  Nam  ut  ait  Augustinus  ad  Anastasium,  sine  spiritu  non  est  voluntas  hominis   w.  Epist. 
libera,  quum  cupiditatibus  vincatur ;  non  est  libera  ad  bonum  nisi  liberata  fuerit. 
Non  autem  liberatur,  nisi  per  Spiritum  Sanctum  diffundatur  caritas  in  cordibus.  Non  ijom.v.s. 
est  libera  voluntas,  nisi  eam  liberet  gratia  per  legem  fidei,  id  est,  non  est  libera  md.m,w. 
sine  fide  operante  per  dilectionem  ;  et  illa  sufficienter  et  vere  bona  est.  Non  est  enim 
fructus  bonus,  qui  de  caritatis  radice  non  surgit.  Si  vero  adsit  fides  operans  per 
dilectionem,  fit  delectatio  boni. 

H.  De  illa  cogitatione  boni  quai  pracedit  fidem,  plene  disseritur. 

Illa  autem  cogitatio  sive  voluntas  quse  fidem  et  caritatem  aliasque  justificationes 
prsecedit,  non  sufficit  ad  salutem,  nec  recte  ea  vivitur.  Hac  voluntate  concupiscitur 
illa  bona  voluntas,  quae  est  magnum  bonum.  ista  vero  non.  Alia  est  ergo  illa  voluntas 
sive  cogitatio,  alia  ista.  Et  sicut  illa  istam  prsecedit,  ita  illam  praevenit  intellectus.  A,,ein  ps- 

°  l  f  118?ermo8, 

Unde  Augustinus  istam  distinguens,  super  illum  locum  Psalmi,  Concupivit  animan.4,5. 

Ps.  cxvm, 

mea  desiderare  justificationes,  ait  :  Concupivit  desiderare,  inquit,  non  desideravit.  20. 


316  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXVI 

Videmus  enim  ratione  nonnunquam,  quam  utiles  sint  justificationes  Dei ;  sed  infir- 
mitate  prsepediti,  aliquando  non  desideramus.  Prgevolat  ergo  intellectus,  sequitur 
tardus  aut  nullus  affectus;  scimus  bonum,  nec  delectat  agere,  et  cupimus  ut  dele- 
ctet.  Sic  iste  olim  desiderare  concupiscebat  quae  bona  esse  cernebat,  cupiens  eorum 
habere  delectationem  quorum  potuit  videre  rationem.  Ostendit  itaque  quibus  quasi 
gradibus  ad  eas  perveniatur  :  prius  enim  est,  ut  videantur  quam  sint  utiles  et  honesta? ; 
deinde,  ut  earum  desiderium  concupiscatur;  postremo,  ut  proficiente  gratia  delectet 
earum  operatio,  quarum  sola  ratio  delectabat.  Attende  hunc  ordinem  gratiarum,quem 
hic  distincte  assignat  Augustinus,  qualiter  scilicet  intellectus  bonorum  prsecedit 
concupiscentiam  eorumdem,  et  ipsa  concupiscentia  delectationem,  quse  fit  per  fidem 
et  caritatem  :  qua  habita,  vere  bona  est  voluntas  qua  recte  vivitur,  ipsaque  fidei 
comes  est,  non  prsevia.  Qui  verba  Augustini  praemissa  secundum  hanc  distinctionem 
considerat,  nullam  ibi  repugnantiam  fore  animadvertit,  non  ignorans  etiam  ante 
gratiam  praevenientem  et  operantem,  qua  voluntas  bona  prseparatur  in  homine, 
prsecedere  qusedam  bona  ex  Dei  gratia  et  libero  arbitrio,  qusedam  etiam  ex  solo 
libero  arbitrio,  quibus  tamen  vitam  non  meretur,  nec  gratiam  qua  justificatur.  Illius 
enim  gratise  percipiendse  quae  voluntatem  hominis  sanat,  ut  sanata  legem  impleat, 
nulla  merita  praecedunt.  Ipsa  est  enim  qua  justifieatus  impius  fit  justus,  qui  prius 
erat  impius.  Meritis  autem  impii  non  gratia,  sed  pcena  debetur ;  nec  ista  esset 
gratia,  si  non  daretur  gratuita.  Datur  autem  gratuita,  quia  nihil  boni  ante  fecera- 
mus  unde  hoc  mereremur.  Non  negamus  tamen  multa  ante  hanc  gratiam  et  praeter 
hanc  gratiam  ab  homine  fieri  bona  per  liberum  arbitrium,  ut  tradit  Augustinus  in 
Hypognost.  Responsionibus  contra  Pelagianos,  ubi  dicit  hominem  per  liberum  arbitrium  agros 
"'"'n'D' colere,  domos  aedificare,  et  alia  plura  bona  facere  sine  gratia  cooperante. 

I.  Utrum  una  eademque  sit  gratia,  qwe  dicitur  operans  et  cooperans. 

Hic  considerandum  est,  quum  praedictum  sit  per  gratiam  operantem  et  praeve- 
nientem  voluntatem  hominis  liberari  ac  prseparari  ut  bonum  velit,  et  per  gratiam 
cooperantem  et  subsequentem  adjuvari  ne  frustra  velit  :  utrum  una  et  eadem  sit 
gratia,  id  est  unum  munus  gratis  datum,  quod  operetur  et  cooperetur ;  an  diversa, 
alterum  operans  et  alterum  cooperans.  Quibusdam  non  irrationabiliter  videtur,  quod 
una  et  eadem  sit  gratia,  idem  donum,  eadem  virtus,  quse  operatur  et  cooperatur ; 
sed  propter  diversos  ejus  effectus,  dicitur  operans  et  cooperans.  Operans  enim  dici- 
tur,  in  quantum  liberat  et  prseparat  voluntatem  hominis  ut  bonum  velit ;  cooperans, 
in  quantum  eamdem  adjuvat  ne  frustra  velit,  scilicet  ut  opus  faciat  bonum.  Ipsa 
eniin  gratia  non  est  otiosa,  sed  meretur  augeri,  ut  aucta  mereatur  et  perfici. 

K.  Quid  sit  ipsa  gratia,  et  quomodo  mereatur  augeri,  quceritur. 

Si  vero  quseritur,  quomodo  ipsa  gratia  praeveniens  mereatur  augeri  et  perfici, 
quum  nullum  meritum  sit  absque  libero  arbitrio ;  et  quid  sit  ipsa  gratia,  an  virtus, 


DIST.   XXVI  SUMJU;   QILEST.   I   \    QUID    SIT    GRATIA,    AN    SIT   QOID    CREATUM   IN   ANIMA,  ETC.    317 


an  non  ;  et  si  virtus,  an  actus  vel  non  :  ut  hoc  aperte  insinuari  valeat,  prsemitten- 
dum  est  tria  esse  genera  bonorum.  Alia  namque  sunt  magna,  alia  minima,  alia 
media,  ut  Augustinus  ait  in  primo  libro  Retractationum  :  Virtutes,  inquit,  quibus 
recte  vivitur,  magna  bona  sunt.  Species  autem  quorumlibet  corporum,  sine  quibus 
recte  vivi  potest,  minima  bona  sunt.  Potentise  vero  animi,  sine  quibus  recte  vivi  non 
potest,  media  bona  sunt.  Item  :  "Virtutibus  nemo  male  utitur ;  ceteris  autem  bonis, 
id  est  mediis  et  minimis,  non  solum  bene,  sed  etiam  male  quisque  uti  potest ;  et 
ideo  virtute  nemo  male  utitur,  quia  opus  virtutis  est  bonus  usus  istorum  quibus 
etiam  non  bene  uti  possumus.  Nemo  autem  bene  utendo  male  utitur.  Non  solum 
autem  magna,  sed  etiam  media  et  minima  bona  esse  praestitit  bonitas  Dei.  Ecce 
habes  tria  genera  bonorum  distincta. 


Aug.  Re- 
tracl.  lib.  if 
c.  9,  n.4. 


Id.  de  Lib. 
arbit.lib.  ir, 
n.  50. 


L.  In  quibus  bonis  sit  liberum  arbitrium. 


Quseritur  autem,  in  quibus  bonis  contineatur  liberum  arbitrium.  De  hoc  Augu- 
stinus  in  primo  libro  Retractationum  ita  ait  :  In  mediis  quidem  bonis  invenitur 
liberum  voluntatis  arbitrium,  quia  et  male  illo  uti  possumus ;  sed  tamen  tale  est,  ut 
sine  illo  recte  vivere  nequeamus.  Bonus  autem  usus  ejus  jam  virtus  est,  quse  in 
magnis  reperitur  bonis  quibus  male  uti  nullus  potest.  Et  quia  bona,  et  magna,  et 
media,  et  minima  ex  Deo  sunt,  sequitur  ut  ex  Deo  sit  etiam  bonus  usus  liberae  volun- 
tatis,  qui  virtus  est,  et  in  magnis  numeratur  bonis.  —  Attende  diligenter  quae  dicta 
sunt,  et  confer  in  unum  :  sic  enim  aperietur  quod  supra  quaerebatur.  Dixit  equidem, 
opus  virtutis  esse  bonum  usum  illorum  bonorum  quibus  etiam  non  bene  uti  possu- 
mus,  id  est  mediorum,  in  quibus  posuit  liberum  arbitrium,  cujus  quoque  bonum 
usum  dixit  esse  virtutem.  Quod  si  est,  non  est  ergo  opus  virtutis  quod  supra  dixit  : 
quia  aliud  est  virtus,  aliud  opus  ejus. 


Id.  Retract. 
lib.  i,  c.  9, 


SUMMA 
DISTINCTIONIS   VICESIM/E   SEXTjE 

COMPLETO  in  duabus  distinctionibus 
tractatu  de  libero  arbitrio,  nunc  tra- 
ctatur  de  supernaturali  ejus  auxilio,  quod 
est  gratia,  praesertim  gratificans,  id  est, 
suum  subjectum  Deo  gratum  seu  acce- 
ptum  efficiens.  Primo  itaque  dividit  gra- 
tiam.  Secundo  quid  sit  voluntas  ostendit. 
Gratia  namque  inter  vires  animae  videtur 
prsecipue  voluntatem  concernere,  quia  in 
voluntate  est  radix  merendi  ac  demeren- 
di;  quae  tamen  sine  gratia  nil  potest  me- 
reri,  loquendo  de  merito  vitae  aeternae.  Ter- 


A  tio  reserat  quomodo  voluntas  et  gratia  se 
habent  ad  invicem.  Quarto  circa  hsec  qua> 
stiones  et  difficultates  inducit,  easque  sol- 
vit.  Potissime  vero  inquirit,  an  in  nobis 
sit  aliquid  boni,  hoc  est  ulla  cogitatio  sive 
affectio  bona,  ante  fidem  et  gratiam,  atque 
an  idem  in  re  sit  gratia  operans  et  gratia 
cooperans. 

QU^STIO     PRIMA 


B 


HIc  quaeritur  primo,  Quid  sit  gratia, 
an  sit  quid  creatum  in  anima, 
ac  realiter  idem  quod  virtus  seu 
caritas. 


318 


IN   UBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVI  ;    QU.EST.    I 


Et  quamvis  de  ista  super  primum  sit 
quast.  i.  inquisitum,  distinctione  septimadecima, 
nunc  tamen  quid  breviter  est  tangendum. 
Quod  autem  non  sit  quid  creatum,  potest 
probari  ejusdem  motivis  quibus  probatum 
est  super  primum,  quod  caritas  sit  ipse- 
met  Spiritus  Sanctus.  Effectus  quippe  qui 
gratiae  gratum  facienti  attribuuntur,  tantae 
sunt  dignitatis  et  eminentiae,  quod  non 
nisi  Deo  convenire  videntur,  videlicet  :  de 
inimico  Dei  facere  ejus  amicum,  homi- 
nem  fragilem  facere  Dei  filium  adoptivum. 
deitatis  heredem,  Christi  consortem,  et 
animam  facere  Dei  sponsam,  et  esse  prin- 
cipium  promerendi  aeternam  beatitudinem, 
etiam  quodammodo  de  condigno.  Ex  eis- 
dem  apparet,  quod  caritas  et  gratia  sint 
idem  in  re.  Eaedem  namque  proprietates 
et  actiones  jam  tactae,  utrisque  conveni- 
unt,  nec  sine  necessitate  est  ponenda  plu- 
ralitas.  Omnia  quoque  quae  gratiae  ad- 
scribuntur,  per  caritatem  fieri  queunt  et 
salvari. 

Summ.  th.  Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Gratia  est 
-■  part.  q.  gjjquj^  aatum  et  creatum  in  anima,  est- 
que  habitus  infusus  et  similitudo  bonitatis 
divinae,  qua  Deo  per  id  quod  factum  est  et 
suum  est,  reconciliamur  et  unimur.  Si  au- 
tem  objiciatur  a  simili,  quoniam  gratia 
qua  miles  efficitur  regi  suo  acceptus,  ni- 
hil  ponit  in  milite,  sed  magis  in  rege  be- 
nevolentiam  quam  habet  ad  militem,  ergo 
gratia  per  quam  fit  homo  Deo  acceptus, 
nihil  ponit  in  homine,  sed  in  Deo  ;  dicen- 
dum,  quod  similitudo  ista  non  valet.  Nam 
miles  ex  se  potest  aliquid  facere  et  habere 
per  quod  placeat  regi ;  homo  autem  ex  se 
nihil  potest  habere  aut  facere  quo  placeat 
Creatori,  imo  oportet  totum  esse  a  Dco, 
atque  ex  munere  ejus  conferri.  Unde  et 
Plato  disseruit  in  Menone,  quod  virtutes 
tam  intellectuales  quam  morales  non  sunt 
ab  homine,  nec  fiunt  in  eo  per  assuetudi- 
nem  et  doctrinam,  sed  dona  sunt  Dei.  lta- 
que  gratia  ista  gratum  faciens  habitus  est 
et  qualitas  perficiens  hominem  ad  prome- 
rendum,quam  Deus  operatur  in  nobis  sine 


A  nobis,  id  est  sine  nostra  concausalitate, 
quae  informat  voluntatem  praeveniendo  ut 
possit  in  meritoria  opera  :  quoniam  sicut 
habitus  virtutis  elevat  potentiam  ad  hoc 
quod  possit  in  actum  virtutis  perfectum, 
sic  habitus  gratia?  elevat  animam  operan- 
tem  ejusque  operationem  ut  efficiatur  me- 
ritoria  vitae  aeternee.  De  qua  re  dictum  est 
plenius  super  primum,  distinctione  de 
temporali  processione  Spiritus  Sancti. 

PraMerea  si  quaeratur,  quid  definitive  sit 
gratia;  respondendum,quod  secundum  Au- 

B  gustinum  in  libro  de  Correptione  et  gratia, 
gratia  est  habitus  totius  vitae  ordinativus. 
Glossa  vero  super  illud  Psalmi,  Ut  exhila-  ps.  cm,  is 
ret  faciem  ejus  in  oleo  :  Gratia,  inquit, 
nitor  est  animae  concilians  ei  sanctum 
amorem.  Praepositivus  autem,  aliique  anti- 
qui  magistri  definierunt  sic  gratiam  :  Gra- 
tia  est  habitus  infusus  divinae  bonitati  ac 
caritati  consimilis,  gratum  Deo  reddens 
habentem,  et  opus  ejus  gratum  efficiens. 
Proprius  enim  effectus  est  gratiae,  totam 
hominis  vitam  universaliter  ordinare  ad 

C  Deum,  et  in  hoc  differt  ab  universalitate 
virtutum,quoniam  virtus  non  ordinat  nisi 
ad  actum  et  potentiam,  gratia  autem  uni- 
versaliter  ordinat  hominem  totum  ad  De- 
um.  —  Dicitur  demum  gratia  nitor  :  nitor 
enim  consistit  in  pulchritudine  ex  confor- 
mitate  ad  primum  pulchrum  :  quod  gratia 
facit.  Sanctus  vero  amor,  preecipue  caritas, 
perficitur  gratia,  secundum  quod  est  con- 
formitas  summi  boni  ad  bonum  quod  in 
anima  exsistit  per  gratiam.  —  Postremo 
definitio  illa  Praepositivi  data  de  gratia, 

D  ceteris  magis  propria  perhibetur,  et  per 
partes  descriptionis  illius  gratia  differt  ab 
aliis.  Nempe  per  hoc  quod  dicitur  habitus 
infusus,  distinguitur  ab  habitibus  acqui- 
sitis;  per  hoc  quod  dicitur  divinae  bonitati 
similis,  distinguitur  ab  habitibus  particu- 
laribus,  qui  non  universaliter  assimiiant 
nos  bonitati  divinae,  sed  cuidam  perfecti- 
oni  increatae,  sicut  sapientia  veritati,  for- 
titudo  potentiae,  sicque  de  aliis  ;  gratia 
vero  universaliter  nos  divinae  assimilat  bo- 
nitati,  ideo  gratum  facit  habentem  et  opus 


QUID   SIT   GRATIA,    AN   SIT   QUID    CREATHM   IN   ANIMA,   KTC. 


319 


ejus  Deo  acceptum.  Hinc  fertur  in  libro 
de  Laudabilibus  bonis  :  Justitia  est  habitus 
in  anima  tota  consistens;  prudentia  autem 
est  in  parte  animae  potestativa,  puta  in 
ratione ;  temperantia  in  concupiscibili.for- 
titudo  in  irascibili.  Ita  et  gratia  est  habi- 
tus  universalis  infusus,  qui  diffunditur  in 
tota  anima,  atque  in  omnibus  viribus  ct 
operibus  ejus.  —  Haec  Albertus. 

Cujus  verba  ex  sequentibus  clarius  elu- 
cescent  Gratia  enim  quum  realiter  sit  ha- 
bitus  unus  in  essentia  simplex,  non  potest 
essentialiter  esse  in  diversis  subjectis,  sed 
influentialiter  participativeque  tantum.  Un- 
de  et  universalis  dicitur,  non  per  quiddita- 
tem  et  praedicationem,sed  virtualiter  et  per 
ramificationem,  ut  infra  dicetur.  —  Rur- 
sus  obscurum  videtur  quod  dixit,  virtus 
non  ordinat  nisi  ad  actum  et  potentiam, 
non  autem  universaliter  ad  Deum.  Ad  mi- 
nus  equidem  virtutes  theologicae  ordinant 
hominem  directe  et  immediate  ad  Deum, 
qui  earum  objectum  est  et  proxima  causa: 
quod  et  caritas  praecipue  agit. 

Praeterea  Thomas  :  Nomen  (ait)  gratiae 
quamdam  liberalitatem  importat.  Unde  ex 
hoc  quod  gratis  datur,  gratia  appellatur. 
Liberalis  autem  donationis  principium  est 
amor.  Hinc  gratia  dupliciter  sumitur.  Pri- 
aeccpiione  mo,  pro  acceptatione  *  amoris,  secundum 
quod  aliquis  dicitur  habere  alterius  gra- 
tiam,  quoniam  alter  diligit  eum.  Secundo, 
pro  dono  quod  ex  amore  liberaliter  datur : 
sicque  gratia  dicitur  donum  quod  gratis 
confertur.  Et  quocumque  horum  modo- 
rum  gratia  capiatur,  oportet  quod  quid 
creatum  designet.  Si  enim  pro  dilectione 
sumatur  divina,  constat  quod  effectum  ali- 
quem  Dei  ponat  in  creatura.  Nam  sicut 
scientia  Dei  differt  a  nostra,  quoniam  ipsa 
est  causa  rerum,  nostra  vero  a  rebus  cau- 
satur  :  ita  et  noster  amor  a  bonitate  dilecti 
causatur,  quae  ad  sui  trahit  amorem  ;  sed 
amor  Dei  bonitatem  rebus  largitur,  juxta 
quod  quarto  capitulo  de  Divinis  nomini- 
bus  S.  Dionysius  loquitur  :  Divinus  amor 
non  permisit  eum  sine  germine  esse.  Unde 
per  hoc  quod  Deus  dicitur  quemquam  di- 


A  ligere,  insinuatur  effectus  dilectionis  Dei 
in  ipso  dilecto  esse.  Similiter  si  sumatur 
gratia  pro  dono  gratis  datQ,  adhuc  dicit 
quid  creatum.  Est  etenim  quoddam  donum 
gratis  datum  increatum,  videlicet  Spiritus 
Sanctus.  Verum  quod  hoc  donum  habea- 
tur,  quum  prius  non  haberetur,  non  ex 
ejus  mutatione  contingit;  imo  ex  hoc  ipso 
quod  Spiritus  Sanctus  alicui  datur,  oportet 
ut  aliquid  creaturae  accrescat  quod  antea 
non  habebat,  secundum  cujus  adeptionem 
Spiritum  Sanctum  habere  dicatur.Hinc  gra- 
B  tia  qualitercumque  significetur,  dicit  quid 
creatum  in  anima,  quod  gratis  donatur, 
quanquam  et  nomine  gratiae  aliquid  in- 
creatum  queat  signari,  ut  acceptatio  Dei 
aut  donum  increatum,  quod  est  Spiritus 
Sanctus. 

Insuper.quamvis  Deus  diligat  aliquo  mo- 
do  omne  creatum,  secundum  quod  bonum 
naturse  omnibus  tradidit  et  conservat;  illa 
tamen  est  simpliciter  perfecta  dilectio, 
quasi  amicitiae  similis,  qua  non  solum  di- 
ligit  creaturas  sicut  artifex  opus,sed  etiam 
C  quadam  amabili  socielate,  sicut  amicus 
amicum,  in  quantum  trahit  eas  in  socie- 
tatem  suae  fruitionis,  quatenus  in  hoc  ipso 
consistat  earum  beatitudo  et  gloria  quo 
ipsemet  Deus  beatus  est.  Et  haec  est  dile- 
ctio  qua  Sanctos  praedestinatosque  diligit, 
quae  antonomastice  dilectio  nuncupatur  : 
propter  quod  effectus  hujus  dilectionis 
antonomastice  gratia  dicitur,  quamvis  et 
omnes  naturales  bonitates  gratiae  dici  pos- 
sint,  quoniam  gratis  dantur  a  Deo.  —  Deni- 
que  quum  homo  ad  supernaturalem  finem 
D  creatus  sit,  qui  est  visio  superbeatissimi 
Dei  per  speciem,  non  potest  hujusmodi 
finem  nisi  per  supernaturalia  media,  prae- 
sertim  per  gratiam,  adipisci.  Nec  hoc  est 
imperfectio,  sed  perfectio  ac  dignitas  ho- 
minis,  quod  hujusmodi  mediis  indiget  : 
Dei  quippe  est  creare  et  recreare,  et  sicut 
creando  dat  formam  substantialem,  quae 
ponit  in  esse  naturali  specifico,  sic  recre- 
ando  seu  justificando  dat  gratiam.quae  po- 
nit  in  esse  supernaturali  ad  promerendum 
idoneo. 


320 


IN   LIBRUM   II   SENTENTURUM.   —   DIST.    XXVI  ;    QU.EST.   I 


Prfeterea  constat  gratiam  esse  accidens,  A 
non  substantiam,  quum  de  novo  adveniat 
valeatque  adesse  et  abesse  praeter  subjecti 
corruptionem.  Verumtamen  aliquid  ad  al- 
terum  accidentaliter  habet  se,  quod  tamen 
in  se  exstat  substantia,  ut  vestis  ad  homi- 
nem ;  sic  quoque  aliquid  substantialiter  se 
habet  ad  alterum,  quod  tamen  in  se  est 
accidens,  ut  color  ad  albedinem.  Sed  ita 
non  potest  esse  de  gratia.  Quum  enim  po- 
natur  gratia  esse  conjungens  animam  suo 
ultimo  fini,  hoc  non  valet  intelligi  nisi  per 
modum  formae  vel  efficientis.  Non  per  mo-  B 
dum  efficientis,quia  sic  oporteret  aliquam 
substantiam  creatam  esse  mediam  inter 
Deum  et  animam,  quae  eam  Deo  effective 
conjungeret :  sicque  anima  non  immediate 
a  Deo  gratificaretur  et  glorificaretur,  quod 
est  alienum  a  fide.  Si  vero  intelligatur  for- 
maliter,  oportet  quod  gratia  sit  animiB  for- 
ma;  quumque  post  completum  esse  adve- 
niat,  necesse  est  quod  sit  accidens.  —  Et 
si  objiciatur,  quod  accidens  non  migrat  de 
subjecto  in  subjectum,  quod  tamen  gratiae 
convenire  videtur,  quum  Dominus  legatur  C 
Num.  xi,  dixisse  ad  Moysen  :  Tollam  de  spiritu  tuo, 

17-  et  dabo  senioribus,  etc.  Dicendum,  quod 

gratia  eadem  numero  non  transit  de  sub- 
jecto  in  subjectum  ;  sed  modus  ille  lo- 
quendi  intelligendus  est  propter  similitu- 
dinem  gratiae  aut  similes  actus  in  specie. 
—  Si  rursus  instetur,  quia  gratia  videtur 
praestantior  suo  subjecto,  videlicet  anima, 
non  ergo  est  accidens  ejus;  dicendum,  sic- 
Cf.  t.  xx,  ut  dictum  est  supra  primum  de  caritate, 

P.  1- c.      qUOd  caritas  et  gratia  quantum  ad   esse 
suum  formale,  quo  rationalem  perficiunt  D 
creaturam,  sunt  ea  quodammodo  praestan- 
tiores,  non  tamen  simpliciter. 

Nunc  restat  tangendum,  an  gratia  sit 
virtus,  atque  realiter  idem  quod  caritas. 
Videtur  quod  sic,  quoniam  virtus  est  quae 
habentem  perficit,  et  opus  ejus  bonum 
reddit.  Et  rursus  secundum  Philosophum 
septimo  Physicorum,  virtus  est  dispositio 
perfecti  ad  optimum  :  quod  totum  potissi- 
me  competit  gratiae,  quae  animam  perfi- 
ciens,ad  ultimum  beatitudinis  finem  ipsam 


disponit.  Secundo,  in  textu  allegatur  ex 
Augustino,  quod  gratia  praeveniens  est  fi- 
des  per  dilectionem  operans  ;  sed  fides  est 
virtus. — Et  respondendum,quod  circa  hoc 
sunt  opiniones  diversae.  Quidam  etenim 
dicunt,  quod  gratia  et  virtus  sunt  omnino 
per  essentiam  idem  in  re,  solaque  differunt 
ratione  :  ita  quod  gratia  dicitur  secundum 
quod  hominem  reddit  Deo  acceptum ;  vir- 
tus  vero,  ut  est  principium  operis  recti. 
Sed  hoc  non  videtur  conveniens,  quia  si 
virtus  haberet  utrumque  istorum,  oporte- 
ret  quod  omnis  virtus  hoc  faceret.  Quum- 
que  nonnullae  virtutes  acquirantur  per  ac- 
tus,  sequeretur,  juxta  Pelagii  haeresim, 
quod  homo  ex  libero  arbitrio  gratus  fieret 
Deo.  Si  autem  habet  ab  alio  quod  sit  virtus 
et  quod  gratum  Deo  efficiat,  oportet  quod 
virtus  et  gratia  non  sint  omnino  idem  in 
re  :  diversis  namque  effectibus  qui  divi- 
sim  inveniuntur,  diversa  correspondent 
principia. 

Hinc  alii  dicunt,  quod  virtus  et  gratia 
realiter  differunt,  non  sic  quod  per  essen- 
tiam  sint  diversa,  sed  quod  ex  gratia  et 
virtute  fiat  unum,  sicut  ex  forma  et  eo 
cujus  est  forma.  Dicunt  enim,  quod  ita  se 
habet  gratia  ad  virtutem  quemadmodum 
lumen  manifestans  colorem  ad  colorem. 
Unde  sicut  lumen  efficitur  quodammodo 
unum  cum  colore,  exsistens  in  eodem  sub- 
jecto  cum  ipso ;  sic  dicunt,  quod  gratia 
unitur  virtuti  in  subjecto  eodem,  ipsam 
informans.Ponunt  quippe  quod  subjectum 
gratiae  proprie  exstat  potentia.  Verum  nec 
ista  opinio  videtur  conveniens,  quia  dum 
ait.quod  ex  lumine  et  colore  fit  unum,  aut 
accipit  lumen  quod  est  de  compositione 
coloris,  quum  hypostasis  coloris  sit  lux; 
sicque  rediret  in  primam  opinionem,  vi- 
delicet  quod  gratia  et  virtus  sint  idem 
secundum  rem  :  non  enim  lumen  quod 
est  de  compositione  coloris,  differt  re  a 
colore.  Aut  accipit  lumen  quod  est  in  aere 
circumstante  :  quod  constat  in  alio  esse 
subjecto  quam  color,  essentialiterque  a  co- 
lore  differre.  Similiter,  si  sumatur  lumen 
prout  participatur  in  superficie  corporis 


QUID    SIT   GRATIA,   AN    SIT   QUID    CREATUM   IN   ANIMA,    ETC. 


321 


terminati  in  quo  est  color,  de  necessitate 
a  colore  per  essentiam  differt,  quoniam 
adveniente  ac  recedente  lumine,idem  per- 
manet  color.  Similiter  quoque  oportet  ut 
vel  virtutes  efficiantur  Deo  grata?  per  ali- 
quid  a  Deo  influxum  :  sicque  oportet  il- 
lud  per  essentiam  a  virtute  differre,  quum 
etiam  quaedam  virtutes  infusa?,  ut  fides  et 
spes,  recedente  gratia,  informes  remane- 
ant;  vel  oportet  quod  virtutes  Deo  sint 
grata?  sine  hoc  quod  aliquid  addatur  in- 
fluxum  a  Deo  :  sicque  gratia  aut  nihil  cre- 
atum  ponit  in  anima,  aut  nihil  realiter  a 
virtute  distinctum. 

Ideo  alii  dicunt,  quod  gratia  a  virtute 
essentialiter  differt.  Oportet  enim  perfe- 
ctiones  perfectibilibus  esse  proportiona- 
tas.Hinc  sicut  essentia  anima?,a  qua  fluunt 
potentia?,  a  potentiis  differt  realiter,  sicut 
subjectum  ab  accidente,  et  tamen  omnes 
uniuntur  in  essentia  animae  tanquam  in 
radice ;  ita  a  gratia,  quae  est  perfectio  es- 
sentiae  anima?,  fluunt  virtutes,  qua?  sunt 
perfectiones  potentiarum  ab  ipsa  gratia 
essentialiter  differentes;  attamen  in  gra- 
tia  sunt  conjunctse  sicut  in  sua  origine,  per 
modum  quo  diversi  radii  ab  eodem  cor- 
pore  lucente  procedunt.  Et  hoc  juxta  prav 
dicta  convenientius  esse  videtur. —  Verum- 
tamen  gratia  ad  genus  qualitatis  reducitur, 
atque  ad  primam  speciem  ejus;nec  tamen 
proprie  naturam  habitus  habet,  quum  non 
immediate  ad  actum  ordinet,  sed  est  vel- 
ut  habitudo  quaedam.  Propter  quod  dicit 
Chrysostomus,  quod  est  sanitas  mentis. 
Unde  non  computatur  inter  scientias  aut 
virtutes,  nec  inter  alias  qualitates  quas 
philosophi  numeraverunt,quorum  non  erat 
tractare  nisi  habitus  naturales  aut  acqui- 
sitos. 

Ad  objecta  ergo  dicendum,  quod  virtus 
vocatur  dispositio  perfecti  ad  optimum,  in 
quantum  elicit  operationem  per  quam  res 
suum  consequitur  finem ;  et  taliter  gratia 
non  est  dispositio  perfecti  ad  optimum, 
quia  non  respicit  primo  operationem  sic- 
ut  effectum  proximum,  sed  potius  es- 
se  quoddam  supernaturale  divinum  quod 

T.  22. 


A  anima?  confert,  Bonitas  quoque  quam  vir- 
tus  confert  habenti,  est  bonitas  perfectio- 
nis  in  comparatione  ad  opus;  gratia  vero 
confert  anima?  perfectionem  in  quodam 
esse  divino,  non  solum  respectu  operis, 
sed  secundum  quod  gratiam  habentes  quo- 
dammodo  deiformes  constituuntur,  propter 
quod  tanquam  filii,  Deo  grati  dicuntur.  — ■ 
At  vero  gratia  praeveniens  dicitur  fides, 
non  quasi  realiter  idem  cum  fide,  sed  quia 
in  justificatione  quam  gratia  causat,  mo- 
tus  fidei  primus  est.  Quumque  habitudines 

B  et  habitus  nobis  per  suos  innotescant  ef- 
fectus,  id  in  quo  gratia  primo  manifesta- 
tur,  est  fides  :  ideo  fides  nominatur  prae- 
veniens  gratia.  —  Postremo,  caritas  alio 
modo  dicitur  forma  virtutum,  aliter  gra- 
tia.  Caritas  quippe  est  forma  virtutum  ex 
parte  actus,  in  quantum  universos  actus 
virtutum  in  suum  convocat  finem,  eo  quod 
suum  objectum  est  ultimus  finis.  Hinc 
alias  informat  virtutes,  sicut  virtus  virtu- 
tem ;  gratia  autem  eas  informat  per  mo- 
dum  originis,  quia  ex  gratia  quodammodo 

C  formaliter  oriuntur  habitus  virtutum  per 
potentias  diversas  diffusi.  Hinc  gratia  non 
est  caritas,  praesertim  quum  gratia  perfi- 
ciat  anima?  essentiam,  caritas  voluntatem. 
—  Iterum,  illud  in  quo  conveniunt  diver- 
sa  in  specie,  et  illud  in  quo  eadem  di- 
stinguuntur,  nequeunt  per  essentiam  esse 
idem.  Omnes  autem  virtutes  conveniunt 
in  hoc  quod  est  opera  meritoria  reddere; 
distinguuntur  autem  in  hoc  quod  deter- 
minatos  ac  diversos  actus  producunt.  Er- 
go  quod  est  merendi  principium,  scilicet 

D  gratia,  est  realiter  aliud  ab  eo  quod  est 
principium  distinctionis  actuum  et  species 
determinata  virtutis.  Ergo  gratia  a  quali- 
bet  virtute  realiter  differt.  —  Haec  Thomas 
in  Scripto. 

Praeterea  in  prima  secunda?,  quaestione 
centesima  decima  :  Gratia,  inquit,  in  com-  art.  i. 
muni  modo  loquendi  tripliciter  sumitur. 
Primo,  pro  dilectione,  sicut  quis  dicitur 
habere  gratiam  regis,  quoniam  rex  habet 
eum  carum,  seu  diligit  eum.  Secundo,  pro 
dono  gratis  dato,  ut  quum  dicitur  :  Hanc 

21 


322 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXVI  ;    QUjEST.    I 


gratiam  tibi  facio.  Tertio,  pro  recompen- 
satione  beneficii  gratis  dati,  secundum 
quod  dicimur  gratias  agere  benefactori. 
Quorum  trium  secundum  procedit  ex  pri- 
mo,  et  tertium  ex  utroque.  Itaque,  quoad 
duo  ultima  ista,  gratia  aliquid  ponit  in  eo 
qui  gratiam  accipit,utpote  donum  collatum 
et  ejus  recognitionem.  Sed  quantum  ad 
primum,  differentia  est  inter  gratiam  Dei 
et  gratiam  hominis  :  quia  dilectio  Dei  est 
causa  boni  in  creatura  quam  amat;dilectio 
vero  hominis  causatur  a  bonitate  dilecti, 
praesupponitque  eam  in  toto  aut  parte,  nee 
unquam  causat  eam  totaliter.  Hinc  quam- 
libet  Dei  dilectionem  sequitur  aliquod  bo- 
num  In  creatura,  atque  secundum  hu- 
jusmodi  boni  differentiam  consideratur 
differens  dilectio  Dei  ad  creaturas  :  una 
communis,  qua  diligit  omnia  quse  sunt; 
alia  specialis,  qua  diligit   praedestinatos, 

c/.p.3i9B'.  etc,  ut  supra. 
art.  3.  Insuper  quidam  dixerunt  realiter  idem 
esse  gratiam  et  virtulem  :  quod  et  Magi- 
ster  sensisse  videtur.  Verum  si  recte  con- 
sideretur  ratio  virtutis,  patebit  oppositum. 
Virtus  namque  est  dispositio  perfecti ;  per- 
fectum  autem  vocatur,  quod  dispositum 
est  bene  secundum  naturam  :  virtus  ergo 
uniuscujusque  rei  dicitur  in  ordine  ad  ali- 
quam  praeexsistentem  naturam,quando  vi- 
delicet  res  disposita  est  ut  convenit  suae 
naturae.  Porro  virtutes  acquisitae  sunt  dis- 
positiones  quibus  homo  convenienter  dis- 
ponitur  in  ordine  ad  naturam  qua  homo 
est.  Virtutes  vero  infusae  disponunt  homi- 
nem  altiori  modo,  et  ad  finem  sublimio- 
rem;  unde  oportet  quod  etiam  in  ordine 
ad  aliquam  altiorem  naturam,  hoc  est  in 
ordine  ad  participatam  divinam  naturam, 

n Petr.  1,4.  juxta  illud  :  Maxima  et  pretiosa  dona  no- 
bis  donavit,  ut  per  haec  efficiamini  divinte 
consortes  naturae.  Secundum  acceptionem 
quoque  hujus  naturae  dicuntur  homines 
regenerari  in  filios  Dei.  Quemadmodum 
ergo  naturale  lumen  rationis  est  aliquid 
praeter  virtutes  acquisitas,  quae  dicuntur 
in  ordine  ad  lumen  naturale;  sic  lumen 
gratiae,  quod  est  participatio  divinae  natu- 


A  rae,  est  aliquid  praeter  virtutes  infusas,quae 
ab  illo  lumine  derivantur,  atque  ad  ipsum 
ordinantur.  Unde  ad  Ephesios  dixit  Apo- 
stolus  :  Eratis  aliquando  tenebrae,  nunc  EphesM, t. 
autem  lux  in  Domino;  ut  filii  lucis  am- 
bulate.  Quemadmodum  enim  virtutes  ac- 
quisitae  perficiunt  hominem  ad  ambulan- 
dum  congruenter  naturali  lumini  rationis, 
ita  virtutes  infusae  perficiunt  hominem  ad 
ambulandum  congruenter  lumini  gratiae. 
—  Haec  Thomas  in  prima  secunda?. 
Declarat  item  ibidem,  qualiter  gratia  sit 

B  qualitas  :  In  eo,  inquiens,  qui  gratiam  Dei  art.  i. 
habet,  significatur  quidam  effectus  gratui- 
tae  voluntatis  et  dilectionis  Dei  ad  ipsum. 
Ex  gratuita  autem  Dei  voluntate  adjuvatur 
homo  dupliciter.  Uno  modo,  in  quantum 
anima  hominis  movetur  a  Deo  ad  aliquid 
cognoscendum,  volendum,  sive  agendum  ; 
sicque  gratuitus  effectus  non  est  qualitas, 
sed  quidam  animae  motus  a  Deo  :  actus 
namque  moventis  in  moto  est  motus,  ut 
dicitur  tertio  Physicorum.  Alio  modo,  ali- 
quod  habituale  donum  a  Deo  suscipiendo : 

C  non  enim  conveniens  est  ut  Deus  minus 
provideat  eis  quos  diligit  amore  amieitiae 
ad  bonum  supernaturale,  quam  creaturis 
quas  diligit  ad  bonum  naturale  habendum. 
Creaturis  autem  naturalibus  sic  providet, 
ut  non  solum  moveat  eas  ad  actus  natu- 
rales,  sed  etiam  largiatur  eis  formas  atque 
virtutes  quae  sunt  principia  talium  actu- 
um,  quatenus  ex  se  ipsis  inclinentur  et 
tendant  ad  hujusmodi  motus.  Sicque  mo- 
tus  quibus  a  Deo  moventur,  sunt  creaturis 
connaturales  ac  faciles,  juxta  illud  Sapi- 

D  entiae  :  Disponit  omnia  suaviter.  Multo  ma-  Sap.™,i. 
gis  igitur  his  quos  movet  ad  obtinendum 
bonum  supernaturale  aeternum,  infundit 
aliquas  formas  seu  qualitates  supernatu- 
rales,  secundum  quas  suaviter  et  prompte 
moveantur  ab  ipso  ad  beatificum  finem. 
Hinc  gratia  ista  est  qualitas.  Haec  ibi. 

Concordat  Petrus  per  omnia,  addens  : 
Esse  creaturae  est  duplex,  videlicet  :  pri- 
mum,naturale  substantiale  specificum,quo 
exit  a  Deo ;  esse  quoque  morale,  quo  redit 
ad  ipsum.  Quumque  omne  esse  fluat  a  for- 


QUID   SIT   GRATIA,    AN   SIT   QUID    CREATUM   IN   ANIMA,   ETC. 


323 


ma,  primum  est  a  forma  substantiali,  se-  A  gratia  gratum  faciente  nullum  donum  est 


dignius  :  aut  ergo  utrumque  est  idem,  aut 
utrumque  illud  dictum  est  falsum.  —  Huic 
opinioni  magis  se  consentire  fatetur  Ri- 
chardus,  exponit  tamen  qualiter  utraque 
queat  defendi.  Verum  motiva  opinionis 
quam  sequitur,  non  videntur  robusta.  Et- 
enim  simili  ratione  argueretur,  quod  fides 
et  caritas  essent  idem,  quum  et  sine  fide  mtr.-a.e. 
impossibiJe  sit  Deo  placere.  Eadem  quo- 
que   difficultas   est  de   hoc,  an   beatitu- 


cundum  a  forma  accidentali,  qualis   est 

gratia,  idcirco  est  accidens.  Item,  gratia 

reformat  animam,  ergo  ponit  in  ea  ali- 

quam  formam.  Rursus,  omnis  actio  egre- 

ditur  a  quadam  forma  agentis,  ergo  actus 

meritorius  exit  a  forma  merentis;  aut  er- 

go  a  forma  naturali,  sicque  natura  potest 

de  se  in  meritorium  actum,  quod  est  hae- 

resis  Pelagiana ;  aut  a  superaddita  forma  : 

sed  non  a  forma  increata,  quoniam  Deus 

nulli  unitur  ut  forma  :  ergo  a  forma  crea-      do  consistat  in  actu  sapientiae,  an  potius 

ta,  et  ipsa  est  gratia,  et  sic  ipsa  est  forma  R  caritatis. 

creata.  Haec  Petrus.  Amplius,  Ronaventura  refert  hic  tres  opi- 

Porro  Richardus  in  his  a  Thoma  parum-      niones,  utpote,  duas  jam  recitatas,  et  ter- 

tiam  qua3  nunc  ex  Thoma  breviter  est  nar- 
rata,  cui  consentit.  Opinionem  vero  quam 
sequitur  Thomas,  dicit  affirmare  quod  in 
eodem  sunt  plures  gratiae  gratum  faci- 
entes,  quod  improbat  satis.  Verumtamen 
hoc  illa  positio  non  videtur  sentire,  nec 
Thomas  hoc  sensit ;  imo  gratiam  gratum 
facientem  dicit  in  essentia  unam  ac  sim- 
plicem,  et  in  influentia  ac  virtute  multi- 


per  recedit,  narrans  in  primis  positionem 
cum  suis  motivis,  sicut  nunc  recitata  est, 
quam  sanctus  sequitur  Doctor.  Deinde  ali- 
orum  refert  opinionem,  dicendo  :  Aliis  vi- 
detur,  quod  caritas  et  gratia  non  differunt 
secundum  aliquid  absolutum,  sed  ratione 
tantum,  et  relatione  :  ita  quod  caritas  in 
comparatione  ad  animam,  in  quantum  eam 
in  supernaturali  esse  Deo  accepto  consti- 


tuit  et  gratis  confertur,  est  gratia  gratum  C  plicem. 


faciens;  in  comparatione  vero  ad  propri- 
um  suum  actum,  quo  tam  care  diligit 
Deum  ut  eum  propter  suam  propriam 
bonitatem  omni  praeferat  creaturse,  dici- 
tur  caritas  et  habet  rationem  virtutis.Nem- 
pe,  ut  dicunt,  si  caritas  et  gratia  absolute 
atque  realiter  differunt,  polest  omnipotens 
Deus  unum  separare  ab  alio,  vel  intelle- 
ctus  simplici  apprehensione  apprehende- 
re  unum  sine  alio.  Quo  concesso,  sequitur 
creaturam  posse  esse  Deo  acceptam  aut 


De  positiva  vero  essentia  gratise  prote- 
statur  :  Divina  gratia  aliquid  ponit  circa 
gratificatum,  quia  voluntas  Dei  in  acce- 
ptando  non  afficitur,  divina  veritas  appro- 
bando  non  fallitur,  et  neutra  earum  in 
gratificando  mutatur.  Quoniam  ergo  divi- 
na  voluntas  acceptando  non  afficitur,  nec 
quemquam  acceptat  propter  novum  affe- 
ctum,  necesse  est  quod  acceptet  propter 
aliquem  effectum  :  sicque  aliquis  effectus 
ponitur  circa  eum  qui  acceptatur.  Et  quo- 


sine  gratia,  aut  sine  caritate  :  quia  utrum-  D  niam  divina  veritas   in   approbando  non 


que  istorum  si  insit,  per  se  efficit  suum 
subjectum  Deo  acceptum.  Imo  impossibi- 
le  est,  eum  qui  habet  caritatem,  Deo  ac- 
ceptum  non  esse.  Idem  constat  de  eo  qui 
gratiam  habet  gratum  facientem.  Hinc  quin- 
todecimo  de  Trinitate  loquitur  Augustinus: 
Sola  caritas  est  quae  dividit  inter  filios  re- 
gni  et  Rabylonis,  inter  filios  Dei  et  dia- 
boli.  Constat  autem  quod  et  gratia  agat 
hoc.  Iterum,  Augustino  testante,  nullum 
donum  caritate  preestantius  est;  similiter 


fallitur,  idcirco  non  praefert  unum  alteri, 
nec  approbat  unum  pree  alio,  nisi  quia 
habet  aliquid  in  se  quo  approbatione  est 
dignior.  Neminem  vero  acceptat  nisi  quem 
approbat :  ideo  nemo  est  Deo  acceptus  seu 
gratus,  nisi  in  se  habeat  aliquid  per  quod 
approbatione  sit  dignus.  Quumque  in  ac- 
ceptatione  nulla  sit  mutatio  ex  parte  Dei 
approbantis,  oportet  quod  sit  mutatio  ex 
parte  approbati  :  non  in  hoc  quod  aliquid 
ei  aufertur,  sed  quoniam  aliquod  donum 


324 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXVI  ;    QU^ST.    I 


ei  confertur.  —  Nec  hoc  quod  ei  confer- 
tur,  est  tantum  donum  increatum,  sed 
etiam  aliquid  habitualc  creatum,  quod  ani- 
mam  per  informationem  decoret,  refor- 
met,actuet  et  Deo  assimilel.  Quidam  tamen 
hoc  totum  attribuerunt  gratiae  increatso, 
ut  principio  effectivo,  non  gratiae  creatae, 
ut  formali  principio  :  cujus  contrarium 
sentiunt  piae  mentes,  atque  communiter 
doctores  Parisienses.  —  Postremo,  de  cor- 
ruptione  gratiae  in  eo  qui  peccat  mortali- 
ter,  dicendum  est  sicut  de  corruplione  cari- 
tatis.  Corrumpuntur  namque  per  hoc  quod 
desinunt  conservari  ab  infundente,  qui 
peccantis  demerito  avertentis  se  a  Deo,  abs- 
trahit  suam  conservationem  a  caritate  et 
gratia  quae  est  in  illo.  —  Haec  Bonaventura. 

Verum  in  his  aliter  sentire  videtur  Du- 
randus  :  Operatio,  inquiens,  facit  cognosce- 
re  formam.  Gratiae  autem  et  caritatis  ope- 
ratio  duplex  est :  prima,  reddere  hominem 
Deo  gratum  seu  carum;  secunda,  perfice- 
re  ad  meritorium  actum  :  quemadmodum 
prima  operatio  albedinis  est  formaliter  de- 
albare,  secunda  visum  disgregare.  Porro 
ex  prima  operatione  quae  est  facere  Deo 
acceptum,  nequit  poni  aut  sciri  quod 
gratia  sit  aliqua  forma  creata  in  anima  : 
impossibile  namque  est  quod  effectus  prae- 
cedat  causam  suam,  non  solum  efficien- 
tem,  sed  item  formalem.  Esse  vero  Deo 
acceptum  seu  gratum,  praecedit  saltem  or- 
dine  naturae,  omne  donum  habituale  quod 
est  aut  esse  potest  in  anima.  Principium 
namque  cujuslibet  liberalis  donationis  est 
amor  :  ergo  prius  est  homo  a  Deo  dile- 
ctus,et  per  consequens  acceptus  et  gratus, 
quam  ei  aliquid  a  Deo  donetur.  Idcirco  si 
quid  postea  ei  donetur,  non  est  gratum  fa- 
ciens  Deo,  sed  gratis  datum  ab  eo.  Verum 
ex  secunda  operatione  quse  est  perficere 
ad  meritorium  actum,  oportet  ponere  gra- 
tiam  seu  caritatem  esse  habitum  creatum 
in  anima,  si  contingat  de  condigno  mereri 
vitam  aeternam.  Haec  Durandus. 

Gujus  verba  videntur  satis  obscura.Nem- 
pe  quod  ait,  ex  prima  illa  caritatis  seu  gra- 
tiae  actione  sciri  non  posse  quod  caritas 


A  seu  gratia  sit  forma  creata,  videtur  absur- 
dum.  Dupliciter  namque  Deus  diligit  ho- 
minem.  Primo,  secundum  aeternam  praede- 
stinationcm.et  ista  dileclio  praecedit  omne 
donum  creatum;  attamen  illud  includit  in 
quantum  Deus  cx  sua  gratuita  dilectione 
«■terna  prseordinavit  et  dare  decrevit  pra> 
destinato  gratiam  in  praesenti,  et  gloriam 
in  futuro.  Secundo,  diligit  Deus  hominem 
secundum  praesentem  justitiam,  et  ita  non 
diligit  nisi  eum  qui  caritatem  habet  etgra- 
tiarn.Insuper  quod  dixil  Durandus,Si  quid 

B  postea  a  Deo  homini  detur,  non  est  gra- 
tum  faciens  Deo  :  primo  videtur  contra 
communem  Sanctorum  doctrinam  et  theo- 
logicam  traditionem,  quia  secundum  Au- 
gustinum,  Gregorium  et  alios  Sanctos,  sola 
caritas  infusa  hominem  efficit  Deo  gra- 
tum.Gratia  quoque  creata  dividitur  in  gra- 
tiam  gratum  facientem,  et  gratiam  gratis 
datam.  Vocaturque  gratia  gratum  faciens, 
quia  subjectum  suum  efficit  Deo  gratum 
et  placitum,  etiam  antequam  operetur. 
Amplius  scribit  Durandus  :  Quidam  di- 

C  cunt,  quod  gratia  et  virtus  per  essentiam 
seu  realiter  differunt,  quia  principium  es- 
sendi  differt  a  principio  operandi.  Sed  ista 
opinio  deficit,  quia  destructo  principio  es- 
sendi,destruitur  principium  operandi.  Gra- 
tia  autem  destructa,  non  destruitur  princi- 
pium  operandi  :nam  gratia  sublata,  manent 
fides  et  spes.  De  principio  etiam  esse  ac- 
cidentalis  non  est  verum,  quod  sit  aliud 
a  principio  operandi  :  quoniam  calor  dat 
esse  accidentale  igni,  et  cum  hoc  est  im- 
mediate  principium  calefaciendi.gratia  au- 

D  tem  est  principium  esse  accidentalis.  — 
Haec  Durandus,  qui  probat  hoc  ipsum  per 
alia  superius  tacta. 

Ad  cujus  objecta  posset  faciliter  respon- 
deri,  quod  aliud  sit  de  esse  accidentali 
naturali  et  supernaturali.  Unde,  quemad- 
modum  oportet  rem  primo  constitui  in 
esse  naturali,  antequam  sit  ad  operationes 
naturales  idonea;  ita  oportet  eam  primo 
constitui  in  esse  quodam  supernaturali, 
priusquam  efficax  sit  supernaturaliter  et 
meritorie  operari. 


QUID    SIT   GRATIA,   AN    SIT   QUID    CREATUM   IN   ANIMA,   ETC. 


325 


q.  io.  Praeterea  Henricus  quarto  Quodlibeto,  cir- 
ca  haec  recitat  quatuor  opiniones,  quarum 
duas  propter  apertam  earum  absurditatem 
non  refero.  Tertia  est,  quod  gratia  et  ca- 
ritas  virtutesque  ceterae  ab  invicem  rea- 
liter  sunt  distinctae,sic  quod  gratia  et  cari- 
tas  sunt  semper  conjunctae  ;  nihilo  minus 
Deo  agente  possent  ab  invicem  separari, 
ita  quod  homo  posset  esse  in  caritate  si- 
ne  gratia  et  econtra,  et  in  utroque  statu 
divisim  inventus  glorificaretur.  Quarta  est, 
quod  caritas  et  gratia  realiter  distinguun- 
tur,  et  necessariam  habent  connexionem. 
Verum  utrique  huic  opinioni  videtur  con- 
trariari  id  Augustini  :  Radix  omnium  bo- 
norum  est  caritas.  Porro  contra  primam 
icor.xm.i.  earum  est  illud  Apostoli  :  Si  Iinguis  an- 
gelorum  loquar  et  hominum,caritatem  au- 
tem  non  habeam,  etc.  Unde  et  Augustinus 
asserit  :  Adde  caritatem,  et  prosunt  om- 
nia;  detrahe  caritatem,  nil  proderunt  alia. 
Gratia  vero  qualitercumque  in  nobis  est, 
non  potest  nisi  prodesse,  etiam  si  sola 
insit  :  impossibile  est  ergo  gratiam  po- 
nere  aliud  quam  caritatem.  A  ceteris  ta- 
men  virtutibus  gratia  differt  realiter.  Ga- 
ritas  quippe  est  vita  spiritualis,  secundum 
quod  est  gratia  et  in  essentia  animae;  est- 
que  forma  virtutum,  in  quantum  caritas 
et  in  voluntate  exsistens.  Atque  ut  est  per- 
fectio  essentiae  animae,  dat  quasi  actum 
primum;  ut  autem  est  perfectio  potentia? 
volitivae,  dat  quasi  actum  secundum,  qui 
est  operari  propriam  operationem.  Nempe 
quum  omnia  propria  operatione  determi- 
nentur,  secundum  Philosophum  primo  Po- 
liticsB  et  quarto  Meteororum.ita  quod  quae- 
libet  res  naturalis  in  esse  naturse  ab  eodem 
habet  duo,  videlicet,  actum  primum,  qui 
est  esse  secundum  rationem  illius  formae, 
et  actum  secundum,  qui  est  operari  ali- 
quam  sibi  debitam  operationem,  quemad- 
modum  grave  ab  eodem  habet  esse  in  spe- 
cie  gravis  et  moveri  deorsum,  et  non  ab 
alio  et  alio ;  sic  ab  eadem  gratia  habet 
homo  esse  supernaturale,  deiforme,  gra- 
tuitum,  quo  divinae  natura?  supernatura- 
liter  est   conformis,  et  meritorie   opera- 


A  ri.  Itaque  gratia  gratum  faciens,  de  qua 
loquor,  est  donum  Dei  ordinatum  ad  gra- 
tificandum  ei  intellectualem  naturam,  ut 
sit  digna  per  illam  vita  aeterna;  caritas 
vero  viae  est  principium  actionum  quibus 
natura  Deo  accepta  seu  grata  meretur  vi- 
tam  aeternam.  —  Haec  Henricus.  Cujus 
opinioni  objici  posset,  quod  eadem  forma 
accidentalis  numero  una,  nequit  vere  re- 
aliter  in  pluribus  esse  subjectis  :  ergo  nec 
gratia  potest  esse  in  essentia  animae  et  vo- 
luntate.  Verumtamen  haec  objectio  contra 

B  Henricum  non  militat,  nisi  ulterius  exten- 
datur.  Imaginatur  enim  animam  non  dif- 
ferre  realiter  a  suis  potentiis.  Cujus  oppo-  dist.  m,  q. 
situm  super  primum  est  ostensum. 

Postremo,quod  de  hac  quaestione  scribit 
Scotus,  in  praeallegato  continetur  Quodli- 
beto  Henrici,et  sequitur  opinionem  Henri- 
ci,  non  ponendd  inter  gratiam  et  caritatem 
distinctionem  realem.  Quaecumque  (dieens) 
excellentiae  attribuuntur  caritati,  attribu- 
untur  et  gratiae,  et  econtra  :  utraque  nam- 
que  aequaliter  dividit  inter  filios  regni  et 

C  perditionis;  utraque  est  forma  virtutum, 
etc. ;  et  si  dicerentur  distinctae,  superflue- 
ret  una,  quia  sufficeret  alia.  Dicitur  igitur 
caritas,  quia  per  eam  Deum  habemus  ca- 
rum,  ita  quod  respicit  Deum  non  sub  ra- 
tione  diligentis,  sed  diligibilis;  gratia  vero 
vocatur,  qua  Deus  aliquem  habet  gratum, 
ita  quod  ipsa  respicit  Deum  ut  diligentem 
et  acceptantem,  non  ut  dilectum.  Et  acce- 
ptatio  illa  intelligitur  per  comparationem 
ad  vitam  aeternam,  quae  comparatio  est  in 
correspondentia  meriti  ad  praemium.  Haec 

D  Scotus. 

Bonaventura  vero  in  Breviloquio  suo  su- 
per  his  multa  conscribit  perpulchre,  et 
tamen  pene  omnia  quae  affirmat  de  gra- 
tia,  conveniunt  caritati,  nisi  quod  postea 
scribit  de  ramificatione  gratiae  et  habitus 
virtutum  atque  donorum,  et  probat  gra- 
tiam  esse  distinctam  :  Quemadmodum,  in- 
quiens,  primum  principium  productivum 
sua  summa  perfectione  in  dando  vitam 
naturae,  non  tantum  dat  vivere  quantum 
ad  actum  primum,  verum  etiam  quantum 


326 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXVI  J    QU^ST.    II 


ad  actum  secundum,  qui  est  operari;  sic 
necesse  est  quod  idem  principium  repa- 
rativum  vitam  donet  spiritui  in  esse  gra- 
tuito,tam  quantum  ad  esse  quam  quantum 
ad  operari.  Quumque  unius  viventis  se- 
cundum  unam  vitam  primam,  multa?  sint 
operationes  vitales  ad  manifestationem  vi- 
tae  illius  perfectam,  quum  et  actus  diver- 
sificentur  per  objecta,  diversitas  quoque 
actuum  diversitatem  requirat  habituum  : 
hinc  quamvis  sit  una  gratia  vivificans,  ra- 
mificari  tamen  habet  in  varios  habitus 
propter  operationes  diversas.  Et  quoniam 
queedam  sunt  opera  moralia  primaria,  ut 
credere;  quaedam  media,  ut  intelligere  cre- 
dita;  qua?dam  postrema,  ut  videre  inlel- 
lecta;  et  in  primis  anima  rectificatur,  in 
secundis  expeditur,  atque  in  tertiis  perfi- 
citur  :  ideo  gratia  gratum  facicns  rami- 
ficatur  in  habitus  virtutum,  quorum  est 
animam  rectificare;  in  habitus  donorum, 
quorum  est  animam  expedire,  id  est,  prom- 
ptam  ac  facilem  reddere  ad  agendum;  et 
in  habitus  beatitudinum,  quorum  est  per- 
ficere  animam.  —  Ha?c  Bonaventura  pro- 
sequitur  ibi  diffuse,  cujus  modum  et  po- 
sitionem  in  his  sequi  videtur  Thomas  de 
Argentina. 

Itaque  ex  tot  opinionibus  innotescit,  ve- 
ritatem  hujus  materia?  infra  certitudinem 
esse;  subtilior  tamen  rationabiliorque  vi- 
detur  positio  illa  B.  Thomae.  Ex  cujus 
etiam  verbis  nunc  introductis  patet  solu- 
tio  ad  objecta.  Etenim  actus  qui  tam  gra- 
tiae  quam  caritati  attribuuntur,diversimode 
competunt  eis.  Similiter,  gratificare,  san- 
ctificare,  adoptare,  etc,  aliter  conveniunt 
Deo,  aliter  dono  creato.  Nam  Deo  conve- 
niunt,  ut  causse  prima?  et  principali  ac 
efficienti;  gratia?  vero  et  caritati,  ut  cau- 
sa?  secunda?  instrumentali  atque  formali. 
Amplius,  quod  ex  Thoma  atque  Bonaven- 
tura  dictum  est  de  effluxu  et  ramificatione 
virtutum  ex  gratia,  non  est  intelligendum 
de  reali  seu  effectiva  productione  ipsorum 
habituum  virtuosorum  a  gratia  :  nam  vir- 
tutes  infusa?  ac  dona  sunt  habitus  super- 
naturales  a  Deo   immediate   creati  ;   sed 


A  intelligendum  censetur  de  emanatione, 
quantum  ad  actus,  secundum  naturalem 
quamdam  connexionem,  condependentiam 
et  cooperationem,  secundum  quod  actus 
unius  virtutis  pra?supponit  et  exigit  ac- 
tum  virtutis  alterius,  quemadmodum  ac- 
tus  caritatis  pra?supponit  et  exigit  actum 
fidei  aut  etiam  spei  in  viatoribus,similiter 
actus  spei  actum  fidei  :  sicque  secundum 
Augustinum  in  Enchiridio,  fides  generat 
spem,  et  fides  ac  spes  caritatem. 


B 


QUJ5STIO    II 


OUeeritur  consequenter,  An  gratia  sit 
subjective  in  essentia  animse. 
Videtur  quod  sic,  quoniam  ipsa  est  vila 
hominis,  et  ipsam  naturam  decorans,  ac 
gratam  seu  acceptam  Creatori  constituens, 
et  dicitur  semper  esse  in  actu.  —  Iterum, 
gratia  dicitur  esse  una,  virtutes  vero  sunt 
plures  :  gratia  ergo  respicit  essentiam  ani- 

C  ma?,  quae  est  una;  virtus  vero  potentias, 
quae  sunt  plures.  —  Rursus,  necesse  est 
ipsam  essentiam  intellectualis  creaturae 
Deo  placitam  et  acceptam  consistere,  an- 
tequam  operatio  ejus  complaceat  Deo.  Pro- 
pter  quod  in  Genesi  legitur,  Dominum  re-  Gen.iv,  i. 
spexisse  ad  Abel  et  ad  munera  ejus.  Sed 
istud  per  gratiam  agitur. 

In  oppositum  est,quod  Augustino  testan- 
te,  gratia  se  habet  ad  liberum  arbitrium 
ut  sessor  ad  equum:ergo  immediate  respi- 
cit  liberum  arbitrium  tanquam  subjectum. 

D  — Insuper  Magisler  in  littera  gratiam  tam 
pra?venieutem  quam  subsequentem  defi- 
nit  per  eomparationem  ad  voluntatem  : 
ergo  voluntas  est  ejus  subjectum,  quum 
aecidens  per  proprium  subjectum  habeat 
definiri.  —  Item  gratia  et  peccatum  op- 
ponuntur;  opposita  vero  habent  fieri  cir- 
ca  idem  :  quum  ergo  peccatum  potissime 
sit  in  voluntate,  videtur  quod  et  gratia. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Com- 
munis  tenet  opinio,  gratiam  primo  respi- 


AN   GRATIA    SIT   SUBJECTIVE   IN   ESSENTIA   ANIiVLE 


327 


cere  essentiam  anima?,  virtutes  vero  po-  A 
tentias  ejus,  ut  sic  per  gratiam  et  virtutes 
reformatio  fiat  creata?  imaginis,  qua?  con- 
sistit  in  unitate  essentia?  et  trinitate  po- 
tentiarum.  Verum  ista  positio  dupliciter 
potest  intelligi.  Primo,  quod  Deus  prius 
influat  gratiam  essentia?  anima?,  deinde 
influentia  illa  redundet  in  anima?  vires,  ut 
sic  sit  conformitas  gratia?  ad  animam,  si- 
ve  prout  consideratur  secundum  rationem 
imaginis,  sive  ut  est  perfectio  corporis. 
Anima  namque  ut  est  perfectio  corporis, 
ratione  sua?  substantise  respicit  comple-  B 
xionis  aequalitatem;  sed  ratione  potentia- 
rum  suarum  concernit  organorum  diversi- 
tatem.  Anima  quoque  in  se  habet  vivere 
et  agere  :  vivere  per  se,  agere  per  poten- 
tias.  Sic  et  gratia  per  se  respicit  essentiam 
anima?,  deinde  potentias  per  virtutes,  et 
hoc  non  tantum  per  appropriationem,  sed 
etiam  per  proprietatem. 

Secundo,  intelligi  potest  positio  illa  per 
appropriationem  quamdam,  non  quod  Deus 
influat  gratiam  prius  in  essentiam  anima? 
quam  in  ejus  potentias,  sed  quia  anima  C 
suscipit  gratiam  et  virtutes  mediante  po- 
tentia,  et  tam  gratia  quam  virtus  inest 
anima?  per  potentias.  Aliter  tamen  ei  in- 
est  gratia,  aliter  virtus.  Virtus  namque 
dicit  perfectionem  respectu  operationis, 
gratia  respectu  Dei  acceptantis.  Quumque 
respectu  operum  potentia?  distinguantur, 
hinc  ipsa?  virtutes  concernunt  potentias  ut 
distinctas;  tuncque  in  actu  sunt,  quando 
potentia?  sunt  in  actu.  Potentia?  vero  prout 
comparantur  ad  Deum  acceptantem,  uni- 
ca  acceptatione  acceptantur  cum  essentia  D 
anima?.  Hinc  gratia  una  est  sicut  essentia 
anima?,  et  est  semper  in  actu  continuo;  et 
primo  dicitur  respicere  essentiam  anima?, 
non  quia  sit  in  illa  absque  inha?sione  po- 
tentiae,  aut  per  prius  quam  in  potentia, 
sed  quia  habet  esse  in  potentiis,  ut  con- 
tinuantur  ad  unam  essentiam  anima?.  Vir- 
tus  vero  dicitur  esse  in  potentiis,  quoniam 
est  in  eis  secundum  quod  referuntur  ad 
operationes  diversas.  —  Et  hic  modus  in- 
telligendi  plus   consonat  Augustino,    qui 


asserit  gratiam  se  habere  ad  liberum  ar- 
bitrium  sicut  sessorem  ad  equum  ;  grati- 
am  quoque  operantem  et  cooperantem  de- 
scribit  per  comparationem  ad  voluntatem. 
Magis  etiam  consonat  rationi.  Si  etenim 
intelligamus  gratiam  tanquam  habitum 
quemdam  ac  influentiam  inexsistentem 
anima?  ad  Deum  conversae,  quum  talis  ha- 
bilitatio  et  influentiae  susceptio  atque  con- 
versio  intelligi  nequeant  nisi  per  poten- 
tiam,  non  videtur  posse  recte  intelligi 
quomodo  gratia  sit  in  anima,  abstracta 
potentia.  Rursus,  si  gratia  dicitur  quia  gra- 
tificat,  et  ex  hoc  opponitur  culpa?,  oppo- 
sita  demum  fiant  circa  idem  :  ergo  sicut 
culpatio,  laus  et  vituperium  insunt  anima? 
primo  secundum  liberum  arbitrium,  sic 
et  gratia?  donum.  Non  enim  qua?cumque 
acceptatio  gratificatio  dicitur,  sed  illa  sola 
qua  Deus  animam  sic  acceptat  ut  a?terna 
remuneratione  eam  reputet  dignam,  talis- 
que  acceptatio  respicit  arbitrii  libertatem. 
Ergo  gratia  primo  inest  anima?  secundum 
arbitrii  libertatem.Cujus  signum  est,  quod 
gratia  ad  illas  tantum  potentias  se  exten- 
dit  ad  quas  se  extendit  libertas  arbitrii. 

Quumque  objicitur,  quod  gratia  est  con- 
tinue  in  suo  actu,  et  taliter  non  se  habet 
in  libero  arbitrio;  respondendum,quod  du- 
plex  est  actus  forma?  :  unus,  quem  habet 
per  modum  informantis;alius  per  modum 
efficientis,  sicut  albedo  subjectum  suum 
per  informationem  dealbat,  et  visum  qua- 
si  efficienter  disgregat.  Quantum  ad  pri- 
mum,  est  omnis  forma  in  actu  continuo, 
quoniam  actus  ille  est  ut  habitus;  non  au- 
tem  quoad  actum  secundum.  Ita  et  gratia 
est  in  actu  continuo  quoad  actum  infor- 
mafionis  quo  gratificat,  non  quoad  actum 
quo  promeretur.  —  Ha?c  Bonaventura. 

Porro  in  his  Thomas  aliter  sentiens  : 
Communiter  (inquit)  ab  omnibus  dicitur, 
quod  gratia  respicit  essentiam  anima?,  vir- 
tus  vero  potentiam;  sed  hoc  a  diversis  di- 
versimode  intelligitur.  Quidam  intelligunt 
hoc  dictum  appropriate,  non  proprie.  Quum 
enim  virtus  dicatur  secundum  quod  est 
operationis  principium,  et  operatio  sequa- 


328 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVI  ;    QUjEST.    II 


tur  potentiam,  convenienter  ad  potentiam 
virtus  refertur.  Gratiae  autem  effectus  est 
facere  Deo  acceptum  :  quod  per  prius 
respicit  animam,  quam  ejus  operationem 
Cen.iv,4.  sive  potentiam,  juxta  illud  :  Respexit  Do- 
minus  ad  Abel  et  ad  munera  ejus.  —  Alii 
intelligunt  hoc  tanquam  proprie  dictum, 
dicentes  quod  primum  et  proprium  sub- 
jectum  gratiae  sit  essentia  animae  :  quod 
rationabilius  est,  et  dictis  divini  Dionysii 
consonat.  Quum  enim  nullius  operatio  su- 
pra  facultatem  naturae  operantis  extenda- 
tur,  oportet  quod  si  operatio  alicujus  ex- 
tendatur  supra  id  quod  naturaliter  habet, 
etiam  natura  supra  se  ipsam  quodammodo 
elevetur.  Quumque  actus  meritorii  facul- 
tatem  humanae  excedant  naturae,  non  que- 
unt  ab  homine  procedere,  nisi  natura  ejus 
supra  se  per  gratiam  elevetur.  Hinc  se- 
cundo  Ecclesiasticae  hierarchiae  capitulo 
S.  Dionysius  protestatur,  quod  sicut  in 
naturalibus  id  quod  non  habet  naturam 
specificam  acquisitam  per  generationem, 
non  valet  habere  operationes  speciei  de- 
bitas,  ita  qui  non  est  divinum  esse  per 
spiritualem  regenerationem  adeptus,  non 
potest  operationes  participare  divinas.  Hinc 
primum  donum  quod  homini  gratis  infun- 
ditur,  oportet  istum  habere  effectum,  ut 
essentiam  animae  elevet  atque  constituat 
in  quodam  esse  divino,  quatenus  ad  ope- 
rationes  divinas  exsistat  idonea.  Quumque 
unumquodque  dicatur  id  esse  simpliciter 
quod  est  per  prius,  sicut  substantia  sim- 
pliciter  dicitur  ens  :  hinc  donum  quod 
essentiam  animae  ita  nobilitat,  principa- 
liter  gratia  appellatur,  et  etiam  quia  non 
determinatur  per  specialem  aliquem  ac- 
tum  ex  quo  speciale  nomen  sortiatur.  Hinc 
proprie  et  per  se  gratia  respicit  essenti- 
am  animae  ut  subjectum.  Verumtamen  quo- 
niam  inter  potentias  animae  voluntas  seu 
liberum  arbitrium  maxime  est  commu- 
nis,  quoniam  ejus  imperio  actus  aliarum 
subjacent  potentiarum,  nec  gratia  deter- 
minatum  respicit  actum  :  hinc  gratia  im- 
mediatius  respicit  voluntatem  liberumve 
arbitrium,  quam  alias  vires.  Gulpa  vero 


A  opponitur  virtuti  magis  quam  gratiee.  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

At  vero  in  prima  secundae,  quaestione 
centesima  decima  :  Quemadmodum,  in-  *ri.  i. 
quit,  gratia  est  a  virtute  distincta  et  prior 
ea,sic  habet  subjectum  prius  subjecto  vir- 
tutum,  ita  quod  est  in  essentia  animae.  Sic- 
ut  enim  per  potentiam  intellectivam  ho- 
mo  participat  cognitionem  divinam  per 
fidem,  atque  per  voluntatem  participat 
divinum  amorem  per  earitatis  virtutem ; 
sic  per  naturam  animac  participat  quam- 

B  dam  supernaturalem  divinae  naturae  simi- 
litudinem  per  gratiae  donum.  Haec  ibi. 

In  Summa  etiam  contra  gentiles,  libro 
terlio,  per  diversa  capitula  multa  conscri- 
bit  de  gratia,  quae  in  praeinductis  senten- 
tialiter  continentur. 

Insuper  Petrus  his  concordat  :  Quem- 
admodum,  dicens,  corpus  est  unum  in 
multis  membris,  sic  anima  una  est  in  mul- 
tis  potentiis.  Accidentium  vero  corpora- 
lium,  quae  insunt  corpori  secundum  se,  ut 
albedo,  possunt  denominare    totum   cor- 

C  pus  et  singula  membra.  Quaedam  vero  in- 
sunt  corpori  mediante  aliquo  membro.  ut 
crispitudo  vel  simitas.  Et  haec  quamvis 
denominent  corpus  cui  insunt,  per  synec- 
dochen,  et  membrum  mediante  quo  in- 
sunt,per  proprietatem,non  tamen  denomi- 
nant  alia  membra  :  non  enim  pes  dicitur 
simus  aut  crispus.  Similiter  ex  parte  ani- 
mae  duo  sunt  accidentium  genera.  Quae- 
dam  respiciunt  essentiam  animae,  haecque 
denominant  eam  ac  universas  ejus  poten- 
tias,  ut  gratia;  qusedam  vero  insunt  me- 

D  diantibus  potentiis,  ut  virtutes,  et  haec 
denominant  essentiam  animae  atque  po- 
tentiam  cui  insunt,  non  alias  vires.  Hinc 
anima  dicitur  amans,  itemque  voluntas, 
sed  intellectus  non  dicitur  amans.  Gratia 
igitur  inest  animae  per  essentiam,  virtus 
vero  per  potentiam.  Aliqui  tamen  dicunt, 
quod  utrumque  inest  per  potentiam,  sed 
gratia  respicit  subjectum  potentiae,  quod 
est  unum,  puta  essentia  animae ;  virtus 
vero  actum,  qui  est  multiplex  secundum 
vires  diversas.  Haec  Petrus. 


AN   GRATIA    SIT   SUBJECTIVE   IN    ESSENTIA   ANIMJ3 


329 


Richardus  vero  sequitur  opinionem  di- 
centium  quod  sicut  voluntas  non  dicit 
potentiam  ab  anima  distinctam  realiter, 
ita  nec  caritas  reale  quid  gratiae  superad- 
dat.  Nihilo  minus  gratia,  secundum  quod 
ponit  animam  in  quodam  esse  supernatu- 
rali  Deo  accepto,  proprie  et  prius  ordine 
natura?  respicit  essentiam  anima?,  et  in  ea 
consistit.  Haec  Richardus.  —  Idem  sentit 
Henricus. 

Summ.  th.      Porro  Albertus  :  Gratia,  asserit,  univer- 

_» part.  q.  sa]jg  egt  habitus  informans  subjectum,  id 
est  essentiam  anima?  et  potentias  ejus  ac 
opera.  Quae  verba  si  intelligantur,  quod 
gratia  realiter  informat  essentiam  anima?, 
et  influentialiter,  secundario,  per  virtua- 
lem  impressionem,  potentias  operationes- 
que  animae,  vera  censentur,  et  consonant 
dictis  Thomae. 

Durandus  demum  hic  multa  expressit  : 
Istud,  inquiens,  puta  positio  illa  qtiod  gra- 
tia  primo  et  proprie  inest  essentia?  anima?, 
non  valet  :  quoniam  impossibile  est  quod 
habitus  perficiens  essentiam  anima?,  majo- 
rem  colligantiam  habeat  cum  habitu  perfi- 
ciente  voluntatem,  quam  cum  habitu  perfi- 
ciente  intellectum.  —  Sed  hujus  contraritim 

p.  328  d.  jam  ex  verbis  Thomae  innotuit,  perhiben- 
tis  quoniam  inter  potentias  anima?  volun- 
tas  maxime  est  communis. 

Deinde  addit  Durandus  :  Essentia  anima? 
non  fit  nec  est  prius  grata  gratificatione 
supernaturali,  quam  potentia?.  Quumque  id 

Cen.  iv,  4.  probatur,  quia  respexit  Dominus  ad  Abel 
et  ad  munera  ejus  :  dico  quod  non  est 
intelligendum,  quod  Dominus  acceptando 
prius  respexerit  ad  essentiam  anima?  Abel, 
deinde  ad  opera  ejus,  sed  quod  prius  ac- 
ceptavit  devotionem  offerentis,  quae  est 
actus  interior  voluntatis,  deinde  munera 
oblata.  —  Hoc  dictum  Durandi  non  solum 
videtur  contra  doctores  scholasticos,  Ale- 
xandrum,  Thomam,  Albertum,  Bonaven- 
turam,  etc.,  sed  etiam  contra  sanctos  Pa- 
tres,  Augustinum,  Gregorium,  Bedam,  et 
alios.  Augustinus  enim  et  Beda  super  Ge- 
nesim,  Gregorius  quoque  super  Job,  verba 
illa  Geneseos  ita  interprelantur  ut  dictum 


A  est  supra.  Et  sicut  ex  pra?allegatis  B.  Dio-  p-sssb. 
nysii  verbis  patescit  :  quemadmodum  ad 
exercendum  naturales  operationes,  primo 
oportet  sortiri  naturam  specificam  sub- 
stantialemque  formam,  ita  ad  exercendum 
meritorios  actus,  oportet  in  primis  sortiri 
divinitus  per  infusionem  seu  regeneratio- 
nem,  quamdam  formam  supernaturalem, 
constituentem  intellectualem  creaturam  in 
esse  supernaturali  deiformi  ad  promeren- 
dum  idoneo,  utpote  gratiam  gratum  faci- 
entem.  Et  sicut  non   potest  aliqua  actio 

B  voluntatis  interior  sive  exterior  Deo  esse 
accepta  ac  meritoria,  nisi  ipsa  voluntas 
per  virtutem  caritatis  sit  informata,  orna- 
ta,  Deoque  grata;  ita  nec  ulla  offerentis 
oblatio  potest  Altissimo  esse  accepta,  nisi 
anima  ejus  in  sua  essentia  sit  Omnipotenti 
per  gratiam  conformata  ac  placita.  Deni- 
que,  animae  infantulorum  in  sacro  Bapti- 
smate  fiunt  Creatori  accepta?  supernatu- 
rali  gratificatione,  recipiendo  gratiam  ex 
infusione  antequam  ullum  devotionis  ha- 
beant  actum. 

C  Pra?terea  scribit  Durandus  :  Dicunt  qui- 
dam,  quod  gratia  disponit  essentiam  ani- 
ma?  in  comparatione  ad  Deum,  quia  per 
eam  efficimur  divina?  consortes  natura?. 
Sed  istud  non  valet,  quoniam  esse  con- 
sortem  divina?  natura?,  aut  intelligitur  per 
assimilationem  in  esse,aut  in  operari.  Non 
in  esse,  quia  hanc  habet  essentia  anima? 
majorem  per  naturalia,  quum  ad  imagi- 
nem  Dei  sit  facta,  quam  per  quodcumque 
aliud  possit  habere,  pra?cipue  quoniam 
aliud   illud  accidens  esset,  quod  semper 

D  plus  distat  a  perfectione  divina  quam  qua?- 
cumque  substantia.  Intelligendum  est  er- 
go  quoad  operationem,  operatio  vero  non 
respicit  essentiam  nisi  mediante  potentia. 
Haec  verba  istius  videntur  nimis  absur- 
da  ac  rudia.  Rationalis  namque  seu  intel- 
lectualis  creatura  multo  eminentius  atque 
salubrius  assimilatur  superbeatissima?  Tri- 
nitati  per  dona  gratuita  gratificantia  quam 
per  naturalia  dona  :  imo  per  gratuita  re- 
formatur  ac  decoratur  naturalis  imago  et 
similitudo  Dei  in   anima.  Per  dona  vero 


330 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVI  ;    QU.EST.    III 


gloriae  adhuc  multo  clarius   conformatur  A 
anima  Deo.  Ad  quod  insinuandum,  san- 

i7oann.ni,  ctus  ait  Joannes  :  Carissimi,  nunc  filii  Dei 
sumus;  et  nondum  apparuit  quid  erimus. 
Scimus  enim  quoniam  quum  apparuerit,  si- 
miles  ei  erimus,  quia  videbimus  eum  sicuti 
est.  Quibus  verbis  innuitur,  quod  beatifica 
visio  donaque  glorise  tam  excellenter  assi- 
milant  animam  Deo,  ut  respective  loquen- 
do,viator  non  sit  similis  Domino,  quamvis 
ei  per  naturalia  atque  gratuita  assimiletur. 
—  Quumque  objicitur,  quod  dona  ista  gra- 
tiae  et  gloriae  sunt  accidentia,  puerile  est  B 

p.  32ca.  argumentum,  et  paulo  ante  solutum,  ubi 
quaesitum  est,  utrum  gratia  sit  substantia 
vel  accidens.  Imperitissimum  quoque  est 
dicere  absolute,  quod  dona  gratiae  et  glo- 
riae  plus  distant  a  Deo  quam  quaecumque 
substantia:  imo  quaedam  illorum  donorum 
sunt  nobilissimas  et  immediatae  vel  potius 
immediatissimae  ac  sacratissimae  conjun- 
ctiones  cum  Deo,  videlicet  dotes  gloriae, 
suoque  modo  actiones  meritoriae  ex  cari- 
tate  directe  elicitae. 

Opinio  demum  Scoti  eadem  est  praein-  C 
ductae  opinioni  Durandi  in  determinatione 
hujus  queesiti. 


r 


QU.ESTIO    III 

[Nsuper  quaeritur,  An  gratia  gratum 
faciens  sit  tantum  una  in  homi- 
ne  uno. 

Videtur  quod  non,  quoniam  gratia  gra- 
tum  faciens  dividitur  in  gratiam  operan-  D 
tem  et  cooperantem,  et  rursus  in  gratiam 
praevenientem  et  subsequentem;  divisio 
autem  numerum  parit,  id  est,  multiludi- 
nis  causa  est.  Apostolus  quoque  ad  Corin- 

icor.xn,*.  thios  :  Divisiones,  inquit,  gratiarum  sunt. 

P.  32i  B'.  —  Secundo,  gratia,  juxta  praehabita,  est 
forma  virtutum.  Forma  autem  secundum 
multitudinem  formatorum  dividitur,quum 
unicuique  insit  sua  propria  forma.  —  Ter- 
tio,  gratia  sacramentalis  a  gratia  gratum 
faciente  primo  infusa  distinguitur;diverso- 


rum  quoque  sacramentorum  diversae  sunt 
gratia?,unaque  habita,altera  aliquando  non 
habetur.  Ergo  diversae  sunt  gratiae,  quum 
et  in  hymno  dicatur  :  Tu  septiformis 
gratia. 

In  oppositum  sunt  jam  inducta.  Quum 
enim  gratia  ponatur  in  essentia  animae, 
una  est  sicut  et  ipsa  essentia. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Qui  dicunt 
gratiam  et  virtutem  realiter  non  differre, 
dicere  habent  quod  gratia  multiplicatur 
sicut  et  virtus.  Nam  quamvis  dicere  va- 
leant  quod  virtus  non  multiplicatur  se- 
cundum  quod  gratia,  sed  ut  habet  ratio- 
nem  virtutis,  nihilo  minus  dicere  habent 
quod  gratia  secundum  id  quod  realiter 
est,  diversificatur.  Porro,  secundum  opi- 
nionem  dicentium  quod  gratia  a  virtute 
realiter  sit  distincta,  est  multiplex  modus 
dicendi. Dicentes  enim  gratiam  non  esse  in 
essentia  animae  ut  in  subjecto,dicere  com- 
pelluntur  quod  plures  sint  gratiae  secun- 
dum  numerum  virtutum  distinctae  :  non 
enim  unum  numero  accidens  potest  simul 
in  diversis  esse  subjectis.  Si  autem  gratia 
ex  eo  quod  est  forma  virtutum,  dicatur 
in  eodem  esse  subjecto  in  quo  est  virtus, 
necesse  est  quod  sit  in  qualibet  potentia 
in  qua  est  virtus,  aut  per  prius  aut  per 
posterius,  secundum  quod  quaedam  virtu- 
tes  per  prius  a  gratia  informantur  quam 
aliae. 

Alii  dicunt,  quod  gratia  subjective  est 
in  essentia  animae,  in  qua  omnes  poten- 
tiae  tanquam  in  centro  colliguntur.  Hinc 
quemadmodum  lineae  vel  radii  in  centro 
uniuntur,  et  secundum  quod  a  centro  plus 
elongantur,  magis  ab  invicem  dividuntur  : 
sic  gratia  secundum  quod  in  animae  con- 
sistit  essentia,  una  est;  multiplicatur  au- 
tem  secundum  quod  in  potentias  diversas 
diffunditur,  in  quibus  virtutis  accipit  ra- 
tionem.  —  Sed  ista  opinio  videtur  suppo- 
nere  quod  virtus  et  gratia  non  differunt 
secundum  speciem  et  rationem,  sed  solum 
secundum  subjecti  diversitatem.  Si  enim 
alterius  rationis  est  virtus  a  gratia,  tunc 


AN   GRATIA   GRATUM   FACIENS    SIT   TANTUM   UNA   IN   HOMINE   UNO 


331 


ex  multiplicatione  virtutum  in  potentiis  A 
non  sequitur  multiplicatio  gratiae,  quia  dif- 
fusiones  gratiae  in  potentiis  nomen  et  ra- 
tionem  amitterent  gratiae  :  sicut  si  lumen 
a  centro  diffundatur  per  radios  varios, 
quamdiu  retinet  luminis  rationem,  dici- 
tur  lumen  multiplicari  ac  dividi ;  si  vero 
secundum  diversas  lineas  diffusionis  lu- 
minis,  ipsae  lineae  rationes  acciperent  di- 
versorum  colorum,  diceretur  quod  lumen 
esset  dumtaxat  unum  secundum  quod  est 
in  centro,  et  colores  in  lineis  diversis  cau- 
sati  sint  multi.  Nisi  forsitan  dicant,  quod  B 
diffusio  gratiae  in  potentias  est  praeter  vir- 
tutum  essentiam,  sicut  diffusio  lucis  super 
colores,  qui  per  eam  efficiuntur  actu  vi- 
sibiles,  est  secundum  quorumdam  opinio- 
nem  praeter  essentiam  coloris,  quatenus 
sicut  lux  super  colores  diffusa  praestat  co- 
loribus  quod  sunt  visibiles  actu,  ita  diffu- 
siones  gratiae  tanquam  quidam  radii  ejus, 
virtutibus  praebeant  efficaciam  promeren- 
di.  Sic  quippe  radius  gratiae  receptus  in 
potentia,  retineret  rationem  lucis,  et  dif- 
ferret  a  gratia  quae  est  in  essentia  animae,  C 
sicut  lumen  differt  a  luce:sicque  gratia  ut 
est  in  essentia  animae,  esset  una;  sed  gra- 
tiae  diffusae  in  potentias,  essent  multae.  Sed 
hoc  stare  non  valet,  quia  ad  actum  me- 
ritorium  non  requiruntur  nisi  duo.  Unum 
est,  ut  agens  actum  dignus  habeatur  vita 
aeterna  :  ad  quod  sufficit  gratia  in  animae 
exsistens  essentia,  ipsam  gratificans.  Aliud 
est,  ut  actus  ipse  in  finem  debitum  sit  re- 
latus,  debitisque  circumstantiis  vestitus  : 
ad  quod  sufficit  virtus.  Hinc  ad  elicien- 
dum  meritorium  actum  non  requiritur  ali-  D 
quid  praoter  gratiam,  quae  est  in  essentia 
animae,  et  virtutem,  quae  est  in  potentia 
ejus,  quasi  aliqua  diffusio  gratiae  ab  es- 
sentia  animae  perveniat  in  potentiam  prae- 
ter  virtutem. 

Hinc  alii  melius  dicunt,  quod  scilicet 
gratia  est  una  tantum,  non  multiplicata, 
virtutes  vero  sunt  multae.  Porro  Aposto- 
icor.xu.i.  lus  dicens,  Divisiones  gratiarum  sunt,  lar- 
ge  accipit  nomen  gratiae  pro  quocumque 
dono  nobis  gratis  collato  a   Deo.  Gratia 


quoque  operans  atque  cooperans,  seu  prae- 
veniens  et  subsequens,  non  differunt  re- 
aliter,  ut  dictum  est  et  dicetur.  —  Sed  nec 
gratia  est  forma  virtutum  per  informatio- 
nem,  sed  efficientiam  :  idcirco  potest  una 
permanens  virtutum  plurium  esse  forma. 
—  Postremo,gratia  in  diversis  sacramentis 
datur  ad  diversos  effectus,secundum  quod 
plures  infirmitates  ex  peccato  sunt  con- 
secutae,  contra  quas  gratiae  sacramentales 
praecipue  ordinantur  :  ideo  sicut  differt 
virtus  a  virtute  per  hoc  quod  ad  actus 
ordinantur  diversos,  sic  una  gratia  sacra- 
mentalis  differt  ab  alia  secundum  quod 
ad  diversos  ordinantur  effectus.  Hinc  sicut 
ex  multiplicatione  virtutum  non  sequitur 
multiplicatio  gratia? ;  ita  ex  multiplicatio- 
ne  sacramentorum  et  sacramentalium  gra- 
tiarum  non  sequitur  multiplicatio  gratiae 
de  qua  loquimur  :  imo  perfectiones  quae  in 
diversis  sacramentis  conferuntur,  emana- 
tiones  sunt  gratiae  de  qua  modo  est  men- 
tio,  sicut  virtutes.  Sed  quia  non  habent 
nomina  propria,  idcirco  communiter  no- 
mine  gratiae  nuncupantur.  —  Haec  Thomas 
in  Scripto. 

In  quibus  videtur  obscurum  quod  ait, 
eos  qui  dicunt  gratiam  non  esse  subjecti- 
ve  in  essentia  animae,  dicere  oportere  quod 
plures  sint  gratiae  secundum  numerum  vir- 
tutum  distinctae  :  quod  non  apparet.  Qui- 
dam  enim  ita  dicentium,  asserunt  gratiam 
non  esse  quamcumque  virtutem,  sed  ca- 
ritatem,  ut  Henricus,  Richardus,  et  Sco- 
tus;  sicque  non  coguntur  gratiam  multi- 
plicare  magis  quam  caritatem.  Hinc  item 
qui  dicunt  gratiam  a  virtute  realiter  non 
differre,  non  compelluntur  gratiam  mul- 
tiplicare  secundum  numerum  virtutum, 
quum  gratiam  dicant  non  viitutem  quam- 
cumque,  sed  caritatem  dumtaxat. 

Consonat  Petrus  :  Duplex  (dicens)  est 
gratia  in  anima.  Quaedam  gratis  data,  quae 
datur  ad  actus  diversos,  ut  patet  prima 
ad  Corinthios  duodecimo  :  ideo  recipit  es-  icor.xu,*. 
sentialem  divisionem.  Quaedam  vero  gra- 
tum  faciens,  quae  datur  ad  unum  actum 
primum,  qui  est  gratificare  :  idcirco  divi- 


332 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.   —  DIST.    XXVI  ;    QU.EST.    IV 


sionem  non  recipit  essentialem.  Quemad-  A 
modum  enim  actus  primus  vitae,  qui  est 
vivere,  est  unus ;  actus  vero  secundus,  qui 
est  operatio,  est  multiplex,  propter  quod 
a  principio  multiplicabili  oritur,  utpote 
a  virtute  :  sic  gratia  gratum  faciens  una 
est,  virtus  autem  multiplicatur.  Et  gratia 
ista  vocatur  forma  virtutum,  non  proprie, 
tanquam  pars  esset  illarum,  ut  aliqui  di- 
cunt;  sed  similitudinarie,  quoniam  efficit 
eas  formosas,  quemadmodum  lux  colores. 
Gratia  quoque  virtutum  et  donorum  du- 
pliciter  dicitur  :  primo  intransitive,  id  est  B 
gratia  qua>  est  virtus,  et  quee  est  donum, 
et  sic  realiter  differunt  sicut  virtus  et  do- 
num;  secundo  transitive,  id  est  gratia  quae 
est  causa  virtutum,  et  quse  est  causa  do- 
norum,  et  sic  idem  sunt,  quoniam  eadem 
gratia  quae  est  causa  virtutum,augmentata 
est  causa  donorum,  in  quantum  virtus  et 
donum  sunt  principia  promerendi.  In  hoc 
quippe  conveniunt,  quamvis  in  actibus 
differant,  Hinc  id  a  quo  habent  rationem 
merendi,  est  unum,  videlicet  gratia.  Rur- 
sus,  gratia  dupliciter  dicitur  :  primo  qua-  G 
litas  ipsa  animam  gratificans,  ac  Deo  assi- 
milans;  secundo  aliquis  ejus  effectus,  puta 
perfectio  ab  ipsa  in  animam  profluens.Pri- 
mo  modo,  gratia  sacramentorum,  quemad- 
modum  et  virtutum,  est  una  ;  secundo 
modo,  diversae  :  sic  etenim  sacramenta- 
lis  gratia  nominatur,  in  quantum  concer- 
nit  et  producit  effectum  contra  aliquam 
peccati  infirmitatem.  Ha?c  Petrus. 


QU^ISTIO    IV 


I) 


NUnc  quaeritur,  An  gratia  sit  mo- 
tor  liberi  arbitrii. 
Videtur  quod  non,  quia  liberum  arbi- 
trium  movetur  ex  se  ipso,  non  ergo  ab 
alio. 

Ad  hoc  respondet  Bonaventura  :  Quem- 
admodum  Sancti  testantur,  liberum  arbi- 
trium  a  gratia  movetur  et  excitatur,  quia 


a  gratia  operante  praevenitur,  atque  a  gra- 
tia  cooperante  ad  opera  meritoria  eleva- 
tur,  ita  quod  respectu  operis  meritorii 
gratia  est  motrix  specialis,  et  voluntas 
pedisequa.  Propter  quod  Augustinus  com- 
parat  gratiam  ad  libernm  arbitrium  sicut 
sessorem  ad  equum.  Et  istud  dupliciter 
potest  intelligi.  Primo,  quod  gratia  dicitur 
movere  liberum  arbitrium,  quia  disposi- 
tio  est  et  disponit  ad  spiritualem  motum, 
quum  ipsa  sit  spirituale  animae  pondus 
quo  anima  habet  sursum  moveri. Quumque 
liberum  arbitrium  natum  sit  movere  se 
ipsum  ad  actus  in  quos  potest  ex  se,  id- 
circo  quando  adjutum  est  et  inforinatum 
per  gratiam,  excellentius  promptiusque 
movet  se  ipsum,  ita  quod,  quum  liberum 
arbitrium  sit  movens  et  motum,  gratia 
disponit  ipsum  ad  actionem  et  motionem 
sub  ratione  moventis.  Atque  pro  tanto  gra- 
tia  dicitur  movere  liberum  arbitrium  seu 
voluntatem,  quoniam  liberum  arbitrium 
gratia  informatum  movet  se  ipsum,  juxta 
quem  modum  amor  dicitur  hominem  ad 
opera  magna  movere.  Secundo,  potest  in- 
telligi  ita,  quod  gratia  est  quwdam  influ- 
entia  procedens  a  luce  prima,  habens  se 
propter  conjunctionem  cum  luce  illa  fon- 
tana,  sicut  lumen  solis  cum  sole;  quum- 
que  jugiter  suo  fonti  jungatur,  non  solum 
attribuitur  ei  operatio  ratione  sui  subje- 
cti,  sed  et  ratione  sui  fontalis  principii. 
Hinc  sicut  lumen  non  solum  operatur  cum 
aere,  sed  item  in  aerem  ratione  continua- 
tionis  sua?  cum  sole;  sic  gratia  non  tan- 
tum  agit  cum  libero  arbitrio,  sed  etiam 
operatur  in  ipsum.  Hinc  non  est  aliud 
dicere  gratiam  movere  liberum  arbitri- 
um,  quam  ipsam  esse  instrumentum  Spi- 
ritus  Sancti  ad  movendum  liberum  arbi- 
trium. 

Denique  uterque  hic  modus  intelligendi 
est  aptus,  nec  unus  sine  altero  sufficit, 
Nam  primus  competit  gratiae  cooperanti 
seu  subsequenti,  secundus  gratise  operanti 
et  praevenienti.  Nam  gratia  operans  Iibe- 
rum  arbitrium  prsevenit,  movet  et  excitat, 
quoniam  Deus  illam  infundendo,  volunla- 


AN   GRATIA    SIT   MOTOR   LIBERI    ARBITRII 


333 


tem  sanat  ac  praeparat.  Gratia  vero  co- 
operans  seu  subsequens  fertur  liberum 
arbitrium  movere,  quia  voluntas  tali  gra- 
tia  informata  movet  se  ipsam,  quum  sit 
potentia  libera,  non  alligata  materiae.  Ni- 
hilo  minus  convenit  ei  moveri  a  Deo  et 
a  gratia,  a  quibus  Iibere,  non  coacte  mo- 
vetur.  Sponte  enim  consentit,  et  ita  se 
movet  ad  opus.  —  Haee  Bonaventura. 
Summ.  ib.  Hinc  Albertus :  Gratia,  inquit,  voluntatem 
iooPart  q  est  ei'igens;  praeparans  ac  adjuvans  eam. 
Oportet  tamen  ut  voluntas  non  statuat  obi- 
cem,  sed  velit  adjuvari  per  gratiam,  sal- 
tem  in  adultis,quia  si  nollet,  non  reciperet 
eam.  Sicque  illud  intelligitur  Augustini  : 
Qui  creavit  te  sine  te,  non  justificabit  te 
Ro>n.ix,i6.  sine  te.  Ideo  ex  verbis  illis  Apostoli,  Non 
volentis  neque  currentis,  sed  miserentis 
est  Dei,  sic  arguit  contra  Julianum  haere- 
ticum,qui  dixit  hoc  ideo  dictum  esse,  quia 
non  solius  est  voluntatis  implere  praece- 
ptum  Dei,  eo  quod  homo  sperare  et  cre- 
dere  nequeat  nisi  velit,  neque  ad  palmarn 
currere  nisi  volendo.  Itaque  arguit  Augu- 
stinus  :  Si  ideo  dictum  est,  Non  est  vo- 
lentis  neque  currentis,  etc,  quoniam  sola 
voluntas  non  implet,  sed  adjuta  per  gra- 
tiam,  ergo  et  econtrario  dici  potest  :  Non 
est  Dei  miserentis,  sed  volentis  currentis- 
que  hominis.  Et  ita  concludit  :  Restat  igi- 
tur  ut  recte  ita  dictum  intelligatur,  ut 
totum  Deo  detur,  qui  hominis  voluntatem 
praevenit  ut  velit,  et  volentem  subsequitur 
ne  frustra  velit.  Haec  Albertus. 

At  vero  Petrus  :  Movere,  ait,  contingit 
dupliciter.  Primo  effective,  sicut  sol  mo- 
vet  vaporem  sursum  elevando.  Secundo 
dispositive,  ut  pondus,  secundum  quod  le- 
vitas  movet  sursum.  Primo  modo  Deus 
movet  liberum  arbitrium,  et  etiam  illud 
se  ipsum,  praesertim  dum  per  gratiam  est 
perfectum  et  adjutum  ad  movendum  se- 
metipsum.  Secundo  modo  gratia  movet 
illud.  Quamvis  ergo  voluntas  movet  se 
ipsam,  imo  et  omnia  quae  sunt  in  anima 
movet  efficienter  et  imperialiter,  nihilo 
minus  ab  aliquo  exsistente  in  anima  po- 
test  dispositive  moveri.  Haec  Petrus. 


A  Porro  Richardus  circa  haec  curiosius  seu 
subtilius  scribens  :  Gratia,  asserit,  movet 
liberum  arbitrium  per  modum  efficientis 
instrumenlalis,  atque  per  modum  formae. 
Primo  modo  movet  Iiberum  arbitrium  in 
instanti  suae  infusionis,quia  in  illo  instanti 
Spiritus  Sanctus  tanquam  principale  agens, 
per  influentiam  suam,  qua?  est  gratia,  tan- 
quam  per  instrumentale  efficiens,  in  libe- 
ro  arbitrio  quamdam  causat  excitationem 
et  inclinationem  ad  bonum  voluntatis  ac- 
tum ;  illaque  excitatio  seu  inclinatio  non 

B  est  actus  volendi,  sed  dispositio  ad  eum- 
dem,  seu  aliqualis  inchoatio  ejus,  quia  in 
eliciendo  actum  volendi,  semper  coopera- 
tur  liberum  arbitrium.  Sed  ad  causandam 
illam  excitationem  vel  inclinationem,  quae 
causatur  in  instanti  infusionis  gratia?.,  li- 
berum  arbitrium  est  passivum  dumtaxat. 
Movet  autem  liberum  arbitrium  per  mo- 
dum  formse,  in  quantum  per  gratiam,  quae 
est  forma,  potest  se  movere  et  elevare  ad 
meritoria  opera  de  condigno  :  quibus  mo- 
tibus  se  sine  gratia  movere  nequit.  Hinc 

G  libro  de  Gratia  et  libero  arbitrio  loquitur 
Augustinus  :  Deus  praeparat  voluntatem,  et 
cooperando  perficit  quod  operando  inci- 
pit,  quoniam  ipse  ut  velimus  operatur  in- 
cipiens,  qui  volentibus  cooperatur  perfi- 
ciens.  Et  quia  per  duo  se  movet  liberum 
arbitrium,  puta  per  se  et  per  gratiam,  ideo 
idem  opus  fit  per  gratiam  et  liberum  ar- 
bitrium.  Hinc  Bernardus  in  libro  de  Libe- 
ro  arbitrio  contestatur  :  Quod  a  sola  gratia 
coeptum  est,  pariter  ab  utroque  perficitur, 
hoc  est  a  gratia  et  libero  arbitrio.  Haec  Ri- 

D  chardus. 

Unde  Albertus  hic  recitat  versus  Prae- 
positivi  : 

Quidquid  habes  meriti  prteventrix  gratia  donat. 
Nil  Deus  in  nobis  prseter  sua  dona  coronat. 

Postremo,  circa  haec  diversi  quaestiones 
movent  diversas,  videlicet  :  utrum  habens 
gratiam  gratum  facientem  certitudinaliter 
scire  valeat  se  esse  in  gratia;  item,  an  et 
qualiter  gratia  possit  intendi  et  remitti; 
rursus,  an  et  qualiter  sit  accidens  corru- 


334 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXVI  ;    QU.EST.    V 


ptibile  et  amissibile.  Ad  quae  omnia  re- 
dist.  xvii,  spondendum  est  prout  super  primum  re- 
q.  s,  o,  9.  Sp0nsum  est  de  cognitione  inexsistentiae 
caritatis,  de  ejus  quoque  intensione  et  re- 
missione,  et  qualiter  corrumpi  valeat  seu 
amitti. 


QU.ESTIO    V 


ULtimo  demum  hic  quaeritur,  An  gra- 
tia  operans  et  cooperans,  seu 
gratia  prseveniens  et  subsequens, 
sint  realiter  eadem  gratia. 

Videtur  quod  non,  quoniam  habitus  di- 
stinguuntur  per  actus.  Quum  ergo  diversi 
sint  actus  gratiae  operantis,  et  cooperantis, 
etc,  ut  patet  in  littera,  sequitur  quod  re- 
aliter  distinguantur.  —  Item,  operans  et 
cooperans  distinguuntur  sicut  perfectum 
et  imperfectum  :  quae  non  sunt  idem,  alio- 
qui  idem  esset  se  ipso  perfectius. 

In  oppositum  est  Magister  in  littera. 

In  hujus  determinatione  qua?siti  concor- 
Summ.  ih.  dant  doctores.  Unde  Albertus  :  Auctori- 
TooPart  q'  tas  Augustini  a  Magistro  inducta  de  gratia 
praeveniente  et  subsequente,  in  libro  Au- 
gustini  contra  Pelagianos  habetur,  qui  gra- 
tiam  Dei  evacuabant,  dicentes  a  libero  ar- 
bitrio  esse  opus  bonum  sicut  a  volente  et 
currente,  atque  a  gratia  Dei  non  nisi  sicut 
ab  adjuvante  et  comitante.  Hinc  Augusti- 
nus  volens  illum  errorem  secundum  ca- 
tholicam  fidem  corrigere.per  illud  Apostoli 
ifom.ix,i6.  ad  Romanos,  Non  volentis  neque  curren- 
tis,  sed  miserentis  est  Dei :  dividit  gratiam 
in  operantem  et  cooperantem,  seu  prae- 
venientem  et  subsequentem,  ut  ostendat 
quod  totum  est  ex  gratia  Dei,  qua?  primo 
prsevenit  voluntatem  ut  velit,  atque  sub- 
sequitur  eam  opus  ministrantem  seu  ex- 
sequentem,ne  frustra  velit :  quoniam  opus 
voluntatis  frustra  agitur,  nisi  gratia  infor- 
metur. 
q.  ioi.  Denique  sicut  Magister  in  littera  fatetur, 
heec  duplex  gratia  realiter  una  est,  distin- 


A  cta  penes  actus  sive  officia.  Etenim  pro- 
prius  gratiae  actus  est  habentem  facere  Deo 
gratum,opusque  ejus  facere  Deo  acceptum: 
qui  actus  unius  est  rationis  in  generali 
in  gratia  operante  et  cooperante.  Gratia 
quoque  vere  et  simpliciter  dicta,  a  duobus 
nomen  sortitur,  videlicet  quoniam  gratis 
confertur,  gratificatque  habentem ;  quo- 
rum  utrumque  per  eamdem  rationem  con- 
venit  gratia?  operanti  et  cooperanti  :  unus 
est  ergo  habitus  utriusque.  Et  quamvis 
actus  diversi  conveniant  eis,  eadem  tamen 

B  vis  est  in  eis,  utpote  virtus  gratificandi  ac 
promerendi.  Unde  secundum  aliquid  sunt 
ejusdem  potentiae,  et  secundum  aliquid 
non.  Nempe  in  vi  gratificandi  et  prome- 
rendi  conveniunt,  differunt  autem  in  hoc 
quod  gratia  operans  facit  hoc  circa  volun- 
tatem,  informando  eamdem,  gratia  vero 
cooperans  facit  hoc  circa  actum  liberi  ar- 
bitrii,  ipsum  actum  eliciendo,  dandoque 
ei  virtutem  merendi.  Ha?c  Albertus.  —  Ex 
quibus  verbis  sequi  videtur,  quod  gratia 
sit  subjective  in  voluntate  secundum  Al- 

C  bertum.  Sed  quid  ad  hoc  respondendum 
sit,  supra  inductum  est. 

Circa  hoc  planius  scribit  Thomas  :  Gra- 
tia  habet  in  nobis  diversos  effectus  ordi- 
natos.  Primum  namque  quod  facit  in  no- 
bis,  est  quoddam  esse  divinum.  Secundus 
ejus  effectus  est  meritorius  actus.  Tertius 
est  praemium  meriti,  seu  vita  aeterna.  In 
actibus  quoque  est  ordo  :  quoniam  pri- 
mum  est  opus  interius  voluntatis;  secun- 
dum  est  opus  exterius  quo  impletur  volun- 
tas.  Et  secundum  haec  quinque  Augustinus 

D  diversimode  videtur  accipere  gratiam  prae- 
venientem  et  subsequentem:quoniam  con- 
siderato  ordine  meriti  ad  praemium  sub- 
sequens,  vocat  gratiam  praevenientem,  quae 
est  principium  promerendi;  gratiam  vero 
subsequentem,  ipsum  habitum  gloria?,  qui 
in  nobis  beatam  efficit  vitam.  Hinc  in  li- 
bro  de  Natura  et  gratia  loquitur  :  Gratia 
praevenit,  ut  pie  vivamus,  atque  subsequi- 
tur,  ut  cum  illo  semper  vivamus;  et  nunc 
praevenit,  ut  filii  Dei  vocemur,  tuncque 
subsequetur,  ut  glorificemur.  Porro  secun- 


AN   GRATIA    OPERANS   ET    COOPERANS    SINT   REALITER   EADEM   GRATIA 


335 


dum  ordinem  actus  interioris  ad  exterio- 
rem,  vocat  gratiam  preevenientem,  quae 
motum  causat  bonae  voluntatis;  gratiam 
vero  subsequentem,  quae  opus  exterius 
complet.  Unde  asserit  Augustinus  :  Gratia 
praevenit  voluntatem,ut  velit  bonum;  sub- 
sequitur,  ut  compleat  et  perficiat  illud. 
Sicque  in  littera  ista  per  totum  videtur 
accipere  gratiam  praevenientem  et  subse- 
quentem.  Sed  secundum  ordinem  ipsius 
esse  ad  actum  seu  operationem,  sic  no- 
minat  gratiam  praevenientem,quae  dat  ani- 
mae  quoddam  esse  salubre,  et  subsequen- 
tem,  quae  opus  meritorium  causat.  Unde 
dicit,  quod  praevenit  ut  sanemur,  subse- 
quitur  ut  sanati  negotiemur. 

Verum  distinctio  gratiae  operantis  et  co- 
operantis  proprie  tantum  accipitur  prout 
pertinet  ad  statum  vitae  praesentis,  sicque 
dupliciter  potest  distingui.Primo,  ut  gratia 
dicatur  operans,  prout  operatur  in  anima 
quoddam  esse  divinum,  quod  gratum  facit 
habentem ;  cooperans  vero  vocetur,  prout 
meritorium  causat  opus,  et  sic  illud  Deo 
efficit  gratum.  Secundo,  ut  gratia  operans 
appelletur,  quae  actum  voluntatis  producit 
interiorem  ;  cooperans,  quae  exteriorem 
perseverantiamve  in  illo.  Et  utroque  modo 
operans  et  cooperans  idem  est  quod  prae- 
veniens  et  subsequens.  Denique  gratia  ope- 
rans,  secundum  unam  acceptionem,  ope- 
ratur  in  anima  formaliter,  non  effective, 
secundum  quod  quaelibet  forma  facit  esse 
aliquod  in  subjecto,  ut  albedo  facit  esse 
album.  Alio  modo  dicitur  operari  effecti- 
ve,  prout  habitus  effective  producit  opus. 
Sicque  gratia  motum  voluntatis  merito- 
rium  operatur  eliciendo,quamvis  mediante 
virtute,  propter  quod  operans  dicitur.  Sed 
primo  modo  hominem  facit  formaliter  Deo 
gratum,  imo  et  sic  sola  gratia  agit  hoc. 
Secundo  autem  modo  motus  voluntatis  non 
est  a  gratia  sine  Hbero  arbitrio  :  attamen 
quia  in  hoc  gratia  habet  se  ut  agens  prin- 
cipale,quia  inclinat  per  modum  naturae  in 
hujusmodi  actum;  ideo  sola  gratia  dicitur 
actum  hunc  operari,  quemadmodum  gra- 
vitas  motum  deorsum.  Nec  ideo  gratia  di- 


A  citur  cooperans,  quasi  minus  principaliter 
agens,  sed  quia  liberum  arbitrium  mini- 
strat  substantiam  actus,  et  gratia  complet 
ac  perficit  illum,  et  quia  cooperatur  natu- 
rae,  sic  tamen  ut  operans  principale.  — 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

Praeterea  in  prima  secundae,  quaestione 
centesima  undecima  :  Gratia,  inquit,  uno  art.  2. 
modo  vocatur  divinum  auxilium  quo  Deus 
nos  movet  ad  bene  volendum  et  agendum; 
alio  modo  dicitur  habituale  donum  nobis 
divinitus  datum.  Et  utroque  modo  dividi- 

B  tur  gratia  per  operantem  et  cooperantem. 
Operatio  quippe  effectus  non  attribuitur 
mobili,  sed  moventi.  Hinc  in  effectu  in 
quo  mens  nostra  est  mota  non  movens, 
solus  autem  Deus  est  movens,  operatio  ad- 
scribitur  Deo  ;  atque  secundum  hoc  gratia 
dicitur  operans.  In  illo  autem  effectu  in 
quo  mens  nostra  movet  et  movetur,  ope- 
ratio  non  solum  adscribitur  Deo,  sed  etiam 
animae;  et  juxta  hoc  dicitur  gratia  coope- 
rans.  Est  etiam  in  nobis  duplex  actus  vo- 
luntatis,  puta  interior  et  exterior.Quantum 

C  ad  interiorem,  voluntas  se  habet  ut  mota, 
Deus  ut  movens  :  praesertim  dum  voluntas 
incipit  velle  bonum,quae  primo  voluit  ma- 
lum  ;  ideo  secundum  quod  Deus  movet 
mentem  humanam  ad  hunc  actum,  dicitur 
gratia  operans.  Quantum  vero  ad  actum 
exteriorem,  quum  ille  a  voluntate  impe- 
retur,  consequens  est  quod  operatio  ad 
hunc  actum  voluntati  attribuatur.  Quum- 
que  etiam  ad  hunc  actum  Deus  nos  adju- 
vet,  tam  interius  confirmando  voluntatem 
ut    ad   actum   perveniat,   quam    exterius 

D  facultatem  operandi  praebendo  ;  ideo  re- 
spectu  hujus  actus  dicitur  gratia  coope- 
rans.  Unde  asserit  Augustinus  :  Ut  velimus 
operatur,  et  ut  perficiamus  quod  volumus 
nobis  cooperatur.  Sic  ergo,  si  gratia  acci- 
piatur  pro  gratuita  Dei  motione  quae  nos 
movet  ad  meritorium  bonum,  convenien- 
ter  dividitur  gratia  per  operantem  et  co- 
operantem.  Si  vero  sumatur  gratia  pro 
habituali  Dei  dono,  sic  et  duplex  effectus 
est  gratiae,  sicut  cujuslibet  formae.  Primus 
est  esse,  secundus  operatio.  Sicque  habi- 


336 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXVI  J    QU^ST.    V 


tualis  gratia,  in  quantum  animam  sanat,  A 
justificat  seu  gratam  Deo  constituit,  dici- 
tur  gratia  operans ;  in  quantum  vero  est 
principium  meritorii  operis,  quod  ex  libe- 
ro  arbitrio  procedit,  nuncupatur  coope- 
rans.  Haec  Thomas  in  Summa.  —  De  qui- 
bus  et  aliqua  scribit  in  Summa  contra 
gentiles. 

Insuper  de  divisione  gratia?  in  gratiam 
pra?venientem  et  subsequentem,  addit  in 
art.  3.  prima  secunda?  :  Quemadmodum  gratia  di- 
viditur  in  operantem  et  cooperantem,  se- 
cundum  diversos  effectus;  ita  et  in  prae-  B 
venientem  ac  subsequentem.  Sunt  autem 
quinque  effectus  gratiae  Dei  in  nobis.  Pri- 
mus  est,  ut  anima  sanetur;  secundus,  ut 
bonum  velit;  tertius,  ut  bonum  quod  vult 
efficaciter  operetur;  quartus,  ut  in  bono 
perseveret;  quintus,  ut  ad  gloriam  perdu- 
catur.  Hinc  gratia,  secundum  quod  causat 
in  nobis  primum  effectum,  vocatur  prae- 
veniens  respectu  secundi  effectus ;  et  pro- 
ut  causat  in  nobis  secundum  effectum, 
vocatur  subsequens  respectu  primi  effe- 
ctus.  Et  sicut  unus  et  idem  effectus  est  C 
posterior  uno  effectu,  priorque  alio;  ita 
gratia  potest  dici  praeveniens  et  subse- 
quens  secundum  eumdem  effectum  re- 
spectu  diversorum.  Hoc  est  quod  loquitur 
Augustinus  in  libro  de  Natura  et  gratia  : 
Praevenit  ut  sanemur,  subsequitur  ut  sa- 
nati  vegetemur;praevenit  ut  vocemur,sub- 
sequitur  ut  glorificemur.  Ha?c  idem  ibi- 
dem.  —  Concordat  Richardus. 

At  vero  Petrus  :  Gratia,  ait,  uno  modo 
sumitur  largissime,  pro  omni  dono  gratis 
dato  :  sicque  secundum  Gregorium,  gratia  D 
dividitur  in  gratiam  praevenientem,  quae 
est  donum  naturae,  ut  intellectus,  inge- 
nium ;  et  subsequentem,  quae  est  donum 


gratia?.  Secundo  sumitur  gratia  minus  lar- 
ge,  pro  omni  dono  superaddito  gralis  na- 
turae  :  sicque  interdum  gratia  praeveniens 
dicitur  gratia  gratis  data,  liberum  arbi- 
trium.ad  bonum  disponens;  et  gratia  sub- 
sequens  dicitur  gratia  gratum  faciens,  li- 
berum  arbitrium  Deo  gratificans.  Tertio 
capitur  gratia  magis  stricte,  pro  omni  do- 
no  gratum  faciente  :  et  ita  secundum  Au- 
gustinum,  gratia  praeveniens  est  habitus 
viae,  et  gratia  subsequens  est  habitus  pa- 
triae.  Quarto  accipitur  strictissime,  pro  om- 
ni  dono  gratiae  gratum  facientis  quae  est 
principium  promerendi :  sicque  secundum 
Magistrum,  gratia  praeveniens  dicitur  quae 
mundat  et  sanat  liberum  arbitrium  a  pec- 
cato  ;  subsequens  vero,  quae  coadjuvat 
ipsum  ad  bene  agendum.  Prima  dicitur 
operans,  quoniam  operatur  in  libero  arbi- 
trio  ;  secunda  cooperans,  quia  operatur 
cum  libero  arbitrio.  Et  gratia  ista  una  est 
secundum  essentiam,  sed  dividitur  secun- 
dum  effectum,  velut  si  lux  solis  dividatur 
in  lucem  constringentem  et  dissolventem. 
Haec  Petrus.  —  Concordat  Bonaventura. 

Postremo,  Udalricus  in  Summa  sua,  li- 
bro  sexto,  disserit  :  Per  se  loquendo,  gra- 
tia  facit  hominem  formaliter  justum,  Deo- 
que  gratum  ac  meritorie  bona  volentem. 
Gratia  vero  cooperans  voluntatem  adjuvat 
in  duobus.  Unum  est,  ut  magis  facilis 
sit  ad  bona  ;  secundum,  quod  operibus  tri- 
buit  virtutem  merendi.  Et  constat,  quod 
homo  etiam  in  innocentiae  statu  indiguit 
istis.  Quod  autem  gratia  operans  expellat 
peccatum,  et  gratia  cooperans  deleat  diffi- 
cultatem  ad  bonum,  per  accidens  est  ex 
parte  subjeeti.  Idcirco  hos  gratiae  actus 
primus  ille  status  non  habuisset.  Haec  Udal- 
ricus. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVII  337 


DISTINCTIO   XXVII 


H 


A.  De  virtute,  quid  sit,  et  quid  sit  actus  ejus. 

IC  videndum  est,  quid  sit  virtus,  et  quid  sit  actus  vel  opus  ejus.  Virtus  est,    Avg.  Re- 
ut  ait  Augustinus,  bona  qualitas  mentis,  qua  recte  vivitur,  et  qua  nullus  c™'n.  3'.'' 
male  utitur,  quam  Deus  solus  in  homine  operatur.  Ideoque  opus  Dei  tantum 
est,  sicut  de  virtute  justitiae  Augustinus  docet  super  illum  locum  Psalmi,  Feci  Ps.amu, 
judicium  et  justitiam,  ita  dicens  :  Justitia  magna  virtus  animi  est,  quam  non  facit  Aug.inps. 
in  homine  nisi  Deus.  Ideoque  quum  ait  Propheta  ex  persona  Ecclesiae,  Feci  justi-  2"nsera10 
tiam  :  non  ipsam  virtutem,  quam  non  facit  homo,  sed  opus  ejus  intelligi  voluit. 
Ecce  aperte  insinuatur  hic,   quod  justitia  in  homine  non  est  opus  hominis,  sed 
Dei  :  quod  et  de  aliis  virtutibus  itidem  intelligendum  est. 

B.  De  fide  itidem  dicit,  quod  non  est  ex  homine,  sed  ex  Deo  tanturn. 

Nam  de  gratia  fidei  Ephesiis  scribens  Apostolus,  similiter  fidem  non  ex  homine, 
sed  ex  Deo  tantum  esse  asserit,  inquiens  :  Gratia  estis  salvati  per  fidem,  et  hoc  EPhes.u,&. 
non  ex  vobis ;  Dei  enim  donum  est.  Quod  a  Sanctis  ita  exponitur  :  Hoc,  scilicet  ciossaAn- 
fides,  non  est  ex  vi  naturae  nostrse,  quia  donum  Dei  pure  est.  Ecce  et  hic  aperte  semn  '  ' 
traditur,  quod  fides  non  est  ex  libertate  arbitrii,  sive  ex  arbitrio  voluntatis  :  quod 
superioribus  consonat,  ubi  dictum  est,  gratiam  prsevenientem  vel  operantem  esse 
virtutem  quas  voluntatem  hominis  liberat  et  sanat.  Unde  Augustinus  in  libro  de 
Spiritu  et  littera  ait  :  Justiflcati  sumus,  non  per  liberam  voluntatem,  sed  per  gratiam  Aug.deSpi- 
Ghristi;  non  quod  sine  voluntate  nostra  fiat,  sed  voluntas  nostra  ostenditur  infirnia  „'.  'I5e 
per  legem,  ut  sanet  gratia  voluntatem,  et  sanata  voluntas  impleat  legem. 

G.  De  gratia  qua?  liberat  voluntatem  ;  qua?  si  virtus  est,  non  est  ex  libero 
arbitrio,  et  sic  non  est  motus  mentis. 

Si  igitur  gratia  quae  sanat  et  liberat  voluntatem  hominis,  virtus  est,  vel  una 
vel  plures  ;  quum  ipsa  gratia  non  sit  ex  arbitrio  voluntatis,  sed  eam  potius  sanet 
ac  praeparet  ut  bona  sit  :  consequitur  ut  virtus  non  sit  ex  libero  arbitrio,  et  ita 
non  sit  motus  vel  affectus  mentis,  quum  omnis  motus  vel  affectus  mentis  sit  ex 
libero  arbitrio  ;  sed  bonus  ex  gratia  est  et  libero  arbitrio,  malus  vero  ex  libero 
arbitrio  tantum.  Ut  enim  ait  Ausustinus  in  libro  Retractationum  :  Homo  sponte  et ld  Reu-act. 

r  lib.  i,  c.  9, 

libero  arbitrio  cadere  potuit,  non  etiam  resurgere.  Idem  in  libro  de  Duabus  anima-  n.  e. 
bus  :  Animas  si  libero   ad  faciendum  et  non  faciendum  motu  animi   careant,  si  anim.n.iv! 
T.  22.  22 


338  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVII 

denique  his  abstinendi  ab  opere  suo  potestas  nulla  conceditur,  earum  peccato  teneri 
non  possumus.  —  Hic  aperte  ostenditur,  quod  motus  animi,  sive  ad  bonum,  sive  ad 
malum,  ex  libero  arbitrio  est.  Ideoque  si  gratia  vel  virtus  motus  mentis  est,  ex 
libero  arbitrio  est.  Si  vero  ex  libero  arbitrio  vel  ex  parte  est,  jam  non  solus  Deus 
iiugo,  de  sine  homine  eam  facit.  Propterea  quidam  non  inerudite  tradunt,  virtutem  esse  bonam 
l,p.vi,c]  17!  mentis  qualitatem  sive  formam,  quae  animam  informat ;  et  ipsa  non  est  motus  vel 
affectus  animi,  sed  ea  liberum  arbitrium  juvatur,  ut  ad  bonum  moveatur  et  erigatur ; 
et  ita  ex  virtute  et  libero  arbitrio  nascitur  bonus  motus  vel  affectus  animi,  et  exinde 
bonum  opus  procedit  exterius.  Sicut  pluvia  rigatur  terra  ut  germinet  et  fructum 
faciat,  nec  pluvia  est  terra,  nec  germen,  nec  fructus,  nec  terra  germen  vel  fructus, 
nec  germen  fructus  :  ita  gratis  terrae  mentis  nostrae,  id  est  libero  arbitrio  voluntatis, 
infunditur  pluvia  divinae  benedictionis,  id  est,  inspiratur  gratia,  quod  solus  Deus 
facit,  non  homo  cum  eo  :  qua  irrigatur  voluntas  hominis  ut  germinet  et  fructificet, 
id  est,  sanatur  et  praeparatur  ut  bonum  velit,  secundum  quod  dicitur  operans ;  et 
juvatur  ut  bonum  faciat,  secundum  quod  dicitur  cooperans.  Et  illa  gratia  virtus  non 
incongrue  nominatur,  quia  voluntatem  hominis  inflrmam  sanat  et  adjuvat. 

D.  Quo  sensu  dicantur  ex  gratia  incipere  bona  merita,  et  cle  qua 

gratia  hoc  intelligatur. 

Quum  ergo  ex  gratia  dicuntur  esse  bona  merita  et  incipere,  aut  intelligitur 
gratia  gratis  dans,  id  est  Deus,  vel  potius  gratia  gratis  data,  quae  voluntatem  hominis 
praevenit.  Non  enim  esset  magnum,  si  hagc  a  Deo  dicerentur  esse,  a  quo  sunt 
omnia;  sed  potius  ejus  gratia  gratis  data  intelligitur,  ex  qua  incipiunt  bona  merita: 
quae  quum  ex  sola  gratia  esse  dicantur,  non  excluditur  liberum  arbitrium,  quia 
nullum  meritum  est  in  homine  quod  non  sit  per  liberum  arbitrium.  Sed  in  bonis 
merendis,  causa?  principalitas  gratiae  attribuitur,  quia  principalis  causa  bonorum 
meritorum  est  ipsa  gratia,  qua  excitatur  liberum  arbitrium,  et  sanatur  atque  juvatur 
voluntas  hominis  ut  sit  bona. 

E.  Quod  bona  voluntas  gratiai  principaliter  est,  et  etiam  gratia  est, 

sicut  et  omne  bonum  meritum. 

Quas  ipsa  etiam  donum  Dei  est,  et  hominis  meritum,  imo  gratias,  quia  ex  gratia 
Aug.Epist.  principaliter  est,  et  gratia  est.  Unde  Augustinus  ad  Sixtum  presbyterum  :  Quid  est 
194,11.19.  mer^um  hominis  ante  gratiam,  quum  omne  bonum  nostrum  meritum  non  iu  nobis 
facit  nisi  gratia  ?  Ex  gratia  enim,  ut  dictum  est,  quae  praevenit  et  sanat  arbitrium 
hominis,  et  ex  ipso  arbitrio  procreatur  in  anima  hominis  bonus  affectus  sive  bonus 
motus  mentis ;  et  hoc  est  primum  bonum  hominis  meritum.  Sicut,  verbi  gratia,  ex 
fidei  virtute  et  hominis  arbitrio  generatur  in  mente  motus  quidam  bonus  et  remu- 
nerabilis,  scilicet  ipsum  credere  :  ita  ex  caritate  et  libero  arbitrio  alius  quidam 


LIBER    II    SENTENTIARUM.    —    DIST.   XXVII  339 

motus  bonus  provenit,  scilicet  diligere,  bonus  vakle.  Sic  de  ceteris  virtutibus  intel- 
ligendum  est.  Et  isti  boni  motus  vel  affectus  merita  sunt,  et  dona  Dei,  quibus  me- 
remur  et  ipsorum  augmentationem,  et  alia  quas  consequenter  hic  et  in  futuro  nobis 
apponuntur. 

F.  Ex  qua  ratione  dicitur  fldes  mereri  justificationem  et  alia. 

Quum  ergo  dicitur  tides  mereri  justificationem  et  vitam  seternam,  ex  ea  ratione 
dictum  accipitur,  quia  per  actum  fidei  meretur  illa.  Similiter  de  caritate  et  justitia, 
et  de  aliis  accipitur.  Si  enim  fides  ipsa,  virtus  praeveniens,  diceretur  esse  mentis 
actus,  qui  est  meritum,  jam  ipsa  ex  libero  arbitrio  originem  haberet  :  quod  quia 
non  est,  sic  dicitur  esse  meritum,  quia  actus  ejus  est  meritum,  si  tamen  adsit 
caritas,  sine  qua  nec  credere  nec  sperare  meritum  est  vitas.  Unde  apparet  vere,  quia 
carilas  est  Spiritus  Sanctus,  quae  animae  qualitates  informat  et  sanctificat,  ut  eis 
anima  informetur  et  sanctificetur  :  sine  qua  animae  qualitas  non  dicitur  virtus,  quia 
non  valet  sanare  animam. 

G.  De  muneribus  virtutum,  et  de  gratia,  qua?  non  est  sed  facit  meritum. 

Ex  muneribus  itaque  vel  actibus  virtutum  boni  sumus  et  juste  vivimus ;  et  ex 
gratia,  quae  non  est  meritum,  sed  facit,  non  tamen  sine  libero  arbitrio,  proveniunt 
merita  nostra,  scilicet  boni  affectus  eorumque  progressus  atque  bona  opera,  quae 
Deus  remunerat  in  nobis,  et  haec  ipsa  sunt  Dei  dona.  Unde  Augustinus  ad  Sixtum 
presbyterum  :  Quum  coronat  Deus  merita  nostra,  nihil  aliud  coronat  quam  munera  Aug.Epist. 

104  n   19 

sua.  Unde  vita  seterna,  quae  in  fine  a  Deo  meritis  praecedentibus  redditur,  quia  et 
eadem  merita  quibus  redditur  non  a  nobis  sunt,  sed  in  nobis  facta  sunt  per  gratiam : 
recte  et  ipsa  vita  gratia  nuncupatur,  quia  gratis  datur.  Nec  ideo  gratis  quia  non 
meritis  datur,  sed  quia  data  sunt  per  gratiam  et  ipsa  merita  quibus  datur. 

H.  Epilogat,  ut  alia  addat. 

Ex  praemissis  jam  innotescere  nobis  aliquatenus  potest,  qualiter  gratia  praeve- 
niens  meretur  augeri,  et  alia ;  et  quid  ipsa  sit,  an  virtus  an  aliud  ;  et  si  virtus,  an  sit 
actus  vel  non.  Ostensum  enim  est  supra  ex  parte  quorumdam,  quod  ipsa  est  virtus; 
et  virtus  non  est  actus,  sed  ejus  causa,  non  tamen  sine  libero  arbitrio.  Unde  quod 
supra  Augustinus  dixit,  bonum  usum  liberi  arbitrii  esse  virtutem,  ita  accipi  potest,  id.Reiract. 
id  est  actum  virtutis  :  alioqui  sibi  contradicere  videretur,  qui  etiam  opus  virtutis  „" _\]'cf.  p] 
supra  dixit  esse  bonum  usum  eorum  quibus  non  hene  uti  possumus,  in  quibus3171" 
posuit  liberum  arbitrium.  Si  vero  bonus  usus  liberi  arbitrii  opus  virtutis  est,  jam 
virtus  non  est.  Quum  ergo  bonum  usum  ejus  virtutem  esse  dixit,  nomine  virtutis 
ipsius  usum  significavit. 


340  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.  XXVII 

I.  Quod  idem  usus  est  virtutis  et  liberi  arbitrii,  sed  virtutis  principaliter. 

Idem  nempe  usus  bonus  ex  virtute  est  et  ex  libero  arbitrio,  sed  ex  virtute  prin- 

cipaliter.  Et  bonus  ille  usus  in  magnis  bonis  annumerandus  est.  Ula  autem  gratia 

prasveniens,  quse  et  virtus  est,  non  usus  liberi  arbitrii  est,  sed  ex  ea  potius  est  bonus 

usus  liberi  arbitrii  :  quae  nobis  est  a  Deo,  non  a  nobis.  Usus  vero  bonus  arbitrii  et  ex 

Deo  est,  et  ex  nobis  :  et  ideo  bonum  meritum  est.  Ibi  enim  solus  Deus  operatur, 

hic  Deus  et  homo.  Hoc  meritum  ex  illa  purissima  gratia  provenit;  quod  Apostolus 

i  cor.  xv,  notavit,  dicens  :  Gratia  Dei  sum  id  quod  sum,  et  gratia  ejus  in  me  vacua  non  fuit. 

lug.deGra-  Super  quem  locum  Augustinus  ita  ait  :  Recte  gratiam  nominat :  primum  enim  solam 

tiaetArbit.  gTatiain  dat  Deus ;  et  non  nisi  gratiam  [nominat],  quum  non  praecedant  nisi  mala 

merita  ;  sed  post  per  gratiam  incipiunt  bona  merita.  Et  ut  ostenderet  etiam  liberum 

arbitrium,  addit  :  Et  gratia  ejus  in  me  vacua  non  fuit.  Et  ne  ipsa  voluntas  sine 

gratia  Dei  putetur  aliquid  boni  posse,  subdit  :  Non  autem  ego  solus,  scilicet  sine 

gratia,  sed  gratia  -Dei  mecum,  id  est  cum  libero  arbitrio.  Plane  quum  data  fuerit 

gratia,  incipiunt  esse  nostra  merita  bona  :  per  illam  tamen,  quia  si  illa  defuerit, 

cadit  homo. 

K.  Aliorum  sententia  hic  ostenditur,  qui  dicunt  virtutes  esse  bonos  usus 
liberi  arbitrii,  id  est  actus  mentis. 

Alii  vero  dicunt  virtutes  esse  bonos  usus  naturalium  potentiarum,  non  tamen 
omnes,  sed  tantummodo  interiores,  qui  in  mente  sunt ;  exteriores  vero,  qui  per 
corpus  geruntur,  non  virtutes  esse  dicunt,  sed  opera  virtutum.  Et  ideo  quod  Augu- 
stinus  dicit,  opus  virtutis  esse  bonum  usum  naturalium  potentiarum,  de  usu  exte- 
riori  accipiunt ;  quod  vero  dicit,bonum  usum  liberi  arbitrii  virtutem  esse  et  in  magnis 
numerari  bonis,  de  usu  interiori  intelligunt.  Et  virtutes  nihil  aliud  esse  quam  bonos 
affectus  vel  motus  mentis  asserunt,  quos  Deus  in  homine  facit,  non  homo  :  quia 
licet  illi  motus  sint  liberi  arbitrii,  non  tamen  esse  quemit,  nisi  Deus  ipsum  liberet 
et  adjuvet  gratia  sua  operante  et  cooperante,  quam  Dei  gratuitam  voluntatem  acci- 
piunt,  quia  Deus  est  qui  et  operatur  in  nobis  velle  et  operari  bonum. 

L.  Quibus  auctoritatibus  muniunt  quod  virtutes  sint  motus  mentis. 

Quod  autem  virtutes  sint  motus  mentis,  testimoniis  Sanctorum  adstruunt.  Dicit 
ld.inJoann.  eiiim  Augustinus  super  Joannem  :  Quid  est  fides  ?  Credere  quod  non  vides.  Credere 
'™,|    'n'  autem  motus  mentis  est.  Idem  in  libro  tertio  de  Doctrina  christiana  :  Caritatem 


,b  autem  voco  motum  animi.  Si  vero  caritas  et  fides  motus  animi  sunt,  virtutes  ergo 


Id.de  Doctr. 

'"'"• 16-  motus  animi  sunt.  —  Quibus  alii  respondentes,  praemissa  verba  Augustini  ita  intelli- 
genda  fore  inquiunt  :  Fides  est  credere  quod  non  vides,  id  est,  fides  est  virtus  qua 
creditur  quod  non  videtur.  Item  :  Caritas  est  motus  animi,  id  est  gratia  qua  movetur 


DIST.    XXVII   SUMMA  ;    QILEST.    I    '.   QUJD    SIT   VIRTCS 


341 


animus  ad  diligendum.  Et  quod  ha?c  et  his  similia  ita  accipienda  sint,  ex  his  conji- 
citur  quae  alibi  Augustinus  ait.  Nam  in  secundo  libro  Quasstionum  Evangelii  inquit : 
Est  fides  qua  creduntur  ea  quse  non  videntur,  quas  proprie  dicitur  fides.  Item 
tertiodecimo  libro  de  Trinitate  :  Aliud  sunt  ea  quse  creduntur,  aliud  est  fides  qua 
creduntur.  Ex  quibus  verbis  sic  argumentando  procedunt  :  Aliud  est  credere,  aliud 
illud  quo  creditur.  Prsedictum  autem  est,  fidem  id  esse  quo  creditur.  Sic  ergo  credere 
non  est  fides,  quia  credere  non  est  id  quo  creditur.  Addunt  quoque  :  Virtus  opus 
Dei  tantum  est,  quam  ipse  solus  facit  in  nobis.  Ipsa  ergo  non  est  usus  vel  actus 
liberi  arbitrii ;  sed  credere  est  actus  liberi  arbitrii  :  non  est  itaque  virtus.  —  Praemis- 
sis  aliisque  rationibus  ac  testimoniis  innituntur  utrique.  Horum  autem  judicium 
diligentis  lectoris  relinquo  examini,  ad  alia  properans. 


Aug.  in 
Evang.q.39, 
n.  1. 

Id.  deTri- 
nitate,  lib. 
xin,  n.  5. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    VICESIM.E    SEPTIJLE 

IN  pra?cedenti  distinctione  tractavit  Ma- 
gister  de  gratia  et  ejus  divisione  et  ac- 
tibus.  Jam  tractat  de  virtute,  quee  propin- 
qua  omnino  est  gratiae,imo  et  eadem  illi,ut 
quidam  sunt  opinati,  et  ut  in  ista  distin- 
ctione  apparet,  etiam  ipse  Magister.  Primo 
ergo  ostendit  quid  sit  virtus,  utpote  habi- 
tus  seu  qualitas  mentis,  non  actus.  Et  eir- 
ca  hoc  proponit  dubitationes  et  solvit,  ac 
auctoritates  quae  invicem  contraria?  esse 
videntur  concordat;  opinionem  quoque  er- 
roneam  tangit  dicentium,  quod  virtus  sit 
actus  seu  usus  liberi  arbitrii  :  cujus  moti- 
va  inducit  ac  solvit. 


QU^STIO    PRIMA 


HIc  quaeritur  primo,Quid  sit  virtus. 
Et  Magister  in  littera  specialiter  po- 
nit  definitionem  Augustini,  dicentis  :  Vir- 
tus  est  bona  qualitas  mentis,  qua  nullus 
male  utitur,  et  quam  solus  Deus  operatur 
in  nobis.  Contra  quam  argui  potest.  Nam 
ex  suis  virtutibus  aliqui  extolluntur.  Ari- 
stoteles  quoque  in  Ethicis  docet,  qualiler 
homo  acquirere  possit  ac  debeat  virtutes, 
ita  quod  virtus  est  habitus  acquisitus,  non 


A  ex  sola  infusione  concessus.  —  Rursus, 
virtutum  infusio  est  justificatio  hominis  ; 
sed  Augustino  testante,  qui  creavit  te  sine 
te,  non  justificabit  te  sine  te,  id  est  abs- 
que  tua  cooperatione  :  ergo  virtus  nobis 
non  inest  ex  sola  infusione. 
In  oppositum  est  Augustini  auctoritas. 

Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Ex  dictis  Summ.th. 
Aristotelis  trahitur,  quod  virtus  est  habi-  ^3part"  q' 
tus  circa  bonum  atque  difficile,optimorum 
operativus,  estque   medium  tenens  inter 

B  duas  extremas  malitias  in  passionibus  et 
operationibus.  Tullius  vero  primo  Rheto- 
rica^  :  Virtus,  inquit,  est  habitus  in  mo- 
dum  natura?,  rationi  consentaneus.  Ansel- 
mus  quoque  :  Virtus,  ait,  est  dispositio 
mentis  bene  constitutae.  Verum  inter  om- 
nes  has  definitiones  optima  est  definitio 
Augustini.  Dicitur  enim  virtus,bona  quali- 
tas  mentis,  eo  modo  quo  omnis  forma  ac- 

•  cidentalis  praedicatur  in  quale.  Nec  aliquis 
utitur  virtute  male  directe,  et  per  se  seu 
elicitive  :  quia  ex  ipsa  virtute  non  deriva- 

C  tur  actio  prava;per  accidens  tamen  aliquis 
virtutis  operatione  abutitur,  non  referen- 
do  eam  ad  debitum  finem.  Ad  infusionem 
quoque  virtutis  nihil  operatur  homo  ut 
causa,  sed  ut  removens  contrarium,  ne 
scilicet  ponatur  obstaculum  Spiritui  San- 
cto.  Deus  namque  non  justificat  invitum, 
sed  volentem  et  consentientem.Hocque  in- 
tendit  dicere  Augustinus.  Heec  Albertus. 
Circa  ha?c  Bonaventura  effatur  :  Virtus 


342 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXVII  J    QU.EST.   I 


tripliciter  sumitur.Primo  communiter,sic- 
que  comprehendit  virtutem  moralem  ac 
naturalem ;  et  ita  dupliciter  definitur  :  pri- 
mo,  in  comparatione  ad  actum ;  secundo, 
in  comparatione  ad  actum  ac  ultimum  fi- 
nem.  Primo  modo  definitur  a  Philosopho, 
libro  de  Coelo  et  mundo,  quum  ait :  Virtus 
est  ultimum  potentiae  de  re.  Secundo  mo- 
do  definitur  ab  eo  septimo  Physicorum,di- 
cente  :  Virtus  est  dispositio  perfecti  ad 
optimum. 

Secundo,  virtus  sumitur  proprie,  prout 
comprehendit  moralem  tantum, extenditur 
tamen  ad  politicam  atque  gratuitam.Et  sic 
consideratur  dupliciter:primo,  in  compara- 
tione  ad  actum;  secundo,  in  comparatione 
ad  principium  directivum.  Per  compara- 
tionem  ad  actum,  ita  definitur  a  Philoso- 
pho  secundo  Ethicorum  :  Virtus  est  habi- 
tus  qui  habentem  perficit,  et  opus  ejus 
bonum  reddit.  Per  comparationem  autem 
ad  directionem,  definitur  ab  eodem  ibi- 
dem  :  Virtus  est  habitus  electivus  in  me- 
dietate  consistens,  recta  ratione  determina- 
tus,prout  sapiens  determinabit.  Sic  quoque 
a  Tullio  definitur  his  verbis  :  Virtus  est 
habitus  mentis  per  modum  natura?,rationi 
consentaneus.  Atque  secundum  hanc  du- 
plicem  comparationem  definitur  ab  Augu- 
stino  virtus  moralis  per  alia  verba  idem 
signantia,  in  libro  de  Spiritu  et  anima  : 
Virtus  est  habitus  mentis  bene  composi- 
tae ;  et  in  libro  de  Quantitate  animae  :  Vir- 
tus  est  aequalitas  vitae,  rationi  undique  con- 
sentiens. Et  ista  intelliguntur  de  virtutibus 
acquisitis. 

Tertio,sumitur  virtus  magis  proprie,  pro 
virtute  gratuita  seu  infusa;  sicque  quadru- 
pliciter  potest  comparari,  puta  ad  finem, 
ad  subjectum,  ad  actum,  et  ad  suum  prin- 
cipium,  secundum  quadruplex  genus  cau- 
sae,videlicet  finalis,  materialis,  formalis,  et 
efficientis.  Per  comparationem  ad  finem, 
definitur  ab  Augustino  in  Soliloquiis  ita  : 
Virtus  est  ratio  recta  ad  finem  suum  per- 
veniens.  Per  comparationem  vero  ad  sub- 
jectum  quod  informat,  quod  est  voluntas, 
definitur  ab  Augustino  libro  de  Civitate 


A  Dei  :  Virtus  est  bona  voluntas.  Porro  in 
comparatione  ad  suum  proprium  actum 
seu  complementum,  definitur  ab  Augusti- 
no  libro  de  Moribus  Ecclesiae  :  Virtus  est 
ordo  amoris,  seu  amor  ordinatus.  Sed  in 
comparatione  ad  suum  principium  effecti- 
vum  datur  definitio  in  littera  ista  :  Virtus  cy.p.33"A. 
est  bona  qualitas  mentis,  etc.  Ubi  bona 
qualitas  ponitur  pro  genere,  et  subduntur 
tres  differentiae :  per  quarum  unam.videli- 
cet,  qua  recte  vivitur,  separatur  a  corpo- 
ralibus  bonis;  per  secundam,  qua  dicitur, 

B  qua  ncmo  male  utitur,  separatur  a  propri- 
etatibus  naturalibus  et  spiritualibus  ;  per 
hanc  tertiam,  quam  Dcus  in  nobis  sine 
nobis  operatur,  secernitur  a  proprietati- 
bus  spiritualibus  et  consuetudinibus. 

Si  autem  objiciatur,  quod  definitio  ista 
etiam  convenit  donis  ac  gratiae,  aliisque 
habitibus  ;  dicendum,  quod  virtus  non  de- 
finitur  hic  prout  distinguitur  contra  dona 
aliosve  gratuitos  habitus,  sed  prout  nomi- 
ne  virtutis  comprehenditur  omnis  gratuita 
qualitas  mentis.  Posset  etiam  dici,  quod 

C  per  appropriationem,  recte  vivere  sit  vir- 
tutum,  et  expedite  vivere  sit  donorum, 
perfecte  vero  vivere  sit  beatitudinum.Quod 
demum  subjungitur,  Quam  Deus  sine  no- 
bis,  etc,  non  excludit  dispositionem  sus- 
ceptivam  virtutis,  sed  potestatem  produ- 
ctivam  ipsius.  —  Haec  Bonaventura. 

At  vero  sanctus  Doctor  :  Effectus,  in- 
quit,  proportionatur  suae  causae.  Hinc  ra- 
tionalis  potentiae  actum  oportet  suae  causae 
esse  proportionatum.  In  actu  autem  vir- 
tutis   non   solum  consideratur   substantia 

D  actus,  sed  et  modus  agendi  :  non  enim 
qui  caste  operatur  quocumque  modo,  est 
castus,  sed  qui  faciliter  ac  delectabiliter, 
ut  primo  Ethicorum  habetur.  Delectatio 
autem  ex  convenientia  causatur,  utpote 
ex  conjunctione  convenientis  cum  conve- 
nienti.  Oportet  ergo  quod  actus  virtutis 
procedat  a  potentia  adaptata  et  assimilata 
ad  actum  hunc.  Hoc  autem  potentia  ratio- 
nalis  non  habet  ex  se  ipsa,  quum  sit  ad 
utrumlibet.  Oportet  ergo  aliquid  superaddi 
potentiae  tanquam  ejus  perfectionem,  per 


QUID    SIT   VIRTUS 


343 


quod  talem  actum    educat,  undecumque  A  nemo  male  utitur ;  et  causam  efficientem, 


illud  causetur  :  et  hoc  dicimus  esse  habi- 
tum  virtutis.  Ideo  ait  Philosophus  secun- 
do  Ethicorum,  quod  signum  virtutis  seu 
habitus  generati  oportet  accipere  delecta- 
tionem  fientem  in  opere.  Hinc  potentia  per 
habitum  virtutis  perfecta  tendit  in  actum 
consimilem  per  modum  natura?.  Propter 
quod  asserit  Tullius,  quod  virtus  est  ha- 
bitus  mentis  in  modum  natura?,  rationi 
consentaneus  :  quemadmodum  enim  gra- 
vitas  tendit  deorsum,  sic  castitas  casta 
operatur.  Hinc  in  natura  completa,  cujus  B 
potentia  ad  malum  flecti  non  potest,  non 
requiritur  habitus  quo  mediante  agat,  quo- 
niam  ipsa  potentia  ex  se  ipsa  proportio- 
nata  est  ad  actum  perfectum,  ut  patet 
in  Deo. 

Si  vero  quis  instet,  quia  potentia?  na- 
turales,  quae  sunt  minus  perfectae  quam 
rationales,  possunt  suos  producere  actus 
sine  habitibus  mediis  :  ergo  multo  plus 
possunt  hoc  potentia?  rationales.  Dicendum, 
quod  naturales  potentia?  ex  se  ipsis  sunt 


adjiciendo,  quam  Deus  operatur,  etc.  Con- 
tingit  tamen  uti  virtute  dupliciter.  Primo, 
ut  forma,  qua?  est  principium  usus  seu 
actionis,  et  sic  nullus  utitur  male  ipsa  vir- 
tute.  Secundo,  sicut  objecto,  et  sic  quidam 
ea  male  utuntur,  ut  qui  de  ea  superbiunt. 
-*-  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

De  his  itidem  scribit  Thomas  in  prima 
secunda?,qua?stione  quinquagesima  quinta, 
et  qua?  ibi  conscribit,  in  prashabitis  conti- 
nentur. 

Concordant  Petrus  et  Richardus,  qui 
etiam  qua?runt  hic,  an  virtutes  sint  sem- 
per  in  actu.  Ad  quod  respondent  sicut 
modo  ex  S.  Thoma  responsum  est. 

Amplius  qua?rit  Richardus,  an  aliqua 
virtus  valeat  esse  sine  gratia  gratum  fa- 
ciente.  Respondet  :  De  virtutibus  contingit 
loqui  dupliciter.  Primo,  secundum  esse  ea- 
rum  informe,  insufficiens  et  imperfectum, 
secundum  quod  non  faciunt  habentem  Deo 
placentem  et  gratum,  ut  virtutes  morales 
acquisita?,  et  etiam  qua?dam  infusa?  qua? 


ad  proprios  actus  determinata?,  non  autem  C  non  sunt  caritati   inseparabiliter  conjun- 


vires  rationales,  qua?  ad  utrumlibet  sunt  : 
idcirco  non  illa?,  sed  ista?  habitibus  indi- 
gent.Verumtamen,quamvis  virtus  per  mo- 
dum  natura?  inclinet  potentiam  ad  agen- 
dum,non  tamen  consequitur  quod  potentia 
rationalis  sit  indesinenter  in  actu  secun- 
do,  qui  est  operatio,  quoniam  virtus  na- 
turam  potentia?  talis  non  tollit,natura  vero 
talis  potentia?  est  libere  operari,  non  cogi. 
Hinc  opinio  dicentium,  quod  virtutes  in- 
desinenter  habent  in  anima  quosdam  ac- 


cta?,  ut  fides  et  spes  :  et  sic  haberi  possunt 
sine  gratia  gratum  faciente.  Secundo,  quan- 
tum  ad  esse  virtutis  sufficiens,  formatum 
atque  perfectum  :  sicque  sine  gratia  non 
potest  haberi  virtus,  quum  gratia  sit  for- 
ma  virtutum,  et  eas  gratificet  Deo. 

Pra?terea  Guillelmus  Parisiensis,  circa 
exordium  tractatus  sui  de  Vitiis  et  virtu- 
tibus,  grandem  inducit  disputationem  de 
hoc,  an  virtutes  sint  habitus  aliquid  reale 
superaddentes  potentiis  :  Habet,  inquiens, 


tus,  quamvis  frequenter  nos  lateant,  stare  D  qua?stionem,  quid  differt  potentia  ab  habi- 


non  valet.  Non  enim  contingit  aliquem  ac- 
tum  seu  operationem  ex  libero  arbitrio  es- 
se  cum  electione,  sine  qua  actus  virtutis 
esse  nequit,  quin  percipiatur  a  nobis. 

Denique  Augustinus  in  prsetacta  defini- 
tione  non  intendit  definire  virtutcm  quam- 
libet,  sed  infusam  ;  hancque  completissi- 
me  definit,  ponendo  ejus  formalia,  utpote 
genus  et  differentiam,  dicendo,  bona  qua- 
litas;  et  subjectum,  quum  addit,  mentis; 
et  actum  seu  finem  ipsius,  subdendo,  qua 


tu,  et  jam  aliqui  a?stimaverunt,  quod  sub- 
jecto  unum  sunt  potentia?  et  habitus,atque 
quod  habitus  nihil  addit  super  potentiam 
nisi  expeditionem,  qua?  non  est  nisi  subla- 
tio  seu  privatio  impedimenti,  quo  impe- 
ditur  potentia  bene  agere  actum  suum, 
et  ita  se  habet  de  libertate.  Hujus  autem 
exemplum  est  virtus  gressibilis  in  homi- 
ne  compedito,  cujus  pedes  ligati  sunt,  ita 
tamen  ut  ambulare  quoquomodo  queat. 
Quemadmodum  igitur  iste  ambulando  no- 


344 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXVII  ;    QUjEST.    II 


vam  virtutem  gressibilem  non  acquirit, 
sed  compedes  confringendo  aut  vincula 
dirumpendo  aufert  a  se  impedimenta  eun- 
di,  et  expedit  se ;  sic  quicumque  bonis 
operibus  se  exercens  nil  novum  acquirit, 
sed  naturales  suas  liberatvires  ab  impedi- 
mentis  et  expedit.  —  Hanc  opinionem  cum 
suis  motivis  doctor  iste  diffuse  prosequi- 
tur,  finaliter  tamen  reprobat  eam.  Atque 
ut  Thomas  fatetur,  opinio  illa  a  dictis  San- 
ctorum  discordat,  et  philosophia?  non  con- 
venit,sed  ab  auctoritatibus  quibusdam  ma- 
le  intellectis  habuit  ortum.  Nec  valet  illud 
exemplum  et  argumentum  de  naturali  po- 
tentia  introductum,  propter  causam  ex- 
pressam. 


QU^STIO   II 


SEcundo  quaeritur,  TJtrum  exsistens 
in  gratia,  valeat  de  condigno 
mereri  beatitudinem  seternalem. 

Quod  non,  quoniam  illa  felicitas  incom- 
parabiliter  excedit  intensive  et  extensive 
omnem  dignitatem  et  efficaciam  tempo- 
ralium  meritorum,  praesertim  quum  dicat 

Rom.  vui,  Apostolus  :  Non  sunt  condigna?  passiones 
hujus  temporis  ad  futuram  gloriam,  etc; 

is.  lxiv,  6.  et  Isaias  :  Quasi  pannus  menstruata?  uni- 
versa?  justitia?  nostrae.  Condignum  autem 
aequalitatem  dignitatis  designat.  —  Secun- 
do,  solventi  quod  tenetur,  amplius  nil  de- 
betur.  Sed  homo  Deo  in  omnibus  obedien- 
do  facit  quod  debet,  prout  ipse  Christus 
Lm.  xvn,  ait  :  Quum  feceritis  omnia  quae  pra?cepta 

10-  sunt  vobis,  dicite  :  Servi  inutiles  sumus ; 

quod  debuimus  facere,  fecimus.  —  Tertio, 
omnia  merita  nostra  sunt  Dei  dona,  nec 
aliquid  Deus  in  nobis  remunerat,nisi  quod 
ipse  nobis  concessit,  influxit  et  inspiravit, 

1  cor.iv,7.  juxta  illud  Apostoli :  Quid  habes  quod  non 
accepisti  1  Ad  quod  etiam  pertinet  illud 

iPar.xxix,  primo  Paralipomenon  :  Quae  de  manu  tua 

'*■  accepimus,  dedimus  tibi.  —  Quarto,  Deus 

nulli  est  debitor  :  ergo  de  condigno  nil 
nobis  rependit.  —  Quinto,  nostro  obsequio 


A  ipse  non  eget,  nec  proficit,  neque  juva- 

tur,  juxta  illud  Psalmi  :  Bonorum  meorum  />s.xv,2. 
non  eges.  In  libro  Job  quoque  ait  quidam  : 
Si  bene  egeris,  quid  donabis  ei,  aut  quid  /o*xxxv,7. 
de  manu  tua  accipiet  ?  —  Sexto,  pro  bene- 
ficiis  quae  Deus  jam  nobis  contulit,  non 
valemus  ei  a?quivalens  reddere  :  ergo  pro 
meritis  nostris  nil  amplius  reddet  nobis 
per  modum  condigni,sed  liberalitate  dum- 
taxat, 

In  contrarium  est  illud  Apostoli  :  Su-  anm.n,t. 
perest  mihi  corona  justitia?,  quam  reddet 

B  mihi  Dominus  justus  judex.  Ergo  corona 
illa  ex  justo  judicio  redditur,  igitur  ex 
condigno.  —  Item,  impiis  ex  condigno  re- 
penditur  a?terna  damnatio  :  ergo  justis  sa- 
lus  perpetua.  Etenim  sicut  se  habet  culpa 
ad  pcenam,  sic  actio  meritoria  ad  gloriam. 
—  Iterum,  principalis  motor  et  auctor  in 
omni  opere  virtuoso  est  Spiritus  Sanctus, 
cujus  dignitas  est  immensa  :  ergo  et  operi 
tali  debetur  fruitio  boni  infiniti. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Circa  hoc 
C  sunt  duae  opiniones.  Una,  quod  nemo  po- 
test  de  condigno  promereri  vitam  aeter- 
nam,  sed  solum  de  congruo ;  alia,  quod 
de  condigno.  Porro  de  condigno  quis  pro- 
meretur,  dum  inter  meritum  et  praemium 
a?qualitas  invenitur,  secundum  rectam  exi- 
stimationem;  de  congruo  autem,  dum  talis 
deest  aequalitas,  et  solum  secundum  libera- 
litatem  dantis,  munus  seu  merces  rependi- 
tur  quod  condecet  dantem.  Videtur  autem 
utraque  opinio  quantum  ad  aliquid  dice- 
re  verum.  Quum  enim  sit  duplex  a?qualitas, 
D  videlicet  quantitatis  et  proportionis,secun- 
dum  eequalitatem  quantitatis  non  meremur 
vitam  aeternam  ex  gratia  de  condigno ; 
non  enim  tantum  bonum  est  in  quantitate 
actus  virtutum,  quantum  est  praemium 
gloriae,  quae  est  finis  illius.  Secundum 
aequalitatem  vero  proportionis,  etiam  ex 
condigno  meremur  vitam  aeternam  :  atten- 
ditur  namque  aequalitas  proportionis,quan- 
do  aequaliter  se  habet  hoc  ad  illud,  sicut 
aliud  ad  alterum.  Non  autem  majus  est 
Deo  vitam  a?ternam  tribuere,  quam  nobis 


UTRUM   EXSISTENS   IN   GRATIA,   VALEAT  DE   CONDIGNO   MERERI  BEATITUDINEM   ^TERNALEM  345 


actum  virtutis  exhibere  :  imo  sicut  hoc 
congruit  huic,  ita  illud  III I -  Ideo  quaedam 
aequalitas  proportionis  est  inter  Deum  pra3- 
miantem  et  hominem  promerentem,  dum 
tamen  praemium  referatur  ad  idem  genus 
in  quo  est  meritum  :  ut  si  praemium  om- 
nem  facultatem  naturae  humanae  excedit, 
ut  est  vita  aeterna,  meritum  etiam  sit  per 
talem  actum  in  quo  fulgeat  bonum  illius 
habitus  qui  divinitus  infunditur,  nos  Deo 
consignans. 

Verumtamen  dicentes  nos  ex  condigno 
posse  seternam  mereri  vitam,  verius  fari 
videntur.  Nempe  quum  secundum  Philo- 
sophum  quinto  Ethicorum,  duplex  sit  spe- 
cies  justitia?,  utpote  distributiva,  et  com- 
mutativa,  quae  est  in  contractibus,  ut  in 
emptione  et  venditione  :  justitia  commu- 
tativa  respicit  aequalitatem  arithmeticam, 
quae  ad  aequalitatem  pertinet  quantitatis; 
justitia  vero  distributiva  aequalitatem  geo- 
metricam  respicit,  quee  est  aequalitas  pro- 
portionis.  In  redditione  autem  praemii  ad 
merita  magis  servatur  forma  distributio- 
nis,  quum  Deus  unicuique  secundum  ope- 
ra  sua  reddat,  quam  commutationis,  quum 
Deus  a  nobis  nihil  accipiat;  quamvis  ali- 
quando  metaphorice  dicatur  quod  fideles 
bonis  operibus  regnum  emant  ccelorum,in 
quantum  Deus  opera  nostra  ita  acceptat. 
Hinc  verius  dicitur,  quod  ex  condigno  me- 
remur,  quam  quod  non  ex  condigno. 

Denique  per  hanc  distinctionem  dupli- 
cis  aequalitatis,solvuntur  quaedam  objecta. 

Ad  primum  itaque  dicendum,quod  Apo- 
stolus  per  dictum  suum  intendit  excludere 
aequalitatem  quantitatis  :  quia  non  est  tan- 
ta  acerbitas  praesentium  passionum,  quam 
gaudium  futurae  gloriae.  —  Ad  secundum 
vero  dicendum,  quod  homo  meretur  etiam 
in  reddendo  quod  debet,  quum  hoc  sit  ac- 
tus  justitiae  coram  Deo  atque  hominibus 
laudabilis  meritoriusque  consistens,quam- 
vis  quidam  hoc  aliquando  negaverunt.  Li- 
cet  enim  debitum  quod  quis  alteri  solvit, 
non  sit  reddentis,  nihilo  minus  modus 
agendi,  in  quo  fundatur  et  vis  merendi 
et  laus,  reddentis  est,  qui  voluntarie,  et 


A  propter  justitiae  bonum  reddit.  —  Ad  ter- 
tium,  quod  quamvis  nostra  merita  sint 
Dei  munera,  tamen  in  exsecutione  seu 
exhibitione  meritorum,  sumus  concausa 
spontanea,  ac  liberum  arbitrium  coopera- 
tur,  ac  sponte  se  subjicit  Deo,  ejusque  in- 
spirationem  obtemperanter  acceptat.  —  Ad 
quartum,  quod  Deus  non  est  neque  effi- 
citur  debitor  noster  absolute,  sed  quodam- 
modo  ex  sui  ipsius  gratiosa  promissione, 
quoniam  juste  agentibus  promisit  regnum 
ccelorum.  Insuper  dici  potest,  quod  in  ju- 

B  stitia  commutativa,  ille  apud  quem  quis 
meretur,  efficitur  debitor  promerenti,  ut 
paterfamilias  mercenariis  et  operariis  suis; 
verum  in  justitia  distributiva,  non  requi- 
ritur  ratio  debiti  ex  parte  distribuentis. 
Potest  enim  quis  ex  liberalitate  distribu- 
ere  aliqua,  in  quorum  tamen  distributione 
exigitur  justitia  aliqua,  secundum  quod 
diversis  proportionabiliter  tribuit,  prout 
gradus  eorum  requirit.  —  Ad  quintum, 
quod  illud  verum  est  in  justitia  commu- 
tativa,non  distributiva.  —  Ad  sextum,quod 

C  illud  satis  ostendit,  quod  non  meremur  de 
condigno  secundum  justitiam  commutati- 
vam,  ac  secundum  aequalitatem  quantita- 
tis.  —  Heec  Thomas  in  Scripto. 

At  vero  in  prima  secundae,  quaestione 
ultima  :  Opus,  inquit,  meritorium  homi-  ari.  3. 
nis  dupliciter  considerari  potest  :  primo, 
secundum  quod  procedit  ex  Iibero  arbi- 
trio;  secundo,  prout  procedit  ex  motione 
et  gratia  Spiritus  Sancti.  Si  ergo  conside- 
retur  secundum  substantiam  operis,  prout 
ex  libero  arbitrio  profluit,  non  est  ibi  con- 

D  dignitas  propter  maximam  inaequalitatem; 
sed  est  ibi  congruitas  propter  quamdam 
proportionis  aequalitatem.  Congruum  quip- 
pe  videtur  ut  homini  operanti  secundum 
suam  virtulem,  Deus  recompenset  secun- 
dum  suae  excellentiam  potestatis.  Si  vero 
loquamur  de  opere  meritorio,  prout  pro- 
cedit  ex  motione  et  gratia  Spiritus  Sancti, 
ita  est  meritorium  vilas  aeternae  ex  condi- 
gno.  Sic  etenim  valor  meriti  attenditur 
secundum  virtutem  et  dignitatem  Spiri- 
tus  Sancti,  moventis  nos  in  vitam  aeter- 


346 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXVII  ;    QUjEST.   II 


Joann. 


ftom.  VIII, 
17. 


Ps.  l.xi,I3; 
Jer.xxv,  14; 
Matth.  xvi, 
27;.flom.ii, 

6;A/)oc.xxu, 
12. 

Matlh.xx, 
14. 


nam, secundum  illud  Joannis  quarto:Aqua 
quam  ego  dabo,  fiet  in  eo  fons  aquae  sa- 
lientis  in  vitam  aeternam.  Attenditur  etiam 
pretium  operis  secundum  gratise  dignita- 
tem,  per  quam  homo  divinae  factus  con- 
sors  natura?,  adoptatur  in  filium  Dei,  cui 
sic  adoptato  debetur  hereditas,  juxta  illud 
ad  Romanos  octavo  :  Si  filii,  et  heredes. 
Haec  idem  in  Summa.  —  Qui  et  in  Sum- 
ma  contra  gentiles,  libro  tertio,  aliqua  su- 
per  his  scribit. 

Concordant  per  omnia  Petrus  et  Richar- 
dus,  Antisiodorensis  quoque  in  Summa 
sua,  libro  tertio. 

Praeterea  Bonaventura  :  Quidam  (inquit) 
dixerunt,  quod  quum  meritum  condigni 
dicat  quamdam  obligationem  in  retribu- 
ente,  et  quamdam  commensurationem  in 
servitio  et  retributione,  Deus  vero  non 
possit  alicui  obligari,  nec  praemio  gloriae 
aliquid  aliud  possit  commensurari ;  ideo 
nemo  valeat  gloriam  illam  de  condigno 
mereri.  Sed  quoniam  saepius  in  Scripturis 
reperitur,  quod  Deus  unicuique  retribuet 
secundum  opera  sua,  et  in  parabola  de 
preemio  retributionis  apud  Matthaeum  le- 
gitur,  Tolle  quod  tuum  est,  multaque  si- 
milia  inveniuntur  :hinc  aliqui  dicunt.quod 
de  condigno  mereamur  ex  gratia  vitam 
beatam,  non  tantum  de  congruo,  quum 
hoc  meritum  reperiatur  in  gratia  gratis 
data.  Denique  gratiae  et  gloriae  est  quae- 
dam  commensuratio,  atque  in  Deo  quae- 
dam  cadit  obligatio,  non  ex  necessitate, 
sed  ex  mera  liberalitate,  quia  voluit  di- 
gnanter  promittere,  pactumque  confirmare 
cum  diligentibus  se,  quod  se  ipsum  red- 
deret  eis  in  praemium. 

Verum  ad  intuendum  quae  harum  opi- 
nionum  sit  verior,  sciendum  quod  opus 
meritorium  comparari  potest  ad  princi- 
pium  a  quo  exit,  et  ad  finem  pro  quo  fit 
et  ad  quem  tendit,  et  ad  statum  in  quo 
fit.  Habet  autem  ortum  a  libera  voluntate, 
et  ita  non  est  meritorium  de  condigno;  et 
item  a  gratia,  et  ita  de  condigno  meretur, 
quum  gratia  sit  quid  divinum,  faciens  ho- 
minem  Deo  acceptum.  Si  vero  comparetur 


A  opus  meritorium  ad  eum  pro  quo  fit,  hoc 
potest  esse  dupliciter  :  primo,  ad  largita- 
tem  dispensantis ;  secundo,  ad  veritatem 
pollicentis.  Si  ad  largitatem  dispensantis, 
sic  est  meritorium  ex  congruo,  quia  ex 
suae  liberalitatis  immensitate  decet  Deum 
pro  modica  servitute  retribuere  praemium 
magnum.Si  vero  comparetur  ad  veritatem 
pollicentis,  qui  quodammodo  sponte  pro- 
misit  et  obligavit  se  quod  tanto  talique 
operi  dabit  praemium  tantum,  sic  est  me- 
ritorium  merito  condigni.  Porro  si  opus 

B  meritorium  comparetur  ad  statum,hoc  po- 
test  esse  dupliciter.   Primo,  quoad  tem- 
poris  opportunitatem.  Et  quum   nunc  sit 
tempus  merendi  et  seminandi,  ut  ait  Apo-  iiCor.ix.c. 
stolus,  congruum  est  ut  ex   seminatione 
hac  obtineatur  fructus  grandis  vitae  aeter- 
na?:ideo  Christus  dimittenti  modicum,pro- 
misit  reddere  centuplum.  Secundo,  quoad  Matth.xix, 
operis  arduitatem,  quoniam  opus  tale  sic  "9- 
est  in   voluntate    facientis,  ut  sit  supra 
vires  ejus,  et  elevetur  supra  se,  ac  bono 
proprio  praeponat  bonum  divinum  :  hinc 

C  hoc  modo  est  meritorium  ex  condigno.  — 
Haec  Bonaventura. 

Praeterea  Durandus  hic  nititur  sancti  Do- 
ctoris  positionem  prosternere,  redarguens 
eam  in  multis.  Primo  in  hoc,  quod  ait  red- 
ditionem  praemii  pro  meritis,  ad  distribu- 
tivam  spectare  justitiam.  Quod  Durandus 
sic  improbat  :  Ei  qui  servit  communita- 
ti,  redditur  merces  pro  impenso  obsequio 
per  justitiam  commutativam.  non  distribu- 
tivam.  —  Sed  istud  verius  negatur  quam 
conceditur.   Distributiva   namque   justitia 

D  reddit  cuique  secundum  merita  sua,  ut 
secundo  dicitur  Ethicorum. 

Secundo  reprehendit  praeinductam  posi- 
tionem,  dicendo  quod  male  accipiat  aequa- 
litatem  proportionis  ad  distributivam  ju- 
stitiam  pertinentis.  In  distributiva  quippe 
justitia.non  attenditur  proportio  rerum  se- 
cundum  proportionem  dantis  et  accipien- 
tis,  sed  secundum  proportionem  accipien- 
tium  personarum.  —  Ad  quod  dicendum, 
quod  non  solum  hoc  modo,  sed  aliis  quoque 
modis  sumitur  ista  proportio.  Nempe  de 


UTRUM   EXSISTENS    IN    GRATIA,    VALEAT   DE    CONDIGNO   MERERI   BEATITUDINEM   ^TERNALEM   347 


vidua  offerente  duo  minuta  dixit  Salva- 
Zuc.xxi,  3.  tor,  quod  plus  omnibus  misit,  utique  non 
secundum  magnitudinem  quantitatis,  sed 
proportionis. 
Deinde  redarguit  positionem  S.  Thomae 
p. 345 c.  ex  prima  secundae  narratam,  contra  quam 
scribit:Yalor  actus  nunquam  est  a  motore, 
nisi  ratione  alicujus  formaliter  exsistentis 
in  actu  vel  in  potentia  actus  elicitiva.  — 
Ad  quod  secundum  Magistrum,  responde- 
tur  quod  falsum  sit.  Dixit  enim  Magister 
actum  caritatis  causari  in  nobis  a  Spiritu 
Sancto  absque  intermedio  habitu  caritatis. 
Sed  quia  in  hoc  deviavit,  aliter  responden- 
dum,  quod  scilicet  valor  seu  dignitas  vel 
pretiositas  actus  et  motus,  ex  multis  pen- 
satur  ac  sumitur.  Primo,  ex  parte  agentis 
atque  moventis.  Unde  beneficium  a  rege 
exhibitum,  majoris  est  dignitatis  et  repu- 
tationis,  ceteris  paribus,  quam  impensum 
a  milite.  Secundo,  ex  causa  formali  in- 
trinseca,  quemadmodum  actus  a  caritate 
elicitus  est  nobilior  actu  elicito  ex  fide  et 
spe,  quoniam  teste  Apostolo,  virtus  cari- 
i  Cor.  xiii,  tatis  major  est  fide  et  spe.  Tertio,  ex  ter- 
mino  ad  quem.  Quarto,  ex  dispositione 
subjecti  quod  agit  seu  movetur;  ex  aliis 
quoque  circumstantiis.  Sic  in  proposito, 
valor  et  dignitas,  acceptabilitas  ac  pretio- 
sitas  meritoriae  actionis,  sunt  tam  ex  parte 
Spiritus  Sancti,  qui  ad  omnem  meritoriam 
actionem  immediate,  principaliter,  causa- 
liter  operatur,  actualiter  movens  excitans- 
que  mentem  et  animam  promerentjs,  in 
tantum  ut  dicat  Apostolus  ad  Philippenses 
PhiUpp.n,  secundo  :  Deus  est  qui  operatur  in  nobis 
et  velle  et  perficere;  tam  ex  parte  gratiae 
gratum  facientis,  quae  est  supernaturalis 
similitudo  divinae  essentiae;  tam  ex  parte 
caritatis,quae  est  supernaturalis  similitudo 
Spiritus  Sancti ;  tam  ex  parte  vitae  aeter- 
nae,  ad  quam  tendit  ac  ordinatur;  tam  ex 
parte  rationalis  creaturae,  quae  per  gratiam 
et  caritatem  in  supernaturali  esse  consti- 
tuitur,  et  Deo  in  templum  et  sponsam,  in 
amicam  et  filiam  consecratur,  unde  et  ju- 
re  debetur  ei  hereditas,  quamvis  totum 
originaliter  ex  mera  Dei  liberalitate,  prae- 


A  venientique  ejus  caritate  et  pietate  pro- 
cedat.  Et  quantum  ad  hoc,  totum  divinae 
miserationi,  pietati  et  gratiae,  non  meritis 
nostris  adscribitur.  —  Praeterea  motivum 
istud  Durandi,ad  propositum  non  est.  Non 
enim  dicimus  valorem  actus  meritorii  esse 
ex  motione  Spiritus  Sancti  absque  concur- 
su  et  ratione  alicujus  formaliter  exsisten- 
tis  in  actu  seu  potentia  elicitiva,  quum 
gratiam  et  caritatem  esse  formalia  et  in- 
trinseca  inha?rentia  et  creata  principia  po- 
namus  actuum  meritoriorum.  Si  vero  di- 

B  ceremus  eas  non  esse  quid  creatum  in 
anima,  posset  argumentatio  illa  alicujus 
apparentiae  aestimari. 

Insuper  in  hac  quaestione  etiam  alia 
multa  scribit  Durandus,  quae  videntur  ine- 
pta,  videlicet  quaedam  venialia  peccata  es- 
se  peccata  simpliciler,  quum  tamen  se- 
cundum  Ambrosium, peccatum  simpliciter 
dictum,sit  transgressio  legis  divinae,  et  cce- 
lestium  inobedientia  mandatorum  :  quod 
peccato  veniali  non  convenit.  —  Iterum, 
dicit  quod  Spiritus  Sanctus  movet  etiam 

C  ad  actus  non  meritorios,  sicut  ad  prophe- 
tandum.  Et  si  hoc  intellexit  de  motione 
mediata,  non  est  ad  propositum.  Si  autem 
de  motione  immediata  et  speciali,  vide- 
tur  contra  divinum  Dionysium  edocentem, 
quod  omnes  revelationes  propheticae  factae  DeCreicst. 
sunt  ministerio  angelorum.  —  Amplius,  ,,,cr-c-,v- 
negat  quod  gratia  aequatur  gloriae  virtua- 
liter,  quum  sit  seminarium  ejus.  Contra 
quod  dicit,  quod  semen  non  est  nisi  re- 
spectu  eorum  quae  de  potentia  educuntur 
materiae  vel  creaturae.  Cui  objici  potest, 

I)  quod  (Christo  testante)  semen  est  verbum  Zuc.mm.ii. 
Dei.  Et  certum  est  quod  semen  in  Scri- 
pturis  valde  multipliciter  sumitur.  —  Po- 
stremo  adjungit,  quod  nec  gloriam,  nec 
aliquod  bonum  spirituale  nec  temporale 
meremur  apud  Deum  merito  condigni,  sed 
solum  de  congruo.  Ad  quod  adducit  quae- 
dam  motiva  jam  ante  soluta.  Estque  re- 
sponsio  ista  nimis  extrema.  Actio  etenim 
virtuosa  ex  motione  actuali  Spiritus  San- 
cti  et  ex  supernaluralibus  praestantissimis 
donis  gratiae  et  caritatis  procedens,  tantse 


348 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXVII  ;    QCEST.   III 


Aom.xm,\ 
Ps.  ciu.24. 


Gen.  xxn, 
16,17. 


Zire.i,73, 
Jacob.  i,12, 

Tit.  i,  2. 
Apoc.  iii,  4. 


est  dignitatis,  quod  nullum  temporale  bo- 
num  potest  esse  condigna  aut  sufficiens 
merces  ejus.  Ideo,  secundum  valentiores 
doctores  scholasticos,  Alexandrum,  Tho- 
mam,  Albertum,  Bonaventuram  et  alios, 
imo  et  secundum  Augustinum,  Gregori- 
um,  Bedam  et  alios  Sanctos,  in  omnibus 
promissionibus  Mosaicse  legis  in  quibus 
temporalia  bona  pro  pra?mio  actuum  vir- 
tuosorum  promittuntur,  sub  promissioni- 
bus  temporalium  intelliguntur  spiritualia 
gratisc  bona  ac  gloriae  dona.  Quamvis  au- 
tem  omnia  bona  qua?  habemus,  sint  dona 
Dei;  attamen  bene  et  laudabiliter  uti  eis- 
dem,  cst  meritorium.  Et  quoniam  quae 
a  Deo  sunt,  ordinata  sunt,  et  ipse  super- 
gloriosissimus  Deus  omnia  in  sapientia  fa- 
cit,  atque  in  cunctis  operibus  suis  miseri- 
cordiam  justitiamque  contemperat,ipsemet 
sic  ordinavit  et  ita  instituit,  ut  rationalis 
creatura  per  viam  non  solum  misericor- 
dia?  sed  etiam  justitiee,  ad  summam  et 
a?ternalem  illam  felicitatem  pertingat.  Et 
ad  confirmandum  nos  in  fide,  spe  et  cari- 
tate,  et  incitandum  quoque  ad  laborandum 
idonee,  indefesse  ac  fervide,  dignatus  est 
hominibus  dona  sua  beatifica  ac  divina 
non  solum  asserendo,  sed  et  promittendo 
ac  jurando  praenuntiare ;  sicque  se  ipsum 
quodammodo  ad  ita  agendum  constrinxit 
et  debitorem  constituit.  Unde  ad  Abraham 
loquebatur  :  Per  memetipsum  juravi,  quia 
fecisti  hanc  rem,  benedicam  tibi.  Propter 
quod  Zacharias  in  cantico  suo  deprom- 
psit :  Jusjurandum  quod  juravit  ad  Abra- 
ham  patrem  nostrum,  daturum  se  nobis. 
Hinc  et  Jacobus  dixit  apostolus  :Beatus  vir 
qui  suffert  tentationem,quoniam  quum  pro- 
batus  fuerit,  accipiet  coronam  vita?,  quam 
repromisit  Deus  diligentibus  se.  Itemque 
apostolus  Paulus  ad  Titum  :  Quam  promi- 
sit  qui  non  mentitur  Deus.  In  Apocalypsi 
etiam  :  Ambulabunt  (inquit)  mecum  in 
albis,  quoniam  digni  sunt.  Sicque  de  con- 
digno  hoc  meruerunt.  Nihilo  minus  totum 
originaliter  ex  mera  bonitate  et  munifi- 
centia  superbeatissimi  Dei  fluxit.  Propter 
quod  ait  Apostolus,  quia  ex  sua  miseri- 


A  cordia  dignos  nos  fecit  in  sortem  Sancto-  Coioss. 
rum   in   lumine;  et  denuo,  Beposita   est  K\[Tim ., 
mihi  (ait)  corona  justitiae.  Multa  omnino  s. 
sunt  de  his  testimonia  Scripturarum.  Sed 
et  de  Cassio  pra?sule  scribit  divus  Grego- 
rius  :  Eum  cui  ipse  debitor  fuit,  videlicet 
Christum,  jam  ex  promissione  ccepit  ha- 
bere  debitorem. 


QU/ESTIO    III 


B 


TErlio  quaritur,  Utrum  non  exsi- 
stens  in  gratia  gratum  facien- 
te,  valeat  sibi  ipsi  aut  alteri  hu- 
jusmodi  gratiam  promereri. 

De  hac  quaestione  aliqui  faciunt  duas  : 
unam,  an  non  exsistens  in  gratia,  possit 
eam  sibi  ipsi  mereri ;  aliam,  an  alteri. 

Videtur  quod  eam  sibi  queat  mereri. 
Deus  enim  ultra  posse  nihil  requirit  ab 
homine  :  ergo  dum  homo  facit  quod  in 
se  est,  conando  secundum  vires  natura?  ad 
C  gratia?  infusionem,  videtur  se  ad  gratiam 
sufficienter  disponere.  —  Insuper,  quaere- 
re  bonum  alterius,pra?sertim  bonum  com- 
mune,  potissime  placet  Deo  :  ergo  si  ali- 
quis  non  exsistens  in  gratia,  taliter  oret 
pro  aliis,  apparet  quod  exaudibiliter  oret. 

Ad  haec  Thomas  respondet  :  In  omni  qui 
meretur,  exigitur  ut  actus  ejus  sit  aliquo 
modo  proportionatus  ad  id  quod  prome- 
retur.  Nullus  enim  meretur  id  quod  sibi 
secundum  conditionem  suam  non  conve- 
D  nit  :  quemadmodum  servus  non  meretur 
a  domino  ut  in  hereditate  filiorum  ad- 
mittatur,  sed  ut  mercedem  suam  recipiat. 
Quumque  gratia  gratum  faciens  omnino 
transcendat  conditionem,  dignitatem,  gra- 
dum  et  ordinem  natura?  creatae,  quia  in 
quodam  supernaturali  esse  constituit,  at- 
que  ad  supernaturalem  finem  perducit 
eam,  constat  quod  non  exsistens  in  gratia, 
nequeat  eam  sibi  ipsi  mereri,  etiam  si  in 
puris  stet  naturalibus,  non  depressus  effe- 
ctu  prioris  peccati ;  multoque  minus  valet 


UTRUM   NON   EXSISTENS    IN   GRATIA   VALEAT   GRATIAM   PROJIERERI 


349 


alteri  talem  gratiam  promereri.  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Idem  in  prima  secundae,  ultima  quae- 
art.  7.  stione,  ostendit  quod  homo  non  potest  si- 
bi  mereri  reparationem  post  lapsum  :  nec 
merito  condigni,  quoniam  tale  meritum 
dependet  ex  gratia  et  motione  Spiritus 
Sancti,  quae  interrumpuntur  per  sequens 
peccatum ;  nec  merito  congrui,  propter 
art.  o.  impedimentum  peccati.  Exsistens  autem 
in  gratia  potest  alteri  gratiam  promereri 
de  congruo,  non  de  condigno  :  quoniam 
gratia  gratum  faciens  datur  homini  ad  su- 
am  salutem,  ut  per  eam  moveatur  a  Spi- 
ritu  Sancto  ad  operandum  salubriter,  ac 
pertingendum  meritorie  ad  vitam  beatam. 
Christus  vero  de  condigno  meruit  gratiam 
Joann, i,  16.  aliis  tanquam  caput,  de  cujus  plenitudine 
accepimus  universi.  Haec  Thomas. 

Cujus  dictis  satis  concordant  Petrus  et 
Richardus ;  tamen  aliter  loqui  videntur.  Pe- 
trus  namque  affirmat,  quod  duplex  sit  me- 
ritum,  utpote  verum,  quod  procedit  ex  ca- 
ritate  et  gratia;  et  interpretativum,  quod 
quamvis  in  se  non  sit  verum  meritum, 
acceptatur  tamen  ab  alio  quasi  sit  meri- 
tum,  et  hoc  ex  bonitate  et  liberalitate  al- 
terius.  Loquendo  de  tali  merito,  is  qui  non 
est  in  gratia,  potest  gratiam  promereri  fa- 
ciendo  quod  in  se  est,  et  potius  sibi  quam 
alii.  Tale  quoque  meritum  interdum  vo- 
catur  meritum  congrui.  —  Porro  Richar- 
dus  :  Duplex  est,  inquit,  meritum.  Unum 
simpliciter  dictum,  et  aliud  secundum 
quid.  Loquendo  de  merito  simpliciter,  is 
qui  non  est  in  gratia,  non  valet  sibi  gra- 
tiam  promereri;  potest  tamen  hoc,  loquen- 
do  de  merito  secundum  quid.  —  Thomas 
autem  dicendo,  quod  homo  post  lapsum 
non  potest  sibi  gratiae  reparationem  me- 
reri,  nec  de  condigno,  neque  de  congruo, 
strictius  sumit  meritum  de  congruo. 

Insuper  dicit  in  Scripto  :  Insufficientia 
causae  ad  producendurn  effectum,  inter- 
dum  est  ex  parte  causse,  sicut  modicus 
ignis  calefacere  nequit;  quandoque  ex  par- 
te  recipientis,  aut  subjecti  sive  effectus,  ut 
quod  ignis  humida  nequit  ligna  incendere. 


A  Sic  quod  quis  alteri  non  potest  primam 
gratiam  promereri,  est  vel  ex  imperfecti- 
one  gratiae  suae,  vel  ex  indignitate  et  vitio- 
sitate  alterius.  Haec  Thomas. 

Insuper  quaeritur  hic,  an  exsistens  in 
gratia  possit  sibi  mereri  gratiae  augmen- 
tum. 

Ad  quod  dicendum  sicut  super  primum  tom.  xx, 
dictum  est  de  caritatis  augmento,  decima-  P-31cts- 
septima  distinctione. 

Hinc  Bonaventura  testatur  :  Eodem  mo- 
B  do  gratia  et  caritas  habent  augeri.  Nam 
et  gratia,  secundum  Augustinum,per  actus 
bonos  meretur  augeri,  ut  aucta  mereatur 
et  perfici.  Modum  vero  merendi  augmen- 
tum  gratiae  videre  sic  possumus.  Contingit 
aliquid  mereri  ex  condigno,  et  contingit 
aliquid  mereri  ex  congruo.  Tuncque  est 
meritum  ex  condigno,  quando  ralio  meri- 
ti  invenitur  ibidem  perfecte ;  et  tunc  est 
quaedam  commensuratio  et  adaequatio  me- 
riti  ad  praemium.  Et  quia  hoc  non  potest 
esse  dum  gratia  augetur,  idcirco  non  po- 
C  test  homo  mereri  augmentum  gratiae  me- 
rito  condigni,  sed  congrui.  Porro  meritum 
congrui  dicitur,  in  quo  est  aliqua  dispo- 
sitio  congruitatis  respectu  ejus  ad  quod 
illa  dispositio  ordinatur,  quae  deficit  a  ra- 
tione  condignitatis.  Aut  enim  est  ibi  con- 
gruitas  sine  dignitate  :  sicque  peccator  per 
opera  bona  extra  caritatem  facta  meretur 
de  congruo  gratiam.  Est  enim  ibi  congrui- 
tas  quaedam,  quoniam  facit  quod  in  se  est; 
sed  non  est  ibi  condignitas,  quia  inimicus 
est  Dei,  et  indignus  pane  quo  vescitur. 
D  Aut  est  ibi  dignitas  cum  indignitate,  ut 
quando  vir  justus  meretur  peccatori  grati- 
am  primam.  Dignitas  est  enim  ibi  ex  parte 
justi,  qui  est  Dei  amicus,  exaudirique  di- 
gnus ;  indignitas  vero  ex  parte  peccatoris  : 
ideo  non  est  ibi  perfecta  ratio  meriti.  Aut 
est  ibi  dignitas  cum  gradus  inferioritate ; 
sicque  habens  gratiam  minorem,  meretur 
ejus  augmentum  :  qui  modus  merendi  ad 
meritum  condigni  magis  propinquat.  Haec 
Bonaventura. 

Verumtamen  quibusdam  apparet,  quod 


350 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXVII  ;    QU/EST.    III 


consistens  in  gratia  minori,  meretur  de  A 
condigno  gratiae  incrementum;  nec  obstat 
quiEst.  2.  inferioritas  illa,quum  juxta  preehabita,  ex- 
sistens  in  caritate  mereatur  de  condigno 
vitam  aeternam,  cujus  gratia  seu  gloria 
multo  plus  excedit  gradum  caritatis  et 
gratiae  viee,  quam  minor  caritas  seu  gra- 
tia  viee  augmentum  ejus  in  vita  praesenti. 
Nec  enim  minor  gratia  per  quemcumque 
actum,  sed  per  actum  tota  diligentia  fa- 
ctum,  meretur  augmentum,  sicut  et  Ale- 
xander  effatur.  Gratia  equidem  minor  cum 
hujuscemodi  usu  commensuratur  ejus  aug-  B 
mento :  quod  effective  a  Deo  dumtaxat  est. 
Unde  Antisiodorensis  in  Summa  sua,  ter- 
tio  disseruit  libro  :  Meremur  de  condigno 
caritatis  augmentum,  sed  non  quibuslibet 
caritatis  operibus,  sed  solis  operibus  stre- 
nuitatis  et  supererogationis. 

Postremo  Durandus  :  Habitus  (ait)  ac- 
quisiti  causantur  ex  actibus  nostris,  non 
autem  infusi.  Hinc  actus  nostri  habent  se 
aliqualiter  effective  ad  habitus  acquisitos, 
et  ad  augmentum  eorum ;  ad  gratiam  vero 
habitusque  infusos,  et  ad  eorum  augmen-  C 
tum  habent  se  tantum  dispositive  per  mo- 
dum  meriti.  In  omnibus  autem  habitibus 
acquisitis,  habitus  generatur  ex  uno  actu, 
et  ex  quolibet  augmentatur;  verumtamen 
non  omnis  actus  ex  gratia  seu  caritate 
procedens,  meretur  gratiee  seu  caritatis 
augmentum,  sed  solum  illi  qui  sunt  se- 
cundum  proportionem  caritatis  aut  gratiae, 
vel  excellentiores,  puta  ex  toto  voluntatis 
conatu.  Cujus  ratio  est,  quoniam  ille  solus 
dignus  est  accipiendis,  qui  bene  usus  est 
jam  acceptis.  Sed  habens  habitum  inten-  D 
sum,  remisseque  utens  eo  seu  operans 
negligenter,  non  utitur  habitu  illo  debi- 
to  modo,  quum  actus  hujuscemodi  non 
proportionetur  ipsius  habitus  intensioni  : 
ergo  per  tales  actus  augmentum  gratiae 
non  meretur,  imo  solum  per  illos  qui 
excellunt  habitum  vel  adaequant.  Haec  Du- 
randus. 

In  quibus  non  videtur  idonee  dictum, 
quemlibet  habitum  acquisitum  ex  uno  ac- 
tu  generari,  atque  ex  quolibet  actu  auge- 


ri.  Hoc  enim  evidenter  est  contra  Philo- 
sophum  in  pluribus  locis.  Nempe  et  in 
Ethicis  docet  virtutes  non  ex  uno  actu, 
sed  pluribus  generari.  Sed  et  una  hirundo 
non  facit  ver.  Communiter  quoque  asse- 
ritur,  quod  habitus  generetur  ex  actibus 
pluries  iteratis.  Nihilo  minus  Guillelmus 
Parisiensis  in  tractatu  suo  de  Vitiis  et  vir- 
tutibus  videtur  sentire,quod  interdum  una 
operatio  tam  vehementem  et  fixam  im- 
pressionem  facit  in  anima,  quod  habitus 
generatur  ex  ea. 

Postremo  Bonaventura  hic  sciscitatur, 
utrum  gratia  et  gloria  essentialiter  diffe- 
rant.  Respondet  :  Tam  gratia  gratum  fa- 
ciens  quam  gloria.nominat  divinam  influ- 
entiain  per  quam  anima  habet  Deum,  et 
Deus  ipse  in  anima  habitat.  Habet  autem 
anima  Deum  dupliciter,  puta  :  perfecte, 
sicque  habet  Deum  per  modum  quiescen- 
tis,  quod  est  in  patria;  item  semiplene,  et 
per  modum  tendentis,  quod  est  in  via. 
Primum  est  gloria?  ac  praemii,  secundum 
est  gratiae  ac  meriti.  Hinc  gratia?  attribui- 
tur  actus  merendi,  gloriae  vero  actus  re- 
gnandi.  Quumque  idem  per  essentiam  pos- 
sit  esse  magis  et  minus  perfectum,  hinc 
gratia  et  gloria  secundum  quod  distin- 
guuntur  penes  modum  habendi  Deum  di- 
versimode,  differunt  solum  secundum  sta- 
tum.  Et  quoniam  nos  Deum  habere,  non 
est  aliud  nisi  Deum  habitare  in  nobis ;  id- 
eo  gratia  et  gloria  non  solum  distinguun- 
tur  secundum  modum  habendi  Deum,  sed 
etiam  secundum  modum  habitandi  Deum 
in  nobis.  Quumque  dico  Deum  habitare  in 
nobis,  duo  dico  :  utpote,  divinam  digna- 
tionem  qua  hominem  Deus  acceptat  ac 
sibi  confcederat,  et  per  consequens  huma- 
nam  exaltationem,  ex  qua  homo  ea  quae 
Dei  sunt  excellenter  participat.  Hinc  in- 
fluentia  per  quam  habitat  Deus  in  nobis, 
dicitur  gratia  secundum  primam  compa- 
rationem,  in  quantum  videlicet  Deus  ho- 
minibus  condescendit  ;  vocatur  quoque 
gloria  quoad  secundam  comparationem, 
quantum  ad  substantiam,  prout  homo  per 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVIII  351 

illam   inhabitationem   sublimatur.  Et  se-  A  gratia  realiter  distingui  censetur;  similiter 

cundum  hunc  modum  gratia  et  gloria  non  gloria,  si  tamen  lumen  glorise  intransitive 

differunt  nisi  sola  comparatione.  Propter  sumatur  pro  gloria.  Verum  istud  ad  quar- 

quod  vita  seterna  gloria  nominaturet  etiam  tum  spectat  Sententiarum,et  ibi  Deo  agen- 

gratia,  juxta  illud  ad  Romanos  sexto  :  Gra-  te  dicetur. 

tia  Dei  vita  a?terna.  Non  ergo  essentialiter         Quaerunt  etiam  quidam  hic,  an  per  gra- 

differunt.  In  Christo  quoque  et  in  Beatis  tiam  mereamur  gratiam  jam  concessam. 

sunt  simul.  Ha?c  Bonaventura.  Et  respondent  quod  non,  praesertim  quum 

Quocirca  sciendum,  quod  gratia  et  glo-  gratia  se  habeat  in  ratione  causae  respe- 

ria  multipliciter  capiuntur;  et  lumen  glo-  ctu  meriti  sui.  Idem  autem  non  est  causa 

ria?,  prout  de  ipso  quidam  loquuntur,  a  sui  ipsius. 


DISTINCTIO  XXVIII 


A.  Prcedicta  repetit,  ut  alia  addat,  definitam  assignationem  ponens 
de  gratia  et  libero  arbitrio  contra  Pelagianos. 


I 


D  vero  inconcusse  et  incunctanter  teneamus,  liberum  arbitrium  sine  gratia  prae- 
veniente  et  adjuvante  non  sufficere  ad  justitiam  et  salutem  obtinendam,  nec 
meritis  praecedentibus  gratiam  Dei  advocari,  sicut  Pelagiana  haeresis  tradidit. 


Nam,  ut  ait  Augustinus  in  primo  libro  Retractationum,  novi  haeretici  Pelagiani  Aug.  Re- 
liberum  sic  asserunt  voluntatis  arbitrium,  ut  gratise  Dei  non  relinquant  locum,  cra9cin.'3.''' 
quam  secundum  merita  nostra  dari  asserunt. 

B.  Quoz  sit  hairesis  Pelagianorum  de  gratia  et  libero  arbitrio. 

Pelagianorum  haeresis,  omnium  recentissima,  a  Pelagio  monacho  exorta  est.  Hi  id.de  Hare- 
Dei  gratise,  qua  praedestinati  sumus,  et  qua  meruimus  de  potestate  tenebrarum  coZm**™. 
erui,  in  tantum  inimici  sunt,  ut  sine  hac  credant  hominem  posse  facere   omnia 
divina  mandata.  Denique  Pelagius  a  Fratribus  increpatus,  quod  nihil  tribueret  ad- 
jutorio  gratias  Dei  ad  ejus  mandata  facienda,  non  eam  libero  arbitrio  praeponebat, 
sed  infideli  calliditate  supponebat,  dicens  ad  hoc  eam  dari  hominibus,  ut  quae  facere 
per  liberum  arbitrium  jubentur,  facilius  possint  implere  per  gratiam.  Dicendo  uti- 
que,  Facilius  possint,  voluit  credi,  etsi  difficilius,  tamen  posse  homines  sine  gratia 
facere  jussa  divina.  Illam  vero  gratiam  Dei,  sine  qua  nihil  boni  possumus  facere, 
non  esse  dicunt  nisi  in  libero  arbitrio,  quod  nullis  suis  praecedentibus  meritis  ab 
illo  accepit  nostra  natura ;  ipso  ad  hoc  tamen  *  juvante  nos  per  suam  legem  atque  *  tantum 
doctrinam,  ut  discamus  quae  facere  et  quas  sperare  debeamus,  non  autem  ad  hoc 
per  donum  Spiritus  Sancti,  ut  quae  didicerimus  esse  facienda,  faciamus.  Ac  per  hoc 


352  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXVIII 

divinitus  nobis  dari  scientiam  confitentur,  qua  ignorantia  pellitur;  caritatem  autem 
negant  divinitus  dari,  qua  pie  vivitur  :  ut  scilicet  sit  donum  Dei  scientia,  quae  sine 
caritate  inflat,  et  non  sit  donum  Dei  ipsa  caritas,  qua?  ut  scientia  non  inflet,  sedi- 
ficat.  Destruunt  etiam  orationes  quas  facit  Ecclesia,  sive  pro  infidelibus  et  doctrinae 
Dei  resistentibus  ut  convertantur  ad  Deum,  sive  pro  fidelibus  ut  augeatur  eis  fides 
et  perseverent  in  ea.  Haec  quippe  non  ab  ipso  accipere,  sed  a  se  ipsis  homines 
habere  contendunt,  gratiam  Dei,  qua  liberamur  ab  impietate,  dicentes  secundum 
merita  nostra  dari.  Parvulos  etiam  sine  ullo  peccati  originalis  vinculo  asserunt  nasci. 

C.  Hic  ponit  ea  quibus  suum  confirmant  errorem,  verbis 
Augustini  contra  ipsum  utentes. 

Quod  vero  dicunt,  sine  gratia  hominem  per  liberum  arbitrium   omnia  jussa 

implere,  hujusmodi  inductionibus  muniunt.  Si,  inquiunt,  non  potest  ea  facere  homo 

Aug.dcLi-  quse  jubentur,  non  est  ei  imputandum  ad  mortem,  sicut  tu  ipse,  Augustine,  in  libro 

ub™,".5o!  de  Libero  arbitrio  asseris.  Quis,  inquis,  peccat  in  eo  quod  nullo  modo  caveri  potest  ? 

Peccatur  autem  :  caveri  ergo  potest.  Hoc  testimonio  Augustini  Pelagius  usus  est, 

disputans  adversus  eum,  imo  adversus  gratiam,  sicut  Augustinus  in  libro  Retra- 

w.Rctract.  ctationum  illud  et  alia  hujusmodi  retractans  commemorat,  inquiens  :  In  his  itaque 

M>.i,c.9,n.  jjUjusm0(ji  Verbis  meis,  quia  gratia  Dei  commemorata  non  est,  de  qua  tunc  non 

agebatur,  putant  Pelagiani  suam  nos  tenuisse  sententiam ;  sed  frustra  hoc  putant. 

Voluntas  quippe  est,  qua  peccatur  et  recte  vivitur,  quod  his  verbis  egimus ;  sed  ipsa 

nisi  Dei  gratia  liberetur  et  ut  vitia  superet  adjuvetur,  recte  a  mortalibus  vivi  non 

potest.  Ecce  aperte  determinat,  ex  quo  sensu  illa  dixerit,  ininricos  gratise  refellens. 

D.  Aliud  testimonium  Augustini  ponit,  quo  Pelagius  pro  se  utebatur. 

Similiter  autem  innitebatur  Pelagius  verbis  Augustini  contra  gratiam,  quae  in 

id.dcDuab.  libro  de  Duabus  animabus  dicit  :  Peccati,  inquit,  reum  tenere  quemquam,  quia  non 

amm.n.    .  ^^  gUOa-  facere  non  potuit,  summae  iniquitatis  et  insanise  est.  His  auditis,  exsiliit 

Pelagius,  dicens  :  Cur  ergo  parvuli  et  illi  qui  non  habent  gratiam,  sine  qua  non 

possunt  facere  mandata  divina,  rei  tenentur? —  Hoc  autem  qua  occasione  dixerit,  in 

w.  Retract.  libro  Retractationum  Pelagio  respondens,  aperit.  Id  enim  contra  Manichseos  dixit, 

„'.  o."'  °'  b'  qui  in  homine  duas  naturas  esse  contendunt,  unam  bonam  ex  Deo,  alteram  malam 

ex  gente  tenebrarum,  qute  nunquam  bona  fuit  nec  bonum  velle  potest  :  quod  si 

esset,  non  videretur  ei  imputandum  esse,  si  bonum  non  faceret. 

E.  Aliud  quod  videtur  contradicere  gratim  Dei,  addit. 
id.contra       Alibi  etiam  Augustinus  dicit,  quae  huic  gratiae  contradicere  videntur  qua  justifi- 

Adtmant.c.  .  ...,  ln.  ,.,       .   ,       .     ,. 

26.  camur.  Ait  enim  m  libro  contra  Adimantum  Manichaei  discipulum  :  Nisi  quisque 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXVIII  353 

voluntatem  suam  mutaverit,  bonum  operari  non  potest;  quod  in  nostra  potestate 
esse  positum  Dominus  docet,  ubi  ait  :  Aut  facite  arborem  bonam,  et  fructus  ejus  Mam.%a, 
bonos,  etc.  Quod  Augustinus  in  Retractationibus  non  esse  contra  gratiam  Dei,  quam    Aug.  Re- 
prsedicamus,  ostendit.  In  potestate  quippe  hominis  est  mutare  in  melius  volun-  c^n.i!' 
tatem ;  sed  ea  potestas  nulla  est,  nisi  a  Deo  detur,  de  quo  dictum  est  :  Dedit  eis  Jomm.  i, 
potestatem  filios  Dei  fieri.  Quum  enim  hoc  sit  in  potestate,  quod  quum  volumus 
facimus,  nihil  tam  in  potestate  quam  ipsa  voluntas  est ;  sed  prseparatur  a  Domino 
voluntas  :  eo  ergo  modo  dat  potestatem. 


F.  Aliud  testimonium  ejusdem,  quod  videtur  adversum. 

Sic  etiam  intelligendum  est  quod  in  eodem  ait,  scilicet  in  nostra  potestate  esse,  Aug.Contra 
ut  vel  inseri  bonitate  Dei,  vel  excidi  ejus  severitate  mereamur  :  quia  in  potestate  27.RXac£ 
nostra   non    est,  nisi   quod   nostram   sequitur    voluntatem   :   quas   quum  prsepa- loc' Clt' 
ratur   a  Domino,  facile  fit  opus  pietatis,  etiam   illud  quod  impossibile  et  diffi- 
cile  fuit. 


G.  Aliud  testimonium. 

In  Expositione  quoque  quarumdam  propositionum  Epistolae  ad  Romanos,  quse-  id.inRom. 
dam  Augustinus  interserit  quse  videntur  huic  doctrinse  gratiae  adversari.  Ait  enim  :  1™P°S' L%' 
Quod  credimus,  nostrum  est;  quod  autem  bonum  operamur,  illius  est  qui  creden- 
tibus  dat  Spiritum  Sanctum.  Et  paulo  post  :  Nostrum  est  credere  et  velle;  illius 
autem  dare  credentibus  et  volentibus  facultatem  bene  operandi  per  Spiritum  San- 
ctum.  Quse  qualiter  intelligi  debeant,  Augustinus  in  libro  Retractationum  aperit,  id.Rciract. 

lib  i  c  23 

dicens  :  Verum  est  quidem,  a  Deo  esse  quod  operamur  bonum;  sed  eadem  regula  n.3,'2."  ' 
utriusque  est,  et  volendi  scilicet  et  faciendi;  et  utrumque  ipsius  est,  quia  ipse 
prseparat  voluntatem,  et  utrumque  nostrum  est,  quia  non  fit  nisi  volentibus  nobis. 
Illa  itaque  profecto  non  dixissem,  si  jam  scirem  etiam  ipsam  fidem  inter  Spiritus 
Sancti  munera  reperiri. 

H.  Adhuc  addit  aliud  quod  videtur  contrarium. 

Illud  etiam  diligenter  est  inspiciendum  quod  Augustinus  in  libro  Sententiarum  sent.ProsP. 
Prosperi  ait,  scilicet  quod  posse  habere  fidem,  sicut  posse  habere  caritatem,  naturse  ccc*v'' 
est  hominum  ;  habere  autem  fidem,  sicut  habere  caritatem,  gratise  est  fidelium.  Quod 
non  ita  dictum  est  tanquam  ex  libero  arbitrio  valeat  haberi  fides  vel  caritas,  sed 
quia  aptitudinem  naturalem  habet  mens  hominis  ad  credendum  vel  diligendum,  quas 
Dei  gratia  praeventa  credit  et  diligit  :  quod  sine  gratia  non  valet. 

T.  22.  23 


3S4 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXVIII    SUMMA  ;    QUJEST.   I 


I.  Testimonio  Hieronymi  adstruit,  auid  tenendum  sit  de  gratia  et  libero 
arbitrio :  ubi  triplex  hozresis  indicatur,  scilicet  Joviniani,  Manicho?i,  Pelagii. 


Peiagii  u-  Id  ergo  de  gratia  et  libero  arbitrio  indubitanter  teneamus,  quod  Hieronymus  in 
n.25.  '  c''  Explanatione  fidei  catholicse  ad  Damasum  Papam,  Joviniani  et  Manichsei  et  Pelagii 
errores  collidens,  docet  :  Liberum,  inquit,  sic  confitemur  arbitrium,  ut  dicamus  nos 
semper  indigere  Dei  auxilio ;  et  tam  illos  errare  qui  cum  Manichaeo  dicunt  hominem 
peccatum  vitare  non  posse,  quam  illos  qui  cum  Joviniano  asserunt  hominem  non 
posse  peccare.  Uterque  tollit  arbitrii  libertatem.  Nos  vero  dicimus  hominem  semper 
iwd.  n.26.  et  peccare  et  non  peccare  posse,  ut  semper  nos  liberi  confiteamur  esse  arbitrii.  Ha?c 
est  fides  quam  in  catholica  Ecclesia  didicimus  et  quam  semper  tenuimus  et  tenemus. 


Apoc.  vm. 
10. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    VICESIMvE    OCTAV^ 

DECLARATO  quid  de  libero  arbitrio  et 
gratia  catholice  sit  tenenclum,  nunc 
recitantur  et  reprobantur  quidam  errores 
hajretici  contra  hoc.  Et  primo  recitatur 
error  Pelagii  superbi  et  incorrigibilis  mo- 
nachi,  qui  tamen  fuit  informiter  doctus, 
multumque  eruditus.  Unde  quidam  expo- 
nunt  de  ipso  illud  in  Apocalypsi,  Stella 
magna  cecidit  de  ccelo  :  ita  quod  propter 
eminentiam  scientia?  suae  stella  vocetur; 
qui  de  ccelo,  id  est  militanti  Ecclesia,  in 
foveam  hsereticae  cecidit  pravitatis.  Fuit- 
que  tempore  Augustini,  et  ex  libris  ejus 
collegit  quasdam  auctoritates  ad  suorum 
munimen  errorum,  et  scripserunt  contra 
se  invicem.  Incidit  quoque  alios  diver- 
sos  errores,  negando  parvulos  in  origina- 
li  concipi  ac  nasci  peccato.  Itaque  motiva 
et  auctoritates  quas  infelix  et  obstinatus 
Pelagius  pro  suis  roborandis  erroribus  al- 
legavit,  ponit  communiter  Magister  in  tex- 
tu,solvitque  eas.Ultimo  ex  verbis  S.Hiero- 
nymi  tangit  ac  reprobat  haereticas  falsitates 
Joviniani  et  Manichaei. 

QUjESTIO    PRIMA 

HIc  quaeritur,  Utrum  liomo  per  li- 
berum   arbitrium  naturalem- 
que  rationem  et  dona  naturse  va- 


A  leat  facere  aliquid  boni,  peccata 
vitare  ac  divinse  leg-is  pra^cepta 
implere. 

Quod  sic.  Nam  quidam  gentilium  tam 
virtuosi  fuerunt,  quod  ab  Aristotele  voca- 
ti  sunt  viri  heroici  ac  divini,  a  Platonicis 
autem  viri  purgati  animi.  Insuper  Hie- 
ronymus  protestatur,  quod  Deus  contulit 
Romanis  adhuc  gentilibus  atque  idolola- 
tris  monarchiam  propter  eorum  virtutes. 
—  Praterea,  preecepta  Decalogi  sunt  de 
dictamine  naturalis  rationis  :   ergo  natu- 

B  ralis  ratio  potest  ea  implere,  prssertim 
quum  et  ratio,  secundum  Philosophum, 
deprecetur  ad  optima,  synderesis  quoque 
jugiter  remurmuret  contra  mala. — Adhuc, 
sicut  in  littera  tangitur,  si  homo  ex  na- 
luralibus  non  posset  peccata  vitare,  et  na- 
turalem  legem  implere,  nec  peccata  com- 
missionis  nec  peccata  omissionis  ei  juste 
imputarentur,  et  ipsi  gentiles,  quibus  lex 
divina  non  patuit,  nec  revelata  est  fides, 
excusabiles  penitus  viderentur.  —  Insuper, 
Hieronymus  loquitur  :  Maledictus  qui  as- 

C  serit  Deum  hominibus  impossibilia  pr&- 
cepisse.  Ergo  omnia  Dei  prsecepta  potest 
homo  implere. 

In  contrarium  sunt  ea  quae  in  textu  ha- 
bentur,  et  quod  ait  Salvator  :  Sine  me  ni-  joann.^.s. 
hil  potestis  facere.  Cui  consonat  quod  per 
Osee  Dominus  contestatur  :  Perditio  tua  Osee  sm,9. 
ex  te,  in  me  tantummodo  auxilium  tuum. 
Hinc  Apostolus  :  Fiduciam,  inquit,  talem  ucor.m, 
habemus  ad  Deum,  non  quod  simus  suf-+,D- 


UTRUM  HOMO  PER  DONA  NATURJ3  VALEAT  FACERE  ALIQUID  BONI,  ETC. 


355 


ficientes   cogitare   aliquid  a  nobis   quasi 
ex  nobis,  sed  sufficientia  nostra  ex  Deo 
iCor.xu,3.  est;  item,  Nemo  potest  dicere,  Dominus 
Jesus,  nisi  in  Spiritu  Sancto. 

Circa  haec  scribit  Henricus  Quodlibeto 
q.  20.  quinto,  quaestione  qua  quaerit,  utrum  adul- 
tus  possit  sine  gratia  vitare  peccata  mor- 
talia  :  Adultus  sine  gratia  exsistens,  aut 
est  in  solo  originali  peccato,  aut  etiam  in 
mortali,  et  de  utroque  est  quaestio.  Qui- 
dain  ergo  dixerunt,  quod  impossibile  est 
solum  veniale  peccatum  esse  in  adulto 
cum  culpa  originali.  Nam  ante  tempus 
discretionis  excusatur  ab  omni  mortali  et 
veniali ;  mox  autem  ut  discretionem  sorti- 
tur,  tenetur  de  sua  deliberare  salute.  Unde 
Tullius  primo  de  Officiis  :  Regna,  impe- 
ria,  honores,  dignitates,  divitise  ac  horum 
contraria,  in  casu  sita,  temporibus  guber- 
nantur ;  quam  autem  personam  nos  ipsi 
gerere  volumus,  a  nostra  proficiscitur  vo- 
luntate.  Alii  ad  philosophiam,  alii  ad  jus 
civile,  alii  ad  eloquentiam  se  applicant; 
alius  in  ista,  alter  in  illa  excellere  vult 
virtute.  Hoc  igitur  primo  discutienduin, 
quo  genere  vitae  tempus  hoc  pertransire 
conemur.  Cujus  rei  deliberatio  difficillima 
perhibetur.  Etenim  Herculem,  quum  pu- 
besceret,  dicunt  exisse  in  solitudinem,  et 
ibi  diutius  discussisse  quam  ingredi  vellet 
viam,  virtutis  an  voluptatis.  —  Verum  ista 
responsio  non  videtur  nisi  fuga  inconve- 
nientis,  quia  non  vident  ubi  ponendus 
esset  qui  sic  moreretur  in  solo  originali 
ac  veniali  :  quia  non  posset  salvari  cum 
originali,  nec  damnari  cum  veniali  sine 
mortali;  nec  posset  esse  in  limbo,  quia  in 
eo  non  est  nisi  pcena  damni,  quae  origi- 
nali  soli  debetur;  nec  in  purgatorio,  quia 
dum  inde  eriperetur,  non  posset  intrare 
in  regnum  ccelorum. 

Verumtamen  uno  modo  potest  ita  tene- 
ri.  quod  scilicet  talis  nequit  cavere  quin 
primo  peccet  mortaliter,  non  tamen  ob 
causam  praetactam,  sed  quia  peccatum  non 
habet  nisi  ex  alieno  facto,  et  quia  pecca- 
tum  praeoccupavit  in  ipso  omnem  liberi 


A  arbitrii  usum.  Hinc  quoque  misericordia 
Dei  omnem  usum  liberi  arbitrii  ita  in  ipso 
praeoccupat,  ut  in  eodem  instanti  quo  uti 
incipit  ratione,liberum  ejus  arbitrium  suo 
instinctu  excitat  et  inclinat  ad  bonum:cui 
instinctui  si  rebellando  non  acquiescat, 
peccat  mortaliter;si  vero  obtemperet,  Deus 
omnipotens  gratiam  gratum  facientem  ei 
infundit,  per  quam  ab  originali  purgatur. 
—  Potest  et  aliter  responderi,  quod  tamen 
non  assero,  quod  scilicet  exsistens  in  solo 
originali,  sic  potest  vitare  mortale,  ut  non 

B  sit  necesse  eum  primo  peccare  mortali- 
ter,  imo  primo  venialiter  possit  peccare. 
Quumque  objicitur,  quod  non  esset  locus 
quo  puniretur ;  responderi  potest  sine  as- 
sertione,  quod  puniretur  in  inferno  pcena 
sensus  seterna  sibi  proportionabili,  quali 
puniretur  si  veniale  illud  esset  mortali 
conjunctum.  Quamvis  enim  pcena  inferni 
non  debeatur  per  se  nisi  mortali,  per  acci- 
dens  tamen  debetur  veniali,  in  quantum 
conjunctum  est  mortali.  —  Vel  potest  dici, 
quod  omni  peccato  (etiam  veniali)  in  quan- 

C  tum  peccatum  est,  debetur  pcena  aeterna 
in  acerbitate  ei  proportionabili.  Sed  quo- 
niam  veniale  gratiam  secum  compatitur, 
idcirco  per  accidens,  utpote  ratione  gratiae 
sibi  conjunctae,  temporalis  ei  pcena  debe- 
tur,  propter  quod  et  veniale  vocatur,  quia 
sic  veniam  consequi  valet. 

Pra?terea  haeretici  quidam,  sicut  Pela- 
giani,  dixerunt,  quod  exsistens  in  mortali 
potest  sine  gratia  pcenitere  ac  surgere  vi- 
ribus  suis,  atque  quod  gratia  datur  non 
tam  ut  homo  resistat  peccato,  quam   ut 

D  expeditius  bene  agat  et  crescat  :  quod  in 
pluribus  libris  Augustinus  reprobat  satis. 
Aliorum  vero  opinio  est  prorsus  contraria, 
quod  scilicet  in  peccato  mortali  exsistens, 
nullo  modo  possit  cuicumque  tentationi 
resistere.  Verum  ex  hoc  sequeretur,  quod 
in  uno  exsistens  mortali,  necessario  esset 
intemperatus  intemperatione  generali,quae 
circuit  vitia  cuncta,  vel  ad  minus  incon- 
tinens  :  quod  non  est  dicendum.  Non  enim 
vitia  necesse  est  in  eodem  esse  connexa. 
Idcirco  dicendum,  quod  Iiberum  arbi- 


3o6 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXVIII  ;    frtLEST.    I 


trium  hominis  etiam  in  mortali  vitio  ex- 
sistentis,  potest  considerari  dupliciter  : 
primo,  ex  parte  suae  propriae  libertatis  se- 
cundum  se;  secundo,  prout  tentationibus 
ipsis  exponitur.  Primo  modo,  potest  cavere 
simpliciter  ne  in  aliud  cadat  mortale,  quo- 
niam  nulla  necessitate  incidit  illud  :  imo 
si  incidit,  volunlarie  incidit;  imo  nisi  vo- 
luntarie  incideret,  incidendo  non  pecca- 
ret.  Si  consideretur  secundo  modo,  dico 
quod  diu  sibi  cavere  non  potest,  quin  ne- 
cesse  sit  quod  aut  in  mortalc  incidat  satis 
cito,  aut  gratiam  cavendi  adipiscatur  a  Do- 
mino.  Quodcumque  tamen  horum  conti- 
gerit  ei,  non  nisi  voluntate  ejus  consen- 
tiente  continget  :  quemadmodum  necesse 
est  ut  cras  curram  aut  non  curram,  quod- 
cumque  tamen  acciderit  mihi,  voluntarie 
accidet.  —  Haec  Henricus. 

Insuper  Quodlibeto  tertiodecimo,  quae- 
q.  13.  stione  qua  quaerit,  utrum  adultus  possit 
esse  nec  in  statu  salutis  nec  damnationis, 
disseruit  :  Quicumque  non  est  regeneratus 
aqua  Baptismi  aut  alio  ejus  virtutem  ha- 
bente,est  in  statu  damnationis  saltem  pro- 
pter  originale,  sive  sit  adultus,  sive  non. 
Sed  et  aliam  damnationem  exspectat  qui 
originali  superaddit  actuale.  Et  ille  qui 
jam  renatus  est,  non  potest  esse  quin  de- 
terminate  sit  in  statu  salutis,  aut  in  statu 
damnationis.  Aut  enim  est  in  caritate,  et 
ita  est  in  stalu  salutis ;  aut  non  est  in  ca- 
ritate,  et  sic  est  in  statu  damnationis.  —  Et 
si  objiciatur,  quod  Judaeus  mox  baptiza- 
tus,  non  est  in  statu  damnationis,  quia 
in  Baptismo  purgatus  est  et  caritatem 
sortitus ;  nec  in  statu  salutis,  quoniam 
nondum  agonizavit,  nec  operatus  est  bo- 
irim.11,5.  na  :  non  autem  coronabitur  nisi  qui  legi- 
time  certaverit.  Diceudum,  quod  quamvis 
non  agonizavit  in  se  et  per  se,  agonizavit 
tamen  in  capite  suo  et  per  illud,  id  est 
in  Christo  et  per  Ghristum  :  quod  suffi- 
cit  quando  non  superest  tempus.  agoni- 
zandi  in  propria  persona,  in  qua  sine  ca- 
ritate  et  gratia  Christi  non  potest  quis 
meritorie  operari.  Haec  idem. 
Porro  Thomas  :  Virtus,  inquit,  essenti- 


A  am  sequitur  ;  ideo  secundum  diversitatem 
naturarum  diversa  est  facultas  ad  operan- 
dum.  Quod  quidam  non  attendentes,  ope- 
rationem  liberi  arbitrii  operationemque 
naturalium  rerum  pari  modo  determina- 
verunt,  putanles  quod  sicut  lapis  naturali- 
ter  et  necessario  nisi  impediatur, descendit 
deorsum,  sic  homo  necessario  operationes 
suas  exerceat  secundum  congruentiam  ali- 
cujus  naturaj  exsistentis  in  ipso.  Et  quia 
in  homine  est  duplex  natura  :  una  intel- 
lectualis,   ex   qua  inest  ei   inclinatio   ad 

B  appetendum  per  se  desiderabilia  et  hone- 
sta;  alia  sensitiva,  per  quam  pronus  est 
appetere  delectabilia  carnis  :  ideo  ad  haec 
duo  respicientes  haeretici,  ad  duas  contra- 
rias  hsereses  sunt  prolapsi.  Nempe  Jovinia- 
ni,ad  intellectualem  naturam  attendentes, 
dixerunt  hominem  peccare  non  posse;alii 
vero,  utpote  Manichaei,  sensitivam  natu- 
ram  pensantes,  quam  in  se  malam  esse  et 
a  principio  tenebrarum  productam  fuisse 
mentiti  sunt,  asserebant  peccata  non  posse 
vitari  :  utrique  libertatem  arbitrii  destru- 

C  entes.  Porro  Pelagiani,  libertatem  arbitrii 
nimium  ampliantes,  dixerunt  ex  ipso  pro- 
cedere  determinationem  cujuslibet  operis 
sui,  atque  ob  id  hominem  posse  per  fa- 
cultatem  liberi  arbitrii  in  quodlibet  opus 
bonum  sine  superaddita  gratia,  etiam  in 
opus  meritorium  :  non  attendentes  quod 
opus  meritorium  non  determinat  genus 
actus,  sed  efficaciam.  Genera  enim  actu- 
um  distinguuntur  secundum  diversitatem 
objectorum;  quumque  liberum  arbitrium 
ad  nullum  objectum  determinatum  sit,  id- 

D  eo  in  quodlibet  genus  actus  ex  se  potest, 
ut  facere  justa  et  fortia.  Actus  vero  meri- 
torius  efficaciam  habet  excedentem  natu- 
ralem  virtutem,  in  quantum  est  efficax  ad 
illud  praemium  consequendum  quod  facul- 
tatem  excedit  naturae.  Hinc  ad  hoc  quod 
opus  sit  meritorium,  non  potest  liberum 
arbitrium  ex  se,  nisi  elevetur  per  habitum 
qui  facultatem  naturse  excedit,  qui  habitus 
gratia  nuncupatur. 

Itaque,  secundum  fidem  catholicam,  in 
medio  contrariarum  haeresum  est  tenden- 


UTRUM  HOMO  PER  DONA  NATUR/E  VALEAT  FACERE  ALIQUID  BONI,  ETC. 


357 


dum,  ut  dicamus  hominem  per  liberum 
arbitrium  bona  et  mala  facere  posse,  non 
tamen  in  meritorium  actum  exire  sine  ha- 
bitu  gratiae  :  quemadmodum  nec  sine  ha- 
bitu  virtutis  acquisita?  potest  talem  facere 
actum  qualem  efficit  virtuosus  quantum 
ad  modum  agendi,  quamvis  posset  per  se 
talem  facere  quantum  ad  genus  operis; 
ita  ut  ly  per  se  non  excludat  causalitatem 
divinam,  secundum  quam  Deus  in  omni- 
bus  operatur,  sed  habitum  creatum  natu- 
ralibus  additum,  sine  quo  multa  bona  fa- 
cere  valet  homo,  quamvis  non  meritoria. 
Deus  quoque  non  tantum  juvat  nos  ad 
bene  agendum  per  habitum  gratia?,  sed 
et  intus  agendo  in  voluntate,  sicut  in  re 
qualibet  operatur,  imo  et  foris  auxilia  at- 
que  occasiones  praebendo  ad  bene  agen- 
dum;  et  sine  his  omnibus  nemo  bene  face- 
re  valet.  —  Heec  Thomas  in  Scripto. 

Ubi  et  consequenter  respondet  ad  istud, 
an  homo  sine  gratia  possit  vitare  peccata  : 
Dicunt  quidam,  quod  homo  secundum  na- 
turalem  suam  virtutem  ita  est  conditus,  ut 
possit  peccata  vitare ;  sed  ipsa  natura  per 
peccatum  ita  est  immutata,  ut  homo  in 
peccato  exsistens,  peccatum  vitare  non 
valeat,  imo  in  aliud  praecipitetur,  nisi  per 
gratiam  liberetur.  Verum  ne  videantur  po- 
nere  peccatum  omnino  necessarium,  ad- 
dunt  quod  homo  in  mortali  exsistens,  po- 
test  hoc  seu  illud,  non  tamen  omnia 
devitare,  sicut  de  venialibus  dicitur.  Hsec 
autem  opinio  falsa  videtur.  Primo,  quia 
peccatum  naturalia  non  tollit,  sed  minuit. 
Hinc  quod  ad  naturam  rationalis  potentise 
pertinet,  homo  per  peccatum  amittere  ne- 
quit,  quamvis  infirmetur  in  illo.  Quum- 
que  libera  electio  atque  spontanea  fuga 
mali  seu  boni,  ad  naturam  Iiberi  arbitrii 
spectet,  non  subtrahitur  homini  per  pec- 
catum  facultas  fugiendi  peccatum,  sed  so- 
lum  minuitur,  ita  quod  post  peccatum 
difficulter  vitat  quod  ante  faciliter  vitare 
valebat.  Nec  simile  est  de  venialibus,  quia 
in  illis  non  requiritur  deliberatio  seu  con- 
sensus  perfectus,  quemadmodum  in  mor- 
talibus.  Ideo  sicut  homo  potest  vitare  hoc, 


A  ita  et  aliud  quodlibet.  Nec  dici  potest.quod 
ad  tempus  vitet,  non  diu  :  quoniam  libe- 
rum  arbitrium  ad  tempus  resistendo  pec- 
catis,  non  efficitur  infirmius  ad  resisten- 
dum  deinceps,sed  fortius. —  Hinc  dicendum 
cum  aliis,  quod  vitare  peccatum  intelligi 
potest  dupliciter  :  primo,  de  peccato  com- 
misso;  secundo,  de  committendo.  Si  de 
commisso,  sic  homo  in  mortali  exsistens, 
non  potest  sine  gratia  vitare  peccata  :  quia 
non  potest  se  a  praeterito  peccato  absol- 
vere,  nec  a  reatu  culpee,  nisi  per  gratiam 

B  liberetur.  Et  in  hoc  deliravit  infelix  Pela- 
gius,  putans  hominem  propriis  viribus  at- 
que  operibus  se  posse  a  prasteritis  pecca- 
tis  satisfaciendo  absolvere.  Peccatum  vero 
committendum  potest  homo  vitare  sine 
gratia,  quantumcumque  in  mortali  exsi- 
stat,  si  per  gratiam  intelligatur  habitus  su- 
pernaturalis  infusus,  non  divina  voluntas, 
qua  omnia  bona  causantur  malaque  repel- 
luntur. 

Ex  his  patet  responsio  ad  hoc,  an  homo 
sine  gratia  queat  praecepta   implere.  Et- 

C  enim  de  praeceptis  possumus  loqui  dupli- 
citer  :  primo,  quantum  ad  illud  quod  dire- 
cte  cadit  sub  prascepto;  secundo,  quantum 
ad  intentionem  legislatoris.  Directe  autem 
sub  praeeepto  cadit  actus  virtutis  quantum 
ad  substantiam  operis,  et  non  quantum 
ad  modum  agendi,  quem  circa  ipsum  po- 
nit  virtus.  Hoc  quippe  alicui  directe  prae- 
cipitur  quod  statim  in  ipso  est  ut  faciat 
illud.  Non  autem  est  in  homine  ut  faciat 
actum  virtutis  eo  modo  quo  virtuosus  fa- 
cit,  priusquam  virtutem   habeat  infusam 

D  vel  acquisitam.  Porro  intentio  legislatoris 
est,  ut  secundo  dicitur  Ethicorum,  cive« 
facere  bonos,  et  per  assuefactionem  ope- 
rum  quee  jubentur,  inducere  ad  virtutes. 
Cui  consonat  illud  Apostoli  ad  Timothe- 
um  :  Finis  prsecepti  est  caritas  de  corde  izim.i.s. 
puro;  quia  ad  hoc  data  sunt  legis  preece- 
pta,  ut  homines  in  dilectione  Dei  et  proxi- 
mi  instituantur.  Hinc  intentio  legislatoris 
est,  ut  nou  solum  haec  opera  fiant,  sed 
etiam  ut  ex  caritate  agantur.  Itaque  re- 
spondendum,  quod  prsecepta  legis  quan- 


358 


1N   LIBRUM   II   SENTENTIAMJM. 


DIST.    XXVIII  ;   QILEST.    I 


tum  ad  id  quod  directe  sub  praecepto  ca- 
dit,  potest  quis  per  liberum  arbitrium 
adimplere  sine  gratia  gratis  data  aut  gra- 
tum  faciente,  si  gratia  capiatur  pro  habitu 
infuso ;  sed  quantum  ad  legislatoris  inten- 
tionem,  sine  gratia  nequeunt  adimpleri, 
quoniam  caritas  ex  sola  infusione  habetur. 
Hinc  ha?reticus  deliravit  Pelagius,  dicens 
simpliciter  praecepta  legis  sine  gratia  pos- 
se  servari.  —  Ha?c  Thomas  in  Scripto.  Cu- 
jus  positio  quantum  ad  primum  istorum, 
a  positione  discordat  Henrici,  cui  favere 
videtur  illud  Gregorii :  Peccatum  quod  per 
pcenitentiam  non  deletur,  suo  mox  pon- 
dere  trahit  ad  aliud. 

Denique  de  his  videtur  Thomas  alibi 
aliter  conscripsisse,  nempe  in  prima  se- 
art.  2.  cundae,  quasstione  centesima  nona  :  Natu- 
ra,  inquit,  hominis  dupliciter  potest  consi- 
derari  :  uno  modo  in  sua  integritate,  sicut 
fuit  in  statu  innocentia?  in  primo  paren- 
te;  secundo,  ut  est  corrupta  in  nobis.  Et 
utroque  modo  indiget  divino  auxilio  ad 
volendum  et  faciendum  quodcumque  bo- 
num,  sicut  primo  movente,  eo  modo  quo 
iCor.xn,6.  Deus  operatur  omnia  in  omnibus.  Sed  in 
statu  natura?  integra?,  quantum  ad  suffi- 
cientiam  virtutis  operativa?,  poterat  homo 
per  sua  naturalia  velle  et  operari  bonum 
sua?  natura?  proportionatum,  quale  est  bo- 
num  virtutis  acquisita?,  non  autem  bonum 
superexcedens,  quale  est  bonum  virtutis 
infusa?..  Porro  in  statu  natura?  corrupta? 
deficit  homo  ab  hoc,  ita  quod  per  natu- 
ralia  sua  non  possit  totum  hujusmodi  bo- 
num  implere.  Verumtamen,  quia  natura 
humana  non  est  per  peccata  totaliter  cor- 
rupta,  ut  scilicet  toto  bono  natura?  prive- 
tur ;  potest  quidem  adhuc  in  statu  natura? 
corrupta?,per  virtutem  sua?  natura?  aliquod 
agere  bonum,  ut  domum  a?dificare,  vine- 
amque  plantare,  et  consimilia  agere;  non 
tamen  totum  bonum  sibi  connaturale,  ita 
quod  in  nullo  deficiat  :  quemadmodum 
homo  infirmus  potest  per  se  aliquem  mo- 
tum  habere,  non  tamen  potest  perfecte 
moveri  motu  hominis  sani,  nisi  sanetur. 
Sic  ergo  virtute  gratuita  superaddita  vir- 


A  tuti  natura?  indiget  homo  in  statu  naturae 
integra?,  quantum  ad  unum,  videlicet  ad 
volendum  et  operandum  bonum  super- 
naturale;  in  statu  vero  natura?  corrupta?, 
quantum  ad  duo,  utpote  ut  sanetur,  et  ul- 
terius  ut  bonum  supernaturalis  virtutis 
operetur,  quod  est  meritorium.  Ulterius 
quoque  in  utroque  statu  indiget  homo  di- 
vino  auxilio,  quo  moveatur  ad  bene  agen- 
dum.  —  Ha?c  Thomas  in  Summa,  de  hoc 
an  homo  possit  velle  et  facere  bonum  abs- 
que  gratia. 

B  Demum,  de  hoc,  an  possit  prsecepta  lc- 
gis  sine  gratia  adimplere,  scribit  ibidem  :  an.  3. 
Implere  pra?cepta  Dei  contingit  dupliciter. 
Primo,  quantum  ad  substantiam  operum  : 
sicque  in  statu  natura?  integra?  potuit  cun- 
cta  legis  mandata  implere,  alioqui  non 
potuisset  in  statu  innocentia?  non  pecca- 
re,  quum  nil  aliud  sit  peccare  quam  Dei 
pra?cepta  violare ;  in  statu  vero  natura? 
corrupta?  non  potest  homo  omnia  divina 
implere  praecepta  sine  gratia  sanante.  Se- 
cundo,  quantum   ad    modum,   ut   scilicet 

C  fiant  ex  caritate  :  sicque  in  nullo  statu 
hoc  fieri  valet  sine  gratia  gratificante,sine 
qua  nec  caritas  potest  inesse.  Indiget  iti- 
dem  homo  in  statu  utroque,  auxilio  Dei 
moventis  ad  mandata  implenda.Nihilo  mi- 
nus  possumus  aliquo  modo  Dei  prsecepta 
implere  etiam  modo  secundo,  in  quantum 
hoc  possumus  Deo  nobis  auxiliante,  qui 
certissime  auxiliatur  facientibus  quod  in 
ipsis  est.  Unde  tertio  dicitur  Ethicorum  : 
Hoc  dicimur  posse,  quod  possumus  per 
nostros   amicos.   Et  ita  intelligitur   illud 

D  Hieronymi,  quod  Deus  non  pra?cepit  nobis 
quidquam  impossibile.  Nam  et  Hierony- 
mus  addit  ibidem  :  Sic  liberum  arbitrium 
confitemur,  ut  nos  Dei  auxilio  indigere 
jugiter  fateamur.  —  Nec  obstat  prsehabi-  ari.2. 
tis,  quod  homo  dicitur  dominus  actuum 
suorum.  Hoc  etenim  dicitur  propter  deli- 
berationem  rationis,  qua?  flecti  potest  ad 
partem  utramque.  Sed  quod  deliberet  vel 
non  deliberet,  si  etiam  hujus  sit  dominus, 
oportet  quod  hoc  fiat  per  deliberationem 
pra?cedentem ;  et  quum  hoc  non  procedat 


QILEST.    II   :   AN  HOMO   SINE    GRATIA   POSSIT    SE   AD   GRATLE   INFUSIONEM   DISPONERE      359 


in  infinitum,  oportet  ad  hoc  finaliter  de-  A 
venire,  quod  liberum  arbitrium  hominis 
moveatur  ab  aliquo  principio  exteriori 
quod  est  supra  mentem  humanam,  pu- 
ta  a  Deo,  ut  etiam  probat  Philosophus 
libro  de  Bona  fortuna.  Haec  Thomas  in 
Summa. 

Concordat  Petrus  responsionibus  Thomae 
in  Scripto.  Narrat  tamen  utramque  opinio- 
nem  de  hoc,  an  homo  possit  sine  gratia 
facere  bona;  et  magis  declinat  ad  illam 
quae  habetur  in  Scripto  Thomae,  addens 
quod  aliqui  dicunt  hominem  non  posse  B 
facere  bona  meritoria  nisi  ex  gratia  gra- 
tum  faciente,  nec  opera  bona  ex  genere 
nisi  ex  gratia  gratis  data.  Quae  responsio 
quanto  brevior,  tanto  obscurior. 

Porro  Richardus  respondendo  ad  istud, 
an  homo  valeat  vitare  casum  in  novum 
peccatum  mortale,sequitur  positionem  su- 
p355Aets.  pra  ex  Henrico  narratam.  Respondendo  au- 
tem  ad  id,  an  sine  gratia  possit  implere 
praecepta,  sequitur  responsionem  Thomee 
in  prima  secundae. 

Quse  item  Albertus  circa  hanc  scribit  C 
distinctionem,  satis  inducta  sunt  et  ex- 
pressa  quantum  ad  praesentem  spectat  ma- 
teriam.  Aliqua  vero  addit  de  erroribus 
Joviniani,  etiam  in  hoc  quod  matrimoni- 
um  praetulit  virginitati  (quod  alibi  habet 
locum),  et  recitat  qualiter  S.  Hieronymus 
contra  Jovinianum  inter  cetera  induxit  au- 
ctoritatem  Theophrasti  philosophi,  qui  in 
libro  qui  dicitur  aureolus  (vel  in  libro  de 
Nuptiis)  scripsit  quod  sapienti  non  est  uxor 
ducenda,  quoniam  plurima  affert  impedi- 
menta  in  spiritualibus  philosophia?que  stu-  D 
diis.  Verum  haec  super  quartum  habent 
locum. 

Insuper  Bonaventura :  Mandata,  ait,  quan- 
tum  ad  genus  operis,  impleri  queunt  per 
gratias  gratis  datas,  sicut  mandatum  de 
adoratione  unius  Dei  per  fidem ;  manda- 
tum  quoque  de  honoratione  parentum  per 
naturalem  pietatem.  —  Si  autem  quaera- 
tur,  an  liberum  arbitrium  absque  omni 
gratia  gratum  faciente  possit  a  culpa  re- 
surgere;dicendum,quod  de  hoc  aliter  sen- 


Summ.  th 
2a  part.  q 
105. 


serunt  philosophi,  aliter  haeretici,aliterque 
Catholici.  Philosophi  namque,  ignorantes 
qualiter  per  peccata  offendatur  divina  ma- 
jestas,  minuatur  potentiarum  habilitas,  ac 
laedatur  natura  peccantis,  dixerunt  quod 
homo  per  exercitationes  justus  poterat  ef- 
fici,  sicut  per  inordinationem  factus  erat 
injustus.  Haeretici  autem,  aliquid  fidei  co- 
gnoscentes,  non  tamen  considerantes  qua- 
liter  natura  vitiis  infirmetur,  dixerunt  li- 
berum  arbitrium  sine  gratia  posse  a  culpa 
resurgere,  atque  a  vitiis  abstinere.  Catho- 
lici  vero,  desuper  illustrati,  scientes  Deum 
per  peccata  offendi,  naturam  laedi  et  dam- 
nificari,  dum  homo  se  transfert  de  obse- 
quio  Dei  ad  jugum  diaboli,  fassi  sunt  li- 
berum  arbitrium  sine  gratia  non  posse 
a  culpa  resurgere.  —  Si  denuo  quaeras, 
an  liberum  arbitrium  sine  gratia  possit 
tentationi  resistere  ;  dicendum,  quod  ten- 
tationi  resistere,  est  ei  non  consentire  : 
quod  potest  homo  per  gratiam  gratis  da- 
tam  ;  tentationem  vero  superare,  est  ei  sic 
reluctari  quod  effectus  sibi  contrarius  ob- 
tinetur.  Tentator  namque  intendit  homi- 
nem  a  virtutibus  impedire,  Dei  inimicum 
efficere,  atque  perpetuae  damnationi  im- 
mergere.  Ideo  tentationum  victoriam  adi- 
pisci,  est  eis  sic  dissentire  quod  tentatus 
in  virtutibus  crescit,  Deo  plus  placet,  fina- 
literque  salvatur  :  quod  constat  sine  gratia 
gratum  faciente  non  posse  compleri.  Ideo 
sine  ea  non  valemus  tentationis  trium- 
phum  acquirere.  Haec  Bonaventura.  —  Con- 
cordant  Thomas,  Richardus,  et  alii. 


QU^ESTIO    II 


AMpIius    quaeritur,    An    homo    Sine 
gratia  possit  se  ad  gratise  in- 
fusionem  disponere. 

Videtur  quod   sic,  quia   si   facit  homo 
quod  in  se  est,  Deus  non  deserit  eum,  sed 
gratiam  infundit.  Hinc  quoque  hoc  ipsum 
insinuans  Scriptura,  hortatur  :  Appropin-  jacob.i 
quate  Deo,  et  appropinquabit  vobis. 


360 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXVIII  ;    QUjEST.   II 


Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Vix  aut  A 
nunquam  libertas  arbitrii  destituitur  om- 
ni  gratia  gratis  data,  per  quam  hic  intel- 
ligitur  omne  quod  superadditur  naturali- 
bus,  adjuvans  aliquo  modo  ac  praeparans 
voluntatem  ad  habitum  usumve  gratia?  : 
sive  sit  habitus,  ut  timor  servilis,  aut  inge- 
nita  pietas;  sive  actus  divinus,ut  allocutio 
interior  excitans  animum  hominis  ad  con- 
versionem.  Et  vix  aliquis  sine  his  inve- 
nitur;  nec  sine  hujusmodi  gratia  aliquis 
se  disponit  (imo  nec  disponere  potest)  ad 
gratiam  gratum  facientem,  ut  expresse  ait  B 
Bernardus  in  libro  de  Libero  arbitrio,  ca- 
pitulo  decimo  tertio  :  Conatus  (inquiens) 
liberi  arbitrii  ad  bonum  sunt  cassi,  si 
a  gratia  non  juventur;  et  nulli,  si  non 
excitentur.  Dicendum  igitur,  quod  gra- 
tia  gratum  faciens  necessario  praerequirit 
dispositionem  gratia?  gratis  datee.  Cujus 
ratio  est,  quia  quum  gratia  gratum  faciens 
sit  quid  divinum,  supra  liberum  arbitrium 
et  supra  judicatorium  naturale  exsistens, 
ideo  nunquam  assurgit  liberum  arbitrium 
ad  ipsam  cognoscendam,  appetendam  aut  C 
petendam,  nisi  desuper  excitetur  per  gra- 
tiam  gratis  datam.  Qua?  quum  omnibus 
praesto  sit,  Dominus  in  Scripturis  dicit, 
is.  xlv,  22.  Convertimini  ad  me,  quasi  in  nobis  sit 
converti  ad  ipsum,  videlicet  preesupposito 
hujuscemodi  gratia?  dono;et  qui  agit  quod 
in  se  est,  habet  in  promptu  hoc  donum,  et 
per  illud  gratiam  gratum  facientem  sor- 
titur.  Ha?c  Bonaventura. 

Hinc  Thomas  :  Gratia,  inquit,  Dei  dupli- 
citer  sumitur.  Primo,  pro  divina  providen- 
tia  gratis  omnibus  providente.  Secundo,  D 
pro  dono  habituali  in  mente  recepto.  Et 
certum  est  quod  sine  gratia  primo  modo 
sumpta,  nullus  se  possit  ad  gratiam  gra- 
tum  facientem  disponere.  Ut  enim  octavo 
Physieorum  ostenditur,  mutatio  voluntatis 
effici  nequit  sine  aliquo  movente  per  mo- 
dum  excitantis  :  omnem  etenim  motum 
necesse  est  moveri  ab  aliquo.  Nec  refert 
quidquid  sit  illud  quod  hujus  variationis 
praebet  occasionem,excitando  videlicet  vo- 
luntatem,  sive  sit  admonitio  hominis,  sive 


aegritudo  corporis,aut  aliquid  hujusmodi  : 
quae  omnia  constat  divinse  providentiae  es- 
se  subjecta  atque  in  bonum  electorum  or- 
dinata.  Hinc  quidquid  excitat  hominem 
ad  emendationem  et  gratia?  salutaris  sus- 
ceptionem,  gratia  gratis  data  potest  voca- 
ri;nec  sine  ea  quis  pra?parat  se  ad  gratiam 
obtinendam,  etiamsi  dicatur  gratia  gratis 
data  motus  liberi  arbitrii  quem  Deus  cau- 
sat  in  nobis,  quo  praeparamur  ad  gratiam 
gratum  facientem. 

Porro  si  gratia  capiatur  pro  dono  habi- 
tuali  infuso,  tunc  est  de  isto  duplex  opi- 
nio.  Una,  quod  sine  lumine  menti  infuso 
quod  et  donum  gratiae  nuncupatur,  nemo 
se  valet  ad  gratiam  gratum  facientem  prae- 
parare.Sed  hoc  non  videtur,quoniam  prae- 
paratio  ad  gratiam  non  est  per  actus  ipsi 
gratiae  adsequandos  aequalitate  proportio- 
nis,  quemadmodum  meritum  aequatur  pra?- 
mio :  ideo  non  oportet  praeparationem  hanc 
fieri  per  actus  naturam  transcendentes  hu- 
manam.  Quemadmodum  enim  natura  hu- 
mana  se  habet  in  potentia  materiali  ad 
gratiam,  sic  virtutiim  naturalium  actus 
se  habent  ut  dispositiones  materiales  ad 
ipsam  :  propter  quod  non  exigitur  ad  prae- 
parationem  hanc  aliquod  gratiae  lumen 
praecedens.  Imo  secundum  hoc  videtur  es- 
se  processus  in  infinitum,  quia  nec  illud 
Iumen  daretur  nisi  praeparanti  se  ad  illud, 
alias  cunctis  daretur  :  quod  non  potest  in- 
telligi,  nisi  forsan  gratia  gratis  data  dica- 
tur  naturale  lumen  rationis,  quod  ad  na- 
turalia,  non  ad  gratuita  pertinet  dona,  nisi 
large  accepta.  Si  autem  gratia  talis  gratis 
data  indiget  praeparatione,  redibit  quaestio 
de  ista  praeparatione,  utrum  homo  possit 
in  eam  ex  se  vel  non  :  sicque  ibitur  in 
infinitum,  aut  erit  devenire  ad  aliquam 
gratiam  ad  quam  homo  per  se  pra?parare 
se  potest;  nec  est  ratio  efficax,  quare  hoc 
magis  sit  in  gratia  una  quam  alia.  Hinc 
aliis  consentiendo,  dicimus  quod  ad  gra- 
tiam  gratum  facientem  habendam  homo 
ex  solo  libero  arbitrio  pra?parare  se  valet. 
Faciendo  namque  quod  in  se  est,  gratiam 
a  Deo  consequitur  :  hoc  autem  solum  in 


AN  HOMO   SINE   GRATIA   POSSIT   SE   AD   GRATLE   INFUSIONEM  DISPONERE 


361 


nobis  est,  quod  in  potestate  constitutum 
est  nostri  liberi  arbitrii. 

Nec  his  obviat,  quod  homo  non  potest 
se  ad  gratiam  praeparare,  nec  aliquid  boni 
facere  sine  Dei  auxilio,  propter  quod  ex- 
orandus  est  Deus  ut  nos  ipsos  et  alios  ad 
se  dignetur  convertere.  Etenim  non  opor- 
tet  quod  illud  auxilium  semper  sit  per 
habitum  infusum,sed  potest  esse  per  mul- 
ta  quae  exterius  occasio  sunt  salutis,  atque 
per  interiorem  actum  quem  Deus  causat 
in  nobis.  Denique  etiam  ad  fidem  aliquis 
praeparare  se  potest  per  id  quod  in  natu- 
rali  est  ratione.  Unde  dicitur,  quod  si  ali- 
quis  in  barbaris  nationibus  natus,  quod  in 
se  est  faciat,  Deus  sibi  revelabit  id  quod 
necessarium  est  saluti,  inspirando,  aut  do- 
centem  mittendo.  Ideo  non  oportet  quod 
fidei  habitus  praeparationem  praecedat  ad 
gratiam  gratum  facientem,  sed  simul  prav 
parare  potest  se  homo  ad  fidem  et  gratiam 
aliasque  virtutes.  —  Haec  Thomas  in  Scri- 
pto.  Quae  rite  intellecta  non  discrepant 
a  Bonaventura. 

Praeterea  in  prima  secunda?,  queestione 
art.  6.  centesima  nona  :  Duplex  est,  ait,  praepara- 
tio  voluntatis  humanae  ad  bonum.  Una  qua 
praeparatur  ad  bene  operandum  et  ad  Deo 
fruendum  :  quae  praeparatio  fieri  nequit 
sine  habituali  gratiae  dono,  quod  sit  prin- 
cipium  meritorii  actus.  Alia  ad  obtinen- 
dum  habitualis  gratiae  donum  :  ad  quam 
non  oportet  praesupponere  aliquod  habi- 
tuale  donum  in  anima,  quia  procederetur 
in  infinitum ;  sed  oportet  prsesupponi  au- 
xilium  gratuitum  Dei  interius  mentem  mo- 
ventis,  seu  bonum  propositum  inspirantis. 
His  quippe  duobus  modis  divino  indige- 
mus  auxilio.  Quod  vero  indigemus  auxilio 
isto,  hinc  constat:  quum  enim  omne  agens 
agat  propter  finem,  oportet  quod  omnis 
causa  convertat  suos  effectus  ad  finem 
ipsorum  ;  quumque  secundum  ordinem 
agentium  sive  moventium  ordo  sit  fini- 
um,  oportet  quod  ad  ultimum  finem  con- 
vertatur  homo  per  motionem  primi  mo- 
ventis,  ad  proximum  autem  finem  per 
motionem   alicujus   inferiorum    moventi- 


A  um  :  quemadmodum  miles  convertitur  ad 
quaerendam  victoriam  ex  motione  ducis 
exercitus,  ad  sequendum  vero  vexillum 
alicujus  aciei  ex  motione  tribuni.  Sicque 
ex  motione  Dei  primi  motoris,  omnia  con- 
vertuntur  in  ipsum  secundum  communem 
boni  intentionem,  per  quam  unumquod- 
que  secundum  suum  modum  intendit  Deo 
assimilari.  Propter  quod  S.  Dionysius  Iibro 
de  Divinis  nominibus  Ioquitur,  quod  Deus  cap.i,iv,xi. 
convertit  omnia  ad  se  ipsum.  Homines  ve- 
ro  electos  et  praedestinatos   convertit  ad 

B  se,  tanquam  ad  finem  beatificum  speci- 
alem  :  ideo,  quod  homo  convertatur  ad 
Deum,  non  potest  esse  nisi  a  Deo  ipsum 
convertente  :  et  hoc  est  se  ad  gratiam  prae- 
parare.  Haec  idem  in  Summa. 

Concordat  Petrus  :  Dispositio(dicens)ad 
gratiam  duplex  est.  Una  remota,  per  quod- 
cumque  opus  de  genere  bonorum;  talique 
dispositione  potest  se  homo  per  se  ipsum 
disponere.  Alia  dispositio  est  propinqua, 
etc,  ut  supra  in  Bonaventura.  —  Idem 
Richardus. 

C  Insuper  Durandus  hic  recitat  praeindu- 
ctam  Thomae  responsionem  ex  Summa,  et 
addit  :  Alii  dicunt,  quod  si  speciale  adju- 
torium  vocetur  immediata  motio  volunta- 
tis  a  Deo,  sine  tali  adjutorio  potest  se  ho- 
mo  praeparare  ad  gratiam  :  quoniam  illud 
bonum  quod  habet  ordinem  immediatum 
ad  gratiam,  praeparatorium  est  ad  eam ; 
hoc  autem  est  bonum  moris,  in  quod  po- 
test  homo  sine  hujusmodi  motione  Spi- 
ritus  Sancti.  Si  vero  speciale  adjutorium 
appelletur  specialis  providentia,  quam  Deus 

D  habet  de  his  qui  hereditatem  capiunt  sa-  Bebr.i,n. 
lutis  :  sic  praedestinati  interdum  peccan- 
tes,  nequeunt  ad  gratiam  se  praeparare  si- 
ne  Dei  adjutorio  speciali.  Quemadmodum 
enim  sub  generali  ordine  divinae  provi- 
dentiae  quam  habet  Dominus  de  omnibus 
rebus,  cadit  quidquid  promovet  rem  in 
finem ;  ita  sub  ordine  providentiae  spe- 
cialis  quam  habet  de  electis,  cadit  quid- 
quid  promovet  eos  ad  salutem,  sive  sit 
exterior  admonitio,  sive  infirmitas  corpo- 
ris.  Et  si  hoc  dicatur  gratia,  non  potest 


362 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXVIII  ;    QU.EST.   III 


se  homo  sine  gratia  ad  gratiam  praeparare. 
Nam  et  infimum  agens  potest  ad  supre- 
mum  finem  disponere.  Heec  Durandus. 

Ad  quod  poterit  responderi,  quod  infi- 
mum  agens  non  disponit  dispositione  pro- 
pinqua  et  immediata,de  qua  Thomas  loqui 
videtur. 


QU^STIO    III 


POstremo  hic  quaeritur,  An  homo  in 
hac  vita  sine  gratia  possit  ali- 
quam  cognoscere  veritatem. 

Videtur  quod  non,  quum  de  philosophis 
Rom.  i,  10.  dicat  Apostolus  ad  Romanos :  Deus  illis  re- 
velavit. 

Dicendum,secundum  Thomam,quod  ve- 
rorum  quaedam  sunt  naturaliter  cognosci- 
bilia,  naturalique  lumini  proportionata;  et 
haec  naturaliter  queunt  cognosci  sine  al- 
tioris  luminis  infusione.  Aliqua  vero  ratio- 
nem  transcendunt,  ut  ea  quae  sunt  fidei 
futurorumque  pure  contingentium  prae- 
cognitio  certa ;  et  haec  sine  fide  et  gra- 
tia  prophetia?  aut  revelatione  non  queunt 
Cf.p. i2oc  agnosci.  Verumtamen,  sicut  praehabitum 
ets-  est,  quidam  dixerunt  intellectum  agentem 
esse  substantiam  separatam,  ut  Deum  vel 
intelligentiam,  nec  intellectum  nostrum 
possibilem  aliquid  de  novo  posse  intel- 
ligere  sine  irradiatione  illius  intellectus 
agentis,  sicut  nec  color  potest  videri  sine 
lucis  perfusione,  et  ita  non  posse  nos  quid- 
quam  de  novo  intelligere  sine  emissione 
hujusmodi  radii  spiritualis,  qui  est  gratia 
P.  127 c.  gratis  data.  Verum  ista  opinio  reprobata 
est  supra.  Intellectusque  agens  est  quae- 
dam  potentia  animae,  ad  cujus  naturalem 
cognitionem  non  oportet  concurrere  super- 
additum  lumen.  Apostolus  vero  in  verbis 
praeallegatis  sumit  revelationem  multum 
extense,  pro  quacumque  intellectuali  ma- 
nifestatione  naturalisque  luminis  commu- 
nicatione.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  secundae,  quaestione  cen- 
tesima  nona,  scribit  de  hac  re  parumper 


A  profundius,  et  ni  fallor,  obscurius  :  Vide-  art.  i. 
mus,  inquiens,  in  corporalibus  ad  omnem 
motum  requiri  motum  primi  moventis, 
scilicet  cceli  :  ita  quod  quantumcumque 
ignis  est  calidus,  non  alteraret  nisi  per 
ccelestis  corporis  motum.  Et  sicut  omnes 
motus  corporales  reducuntur  in  motum 
ccelestis  corporis  sicut  in  primum  movens 
corporale;  sic  omnes  motus  et  actus  re- 
ducuntur  in  primum  agens  et  movens  sim- 
pliciter,  quod  est  Deus.  Hinc  omnis  actio 
et  motio  atque  cognitio  intellectus  humani 

B  dependent  a  Deo.  Nec  potest  intellectus  in 
actum  procedere,  nisi  Deo  movente,  sic 
quod  ad  cognitionem  cujuscumque  veri 
indiget  homo  divino  auxilio,  ut  intelle- 
ctus  a  Deo  moveatur  ad  suum  aetum.  Sed 
in  his  quae  naturaliter  potest  scire,  non 
indiget  semper  nova  illustratione  super- 
addita  naturali  illuminationi.  Haec  Thomas 
in  Summa. 

Quibus  objici  posset,  hoc  esse  articulum 
Parisiis  a  domino  Stephano  episcopo  et  do-  an.  12-7. 
ctore  damnatum,  quod  ignis  non  posset 

C  incendere  stuppam  sibi  applicatam,  motu 
cceli  cessante.  Et  verum  est,  quod  domi- 
nus  Stephanus  ille  fuit  post  Thomam,  et 
tempore  magistri  Henrici.  Praeterea  verum 
est,  quemadmodum  in  prima  propositione 
libri  de  Causis  et  in  ejus  commentario 
habetur,  quod  in  omni  operatione  causa 
prima  plus  influit,  imo  intimius  et  inse- 
parabilius  agit,  quam  quaecumque  causa 
secunda  :  quod  qualiter  intelligendum  sit, 
elucidatum  est  super  primum.  Unde  quod  tom.xx.p. 
S.  Thomas  hic  scribit  de  motione  intelle-  i37D  els' 

D  ctus  humani  a  Deo  ad  actum  in  omni  co- 
gnitione,  certum  est  posse  verificari  de 
generali  influentia  Dei  qua  agit  in  omni 
agente.  In  multis  autem  etiam  specialiter 
et  supernaturaliter  operatur. 

At  vero  Petrus  breviter  hic  respondet  : 
Duplex  est  cognitio  :  una  simplex,  infor- 
mis  et  nuda,  ad  sciendum,  quae  non  pro- 
cedit  ex  gratia;  alia  affectiva,  ad  appro- 
bandum  seu  operandum  :  haec  est  a  gratia 
gratum  faciente,  aut  gratis  data.  —  Hinc 
secundum  Alexandrum,  scieutia  practica 


I.IBER   II   SENTENTIABUM.   —  DIST.  XXIX 


363 


et  formata,  boni  approbativa  et  amorosa, 
procedit  ex  gratia. 

Dictis  demum  ex  Thoma  concordat  Ri- 
chardus,  dicendo  :  Est  quasdam  veri  co- 
gnitio  ac  boni  volitio  supra  naturam,  et 
qusedam  infra  eamdem ;  et  respectu  utrius- 
que  cognitionis  ac  volitionis,  indiget  mens 
humana  generali  motione  primi  moventis. 
Quemadmodum  enim  nulla  creatura  pos- 
set  subsistere  nisi  conservaretur  virtute 
primi  entis,  sic  conservata  operari  non 
posset  nisi  virtute  primi  moventis.  Hsec 
est  generalis  influentia  primi  agentis,  sine 
qua  nulla  creatura  procedere  valet  in  ac- 
tum  :  ultra  quam  necessarium  nobis  est 
supernaturale  adjutorium  Dei  in  cognitio- 
ne  veri  dilectioneque  boni  qua?  naturalem 
facultatem  transcendunt,  etc,  ut  supra  in 
Thoma. 

Durandus  demum  hic  aliqua  scribit  :  Si 
accipiatur  (inquiens)  gratia  pro  habituali 
dono,  aut  illud  erit  gratum  faciens,  aut 
gratis  datum.  Si  gratum  faciens,  sic  sine 
gratia  possumus  quodcumque  verum  in- 
telligere  :  quia  talis  gratia  vel  est  idem 
quod  caritas,  vel  non  est  sine  caritate;  sed 
sine  caritate   possumus  quodcumque  ve- 


A  rum  intelligere  :  ergo  et  sine  tali  gratia. 
Hsec  Durandus. 

In   quibus   primo   erroneum  est  quod 
dicit,  gratiam  non  esse  donum  habituale 
creatum,  ut  supra  ostensum  est.  Secundo  dist.  xx 
quod  dicit,  gratiam  si  est,  esse  in  volun-q1' 
tate  :  quod  quamvis  aliqui  dicant,  verius 
tamen  putatur  quod  sit  in  essentia  animee, 
prout  diffuse  probatum  est.  Tertio  quod  iwd.  q. 
dicit,  perfectionem  prioris  non  dependere 
a  perfectione   posterioris.  Cognitio  enim 
intellectus  informis  est  imperfecta  et  nu- 

B  da,  nec  meritoria  nisi  per  caritatem  for- 
metur  et  perficiatur.  Accidens  quoque,  ut 
scientia,virtus  et  consimilia,  queedam  sunt 
perfectiones  et  ornamenta  substantise  seu 
animse,  quae  non  est  ipsis  posterior.  — 
Alia  quaedam  scribit  Durandus  contra  prae- 
allegatos  doctores,  ut  quod  homo  consen- 
tire  possit  his  quae  sunt  fidei  sine  habitu 
fidei  :  sicut  hsereticus  discedens  in  uno 
articulo  fidei,  credit  in  aliis.  Verum  haec 
et  consimilia  impertinentia  sunt,  nec  con- 
tra  mentem  doctorum,  quia  ajquivoce  su- 

C  mitur  credere  :  quod  si  proprie  capiatur, 
certum  est  quod  sit  elicitus  fidei  actus, 
ipsamque  fidem  prasupponens. 


DISTINCTIO   XXIX 


A.  Utrum  homo  ante  peccatum  eguerit  gratia  operante  et  cooperante. 


POST  hsec  considerandum  est,  utrum  homo  ante  peccatum  eguerit  gratia  ope- 
rante  et  cooperante.  Ad  quod  breviter  dicimus,  quia  non  cooperante  tantum, 
sed  etiam  operante  gratia  indigebat,  non  quidem  secundum  omnem  operandi 
modum  operantis  gratia?.  :  operatur  enim  liberando  et  prseparando  voluntatem 
hominis  ad  bonum.  Egebat  itaque  homo  ea,  non  ut  liberaret  voluntatem  suam, 
quae  peccati  serva  non  fuerat,  sed  ut  praepararet  ad  volendum  efficaciter  bonum,  quod 
per  se  non  poterat.  Non  enim  poterat  bonum  mereri  sine  gratia,  ut  Augustinus  in 
Enchiridio  evidenter  tradit  :  Illam  (inquit)  immortalitatem,  in  qua  poterat  non 
mori,  natura  humana  perdidit  per  liberum  arbitrium ;  hanc  vero  in  qua  non  poterit 
mori,  acceptura  est  per  gratiam,  quam  fuerat  si  non  peccasset  acceptura  per  meri- 


Hugo.Sum- 
ma    Scnt. 
Lract.iti.c-7. 


Aug.  En- 
chirid.  c. 
106. 


364  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XXIX 

tum ;  quamvis  sine  gratia  nec  tunc  ullum  meritum  esse  potuisset,  quia  etsi  ipsum 
peccatum  in  solo  erat  arbitrio  constitutum,  non  tamen  justitise  habendae  vel  reti- 
nendae  sufficiebat  liberum  arbitrium,  nisi  divinum  prreberetur  adjutorium.  Ecce  his 
verbis  satis  ostenditur,  quod  ante  peccatum  homo  indigebat  gratia  operante  et  co- 
operante.  Non  enim  habebat  quo  pedem  movere  posset  sine  gratiae  operantis  et 
cooperantis  auxilio ;  habuit  tamen  quo  poterat  stare. 

B.  Quod  homo  ante  lapsum  virtutes  habuerit. 

Hugo.sum-        Praaterea  quasri  solet,  utrum  homo  ante  lapsum  virtutem  habuerit.  Quibusdam 

™act.™c.7.  videtur,  quod  non  habuerit,  id  ita  probare  conantibus  :  Justitiam,  inquiunt,  non 

habuit,  quia  praeceptum  Dei  contempsit;  nec  prudentiam,  quia  sibi  non  providit; 

neque  temperantiam,  quia  aliena  appetiit;  neque  fortitudinem,  quia  pravae  sugge- 

stioni  cessit.  Quibus  respondentes,  dicimus  eum  quidem  non  tunc  habuisse  has 

virtutes  quando  peccavit,  sed  ante,  et  tunc  amisisse.  Quod  multis  Sanctorum  testi- 

Aug.contra  moniis  comprobatur.  Ait  enim  Augustinus  in  quadam  homilia  :  Adam,  perdita 

Symbol'c.2!  caritate,  malus  inventus  est.  Item  :  Princeps  vitiorum  dum  vidit  Adam  de  limo 

terrae  ad  imaginem  Dei  factum,  pudicitia  armatum,  temperantia  compositum,  cari- 

tate  splendidum,  primos  parentes  illis  donis  ac  tantis  bonis  exspoliavit,  pariterque 

Ambros.  peremit.  De  hoc  eodem  Ambrosius  ad  Sabinum  ait  :  Quando  Adam  solus  erat,  non 

2Pinps*9H8  est  prsevaricatus,  quia  ejus  mens  Deo  adhaerebat.  Super  psalmum  quoque   dicit, 

sermo4,  n.  qU0Q-  homo  ante  peccatum  beatissimus  auram  carpebat  aetheriam.  Sed  quomodo  sine 

Aug.deGe- virtute  beatissimus  erat?  Augustinus  quoque  super  Genesim,  dicit  Adam  ante  pec- 

iib5'xi%.6o!  catum  spirituali  mente  prseditum  fuisse.  Non  est  ergo  dubitandum  hominem  ante 

peccatum  virtutibus  fulsisse,  sed  illis  per  peccatum  exspoliatum  fuisse. 

C.  De  ejectione  hominis  de  paradiso. 

Hugo.ubi  In  illius  quoque  peccati  pcenam  ejectus  est  de  paradiso  in  istum  miseriarum 
GPn!m,24,  locum,  sicut  in  Genesi  legitur  :  Nunc  ergo,  ne  forte  mittat  manum  suam  et  sumat 
23'  de  ligno  vitae  et  comedat  et  vivat  in  aeternum,  emisit  eum  Deus  de  paradiso  volu- 

ptatis.  His  verbis  insinuari  videtur,  quod  nunquam  moreretur,  si  postea  de  illo 

ligno  sumpsisset. 

D.  Quomodo  intelligendum  sit  illud  :  Ne  sumat  de  ligno  vitoz 
et  comedat  et  vivat  in  aiternum. 

Hugo,  uw        Sed  quia  per  peccatum  jam  mortuum  corpus  habebat,  illa  verba  ex  tali  intellectu 

SURo»i  vii.  accipi  possimt.  Deus  modo  irati  loquens,  de  homine  superbo  ait  :  Yidete  ne  forte 

10'  mittat  manum  suam,  etc,  id  est,  cavete,  vos  angeli,  ne  comedat  de  ligno  vita;,  quo 

indignus  est;  de  quo,  si  perstitisset,  comederet  et  viveret  in  aeternum;  sed  modo 


LIBER   II    SENTENTIAROM.   —   DIST.   XXIX  365 

propter  inobedientiam  indignus  est  comedere.  Et  sicut  verbo  dixit,  ita  opere  exhi- 
buit.  Emisit  enim  eum  Deus  de  paradiso  voluptatis  in  locum  sibi  congruum,  sicut 
plerumque  quum  malus  inter  bonos  vivere  cceperit,  si  in  melius  mutari  noluerit,  de 
bonorum  congregatione  pellitur,  pondere  pravse  consuetudinis  pressus. 

E.  De  flammeo  gladio  ante  paradisum  posito. 

Ne  vero  ad  illud  posset  accedere,  collocavit  Deus  ante  paradisum  Gherubim,  et  Hugo.sum- 
flammeum  gladium  atque  versatilem,  ad  custodiendam  viam  ligni  vitse.  Quod  juxta  tracun.c.7. 
litteram  potest  hoc  modo  accipi  :  quia  per  ministerium  angelorum  ignea  custodia    en'm'    ' 
ibi  constituta  fuit.  Hoc  enim  per  ccelestes  potestates  in  paradiso  visibili  factum  esse 
credendum  est,  ut  per  angelicum  ministerium  ibi  esset  quaedam  ignea  custodia ;  non 
tamen  frustra,  sed  quia  aliquid  significat  de  paradiso  spirituali.  Gherubim  enim 
interpretatur  plenitudo  scientise,  hsec  est  caritas,  quia  plenitudo  legis  est  dilectio.  nom.  xm, 
Gladius  autem  flammeus  pcense  temporales  sunt,  quas  versatiles  sunt,  quia  tempora 
volubilia  sunt.  Ula  ergo  ad  custodiam  ligni  vitse  ideo  posita  sunt  ante  paradisum, 
quia  ad  vitam  non  reditur  nisi  per  Cherubim,  scilicet  plenitudinem  scientias,  id 
est  caritatem,  et  per  gladium  versatilem,  id  est  tolerantiam  passionum  temporalium. 

F.  An  homo  ante  peccatum  comederit  de  ligno  vitos. 

Potest  autem  quaeri,  utrum  de  ligno  vitae  ante  peccatum  comederit  homo.  De  Hugo,  ubi 
hoc  Augustinus  in  libro  de  Baptismo  parvulorum  sic  ait  :  Recte  profecto  intelli-  SUAUag.  de 
guntur  primi  homines  ante  malignam  diaboli  persuasionem  abstinuisse  a  cibo  vetito,  riTutMiT 
atque  usi  fuisse  concessis.  His  verbis  ostenditur,  quod  de  ligno  vitse  ante  peccatum  33- 
sumpserint  :  quibus  praeceptum  erat,  ut  de  omni  ligno  paradisi  comederent  nisi  de  Gen.n.to, 

17 

ligno  scientise  boni  et  mali. 


G.  Quare  non  sunt  facti  immortales,  si  comederunt  de  ligno  vitce. 

Quare  ergo  perpetua  soliditate  et  beata  immortalitate  vestiti  non  sunt,  ut  nulla 
infirmitate  vel  aetate  in  deterius  mutarentur?  Hanc  enim  virtutem  naturaliter  illud 
lignum  habuisse  dicitur.  Sed  forte  hoc  non  conferebat,  nisi  saepe  de  illo  sumeretur. 
Potuit  ergo  fieri,  ut  de  illo  sumeret  semel  et  non  ssepius  :  qui  per  aliquam  moram 
in  paradiso  fuisse  intelligitur,  quum  Scriptura  dicat  eum  ibi  soporatum  fuisse,  Md.  19-22. 
quando  costa  de  latere  ejus  assumpta  est  et  inde  formata  mulier,  et  animalia  ante 
eum  ducta,  quibus  nomina  imposuit. 


36G 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXIX    SUMMA  ;    QU^EST.    I 


SUMMA 
DISTINCTIONIS  VICESIM/E   NON/E 

SUPERIUS  coepit  Magister  tractare  de 
primis  parentibus,  et  occasione  hinc 
sumpta,  induxit  tractatum  de  his  quae  com- 
muniter  genus  concernunt  humanum,  vi- 
delicet  :  de  potentiis  animae,  praesertim 
de  libero  arbitrio,  de  gratia  et  virtutibus. 
Nunc  redit  ad  pertractandum  de  perti- 
nentibus  ad  primos  parentes,  de  quibus 
aliquas  inserit  quaestiones  :  an  indigue- 
rint  gratia  tam  operante  quam  cooperan- 
te,an  etiam  virtutes  eis  concreatae  fuerint. 
Insuper  tractat  de  pcenis  originale  pecca- 
tum  secutis,utpote:de  ejectione  eorum  ex 
paradiso,  et  justa  eorum  irrisione  ac  pro- 
hibitione  reditionis  in  paradisum.  Ultimo 
quaerit,  an  primi  parentes  ante  transgres- 
sionem  usi  sint  fructu  arboris  vitae  :  et  si 
sic,  cur  ex  illius  esu  non  fuerunt  immor- 
talitatem  adepti. 


c 


QILESTIO   PRIMA 


Urca  haec   multa   quaeruntur,    quorum 
quaedam  jam  supra  sunt  expedita,  vi- 
dist.xxu.,  delicet  :  an  primi  parentes  fuerunt  creati 
q  2,3; xxiv,  jQ  scjentijs   atqUe  virtutibus,  et  item  in 

gratia,  et  de  multiplici  perfectione  eis  per 

dist. xxviu,  creationem  collata.  Patuit  quoque  quod  per 

q'  '•         naturalia  sine  supernaturalibus  charisma- 

tibus  gratiae  nec  mereri  potuerunt,  neque 

salvari. 

Sed  ultra  nunc  quseritur,  An  major 
fuisset  perfectio  parentum  primo- 
rum  et  posterorum  ipsorum,  si  in 
paradiso  sine  transgressione  man- 
sissent,  quam  fuit  post  transgres- 
sionem. 

Circa  hoc  Alexander  plurima  sciscita- 
tur.  Primo,  an  habuerunt  fidem.  Sed  quum 
fuerint  viatores  fideles,  certum  quod  fidem 
habuerunt,  imo  et  fidem  formatam,  quo- 


A  niam  caritatem  ante  Iapsum  habebant,  et 
erant  in  statu  merendi. 

Secundo,  an  habuerunt  universitatem 
virtutum.  Videtur  quod  sic,  quia  secundo 
libro  asserit  Damascenus  :  Deus  fecit  ho- 
minem  omni  virtute  circumdatum,  et  om- 
nibus  bonis  ornatum.  Praeterea,  sicut  tunc 
abundavit  Adam  scientia  prae  omnibus  no- 
bis,  sic  et  virtute  :  ergo  fuit  in  ipso  abun- 
dantia  major  virtutum  tunc,  quam  postea 
in  ipso  aut  aliis.  Rursus,  virtutes  concate- 
natae  dicuntur  :  ergo  si  habuit  unam,  ha- 

B  buit  universas;  et  tanto  perfectius,  quanto 
in  ipso  vivacior  fuit  natura,  et  ab  interiori 
pronitate  corruptionis  et  fomite  purior  at- 
que  immunior. 

Ad  hoc  respondendum,  quod  quum  fit 
comparatio  multitudinis  donorum  gratiae 
ad  statum  naturae  lapsae  et  statum  na- 
turae  institutae,  hoc  potest  intelligi  vel  de 
donis  gratiae  gratis  datae,  vel  de  donis  gra- 
tiae  gratum  facientis.  Si  intelligatur  de  do- 
nis  gratiae  gratis  datae,  sic  se  habent  sic- 
ut  excedentia  et  excessa,  quoniam  aliqua 

C  dona  gratiae  gratis  datae  habuit  Adam  in 
statu  primo,  utpote  immortalitatem  et  im- 
passibilitatem,  quae  non  habuit  aliquis  po- 
sterorum  ipsius.  Aliqua  quoque  dona  gra- 
tiae  gratis  datae  habuerunt  posteri  ejus,quae 
ipse  non  habuit,  ut  sunt  gratia  sanitatum, 
operatio  virtutum,  genera  linguarum.  Ra- 
tio  autem  hujus  diversitatis  est,  quod  alia 
dona  competebant  statui  illi,  alia  isti.  Si 
autem  loquimur  de  donis  gratiae  gratum 
facientis,  quum  dona  illa  connexionem  ha- 
beant  quantum  ad  habitus,  et  quantum  ad 

D  actus  qui  perfectionis  sunt  :  sic  conceden- 
dum  quod  in  multitudine  aequali  fuerunt 
in  primo  homine  et  ejus  posteritate;  et 
hoc  dico,  quantum  ad  habitus  et  actus  qui 
perfectionis  sunt ;  quantum  vero  ad  actus 
qui  habent  imperfectionem  annexam,  non 
fuerunt  in  Adam  in  statu  primo.  Nempe 
ut  quartodecimo  de  Trinitate  loquitur  Au- 
gustinus,  virtutes  alios  actus  habebunt  in 
patria,  quam  habent  nunc  in  via.  Actus 
namque  prudentiae  ibi  erit,nullum  bonum 
Deo  praeferre  neque  aequare;  actus  forti- 


AN  MAJOR   FIUSSET   PERFECTIO   HOMINUM    SI    SINE   TRANSGRESSIONE   MANSISSENT 


367 


tudinis  ibi  erit,  Deo  firmissime  adhaerere ; 
temperantiae,  nullo  defectu  noxio  delecta- 
ri.  Hos  eosdem  actus  et  usus  habuerunt  in 
primis  parentibus  ante  lapsum,  quamvis 
non  ita  perfecte  sicut  in  patria.  —  Si  au- 
tem  objiciatur,  quod  non  habuerunt  vir- 
tutes  poenitentiae  et  perseverantise ;  dicen- 
dum,  quod  pcenitentia  reducitur  ad  virtu- 
tem  justitise.  Quum  enim  sit  de  speciebus 
justitiae,  statu  exsistente  naturae  lapsae  ac- 
tus  ejus  est  dolere  de  peccato,  qui  non 
ante  fuisset;  sed  actus  ejus  in  statu  inno- 
centiae  fuisset,Deo  regenti  esse  subjectum. 
Perseverantia  demum  accipitur  primo  mo- 
do  pro  proposito  perseverandi  in  bono,  et 
ita  est  virtus  vel  dispositio  virtutem  in- 
separabiliter  consequens  ;  secundo,  pro 
continuatione  in  bono  usque  in  finem,  et 
ita  non  dicit  habitum,  sed  actum  quem 
primus  homo  non  habuit.  —  Haec  Alex- 
ander. 

Insuper  quaerit,  an  virtutes  in  statu 
innocentiffi  habuerunt  tantam  efficaciam 
promerendi  ut  modo.  Dicendum,  quod  se- 
cundum  Hugonem,  divinae  dispensationis 
ordo  et  ratio  hoc  poposcerunt,  quod  sicut 
ab  initio,  tempore  procurrente,  magis  ac 
magis  adventus  Salvatoris  appropinqua- 
vit,  sic  semper  magis  ac  magis  effectus 
salutis  cresceret  atque  cognitio  veritatis. 
Major  autem  effectus  est  ex  majori  effica- 
cia  gratuitorum,  secundum  comparationem 
personae  ad  personam,  aut  status  ad  sta- 
tum.  Si  primo  modo,  sic  se  haberent  sicut 
excedentia  et  excessa  :  probabiliter  quippe 
praesumi  potest,  quod  post  lapsum  quidam 
fuerunt  qui  gratiam  habuerunt  majorem 
et  in  meritis  efficaciorem,  quam  aliqui  qui 
fuissent  in  statu  innocentiae,  si  status  ille 
perseverasset;  aliqui  vero  minorem  :  sicut 
et  creditur  de  personis  Mosaicae  ac  evan- 
gelicae  legis.  Si  secundo  modo,  id  est,  si 
generaliter  comparetur  status  ad  statum, 
ad  hoc  concurrit  consideratio  duplex :  quo- 
niam  gratia  seu  virtutes  possirnt  conside- 
,  rari,  vel  in  comparatione  ad  eos  qui  eas 
habuerunt,  seu  quos  perficiunt  et  infor- 
mant,  hoc  est  ad   suscipientes;  vel  con- 


A  siderantur  in  se  seu  secundum  se.  Si 
considerentur  per  comparationem  ad  sus- 
cipientes,  quia  efficacia  gratiae  ac  virtu- 
tum  major  est  ex  idoneitate  suscipientis, 
quae  idoneitas  est  ex  consentaneitate  vo- 
luntatis  et  promptitudine  obediendi  seu 
subjiciendi  se  gratiaa  atque  virtutibus  :  sic 
dici  potest  quod  gratia  et  virtutes  effica- 
ciores  erant  in  statu  innocentiae.  Si  vero 
considerentur  gratia  et  virtutes  secundum 
se,  sic  non  est  usquequaque  certum  in 
quo  statu  Deus  contulerit   majorem  effi- 

B  cacioremve  gratiam,  eo  quod  magnitudo 
gratiae  distributae  et  efficacia  virtutum  at- 
tenditur  secundum  discretionem  distribu- 
entis,  quae  nostram  latet  notitiam,  et  item 
secundum  praeparationem  majorem  ex  par- 
te  suscipientis.  Verumtamen  pie  et  non 
improbabiliter  supponendum  est,  quod  ma- 
jora  munera  gratiae  ac  virtutum  largitus 
est  homini  Iapso,  quam  dedisset  homini, 
si  in  statu  innocentiae  permansisset  :  tum 
quia  post  lapsum  homo  magis  indiguit; 
tum  quia  condecuit  Deum  de  malo  majus 

C  bonum  elicere,quam  sit  illud  bonum  quod 
malum  tollit   seu  adimit.  Hinc  sequitur, 
quod   majora  efficacioraque  dona   gratiae 
post  Iapsum  data  sunt  homini,  praesertim 
sub  evangelica  Iege,  in  qua  Ghristus  ap- 
paret  vultui  Patris  pro  nobis.Quod  videtur  Hebr.,%.,u. 
insinuari  in  Joanne,  quo  legitur  :  Spiritus  Joann.vn, 
nondum  erat  datus,  quia  Jesus  nondum  39- 
erat  glorificatus.  Hinc  protinus  post  ascen- 
siouem  dedit  praeclarissima  dona  homini-    Ps.  lxvh, 
bus.  Haec  Alexander.  19;  ep'""- 

iv,  8. 

Circa  haec  quaerit  Bonaventura,  utrum 
D  primus  homo  habuit  tot  virtutes  ante  la- 
psum,  quot  postmodum.  Ad  quod  respon- 
det  per  verba  jam  habita  Alexandri,  di- 
stinguendo  de  comparatione.  —  Porro  de 
hoc,  utrum  dona  gratuita  fuerint  aeque  ef- 
ficacia  ad  merendum  ante  lapsum  ut  post- 
ea,  scribit  :  Efficacia  meriti  venit  ex  tri- 
bus,ex  difficultate  operis,ex  promptitudine 
voluntatis,  ex  magnitudine  caritatis.  Dif- 
ficultas  operis  multum  confert  ad  meri- 
tum,  in  tantum  ut  homo  qui  est  multo 
minoris  caritatis  quam  angelus,  mereatur 


368 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXIX  J    QU.EST.   I 


venire  ad  sublimitatem  angelicam,  ut  con- 
stat  ex  hoc  quod  Christus  ait  de  beatissi- 

Mattk.  xi,  mo  Joanne  Baptista  :  Inter  natos  mulie- 
rum,  etc.  Non  enim  est  dubitandum,  quin 
Joannes  sit  exaltatus  ad  ordines  excellen- 
tium  angelorum ;  et  tamen  in  hac  vita 
multo  minoris  exstitit  caritatis  quam  in- 
fimus  angelorum.  Promptitudo  etiam  vo- 

ncor.ix,7.  luntatis  facit  plurimum  ad  hoc  (teste  Apo- 
stolo).  Si  voluntas  prompta  est  secundum 
id  quod  habet,  accepta  est  ad  meritum  : 
quantacumque  enim  sit  gratia  in  homine, 
nisi  voluntas  sit  gratia?  consentanea,  nun- 
quam  elicit  meritoria  opera;  et  quanlo 
plus  voluntas  subjacet  gratia?  et  confor- 
malur,  tanto  plus  in  operibus  meritoriis 
exercetur  et  crescit.  Magnitudo  insuper  ca- 
ritatis  inter  omnia  principaliter  facit  ad 
meritum,  quia  secundum  ipsius  quantita- 
tem  magis  attenditur  remuneratio  prsemii 
substantialis.  Pondus  namque  amoris  va- 
lorem  meritoriis  preestat  operibus. 

Si  igitur  fiat  comparatio  efficacia?  pro- 
merendi  in  donis  gratuitis,  secundum  sta- 
tum  post  lapsum,  et  secundum  statum 
ante  lapsum;  responderi  potest,quod  quan- 
tum  ad  operis  difficultatem  efficaciores 
sunt  virtutes  nunc  quam  tunc  :  nunc  et- 
enim  plus  impugnatur  et  impugnando  pro- 
batur  examinaturque  virtus  quam  tunc,  ut 
patet  in  sanctis  martyribus.  Quantum  ve- 
ro  ad  promptitudinem  voluntatis,  efficaci- 
ores  fuissent  virtutes  in  promerendo  tunc 
quam  nunc,  quia  voluntas  tunc  quasi  con- 
tinue  fuisset  in  bonis  operibus  Deo  pla- 
centibus,sine  retardatione.  Atque  per  istam 
distinctionem  solvuntur  varia  argumenta 
quae  hic  fieri  queunt  pro  parte  utraque. 
Pra?terea  si  quseratur  de  majoritate  effi- 
caciae  ex  parte  caritatis,  dicendum  quod 
aut  fit  comparatio  particularis  personae  ad 
particularem  personam,  aut  status  ad  sta- 
tum.  Si  primo  modo,  sic  haberent  se  sic- 
ut  excedentia  et  excessa.  Probabile  quippe 
est,  quod  quidam  post  lapsum  majoris  fu- 
erunt  et  erunt  perfectionis  quibusdam  qui 
in  innocentia?  statu  fuissent,  si  Adam  ste- 
tisset ;   aliqui  vero   minoris   quibusdam, 


A  quemadmodum  dici  solet,  dum  fit  com- 
paratio  status  legis  scripta?  ad  statum 
evangelicae  legis.  Si  autem  comparetur  ge- 
neraliter  status  ad  statum.non  videtur  om- 
nifarie  certum  in  quo  statu  Deus  gratiam 
ampliorem  contulisset  hominibus  :  quia 
secundum  diversas  conditiones  reperitur 
major  et  minor  idoneitas  in  homine  sus- 
cipiente,  etc,  ut  supra  in  Alexandro. 

At  vero  responsio  Thoma?  ad  pra?indu- 
cta  a  preeinductis  videtur  aliquantulum 
discrepare  :  Donorum  (inquiens)  gratuito- 

B  rum  quaedam  ordinantur  absolute  ad  per- 
fectionem  ejus  cui  donantur,  qua?dam  ad 
aliorum  ulililatem.  Utililas  vero  qua?dam 
est,  defectibus  proximorum  succurrere, 
sicut  per  signa  infidelitati  medetur.  Et  \Cor.xn 
quia  defectus  hujusmodi  in  primo  statu 
non  exstitissent,  idcirco  nec  dona  contra 
eos  collata  fuissent  in  illo ;  dona  vero  ab- 
solute  in  perfectionem  recipientis  ordina- 
ta,  quibus  secundum  corpus  animamve 
perficitur,  ut  gratia  gratum  faciens,  cari- 
tas,  impassibilitas  corporis,  in   statu   in- 

C  nocentia?  amplius  abundassent.  Sed  iste 
excessus  considerari  potest  dupliciter,  ut- 
pote  intensive  et  extensive.  Et  extensive, 
plura  de  hujusmodi  donis  homo  in  primo 
statu  habuisset.  Habuit  enim  impassibi- 
Iitatem  obedientiamque  perfectam  virium 
inferiorum  ad  rationem,et  consimilia  quae 
in  hominibus  post  lapsum  non  sunt.  Ve- 
rum  est  quoque,  quod  qua?dam  dona  sunt 
post  peccatum,  qua?  imperfectionem  ha- 
bent  annexam,  qua?  vel  in  primo  statu 
non  fuissent,  aut  si  fuissent,  secundum 

D  alium  modum  ac  alios  actus  fuissent  :  in- 
telligendo  tamen  hoc  ipsum  non  de  im- 
perfectione  quse  naturam  consequitur,  sed 
quee  ex  peccato  est  consecuta.  Nempe  et 
fides  ex  sua  natura  est  imperfecta,  quum 
ejus  sit  per  speculum  in  a?nigmate  intu- 
eri  :  quod  etiam  in  primo  statu  homini 
convenisset,  Iicet  vidisset  clarius  divina. 
Continentia  vero  prout  includit  imperfe- 
ctionem  ex  repugnantia  passionum,  non 
fuisset  in  innocentia?  statu,  nec  pceniten- 
tia  ut  est  virtus  specialis,  secundum  eos- 


AN  MAJOR  FUISSET  PERFECTIO   HOMINUM   SI   SINE   TRANSGRESSIONE   MANSISSENT 


369 


dem  actus  ad  minus.  Porro  si  iste  excessus 
intensive  consideretur,  praesertim  quan- 
tum  ad  gratum  facientia  dona,  sic  consi- 
derando  seu  comparando  statum  ad  sta- 
tum,  communiter  homo  ante  peccatum 
majori  gratia  praeditus  fuisset  quam  post- 
ea.  Nihilo  minus  aliqui  post  peccatum  ma- 
jorem  gratiam  habere  possunt  quam  ali- 
qui  ante  peccatum.  Haec  Thomas. 

Rationabilior  autem  videtur  responsio 
Alexandri  et  Bonaventurae.  Deus  etenim 
copiosiora  et  eminentiora  gratiarum  cha- 
rismata  hominibus  est  largitus  virtute  et 
merito  suae  incarnationis,  virtuosissimae  in 
mundo  hoc  conversationis,  benedictaeque 
passionis,  quam  si  homo  factus  non  esset. 
Nec  dubium  quin  homini  Christo  ac  glo- 
riosissimae  Virgini  data  sit  gratia  ineffa- 
biliter  major,  ratione  hypostaticee  unionis 
naturae  humanae  cum  Verbo  aeterno,  et  ge- 
nerationis  Filii  Dei  ex  Virgine  alma. 

Asserit  quoque  hic  Thomas  :  Ex  quo 
indigentia  dicitur  respectu  finis,  non  est 
dicendum  quod  homo  post  peccatum  ma- 
gis  indiget  gratia  quam  ante.  Illud  enim 
ad  quod  per  se  gratia  ordinatur,  videlicet 
gloria,  super  naturales  est  vires  tam  ante 
peccatum  quam  postea.  Sed  quantum  ad 
id  ad  quod  gratia  per  accidens  ordinatur, 
quod  est  remotio  mali,  homo  plus  indiget 
gratia  post  peccatum.  Per  respectum  au- 
tem  ad  gloriam  attenditur  mensura  gra- 
tiae,  quoniam  per  majorem  gratiam  ma- 
jorem  gloriam  quis  meretur.  Non  autem 
attenditur  mensura  gratiae  per  respectum 
ad  remotionem  peccati  vel  infirmitatis, 
quum  minima  sufficiat  gratia  ad  delen- 
dum  universa  peccata.  Unde  non  majori 
gratia  indiget  homo  post  peccatum  quam 
ante;  sed  verum  est  quod  ad  plura  indi- 
get  homo  gratia  post  peccatum  quam  an- 
te.  Haec  Thomas. 

Contra  quae  objici  potest,  quod  quum 
gratia  directe  ordinetur  ad  gloriam,  et  gra- 
tia,  juxta  Thomam,  major  fuisset  in  statu 
innocentiae  :  ergo  gratia  illa  per  peccatum 
amissa,  homo  in  statu  corruptionis  magis 
indiguit  gratia ;  et  tanto  plus,  quanto  am- 

T.  22. 


A  plius  distabat  a  gloria,  et  quanto  supe- 
riores  vires  ejus,  intellectus  videlicet  et 
voluntas,  per  quas  capax  est  gloriae,  infir- 
miores  factae  fuerunt  et  pauperiores,  ut- 
pote  gratuitis  spoliatae,  atque  in  natu- 
ralibus  laesae.  Denique,  quamvis  minima 
gratia,  sicut  et  minima  caritas,  sufficiat 
ad  delendum  cuncta  peccata,  quantum 
ad  necessitalem  salutis  requiritur,  non  ta- 
men  quantum  ad  reatum,  nec  quantum  ad 
expurgationem  reliquiarum  peccati  :  sic- 
que  magis  indiguit  gratia  post  peccatum, 

B  tam  intensive  quam  extensive.  Et  istud 
affirmant  non  solum  doctores  magni  scho- 
lastici,  Antisiodorensis,  Alexander,  Bona- 
ventura,  sed  et  sancti  Patres,  Augustinus, 
Bernardus  et  Beda.  Nec  verum  apparet, 
quod  indigentia  sit  tantum  vel  determi- 
nate  respectu  finis.  Indigemus  enim  etiam 
cibo,  potu  et  vestibus,  sicut  et  in  Canoni- 
ca  S.  Jacobi  legitur  :  Indigeant  victu  quo-  jaCob.»,i5. 
tidiano. 

Porro  in  prima  parte  Summae,quaestione 
nonagesima  quinta  :  Homo,  inquit,  in  statu    an.  3. 

C  innocentiae  aliqualiter  habuit  omnes  vir- 
tutes.  Talis  etenim  exstitit  rectitudo  ipsi- 
us,  quod  ratio  sua  fuit  Deo  subjecta,  in- 
ferioresque  vires  rationi.  Virtutes  autem 
non  sunt  nisi  quaedam  perfectiones  quibus 
anima  ordinatur  ad  Deum,  et  inferiores 
vires  disponuntur  secundum  regulam  ra- 
tionis.  Hinc  rectitudo  primi  status  exegit 
ut  homo  universas  quodammodo  virtu- 
tes  haberet.  Verumtamen  virtutes  quaedam 
sunt,  quae  in  sui  ratione  nullam  imper- 
fectionem   important,    etc,    ut  supra    in 

D  Scripto. 

De  efficacia  autem  merendi  majori,  tem- 
pore  innocentiee,  subdit  in  Summa  :  Quan-    art.  4. 
titas  meriti  ex  duobus  pensatur.  Primo, 
ex  radice  caritatis  et  gratiae  :  cui  meri- 
to  correspondet  praemium  essentiale.  Qui 
enim  ex  majori  caritate  aliquid  facit,  per- 
fectius  Deo  fruetur.  Secundo,  ex  quantitate 
operis  :  quae  duplex  est,  utpote  absoluta 
et  proportionalis.  Vidua  enim  quae  obtulit  Marc.xu, 
duo  aera  minuta,  minus  obtulit  quam  di- 43' 
vites  quantitate  absoluta ;  quantitate  vero 

24 


370 


IN    LIBRUM   II    SENTENTIAUUM. 


DIST.   XXIX  J    QU.EST.    II 


proportionali  obtulit  plus  quam  illi.  Et 
utrique  huic  quantitati  correspondet  prae- 
mium  accidentale,  quod  est  gaudium  de 
bono  creato.  Itaque  opera  hominis  in  sta- 
tu  innocentiae  efficaciora  fuissent  ad  pro- 
merendum  primo  modo,  videlicet  quan- 
tum  est  ex  radice  caritatis  et  gratiae,  quae 
copiosior  tunc  fuisset;  similiter  quantum 
ad  absolutam  operis  quantitatem,  quia 
quum  homo  majoris  tunc  esset  virtutis, 
opera  fecisset  majora.  Si  autem  attenda- 
tur  quantitas  proportionalis,  major  est  ra- 
tio  meriti  post  peccatum,  propter  hominis 
imbecillitatem  :  magis  enim  excedit  par- 
vum  opus  polestatem  ejus  qui  cum  diffi- 
cultate  operatur  illud,  quam  magnum  opus 
potestatem  ejus  qui  sine  difficultate  ope- 
ratur.  —  Haec  idem  in  Summa,  quae  con- 
sonant  dictis  ejus  in  Scripto.  fdeo  de  utris- 
que  par  est  judicium. 
Albertus   autem  de  his  non  scribit  in 

Summ.  ih.  ista  distinctione,  sed  supra. 

2«  part.  q.  petrus  Vero  :  Verius  (inquit)  credo,  quod 
dona  gratiae  gratum  facientis  in  statu  in- 
nocentiae  statuque  culpae  essent  aequalia, 
quia  secundum  essentiam  gratiae  mensura- 
tur  gloria.  Esset  autem  generaliter  aequalis 
Matih.    gloria  electorum  utriusque  status  :  erimus 

*x"'  '  enim  sequales  angelis  sanctis.  Gratia  ta- 
men  secundum  efficaciam  major  tunc  fu- 
isset  quantum  ad  bonum  agendum,  quia 
voluntas  tunc  promptior  esset,  propter 
quod  frequentius  et  facilius  moveretur  in 
Deum;  gratia  vero  secundum  efficientiam 
contra  malum  nunc  major  est,  quia  in  illo 
statu  non  essent  culpa  et  pcena.  Quemad- 
modum  etiam  fuisset  aequalis  gratia,  ita  et 
aequalis  efficacia,  quantum  ad  praemium 
essentiale,  non  quantum  ad  preemium  ac- 
cidentale,  quod  attenditur  penes  genus  et 
circumstantias  operis,  ut  praemium  aure- 
olae  virginum,  doctorum,  ac  martyrum  : 
nunc  quippe  major  est  difficultas  in  bene 
agendo  ac  patiendo,  ideo  majus  est  modo 
pracmium  accidentale.  Haec  Petrus. 

Quibus  objici  potest,  quod  praemium 
essentiale  non  correspondet  essentiae  sed 
efficientiae  gratiae  in  bonis.Si  ergo  in  statu 


A  innocentise  fuisset  major  efficientia  gra- 
tiae  quam  post  culpam,  ergo  et  majus  pra> 
mium  essentiale. 

Richardus  demum  praeinductas  refert 
opiniones  cum  suis  motivis,  ad  nullam 
earum  se  multum  divertens,  sed  qualiler 
quaelibet  probabiliter  queat  defendi  decla- 
rans.  —  Durandus  vero  sequitur  posilio- 
nem  Petri  de  aequalitate  gratiae  in  statu 
ulroque,  et  de  inaequalitate  efficaciae  ad 
merendum. 


B 


QUjESTIO    II 


AMplius  qua?ritur,An  originale  pec- 
catum  convenienter  punitum 
sit  per  ejectionem  peccantium  de 
paradiso,et  prohibitionem  redeun- 
di,  ac  mortem. 

Videtur  quod  non,  quia  ut  divus  Diony- 
sius  loquitur,  peccatum  non  tollit  natura-  Dc 
lia;  sed  paradisus  terrestris  fuit  naturalis  nom' 
C  locus  primorum  parentum  originali  justi- 
tia  ornatorum  :  ergo  per  peccatum  auferri 
non  debuit.  —  Secundo,  Deus  non  punit 
ultra  sed  citra  condignum  :  ergo  unum 
et  simplex  peccatum  non  fuit  tam  multi- 
plici  poena  puniendum. 


Divin. 

c.  IV. 


Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Quemadmo-  Summ.  ih. 
dum   super  Genesim  asserit  Augustinus,  2a  part-  q- 

......  '06. 

Deus  justo  judicio  ejecit  Adam  de  para- 
diso  in  hunc  locum  miseriae.  Nec  derogat 
his  illud  Nahum,  Non  surget  duplex  tri-  mhum 1,9. 
D  bulatio  :  quia  haec  omnia,  pro  condigna 
punitione,  computantur  et  sunt  unum  ag- 
gregative,  et  sicut  paradisus  fuit  congruus 
locus  primorum  parentum  propter  multi- 
plex  donum  gratiae  eis  collatum,  sic  donis 
illis  amissis  inde  fuerunt  expellendi.  Rur- 
sus,  quum  necessitati  moriendi  essent  ad- 
dicti,  non  competebat  eis  mansio  paradisi, 
qui  est  habitaculum  beatorum  beatitudine 
innocentiae.  Denique,  ut  Sancti  super  Ge- 
nesim  protestantur,  Deus  puniendo  sic  pri-  Ps  LXXVI 
mos   parentes,  non  continuit  in   ira  sua  10- 


AN   ORIGINALE   PECCATUM   CONVENIENTER   PUNITUM   SIT  PER   EJECTIONEM   PECCANTICM,   ETC.    371 


misericordias  suas  :  quia  in  ipsa  promul-  A 
gatione  pcenae  ejectionis,  signavit  modum 
quo  possent  reverti  meliorem  ad  paradi- 
sum,  puta  ccelestem.  Nempe  quum  Che- 
rubim  et  flammeum  gladium  constituit 
ante  paradisum  ad  custodiendum  viam  li- 
gni  vitae,  per  Cherubim,  quod  interpreta- 
tur  plenitudo  scientiae,  caritas  designatur; 
per  flammeum  atque  versatilem  gladium, 
signantur  poenae  hujus  mortalis  vitae,  quae 
scindunt  ut  gladius,  atque  ut  flamma  ex- 
urunt,  versatilesque  sua  variatione  consi- 
stunt.  Hinc  quamvis  ad  litteram  fuit  ibi  B 
angelorum   custodia,  secundum   Augusti- 

•ponendi  num,  tamen  ipso  modo  loquendi*  miseri- 
corditer  designavit,  quod  per  temporalium 
tolerantiam  passionum  et  caritatem,  spes 
sit  redeundi  ad  paradisum  supremum.  Un- 
de  et  ignis  ibi  in  specie  corporali  est  con- 
stitutus  ceu  igneus  gladius. 

Praeterea  si  quaeratur,  an  primi  parentes 
ante  suam  ejectionem  comederunt  de  fru- 
ctu  ligni  vitae  :  videtur  quod  sic,  quoniam 

Gen.  iii,  2.  mulier  dixit  serpenti,  De  lignis  quae  sunt 
in  paradiso  vescimur.  Quod  si  concedatur,  C 
quaeritur  cur  per  esum  primum  non  fu- 
erint  protinus  immortalitatem  adepti.  Ad 
hoc  Magister  ex  verbis  Augustini  et  Strabi 
modeste  sine  temeraria  assertione  respon- 
det,  quod  esus  fructus  illius  forsan  non 
contulit  immortalitatem,  nisi  frequenter 
reiteratus.  —  Et  si  objiciatur,  quia  quod 
saepe  comestum  confert  aliquid  ut  ex  sua 
natura,  hoc  etiam  semel  comestum  con- 
fert  idem,  quamvis  forsitan  non  in  tan- 
tum ;  dicendum,  quod  solutio  Magistri  est 
bona.  Et  juxta  dicta  Augustini,  Ambrosii,  D 
Strabi,  ac  Bedae,  lignum  vitae  habuit  hanc 
virtutem,  quod  comestum  semel  aut  sae- 
pius  praestitit  immortalitatem.  Sed  quod 
parentibus  primis  non  contulit,  secundum 
Ambrosium  in  suo  Hexaemeron  ideo  fuit, 
quoniam  Deus  praevidit  eos  casuros,  mo- 
riendique  necessitudinem  incursuros.Hinc 
immortalitatis  effectum  non  senserunt,  ne 
pcena  eis  comminata  a  Deo  propter  pec- 
catum,  impediretur  per  lignum.   Dixerat 

J6trf.ii,  17.  namque  eis  Deus  :  Quacumque  die  come- 


deritis  ex  eo,  morte  moriemini,  id  est, 
moriendi  necessitatem  incurretis.  Hanc 
responsionem  Ambrosii  credo  ceteris  pro- 
babiliorem.  Si  vero  sequi  quis  velit  re- 
sponsionem  Magistri  sumptam  ex  Augusti- 
no,  dicere  potest  quod  lignum  vitae  saepe 
comestum,i'ortiorem  habuit  impressionem 
quam  semel  sumptum,  idcirco  non  sequi 
quod  assumit  objectio.  —  Ha?c  Albertus. 

Hinc  Thomas  :  Ad  felicitatem,  inquit, 
aliquid  pertinet  tanquam  de  substantia 
ejus,  ut  visio ;  aliquid  vero  per  modum 
congruentiae.  Sicque  sicut  beatitudini  ele- 
ctorum  correspondet  ccelum  empyreum, 
sic  statui  innocentiae  paradisus.  Itaque  ad 
illam  viae  beatitudinem  aliqua  tanquam 
essentialia  pertinebant,  sicut  inferiorum 
obedientia  virium,  immortalitas  corporis ; 
temperatissimus  vero  locus,  utpote  para- 
disus,  per  congruentiam  quamdam.  Ideo, 
sicut  per  transgressionem  perdidit  inno- 
centia?  statum,  ita  et  locum  tam  tranquil- 
lum  et  gaudiosum.  —  Impedimenta  vero 
accedendi  paradisum,  forsitan  per  flam- 
meum  gladium  designantur.  Nam  locus 
ille  inaccessibilis  praecipue  aestimatur,pro- 
pter  intemperatum  calorem  in  intermediis 
locis.  Insuper,  quamvis  homo  ante  pec- 
catum  de  ligno  vitae  sumpsisset,  non  ta- 
men  immortalitatem  consecutus  fuisset, 
quam  fructus  illius  ligni  conferre  nequi- 
vit  nisi  frequenter  sumptus.  Nec  enim 
arbor  illa  fuit  per  se  causa  immortalita- 
tis,  sed  potius  dispositio  quaedam  ad  hoc. 
Dispositio  autem  non  perducit  ad  effe- 
ctum  nisi  multiplicata.  Non  enim  una 
applicatio  medicinae  per  se  efficit  sanita- 
tem.  Haec  Thomas  in  Scripto.  —  Concor- 
dant  Petrus  et  Bichardus. 

Qualiter  autem  mors  sit  inflicta  propter 
originale  peccatum,  sequenti  distinctione 
tractabitur. 

De  his  etiam  scribit  Thomas  in  secunda 
secunda?,  quaestione  centesima  sexagesima 
quarta;  in  Summa  quoque  contra  gentiles, 
libro  quarto. 

Porro  Bonaventura  :  Deus,  ait,  hominem 
de  paradiso  ejecit  aequo  judicio,  ita  quod 


372  LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXX 

misericordia   fuit   ibi   admixta,   quatenus  A  summationem.  Si   primo   modo,  sic   non 

homo  in  terram  hujus  miseriae  pulsus,  re-  habuit  virtutes  quantum  ad  actum  earum 

miniscatur  quid  peccando  amiserit,  pere-  quando  peccare  ccepit,  habuit  tamen  eas 

grinum  et  exsulem  se  agnoscat,  atque  ad  quantum  ad  habitum.  Si  secundo  modo, 

paradisum  respiret  ccelestem.  —  Queeritur  sic  nec  actu  nec  habitu  habuit  eas,  sed 

item  de  hoc  quod  Magister  ex  Augustino  in   peccato   fuit   mortali.  —  Probabiliter 

affirmat,  ipsum  Adam  tunc  non  habuisse  quoque  potest  teneri,  quod  esus  ligni  vi- 

virtutes   quando  peccavit.   Videtur   enim  tee  una  comestione   contulit  immortalita- 

hoc  falsum,  quia  si  non  habuit  eas  quan-  tem,  et  quod  Adam  ea  usus  non  fuit :  quia 

do  peccavit,  ergo  antequam  peccavit,  eas  prseceptum  illud,  Ex  omni  ligno  paradisi  Gen.  n,  ie. 

amisit;  sed  non  amisit  eas  nisi  peccando  :  vesceris,  fuit  affirmativum,  ideo  obligavit 

ergo  peccavit  antequam  peccavit.  Dicen-  non  ad  semper,  sed  tempore  opportuno, 

dum,  quod  tempus  commissionis  peccati  B  ante   quod  Adam   peccavit.  Potest  etiam 

dupliciter  potest  considerari  :  primo,  se-  alia  pars  defendi,  ut  dictum  est.  Haec  Bo- 

cundum  inchoationemjsecundo,  penes  con-  naventura.  —  Concordat  Alexander. 


DISTINCTIO  XXX 

A.  Quod  per  Adam  peccatum  et  pcena  transit  in  posteros. 

"N  superioribus  insinuatum   est,   licet  ex  parte  (non  enim  perfecte  sufficimus 
exponere),   qualiter  primus  homo  deliquerit,   et   quam   pro   peccato  poenam 
subierit ;  quibus  adjiciendum  est,  peccatum  simul  ac  pcenam  per  eum  transisse 
j?om.v,i2.  in  posteros,  sicut  Apostolus  ostendit,  inquiens  :  Sicut  per  unum  hominem  peccatum 
in  hunc  mundum  intravit,  ita  in  omnes  homines  mors  pertransiit. 

B.  Utrum  illud  peccatum  fuerit  originale,  vel  actuale. 

Hic  primo  videndum  est,  quod  fuit  illud  peccatum,  originale  scilicet,  an  actuale  ; 
et  si  de  originali  intelligatur,  consequenter  quid  sit  originale  peccatum,  et  quare 
dicatur  originale,  et  quomodo  transierit  vel  pertranseat  in  omnes,  diligenter  inve- 
stigandum  est.  Quibusdam  placuit  de  peccato  actuali  Adae  illud  accipere,  asserentibus 
md.  t9.  hoc  Apostolum  sensisse,  quum  inferius  ait  :  Sicut  per  inobedientiam  unius  hominis 
peccatores  constituti  sunt  multi,  ita,  etc.  Evidenter,  inquiunt,  etiam  ipso  nomine 
exprimit  Apostolus  peccatum  quod  per  unum  hominem  intravit  in  mundum,  scilicet 
inobedientiam.  Inobedientia  vero  peccatum  actuale  est. 

G.  Quomodo  intrasse  in  mundum  dicunt. 

Hoc  autem  dicunt  intrasse  in  mundum,  non  traductione  originis,  sed  similitu- 
dine  prasvaricationis ;  omnesque  in  illo  uno  peccasse  dicunt,  quia  omnibus  ille  unus 


I 


LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXX  373 

peccandi  exemplum  exstitit.  Hoc  male  senserunt  quidam  hEeretici,  qui  dicti  sunt 
Pelagiani,  de  quibus  Augustinus  in  libro  de  Baptismo  parvulorum  commemorat 
dicens  :  Sciendum  est,  inquit,  haereticos  quosdam,  qui  nominati  sunt  Pelagiani,    Aug.  de 

, .     .  .  .......  Peccat.  me- 

dixisse  peccatum  pnmae  transgressioms  m  alios  homines  non  propagatione,  sed  lmita-  ritis,  «b.  i, 
tione  transisse.  Unde  etiam  in  parvulis  nolunt  credere  per  Baptismum  solvi  originale  n' 
peccatum,  quod  in  nascentibus  nullum  esse  omnino   contendunt.  Sed  eis  dicitur, 
quia  si  Apostolus  peccatum  imitationis,  non  propagationis,  intelligi  voluisset,  ejus 
peccati  principem  non   Adam,   sed  diabolum  diceret,  de  quo  in  libro  Sapientiae 
dicitur  :  Invidia  diaboli  mors  intravit  in  orbem  terrarum.  Et  quia  non  vult  intelligi,  sap.u,u. 
hoc  esse  factum  propagatione,  sed  imitatione,  continuo  subjunxit  Scriptura  :  Imi-  im.  25. 
tantur  autem  eum  qui  sunt  ex  parte  ipsius.  Imitantur  quidem  Adam  quotquot  per  Aug.op.cit. 
inobedientiam  transgrediuntur  mandatum  Dei ;  sed  aliud  est  quod  exemplum  est 
vohmtate  peccantibus,  aliud  quod  origo  est  cum  peccato  nascentibus.  Non  est  igitur 
accipiendum,peccatum  Adae  transisse  in  omnes  posteros  imitationis  tantum  exemplo, 
sed  propagationis  et  originis  vitio. 

D.  Hic  aperit  illud  esse  peccatum  originale  quod  transit  in  posteros. 

Et  est  illud  peccatum  originale,  ut  aperte  Augustinus  testatur,  quod  per  Adam    ibidem. 
transivit  in  omnes  per  ejus  carnem  vitiatam  concupiscentialiter  generatos. 

E.  Quid  sit  originale  peccatum  hic  inquiritur. 

Quod  diligenter  investigandum  est  quid  sit.  De  hoc  enim  sancti  Doctores  sub 
obscuritate  locuti  sunt,  atque  scholastici  doctores  varia  senserunt.  Quidam  enim  Hug0,sum- 
putant,  originale  peccatum  esse  reatum  pcenae  pro  peccato  primi  hominis,  id  est  tract.  ™,'c. 
debitum  vel  obnoxietatem  qua  obnoxii  et  addicti  sumus  pcenas  temporali  et  seternae,  "" 
pro  primi  hominis  actuali  peccato  :  quia  pro  illo,  ut  aiunt,  omnibus  debetur  pcena 
seterna,  nisi  per  gratiam  liberentur.  Juxta  horum  sententiam  oportet  dici,  originale 
peccatum  nec  culpam  esse  nec  pcenam.  Gulpam  non  esse  ipsi  fatentur  ;  pcena  quoque, 
secundum  eos,  esse  non  potest  :  quia  si  debitum  poenae  originale  peccatum   est, 
quum  debitum  poenae  non  sit  poena,  nec  originale  peccatum  est  pcena.  Quod  etiam 
quidam  eorum  admittunt,  dicentes,  in  Scriptura  originale  peccatum  saepe  nominari 
reatum,  et  reatum  ibi  intelligunt,  ut  dictum  est,  obnoxietatem  poenae;  et  ea  ratione 
asserunt  peccatum  originale  dici  esse  in  parvulis,  quia  parvuli  pro  illo  primo  peccato 
rei  sunt  poense,  sicut  pro  peccato  iniqui  parentis  aliquando  exsulant  filii  secundum 
justitiam  fori. 

F.  Quod  originale  peccatum  sit  culpa,  auctoritatibus  probat. 


Sed  quod  originale  peccatum  culpa  sit,  pluribus  Sanctorum  testimoniis  edocetur.    Paterius 
Super  Exodum,  ubi  dicitur  :  Primogenitum  asini  mutabis  ove,  Gregorius  ait :  Omnes  iib 


pos.V.T. 
m,c.20. 


374  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXX 

in  peccatis  nati  sumus,  et  ex  carnis  delectatione  concepti,  culpam  originalem  nobis 

contraximus ;  unde   et  voluntate  nostra  peccatis  implicamur.  Ecce  culpam  origi- 

nalem  dixit  nos  trahere ;  unde  constat  originale  peccatum  culpam  esse.  Augustinus 

Aug.de Na-  quoque,  in  libro  de  Natura  et  gratia,  de  hoc  eodem  sic  ait  :  Omnes,  ut  ait  Apostolus, 

ua?n°  4?ra "  peccaverunt,  utique  vel  in  se  ipsis,  vel  in  Adam,  quia  sine  peccato  non  sunt,  vel 

H.  Hypo-  quod  originaliter  contraxerunt,  vel  quod  malis  moribus  addiderunt.  Peccatum  enim 

n.  4.      "'  primi  hominis  non  solum  ipsum,  sed  omne  necavit  genus  humanum  :  quia  ex  eo 

damnationem  simul  et  culpam  suscepimus.  Idem  super  psalmum  quinquagesimum  : 

id.inps.L,  Quod  de  corpore  mortuo  seminatur,  cum  vinculo  peccati  originalis  nascitur  et  mortis. 

Ideo  igitur  se  in  iniquitatibus  conceptum  dicit  David,  quia   in   omnibus  trahitur 

iniquitas  ex  Adam  et  vinculum  mortis  :  nemo  enim  nascitur,  nisi  trahens  pcenam  et 

meritum  pcense.  Meritum  autem  poense  peccatum  est.  Omnis  ergo  qui  nascitur  per 

carnis  concupiscentiam,  peccatum  trahit.  Peccatum  itaque  originale  culpa  est,  quam 

omnes  concupiscentialiter  concepti  trahunt.  Unde  in  Ecclesiasticis  dogmatibus  scri- 

Fuigent.de  ptum  est :  Firmissime  tene  et  nullatenus  dubites,  omnem  hominem  qui  per  concu- 

trum,n.c9.  bitum  viri  et  mulieris  concipitur,  cum  originali  peccato  nasci,  impietati  subditum, 

mortique  subjectum ;  et  ob  hoc  natura  irae  nasci  filium,  a  qua  nullus  liberatur  nisi 

per  fidem  mediatoris  Dei  et  hominum.  His  et  aliis  auctoritatibus  evidenter  osten- 

ditur,   peccatum  originale  culpam  esse,  et  in  omnibus  concupiscentialiter  genitis 

trahi  a  parentibus. 

G.  Quid  sit  quod  dicitur  peccatum  originale,  scilicet  fomes  peccati, 

id  est  concupiscentia. 

Nunc  superest  videre  quid  sit  ipsum  originale  peccatum,  quod  quum  non  sit 

actuale,  non  est  actus  sive  motus  anintae  vel  corporis.  Si  enim  actus  est  animae  vel 

corporis,  actuale  utique  peccatum  est ;  sed  actuale  non  est  :  non  est  ergo  actus  vel 

motus.  Quid  ergo  originale  peccatum  dicitur  ?  Fomes  peccati,  scilicet  concupiscentia 

vel  concupiscibilitas,  quae  dicitur  lex  membrorum,  sive  languor  naturse,  sive  tyrannus 

qui  est  in  membris  nostris,  sive  lex  carnis.  Unde  Augustinus  in  iibro  de  Baptismo 

Aug.de con-  parvulorum  :  Est  in  nobis  concupiscentia,  quse  non  est  permiltenda  regnare.  Sunt  et 

cuP.  n.  .    ejug  ^esj,jei.ja^  (j^gj  sunj-  actuales   concupiscentiaB  :  quag  sunt  arma  diaboli,  quae 

id.  sermo  veniunt  ex  languore  naturse.  Languor  autem  iste  tyrannus  est,  qui  movet  mala  desi- 

'"■  '     deria.  Si  ergo  vis  esse  victor  tyranni,  atque  inermem  inimicum  invenire,non  obedias 

concupiscentiae   malse.   His  verbis  satis   ostenditur  fomitem   peccati  esse    concu- 

piscentiam. 

H.  Quid  nomine  concupiscentim  intelligitur ,  qicce  dicitur  fomes  peccati. 

Nomine  autem  concupiscentiae  non  actum  concupiscendi,  sed  vitium  primum 
significavit,  quum  eam  dixit  legem  carnis.  Unde  idem  in  tractatu  de  Verbis  Apostoli 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXX  375 

ait  :  Semper  pugna  est  in  corpore  mortis  hujus,  quia  ipsa  concupiscentia  cum  qua  Aug.sermo 
nati  sumus,  finiri  non  potest  quamdiu  vivimus;  quotidie  minui  potest,  finiri  non 
potest.  Quse  autem  est  concupiscentia  cum  qua  nati   sumus  ?  Vitium  utique  est,  Hugo,sum- 
quod  parvulum  habilem  concupiscere  facit,  adultum  etiam  concupiscentem  reddit.  ™act.  ,„/c. 
Sicut  enim  in  oculo  casci  in  nocte  vitium  caecitatis  est,  sed  non  apparet,  nec  discer-  "' 
nitur  inter  videntem  et  caecum  nisi  luce  veniente  ;  sic  in   puero  vitium  esse  non 
apparet,  donec  setatis  provectioris  tempus  occurrat.  Ex  his  datur  intelligi  quid  sit 
originale  peccatum,  scilicet  vitium  concupiscentise,  quod  in  omnes  concupiscentia- 
liter  natos  per  Adam  intravit,  eosque  vitiavit.  Unde  Augustinus  in  libro  de  Baptismo 
parvulorum  :  Adam  prseter  imitationis  exemplum,  occulta  etiam  tabe  carnalis  concu-    Aug.  de 

Peccat.me- 

piscentias  suae  tabificavit  in  se  omnes  de  sua  stirpe  venturos.  Unde  Apostolus  recte  rius,  ub.  i, 
ait  :  In  quo  omnes  peccaverunt.  Circumspecte  et  sine  ambiguitate  dicit  hoc  Apo-  ijOT)!!v,i2. 
stolus.  Sive  enim  intelligatur,  in  quo  homine,  sive  in  quo  peccato,  sanum  est.  In  Aug.oP.cit. 
Adam  enim  omnes  peccaverunt  ut  in  materia,  non  solum  ejus  exemplo,  ut  dicunt 
Pelagiani.  Omnes  enim  ille  unus  homo  fuerant,  id  est,  in  eo  materialiter  erant.  Mani- 
festum  est  itaque,  omnes  in  Adam  peccasse  quasi  in  massa.  Ipse  enim  per  peccatum 
corruptus,  quos  genuit,  omnes  nati  sunt  sub  peccato.  Ex  eo  igitur  sicut  cuncti  con- 
stituti  sunt  peccatores,  ita  et  in  illo  uno  peccato  quod  intravit  in  mundum,  recte 
omnes  dicuntur  peccasse  :  quia  sicut  ab  illo  uno  homine,  sic  ab  eodem  uno  peccato 
immunes  esse  non  possunt,  nisi  ab  ejus  reatu  per  Christi  baptismum  absolvantur. 
Alia  ergo  sunt  propria  peccata,  in  quibus  tantum  peccant  quorum  peccata  sunt ; 
aliud  hoc  unum,  in  quo  omnes  peccaverunt,  id  est,  ex  quo  omnes  peccatores  con- 
stituti  sunt. 

I.  Quicl  sit  peccatum  in  quo  omnes  peccaverunt,  scilicet  originale, 
quod  ex  inobedientia  processit. 

Hoc  est  originale  peccatum ,  quo  peccatores  nascuntur  omnes  concupiscentialiter 
geniti  :  quod  ex  Adam,  sive  ex  ejus  inobedientia,  emanavit  et  in  posteros  demi- 
gravit.  Unde  Apostolus  consequenter  per  inobedientiam  unius  hominis  multos  dicit  i?om.v,i9. 
constitutos  esse  peccatores,  quae  est  actuale  peccatum.  Quum  autem  dixerit,  per 
unum  hominem  peccatum  intrasse  in  mundum  et  in  eo  omnes  peccasse,  de  originali 
dictum  esse  oportet  accipi. 

K.  Ex  quo  sensu  dictum  est,  Per  inobedientiam  imius  multi 
constituti  sunt  peccatores. 

Quod  ergo  ait,  Per  inobedientiam  unius  multi  constituti  sunt  peccatores,  eo 
sensu  dictum  esse  intelligendum  est,  quia  ex  inobedientia  Adas,  scilicet  ex  peccato 
actuali  Adse,  processit  originale  peccatum,  quo  omnes  peccatores  nascuntur,  ut  et 
in  illo  esset  et  in  omnes  transiret. 


376  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXX 

L.  Quod  peccatum  originale  in  Adam  fuit,  et  in  nobis  est. 

Aug.dcNu-        Unde  Augustinus  Juliano  hseretico,  nullum  peccatum  in  parvulis  esse  conten- 

cu'p9ii'bC°it  denti,  respondens,  aperte  asserit  peccatum  originale  ex  voluntate  Adse  processisse, 

n'47'        ac  per  ejus  inobedientiam  in  mundum  intrasse.  Quaerit  enim  Julianus,  per  quid 

peccatum  invenitur  in  parvulo,  ita  inquiens  :  Non  peccat  iste  qui  nascitur,  non 

peccat  ille  qui  genuit,  non  peccat  ille  qui  condidit.  Per  quas  igitur  rimas  inter  tot 

prsesidia  innocentias  peccatum  fingis  ingressum  ?  Et  respondet  sancta  pagina  :  Per 

unum  hominem  peccatum  intravit  in  mundum.  Per  unius  inobedientiam,  ait  Apo- 

ibid.n.48.  stolus.  Quid  quserit  amplius?quid  quterit  apertius?  Item  inquit  Julianus  :  Si  per 

hominem  peccatum  intravit   in  mundum,  peccatum  vel  ex  voluntate  est,  vel  ex 

natura  est.  Si  ex  voluntate  est,  mala  voluntas  est  quae  peccatum  facit ;  si  autem  ex 

natura  est,  mala  est  natura.  Cui  respondeo  :  Ex  voluntate  peccatum  est.  Quaerit 

forte,  utrum  originale  peccatum  ex  voluntate  sit.  Respondeo,  prorsus  et  originale 

peccatum  ex  voluntate  esse  :  quia  hoc  ex  voluntate  primi  hominis  seminatum  est, 

ut  in  illo  esset  et  in  omnes  transiret. 

M.  Objectio  quorumdam  contra  id  quod  supra  dictum  est,  omnes 
in  Adam  fuisse  homines. 

Hugo.sum-        Ad  hoc  autem  quod  diximus,  in  Adam  fuisse  omnes  homines,  quidam  verborum 

tract.  iii,  c.  sectatores  sic  objiciunt,  dicentes  :  Non  omnis  caro  quae  ab  Adam  traducta  est,  in  eo 

simul  exsistere  potuit,  quia  multo  majoris  quantitatis  est  quam  fuerit  corpus  Adse  : 

in  quo  nec  tot  etiam  atomi  fuerunt,  quot  ab  eo  homines  descenderunt.  Quocirca 

verum  non  esse  asserunt,  substantiam  uniuscujusque  in  primo  fuisse  parente. 

N.  Responsio,  ubi  aperitur  qualiter  fuerunt  in  Adam  secundum  rationem 
seminalem,  et  quomodo  ex  eo  descenderunt,  scilicet  lege  propagationis. 

ibidem.  Quibus  responderi  potest,  quod   materialiter  atque  causaliter,  non  formaliter, 

dicitur  fuisse  in  primo  homine  omne  quod  in  humanis  corporibus  naturaliter  est, 
descenditque  a  primo  parente  lege  propagationis,  et  in  se  auctum  et  multiplicatum 
est,  nulla  exteriori  substantia  in  id  transeunte,  et  ipsum  in  futuro  resurget.  Fomen- 
tum  quidem  habet  a  cibis,  sed  non  convertuntur  cibi  in  humanam  substantiam,  quse 
scilicet  per  propagationem  descendit  ab  Adam.  Transmisit  enim  Adam  modicum 
quid  de  substantia  sua  in  corpora  filiorum  quando  eos  procreavit,  id  est,  aliquid 
modicum  de  massa  substantia?  ejus  divisum  est,  et  inde  formatum  est  corpus  filii, 
suique  multiplicatione  sine  rei  extrinsecse  adjectione  auctum  est ;  et  de  illo  ita 
augmentato  aliquid  inde  separatur,  unde  formantur  posterorum  corpora ;  et  ita  pro- 
greditur  procreationis  ordo  lege  propagationis  usque  ad  finem  humani  generis.  Itaque 


DIST.   XXX   SUMMA  ;   QU.EST.   I   :   QUID   SIT   ORIGINALE   PECCATUM  377 

diligenter  ac  perspicue  intelligentibus  patet,  omnes  secundum  corpora  in  Adam 
fuisse  per  seminalem  rationem,  et  ex  eo  descendisse  propagationis  lege. 

0.  Auctoritate  et  ratione  probatur,  nihil  extrinsecum  converti  in  hu-manam 

substantiam  qua?  ab  Adam  est. 

Quod  vero  nihil  extrinsecum  in  humani  corporis  naturam  transeat,  Veritas  in 
Evangelio  significat,  dicens  :  Omne  quod  intrat  in  os,  in  ventrem  vadit  et  in  seces-  Maiih.w, 
sum  emittitur.  Quod  etiam  ratione  ostendi  potest  hoc  modo  :  Puer  qui  statim  post  Hugo,Sum- 
ortum  moritur,  in  illa  statura  resurget  quam  habiturus  erat,  si  viveret  usque  ad  ™*ct  ™  c 
aetatem  triginta  annorum,  nullo  vitio  corporis  impeditus.  Unde  ergo  illa  substantia,  i0, 
quae  adeo  parva  fuit  in  ortu  mortua,  in  resurrectione  tam  magna  erit,  nisi  sui  in  se 
multiplicatione  ?  Unde  apparet  quod  etiam  si  viveret,  non  aliunde,  sed  in  se  augmen- 
taretur  illa  substantia,  sicut  costa  de  qua  facta  est  mulier,  et  sicut  panes  evangelici.  Ge».  11,22. 

Joann.  vi. 

Non  infitiamur  tamen  quin  cibi  et  humores  in  carnem  et  sanguinem  transeant,  sed 
non  in  veritatem  humanae  naturae,  quae  a  primis  descendit  parentibus,  quae  sola  in 
resurrectione  erit ;  reliqua  vero  caro  in  quam  cibi  transeunt,  tanquam  superfiua  in 
resurrectione  deponetur,  qua?  tamen  ciborum  aliarumque  rerum  fomentis  coalescit. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    TRICESIM/E 


QU^STIO   PRIMA 


HIc  quaeritur  primo,  Quid  sit,  pro- 
prie  formaliterque  loquendo, 
nali  peccato  pro  parte,  jam  prosequi-  originale  peocatum. 
tur  de  eodem,  primo  inquirens  qualiter  Videtur  quod  nihil  sit.  Non  enim  est 
transfundatur  in  posteros;  secundo,  quid  peccatum,  quum  peccatum  sit  transgres- 
sit  ipsum  originale  peccatum,  et  cur  ori-  sio  iegis  divinee,  quae  transgressio  non  est 
ginale  dicatur.  Quocirca  inducit  quorum-  sine  usu  rationis  ac  propria  voluntate;  ori- 
dam  errores  haereticos.  Tertio,  principaliter  ginale  autem  peccatum  in  parvulis  est,  in 
manifestat  atque  exponit  quaedam  sancto-  B  quibus  nec  usus  est  rationis,  nec  volunta- 
rum  Patrum  dicta  difficilia  intellectu,vide-  tis  libertas.  —  Secundo,  Baptismus  delet 
licet  :  quo  sensu  peccatum  originale  dica-  culpam  et  pcenam  :  ergo  in  baptizato  nihil 
tur  fomes  peccati,  qualiter  etiam  concupi-  manet  de  originali  peccato,  ergo  nec  illud 
scentia  nominetur  originale  peccatum  seu  transfundit  in  posteros  suos.  —  Tertio,  si 
fomes  peccati.  Quocirca  exponit  quasdam  ambo  parentes  sint  baptizati,  nihil  in  eis 
Scripturee  auctoritates  ad  propositum  per-  remanet  originalis  peccati,  ergo  nec  illud 
tinentes.  Et  circa  hoc  introducit  quaesti-  transfundunt,  quum  nemo  influat  alteri 
onem  difficilem,  scilicet  qualiter  omnes  quod  ipse  non  habet.  —  Quarto,  si  origi- 
posteri  Adae  fuerunt  in  eo ;  atque  hoc  dis-  nale  peccatum  necessario  est  in  prole,  vi- 
cutiendo,incidit  specialem  opinionem,  pu-  detur  quod  nuptiae  malae  sint,  ex  quibus 
ta  quod  nihil  extrinsecum  convertatur  in  sequitur  proles  infecta,imo  prius  damnata 
veritatem  naturee  humanee.  C  quam  nata.  —  Quinto,  originale  peccatum 


378 


IN  LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXX  ;    QU^EST.    I 


ante  anima?  infusionem  non  potest  subje- 
ctive  esse  in  carne,  qua?  quum  sit  corpu- 
lenta  substantia,  non  est  culpa?  subjectum, 
sicut  nec  gratia?  nec  virtutis  ;  nec  potest 
esse  ex  parte  animae,  qua?  est  immediate  a 
Deo  :  non  ergo  potest  devenire  ad  prolem. 
In  oppositum  est  auctoritas  Scriptura- 
rum  et  fides  Ecclesia?. 

Ad  hoc  Alexander  respondet :  Originale 
peccatum  est,  quod  primo  ostenditur  per 
timorem  bestiarum. Timor  elenim  hominis 
atque  dominium  ante  peccatum  fuit  super 
omnia  genera  bestiarum,  secundum  illud 

Gen.  i,  28.  in  Genesi  :  Dominamini  piscibus  maris 
et  bestiis  terra3.  Praesertim  timet  homo 
serpentem,  quem  ante  non  timuit.  Et  hoc 
unde  ?  Nam  timor  iste  cunctorum  est  ho- 
minum.  Dicit  equidem  Tullius  :  Quod  om- 
nium  est,  naturale  est.  Ergo  poena  ista  est 
naturalis.  Aut  ergo  homo  non  est  natura- 
liter  pure  innocens,  aut  Deus  injustus  est, 
quoniam  sine  peccato  punit  innocentes.  Si 
ergo  Deus  est  justus,  originale  peccatum 
est.  Secundo  patet  hoc  per  dolorem  pa- 
rientium  mulierum  :  qui  quum  sit  om- 
nium  mulierum,  naturalis  consistit.  Tertio, 
per  mala  quse  pueri  patiuntur,  qui  actu 
nihil  commiserunt  mali  et  nihilo  minus 
patiuntur  combustiones,  febres,  variasque 
a?gritudines  :  quod  injustum  esset,  si  inno- 
centes  per  omnia  essent.  Aliquod  ergo 
peccatum  in  eis  pra?cessit,  et  non  actua- 
le  :  ergo  originale.  Quarto,  per  pugnam 
sanctorum,  quam  habent  contra  nialum 
coneupiscentia?  carnis.  Et  pugnam  hanc 
omnes  habent,  estque  bona,  et  non  est 
contra  bonum,  sed  contra  malum  :  ergo 
generale  omnium  malum  est  originale  pec- 

/4irf.xxi,4.  catum.  Quinto,  per  circumcisionem  Isaac, 
qui  filius  fuit  promissionis,  et  tamen  nisi 
circumcisus  fuisset,  periisset,  et  non  nisi 
propter  originale  peccatum.  Sexto,  per  hoc 

md.m,7.  quod  primi  parentes  feeerunt  sibi  perizo- 
mata,  et  quod  quaedam  membra  dicta  sunt 
pudibunda,  et  non  nisi  propter  corruptio- 
nem  in  porta  originis  apparentem.  Idem 
patet  auctoritatibus  multis. 


A  Ad  objecta  dicendum,  quod  originali 
culpa?  duplex  pcena  debita  fuit.  Una,  qua? 
est  carentia  visionis  divinae;  et  quoniam 
haec  non  fuit  provocans,  sed  suffocans,  id- 
eo  removetur  in  Baptismo  cum  culpa.  Alia 
poena  est  pronitas  ad  peccandum,  et  haec 
non  fuit  poena  suffocans,  sed  promovens 
illum  cui  infligebatur;  ideo  in  Baptismo 
non  tollitur,  sed  relinquitur  homini  ad  ex- 
ercitium,  contra  quam  efficaciter  praeli- 
ando  coronari  meretur.  Denique,  quamvis 
proles  sit  bonum  matrimonii,  prolemque 

B  concomitetur  malum  peccati  originalis ; 
non  tamen  ad  nuptias  directe  sequitur 
malum  culpa?  :  quoniam  aliunde  est  pro- 
les,  aliunde  originale  peccatum.  Proles 
enim  a  Deo  est,  originale  vero  peceatum 
a  defectu  aut  carentia  justitia?  debitae.  Nu- 
ptia?  autem  ordinantur  ad  prolem  et  ad 
ejus  profectum.  Dicitur  autem  peccatum 
traduci  in  posteros,non  idem  numero,  sed 
specie.  (Ad  cetera  infra  patebit  solutio.)  — 
Haec  Alexander. 

Qui  de  quidditate  originalis  peccati  sub- 

C  jungit  :  Multae  sunt  definitiones  originalis 
peceati.Una  est:Peccatum  originale  est  ca- 
rentia  vel  nuditas  debita?  justitia?  sive  im- 
potentia  habendi  eam,  per  inobedientiam 
Ada?.  contracta.  Quocirca  sciendum,  quod 
duplex  est  justitia.  Una  gratia?  gratum  fa- 
cientis,  et  de  illa  non  intendimus  modo. 
Alia  est  justitia  naturalis,  et  illa  est  du- 
plex  :  una  qua?  fuit  in  statu  innocentia?; 
alia  remanens  adhuc  in  statu  natura?  cor- 
ruptae.  De  illa  qua?  fuit  in  statu  innocentia?, 
fertur  in  Ecclesiaste  :  Deus  fecit  hominem  Eccie.-ml 

D  ab  initio  rectum.  Hanc  rectitudinem,  si 30' 
Adam  stetisset,  ejus  posteri  habuissent  ; 
nunc  vero  curvitatem  quam  ex  peccato 
contraxit,  ad  posteros  suos  transmisit  :  id- 
eo  appellatur  nuditas  seu  carentia  debita? 
justitia?,  per  inobedientiam  Ada?  contra- 
cta.  Et  ista  descriptio  datur  per  causam 
efficientem.  —  Alia  definitio  est  :  Pecca- 
tum  originale  est  vitium  ex  corruptione 
seminis  in  homine  natum.  Qua?  definitio 
datur  per  causam  materialem.  —  Tertia 
est:Peccatum  originale  est  concupiscentia 


QUID   SIT   ORIGINALE   PECCATUM 


379 


ex  vitiosa  conditione  originis  nostra?  con- 
tracta.  Quae  datur  formaliter.  Concupiscen- 
tia  vero  non  sumitur  hic  specialiter  pro 
affectu,  motu  seu  actu  ipsius  concupisci- 
bilis,  sed  generaliter  prout  est  cujuslibet 
appetitiva?  rationalis,  ex  conjunctione  pri- 
maria  cum  carne  corrupta.  Est  autem  alia 
concupiscentia,  qua?  est  partis  sensibilis, 
et  ha?e  dicitur  esse  pcena;  illa  vero  qua? 
rationalis  estaliquando  dicitur  esse  culpa. 
Utraque  vero  proprie  loquendo  pcena  est, 
consequens  ex  corruptione  natura?.  Ha?c 
Alexander. 

Bonaventura  quoque  his  consonans  :Na- 
tura  (inquit)  humana  in  has  tentationes 
miseriasque  est  dejecta  merito  prima?  prae- 
varicationis,non  instituta  a  primordio  suae 
conditionis.  Hoc  etenim  pra?dicat  fides, 
Scripturarum  confirmat  auctoritas,  ratio- 
nis  probabilitas  manifestat.  Fides  quippe 
testatur,  Dei  Filium  incarnatum  ac  pas- 
sum,  ut  nos  a  morte  eriperet,  in  quam  nos 
primus  parens  induxerat.  Scriptura  docet, 
quod  homo  per  inobedientia?  cuIpam,mor- 
talitatis  incidit  pcenam.  Ratio  quoque  id 
probat,  tam  ex  ordine  divina?  justitia?, 
quam  ex  ordine  divina?  sapientia?,  atque 
ex  ordine  bonitatis  suprema?.  Differt  qui- 
dem  hic  triplex  ordo,  quia  per  justitiam 
fit  ordinatio  remunerationum  et  merito- 
rum,  per  sapientiam  vero  ordinatio  par- 
tium  ad  invicem,  per  bonitatem  autem 
ordinatio  in  ultimum  finem. 

Ex  parte  divina?  justitise  arguitur  sic  : 
Nulli  infligitur  pcena,  nisi  pra?cedat  cul- 
pa;  sed  nihil  aliud  est  pcena,  quam  passio 
involuntaria  in  rationali  creatura  :  ergo 
nullo  modo  talis  passio  fuit  in  homine  an- 
tequam  pra?cessisset  culpa  in  eo.  Talis  igi- 
tur  corruptio  non  venit  in  humana  natura 
a  primordio  sua?  conditionis.sed  ex  merito 
transgressionis.  Insuper  a  summa  justilia 
curvitas  nulla  procedit ;  humana  autem 
natura  corrupta  est  non  solum  corruptione 
pcenalitatis,  verum  etiam  curvatione  obli- 
quitatis,  quia  videmus  homines  a  corru- 
ptione  sibi  indita  inclinari  ad  vitia  :  hoc 
ergo  ex  praevia  transgressione  processit. 


A  Ex  ordine  divina?  sapientia?  arguitur  ita: 
Ubicumque  est  summa  sapientia,  ibi  est 
summa  pulchritudo;  a  summa  autem  pul- 
chritudine  nihil  procedit  turpe  et  fcedum, 
nihil  quod  rationalem  offendat  adspectum; 
sed  in  homine  ratione  utente  sunt  aliquse 
passiones  connaturales  de  quibus  rationa- 
biliter  erubescit,  ut  experimur  :  ergo  tales 
passiones  non  insunt  homini  a  sua  origi- 
ne,  sed  transgressione.  Pra?terea,  ubicum- 
que  est  summa  sapientia,  est  et  veritas 
summa,  imo  et  summa  a?qualitas;  a  sum- 

B  ma  autem  aequalitate  nulla  procedere  de- 
bet  improportionabilitas  ;  duratio  autem 
et  conservatio  corporis  secundum  statum 
pra?sentis  miseria?,  est  improportionabilis 
anima?,  qua?  ejus  est  forma,  quum  corpus 
sit  temporale,  anima  vero  perpetua  :  ergo 
humana  natura  non  fuit  a  sui  primordio 
sic  producta  a  sapientia  summa,  sed  in 
hoc  ex  sua  cecidit  culpa. 

Amplius,  ex  ordine  divina?  arguitur  bo- 
nitatis  :  A  summa  bonitate  nihil  procedit 
quod  ex  sua  natura  sit  magis  propinquum 

C  et  pronum  ad  mala  quam  ad  bona  ;  sensus  Gen.  vm, 
autem  et  cogitationes  cordis  humani  pro- 
na  sunt  ad  malum  ab  adolescentia  sua  : 
hoc  ergo  non  ex  Creatore,  sed  transgres- 
sione  creatura?  processit.  Item,  nihil  pro- 
cedit  a  summa  bonitate  quod  dignum  sit 
maledietione;  multa?  autem  sunt  in  nobis 
passiones  et  defectuositates  maledictione 
condigna?,  propter  quod  Job  et  Jeremias  j0bm.3ei 
maledixerunt   diei   sua?   nativitatis,  et  in  sei-<Jer™< 

14etseq. 

lege  steriles  maledicebantur  :  ergo  non  Exod.wm, 
videtur  quod  humana  natura,  in  ea  corru-  26 ;  *«"'■ 
D  ptione  qua  nunc  est  creata  sit  a  summa 
bonitate.  Videtur  ergo  quod  in  hanc  cor- 
ruptionem  et  statum  devenit  merito  culpa?. 
Pra?terea  si  his  objiciatur,  quod  morta- 
litas,  passiones,  defectuositates  oriuntur 
ex  naturalibus  causis  et  naturalem  se- 
quuntur  elementorum  commixtionem,  ac 
variam  complexionum  dispositionem  ;  un- 
de  et  in  animalibus  etiam  mitibus  inveni- 
untur,  et  a  philosophis  sufficientes  horum 
causa?  assignantur  :  non  ergo  repugnant 
divina?  sapientia?,  nec  bonitati,  neque  ju- 


380 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXX  ;    QU.EST.    I 


stitiae  Dei.  Respondendum,  quod  philoso 
phi  in  consideratione  atque  notitia  de- 
fecerunt,  nec  simile  est  de  rationali  ir- 
rationalique  creatura  atque  de  homine, 
cujus  anima  est  ex  sua  natura  immortalis 
ac  verae  capax  salutis.  Hinc  sapientia,  bo- 
nitas  et  justitia  Omnipotcntis  id  exege- 
runt,  ut  rationalis  creatura  institueretur 
ordinata  ac  bene  disposita  secundum  sui 
exigentiam  finis.  Verumtamen  adverten- 
dum,  quod  ratio  in  inquirendo  dupliciler 
potest  procedere  :  primo,  ut  adjuta  radio 
fidei,  sicque  procedit  adspiciendo  ad  cau- 
sas  superiores ;  secundo,  prout  proprio  ju- 
dicio  est  relicta,  et  ita  procedit  adspicien- 
do  ad  causas  et  naturas  inferiores,  prout 
acquirit  scientiam  per  viam  sensus  et  ex- 
perientiae.  Primo  modo  procedunt  Catholi- 
ci,  sicque  praetacta?  rationes  inducta?  sunt. 
Secundo  modo  processerunt  philosophi, 
qui  in  hominis  conditione  non  adspexe- 
runt  suum  principalem  auctorem,  sed  ad 
principia  componentia  ac  operationes  quas 
habet  per  virtutem  naturae:  hinc  catholicae 
fidei  veritates  non  attigerunt.  —  Haec  Bo- 
naventura  de  hac  quaestione,  utrum  corru- 
ptio  quae  est  in  humana  natura,  insit  ei  ex 
ortu  suae  conditionis,  vel  ex  demerito  pri- 
mae  transgressionis. 

Praeterea  quaerit,  utrum  originale  pecca- 
tum  sit  concupiscentia  vel  ignorantia.  Et 
respondet  :  Quemadmodum  actuale  pecca- 
tum  non  dicit  omnimodam  privationem, 
quia  non  solum  dicit  aversionem,  sed  et 
quamdam  conversionem;  nec  omnimodam 
dicit  privationem  boni,  imo  relinquit  apti- 
tudinem  quamdam  et  aliquem  actum,  pri- 
vando  circumstantiam  circa  ipsum  :  sic 
suo  modo  intelligendum  est  in  originali 
peccato.  Hinc  sicut  non  dicitur  actuale 
peccatum  in  aliquo  esse  ex  hoc  solo  quod 
caret  justitia  (sic  enim  lapis  haberet  pec- 
catum),sed  ex  hoc  quod  inclinationem  ha- 
bet  ad  aliquid,  in  qua  quum  deberet  esse 
justitia,  non  est;  sic  originale  peccatum 
dicitur  esse  in  aliquo,  non  solum  quia  ca- 
ret  originali  justitia,  sed  etiam  quoniam 
curvitatem  sortitus  est,  et  necessitatem  ha- 


A  bet  concupiscendi.  Hinc  sicut  videmus  in 
aegritudine  corporali,  ut  in  paralysi,  quod 
morbus  talis  inest  ex  quadam  dissolutione 
virtutis,  ita  tamen  quod  non  penitus  tolli- 
tur  virtus  motiva,  sicut  in  mortuo,  imo 
aliquo  modo  manet,non  potens  membrum 
movere,  sicque  sequitur  partim  ex  posi- 
tione,  partim  ex  defectu  potentiae,  manus 
tremulatio;  conformiter  intelligendum  est 
tam  in  actuali  quam  in  originali  peccato. 
Quemadmodum  ergo,si  quis  quaereret  quid 
sit  peccatum  carnis,  posset  ei  dupliciter 

B  notificari,  videlicet,  ratione  inclinationis 
deordinatae,  dicendo  quod  sit  immoderatus 
appetitus  rei  tractabilis  secundum  car- 
nem ;  et  item  ratione  privationis  boni,  ut 
dicatur  esse  privatio  castitatis  :  ita  dum 
quaeritur  quid  sit  originale  peccatum,  re- 
cte  respondetur,  quod  sit  immoderata  con- 
cupiscentia,  et  iterum  recte  respondetur, 
carentia  justitiae  debita?.Imo  in  una  respon- 
sionum  istarum  clauditur  alia,  quamvis 
una  earum  notificet  originale  peccatum 
quantum  ad  id  quod  in  ipso  se  habet  per 

C  modum  conversionis,ut  quum  dicitur  con- 
cupiscentia ;  altera  vero,  quoad  id  quod 
in  ipso  se  habet  per  modum  privationis 
seu  aversionis,  ut  quum  dicitur  carentia. 
Unde  ab  Augustino  et  Magistro  vocatur 
concupiscentia,ab  Anselmo  autem  in  libro 
de  Virginali  conceptu,  debitae  justitiae  ca- 
rentia.  Et  ista  stant  simul :  dicitur  namque 
concupiscentia  non  qua?cumque,sed  prout 
concupiscentia  includit  in  se  debitae  justi- 
tiae  carentiam.  Haec  demum  concupiscen- 
tia  tam  immoderata  est  et  intensa,  ut  sit 

D  carnis  ad  spiritum  praedominantia,  talis- 
que  semper  conjuncta  est  carentia?  justi- 
tiae  debitae;  et  prout  nobis  inest  ab  origi- 
ne,  nuncupatur  originale  peccatum.  Hoc 
est  quod  dicit  Glossa  super  illud,  Beati  ps.  xm,  i. 
quorum  remissae  sunt  iniquitates  :  Iniqui- 
tatem  nominat  fomitem  qui  est  ante  Bapti- 
smum,  et  non  tantum  est  pcena,  sed  etiam 
culpa,  post  Baptismum  vero  pcena  est  so- 
lum,  non  culpa.  Quum  enim  deletur  origi- 
nale,  deletur  non  ut  omnino  non  sit,  sed 
ut  non  sit  peccatum. 


QUID    SIT   ORIGINALE   PECCATUM 


381 


Denique  per  hsec  solvuntur  argumenta 
quse  fieri  solent,  ut  si  arguatur  :  Concu- 
piscentia  est  unum  de  quatuor  vulneribus 
quae  inflicta  sunt  nobis  propter  originale 
peccatum,  quse  sunt  infirmitas,  concupi- 
scentia,  ignorantia,  malitia.  Item,  concu- 
piscentia  manet  post  Baptismum,  et  stat 
simul  cum  gratia,  sicque  non  excludit  ju- 
stitiam.  —  Ad  quee  dicendum,  quod  in  his 
concupiscentia  aequivoce  sumitur  :  nempe 
ut  remissa  stat  cum  gratia,  estque  sequela 
concupiscentiae  intensee,  quae  est  originale 
peccatum. 

At  vero  de  hoc,  an  peccatum  originale 
sit  ignorantia,scribit  hic  Doctor:In  adultis 
ignorantia  peccatum  non  est,  nisi  ut  habet 
voluntatem  concomitantem  ;  sic  econtra 
cognitio  non  est  virtus,  nisi  ei  sit  juncta 
affectio.  Ita  si  ignorantia  dicat  nescientiam 
solam,  non  est  culpa;  si  vero  dicat  ne- 
scientiam  ut  est  concupiscentiae  conjun- 
cta,  sic  est  culpa,  quia  oppositionem  sic 
habet  ad  gratiam  et  virtutes.  Gratia  quip- 
pe  in  animam  veniens,  non  solum  rectifi- 
cat  affectionem  per  caritatem,  sed  et  co- 
gnitivam  per  fidem  :  non  enim  potest 
voluntas  dirigi,  nisi  pariter  dirigatur  et 
ratio;  libertas  quoque  arbitrii  simul  in  ra- 
tione  et  voluntate  consistit.  Sic  ergo  con- 
cedi  potest,  originale  peccatum  esse  igno- 
rantiam.  Unde  Hugo  libro  de  Sacramentis, 
parte  septima,  ait :  Originale  peccatum  est 
vitium  quod  nascendo  contrahimus,  per 
ignorantiam  in  mente,  et  per  concupiscen- 
tiam  in  carne.  Et  quamvis  originale  pecca- 
tum  sit  formaliter  unum,  deordinat  tamen 
ac  vitiat  animam  totam,  non  solum  secun- 
dum  affectivam,  sed  etiam  cognitivam; 
attamen  principaliter  affectivam,  propter 
quod  magis  proprie  originale  notificatur 
per  concupiscentiam  et  carentiam  justitiae 
debitee,  quam  per  ignorantiam  :  quia  tam 
concupiscentia  quam  debitae  justitiae  ca- 
rentia  notificant  originale  ut  est  culpa. 
—  Haec  Bonaventura. 

Porro  sanctus  Doctor  :  In  quolibet  (in- 
quit)  peccato  est  aliquid  materiale  et  ali- 
quid  fonnale  :  ut  in  actuali  peccato  sub- 


A  stantia  actus  deordinati  materialiter  se 
habet ;  deordinatio  autem  ab  ultimo  fine, 
est  formale  peccati,  quia  ex  hoc  praecipue 
habet  rationem  peccati.  Hinc  dicitur,  quod 
conversio  mentis  ad  bonum  commutabile, 
est  sicut  materiale  in  peccato,  atque  aver- 
sio  ab  incommutabili  bono,  quasi  forma- 
le.  Quod  contingit  ex  hoc  quod  etiam  in 
actu  virtutis,  perfectio  ex  ordine  ad  finem 
est  forma  actus.  Quemadmodum  autem 
peccatum  actuale  consistit  in  deordinatio- 
ne  actus,  sic  originale  in   deordinatione 

B  naturae.  Propter  quod  deordinatio  virium 
est  quasi  materiale  in  ipso,  deordinatio 
vero  a  fine  est  quasi  formale.  Vis  autem 
per  se  apta  conjungi  fini  ultimo,  est  vo- 
luntas,  quae  habet  ordinem  finis  omnibus 
aliis  imponere  viribus;  sicque  destitutio 
voluntatis  a  rectitudine  ad  finem  quam 
habuit  in  institutione  naturse,  est  formale 
in  originali  peccato  :  hoc  est  privatio  ori- 
ginalis  justitiae.  Vires  demum  appetitus 
sensitivi  sunt  natse  recipere  ordinationem 
ad  finem  a  voluntate,  secundum  quod  ei 

C  subjectae  sunt ;  et  ita  subtractio  vinculi 
quo  refrenantur  a  voluntate,  est  materiale 
in  originali.  Ex  qua  subtractione  consequi- 
tur  quod  unaquaeque  vis  in  suum  fertur 
objectum,  inordinate  illud  concupiscendo : 
ideo  concupiscentia  qua  proni  sumus  ad 
male  concupiscendum,  est  originale  pec- 
catum,  tanquam  materiale  in  ipso.  In  acti- 
bus  quippe  moralibus  considerantur  ma- 
teriale  et  formale  sicut  in  artificialibus,  in 
quibus  materia  praedicatur  de  toto,  sicut 
cultellus  dicitur  ferrum  :  sic  et  concupi- 

D  scentia  dicitur  originale  peccatum,  non 
ipse  actus  concupiscendi,  sed  pronitas  ad 
eumdem.  Concupiscentia  quoque  haec  quee 
est  originale  peccatum,  non  denominatur 
a  concupiscibili  quae  contra  irascibilem 
dividitur,  sed  ab  appetitu  sensualitatis, 
qui  in  concupiscibilem  irascibilemque  par- 
titur.  —  Denique  ignorantia  non  per  se 
respicit  voluntatem  :  ideo  si  ignorantia  in- 
veniatur  dici  originale  peccatum,  intelli- 
gendum  est  de  ignorantia  privante  scien- 
tiam  quae  includitur  in  originali  justitia. 


382 


1N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —    DIST.    XXX  J    QU.EST.    I 


Nullus  enim  justus  est  aut  temperatus.nisi 
sit  prudens,  ut  sexto  Ethicorum  habetur. 
Quod  Socrates  intuens,  dixit  omnem  vir- 
tutem  esse  scientiam,et  omne  vitium  igno- 
rantiam,  ut  narratur  ibidem. 

Si  autem  objiciatur,  quia  defectus  qui 
ex  origine  trahitur,  rationem  culpae  non 
habet,  nisi  secundum  quod  ex  voluntate 
habentis  naturam  consequitur.  Sed  multi 
defectus  ex  voluntate  illa  consequuntur. 
Ergo  non  solum  concupiscentia,  sed  quili- 
bet  istorum  debet  dici  peccatum  originale. 
—  Respondendum,  quod  sicut  secundo  as- 
seritur  Physicorum,  peccatum  contingit 
in  his  qua?  ad  finem  sunt  ordinata,  secun- 
dum  quod  a  fine  suo  deficiunt.  Hinc  in 
illis  viribus  anima?  praecipue  est  pecca- 
tum,  secundum  quas  homo  ordinatur  ad 
finem  ;  quumque  appetitus  tendat  in  fi- 
nem,  in  ipso  pra?cipue  est  peccatum.  Vo- 
lunlas  vero  ordinatur  in  finem  hominis 
immediate,appetitus  autem  sensitivus  me- 
diante  voluntate,  prout  ab  ipsa  ordinatio- 
nem  ad  finem  capit.  Hinc  defectus  ordinis 
in  voluntate  est  formale;  defectus  vero  or- 
dinis  in  appetitu  sensitivo  est  materiale  : 
quod  est  concupiscentia.  Ideo  nullus  alius 
defectus,  nec  ex  parte  rationis,  nec  ex  par- 
te  sensitivi  appetitus,  originale  peccatum 
vocatur,  nisi  concupiscentia  sicut  mate- 
riale,  et  privatio  originalis  justitiae  sicut 
formale.  —  Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

Pra?terea  in  prima  secuadae,  quaestione 
art.  i.  octogesima  secunda,  primo  sciscitatur,  an 
peccatum  originale  sit  habitus.Respondet: 
Duplex  est  habitus  :  unus  quo  inclinatur 
potentia  ad  agendum,  ut  seientiae  et  virtu- 
tes ;  sicque  originale  non  est  habitus.  Se- 
cundo,  habitus  dicitur  dispositio  alicujus 
naturse  ex  multis  compositse,  secundum 
quam  bene  aut  male  se  habet  ad  aliquid  : 
preesertim  quum  versa  fuerit  dispositio  ta- 
lis  quasi  in  naturam,  ut  de  sanitate  et 
aegritudine  patet ;  et  sic  originale  pecca- 
tum  est  habitus.  Est  enim  inordinata  dispo- 
sitio,  proveniens  ex  dissolutione  harmoniae 
illius  in  qua  consistebat  ratio  originalis 
justitia?  :  quemadmodum  aegritudo  corpo- 


A  ralis  est  quaedam  inordinata  dispositio  cor- 
poris,  secundum  quam  dissipatur  a?quali- 
tas  in  qua  consistit  bonitas  sanitatis. 

Porro  (ut  dictum  est)  peccatum  originale  art.  2. 
in  homine  uno  est  unum.  Nec  obstat  illud 
Psalmi  :  Ecce  enim  in  iniquitatibus  con-  ps. u, 7. 
ceptus  sum.  Ibi  enim  ponitur  plurale  pro 
singuIari.Vel  quia  in  originali  peccato  vir- 
tualiter  praeexsistunt  actualia  vitia;  aut 
quia  in  peccato  primi  parentis,  quod  per 
originem  traducitur,  plures  fuerunt  defor- 
mitates,  videlicet  superbia?,  inobedientiae, 

B  gulae;  seu  quoniam  multae  vires  animae 
originali  peccato  inficiuntur.  —  Insuper,  art.  3. 
tota  ordinatio  originalis  justitiae  fuit  ex 
hoc,  quod  voluntas  hominis  fuit  Deo  sub- 
jecta  :  idcirco  ex  voluntatis  aversione  con- 
secuta  est  inordinatio  in  aliis  viribus  ani- 
mae.  Hinc  privatio  originalis  justitia?  per 
quam  voluntas  fuit  Deo  subjecta,  est  for- 
male  originalis  peccati ;  inordinatio  vero 
aliarum  virium  anima?  se  habet  sicut  quid- 
dam  materiale,  et  pra?cipue  attenditur  in 
hoc,  quod  inordinate  ad  bonum  commuta- 

C  bile  convertuntur  :  quae  inordinatio  com- 
muni  nomine  concupiscentia  nominatur. 

Praeterea,  si  quaeratur,  an  originale  pec-  art.  i. 
catum  omnibus  insit  aequaliter;  dicendum, 
quod  in  originali  peccato  sunt  duo.  Unum 
est  carentia  seu  defectus  originalis  justi- 
tiae.  Aliud  est  relatio  hujus  defectus  ad 
peccatum  primi  parentis.  Et  quantum  ad 
primum,  originale  peccatum  non  recipit 
majus  et  minus,  quoniam  totum  donum 
originalis  justitiae  est  sublatum.  Similiter 
nec  quantum  ad  secundum:aequaliter  enim 

D  omnes  relationem  habent  ad  primum  prin- 
cipium  vitiata?  originis;  relationes  quoque 
non  recipiunt  magis  et  minus,  secundum 
Philosophum.  —  Si  vero  objiciatur,  quia 
secundum  Augustinum  libro  de  Nuptiis, 
libido  transmittit  originale  peccatum  ;  sed 
major  est  libido  in  actu  generationis  unius 
quam  alterius  :  ergo  peccatum  originale 
est  majus  in  uno  quam  alio.  Dicendum, 
quod  libido  qua?  transmittit  peccatum  hoc, 
non  est  actualis  libido  :  etenim  dato  quod 
generans  nullam  libidinem  in  actu  illo  di- 


QUID    SIT   ORIGINALE    PECCATUM 


383 


Summ.  llt 
2a  part.  q 
107. 


vina  virtute  sentiret,  nihilo  minus  origi- 
nale  in  prolem  transmitteret.  Ideo  libido 
illa  est  habitualiter  intelligenda,  secun- 
dum  quod  appetitus  sensitivus  non  conti- 
netur  sub  ratione  vinculo  originalis  justi- 
tiae;  et  talis  libido  in  omnibus  est  aequalis. 
—  Haec  Thomas  in  Summa. 

Concordant  per  omnia  Petrus,  Richardus, 
et  alii.  Nam  et  Albertus  circa  haec  scribit 
diffuse,  ea  quae  ex  Alexandro  inducta  sunt 
tangens  :  quae  iterare  superfluum  est.  Po- 
nit  quoque  argumenta  Pelagii  et  Juliani 
haereticorum.  Dixit  quippe  Pelagius,  nul- 
lum  esse  originale  peccatum,  sic  arguens 
Augustino  :  Sexus  a  Deo  distinctus  est; 
anima  a  Deo  creata ;  corpus  a  Deo  factum 
atque  formatum ;  matrimonium  divinitus 
institutum ;  actus  generationis  a  Deo  prte- 

Gen.  1,28.  ceptus  est,  quum  dictum  est  :  Crescite  et 
multiplicamini.  Per  quas  igitur  rimas,  in- 
ter  tot  praesidia  innocentiae,  fingis  ingres- 
sum  originale  peccatum,o  Augustine?  Alia 
quaedam  consimilia  argumenta  sceleratis- 
simi  haeresiarchae  Pelagius  et  ejus  compli- 

p.  378A'.  ces,  fecerunt,  ad  quae  supra  responsum 
est :  quae  et  Thomas  in  Summa  contra  gen- 
tiles,  libro  quarto,  diligenter  exsequitur  ac 
dissolvit.  —  Praetactum  quoque  Pelagii  ar- 
gumentum  B.  Augustinus  solvit,  dicendo  : 
Impudicus  ille  concupiscentiae  praedicator, 
quum  singula  diceret,  concupiscentiam  ta- 
cuit,  quae  in  concupiscibili  corrupta  est  et 
infecta.  Quod  qualiter  intelligendum  sit, 
C/.P.381D'.  supra  jam  patuit,  clariusque  patebit.  Dixe- 
runt  autem  Pelagius  et  Ccelestius,  quod 
peccatum  originale  non  transit  in  parvu- 
los,  nisi  fuerint  imitatores  effecti  peccati 
parentum.  Contra  quam  haeresim  Augusti- 
nus  multoties  disputat. 

Antisiodorensis  demum  in  Summa  sua, 
libro  secundo  :  Libido,  ait,  nil  aliud  est 
quam  concupiscentia  voluntasve  improba 
qua  diligitur  res  transitoria,  ut  in  ea  homo 
propter  se  delectetur.  Unica  vero  est  radix 
peccati,  puta  libido,  secundum  Augusti- 
num  libro  de  Libero  arbitrio. 

Insuper  de  originali  peccato  scribit  Udal- 
ricus  in  Summa  sua,  libro  sexto  :  Primus 


A  pater  noster  non  solum  conditus  fuit  ut 
singularis  persona,  sed  etiam  ut  princi- 
pium  totius  posteritatis,  in  quo  omnes  fui- 
mus  secundum  rationem  seminalem,  secun- 
dum  Augustinum,  id  est  sicut  in  principio 
efficiente  secundum  viam  generationis  na- 
turalis,  non  materialiter,  ut  quidam  male 
senserunt.  Hinc  gratia  innocentiae  in  du- 
plici  ratione  ei  fuit  collata,  videlicet  :  ut 
perfectio  personalis,  et  ut  donum  naturae 
omnibus  datum  seu  dandum,  qui  fuerunt 
in  primo  parente.  Ideo,  sicut  perfectionem 

B  praedicti  habitus  innocentiae  omnes  ha- 
buissent  ex  ipso  actu  naturae,  qui  descen- 
dissent  a  primo  parente,  in  quo  habuit 
rationem  gratiae  atque  justitiae;  sic  quoque 
defectum  qui  est  privatio  hujus  perfectio- 
nis,  omnes  contrahunt,  qui  per  actum  na- 
turae  ab  ipso  descendunt,  Et  quamvis  iste 
defectus  prout  ex  necessitate  naturae  inest 
natis,  non  habeat  rationem  peccati,  ta- 
men  prout  omnes  fuerunt  in  Adam.  Sic 
iste  defectus  est  carentia  justitiae  quae  de- 
beret  inesse  :  quemadmodum  quilibet  te- 

C  netur  conservare,  utiliterque  impendere 
donum  domini  sui.  Et  sic  est  defectus  vo- 
luntarius,  quia  causatus  est  ex  voluntate 
ejus  in  quo  omnes  fuimus,  ut  asserit  Au- 
gustinus  contra  Julianum,  et  in  quo  ipsum 
defectum  omnes  incidimus.  Ideo  habet  ra- 
tionem  culpae,  quoniam  voluntaria  abje- 
ctio  debitae  justitiae  est  peccatum.  Unde 
ait  Apostolus  :  In  ipso,  scilicet  Adam,  om-  ijom.v.is 
nes  peccaverunt,  vel  in  ipso  peccato  Adae; 
utroque  etenim  modo  exponit  hoc  Augu- 
stinus.  Sic  ergo  originale  peccatum  tradu- 

D  citur  sine  traductione  proprii  sui  subjecti, 
quod  est  anima  :  quia  natura  per  actum 
suum  se  communicat  talem,  qualis  est  ipsa. 
Patet  etiam  quare  hoc  peccatum  corrum- 
pit  naturam,quum  nullum  aliud  peccatum 
corrumpat  naturam.  Non  enim  corrumpit 
naturam  prout  in  suis  consistit  principiis, 
sed  secundum  quod  gratia  innocentiae  fuit 
perfecta.  Haec  Udalricus. 

Praeterea  iEgidius  de  Roma,  episcopus, 
de  hac  materia  tractatum  edidit  specialem, 
puta  de  Peccato  originali,  quem  devotiona- 


384 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXX  ;    QUjEST.    I 


Gen.  xviii,  liter  inchoat  ab  allocutione  Altissimi:Ego, 

27'  inquiens,  quum  sim  pulvis  et  cinis,  loquor 

ad  Dominum  Deum  meum,  dicens  :  Domi- 

Ps.  vii,  12.  ne  Deus,justus  judex,si  omnes  animae  tuse 

xvm^M   sunt>  s^cut  anima  patris  ita  et  anima  filii, 

portabitne  filius  iniquitatem  patris  ?  Ver- 

iind.  2.    teturne   inter   nos   illud  vulgare   prover- 

bium  :  Patres  comederunt  uvas  acerbas, 

et  dentes  filiorum  obstupescunt  ?  Quod  si 

md.  20.   sic  non  est,  sed  justitia  justi  super  eum 

erit,  et  anima  quee  peccaverit,  morietur  : 

quare  innocentibus  et  parvulis  liberi  arbi- 

trii  usum  nondum  habentibus,  prolopla- 

storum  noxa  imputatur  ad  culpam?  Non- 

ne  fateri  cogimur,  esse  peccatum  aliquod 

quod  non  voluntate.sed  necessitate  contra- 

hitur?  Quod  si  huic  culpse  ideo  subditur 

anima,  quoniam  carni  corruptee  infundi- 

tur,  decetne  bonitatem  tuam,  animam  bo- 

nam,  a  te  bono  Deo  creatam,  infundere 

corpori  quod  foeditati  obnoxium  esse  co- 

gnoscis  ? 

Finito  hujusmodi  prologo,  partim  jam 
introducto,  subjungit  :  Putaverunt  quidam 
originale  peccatum  esse  pcenae  reatum, 
non  culpam.  Gujus  oppositum  pandit  Psal- 
■Ps.i.,7.  mista,  dicendo  :  Ecce  enim  in  iniquilati- 
bus  conceptus  sum,  etc.  Invenimus  autem 
a  Sanctis,pra3sertim  ab  Augustino,in  libro 
de  Baptismo  parvulorum,  hoc  peccatum 
quinque  nominibus  appellatum.  Dicitur 
enim  concupiscentia,  fomes  peccati,  lex 
membrorum  seu  carnis,  languor  naturae, 
Eccie.m,  tyrannus.  Deus  quippe  fecit  hominem  ab 
initio  rectum,  quia  inferiora  in  eo  supe- 
rioribus  erant  subjecta  :  quorum  coordi- 
natio  justitia  dicebatur,  quum  justum  sit 
inferiora  superioribus  subdita  esse.  Dice- 
batur  quoque  justitia  ista,  originalis  :  pri- 
mo,  quoniam  Adam  a  sua  origine  eam  ac- 
ceperat ;  secundo,  quia  in  posteros  per 
originem  fuerat  transfundenda.  Itaque  se- 
cundum  institutam  naturam,  hic  erat  ordo 
salutis,  quod  homo  haberet  originalem  ju- 
stitiam.  Porro  ipso  Adam  se  avertente  a 
suo  superiori  per  transgressionem,  mox 
coepit  in  eo  caro  rebellare  spiritui,  infe- 
rioresque  vires  rationi  :  sic  amissa  origi- 


A  nali  justitia,  nequivit  eam  in  suos  trans- 
fundere  posteros.  Hoc  est  ergo  peccatum 
quod  vocamus  originale,  quoniam  ex  ori- 
gine  ipsum  contrahimus,  utpote  caren- 
tiam  hujus  rectitudinis,  id  est  originalis 
justitiae,  cum  debito  eam  habendi.  Quia  ut 
tactum  est,  secundum  ordinem  institutae 
naturae,  necessaria  fuit  originalis  justitia 
ad  salutem.  Etenim  quoniam  ea  caremus, 
eamque  in  quantum  sumus  membra  Adae, 
haberi  tenemur ;  recte  privatio,  seu  caren- 
tia  ejus  cum  debito  habendi,  vocata  est 

B  originalis  culpa. 

Ex  quibus  patet  cur  tam  diversimode 
nuncupatur.  Dicitur  namque  languor  na- 
turae,  quia  per  originale  peccatum  vulne- 
ratus  est  homo  in  naturalibus,  ac  neces- 
sitatem  moriendi  contraxit,  ipsa  quoque 
natura  facta  est  inepta  atque  inhabilis  ad 
bona  agenda.  Dicitur  item  tyrannus,  quia 
per  ipsum  originale  peccatum  homo  spo- 
liatus  est  gratuitis  :  tyranni  enim  est,  spo- 
liare  subjectos.  Bursus  dicitur  lex  membro- 
rum  seu  carnis,  quia  ex  ipso  consequitur 

C  rebellio  sensualitatis  et  carnis  adversus  vi- 
res  superiores,  juxta  illud  Apostoli  :  Video  Rom.  vn, 
aliam  legem  in  membris  meis,  repugnan-  ' 
tem  legi  mentis  meae.  Dicitur  etiam  con- 
cupiscentia,  quia  ex  ipso  est  pronitas  con- 
cupiscendi  inordinate.  Quinto  et  ultimo 
dicitur  fomes  peccati,  quum  sit  corrupte- 
la  ex  qua  est  habilitas  ad  peccandum. 

Insuper,  ad  videndum  qualiter  hoc  pec- 
catum  parvulis  imputetur  ad  poenam,  sci- 
endum  quod  sicut  duplex  est  peccatum, 
puta  originale  et  actuale,  ita  duplex  est 

D  pcena,  scilicet  damni  et  sensus.  Pcena  dam- 
ni  correspondet  originali,  pcena  sensus 
peccato  actuali.  Et  quamvis  pcena  sensus 
esse  non  valeat  sine  pcena  damni,  attamen 
pcena  damni  potest  esse  absque  pcena  sen- 
sus,  quando  per  pcenam  damni  privatur 
quis  bono  supernaturali  aut  sibi  impro- 
portionato.  Non  enim  rationabiliter  trista- 
tur  quis  quod  nequit  volare.  Hinc  defuncti 
in  solo  originali,  de  amissione  eeternae  ac 
supernaturalis  felicitatis  non  dolent.  Ita- 
que  quantum  ad  pcenam  sensus,  filius  non 


QUID    SIT   ORIGINALE   PECCATUM 


385 


portabit  iniquitatem  patris  ;  nihilo  minus 
quantum  ad  pcenam  damni,  praesertim  si 
damnum  sit  carentia  supernaturalis  boni, 
iniquitas  patris  juste  filio  imputatur.  Ut 
si  rex  terrenus  det  castrum  alicui  militi, 
quatenus  filii  militis  succedant  patri  in  ca- 
stri  possessione,  dummodo  miles  ille  fide- 
lis  sit  regi;  si  tunc  miles  rebellis  sit  regi, 
juste  privatur  castro  illo  in  se  ipso  ac  po- 
steris  suis,  quibus  in  hoc  nulla  irrogatur 
injuria,  potissime  quoniam  castrum  illud 
liberaliter  fuit  militi  datum,  et  filii  ejus 
per  ipsum  debebant  consequi  illud.  Sic 
quia  originalis  justitia  liberaliter  fuit  Adae 
collata,  ut  si  staret,  in  posteros  eam  trans- 
funderet  ;  idcirco  dum  cecidit,  eam  sibi 
ipsi  ac  posteris  perdidit,  nec  in  hoc  poste- 
ris  derogatur,  quia  eorum  naturae  seu  me- 
ritis  originalis  justitia  illa  non  debebatur. 
Quumque  secundum  ordinem  naturse  in- 
stitutae,  justitia  illa  ad  salutem  necessaria 
fuit,  et  amissa  ab  homine  primo  recupe- 
rari  sibi  ac  suis  non  valuit,  indiguit  genus 
humanum  salvatore,  et  juste  privatum  fuit 
visione  beatifica. 

Nunc  restat  attendere,  qualiter  justo  Dei 
judicio  originale  peccatum  imputetur  po- 
steris  parvulisque  ad  culpam.  Ad  quod  in- 
telligendum  valet  preetactum  exemplum. 
Ad  cujus  intelligentiam  intuendum,  quod 
filii  hujusmodi  militis  considerari  queunt 
dupliciter  :  primo,  ut  sunt  quaedam  per- 
sonae  in  se,  et  ita  non  puniuntur  per  castri 
amissionem  pro  patris  excessu;  secundo, 
ut  sunt  quasi  membra  et  filii  militis,  et 
aliquid  ejus,  sicque  puniuntur,  et  quo- 
dammodo  peccant  in  patre.  Sic  posteri 
Adae  considerantur  dupliciter.  Primo,  ut 
quaedam  personae  secundum  se  et  in  se, 
et  ita  non  puniuntur  pro  peccato  Adae, 
quoniam  propter  illud  nullo  bono  privan- 
tur  quod  eis  sit  debitum  secundum  se  et 
in  se,  seu  eorum  naturae  ac  meritis  debito. 
Secundo,  considerantur  ut  membra  et  filii 
ac  aliquid  primi  parentis,  in  quo  origina- 
liter  virtualiterque  fuerunt,  et  sic  modo 
praehabito  puniuntur.  Et  in  suo  peccave- 
runt  parente,  non  actualiter,  sed  radicali- 

T.  22. 


A  ter  et  virtualiter  tantum ;  unde  nec  actua- 
lis  sensibilis  pcena  eis  debetur,  sed  pcena 
damni,  quae  est  privatio  boni  quod  nec 
naturali  dignitati  nec  meritis  eorum  de- 
bitum  erat.  Ista  est  doctrina  Apostoli  ad 
Romauos,  quo  ait  :  Per  unum  hominem  Rom.  v,  12. 
peccatum  in  hunc  mundum  intravit,  et 
per  peccatum  mors;  itemque,  Sicut  per  md.  19. 
unius  inobedientiam  peccatores  constituti 
sunt  multi,  etc. 

Amplius  diligenter  considerandum,quod 
parvulus  in  originali  conceptus,  tripliciter 

B  potest  considerari  :  primo,  ut  est  aliquid 
in  se ;  secundo,  ut  refertur  ad  parentes 
proximos ;  tertio,  ut  comparatur  ad  homi- 
nem  protoplastum.  Secundum  hanc  tripli- 
cem  considerationem,  triplex  hic  oritur 
difficultas.  Prima  est,  quomodo  originale 
peccatum  pertingat  ad  animam,  quae  non 
est  ex  traduce  nec  ex  potentia  materiae, 
sed  immediate  a  Deo.  Secunda,  quomodo 
a  parentibus  proximis  baptizatis  et  ab  ori- 
ginali  purgatis,  derivetur  hoc  peccatum 
ad  prolem.  Tertia,  quomodo  ex  carne  in- 

C  fecta  anima  inquinetur,  quum  caro  omni- 
um  posterorum  non  fuerit  realiter  in  homi- 
ne  primo,  et  tamen  caro  infecta  asseritur, 
quia  in  primo  parente  fuit  corrupta.  Ad 
solvendam  primam  difficultatem,  quidam 
dixerunt  animas  esse  ex  traduce  :  quod 
certum  est  philosophicae  rationi  ac  theolo- 
gicae  veritati  obviare.  Ad  solvendam  se- 
cundam,  dixerunt  Pelagiani  peccata  pa- 
rentum  non  redundare  in  filios  nisi  per 
actualem  imitationem  :  quod  fidei  contra- 
riatur.   Ad    solvendam   tertiam,   Magister 

D  Sententiarum  singularis  fuit  opinionis,  di- 
cens  quod  nihil  de  veritate  carnis  exsistat 
in  posteris,  nisi  quod  a  primis  contraxe- 
runt  parentibus  :  quod,  ut  dicitur,  stare 
non  potest. 

Aliter  ergo  dicendum,  sicut  jam  tactum 
fuit,  quod  posteri  in  quantum  membra  et 
filii,  inquinantur  originali  peccato  primi 
parentis,  quod  in  ipso  non  fuit  proprie 
originale,  sed  actuale.  Porro  in  originali 
peccato  tria  considerantur.  Primum  est 
carentia  originalis  justitise;  secundum,  in- 

25 


386 


]N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXX  ;    QUJ5ST.    II 


fectio  animae;  tertium,  naturalis  origo  per 
quam  infectio  ipsa  contrahitur.  Verum  si 
primi  parentes  non  peccassent,  generas- 
sent  sine  libidine;  sicque  originalem  ju- 
stitiam  in  posteros  transfudissent,  ita  quod 
animae  posterorum  conjunctae  carni  conce- 
ptae  sine  libidine,  originalem  habuissent 
justitiam  :  hinc  ad  hoc  quod  contrahat 
[anima]  originale  peccatum,  non  oportet 
eam  esse  ex  traduce,  sed  sufficit  eam  esse 
conjunctam  cami  conceptae  ex  corrupti- 
one.et  libidinose. 

Secunda  difficultas  praetacta  sic  solvi- 
tur.  Nam  duplex  generatio  compelit  homi- 
ni  :  una  carnalis,  qua  accipit  esse  naturae; 
alia  spiritualis  ac  baptismalis,qua  suscipit 
esse  gratiae.  In  omnibus  igitur  consideran- 
dum,  quid  sit  per  se,  et  quid  per  accidens. 
Iste  ergo  baptizatus  generans  filium,  vel 
generat  ipsum  unde  carnaliter  natus,  vel 
unde  spiritualiter  regeneratus.  Quumque 
per  regenerationem  absolvatur  ab  origi- 
nali,  si  generat  filium  unde  spiritualiter 
regeneratus,  gignet  filium  sine  originali 
peccato;  si  vero  generat  eum  unde  carna- 
liter  natus,  quum  secundum  hoc  in  origi- 
nali  nascatur,  ideo  quantumcumque  sit 
ipse  baptizatus,  generabit  filium  in  origi- 
nali  peccato.  Certumque  est  quod  patres 
generent  carnali  et  naturali  generatione 
qua  geniti  sunt  :  idcirco  generant  filios 
originali  infectos.  Et  haec  est  solutio  Au- 
gustini  in  libro  de  Baptismo  parvulorum. 
Ubi  et  loquitur  :  Quemadmodum  liomines 
circumcisi  generant  filios  incircumcisos, 
et  sicut  granum  a  palea  purgatum  generat 
granum  a  palea  non  purgatum  ;  sic  homo 
baptizatus,  et  ab  originali  mundatus,  gi- 
gnit  filium  ab  originali  non  mundatum. 
Quemadmodum  enim  granum  generat  gra- 
num,  non  ex  eo  quod  a  palea  est  excus- 
sum,  sed  quia  est  cum  palea  ortum,  et 
homo  circumcisus  generat  non  ex  eo  quod 
est  postea  circumcisus ;  sic  homo  baptiza- 
tus  generat  non  ex  eo  quod  est  spirituali- 
ter  regeneratus,  sed  ex  eo  quod  est  carna- 
liter  natus,  et  in  originali  conceptus. 

At  vero  tertia  difficultas  sic  solvitur  : 


A  Quoniam  non  debemus  imaginari  animam 
inquinari  ex  carne  infecta,  per  appositio- 
nem  lurpiludinis  alicujus,  sed  per  subtra- 
ctionem  alicujus  decoris.  Dupliciter  quip- 
pe  posset  deturpari  corporalis  imago  : 
primo  per  appositionem  et  superlinitionem 
rei  immunda?,  ut  luti ;  secundo  per  sub- 
tractiouem  ornatus.  Anima  ergo  inficitur 
et  delurpatur  originali  peccato,  non  sicut 
imago  ex  luto,  quum  anima  sit  simplex  et 
spiritualis,  sed  per  carentiam  originalis 
justitias,  quam  haberet  si   conjungeretur 

B  carni  non  infectae  nec  concepta?  ex  libi- 
dine  et  corruptione.  Ilinc  non  oportet  to- 
tam  carnem  posterorum  carnaliter  et  ma- 
terialiter  fuisse  in  Adam,  sed  sufficit  quod 
per  propagationem  camis  sic  libidinose 
sit  concepta.  —  Ha?c  /Egidius.  Qui  conse- 
quenter  in  illo  tractatu  declarat,  qualiter 
peccatum  originale  dimittitur  in  Baptismo, 
et  quomodo  decet  bonitatem  divinam  in- 
fundere  animam  corpori  maculoso  :  de 
quibus  infra  dicetur,  imo  de  his  qua?  nunc 
breviter   dicta   sunt,  infra   clarius    expri- 

G  metur. 


QILESTIO    II 


SEcundo  quaeritur,  An  aliquis  defe- 
ctus,  in  posteros  Adse  per  ge- 
nerationem  descendens,  rationem 
habeat  culpse. 

Yidetur  quod  non,  quoniam  culpa  non 
est  nisi  ex  voluntate  peccantis.  Sed  quia 
D  de  isto  jam  plura  formata  sunt  argumen- 
ta,  breviter  respondendum. 

Itaque  secundum  Thomam,  circa  istud 
duplex  tangitur  error  in  littera  :  unus 
haereticorum  negantium  originale  pecca- 
tum,  ut  JuIiani,Pelagiani,Coelestii,quorum 
haeresis  sacramentorum  necessitatem  et 
redemptionis  opportunitatem  excludit.quae 
contra  servitutem  originalis  peccati,  in 
qua  nascimur,  ordinatae  sunt.  Alius  error 
est   quorumdam   qui   peccatum  originale 


AN   ALIQUIS    DEFECTUS   PER   GENERATIONEM   DESCENDENS   RATIONEM   HABEAT   CULP^      387 


nomine  tenus  concedentes,  illud  secun- 
dum  rem  negabant,  dicentes  in  puero  nato 
nullam  consistere  culpam,sed  tantum  obli- 
gationem  ad  poenam.  Quod  manifeste  re- 
pugnat  divinae  justitiae,  ut  scilicet  aliquis 
obligetur  ad  pcenam,  qui  culpam  non  ha- 
bet.  Concedendum  est  ergo  simpliciter, 
culpam  originalem  derivari  in  posteros. 

Sciendum  est  ergo,  quod  tria  haec,  de- 
fectus,  malum,  ac  culpa,  ex  superadditione 
se  habent  :  quia  defectus  simplicem  ne- 
gationem  alicujus  boni  importat;  malum 
vero  est  nomen  privationis.  Unde  caren- 
tia  boni,  quamvis  non  sit  natum  haberi, 
defectus  potest  vocari ;  sed  malum  non 
potest  dici,  nisi  sit  natum  haberi.  Hinc  ca- 
rentia  vitae  in  lapide  potest  nominari  defe- 
ctus,  sed  non  malum.  Culpa  autem  super- 
addit  voluntarii  rationem  :  ex  hoc  etenim 
quis  culpatur,  quia  non  habet  quod  potest 
et  debet  habere.  Quemadmodum  vero  est 
quoddam  bonum  quod  concernit  naturam, 
et  quoddam  concernens  personam  ;  ita  est 
quaedam  culpa  naturae,  et  quaedam  perso- 
nae.  Hinc  ad  culpam  personae  requiritur 
voluntas  personae,  ut  patet  in  actuali  pec- 
cato,  quod  per  actum  personse  committi- 
tur;  ad  culpam  vero  naturae  non  requi- 
ritur  nisi  voluntas  in  illa  natura.  Sic  ergo 
dicendum,  quod  defectus  illius  originalis 
justitiae  quae  homini  in  sua  creatione  col- 
lata  est,  ex  voluntate  primi  hominis  ac- 
cidit.  Et  sicut  illud  justitiae  donum  fuisset 
in  totam  naturam  propagatum.homine  pri- 
mo  in  justitia  persistente;  sic  privatio  bo- 
ni  illius  in  totam  derivatur  naturam,  tan- 
quam  privatio  vitiumve  naturae.  Nempe  ad 
idem  genus  habitus  atque  privatio  refe- 
runtur.  Et  praefatus  defectus  in  quolibet 
homine  rationem  culpae  sortitur,  ex  hoc 
quod  per  voluntatem  naturas,  id  est  primi 
hominis,  est  inductus.  Unde  peccatum  ori- 
ginale  quum  non  sit  vitium  personae  ut 
persona  est,  sed  quasi  per  accidens,  in 
quantum  persona  talem  habet  naturam, 
ideo  non  oportet  quod  sit  in  potestate  hu- 
jus  personae  hanc  culpam  habere  aut  non 
habere,  sed  sufficit  quod  fuerit  in  pote- 


A  state  alicujus  qui  exstitit  in  illa  natura  : 
quia  ex  hoc  quod  primus  habens  ipsam 
naturam  peccavit,  natura  infecta  est,  et 
per  consequens  inficitur  in  omnibus  qui 
ab  illo  trahunt  naturam.  Ideo  potest  dici 
culpa  naturae,  quoniam  quidam  in  natura 
ista  subsistens,  sua  voluntate  causavit  in 
totam  naturam  defectum  hunc. 

Denique  non  traducitur  hoc  peccatum 
per  traductionem  sui  subjecti,  videlicet 
animae,  sed  seminis.  Nam  quum  anima 
patris  per  originale  infecta  fuit,  sequitur 

B  inordinatio  in  corpore  ejus,  ordine  illo 
subtracto  quem  natura  instituta  prius  ac- 
ceperat  ;  sic  quoque  ex  semine  illq  ge- 
neratur  corpus  tali  originalis  justitiae  or- 
dine  destitutum.  Hinc  anima  quae  corpori 
tali  infunditur,  deordinationem  incurrit  ex 
hoc  ipso  quod  corporis  hujus  efficitur  for- 
ma,  quum  perfectionem  suo  perfectibili 
oporteat  esse  proportionatam  :  sicut  fre- 
quenter  ob  seminis  corruptionem  contin- 
git  defectus  non  tantum  in  corpore  prolis, 
ut  lepra,  aut  podagra,  sed  item  in  anima, 

C  ut  patet  in  naturaliter  stolidis.  —  Verum 
si  objiciatur,  quod  semen  non  habet  in  se 
culpae  infectionem,  cujus  subjectum  esse 
non  valet,  ergo  nec  ex  ipso  contrahitur;  di- 
cendum,  quod  quamvis  semen  non  habeat 
actu  in  se  culpam  originalem,  aut  ejus  in- 
fectionem,  virtualiter  tamen  habet  eam- 
dem  :  quod  constat  ex  hoc  quod  ex  semi- 
ne  leprosi  generatur  leprosus,  quamvis  in 
semine  non  sit  actualiter  Iepra.  Est  nam- 
que  in  semine  aliqua  virtus  deficiens,  per 
cujus  defectum  contingit  lepra  in  prole. 

D  Consimiliter,  ex  hoc  quod  in  semine  est 
dispositio  privata  impassibilitate  et  ordi- 
nabilitate  ad  animam,quam  in  primo  statu 
corpus  habebat  humanum,  sequitur  quod 
in  prole  originalis  peccati  susceptiva,  ef- 
ficiatur  originale  peccatum  in  actu. — Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Praeterea  in  prima  secundae,  quaestione 
oetogesima  prima  :  Secundum  fidem  (in-     ari.  1 . 
quit)  catholicam  est  tenendum,  quod  pri- 
mum  peccatum  primi  hominis  originaliter 
transit  in  posteros.  Propter  quod  infantuli 


388 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXX  ;    QUEST.    II 


nati  mox  deferuntur  ad  Baptismum,  tan- 
quam  ab  aliqua  culpae  infectione  abluen- 
di.  Et  hujus  contrarium  Pelagiana  est  hae- 
resis,ut  patet  per  Augustinum  in  pluribus 
locis.  Ad  investigandum  vero  qualiter  pec- 
catum  primi  parentis  originaliter  queat 
transire  in  posteros,  diversi  diversimode 
sunt  scrutati.  Quidam  etenim  consideran- 
tes  quod  peccati  subjectum  est  anima  ra- 
tionalis,  dixerunt  eam  traduci  cum  semi- 
ne,  ut  sic  ex  infecta  anima  infeetae  animae 
derivari  videantur.  Alii  hoc  ostendere  co- 
nati  sunt  per  hoc  quod  corporis  defectus 
traducuntur  a  parente  in  prolem,  sicut  os- 
tensum  est.Verum  hujuscemodi  viae  insuf- 
ficientes  probantur.  Nam  dato  hoc  ipso, 
tamen  ex  origine  defectum  habere,videtur 
rationem  culpae  excludere,  de  cujus  ratio- 
ne  est  quod  sit  voluntaria.  Hinc  dato  quod 
anima  traduceretur,  attamen  ob  hoc  quod 
infectio  animae  prolis  non  esset  in  ejus 
voluntate,  amitteret  rationem  culpae  obli- 
gantis  ad  pcenam,  quum  et  tertio  Ethico- 
rum  dicat  Philosophus,  quod  nullus  im- 
properabit,  sed  potius  miserebitur  caeco 
nato. 

Aliter  ergo  dicendum,  quod  cuncti  poste- 
ri  Adee  possunt  considerari  ut  unus  homo, 
in  quantum  conveniunt  in  natura  quam 
a  primo  habent  parente  :  secundum  quod 
tota  civitatis  communitas  dicitur  unum 
corpus,  tota  quoque  communitas  quasi 
unus  homo,  juxta  quod  dixit  Porphyrius  : 
Participatione  unius  speciei  plures  homi- 
nes  sunt  unus  homo.  Sic  igitur  multi  ho- 
mines  ex  Adam  derivati,  sunt  tanquam 
multa  unius  corporis  membra.  Actus  vero 
unius  membri  corporalis  non  sunt  volun- 
tarii  voluntate  membri,  sed  animae  mem- 
bra  moventis.  Sic  inordinatio  hominis  hu- 
jus  ex  Adam  progeniti  voluntaria  est,  non 
voluntate  hominis  hujus,  sed  primi  pa- 
rentis,  qui  motu  generationis  movet  om- 
nes  qui  ex  ejus  origine  generantur,  quem- 
admodum  voluntas  animae  movet  omnia 
corporis  membra  ad  actum.  Hinc  pecca- 
tum  a  primo  parente  ita  ad  posteros  de- 
rivatum  vocatur  originale,  sicut  peecatum 


A  ab  anima  derivatum  ad  membra  dicitur 
actuale.  Et  sicut  peccatum  actuale  hujus- 
modi  membri  non  est  membri  illius  nisi 
in  quantum  membrum  illud  est  aliquid 
hominis,  sic  peccatum  originale  non  est 
peccatum  hujus  persome  in  quantum  est 
ista  persona,  sed  prout  naturam  recipit 
a  primo  parente.  Hinc  vocatur  peccatum 
naturae,  juxta  illud  ad  Ephesios  :  Eramus  £/>/im.h,3. 
natura  filii  irae.  —  Haec  Thomas  in  Summa. 
At  vero  in  Summa  contra  gentiles,  libro 
quarto,  capitulo  quinquagesimo  et  duobus 

B  sequentibus,  de  his  egregie  scribit,  primo 
per  auctoritates  et  probabilia  signa  decla- 
rans  quod  de  originali  peccato  tenet  Ec- 
clesia.  Et  ista  jam  supra  pro  magna  parte 
sunt  habita.Allegat  quoque  quod  in  Genesi 
legitur  Deus  dixisse  homini  primo  :  Qua-  Gen.n,  n. 
cumque  die  comederis  de  ligno  scientiae 
boni  et  mali,  morte  morieris.  Quumque 
Adam  die  quo  hujus  egit  contrarium  non 
obierit,  oportet  ita  exponi  :  Morte  morie- 
ris,  id  est,  necessitati  moriendi  eris  addi- 
ctus.  Quod  frustra  diceretur,  si  homo  ex 

C  institutione  suae  naturae,  necessitatem  mo- 
riendi  haberet.  Mors  ergo  atque  necessitas 
moriendi,  sunt  poenae  homini  pro  peccato 
inflictae,  quum  poena  non  infligatur  nisi 
pro  culpa.  Quumque  hae  pcenae  sint  in 
posteris  Adae  mox  quando  sunt  nati,  con- 
stat  in  eis  tunc  aliquam  esse  culpam,  non 
actualem,  sed  originalem.  Iterum  in  Job 
dicitur  :  Quis  potest  facere  mundum  de  /oim,4. 
immundo  conceptum  semine  ?  etc.  Unde 
clarissime  innotescit,  quod  ex  immundi- 
tia  humani  seminis  aliquid   immunditiae 

D  ad  hominem  ex  semine  tali  conceptum 
derivetur  :  quod  non  nisi  de  originali  cul- 
pa  potest  verificari.  Hinc  denuo  scriptum 
est :  Nemo  mundus  a  sorde,  etiamsi  unius  iud.i,s, 
diei  vita  ejus  fuerit  super  terram. —  Deinde  ^UIla  ^**' 
ibidem  ostendit,  sicut  ex  prima  secundae 
inductum  est,  qualiter  originale  pecca- 
tum  in  posteros  derivetur.  Et  quae  scribit 
ibi,  sententialiter  satis  jam  supra  expres- 
sa  sunt. 

Concordat  Petrus,  et  addit  :  Natura  dat 
instrumenta  ut  competit  fini,  ut  ungues 


AN   ALIQUIS   DEFECTDS    PER    GENERATIONEM   DESCENDENS   RATIONEM   HABEAT   CULP.E      389 


defensioni,  manus  operationi,  pedes  am-  A 
bulationi ;  multo  magis  divina  providentia 
ita  agit,  quae  quum  produxerit  hominem 
ad  sui  perpetuam  contemplationem,  nunc 
imperfectam,  in  futuro  perfectam,  dedit 
ei  corpus  impassibile,  immortale,  id  est, 
potens  non  mori,  nec  pati,  ne  retardaretur 
in  contemplatione.  Haec  Petrus. 

In  prsehabitis  etiam  continentur  quee  Al- 
bertus,Udalricus,Richardus,et  alii  quidam 
scribunt  de  ista  materia.  Albertus  tamen, 
Petrus  ac  alii  quidam  affirmant  peccatum 
originale  sumi  dupliciter,  puta  :  active,  B 
sicque  vocari  originale  originans,  et  ita 
fuisse  in  Adam,  a  quo  in  alios  derivatur; 
secundo  passive,  et  vocari  originale  origi- 
natum,  id  est  in  posteros  derivatum  :  et 
ita  non  fuit  in  primis  parentibus. 

At  vero  Bonaventura  diffuse  hic  scribit ; 
sed  prolixitas  est  vitanda,  nec  introducta 
iteranda  sunt.  Originalis  (inquit)  peccati 
transfusionem  ostendit  divinee  visionis  ca- 
rentia,  rationalis  erubescentia,  et  concu- 
piscentia?  praedominantia.  Nullus  enim  si- 
ne  demerito  et  peccato  privatur  beatifica  G 
visione,  ad  quam  divinitus  est  creatus.  Nec 
aliquis  rationabiliter  erubescit  de  passio- 
nibus  quas  habet  natura,  nisi  insint  ei  per 
aliquam  culpam ;  omnes  vero  naturaliter 
erubescunt  de  genitalium  motu  membro- 
rum.  Similiter  praedominantia  passionum 
hoc  evidentissime  ostendit,  quae  est  inor- 
dinatio  magna,  subversio  gravis,  injusti- 
tia  dura,  detrahens  animam  in  profundum. 
Quumque  haec  ab  origine  homini  insint, 
non  est  hoc  sine  malo  contracto  ac  praevio 
vitio.  Hinc  apud  Joannem  dixit  Salvator  :  D 
/ocmn.111,5.  Nisi  quis  renatus  fuerit  ex  aqua  et  Spiritu 
Sancto,  non  potest  intrare  in  regnum  cce- 
lorum.  Si  ergo  omnis  non  baptizatus,  tam 
parvulus  quam  adultus,  inde  excluditur, 
aliquam  habet  culpam  non  commissam, 
quum  et  ante  rationis  usum  huic  subda- 
tur  sententiae,  ut  etiam  patuit  in  parvulis 
incircumcisis,  de  quibus  in  Genesi  Domi- 
Gen.  xvii,  nus  est  testatus  :  Masculus  cujus  praeputii 
'*'  caro  circumcisa  non  fuerit,  delebitur  ani- 

ma  illa  de  populo  suo.  Potuit  autem  Adam 


totam  suam  posteritatem  originali  infice- 
re,  conditione  triplici  concurrente.  Prima 
est,  quia  non  tantum  erat  humanae  natu- 
rae  suppositum,sed  totius  quoque  humanae 
natura?  principium.  Secunda,  quia  manda- 
tum  sibi  non  exstitit  datum  ut  singulari 
personae,  sed  tanquam  stipiti  totius  natu- 
rae  humance ;  et  hoc  bene  indicat  textus 
Geneseos,  quia  mandatum  illud  descendit  ffen.n,i6; 
a  viro  in  mulierem.  Tertia,  quoniam  Adam  '"' 
immortalitatem  innocentiamque  suscepe- 
rat  pro  se  ac  tota  sua  posteritate  :  hinc 
ipse  immortalis  et  innocens  immortales 
et  innocentes  genuisset.  Ipse  quoque  per 
transgressionem  mortalis  et  reus  effectus, 
mortales  ac  originali  infectos  generavit. 
Haec  Bonaventura. 

Consonat  Alexander.  Qui  etiam  quaerit 
hic  :  Quum  in  peccato  Ada?  fuerint  plures 
deformitates,  puta  superbiae,  gulse,  avari- 
tise,  inobedientiae,  ob  quam  harum  defor- 
mitatum  transfusum  est  illud  peccatum  in 
posteros?  Et  respondet  :  Originale  pecca- 
tum  contractum  est  per  inobedientiam  pri- 
morum  parentum,principaliter  Adee.  Unde 
Anselmus  :  Originale  peccatum  nil  aliud 
intelligere  queo,  nisi  nuditatem  justitiae 
debitae  per  inobedientiam  Adae  factam,per 
quam  omnes  sunt  filii  iraj.  Ratio  itaque 
transfundendi  fuit,  quia  prohibitio  esus 
ligni  facta  fuit  Adae  in  quanturn  erat  ha- 
bens  naturam  totam  in  se.  Superbia  vero 
et  gula  seu  avaritia  Iarge  sumpta,  corrupit 
naturam  in  Adam  ut  in  certo  supposito, 
non  universaliter  ut  in  primo  generationis 
principio.  —  Iteruin  sciscitatur,  an  origi- 
nale  peccatum  traducatur  secundum  so- 
lam  carnem,  an  secundum  solam  animam, 
an  secundum  utrumque.  Et  responden- 
dum,  quod  quum  peccatum  originale  sit 
poena  et  culpa,  ab  alia  causa  trahit  ratio- 
nem  culpae,  et  ab  alia  rationem  poenae. 
Etenim  rationem  pcenae  trahit  a  fceditate 
vitiosa  quaj  est  in  carne  :  quam  cito  enim 
anima  infunditur  carni,  fcedatur,  sicut 
a  vitio  vasis  vinum  corrumpitur.  Ratio- 
nem  aulem  culpae  trahit  a  carentia  debitae 
justitise.  —  Multa  consimilia  quaerit  hic 


390 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXX  J    QU.EST.    II 


Alexander,  sed  brevitati  studendum  est. 
Praeterea  ad  intelligendum  hujus  articuli 
veritatem,  confert  quod  scribit  Scotus  : 
A  quibusdam  (inquiens)  dicitur,  quod  vo- 
luntas  peccans  causavit  in  carne  quamdam 
morbidam  qualitatem,  consequentem  cur- 
vitatem  voluntatis.  Qua?  morbida  qualitas 
dicitur  fomes,  lex  membrorum,  ete.,  et  est 
quasi  quoddam  pondus  in  carne,  excitans 
motus  sensuales,  inclinansque  animam  ad 
condeleclandum  carni,  sicque  reprimens 
a  delectationibus  spiritualibus  virtuosis, 
5ap.ix,i5.  juxta  illud  libri  Sapientiae  :  Corpus  quod 
corrumpitur,  aggravat  animam.  Nempe  in 
instanti  creationis  infusionisque  animae, 
ipsamet  maculatur  a  carne  infecta,  ita 
quod  quamvis  infectio  carnis  non  fuit  cul- 
pa  formaliter,  sed  culpa?  sequela,  est  ta- 
men  occasio  culpae  in  anima  carni  unita  : 
quia  dum  anima  carni  unitur,  infectio  ejus 
talis  est,  qualis  nata  est  esse  in  anima. 
Exemplificatur  de  pomo  dato  mundo,  a 
manu  recipientis  fcedato.  Et  quia  secun- 
dum  Anselmum,  Adam  accepit  originalem 
justitiam  pro  se  et  tota  natura,  qua  tunc 
erat  in  eo,  ideo  Deus  juste  requirit  a  tota 
natura,  in  quocumque  est,  istam  justitiam. 
Nec  personas  excusat  recuperandi  impo- 
tentia,  quoniam  ipsae  sibi  impotentiam  fe- 
cerunt  in  primis  parentibus  deserendo  ju- 
stitiam,  seu  ipsa  natura  in  illis  hanc  sibi 
ipsi  impotentiam  fecit  justitiam  relin- 
quendo. 

Sed  contra  istud  objicitur,  quoniam  haec 
natura  numero,  qua?  est  in  Petro,  non  fuit 
in  Adam,  licet  ibi  fuerit  natura  ejusdem 
speciei :  ergo  ista  natura  non  accepit  illam 
justitiam,  nec  est  debitrix  ejus.  Si  dicas 
quod  fuit  in  Adam  causaliter,  ila  etiam 
haec  persona  fuit  in  Adam  causaliter  :  ergo 
idem  est  loqui  de  personis  propagatis,  et 
de  naturis  propagatorum,  quantum  est  ad 
propositum.  Eodem  enim  modo  oportet  os- 
tendere  quod  persona  sit  debitrix,  quem- 
admodum  ha?c  natura,  quia  eodem  niodo 
fuit  in  Adam  causaliter,  quando  ipse  ju- 
stitiam  accepit  formaliter.  Qualiter  ergo 
sufficit  modus  accipiendi  justitiam,  ad  de- 


A  bere  justitiam  acceptam?  Si  enim  non  fuit 
in  Adam  secundum  voluntatem,  sed  tan- 
tum  secundum  carnem,  et  non  potest  esse 
debitor  justitiae  nisi  secundum  volunta- 
tem,  secundum  quam  potest  habere  justi- 
tiam  :  non  ergo  est  debitor  justitia?,  quia 
fuit  in  Adam  causaliter  ut  in  principio 
propagativo.  —  Respondeo  :  Non  faciendo 
mentionem  de  hac  persona  et  de  hac  na- 
tura,  ostendo  quod  iste  debitor  sit  justi- 
tia?,  quia  justitiam  accepit  formaliter  ipse 
Adam,  et  ipse  in  illo.  Probo  hoc  sic  :  Omne 

B  donum  est  debitum,  quod  datur  a  Deo  do- 
nante  voluntate  antecedente  (quamvis  non 
voluntate  consequente),  id  est,  quantum 
est  ex  parte  Dei  sine  speciali  gratia  et  me- 
rito  ejus  cui  datum  est.  Sed  ipso  Adam 
accipiente  justitiam,  etiam  filiis  ejus  data 
est  ipsa  justitia  voluntate  Dei  antecedente, 
utpote  quantum  fuit  ex  parte  Dei,  quia  da- 
retur  et  filiis,  nisi  esset  ex  parte  ipsorum 
seu  patris  ipsorum  impedimentum  :  ergo 
ex  ista  collatione  facta  patri,  filii  quoque 
debitores  constituuntur  ejusdem  justitiae. 

C  —  Ha?c  Scotus. 

Porro  Durandus  hic  latius  refert  opinio- 
nem  dicentium,  quod  originale  peccatum 
non  sit  nisi  reatus,  id  est  obligatio  qua?- 
dam  ad  pcenam.  Sed  quum  sit  contra  pra?- 
allegatos  doctores,  concorditer  adstruentes 
hoc  repugnare  divina?  justitia?,  ut  aliquem 
privet  beatifica  visione  et  poena?  addicat, 
etiam  post  hanc  vitam,  nisi  pro  aliqua 
ejus  culpa;  idcirco  Durandus  non  audet 
simpliciter  opinioni  illi  assentire,  quam 
tamen  videtur  non  minime  approbare.  Id- 

D  circo  ad  satisfaciendum.  calumniae,  dicit 
quod  ista  opinio,  et  aliorum  positio  qui 
affirmant  originale  peccatum  vere  consi- 
stere  culpam,  non  diversificantur  nisi  in 
verbis.  Quod  non  videtur  posse  defendi, 
nisi  quis  penitus  abusive  atque  improprie 
utatur  nominibus  culpa?  et  poena?.  Verum 
est  equidem  quod  unum  et  idem  diversis 
respectibus  est  poena  et  culpa,  imo  et  ori- 
ginale  peccatum  est  tale,  sicut  ex  Alexan- 
dro  jam  patuit.  Sed  prima  illa  opinio  ac- 
cipit  poenam  pro  eo  quod  ita  est  pcena, 


QU^ST.    III    :   AN  MALA   POENALIA   QILE    SENTIMUS    SINT   EFFECTUS    ORIGINALIS   PECCATI     391 


quod  non  est  culpa;  sicque  dicere  quod  A 
originale  est  pcena  tantum,  seu  reatus  ad 
pcenam,  et  affirmare  quod  etiam  sit  cul- 
pa,  nequeunt  simul  stare.  Quod  vero  pro 
erronea  illa  opinione  inducit  Durandus, 
Peccatum  actuale  ipsius  Adae  non  potuit 
traduci  in  nos  per  originem  seu  genera- 
tionem  quoad  actum,  in  quo  formaliter 
ratio  culpae  consistit,  sed  solum  quantum 
ad  reatum  :  istud  (inquam)  inidonee  vide- 
tur  prolatum.  Dico  enim,  quod  traducitur 
quantum  ad  carentiam  originalis  justitiae, 
cum  debito  habendi  eamdem  :  quod  con-  B 
stat  esse  peccatum. 

Praeterea  Guillelmus,  libro  de  Vitiis  et 
peccatis,  atque  tractatu  Gur  Deus  homo, 
multa  de  ista  conscribit  materia  :  Intro- 
itum  (inquiens)  animae  ad  corpus,  casum 
dico  et  incarcerationem  propter  ex  alto 
su33  rectitudinis  libertatisque  dejectionem, 
et  propter  animae  vulnerationem  et  inqui- 
nationem.  Recte  quippe  dixerunt  antiqui 
theologi,  Iapsum  hunc  animae  esse  sicut 
lapsum  cadentis  in  lutum  lapidosum,  ubi 
cadens  iinmergitur,  inquinatur,  et  vulne-  G 
ratur.  Inquinantur  etenim  animae  nostrae 
per  recessum  a  sua  puritate,  vulnerantur 
quoque  multiplici  infirmitate  virium  sua- 
rum,  immerguntur  in  profundo  laci,  ita 
quod  nisi  adjutorio  gratiae  Dei  suam  dex- 
teram  porrigentis,  extrahi  nequeunt.  Cadit 
anima  in  sollicitudinem  providendi  neces- 
sitatibus  corporis,  et  in  diversas  miserias 
ac  molestias  vitae  praesentis,  et  ita  obrui- 
tur  quod  spiritualia  et  divina  ei  non  sa- 
piunt,  imo  ad  carnales  delicias,  ad  peri- 
turas  divitias  se  totam  effundit.  —  De  his  D 
multa  hic  doctor  prosequitur,  in  quibus 
et  aliqua  inserit  quae  a  communi  traditio- 
ne  doctorum  aliena  videntur,  de  quibus 
brevitati  studens  pertranseo.  Verum  quod 
ait  de  ingressu  et  lapsu  animae  in  corpus 
velut  in  lutum  saxosum,  consonat  ei  quod 
gloriosus  pater  Bernardus  testatur,  ani- 
mam  in  unione  sua  cum  corpore,  quasi 
in  acervum  acutarum  testarum  lapidum- 
ve  laedentium  corruisse. 

Insuper  super  his  scribit  Henricus  Quod- 


Iibeto  secundo,  quaestione  undecima  :  Par- 
vuli  incurrunt  culpam,  non  solum  pcenam 
pro  culpae  reatu,  ut  Augustinus  prolixe 
pertractat  in  libro  contra  Donatistas,  qui 
originale  peccatum  negabant.  Pro  quorum 
intellectu  sciendum,  quod  origiiialis  justi- 
tia  in  primo  parente  nil  aliud  fuit  quam 
supernaturalis  gratia,  quae  naturalem  ju- 
stitiam  roborabat,et  pronitatem  inclinandi 
se  ad  bonum  quasi  ad  dexteram,  dabat  : 
qua  per  inobedientiam  perdita,  in  recti- 
tudine  naturali  voluntatis  debilitatus  est, 
et  pronitatem  contrariae  inclinationis  ad 
sinistram  peccati  incurrit.  Ab  hac  autem 
deordinatione  voluntatis  in  se  ipsa,  con- 
secuta  est  statim  in  pcenam  quasi  natu- 
ralis  dyscrasia  in  carne,  qua  caro  cum 
appetitu  suo  ac  sensibus  ccepit  contra  spi- 
ritum  rebellare.  Caro  vero  sic  infecta,dum 
semen  virtute  sua  informare  debuit  ad 
prolis  procreationem,  semini  morbidam 
suam  qualitatem  impressit,  quee  semper 
remansit  in  anima.  Quumque  semen  com- 
pletae  dispositionis  esset  et  organizatum 
ad  animam,  et  haec  ei  infunderetur,  ex 
ipsius  animae  connexione  cum  tali  carne, 
ipsa  quoque  anima  mox  pronitatem  ad 
consentiendum  carni  in  peccatum  conce- 
pit,  qua  parvulus  statim  pronus  fuit  ad 
concupiscendum ;  et  factus  adultus  concu- 
piscit  actu.  Et  dispositio  talis  ad  culpam 
non  est  nisi  culpa  :  in  ea  namque  con- 
sistit  formalis  ratio  omnis  culpae  tam  ac- 
tualis  quam  originalis.  Hacc  Henricus. 


QU^STIO    III 


TErtio  quaeritur,  An  mala  poenalia 
quse  sentimus  assidue,  sint  ef- 
fectus  et  pcense  originalis  peccati. 
Videtur  quod  non,  quoniam  omnia  ista, 
videlicet  mors,  fames,  sitis,  timor,  pres- 
sura,  labor  et  consimilia,  sunt  pure  na- 
turalia,  utpote  complexionem  mixtorum 
sequentia.  Naturale  quoque  est  sensuali- 
tati,  in  suum  ferri  objectum  mox  ut  sibi 


392 


IN   LIBMJM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXX  ;    QU.EST.   III 


offertur  :  sicut  et  parere  cum  dolore  non  A 
solum  hominibus,  sed  bestiis  quoque  na- 
turale  est  et  commune.  Conformiter  na- 
turale  est  feminam  subjici  viro.  Imo  om- 
nium  horum  naturales  et  rationales  causas 
signaverunt  philosophi.  Ergo  in  his  non 
est  confugiendum  ad  ea  quae  naturalem 
rationem  transcendunt  et  fidem  concer- 
nunt.  —  Haec  non  nisi  breviter  tango,  quo- 
aist.  xix,  niam  competenter  exstant  praehabita. 

q.2. 

Ad  haec  Alexander  respondet :  In  Genesi 
Gen.  iii,  16.  ponuntur  tres  pcenae  ex  parte  mulieris.Pri-  B 
ma  est  multiplicatio  aerumnarum  in  mul- 
tiplicatione  conceptuum ;  secunda  est  do- 
lor  in  partu ;  tertia,  subjectio  sub  potestate 
mariti.  Duplex  quippe  est  cognoscitiva  vis 
animae :  una  rationalis,  alia  sensitiva.  Quan- 
tum  ad  rationalem,  sumitur  poena  subje- 
ctionis;  quantum  ad  sensitivam,  sumitur 
duplex  pcena.  Una,  secundum  multitudi- 
nem,  quum  dicitur  :  Multiplicabo  eerum- 
nas  tuas.  Alia,  secundum  magnitudinem, 
quum  dicitur  :  In  dolore  paries.  Vel  sic  : 
Individuum  tendit  ad  duo,  videlicet,  ad  G 
conservationem  sui  secundum  tempus  de- 
terminatum,  et  ad  conservationem  speciei 
simpliciter.  Mulier  vero  est  sexus  passivi, 
et  juxta  utrumque  contrahit  pcenam  ex 
peccato.  Nempe  quantum  ad  actum  gene- 
rationis  qui  est  ad  conservationem  spe- 
ciei,  duplicem  contrahit  pcenam  :  unam 
in  portando,  alteram  pariendo.  In  initio 
autem  actus  generativi  est  delectatio,  et 
ibi  videtur  esse  sine  poena.  Et  fortasse 
hoc  voluit  designare  nomine  conceptus, 
vel  tacuit  hoc  propter  delectationem,  in  D 
qua  non  videtur  poena.  Sed  ex  parte  actus 
qui  est  ad  conservationem  individui,  est 
subjectio  preefata  sub  viro,  quamvis  etiam 
non  exsistente  peccato,  fuisset  mulier  ali- 
quo  modo  sub  viro  ratione  sexus  et  cor- 
poris ;  attamen  post  peccatum  subjecta  est 
ei  subjectione  pcenali,  ita  ut  velit  nolit 
viro  subjiciatur.  Et  communiter  ac  natu- 
raliter  esse  sic  debet,  quamvis  interdum 
ex  abusu,  perversitate,  aut  alia  causa  ali- 
ter  fiat.  —  Deinde   in  Genesi   tanguntur 


pcenae  viri,  quum  dicitur  :  Quia  audisti  r.en.m.r,. 
vocem  uxoris  tuae,  maledicta  terra  in  ope- 
re  tuo.  Quarum  pcenarum  quaedam  consi- 
stunt  in  ablatione  boni,  ut  quum  dicitur  : 
Videte  ne  forte   mittat  manum  suam  et  n»&-  **■ 
sumat  de  ligno  vitae,  et  vivat  in  aeternum. 
Quaedam  autem  consistunt  in  exhibitione 
inflictioneque  mali,  quum  dicitur  :  Male-  iMd.  17. 
dicta  terra  in  opere  tuo.  Verum  univer- 
sae  hae  pcena?  in  speciali  possunt  faciliter 
ex  textu  Geneseos  considerari.  Haec  Ale- 
xander.  —  De  his  praccedenti  distinctione  cy.p.tooA, 
introducta  est  Bonaventura?  responsio. 

At  vero  Thomas  :  Ea  (inquit)  quao  sunt 
ad  finem,  disponuntur  secundum  necessi- 
tatem  et  exigentiam  finis.  Quumque  ad 
supernaturalem  finem  factus  sit  homo,  da- 
ta  sunt  ei  in  prima  sua  institutione  non 
tantum  naturalia,  sed  et  supernaturalia  do- 
na,  per  quae  ad  supernaturalem  felicitatem 
facilius  perveniret.  Et  quoniam  ultimo  fi- 
ni  per  amorem  non  potuit  inhaerere,  nisi 
superior  pars  sua,  quae  est  mens,  libere 
elevaretur  in  Deum,  subjeetaa  ei  fuerunt 
vires  inferiores,  ut  nihil  in  eis  posset  ac- 
cidere  quod  mentem  retardaret  ab  eleva- 
tione  in  summum  bonum.  Hinc  quoque 
corpus  ita  fuit  dispositum,  ut  nulla  in  eo 
posset  accidere  passio  per  quam  mentis 
contemplatio  impediretur.  Rursus,  quia 
haec  omnia  inerant  homini  ex  ordine  ad 
ultimum  finem,  hinc  mente  per  inobe- 
dientiam  a  Deo  aversa,  sublata  sunt  prae- 
fata  supernaturalia  dona,  sicque  relictus 
est  homo  in  naturalibus  suis.  Quod  tertio 
Ecclesiasticae  hierarchia?  capitulo  divinus 
Dionysius  expresse  fatetur.  Verumtamen 
isti  defectus  possunt  ad  naturam  huma- 
nam  dupliciter  comparari.  Primo  per  re- 
spectum  ad  naturalia  sua  principia,  prout 
ex  elementis  est  constituta,  et  ita  sunt  ei 
naturales,  quemadmodum  ex  nihilo  esse 
et  dependere  conservationeque  indigere, 
est  defectus  omnem  consequens  creatu- 
ram,  nec  ulli  poenalis,  id  est,  in  pcenam 
pro  culpa  inflictus.  Secundo  comparantur 
ad  hominem  ut  primo  in  supernaturalibus 
institutum,  et  ita  sunt  ei  pcenae,  quia  etiam 


QtLEST.    IV   :    UTRUM   QUIS   MIRACULOSE    FORMATUS    CONTRAHERET   ORIGINALE   PECCATUM       393 


ex  privatione  ejus  quod  gratis  concessum  A 
est,  punitur  is  cui  illud  aufertur.  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Ex  his  patet  solutio  ad  objecta  breviter 
tacta. 

De  his  diffusius  scribit  Thomas  in  se- 
cunda  secundae,  quaestione  centesima  sexa- 
gesima  quarta;  et  in  Summa  contra  gen- 
tiles,  libro  quarto.  Sed  quia  materia  ista 
specialem  non  habet  difficultatem,  et  do- 
ctores  in  ea  concordant,  pertranseo. 


I! 


QU.ESTIO    IV 


OUarto  quaeritur,  Utrum  quis  a  Deo 
miraculose  formatus  ex  diglto 
aliave  materia,  contraheret  origi- 
nale  peccatum. 

Videtur  quod  sic,  quia  et  taliter  genitus 
fuit  virtualiter  in  homine  primo,  in  quo 
etiam  tota  caro  videtur  infecta. 

Ad  hoc  respondet  Henricus  Quodlibeto  G 
primo,  quaestione  vicesima  prima  :  In  se- 
mine  de  quo  formatur  corpus  humanum, 
non  est  originale  peccatum,  nisi  ut  in 
materiali  radice,  et  quasi  infectio  morbi- 
da  exsistens  in  semine,  contracta  a  paren- 
tibus  propter  fomitem  manentem  in  ipsis, 
etiam  post  originalis  peccati  ablutionem ; 
in  anima  vero  conjuncta  corpori  tali,  est 
quasi  in  complemento  formali.  Verum  il- 
lam  morbidam  infectionem  dicunt  aliqui 
non  procedere  a  voluntate  primi  parentis, 
nisi  mediante  patris  proximi  voluntate  :  D 
et  hoc  dupliciter.  Uno  modo,  ut  ex  volun- 
tate  primi  parentis  dicatur  procedere  di- 
cta  infectio  morbida  exsistens  in  semine, 
in  quantum  omnes  qui  ab  ipso  procedunt 
ipse  movet  motu  generationis,per  virtutem 
activam  in  generatione,  quae  principaliter 
procedit  a  patre,  ita  quod  fetus  non  con- 
traheret  peccatum  originale  a  matre,  patre 
non  infecto.  Alio  modo,  ut  quia  ex  volun- 
tate  libidinosa  primus  parens  post  pecca- 
tum   suum   generavit,  generatus   quoque 


libidinose  similiter  libidinose  generavit, 
per  hoc  ex  libidine  generati  contrahunt 
originale  peccatum.  Unde  secundum  istas 
positiones,  generatus  miraculose  ex  carne 
digiti  non  contraheret  originale. 

Sed  modus  ponendi  traductionem  origi- 
nalis  peccati  taliter,  non  videtur  conve- 
niens.  Peccatum  enim  originale  vocatur 
peccatum  naturae,  juxta  illud  Apostoli  : 
Eramus  natura  filii  irae.  Simile  autem  quo-  JSphes.uj. 
dammodo  est  de  traductione  naturee  hu- 
manae  ex  primo  parente,  et  de  traductione 
originalis  peccati  :  ita  quod  sicut  secundo 
generantes  non  traducunt  naturam  ut  na- 
tura  est,  nisi  quia  talem  receperunt  a  pa- 
rente  primo,  nec  eam  propria  actione  im- 
mutare  valent  in  aliquo;  sic  et  peccatum 
originale  non  traducunt,  nisi  ut  ipsum  in 
natura  a  primo  acceperunt  parente,  ita  ut 
propria  actione  in  ipsa  originalis  peccati 
natura  immutare  nil  queant.  In  quibus- 
cumque  ergo  invenitur  natura  ab  Adam 
per  proximos  parentes  traducta,  illi  ob- 
noxii  sunt  radici  originalis  peccati,  quia 
natura  infecta  quasi  materialiter  in  se  ha- 
bet  originalis  peccati  radicem  :  ita  quod 
quidquid  de  illa  formatur,necesse  est  quod 
anima  ejus  ex  conjunctione  cum  illo  con- 
trahat  originale.  Hinc  Apostolus  traducti- 
onem  originalis  non  nisi  primis  adscribit 
parentibus,ad  Romanos.  Unde  et  de  poena-  /?om.v,  12 
libus  dispositionibus  in  nobis  ex  originali e  seq" 
consecutis,  loquitur  Augustinus  libro  ter- 
tio  de  Libero  arbitrio,  quod  ideo  dicuntur 
peccata,  quoniam  sunt  de  peccato  illo  pri- 
mo  liberae  voluntatis.  Voluntati  autem  et 
actioni  alicujus  proximi  parentis  non  at- 
tribuit  eas. 

Dicendum  ergo,  quod  traductio  origina- 
lis  peccati  est  propter  morbidam  dispo- 
sitionem  naturae,  ex  voluntate  peccatrice 
primi  parentis  traductae,  non  ex  aliqua 
actione  proximi  generantis  :  ita  quod  qua- 
cumque  substantia  materiali  traducta  per 
naturalem  generationem,  per  medios  gene- 
rantes,  ex  primo  parente,  sive  substantia 
illa  traducta  sit  in  semine  unius  parentis, 
sive  amborum,  sive  in  substantia  membri, 


394 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXX  ;    QU^ST.  V 


ut  in  manu  vel  pede,  vel  quidquid  ex  illa  A  minalem  quoque  rationem,  quamvis  non 


generetur,  sive  miraculose  aut  quocumque 
alio  modo,  nisi  substantia  illa  prius  pur- 
getur  ab  infectione  praefata,  contrahit  ani- 
ma  originale  peccatum  ex  conjunctione 
cum  corpore  formato  ex  illa  materia  :  vel- 
ut  si  quis  lepra  esset  infectus,  quidquid 
ex  ejus  corpore  gigneretur,  esset  lepro- 
sum.  Porro  si  quis  miraculose  generaretur 
de  materia  ex  primo  parente  non  tradn- 
cta,  aut  certe  ab  ipso  traducta,  sed  ab  illa 
infectione  prius  purgata,  nullum  contra- 
heret  originale. 

Si  autem  objiciatur,  quod  nullus  con- 
trahit  originale,  nisi  fuerit  in  Adam  se- 
cundum  seminalem  rationem  (ideo  etenim 
Christus  non  contraxit  illud,  secundum  Au- 
gustinum  decimo  super  Genesim) ;  gene- 
ratus  autem  miraculose,  non  1'uit  in  Adam 
secundum  rationem  seminalem,  quae  est 
vis  naturalis  generationis  in  semine.  Re- 
spondendum,  quod  illud  generatum  dici- 
tur  fuisse  secundum  seminalem  rationem 
in  Adam,  quoniam  ex  suo  principio  for- 


naturaliter  nec  seminaliter  ex  illo  sit  ge- 
neratum.  —  Hsec  Henricus. 

Verum  de  hoc  videtur  S.  Thomas  in 
prima  secundae,  qua>stione  octogesima  pri- 
ma  aliter  sensisse,  dicendo  :  Originale  pec- 
catum  a  primo  parente  traducitur  in  po- 
steros,  in  quantum  posteri  moventur  ab 
Adam  per  generationem,  quemadmodum 
membra  moventur  ab  anima  ad  actuale 
peccatum.  Non  autem  est  motio  ad  gene- 
rationem,  nisi  per  virtutem  activam  in 
B  generatione.  Hinc  illi  dumtaxat  contrahunt 
originale,  qui  ab  Adam  descendunt  per 
virtutem  activam  in  generatione  ab  Adam 
originaliter  derivatam  :  quod  est  secun- 
dum  seminalem  rationem  ab  eo  descende- 
re.  Ratio  quippe  seminalis  nil  aliud  est 
quam  vis  activa  in  generatione.  Si  autem 
quis  formaretur  virtute  divina  ex  carne 
humana,  constat  quod  vis  activa  non  de- 
rivaretur  ab  Adam  :  ideo  non  contraheret 
originale,  sicut  nec  operatio  seu  activa 
percussio  manus  pertineret  ad  peccatuin 


mali   sub  eadem   ratione   et  dispositione  C  huinanum,  si  manus   non   moveretur  ab 


exsistente  formatur  sub  qua  erat  in  Adam, 
atque  ex  ipso  traductum  est,  ut  sicut  sub 
morbida  dispositione  in  illo  fuit  et  ab  ipso 
traductum  est,  sic  sub  eadem  dispositio- 
ne  aliud  generetur  ex  ipso  :  alias  non  est 
generatum  ab  eo  secundum  rationem  se- 
minalem.  Sicque  Christus  fuit  in  Adam 
secundum  corpulentam  substantiam,  quia 
substantia  virginei  sanguinis,  de  qua  cor- 
pus  Christi  formatum  est,  fuit  substantia- 
liter  traducta  de  Adam,  non  tamen  secun- 


hoininis  voluntate,  sed  solum  a  movente 
extrinsecus.  Hinc  secundum  Augustinum 
super  Genesim,  fuisse  in  Adam  secundum 
seminalem  rationem,  solum  causat  origi- 
nalis  peccati  traductionem.  Haec  Thomas 
in  Summa. 

Durandus  sequitur  positionem  Henrici. 
Bonaventura  vero  in  qutestionibus  circa 
litteram,  narrat  positionem  utramque,  et 
addit  securius  esse  sequi  responsionem  is- 
tam  secundam,  quam  et  Thomas  secutus 


dum  seminalem   rationem,   quoniam  non  D  est  :  quia  et  hoc   magis  concordat  Magi- 


sub  eadem  exstitit  dispositione(quum  Chri- 
stus  formatus  erat  de  illa  substantia)  sub 
qua  descendit  de  Adam  :  imo  vel  sacra- 
tissima  Mater  Christi  prius  purgata  fuit 
et  sanctificata  a  fomite  originalis  peccati, 
quam  Christus  conciperetur  ab  ea,  ut  non 
haberet  nisi  semen  purum  et  mundum, 
aut  ipsum  purificatum  fuit  omnino  in  Vir- 
gine.  Miraculose  vero  potest  quis  generari 
ex  morbida  substantia,  qua?  secundum  se- 
minalem  rationem  fuit  in  Adam,  per  se- 


stro,  et  quod  plus  est,  etiam  Augustino 
in  libro  contra  Pelagium. 


QU^STIO    V 

QUinto  quseritur,  TJtrum  aliquid 
transeat  in  veritatem  huma- 
nse  naturse  per  actum  nutritivae 
aut  g-enerativae  potentiae. 


UTRUM   IN   VERITATEM   HUMAN.E  NATUR.E   TRANSEAT   ALIMENTUM 


395 


Videtur  quod  non,  per  illud  Matthaei  : 
•Mattk.xv,  Omne  quod  intrat  per  os,  in  ventrem  va- 
dit,  et  in  secessum  emittitur.  —  Secundo, 
veritas  uniuscujusque  rei  consistit  in  hoc 
quod  secundum  speciem  est  seu  quod  spe- 
cifice  est.  Quod  autem  per  modum  adve- 
nit  nutrimenti,  habet  se  per  modum  mate- 
riae,  ut  secundo  de  Generatione  habetur. 
Sed  caro  secundum  materiam  non  fit  caro 
secundum  speciem,  ut  ex  primo  de  Ge- 
neratione  probatur.  Ergo  nutrimentum  in 
veritatem  non  transit  humanae  naturae.  — 
Tertio,  illud  ad  veritatem  humanae  naturae 
spectat,  in  quo  calor  converlens  humidum 
radicatur.  Sed  tale  humidum  consumptum 
non  restaurattir,  secundum  medicos,  ut 
patet  in  laborantibus  tertia  specie  hecti- 
cae,  quse  idcirco  incurabilis  est,  quia  non 
restauratur  humidum  tale.  Quum  igitur 
omne  illud  in  quod  alimentum  converti- 
tur,  post  consumptionem  valeat  restaura- 
ri,  apparet  quod  nutrimentum  in  id  quod 
proprie  ad  veritatem  humanae  naturae  per- 
tinet,  non  mutetur.  —  Quarto,  omne  illud 
in  quod  cibus  convertitur,  etiam  per  ca- 
lorem  continuo  agentem  dissolvitur,  ut 
fluens  et  refluens  idem  judicetur.  Sed  im- 
possibile  est  quod  totum  quod  est  in  cor- 
pore,  sit  fluens  et  refluens,  sicut  probabi- 
tur.  Ergo  oportet  aliquid  in  corpore  esse 
manens,  in  quod  alimentum  non  conver- 
tatur.  Et  hoc  praecipue  ad  humanae  natu- 
ree  pertinet  veritatem.  Ergo  alimentum  in 
id  quod  per  se  est  de  veritate  humanas 
naturae  nequaquam  mutatur.  Probatio  mi- 
noris.  Si  non  esset  aliquid  fixum  manens 
in  corpore  humano,  contingeret  quamlibet 
partem  ejus  evanescere  posse,  aliquo  alio 
in  locum  ejus  substituto;  per  eamdem 
quoque  rationem  contingeret  sic  in  toto 
sicut  in  qualibet  ejus  parte  :  contingeret 
ergo  quod  de  tota  materia  illa  quae  primo 
fuit  in  corpore  hominis  alicujus,  nil  re- 
maneret  in  fine.  Quumque  unitas  indivi- 
dui  sit  ex  unitate  materiae,  non  esset  idem 
homo  numero  in  principio  infantiae  et  in 
fine  :  quod  est  absurdum.  —  Quinto,  nul- 
la  virtus  naturalis  debilitatur  multiplicata 


A  materia  sibi  convenienti,  sed  solum  per 
admixtionem  extranei.  Virtus  autem  con- 
versiva  in  homine  debilitatur  in  fine  vi- 
tae  :  alias  homo  in  infinitum  posset  augeri 
ac  vivere.  Hoc  ergo  contingit  per  admix- 
tionem  extranei.  Nihil  vero  admiscetur 
materiae  in  qua  virtus  conversiva  prius 
fundabatur,  nisi  quod  ex  alimento  est  ge- 
neratum.  Id  ergo  quod  ex  nutrimento  est 
generatum,  exstat  extraneum  ei  in  quo  ve- 
ritas  fundatur  natura>.  —  Sexto,  natura  fa- 
cit  unumquodque  faciliori  modo  quo  fieri 

B  potest.  Deus  autem  multo  ordinatius  agit 
quam  natura.  Quum  ergo  facilior  modus 
augendi  aliquid  sit  per  multiplicationem 
materiae,  quam  per  conversionem  alterius 
in  id  quod  augetur,  ergo  in  homine  ita  fit. 
—  Septimo,  quae  unius  sunt  speciei,  uno 
modo  suum  sortiuntur  complementum. 
Sed  parvuli  quidem  defuncti,  in  resurre- 
ctione  exsurgent  in  quantitate  completa, 
non  per  additionem  nutrimenti,  sed  per 
multiplicationem  materiae  in  se  ipsa.  Ergo 
et  ceteri  homines  ita  ad  congruam  perve- 

C  niunt  quantitatem. 

In  oppositum  est,quod  secundum  Philo- 
sophum  primo  de  Generatione,  nihil  nutrit 
carnem  nisi  quod  potentia  caro  est.  — 
Rursus,  secundum  eumdem,  nutrimentum 
in  principio  dissimile  est  nutrito,  in  fine 
consimile. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Circa  hoc 
sunt  multae  opiniones.  "Quidam  dicunt, 
quemadmodum  et  Magister  in  littera  sen-  Cf.p.3no. 
tire  videtur,  quod  id  quod  ex  parentibus 
D  decisum  est,  est  id  solum  in  quo  veritas 
naturae  corporalis  hujus  nati  consistit;  id 
quoque  in  majorem  excrescere  quantita- 
tem,  salvatum  omnino  seu  integrum  ma- 
nens,  ita  quod  nihil  ei  adjungitur  ut  in 
quantitatem  surgat  majorem.  Et  hoc  so- 
lum  sic  auctum,  dicunt  resurrecturum. 
Ponunt  demum  alimenti  susceptionem  ne- 
cessariam  esse  :  non  ad  augmentum,  qua- 
tenus  nutritiva  augmentativae  deserviat, 
neque  ad  restaurationem  deperditi,  sed 
tantum   ad   fomentum    naturalis    caloris, 


396 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXX  ;    QOEST.   V 


quemadmodum  liquescenti  auro  miscetur  A 
plumbum,  ne  aurum  consumatur  calore, 
sed  solum  plumbum.  —  Verum  ista  opinio 
videtur  irrationabilis  ex  duobus,  videlicet 
tam  ex  parte  ejus  quod  nutritur,  quam  ex 
parte  alimenti  quod  advenit.  Non  enim 
fieri  potest  augmentum,  nisi  secundum 
hoc  quod  materia  quae  primo  est  termi- 
nata  sub  dimensionibus  parvis,  post  ad 
majores  perducitur.  Quod  fieri  nequit  nisi 
dupliciter.  Primo,  quod  tantum  de  materia 
sit  sub  dimensionibus  magnis,  quantum 
sub  parvis ;  talisque  mutatio  de  parvo  in  B 
magnum  rarefactio  appellatur,  et  per  eam 
efficitur.  In  hoc  enim  differunt  densum 
et  rarum,  quod  in  raro  est  parum  de  ma- 
teria  sub  dimensionibus  magnis,  atque  in 
denso  multum  sub  parvis,  ut  quarto  di- 
citur  Physicorum.  Secundo,  quod  plus  de 
materia  sit  sub  magnis  dimensionibus 
quam  sub  parvis.  Quod  nequit  contingere, 
nisi  quia  vel  materia  est  de  novo  creata, 
vel  per  hoc  quod  id  quod  fuit  materia  al- 
terius  corporis,efficitur  hujus,corpore  illo 
transmutato  in  istud.  Unde  et  Augustinus,  G 
decimo  super  Genesim  ad  litteram,  ait  nil 
irrationabilius  esse  quam  putare  ullum  es- 
se  corpus,  quod  manente  suae  quantitate 
naturae  undique  crescat,  nisi  rarescat.  Por- 
ro  augmentum  corporis  humani  non  fieri 
per  rarefactionem,  neque  per  materiee  de 
novo  creata?.  additionem,  est  evidens :  quia 
materiam  omnium  simul  creavit  Deus,  ut 
Sancti  testantur.  Restat  ergo  augmentum 
hoc  fieri  per  conversionem  alterius  cor- 
poris,  in  corpus  humanum  vere  conversi. 
Ex  parte  etiam  alimenti  hoc  patet  :  quia  D 
secundum  praefatam  opinionem,  sumptio 
alimenti  non  esset  a  natura  per  se  intenta, 
sed  per  accidens,  ut  scilieet  alicui  nocivo 
occurreret,  puta  calori  naturali  digerenti, 
et  si  transmutatio  cibi  non  esset  necessa- 
ria  per  se  ad  corporis  humani  augmen- 
tum,  tunc  calor  convertens  esset  super- 
fluus;  sicque  in  operibus  naturse  divinitus 
institutse  multa  invenirentur  superflua. 

Verumtamen  sustinentes  opinionem  hanc, 
invenerunt  tres  modos  pro  ea,quorum  qui- 


Iibet  refutatur.Quidam  eorum  dicunt.quod 
talis  multiplicatio  fit  miraculose  virtute 
divina,  quemadmodum  panes  quinque  le-  Joann.\ 
guntur  in  Evangelio  multiplicati.  Sed  is- 
tud  expressam  continet  falsitatem,  dum 
opus  naturae  in  miraculum  vertitur.  Nec 
certum  est  illam  panum  multiplicationem 
esse  factam  ut  dicunt,  imo  forsan  oportet 
fateri  quod  facta  sit  per  aliorum  corpo- 
rum  conversionem  in  panes  virtute  divi- 
na.  Hanc  autem  conversionem  cibi  in  car- 
nem  natura  facere  potest,  qua?  transmutat 
id  quod  est  in  potentia  in  actum.  Quod  au- 
tem  naturae  possibile  est,  Deus  commiltit 
illi,  qui  unicuique  perfectionem  largitur 
secundum  quod  capax  est.  Hinc  non  opor- 
tet  ad  miraculum  confugere.  —  Alii  di- 
cunt,  quod  quum  in  corpore  humano  sit 
multum  de  quinta  essentia,  multiplicatio 
corporis  humani  est  instar  multiplicatio- 
nis  quintse  essentia?  :  ita  quod  sicut  lux 
solis  multiplicatur  in  se  ipsa  diffusa  in 
aere,  sic  corpus  humanum  multiplicetur 
sine  additione  extrinseci.  Qua?.  adinventio 
duas  continet  falsitates.  Prima,  quoniam 
corpus  quintse  essentia?  non  venit  in  com- 
positionem  corporis  humani  nisi  virtute 
tantum,  quum  non  sit  commiscibile  nec 
divisibile,  nec  extra  proprium  locum  va- 
leat  esse.  Secunda  est,  quia  diffusio  lu- 
cis  non  est  per  multiplicationem  materiae, 
quum  lumen  non  sit  corpus,  sed  est  multi- 
plicatio  tantum  formalis :  sicut  in  qualibet 
alteratione  aut  generatione  agens  multi- 
plicat  suam  formam  in  materia.  —  Tertii 
dicunt,  quod  materia  prima  in  se  caret 
omni  quantitate  et  forma,  sicque  a?quali- 
ter  habet  se  ad  recipiendum  omnem  quan- 
titatem,  sicut  et  quamlibet  formam.  Ideo 
quantumlibet  parum  sit  de  materia  prima 
in  quovis  corpore  parvo,  potest  recipere 
quantamlibet  quantitatem,  adeo  ut  ex  gra- 
no  milii  fieri  valeat  totus  mundus.Nec  mi- 
rum,  quum  ex  punctali  materia  mundus 
sit  factus.  Quum  enim  materia  careat  quan- 
titate,  indivisibilis  est  instar  puncti.  Ve- 
rum  et  iste  modus  multipliciter  deficit. 
Primo,  quoniam   imaginatur  materiae  in- 


UTRUM   IN   VERITATEM   HUMAN.fi   NATURiE   TRANSEAT   ALIMENTUM 


397 


divisibilitatem  ad  modum  puncti,  ut  sic 
ex  materia  punctali  mundus  sit  factus, 
quasi  per  quamdam  extensionem,  ac  si 
res  parva  extendatur  in  magnam  :  quod 
non  est  verum.  Materia  namque  dicitur  in- 
divisibilis  per  negationem  totius  generis 
quantitatis ;  punctus  vero  indivisibilis  est 
tanquam  quantitatis  principium,  situm  ha- 
bens  determinatum.  Hinc  ex  materia  res 
fit  quanta,  non  per  extensionem,  loquendo 
de  materia  prima,  quum  extensio  non  sit 
nisi  ejus  quod  alicujus  exstitit  quantitatis, 
sed  per  quantitatis  susceptionem.  Secun- 
do,  quia  etsi  materia  prima,  prout  in  se 
consideratur,  non  habeat  quantitatem,  non 
tamen  sequitur  quod  sit  in  potentia  ad 
quamcumque  quantitatem  imaginabilem. 
Quum  enim  materia  fecipiat  determinatam 
quantitatem  et  alia  accidentia  secundum 
exigentiam  formae,  quia  subjecta  materia 
cum  forma  est  causa  eorum  quae  insunt,ut 
primo  Physicorum  habetur,  oportet  quod 
materia  prima  ad  nullam  quantitatem  sit 
in  potentia,  nisi  quae  sit  formae  naturalis, 
quae  certam  in  sua  materia  exigit  quan- 
titatem.  Tertio,  quia  si  materia  quae  fuit 
sub  dimensionibus  parvis,  fiat  sub  majo- 
ribus,  hoc  esse  non  potest  nisi  per  rare- 
factionem  :  qui  modus  augmentationi  cor- 
poris  humani  non  competit.  Quarto,  quia 
dum  loquimur  de  materia  exsistente  in  hac 
re,  jam  dimittimus  considerationem  mate- 
riae  absolutae  :  ideo,  quod  convenit  mate- 
riae  absolute  consideratae,  non  oportet  huic 
convenire  materiae.  Hinc  materia  quae  est 
in  hac  re,  non  est  in  potentia  ad  quanti- 
tatem  totius  mundi,  sed  ad  determinatum 
quid,  quantum  per  rarefactionem  conse- 
qui  potest.  Et  hoc  non  excedit  raritatem 
ignis,  quia  ut  asserit  Commentator  su- 
per  quartum  Physicorum,  major  esse  non 
valet. 

Hinc  aliorum  positio  est,  quod  in  cor- 
pore  humano  et  aliis  quae  aluntur,  aliquid 
fixum  est  manens  in  toto  tempore  vitae,  in 
quo  veritatem  humanae  naturae  dicunt  con- 
sistere;  aliquid  quoque  aliud  fluens  et  re- 
fluens,  quod   advenit  atque   consumitur, 


A  quod  ex  cibo  est  generatum.  Differunt  ta- 
men  a  primis  in  hoc  quod  sumptionem 
cibi  dicunt  necessariam  non  solum  in  ca- 
loris  fomentum,  sed  in  augmentum  etiam 
quantitatis  :  non  enim  posset  illud  quod 
primo  a  generantibus  decisum  est,quod  et 
permanens  dicitur,  in  tantam  quantitatem 
extendi  ut  est  quantitas  corporis  huma- 
ni,  nisi  alia  materia  adderetur,  quae  si- 
mul  cum  praeexsistente  materia  totam  re- 
ciperet  quantitatem  sine  rarefactione.  Hoc 
quoque   quod   permanet  dicunt   diffundi 

B  per  totum,  consimiliter  quod  advenit  et 
recedit :  sicut  in  admixtione  vini  et  aquae 
quae  in  vinum  convertitur,  sic  quod  virtus 
vini  fortior  manet  in  parte  materiae  quse 
ante  permixtionem  aquae  sub  forma  vini 
fuit.  Sic  igitur  ponunt  hi,  illud  quod  ex 
alimento  est  generatum  non  esse  penitus 
alienum  a  veritate  naturae  humanae,  ut  pri- 
mi  dicunt,  sed  secundario  pertinere  ad 
eam,  secundum  quod  necessarium  est  ad 
debitae  quantitatis  complementum.  Idcir- 
co  non  totum  in  resurrectione  dimittetur 

C  quod  ex  alimento  conversum  est,  sed  re- 
servabitur  tantum  quantum  expedit  ad 
perfectionem  quantitatis  corporis  resur- 
gentis.  Denique,auctor  hujus  opinionis  ex- 
stitit  Alexander  commentator,  ut  libro  de 
Generatione  ait  Averroes.  — ■  Sed  nec  istud 
videtur  veritatem  habere.  Quum  enim  de 
natura  caloris  sit  humorem  consumere, 
ignei  (inquam)  caloris,  oportet  quod  calor 
ignis,  qui  est  instrumentum  animae  vege- 
tativae,  ut  secundo  de  Anima  dicitur,  in- 
differenter  quantum  in  se  est,  humidum 

D  omne  consumat.  Hinc  non  potest  efficax 
ratio  assignari,  cur  aliquod  humidum  si- 
gnatum  in  tota  permaneat  vita.  Praeter- 
ea,  secundum  hanc  positionem,  sumptio 
alimenti  primo  et  per  se  non  esset  ad  re- 
staurationem  deperditi,  sed  solum  ad  aug- 
mentum.  Constat  autem  quod  opus  aug- 
menti  praesupponit  opus  nutrimenti,  et 
illud  tantum  nutritur  in  quo  deperditio 
facta  est,  quod  per  nutrimentum  restau- 
ratur.  Unde  si  non  esset  consumptio  nisi 
ejus  quod  per  augmentum   principaliter 


398 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIAIWM. 


DIST.    XXX  ;    QILEST.   V 


assumitur,   nutrimentum    non   esset   nisi  A 
propter  augmentum. 

Tertia  opinio  est,  quam  primo  de  Gene- 
ratione  ponit  Averroes,  quod  nihil  potest 
accipi  in  corpore  signatum,  quod  sit  fi- 
xum  et  permanens.  Sed  totum  quod  in 
corpore  est,  considerari  potest  dupliciter  : 
primo  ex  parte  materiae,  et  sic  non  est 
permanens;  secundo  ex  parte  formae  et 
speciei,  et  ita  est  permanens.  Comparat 
enim  Aristoteles,  primo  de  Generatione, 
transmutationem  cibi  in  carnem  adustio- 
ni  lignorum.  Videmus  enim  quod  si  ignis  B 
accendatur,  et  continue  ei  ligna  immit- 
tantur  secundum  quod  alia  consumun- 
tur,  forma  ignis  semper  remanebit  in  li- 
gnis ;  attamen  materia  qua?libet  consume- 
tur,  alia  sibi  succedente  materia,  in  qua 
species  ignis  manebit,  quamvis  illud  quod 
recipit  formam,  continue  consumatur  et 
restauretur.  —  Haec  positio  a  duabus  pri- 
mis  differt  in  hoc  quod  secundum  eam 
non  potest  aliquid  materia?  designari  quod 
maneat  semper;  sed  quaelibet  pars  signa- 
ta,  ex  hoc  quod  est  materia?  in  ipsa,  habet  C 
quod  fluat  et  refluat  :  ita  tamen,  quod  il- 
lud  quod  est  formse,  semper  maneat.  Pri- 
mae  vero  positiones  ponebant  aliquid  ma- 
teria?  signatum  semper  esse  permanens,  in 
quo  primo  ac  principaliter  veritas  huma- 
nae  consistat  natura?.  Atque  etiam  in  hoc 
differunt  inter  se,  quod  prima  opinio  ait 
alimentum  nullo  modo  in  veritatem  natu- 
ra?  humana?  converti;  secunda  vero  opinio 
dixit  illud  converti  in  id  quod  secundario 
est  de  veritate  natura?  humanae,  non  pri- 
mo;  sed  tertia  opinio  dicit  nutrimentum  D 
converti  in  id  quod  primo  ac  simpliciter 
est  de  veritate  natura?  humana?.  Quamvis 
enim  id  quod  primo  in  carnem  conversum 
est  ex  semine,  perfectius  sit  speciem  car- 
nis  assecutum,  quam  quod  ex  cibis  adge- 
neratur;  tamen  adveniente  cibo,  in  fine 
digestionis  fit  permixtio,  ut  totum  unifor- 
miter  veritatem  speciei  recipiat  sine  ali- 
qua  distinctione.  Et  secundum  hoc  etiam 
patet,  quod  in  resurrectione  oportet  tan- 
tum  de  eo  quod  ex  alimento  generatum 


est  resurgere,  quantum  pertinet  ad  com- 
plementum  debita?  quantitatis.  Et  huic  ter- 
tia?  opinioni  magis  consentio  sine  praeju- 
dicio  aliarum. 

Ad  primum  respondeo,  quod  in  aucto- 
ritate  illa,  ly  omne  non  designat  totum 
integrale,  sed  totum  in  quantitate.  Non 
ergo  totum  integraliter  in  secessum  emit- 
titur,  sed  de  quolibet  aliquid,  quum  opor- 
teat  purum  ab  impuro  secerni.  —  Ad  se- 
cundum  dicendum, quod  secundum  tertiam 
opinionem,  caro  secundum  materiam  et 
caro  secundum  speciem,  non  differunt  re; 
sed  dicitur  caro  secundum  speciem,  prout 
participat  formam  et  proprietates  eonse- 
quentes  speciem ;  dicitur  quoque  caro  se- 
cundum  materiam.in  quantum  ex  materia 
constat.  —  Ad  tertium,  quod  secundum 
lnedicos,  humidum  quod  ex  primis  gene- 
rantibus  trahitur,non  oportet  ideo  radicale 
vocari  quia  semper  permaneat  distinctum 
secundum  materiam  et  humiditatem  ab 
humido  ex  alimentis  adgenerato,  sed  quo- 
niam  calor  naturalis  in  humido  illo  prius 
exsistit ;  et  illud  quod  permiscetur,  non 
participat  speciem,nisi  virtute  humidi  cui 
miscetur. Sicque  est  radix  totius  quod  post- 
ea  ex  alimento  convertitur  :  non  quod 
utrumque  humidum  post  finem  ultima? 
digestionis  distinctum  remaneat, sed  unam 
accipit  proprietatem.  Nec  dicitur  consumi 
humidum  radicale  propter  discessum  ta- 
lis  materiae,sed  quia  non  manet  proprietas 
quam  totum  mixtum  habebat  ex  virtute 
humidi  primi  :  tunc  enim  non  potest  re- 
stauratio  fieri.  —  Ad  quartum,  quod  quum 
illud  quod  advenit  ex  alimento  adgenera- 
tum,  permixtuin  sit  ei  quod  prius  erat, 
atque  ex  ambobus  simpliciter  unum  ef- 
fectum  sit,  semper  fit  deperditio  in  utro- 
que  proportionabiliter  :  ideo  nunquam 
contingit,  quod  totum  illud  quod  prius 
erat  abscedat,  ita  quod  nihil  prioris  ma- 
teria?  maneat  :  imo  semper  aliquid  manet; 
et  illud  quod  advenit,  fit  unum  cum  eo 
quod  praeerat.  Ideo  est  materia  una,  unum- 
que  individuum  per  totam  vitam,  ut  patet 
in  igne  qui  lignis  nutritur  :  semper  enim 


UTRUM   IN   VERITATEM  HUMAN.E   NATUR.E   TRANSEAT   ALIMENTUM 


399 


manet  unus  numero  ignis,  quamvis  qui- 
busdam  lignis  appositis  alia  consuman- 
tur,  quoniam  illud  quod  advenit,  semper 
efficitur  unum  cum  illo  quod  praeerat. 
Magis  quoque  simile  esset,  si  fieret  com- 
mixtio  secundum  totum,  ut  est  in  nutri- 
mento.  Secus  esset,  si  ex  materia  adveni- 
ente  generaretur  ignis  aut  caro  seorsum  : 
tunc  enim  propter  omnimodam  diversitatem 
materiae  esset  diversitas  secundum  nume- 
rum.  —  Ad  quintum,  quod  illud  quod  ex 
nutrimento  adgeneratur,  non  ita  perfecte 
naturam  consequitur  speciei  ut  illud  quod 
primo  per  virtutem  formativam  in  carnem 
aut  os  exstat  conversum  :  tum  quoniam 
prima  generatio  erat  carnis  secundum  se, 
secunda  autem  est  carnis  quasi  per  com- 
mixtionem ;  tum  quia  quo  virtus  animae 
magis  diffunditur  ac  spargitur,  eo  debilior 
redditur,  ut  patet  in  corde,  quod  quanto 
fuerit  majus,  tanto  minus  est  calidum  : 
propter  quod  animalia  cor  magnum  ha- 
bentia,  naturaliter  sunt  timida,  ut  tertio- 
decimo  de  Animalibus  scribit  Philosophus. 
—  Ad  sextum,  quod  multiplicatio  mate- 
riae  non  est  possibilis  per  naturam,  quae 
quum  non  agat  secundum  se  totam,  sed 
secundum  formam  suam  tantum,  multi- 
plicat  solum  formam.  —  Ad  septimum, 
quod  omnia  quae  ejusdem  sunt  speciei, 
operatione  naturali  uno  modo  suam  con- 
sequuntur  perfectionem.  Si  tamen  unus 
naturaliter  id  consequatur,et  alius  per  mi- 
raculum,  non  erit  idem  modus.  —  Heec 
Thomas  in  Scripto. 

Insuper  de  hac  re  scribit  in  prima  parte 
Summae,  quaestione  centesima  nonadeci- 
an.  1.  ma  :  Juxta  Philosophum  secundo  Metaphy- 
sicae,  ita  se  habet  unumquodque  ad  verita- 
tem,  sicut  se  habet  ad  esse  seu  entitatem. 
Id  ergo  pertinet  ad  veritatem  naturae,quod 
est  in  constitutione  naturae  ipsius.  Natura 
vero  dupliciter  potest  considerari  :  primo 
in  communi,  secundum  rationem  suam 
specificam ;  secundo,  ut  est  in  hoc  indi- 
viduo.  Itaque  ad  veritatem  naturae  primo 
modo  acceptae,  pertinent  forma  et  materia 
communiter  sumptae.  Ad  veritatem  autem 


A  natura?  in  hoc  particulari  acceptae,  perti- 
nent  materia  individualis  signata,  et  forma 
per  eam  individuata.  Porro  nonnulla?  sunt 
formae,  quae  salvari  non  queunt  nisi  in 
una  signata  materia,  ut  forma  solis.  Et 
juxta  hunc  modum  aliqui  posuerunt,  quod 
anima  humana  non  potest  salvari  nisi  in 
materia  cui  in  exordio  sui  fuit  unita,  etc, 
ut  supra.  Sed  haec  positio  irrationabilis 
comprobatur.  Primo,  quia  ejusdem  est  ra- 
tionis  quod  forma  fieri  possit  in  alia  ma- 
teria,  et  quod  propriam  materiam  possit 

B  relinquere  :  hinc  omnia  generabilia  sunt 
corruptibilia.  Quumque  anima  hominis 
possit  ab  hac  sua  materia  separari,  alioqui 
corpus  humanum  non  esset  corruptibile, 
sequitur  quod  alii  materiae  queat  uniri, 
quae  in  veritatem  naturae  humanae  conver- 
titur.  Secundo,  quoniam  impossibile  est 
multiplicari  materiam,  nisi  vel  secundum 
quantitatem  tantum,sicut  in  rarefactis,  vel 
etiam  secundum  substantiam  materiae.  So- 
la  autem  eadem  substantia  materiae  per- 
manente,  non  potest  dici  quod  sit  multi- 

C  plicata  :  quoniam  idem  ad  se  ipsum  non 
constituit  multitudinem,  quum  necesse  sit 
omnem  multitudinem  ex  aliqua  divisione 
causari.  Unde  oportet  aliquam  aliam  ma- 
teriae  substantiam  addi  per  creationem, 
aut  per  conversionem  alicujus  in  ipsam. 
Tertio,  quia  in  omnibus  quorum  materia 
tota  est  in  uno  supposito,  non  est  nisi 
unum  individuum  in  specie  una,  ut  patet 
in  sole  et  luna.  Sicque  non  esset  nisi  una 
speciei  humanae  persona.  Quarto,  quum 
homo   quantum   ad    partem   vegetativam 

D  non  differat  a  plantis  et  animalibus,  se- 
queretur  quod  in  ipsis  quoque  non  fieret 
conversio  alimenti  in  corpus  nutriti.  — 
Haec  Thomas  in  Summa,  ubi  prsefatas  re- 
citat  opiniones  partim  sub  aliis  verbis,  et 
addit  ibidem  :  Si  uno  ligno  combusto,aliud 
paulatim  in  ignem  mutatur,  sicque  dein- 
ceps  quousque  omnia  prima  ligna  consu- 
mantur,  remanet  ignis  numero  idem,  quia 
semper  quod  additur,  transit  in  praeexsi- 
stens.  Idem  dicendum  de  corporibus  vi- 
vis,  in  quibus  ex  nutrimento  restauratur 


400 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXX  ;    QU^ST.    V 


quod  per  naturalem  calorem  consumitur.  A 

Praeterea  has  opiniones  jam  tactas  Pe- 
trus  quoque  hic  recitat,  ad  nullam  earum 
specialiter  se  divertens,  sed  qualiter  una- 
qua?que  earum  possit  defendi  declarans  : 
Quemadmodum,  inquiens,  in  sua  Metaphy- 
sica  loquitur  Avicenna,  veritas  uniuscu- 
jusque  rei  est  proprietas  sui  esse  quod 
stabilitum  est  ei.  Hinc  illud  de  veritate 
naturae  humani  est  corporis,  quod  manet 
in  ipso,  non  quod  continue  fluit  ac  re- 
fluit  :  alioqui  non  esset  veritas  naturee 
humani  corporis  eadem  a  principio  vitae  B 
usque  in  finem,  si  nihil  in  fine  maneret 
quod  in  principio  fuit.  Et  quod  manet,  est 
id  cujus  virtute  a  principio  conversio  ali- 
menti  advenientis  efficitur;  id  vero  quod 
non  manet,  est  quod  per  conversionem 
advenit.  Quid  autem  sit  id  quod  manet, 
est  triplex  opinio,  etc,  sicut  narratum  est. 
—  Et  de  tertia  opinione  subjungit  :  Alii 
dicunt,  quod  nihil  in  actu  de  substantia 
primorum  vel  proximorum  parentum  tra- 
himus,  sed  ex  superfluo  alimenti  proxi- 
morum  parentum  (quod  alimentum  fuit  C 
substantia  parentum  in  potentia)  genera- 
mur ;  et  corpus  inde  formatum,  ex  con- 
versione  alimenti  in  ipsum  augetur,  atque 
in  speciem  corporis  veram  convertitur. 
Tota  quoque  materia  continue  fluit  ac  re- 
fluit,  ita  quod  parum  aut  nihil  ejus  signa- 
tum  manet  a  principio  usque  in  finem ; 
sed  successive,  non  simul,  tota  vel  fere 
tota  renovatur.  Humido  namque  seminali 
humidum  nutrimentale  totaliter  misce- 
tur,  et  aeque  vere  participat  speciem  sicut 
ipsum.  Porro  secundum  primam  opinio-  D 
nem,  multiplicatio  ista  materiae  in  se  cum 
adminiculo  naturae,  non  est  miraculum, 
sed  illa  qua?  sine  adminiculo  fit  naturae  : 
sieut  infundere  animam  corpori  non  orga- 
nizato,  esset  miraculum  ;  non  autem  in- 
fundere  eam  corpori  organizato,  quamvis 
utrumque  solius  sit  Dei.  Sic  et  multipli- 
catio  ista  materiae,  Dei  dumtaxat  est  ef- 
fective ;  attamen  quando  fit  adminiculo 
naturae,  tunc  est  opus  naturae  dispositive. 
Sicque  augmentum  tale  potest  dici  natu- 


rale,  sicut  infusio  animae  in  corpus  bene 
dispositum. 

Richardus  demum  :  Quidam,  inquit,  ut 
Magister,  opinantur  quod  quamvis  cibi  et 
humores  in  carnem  et  sanguinem  conver- 
tantur,  non  tamen  in  veritatem  naturae 
humanee.  Dicunt  quippe,  quod  primi  pa- 
rentes  in  generatione  filii  deciderunt  ali- 
quam  partem  substantiae  suae,  et  illa  per 
naturam  multiplicata  est  in  se  ipsa,  sine 
conversione  alicujus  in  ipsam.  Conformi- 
ter  dicunt  de  filio  illo  respectu  prolis  ipsi- 
us,  idque  solum  dicunt  pertinere  ad  illam 
carnem  quae  est  de  veritate  naturae  huma- 
nae.  —  Contra  hoc  arguo  :  Hugo  primo 
libro  de  Sacramentis  testatur  :  De  nihilo 
aliquid  facere,  et  de  aliquo  aliquid  in  ma- 
jus,  et  de  aliquibus  aliquid  in  minus,  sive 
de  aliquo  nihil,  solus  Deus  potest.  Hinc 
quod  illa  parva  portio  a  primis  decisa 
parentibus,  esset  multiplicata  in  tantum 
quod  de  illa  sit  facta  omnium  hominum 
caro  qui  ab  Adam  naturaliter  descende- 
runt,  sine  alicujus  alimenti  conversione 
in  carnem,  non  potuit  esse  opus  naturae. 
Yidetur  ergo  mihi  dicendum,  certum  esse 
alimentum  non  posse  converti  in  verita- 
tem  natura?  humanae  ratione  suae  formae 
completivae,  quae  est  anima  intellectiva  : 
idcirco  si  convertitur  in  veritatem  naturae 
humanae,  oportet  quod  convertatur  in  car- 
nem  quae  est  de  essentia  naturae  humanae. 
Porro  caro  individui  hujus  signati  duplici- 
ter  potest  intelligi  esse  de  essentia  ejus  : 
primo,  tanquam  necessaria  ad  repositionem 
ejus  in  specie  humana;  secundo,  tanquam 
necessaria  ad  conservationem  ejus  per  su- 
am  periodum,  ac  perfectam  quantitatem 
ipsius.  Primo  modo  nulla  caro  in  isto  indi- 
viduo  est  de  sua  essentia,  nisi  quae  forma- 
ta  est  ex  semine  a  parentibus  ministrato. 
Secundo  modo  caro  in  quam  convertitur 
nutrimentum  in  individuo  isto,  est  de  es- 
sentia  suae  naturae,  quia  ex  ea  et  anima 
fit  unum  simpliciter.  Haec  Richardus. 

At  vero  Bonaventura  :  Opinio  (inquit) 
Magistri  hoc  modo  multum  rationabilis 
esse  apparet,  si  verba  attendantur  Sancto- 


UTRUM   IN   VERITATEM   HUMANiE   NATUR^   TRANSEAT   ALIMENTUM 


401 


rum,  conditio  resurrectionis,  lex  quoque 
cognationis.  Hanc  opinionem  quidam  sus- 
tinentes,  dixerunt  praefatam  multiplicati- 
onem  sobolis  humanae  sine  extrinseci  ap- 
positione  fieri  supernaturali  virtute ;  alii, 
quod  superccelesti  potestate ;  tertii,  quod 
virtute  elementari.  Primi  dixerunt,  quod 
sicut  Deus  omnipotens  reservat  sibi  ani- 
marum  creationem  propter  earum  immor- 
talitatem,  sic  substantiam  corporum  hu- 
manorum  multiplicat  et  augmentat  sine 
additione  extrinseca,  quemadmodum  mul- 
joann.  vi,  tiplicavit  quinque  panes,  et  costam  de 
ffen^i  l11^  I0rmata  est  Eva;  et  hoc,  quoniam 
22.  corpora  humana  ad  immortalitatem  sunt 

ordinata.  Verumtamen  sic  multiplicando 
non  dicitur  operari  miracula,  quia  hoc 
facit  quasi  faceret  per  naturam.  Natura 
quippe  alendo  quasi  fovet  extrinsecus, 
i  Cor.  ni,7.  Deus  vero  est  qui  nutrimentum  vel  incre- 
mentum  praestat  intrinsecus.  —  Huic  au- 
tem  opinioni  obviant  sensus  et  ratio  atque 
auctoritas.  Sensus,  quia  videmus  hominem 
produci  ex  homine  sicut  equum  ex  equo 
et  plantam  ex  planta.  Ergo  si  alia  corpora 
naturalia,  sunt  ex  materia  addita,  et  sensus 
non  fallitur,  videtur  de  humanis  corpori- 
bus  similiter  judicandum.  Ratio  etiam  ob- 
viat,  quoniam  non  est  generatio  naturalis 
nisi  ea  in  qua  natura  est  vere  agens  ac 
simile  sibi  producens.  Si  ergo  multiplica- 
tio  hominum  ex  hominibus,  esset  per  su- 
pernaturalem  virtutem,  non  virtute  natu- 
rae,  generatio  hominis  ex  homine,naturalis 
non  esset,  et  per  consequens  nec  genera- 
tio  vera.  Obviat  item  auctoritas,  quoniam 
Augustinus  decimo  super  Genesim  prote- 
statur  :  Nos  fuimus  in  Adam  secundum 
corpulentam  substantiam  et  secundum  ra- 
tionem  seminalem,  Christus  tantum  se- 
cundum  corpulentam  substantiam.  Sed  si 
corpora  nostra  educerentur  ex  semine  Adae 
supernaturali  virtute,  dici  deberent  fuisse 
in  Adam,  sicut  et  Christus,  solum  secun- 
dum  corpulentam  substantiam,  non  secun- 
dum  seminalem  rationem,quum  seminalis 
ratio  vim  dicat  activam. 
Alii  dicunt  multiplicationem  hanc  fieri 

T.  22. 


A  virtute  superccelesti.  Corpus  namque  quin- 
tae  essentiae  seu  luminosum  aptum  est  ex 
se  ipso  emittere  lumen,  et  multiplicare 
ipsum,  non  educendo  naturam  hujus  ex 
corpore  illo  quod  illuminat,  imo  simul 
multiplicat  formam  atque  materiam.  Sic 
dixerunt,  quod  quia  in  corpore  humano 
multum  est  de  quintae  essentiae  natura, 
potest  in  se  ipso  multiplicari.  —  Verum 
his  quoque  obviant  sensus,  ratio,  auctori- 
tas.  Sensus,  quia  ut  cernimus,  nullum  cor- 
pus  coeleste  multiplicat  lumen  suum  in 

B  se,  sed  solum  extra  se,  et  in  materia  extra 
se.  Videmus  etiam,  quod  sol  lumen  suum 
multiplicando  non  generat  solem.  Obviat 
itidem  ratio,  quia  multiplicatio  per  virtu- 
tem  creatam  est  ab  aliquo  simili  activo. 
Quumque  agere  solius  sit  formse,  quae  non 
assimilatur  materiae,  impossibile  est  ali- 
quid  multiplicari  quoad  materiale  princi- 
pium  virtute  ccelesti.  Obviat  rursus  aucto- 
ritas,  quoniam  lumen  ex  lumine  egrediens 
non  est  corpus,  nec  in  se  habet  materiam. 
Tertii  dicunt  id  fieri  virtute  inferioris 

C  naturae,  concurrente  simul  potentia  susce- 
ptiva  ex  parte  materiae,  et  activa  ex  parte 
formae.  Materia  namque  de  se  non  habet 
extensionem;  sed  quod  extendatur  tantum 
aut  plus,  est  ratione  formae  sibi  adjunctse. 
Hinc  quantumcumque  parum  ponatur  de 
materia  in  aliquo  corpore,  capax  est  valde 
magnae  extensiouis,  si  sit  agens  formam 
tantae  extensionis  imprimere  valens.  Porro 
ex  parte  formae  est  ibi  potentia  multipli- 
candi  sibi  simile.  Quumque  semen  juvetur 
et  confoveatur   per  alimentum   extrinse- 

D  cum,  vis  illa  seminalis  in  sua  materia  po- 
test  se  ipsam  multiplicare  et  crescere  nul- 
lo  repugnante  :  ideo  non  oportet  aliquod 
extrinsecum  in  veritatem  humanae  naturae 
transire.  Hoc  videtur  Augustinus  sensisse, 
dicendo  :  Ex  uno  semine  segetes  segetum, 
silvae  silvarum,  populi  populorum  possunt 
educi,  ita  quod  nihil  reperitur  postea  in 
omnibus  illis  quod  prius  non  fuerit  invi- 
sibiliter  in  semine  illo  primo.  —  Attamen 
huic  quoque  positioni,  quamvis  rationabi- 
lior  ceteris  videatur,  obviant  sensus,  ratio, 

26 


402 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXX  ;    QU^EST.   V 


auctoritas.  Sensus,  quia  secundum  eam, 
niundus  esset  multo  major  quam  fuit  ab 
initio,  cresceretque  quotidie.  Non  enim 
posset  dici,  quod  per  resolutionem  grana 
decem  frumenti  reducanlur  ad  unum.  Ra- 
tio  etiam  repugnat,  quia  materia  non  est 
subjectum  transmutationis,  nisi  sub  aliquo 
esse.  Unde  etsi  materia  corporalium  per 
intellectum  abstrahi  possit  a  forma,  nun- 
quam  tamen  virtute  creaturae  potest  exspo- 
liari  omni  extensione  et  forma  corporea. 
Propter  quod  in  pluribus  locis  loquitur 
Augustinus,  quod  impossibile  est  ex  cor- 
pore  fieri  spiritum.  Si  ergo  haec  materia 
sub  tali  esse  habet  statum  et  determi- 
nationem  in  sua  extensione,  ultra  quam 
natura  non  potest  procedere,  juxta  illud 
Philosophi  :  Omnium  natura  constantium 
terminus  est,  et  ratio  magnitudinis  et  aug- 
menti ;  et  iterum,  quod  ex  uno  pugillo 
terrae  potest  generari  ignis  in  millecupla 
proportione,  ex  uno  tamen  pugillo  terrae 
non  valent  generari  nisi  decem  pugilli 
aquae  :  si,  inquam,  hoc  ita  est,  impossi- 
bile  est  quod  aliqua  res  corporalis  in  se 
ipsa  augeatur  absque  sua  rarefactione  et 
alterius  appositione.  Et  hoc  dico  de  ope- 
ratione  naturae.  Et  attendendum  est  hic, 
quod  longe  aliter  loquendum  est  de  ma- 
teria  secundum  ejus  essentiam,  quam  se- 
cundum  esse  ipsius  ;  nec  dicendum,  quod 
tantum  de  materia  sit  in  lapide  parvo  sic- 
ut  in  monte  magno,  loquendo  secundum 
esse  materiae,  quamvis  in  materia  secun- 
dum  essentiam,  non  sit  considerare  tan- 
tum  et  quantum.  Obviat  quoque  auctori- 
tas.  Hugo  enim  in  sexta  parte,  distinguit 
sex  opera,  quorum  primum  est,  de  nihilo 
aliquid  facere.  Secundum  est,  de  aliquo 
facere  aliquid  secundum  substantiam  et 
quantitatem  in  majus.  Tertium  opus  est, 
de  aliquibus  aliquid  facere  secundum  sub- 
stantiam  et  quantitatem  in  minus.  Quar- 
tum  opus  est,  de  aliquo  vel  aliquibus 
aliqua  facere,  non  tamen  secundum  sub- 
stantiam  et  quantitatem  in  majus.Quintum 
opus  est,  de  aliquibus  aliqua  facere,  non 
tamen  secundum  substantiam  et  quantita- 


A  tem  in  minus.  Sextum  est,  de  aliquo  face- 
re  nihil.  Et  addit  :  Primum  opus  et  secun- 
dum  ac  tertium  et  ultimum,  solius  Dei 
sunt.  Quum  ergo  talis  multiplicatio,  ut 
ibidem  dicit,  ad  secundum  pertineat  ope- 
ris  genus,  fieri  nequit  virtute  naturae  infe- 
rioris.  Quod  si  auctoritas  ista  non  sufficit, 
ostenditur  idem  hoc  auctoritale  Augustini 
quinto  super  Genesim,  quo  fatetur  :  Quae 
producuntur  ex  semine,  omnia  primitus 
in  semine  exstiterunt,  non  mole  corporeae 
magnitudinis,  sed  causali  potentia.  Nain 

B  illa  magnitudo  copia  terrae  humorisque 
congesta  est ;  verum  illa  in  exiguo  gra- 
no  mirabilior  prwstantiorque  vis  est,  qua 
valuit  adjacens  humor  commixtus  terrae 
tanquam  materies,  verti  in  ligni  illius 
quantitatem,  in  ramorum  diffusionem,  in 
foliorum  viriditatem.  Non  ergo  semen  in 
se  ipso  augetur  sine  alterius  appositione. 
I  nde  decimo  super  Genesim,  clarius  ait  : 
Quid  absurdius  quam  putare  ullum  esse 
corpus,  quod  manente  naturae  suae  quan- 
titate  undique  crescat,  nisi  rarescat?  Hinc 

C  multi  recusant  hanc  opinionem  Magistri. 
Secunda  quorumdam  circa  ista  opinio, 
est  sequentium  verba  naturalium  ac  me- 
dicorum,  dicentium  quod  mediante  vi  ge- 
nerativa,  non  solum  aliquid  transit  in  ve- 
ritatem  naturae  humanae,  imo  tota  veritas 
corporis  prolis  generatae  sit  extrinsecus 
addita,  utpote  ex  superfluo  alimenti.  Hoc 
dicunt,  quoniam  operandi  modus  est  ordi- 
natus  et  delectabilis  ac  expeditus.  Ordina- 
tus,  quoniam  ibi  incipit  operatio  genera- 
tivae  ubi  desinit  operatio  nutritiva?.  Natura 

D  quippe  prius  intendit  sibi  quam  alii.  Hinc 
materia  generationis  est  superfluitas  ulti- 
mi  cibi,  qua?  quamvis  superflua  sit  nutri- 
tivae,  necessaria  tamen  est  generativae.  Mo- 
dus  quoque  est  delectabilis,  quia  natura 
delectatur  in  emissione  superflui.Est  etiam 
expeditus,  quoniam  cibus  tertius  est  in 
dispositione  proxima  ut  convertatur  in 
singula  membra.  Convenit  etiam  istud  dis- 
positioni  divinae,  ordinationique  corporum 
ad  resurrectionem.  Nempe  quum  semen 
non  resurgat  in  generante,  sed  in  genera- 


UTRUM   IN    VERITATEM   HUMAN.E   NATUR.E   TRANSEAT  ALIMENTUM 


403 


to,  non  videtur  humor  ille  fuisse  de  gene- 
rantis  veritate,  sed  potius  de  humidi  su- 
perfluitate.  —  Quamvis  autem  ista  opinio 
multum  probabilis  videatur,  obviant  ta- 
men  etiam  ei  sensus,  ratio,  auctoritas.Sen- 
sus,  quia  videmus  prolem  aliquando  assi- 
milari  proavo,  imo  et  ei  qui  prascessit,  et 
hoc  usque  ad  decimam  generationem.  sic- 
que  sursum  deinceps  :  ergo  in  prole  illa 
videtur  aliquid  esse  traductum  a  primo 
parente.  Rursus.quum  videamus  hominem 
ex  coitu  attenuari,  et  ex  frequentia  coitus 
mortem  accelerari,  videtur  in  emissione 
illa  non  solum  superfluum,  sed  et  aliquid 
humidi  radiealis  effundi,sicque  proles  non 
tantum  est  de  superfluitate  alimenti,  sed 
de  veritate  etiam  generantis.  Insuper  ob- 
viat  ratio,  quia  si  esset  proles  solum  de 
superfluitate  cibi  parentis,  non  esset  ge- 
neratio  vera,  quum  generatio  sit  de  sub- 
stantia  generantis.Nec  esset  vera  cognatio, 
imo  magis  attineret  homo  porco  de  quo 
sumptum  est  nutrimentum,  quam  patri. 
Repugnat  demum  auctoritas  Augustini,  di- 
centis  :  Omnes  fuimus  in  Adam  secundum 
corpulentam  substantiam  et  secundum  se- 
minalem  rationem.  Et  quod  majus  est,  se- 
ijom.v,  12.  cundum  Apostolum,  omnes  in  Adam  pec- 
Hebr.  vu,  cavimus.  Levi  quoque  erat  in  lumbis  patris 
sui  Abrahae,  quando  decimatus  est. 

Hinc  necesse  est  inter  opiniones  istas 
extremas  mediam  eligere,  dicendo  quod 
aliquid  de  superfluo  alimenti  transit  in  se- 
men,  nec  tamen  semen  omnino  est  de  su- 
perfluo  alimenti,  imo  aliquid  est  in  eo  de 
humido  radicali,  et  ex  utroque  semen  pro- 
pagatur.  Unde  sicut  videmus  circa  nutri- 
tivam,  quod  est  humiditas  radicalis,  et  nu- 
trimentalis,  videlicet  illa  quae  fluit;  sic  in 
generativa  est  aliqua  humiditas  radicalis, 
et  etiam  aliqua  fluens  ac  refluens,  atque 
in  generatione  prolis  una  currit  cum  alia. 
Itaque  Adam  dum  genuit  primum  filium 
suum,  transfudit  aliquid  de  humiditate  ra- 
dicali,  illudque  modicum  virtute  naturae 
toti  corpori  filii  fuit  commixtum  commix- 
tione  perfecta,  quoniam  nullam  corporis 
partem  erat  signare  in  corpore  filii,  in 


A  qua  non  esset  aliquid  de  humido  illo.  Si 
ergo  filius  Adae  in  generando  prolem  si- 
militer  aliquid  diffudit  de  suo  humido  ra- 
dicali,  necesse  fuit  quod  transmitteret  ali- 
quid  de  eo  quod  a  suo  habuit  patre,sicque 
deinceps.  Et  pro  tanto  omnes  dicuntur  fu- 
isse  in  Adam  :  non  quod  ibi  fuerit  totaliter 
materia  omnium  corporum  nostrorum,sed 
quoniam  ibi  erat  aliquanta  materia,  et  ra- 
tio  seminalis  seu  potentia  convertendi  in  se 
aliam  naturam,  ita  ut  sufficeret  ad  omni- 
um  procreationem,  addito  sibi  illo  in  quo 

R  posset  se  multiplicare.  Et  est  exemplum  : 
Si  quis  haberet  fermentum,  commisceret- 
que  illud  toti  pastse  commixtione  perfecta, 
nihil  fieret  de  pasta  illa  commixta  quod 
non  diceretur  fieri  de  ipsa  pasta.Similiter, 
si  pasta  illa  adhuc  misceretur  pastae  ma- 
jori,  et  sic  procedendo  quasi  innumerabi- 
les  panes  fierent  fermentati  ex  modico 
fermento  per  appositionem  rei  fermenta- 
bilis.  Sic  in  proposito,  ex  modico  semi- 
ne  per  appositionem  humoris  susceptibilis 
rationis  seminalis  possunt  innumerabiles 

G  homines  propagari.  Huic  ergo  positioni 
tanquam  magis  consonae  philosophiae  ac 
Scripturis,  magis  adhaereo. 

Et  si  objiciatur,  quod  Magister  Senten- 
tiarum  et  Hugo  de  S.  Victore  sexta  parte 
de  Sacramentis,dicunt  contrarium  (de  Ma- 
gistro  etenim  patet  in  textu,  Hugo  autem 
loco  praefato  testatur,  quod  de  costa  Adae 
in  se  ipsa  multiplicata,  formatum  est  sine 
adjuncto  extrinseco  corpus  Evae,  quemad- 
modum  propagatum  videmus  genus  hu- 
manum  ex  modico  illo  quod  fuit  in  Adam, 

D  etc);  dico,  quod  in  hac  parte  positioni  eo- 
rum  magistri  communiter  non  assentiunt. 
Nec  ego  bene  intelligo  eos ;  non  tamen 
dico  eos  falsum  dixisse.  —  Si  rursus  obji- 
cias,  quia  si  traducitur  in  singulos  aliquid 
de  humido  radicali,  pari  ratione  possit  to- 
tum  traduci,et  quod  necesse  sit  illud  mul- 
tiplicatum  esse  in  se,  praesertim  quum  nec 
tot  atomi  fuerint  in  corpore  Adas,  quot  ge- 
niti  sunt  ex  eo  et  quot  huniida  hujusmodi 
sunt  decisa ;  dicendum,  quod  semen  est 
quantum  mole,  et  quantum  virtute.  Quan- 


404 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXX  J    QU^EST.   V 


titas  vero  virtutis  se  tenet  ex  parte  formEe  A 
potestque  dici  ratio  seminalis  :  qute  quum 
sit  forma,  multiplicabilis  est,  id  est,  po- 
test  in  materiam  sibi  appositam  inducere 
similem  sibi.  Quantitas  vero  molis,  quam- 
vis  sit  parva,  adeo  tamen  potest  extendi, 
ut  commisceatur  valde  magnae  quantilati, 
per  naturam  qua  omne  corpus  in  infini- 
tum  divisibile  est  :  sicque  magnae  quanti- 
tati  poterit  commisceri,  et  totum  trahere 
ad  suam  naturam,atque  ex  illa  totali  quan- 
titate  potest  aliud  fieri  per  se,  quod  fieret 
de  ipso  semine  per  se.  Et  quotcumque  B 
fiant  de  illa  quantitate  totali,  dicuntur  fa- 
cta  per  se.  Nec  tamen  oportet  ibi  distin- 
guere  diversas  partes,  ex  quibus  diversi 
fiant  in  illo  semine  primordiali,  sed  solum 
in  proximo  semine,  pro  eo  quod  illud  per 
additionem  superflui  nutrimenti  adauctum 
est.  —  Haec  Bonaventura. 

Praeterea  Alexander  :  Totum,  ait,  tripli- 
citer  dicitur,ut  quinto  MetaphysiccC  fertur. 
Primo,  idem  est  quod  perfectum.  Secun- 
do,  prout  totum  dicitur  aliquod  unum  con- 
tinens  naturaliter  partes,  quae  uniuntur  in  C 
eo  in  aliqua  forma  una  substantiali,  prout 
lotum  universale  unit  contenta  in  una  for- 
ma.  Tertio,  dicitur  totum  aliquod  unum 
continens  plures  partes,  quae  exsistentes 
in  toto  in  potentia,  uniuntur  in  una  quan- 
titate,  vel  secundum  naturam,  aut  secun- 
dum  artificium  :  sicque  dicitur  totum  in 
quantitate,  correspondens  parti  in  quanti- 
tate.Primo  modo  erat  tota  natura  in  Adam, 
qui  perfectus  erat  homo  ex  anima  et  cor- 
pore.  Similiter  secundo  modo  erat  in  eo 
tota  natura  humana,  in  quantum  hoc  quod  D 
dico  humana  natura,  erat  quaedam  forma 
contentis  sub  se,  utpote  individuis,  se- 
cundum  illud  Boetii  :  Species  est  totum 
esse  individuorum,  in  qua  unita  sunt,  se- 
cundum  illud  Porphyrii  :  Participatione 
speciei  plures  homines  sunt  unus  homo. 
Tertio  modo  erat  materia  omnium  corpo- 
rum  humanorum  in  corpore  Adam  in  po- 
tentia  solum,  et  non  in  actu  per  distin- 
ctam  naturam.  Tripliciter  ergo  dicitur  tota 
natura  humana  fuisse  in  Adam,  quia  fuit 


in  eo  perfecte,  et  quia  quandoque  fuit  in 
eo  solo,  et  quia  aliquid  in  ipso  erat  quod 
per  propagationem  est  de  constitutione 
corporum  omnium  hominum. 

Quum  igitur  quaeritur,  quomodo  tota  na- 
tura  humana  fuit  in  Adam,dicendum  quod 
secundum  materiam.  Quocirca  notandum, 
quod  in  corpore  Adae  fuit  quantitas  molis 
cum  ratione  seminali,  et  ratione  quantita- 
tis  molis  poterat  extendi  et  diffundi  se- 
cundum  extensionem  corporis  quasi  im- 
proportionabililer  majoris,  quemadmoduin 
gutta  vini  fusa  in  magno  vase  aquae,  mate- 
ria  illius  diffundit  se  per  totum  vas  aquee : 
imo  ut  ponunt  aliqui,  aliquid  parvfe  quan- 
titatis  possibile  est  ad  diffusionem  quasi 
infinitam  ratione  quantitatis  suae  materiae, 
sicut  quantum,  ratione  qua  quantum  est, 
divisibile  est  in  infinitum.  Ratione  igitur 
quantitatis  molis  corporis  Adae, partes  ipsi- 
us  decisae  in  generatione,  quantacumque 
eis  facta  fuerit  additio  per  susceptionem 
alimenli,  diffundebant  se  secundum  ex- 
tensionem  quantitatis  additae.  —  Denique, 
ratio  seminalis  in  Adam  virtutem  activam 
habebat,  qua  poterat  se  multiplicare  in 
materia  susceptibili,  sicut  potest  virtus  lu- 
cis  et  ignis.  Quoniam  ergo  portio  decisa  a 
corpore  Adae,  ratione  quantitatis  materia- 
lis  poterat  se  extendere  secundum  exten- 
sionem  corporis  cujuscumque  quantitatis 
additae ;  virtus  autem  seminalis  multipli- 
care  se  sufficiebat  in  materiali  addito  ad 
omnia  corpora  humani  generis  seminanda 
(potest  equidem  humor  modicus  commi- 
sceri  sic  magno,  quod  nulla  est  post  com- 
mixtionem  distinctia,  ita  quod  nihil  dici 
possit  factum  de  illo  magno,  quod  non  sit 
faetum  de  illo  parvo),  satis  rationabiliter 
videri  potest,  etiam  secundum  operatio- 
nem  naturae,  omnes  homines  materialiter 
fuisse  in  Adam  et  de  Adam,  quamvis  mo- 
dicum  fuerit  ab  ipso  decisum.  Et  nisi  sic 
esset,  quomodo  verificaretur  illud  Augu- 
stini,  quod  Christus  fuit  in  Adam  secun- 
dum  corpulentam  substantiam,  nisi  ali- 
quid  descendisset  de  corpore  Adae  usque 
ad  Christum  ?  et  illud  Isaiae,  Egredietur  is.  a,  i. 


UTRUM   IN   VERITATEM  HUMANiE   NATURjE   TRANSEAT   ALIMENTUM 


405 


virga  de  radice  Jesse.  Ergo  in  Christo  ali-  A 
quid  fuit  de  radice  Jesse.  Quum  ergo  obji- 
citur,  quod  in  corpore  Adse  non  erant  tot 
atomi;  dicendum,quod  quamvis  non  erant 
actu  et  secundum  formam,  erant  tamen  in 
potentia  et  secundum  materiam,  sicut  ex- 
positum  est.  Haec  Alexander.  —  Hsec  posi- 
tio  dictis  Bonaventurae  concordare  vide- 
tur.  Durandus  in  his  positionem  sequitur 
S.  Thomae,  et  quae  scribit,  in  dictis  S.  Tho- 
mse  contenta  sunt. 

Porro  Henricus  Quodlibeto  secundo,quae- 
stione  decima,  de  hac  ipsa  quaestione  se  B 
expedit  breviter,  et  difficultates  prsetactas 
transiliens,  atque  per  auctoritatem  Augu- 
stini  in  libro  de  Vera  religione  elucidans, 
quod  nutrimentum  convertitur  in  verita- 
tem  natura?.  humana?  in  nutrito,  quum  in 
libro  de  Vera  religione  asserat  Augusti- 
nus  :  Alimenta  corrupta,  id  est,  amittentia 
suam  formam,  in  membrorum  istorum  fa- 
bricam  migrant. 

Inter  tot  opiniones,  videtur  positio  illa 
Alexandri  philosophi  rationabilior  esse, 
quantum  ad  philosophicae  veritatis  perti-  C 
net  forum.  Quantum  vero  ad  theologicse 
veritatis  spectat  sinceritatem,  positio  illa 
Alexandri  theologi  ac  Bonaventuree  am- 
plius  placet,quanquam  in  ea  quaedam  con- 
tineantur  quae  difficile  est  salvare,  prae- 
sertim  quod  dicunt  semen  illud  hominis 
protoplasti  posse  per  quantumlibet  multos 
diffundi,  communicari  ac  dividi,  quia  in 
quantum  est  continuum  quid,  est  divisi- 
bile  in  infinitum.  Quamvis  enim  hoc  ve- 
rum  est,  non  tamen  est  divisibile  in  infi- 
nitum,  nec  in  quantumlibet  multa,  ita  D 
quod  sub  qualibet  ejus  particula  maneant 
natura  et  ratio  seminis,  quoniam  omnium 
natura  constantium  certus  est  terminus  et 
finis  ac  ratio  magnitudinis,  secundum  Phi- 
losophum. 

Denique  contra  opinionem  quam  Tho- 
mas  defendit,  instat  Bichardus  :  Quia  si 
vera  esset,  posset  tota  prima  caro  deflue- 
p.  395D.  re,  ut  supra  argutum  est.  Nec  queunt  eva- 
dere  per  exemplum  quod  adducunt,  dicen- 
tes  quod  si  igni  radicato  in  multitudine 


lignorum,  addantur  successive  ligna,  sic- 
que  continue  nutriatur,  manet  idem  nu- 
mero  ignis,etiam  postquam  combusta  fue- 
rint  prima  ligna.  Contra  quod  arguitur, 
quia  si  asser  unus  putridus  esset  in  navi,  et 
alius  sanus  substitueretur,  sicque  dein- 
ceps,  quousque  omnes  primi  essent  remo- 
ti,  et  alii  novi  substituti,  non  maneret 
eadem  navis  in  numero,  quantumcumque 
primae  navi  assimilaretur  in  forma.  Haec 
Bichardus. 

Amplius,  circa  haec  verba  Thomae,  To- 
tum  quod  est  in  corpore  hominis,  conside- 
rari  potest  dupliciter  :  primo  ex  parte 
materiae,  et  ita  non  manet;  secundo,  ex 
parte  formae  et  speciei,  et  ita  est  perma- 
nens,  sic  argui  potest  :  Materia  quae  est  in 
corpore  hominis,  utpote  caro,  quse  est  de 
veritate  naturae  ipsius,  formam  substantia- 
lem  atque  specificam  non  habet  nisi  ani- 
mam  rationaiem,  de  qua  nulli  est  dubium 
quin  maneat  eadem.  Sed  hujus  formae  per- 
manens  unitas,  seu  fixa  identitas  non  suf- 
ficit  ad  hoc  quod  maneat  eadem  numero 
caro,  quia  haec  forma  immortalis  potest 
successive  plures  informare  materias.  Si 
vero  intelligatur  de  forma  accidentali,  illa 
non  potest  eadem  numero  permanere,sub- 
lato  et  corrupto  ejus  subjecto,  quod  est 
materia  informata  forma  substantiali,  seu 
ipsum  compositum,  cujus  materia  (ut  ta- 
ctum  est)  defluit  :  et  sic  accidentalis  for- 
ma  non  maneret  nisi  specie  eadem,  sicut 
nec  caro,  et  ita  non  esset  idem  corpus  per 
totam  periodum,  sicut  nec  est  idem  Bhe- 
nus  aut  rivus  toto  anno  decurrens. 

At  vero  Albertus  hanc  quaestionem  non 
movet  hic,  sed  in  libro  de  Homine  scisci- 
tatur,  utrum  nutriens  transeat  in  substan- 
tiam  nutriti.  Ad  quod  breviter  ibi  respon- 
det  :  De  hoc  disputatum  est  in  quaestione 
de  resurrectione,  utrum  cibus  transit  in 
veritatem  naturae  humanae;  ideo  breviter 
nos  absolvimus  hic,  dicentes  quod  cibus 
transil  in  substantiam  corporis,  el.  quo- 
dammodo  in  veritatem  naturae  humanae. 
—  Cur  autem  dicit,  quod  transit  quodam- 
modo  in  veritatem  naturae  humana?,  vide- 


406 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXX  ;    QUiEST.    V 


tur  aperire  quaestione  ibi  sequente,  qua  A  constitutionem  hominis  in  specie.  —  Se- 

cunda  opinio  est,  quod  caro  secundum 
speciem  dicitur  illa  quae  per  se  potest  in 
opus  carnis  ;  et  caro  secundum  materiam, 
quae  non  potest  in  hoc  :  et  talis  est  caro 
in  quam  convertitur  nutrimentum,  quae 
tamen  conjuncta  carni  a  parentibus  tractae 
hoc  potest.  Videtur  tamen  magis  esse  in- 
tentio  Philosophi,  quod  etiam  in  carne  tra- 
cta  a  parentibus  sit  caro  secundum  mate- 


quaerit,  utrum  nutritum  nutriatur  secun- 
dum  speciem  et  materiam,  vel  secundum 
materiam  tantum.  Ad  quod  respondet  : 
Secundum  omnes  intelligentes,  nutrimen- 
tum  non  est  nisi  secundum  materiam, 
quamvis  quidam  ex  ignorantia  dicant  con- 
trarium.  Et  id  quod  additur,  non  efficitur 
in  alia  specie  quam  quae  prius  fuit  :  id- 
circo   nutritum   non   nutritur    secundum 


speciem  illam,  quamvis  aliquid  ei  adda-  riam  et  secundum  speciem.  —  Ilinc  tertia 
tur.  Sed  quia  alias  accipit  partes  materia-  opinio  est,  quod  caro  secundum  materiam 
les,  ideo  mutatur  in  partibus  materiae,  et  B  tam  modica  portio  est,  quod  per  se  non 


nutritur.  Quumque  perditur  et  defluit  pars 
materiae,  non  destruitur  propter  hoc  spe- 
cies  membri  corporis  animati.  Pars  nam- 
que  deperdita  non  fuit  necessaria  speciei, 
sine  qua  esse  non  posset  :  ideo  potest  ef- 
fluere  illa,et  influere  alia,  sicut  per  simile 
ostendit  Philosophus  in  vase  et  aqua.  Ha?c 
Albertus. 

Qui  et  sequenti  distinctione  ait:  Sequen- 
do  dicta  Sanctorum,  dicimus  quod  tota 
natura  generis  humani  fuit  in  Adam  tri- 


potest  in  opus  carnis;  et  caro  secundum 
speciem,  est  portio  carnis  tam  magna, 
quod  per  se  potest  in  hoc.  —  Quarta  opi- 
nio  est,  quod  carnem  secundum  speciem 
vocat  Philosophus  formam  carnis ;  et  car- 
nem  secundum  materiam.ipsius  materiam 
carnis.  Et  materiam  dicit  defluere,  formam 
manere  :  quia  dum  tantum  est  de  materia 
sub  una  parte  formae,  quod  inde  fieri  va- 
leant  plures  partes,  defluente  una  parte 
salvari  potest  forma  in  alia,  quousque  alia 


pliciter,  puta  perfecte,  et  materialiter,  ac  C  pars  materiae  per  nutrimentum  substitua- 

integraliter,  imo  et  quarto  modo,  scilicet 

formaliter.  Adam  enim  fuit  homo  in  cor- 

pore  et  anima  perfectus,  et  in  eo  secun- 

dum  corpulentam  substantiam  omnes  ex- 

stitimus,  omnesque  in  eo  fuimus  unum,  et 

uniti  in  ipso  ut  membra  in  toto,  et  in  eo 

solo  fuit  ad  tempus  natura  humana.  — 

Haec  Albertus.  Cujus  dicta  sunt  satis  ob- 

scura,  nec   queunt   intelligi   nisi    cognita 

differentia  inter  carnem  secundum  mate- 

riam  et  carnem  secundum  speciem. 


tur  loco  partis  materiae  quae  defluxit. 
Quinta  quoque  fuit  opinio,  quod  sicut  ho- 
mo  seeundum  speciem  dicitur  homo  in 
communi,  et  homo  secundum  inateriam 
homo  signatus  seu  individuum,  et  sicut 
homo  in  communi  manet,  individua  vero 
fluunt  :  sic  dicunt  quod  Philosophus  car- 
nem  secundum  speciem  nominat  carnem 
in  communi,  carnem  vero  secundum  ma- 
teriam  quamcumque  carnis  partem  signa- 
tam,  quam  dicit  defluere.  Sicque  caro  se- 


De  qua  re  secundum  Henricum  magna  D  cundum  speciem  est  compositum  ex  forma 


est  difficultas,  quae  tamen  ex  scripto  Ri- 
chardi  eluceseit,  dicentis  :  De  distinctione 
inter  carnem  secundum  speciem  et  car- 
nem  secundum  materiam  sunt  quatuor  ex- 
positiones  atque  opiniones.  Una  est,  quod 
caro  secundum  speciem  est  tantum  illa 
quae  est  a  parentibus  tracta  per  opus  ge- 
nerativae,  quia  in  illa  fundatur  species ;  et 
caro  in  quam  convertitur  nutrimentum, 
est  caro  secundum  materiam,  et  non  se- 
cundum  speciem,  quoniam  advenit  post 


carnis  et  matena  m  communi,  et  caro  se- 
cundum  materiam  compositum  ex  forma 
carnis  et  materia  signata.  Haec  Richardus. 

Porro  praetactis  scriptis  Alberti,  conso- 
nant  scripta  Udalrici  in  Summa  sua,  libro 
quarto, capitulo  de  Generatione  et  augmen- 
tatione,  ubi  faletur  nutrimentum  converti 
in  substantiam  aliti,  additque  partes  for- 
males  augeri,  non  partes  materiales,  juxta  t/.p.398A. 
Philosophum. 

Postremo  ad  intelligentiam  et  confirma- 


QILEST.   VI   :    UTRUM   PRODUCTIO    PROLIS    SIT    EX   SUBSTANTIA   GENERANTIS 


407 


tionem  praehabitorum  nunc  valet  quod  in 
Proverbiis  suis  Cyrillus  libro  primo  disse- 
ruit :  Quatuor  (inquiens)  digestionibus  ci- 
bus  praecoquitur,  ut  deinde  membris  pu- 
•vivacior  rior  atque  veracior*  tribuatur.  Primo  vadit 
ad  stomachum,  et  ibi  digeritur  et  sepa- 
ratur,  sequestratur  purum  ab  impuro,  et 
impurum  emittitur  per  secessum.  Deinde 
purum  relictum  ad  hepar  emittitur,  ac  ibi 
digeritur,  et  fit  sanguis,  sequestraturque 
purum  ab  impuro.  Impurum  emittitur  per 
urinam.  Deinde  relictum  purum  a  venis 
attrahitur,  et  tertio  ibi  digeritur,  ac  se- 
questratur  purum  ab  impuro.  Impurum 
emittitur  per  sudorem  et  sputum.  Deinde 
purum  relictum  per  membra  diffunditur, 
atque  in  membris  quarto  digeritur,  et  se- 
questratur  purum  ab  impuro.  Et  illud  im- 
purum  quod  quasi  purum  est,  reservatur 
in  vasis  spermaticis,et  in  generatione  emit- 
titur.  Purissimum  autem  relictum,  conver- 
sum  in  membrorum  substantiam,  finaliter 
animae  copulatur.factum  unum  et  substan- 
tia  vitae.  Haec  Cyrillus.  —  Ex  quibus  pro- 
batur  nutrimentum  tandem  converti  quar- 
ta  digestione  in  veritatem  naturae  nutriti. 
At  vero  Magister  historiarum,  magnus 
cantor  Parisiensis,  frater  Magistri  Senten- 
tiarum,  in  Scholastica  historia  tractans 
Matth.xv,  evangelicum  illud,  Omne  quod  in  os  in- 
trat,  vadit  in  secessum,  etiam  praeindu- 
ctam  opinionem  Magistri  tuetur. 


QUiESTIO   VI 


SExto  quaeritur,  Utrum  decisio  se- 
minis  et  productio  prolis  sint 
ex  substantia  generantis. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  secundum 
Damascenum,generatio  est  opus  naturae  ex 
substantia  generantis  producens  id  quod 
generatur.  Superfluum  vero  alimenti  non 
est  aliquid  substantiae  generantis.  Commu- 
niter  quoque  asseritur  quod  pater  est  res 
ex  sua  substantia  generans  filium,  atque 
quod  filius  sit  res  genita  ex  substantia  pa- 


A  tris.  —  Secundo,  teste  Augustino,  omnes 
fuimus  in  Adam  secundum  corpulentam 
substantiam.  Corpulenta  autem  substantia 
non  descendit  a  parentibus  nisi  semine 
mediante.  Ergo  semen  a  proximo  parente 
traductum,  non  est  ex  alimenti  superfluo, 
nec  ex  eo  quod  ex  alimento  conversum 
est,  sed  ex  eo  quod  generans  a  suo  accepit 
parente.  —  Tertio,  si  semen  esset  ex  su- 
perfluo  alimenti,  non  sequeretur  ex  ejus 
decisione  debilitatio  generantis,  sed  alle- 
viatio  potius  :  cujus  oppositum  experien- 

B  tia  pandit.  —  Quarto,  idcirco  filius  patri 
suo  frequenter  potissime  assimilatur,  quia 
ex  ejus  semine  natus  est ;  interdum  vero 
assimilatur  non  solum  patri,  sed  et  avo  ac 
proavo  et  atavo  :  ergo  ex  omnibus  illis  se- 
men  successive  descendit,  et  tamen  in  illis 
non  fuit  superfluum  alimenti  patris  proxi- 
mi.  —  Quinto,  si  ex  superfluo  alimenti  es- 
set  semen,  sequeretur  quod  proles  ssepe 
plus  attineret  bovi  aut  porco,  quam  pro- 
geniloribus  suis  :  ex  alimento  enim  carnis 
brutorum  illorum  generatum  esset  semen. 

C  In  contrarium  sunt  auctoritas,  et  ratio- 
nes  Philosophi  quinto  de  Animalibus,  ubi 
dupliciter  probat,  quod  semen  sit  super- 
fluum  alimenti.  Primo,  quoniam  semen 
naturaliter  est  in  corpore  animalis.  Sed 
quidquid  naturaliter  est  in  corpore  anima- 
Iis  :  aut  est  pars  ejus,  ut  caro,  pes,  ma- 
nus ;  aut  est  superfluum  ejus,  ut  lac  et 
urina.  Semen  autem  non  est  pars  organica, 
quum  simile  sit  in  toto  et  parte,  quod  or- 
ganicis  non  convenit  partibus  ;  nec  est  de 
partibus  consimilibus,  quum  in  constitu- 

D  tionem  membrorum  non  veniat  quemad- 
modum  partes  consimiles  in  organicorum 
constitutionem  membrorum  :  restat  ergo 
quod  sit  superfluum  alimenti.  —  Secundo, 
quoniam  si  semen  non  est  tale  super- 
fluum,oportet  quod  resolvatur  a  membris, 
et  ita  per  decisionem  amitteret  suam  na- 
turam  ac  formam  et  corrumperetur, sicque 
perderet  virtulem  et  naturam  membro- 
rum,ex  quibus  descinderetur  :ergo  non  es- 
set  principium  generandi  consimile,  quum 
generatum  virtualiter  contineatur  in  semi- 


408 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXX  ;    QU^ST.   VI 


ne  ac  gignente.  —  Ad  idem  ponit  Philoso- 
phus  tria  signa.  Unum  est,  quod  nullum 
dissolutum  a  corpore  habet  in  eo  locum 
determinatum,  sed  vagatur  per  corpus ; 
semen  autem  habet  determinatum  locum 
in  corpore,  scilicet  vias  seminales  :  ergo 
superfluum  est,  non  decisum  de  membro- 
rum  substantia.  Secundum  signum  est, 
quod  natura  alleviatur  per  emissionem  su- 
perdui,nunquam  aulem  per  dissolutionem 
ejus  quod  est  de  substantia  membri ;  scd 
natura  quandoque  per  seminis  effusionem 
alleviatur  :  non  ergo  a  membris  dissolvi- 
tur.  Tertium  signum  est,  quod  ubi  minus 
invenitur  de  superfluo  alimenti,  ibi  et  mi- 
nus  de  semine  :  hinc  in  pueris  non  est  se- 
men,  quia  superfluum  nulrimenti  in  aug- 
mentum  convertitur.  Unde  et  homines 
pingues  pauci  sunt  seminis  et  modicae  ge- 
nerationis,  quia  superfluum  alimenti  in 
pinguedinem  vertitur.  Hinc  quoque  ani- 
malia  quantitatis  majoris  minus  habent  de 
semine  secundum  proportionem  corporis 
sui,  et  paucae  sunt  generationis,  quoniam 
multo  indigent  nutrimento,  ut  patet  in  ele- 
phante.  Si  autem  semen  esset  dissolutum, 
esset  contrario  modo,  quoniam  ex  majori 
corpore  fieret  dissolutio  major. 

Ad  haec  Alexander  respondet  :  De  hac 
quaBstione  diversae  sunt  opiniones,  quas 
propter  difficultatem  materiae  expedit  de- 
clarare.  Quidam  Magistro  consentientes, 
dicunt  quod  Adam  transmisit  de  sua  sub- 
stantia  modicum  quid  in  corpora  po- 
sterorum,  quod  sine  extrinseca  additione 
multiplicatum  est  in  se  ipso,  per  modum 
P.40iAets.  in  praecedenti  quaestione  expressum.  Deni- 
que,  ad  ostendendum  quomodo  hoc  exsi- 
stat  possibile,  dicunt  quod  materia  quae 
est  in  minimo  aeris,  hoc  modo  sufficiens 
est  ut  ex  ea  fiat  quasi  infinitum  :  non  so- 
lum  alterius  speciei,-  ut  terrae  aut  ignis, 
sed  item  ejusdem,  ut  aeris.  Eadem  ratio- 
ne,  quum  semen  decisum  ab  Adam  habu- 
erit  in  se  quatuor  elementa  in  minimo 
terrae  quod  fuit  in  semine  illo,  fuit  mate- 
ria  sufficiens  quasi  ad  infinitam  terram, 


A  atque  in  minimo  aquae  quasi  ad  infinitam 
aquam,  et  similiter  de  aere  et  de  igne  : 
sicque  in  semine  illo  fuit  materia  suffi- 
ciens  quasi  ad  homines  infinitos.  Non  dico 
materia  nuda,  sed  materia  cum  rationibus 
seminalibus.  Materia  namque  (ut  dicunt) 
quae  est  sub  modico  aere,  est  possibilis  ad 
tantam  extensionem,  quantse  est  totus  aer, 
imo  quod  tantus  aer  inde  fieri  posset, 
quantus  est  aer  universi,  ut  tactum  est  in  Cf.p.mw, 
quaestione  prtecedenti.  Dicitur  ergo  secun- 40IC' 
dum  istam  opinionem,  quod  in  semine  a 

B  parentibus  deciso  ad  procreationem  prolis, 
est  duplex  natura  :  una  ad  id  quod  requi- 
ritur  ad  partes  secundum  materiam,et  illa 
habet  vim  augmentativam  per  nulrimenti 
susceptionem;  alia  ad  id  quod  requiritur 
ad  partes  secundum  speciem,  et  illa  habet 
vim  augmentativam  per  multiplicationem. 
Quantum  ergo  ad  id  quod  in  nobis  est  par- 
tium  secundum  materiam,  est  descensus 
secundum  propagationem  a  primo  homi- 
ne ;  quantum  vero  ad  id  quod  in  nobis  est 
secundum    speciem,  est  augmentatio  se- 

G  cundum  multiplicationem.  Alii  sunt  con- 
trariae  opinionis,  dicentes  semen  multipli- 
cari  non  posse  sine  extrinseca  additione. 
—  Haec  Alexander.  Qui  de  ista  quaestione 
scribit  prolixe,  et  cuncta  qua?  inde  conscri- 
bit,  ad  praecedentem  pertinent  quaestio- 
nem.  Nam  ex  illius  solutione,  hujus  de- 
pendet  solutio  pro  maxima  parte.  Nempe 
secundum  Magistri  opinionem,semen  quod 
est  veritas  naturae  corporalis  in  prole,  non 
est  ex  alimenti  superfluitate,  sed  ex  sub- 
stantia  Ada>. 

D  At  vero  Thomas  clarius  scribens  :  Hinc 
(inquit)  sunt  tres  opiniones.  Una,  quod  se- 
men  est  pars  decisa  ab  eo  quod  est  de 
substantia  membri,  ita  quod  tota  substan- 
tia  seminis  est  ex  humido  radicali,  ex  quo 
primo  principaliterque  substantiam  mem- 
brorum  dicunt  componi.quod  ex  generan- 
tis  substantia  tractum  est.  Et  quia  supra 
substantiam  seminis  in  generato  nil  addi- 
tur  quod  sit  ad  veritatem  naturae  ipsius 
pertinens,  ut  dicunt,  idcirco  secundum 
eos,  totum  quod  est  de  veritate  natura?  in 


UTRUM   PRODUCTIO    PROLIS   SIT   EX    SUBSTANTIA    GENERANTIS 


409 


filio,  fuit  in  patre  de  veritate  natura?.  ejus 
exsistens ;  sicque  ascendendo  consequitur, 
quod  quidquid  est  de  veritate  naturae  in 
cunctis  hominibus,  totum  actualiter  fuit 
in  Adam.  Denique,  ista  opinio  a  quibus- 
dam  philosophis  antiquitus  posita  fuit  et 
a  quibusdam  theologis,ut  a  Magistro,diver- 
simode  tamen  motis.  —  Quidam  enim  an- 
tiquorum  philosophorum,  praesertim  Ana- 
xagoras,  dixerunt  generationem  non  fieri 
nisi  per  congregationem  similium  parti- 
um,  quae  prius  inerant  generanti,  ita  quod 
nihil  in  naturam  carnis  transiret  quod 
prius  caro  non  fuerit  :  sic  quod  ad  gene- 
rationem  carnis  et  ossis  in  prole  exigere- 
tur  aliquid  de  carne  et  ossibus  patris  re- 
solvi,  sicque  de  aliis  membris  ac  partibus 
corporis.Quidam  vero  totam  virtutem  agen- 
di  attribuentes  materiae,  quam  solam  re- 
rum  totam  substantiam  esse  putabant,  in- 
venire  nequibant  causam  assimilationis 
filii  ad  patrem  in  singulis  partibus,  nisi 
per  hoc  quod  materialiter  aliquid  de  sin- 
gulis  membris  resolveretur.  Verum  harum 
opinionum  radices  ac  rationes  a  philoso- 
phis  sequentibus  sufficienter  sunt  repro- 
batae  per  hoc,  quod  materia  transmutatur 
de  forma  in  formam,  ut  sic  quod  prius  na- 
turam  carnis  non  habuit,  postea  habeat 
eam.  Similiter  virtus  activa  est  ex  parte 
formalis  principii;  unde  et  causa  assimila- 
tionis  filii  ad  patrem  est  virtus  formativa 
in  semine.  —  Magister  autem  et  ei  con- 
sentientes,  ad  hanc  positionem  inducti 
sunt  ex  traductione  originalis  peccati,qua- 
si  in  similem  errorem  cum  prioribus  de- 
clinantes,quasi  traductio  originalis  peccati 
esse  non  possit,  nisi  materia  posterorum 
in  primis  parentibus  fuerit  dum  pecca- 
bant,  ut  sic  assimilatio  in  peccati  corru- 
ptione  sit  secundum  convenientiam  in  ma- 
teria,  non  secundum  rationem  virtutis 
activa?.  Cujus  oppositum  Augustinus  ex- 
presse  asserit,  dicens  quod  non  propter 
hoc  in  nobis  originale  peccatum  est,  quod 
ex  Adam  secundum  corpulentam  substan- 
tiam  propagati  sumus  :  sic  enim  etiam  in 
Christo  originale  fuisset ;  sed  quia  secun- 


A  dum  seminalem  rationem  concupiscentia- 
liter  ex  ipso  descendimus.Unde  opinio  illa 
in  quaestione  praehabita  satis  est  impro- 
bata. 

Alia  opinio  est,  quod  semen  non  solum 
sit  ex  humido  radicali  ex  parentibus  deci- 
so,  sed  ex  ipso  simul  cum  humido  nutri- 
mentali  quod  fuit  superfluum  alimenti  in 
patre,  et  quod  totum  hoc  erit  humidum 
radicale  in  filio  pertinensque  ad  veritatem 
naturse  humana?  in  ipso  primo  modo  ;  sic- 
que  aliquid  ejus  quod  in  nobis  est  de  ve- 

B  ritate  natura?  humanae,  fuit  etiam  de  ve- 
ritate  humanse  natura?.  in  patre  et  ejus 
parente,  et  sic  usque  ad  Adam ;  per  quem 
modum  omnes  in  ipso  exstitimus  secun- 
dum  corpulentam  substantiam.  Sed  quam- 
vis  opinio  ista  evadat  inconvenientia  ali- 
qua  contra  primam  inducta,  non  tamen 
potest  evadere  omnia.  Primo  quoniam  prse- 
inducta?  rationes  et  signa  Philosophi  evi-  p-  iosa. 
denter  convincunt,  quod  semen  nullo  mo- 
do  ex  membris  sit  resolutum.Unde  eisdem 
rationibus  improbatur  opinio  ponens  to- 

C  tum  semen  esse  aliquid  resolutum  vel  par- 
tem  ipsius.  Item  juxta  opinionem  istorum, 
augmentatio  fieret  per  admixtionem,  sic- 
que  minus  de  veritate  humana?  natura? 
esset  in  filio  quam  in  patre  :  velut  si  vino 
aqua  commisceatur,  et  parti  vini  divisa? 
ab  illo  vino  admisceatur  iterum  aqua,  sic- 
que  deinceps,  constat  quod  virtus  vini 
semper  minor  erit  in  sequenti  vino,  quo- 
usque  omnino  deficiat. 

Tertia  opinio  est  PhiIosophi,quod  semen 
sil  totaliter   de   superfluo   alimenti.  Vult 

D  enim  quod  semen  non  sit  aliquid  resolu- 
tum  a  toto,  sed  illud  quod  est  dispositum 
et  habens  naturam  ut  conveniat  toti.Agens 
quippe  assimilat  sibi  patiens  pro  posse  : 
hinc  alimentum  post  ultimam  digestionem, 
antequam  convertatur  in  membra,  quasi 
perfectam  similitudinem  totius  corporis 
consecutum  est  virtualiter,  etsi  non  actu  : 
ideo  virtus  est  in  eo,  per  quam  totum  cor- 
pus  prolis  potest  formari.  Quumque  vis 
nutritiva  ex  alimento  ita  assimilato  assum- 
pserit  tantum,  quantum  ad  nutrimentum 


410 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXX  J    QU^ST.    VI 


membrorum  requiritur  sive  ad  augmen- 
tum,  tunc  residuum  quod  vocatur  digesti- 
onis  superfluum,  vis  nutritiva  ministrat 
generativae,  atque  ex  hoc  resultat  seminis 
substantia.  Huic  opinioni  consentio,  quoni- 
am  rationabilior  ceteris  esse  videtur. 

Ad  primum  ergo  dicendum,  quod  gene- 
ratio  in  viventibus  dicitur  esse  ex  sub- 
stantia  generantis,  id  est  ex  decisione  ejus 
quod  fuit  conveniens  converti  in  substan- 
tiam  generantis,  imo  in  proxima  disposi- 
tione  ad  hoc.  Nam  et  sanguis  dicitur  esse 
aliquo  modo  de  substantia  generantis,  et 
multo  plus  semen  quod  est  ad  ulteriorem 
digestionem  perductum.  —  Ad  secundum, 
quod  omnes  fuimus  in  Adam  secunduin 
corpulentam  substantiam  :  non  quod  cor- 
pora  nostra  fuerint  actu  in  ipso,  ut  corpu- 
lenta  substantia,  sed  quia  materia  ex  qua 
formatum  est  corpus  uniuscujusque,  vir- 
tualiter  fuit  in  Adam  tanquam  in  princi- 
pio  originaliter  effectivo.  Unde  secundum 
hoc  patet,  qualiter  differt  in  Adam  fuisse 
secundum  corpulentam  substantiam  tan- 
tum,  et  secundum  rationem  seminalem. 
Ad  constitutionem  namque  corporis  hu- 
mani  duo  exiguntur,  videlicet  materia  ex 
qua  corpus  formatur,  qua?  dicitur  corpu- 
lenta  substantia,  et  virtus  formans,  qua? 
dicitur  ratio  seminalis  :  quorum  utrumque 
est  originatum  ab  Adam ;  et  qui  per  coi- 
tum  descendunt  ab  ipso,  fuerunt  utroque 
modo  in  eo.  Christus  vero  ex  Yirgine  na- 
tus,  cujus  utique  corpus  Spiritus  Sanctus 
formavit  ex  materia  a  beatissima  Virgine 
ministrata,  fuit  in  Adam  solum  secundum 
corpulentam  substantiam.  —  Ad  tertium, 
quod  ex  immoderato  coitu  debilitatio  ori- 
tur,  quia  non  solum  emittitur  superfluum, 
sed  etiam  quod  necessarium  erat  ad  nutri- 
mentum  membrorum  :  imo  ut  quintodeci- 
mo  de  Animalibus  dicitur,  ex  immoderantia 
coitus  sanguis  loco  seminis  emittitur.  — 
Ad  quartum  responsio  patet  ex  dictis.  Cau- 
sa  namque  assimilationis  prolis  ad  patrem 
est  ex  virtute  activa  agentis.  Et  ex  eadem 


A  causa  activa  sumitur  ratio  cognationis.non 
ex  parle  materiae.  Propter  quod  quinto  Me- 
taphysicae  scribit  Philosophus,  quod  homo 
est  magis  de  genere  sui  patris  quam  ma- 
tris,  quum  a  patre  recipiat  formam,  quia 
vis  formativa  est  in  semine  patris,  a  ma- 
tre  autem  materiam.  Per  quod  habetur  ad 
quintum  solutio.  —  Haec  Thomas  in  Scri- 
pto,  et  eadem  scribit  in  prima  parte,  quae- 
stione  ultima. 

Concordant  Richardus,  Durandus,  et  alii 
multi.  Petrus  vero  ponit  qualiter  quaelibet 

B  harum  opinionum  queat  defendi. 

Albertus  autem  in  aliquibus  locis  con- 
scribit,  quod  semen  sit  de  substantia  gene- 
rantis.  Et  in  sequenti  distinctione  ad  istam 
quaestionem  respondens  :  In  veritate,  in-  summ.iii. 
quit,  omnes  Doctores  sancti,  Hieronymus,  f10part'  q" 
Augustinus,  Gregorius,  Beda,  Strabus,  et 
Magister  in  Sententiis,  in  hoc  conveniunt, 
quod  secundum  corpulentam  substantiam 
propagatio  hominum  facta  est  ex  Adam,  ita 
quod  modicum  corporis  Ada>  decisum  ab 
ipso    transivit   in   generationem   filiorum 

C  suorum  :  quod  multiplicatum  in  se  ipso 
virtute  divina,  est  augmentatum  in  totam 
quantitatem  corporum  omnium  postero- 
rum  ipsius.  Et  quoniam  credimus  tantos 
Patres  per  inspirationem  hoc  dixisse,  non 
licet  contradicere  eis.  —  De  hoc  Albertus 
plura,  quse  in  praehabitis  Alexandri  verbis 
habentur,  conscripsit  :  qua?  si  ita  se  habe- 
rent,  videretur  praeinducta  responsio  Tho- 
mae  minus  idonea.  Verumtamen  idem  Al- 
bertus  distinctione  tricesima  prima  sub 
quaestione  hac  praecedente  :  Magister,  ait,    ibidem. 

D  in  Sententiis  dicit,  quod  per  multiplica- 
tionem  corporis  seu  seminis  Adae  in  se 
ipso,  facta  est  propagatio  omnium  poste- 
rorum  ejus  ab  ipso.  Sed  quia  ex  hoc  se- 
quitur,  quod  totum  opus  natura?  quod  fit 
per  generationem,  sit  miraculosum,proba- 
bilius  dicitur  juxta  Augustinum,  quod  hoc 
fiat  per  divisionem  corpulenta?  substantiae 
in  infinitum.  Quod  dictum  Alberti  non  vide- 
tur  praedictis  ipsius  verbis  concordare,  etc. 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXI  411 


DISTINCTIO   XXXI 


A.  Quomodo  peccatum  originale  a  patribus  transeat  in  filios  :  an 
secundum  animam,  an  secundum  carnem. 


N 


UNC  superest  investigare,  qualiter  illud  peccatum  a  patribus  traducatur  in  Hug0,de 
filios,  scilicet  an  secundum  solam  animam,  an  secundum  carnem,  sive  ^p"^.^' 
secundum  utrumque.  Putaverunt  quidam,  secundum  animam  trahi  pecca- 
tum  originale,  non  solum  secundum  carnem  :  quia  non  solum  carnem,  sed  et  ani- 
mam  ex  traduce  esse  arbitrati  sunt.  Sicut  enim  in  generatione  prolis,  de  carne 
paterna  substantialiter  trahitur  caro,  ita  etiam  de  gignentis  anima  animam  geniti 
essentialiter  deduci  ab  his  existimabatur.  Ideoque  sicut  de  corrupta  carne  caro 
corrupta  seminatur,  ita  etiam  de  anima  peccatrice  anima  peccatrix  corruptione 
originali  infecta,  ab  illis  trahi  dicitur. 

B.  Prcedictam  opinionem  damnat,  et  quod  per  carnem  traducatur 
peccatum  dicit,  et  quomodo,  ostendit. 

Hoc  autem  fldes  catholica  respuit,  et  tanquam  veritati  adversum  damnat,  quae 
non  animas,  sed  carnem  solam,  sicut  superius  diximus,  ex  traduce  esse  admittit. 
Non  ergo  secundum  animam,  sed  secundum  carnem  solam  peccatum  originale  tra- 
hitur  a  parentibus.  Est  enim  peccatum  originale,  ut  supra  diximus,  concupiscentia, 
non  quidem  actus,  sed  vitium.   Unde  Augustinus  :  Ipsa  concupiscentia  est  lex  Aug.deNu- 
membrorum  vel  carnis,  quse  est  morbidus  quidam  affectus  vel  languor,  qui  com-  cup^b.^n. 
movet  illicitum  desiderium,   id  est  carnalem   concupiscentiam,   quas  lex   peccati  i5' 
dicitur.  Quae  dicitur  manere  in  carne,  non  quin  in  anima  sit,  sed  quia  per  corru- 
ptionem  carnis  in  anima  fit. 

C.  Causam  corruptionis  carnis  ostendit,  ex  qua  in  anima  peccatum  ftt. 

Caro  enim  propter  peccatum  corrupta  fuit  in  Adam,  adeo  ut  quum  ante  peccatum 
vir  et  mulier  sine  incentivo  libidinis  et  concupiscentiae  fervore  possent  convenire, 
essetque  torus  immaculatus,  jam  post  peccatum  non  valeat  fieri  carnalis  copula 
absque  libidinosa  concupiscentia  :  quas  semper  vitium  est  et  etiam  culpa,  nisi 
excusetur  per  bona  conjugii.  In  concupiscentia  ergo  et  libidine  concipitur  caro 
formanda  in  corpus  prolis.  Unde  caro  ipsa  quse  concipitur,  in  vitiosa  concupiscen- 
tia  polluitur  et  corrumpitur  :  ex  cujus  contactu  anima  quum  infunditur,  maculam 


412  LIBER   II   SENTENTIARUM.  —  DIST.   XXXI 

trahit,  qua  polluitur  et  fit  rea,  id  est  vitium  concupiscentiae,  quod  est  originale 
peccatum. 

D.  Quod  propter  corruptionem  carnis,  quce  est  causa  peccati, 
dicitur  peccatum  esse  in  carne. 

Hugo,  dc        Ideoque  ipsum  peccatum  dicitur  manere  in  carne.  Garo  ergo,  quse  in  concupi- 

i,p°™°'.3i'. -scentia  libidinis  seminatur,  nec  culpam  habet,  nec  actum  culpae,  sed  causam.  In  eo 

ergo  quod  seminatur,  corruptio  est;  in  eo  autem  quod  nascitur,  concupiscentiae 

Ambrosi-  vitium  est.  Unde  Ambrosius  de  Verbis  Apostoli,  sic  ait  :  Quomodo  habitat  pecca- 

vu.is.  °m  tum  in  carne,  quum  non  sit  substantia,  sed  privatio  boni  ?  Ecce  primi  hominis 
corpus  corruptum  est  per  peccatum,  ipsaque  corruptio  per  conditionem  offensionis 
manet  in  corpore,  robur  tenens  divihae  sententia?  datse  in  Adam,  cujus  consortio 
anima  maculatur  peccato.  Per  id  ergo  quod  facti  causa  manet,  inhabitare  dicitur 

iwd.  22.  peccatum  in  carne.  Hsec  est  lex  carnis.  Idem  :  Non  habitat  peccatum  in  anima,  sed 
in  carne,  quia  peccati  causa  ex  carne  est,  non  ex  anima  :  quia  caro  est  ex  origine 
carnis  peccati,  et  per  traducem  omnis  caro  fit  causa  peccati.  Anima  vero  non  tradu- 
citur,  et  ideo  in  se  causam  peccati  non  habet.  Augustinus  quoque  ex  carne  peccatum 

Aug.Sermo  animam  contrahere,  in  sermone  quodam  de  Verbis  Apostoli  ostendit,  dicens  :  Vitium 
coneupiscentise  est  quod  anima  non  ex  se,  sed  ex  carne  contraxit.  Natura  quippe 
humana  non  opere  Dei  cum  vitio  primitus  est  instituta,  sed  ex  voluntatis  arbitrio 
priorum  hominum  venienti  vitio  est  sauciata,  ita  ut  non  sit  in  carne  bonum,  sed 
vitium  quo  inficitur  anima. 

E.  De  causa  originalis  peccati  quoi  est  in  carne, 
utrum  sit  culpa  an  poena. 

Hugo.sum-  Hic  quasri  solet,  utrum  causa  peccati  originalis,  quse  dicta  est  esse  in  carne, 
culpa  sit  vel  poena,  sive  aliquid  aliud.  Culpa  esse  non  potest,  quia  culpa  non  est 
in  re  irrationali.  Si  enim  culpa  esset  in  carne  ante  infusionem  animse,  actualis  esset 
vel  originalis.  Sed  actualis  ibi  non  est;  nec  originalis  culpa  est,  quia  ipsa  causa  est 
originalis  peccati.  Si  autem  poena  est,  quas  est  illa  ?  Passibilitas,  vel  mortalitas,  vel 
alia  corruptio  ?  Hos  enim  defectus  carni  inesse  constat. 

F.  Hic  aperitur,  quid  sit  foeditas  tracta  ex  libidine  coeuntium, 
quai  vitium  vel  corruptio  dici  potest. 

Ad  quod  dici  potest,  quod  multiplex  defectus  camis,  et  prsecipue  pollutio 
qusedam,  quam  ex  fervore  coitus  parentum  et  concupiscentia  libidinosa  contrahit 
caro  dum  concipitur,  causa  est  originalis  peccati  :  quaa  recte  vitium  sive  corruptio 
carnis  appellari  potest.  Quae  foeditas  major  videtur  esse  in  carne  concupiscentialiter 


ma  Scnt. 
tract.  [u,  c. 
)2. 


LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXI  413 

traducta,  quam  in  ea  unde  traducitur.  Et  quod  vitium  sive  corruptio  sit  in  carne 
ante  conjunctionem  animae,  effectu  probatur,  quum  anima  infunditur,  quse  ex 
corruptione  carnis  maculatur  :  sicut  in  vase  dignoscitur  vitium  esse,  quum  vinum 
infusum  acescit. 

G.  Inductu  similium  ostendit,  non  absurde  dici  filios  trahere 
peccatum  a  parentibus  etiam  mundis. 

Ne  autem  miremur  et  intellectu  turbemur,  audientes  peccatum  originale  filios  Hugo,sum- 
traducere  a  parentibus  jam  per  Baptismum  ab  illo  peccato  mundatis,  diversarum  lract.  ™  c. 
similitudinum  inductione  id  fieri  posse  insinuat  Augustinus  in  libro  de  Baptismo 
parvulorum,  inquiens  :  Quomodo  prseputium  per  circumcisionem  aufertur,  manet  Aug.de  pec- 
tamen  in  eo  quem  genuerunt  circumcisi;  quomodo  etiam  palea,  quse  opere  humano  iib.ni,n.i6! 
tanta  diligentia  separatur,  manet  tamen  in  fructu  qui  de  purgato  nascitur  tritico  : 
ita  peccatum  quod  in  parentibus  per  Baptismum  mundatur,  manet  in  eis  quos 
genuerunt.  Ex  hoc  enim  gignunt  quod  adhuc  vetustum  trahunt,  non  ex  hoc  quod  ibid.iib.n, 
lex  in  novitate  promovit  eos  inter  filios  Dei.  Non  enim  generant  parentes  filios  n' 
secundum  illam  generationem  qua  denuo  nati  sunt,  sed  potius  secundum  illam  qua 
carnaliter  et  ipsi  primum  sunt  generati. 

H.  Quare  dicatur  originale,  hic  dicitur  cum  epilogo. 

Jam  ostensum  est,  quid  sit  originale  peccatum,  et  qualiter  a  parentibus  in  ii„go,  uw 
filios,  et  per  carnem  in  animam  transeat.  Ex  quibus  etiam  innotescit,  quare  dicatur  supra' 
originale  peccatum  :  ideo  scilicet,  quia  ex  vitiosa  lege  originis  nostrae  in  qua  con- 
cipimur,  scilicet  carnis  libidinosa  concupiscentia,  traducitur,  ut  supra  dictum  est. 
Non  enim  quia  ex  carne  tracta  ab  Adam  concepti  sumus,  ideo  peccatum  traximus  : 
quia  et  Christi  corpus  ex  eadem  carne  formatum  est  quas  ab  Adam  descendit,  sed 
ejus  conceptus  est  celebratus  non  lege  peccati,  id  est  concupiscentia  carnis,  unde 
et  caro  ejus  peccatrix  non  fuit,  imo  operatione  Spiritus  Sancti.  Noster  vero  con- 
ceptus  non  fit  sine  libidine,  et  ideo  non  est  sine  peccato.  Quod  evidenter  Augustinus 
ostendit  in  libro  de  Fide  ad  Petrum,  dicens  :  Quia  dum  sibi  invicem  vir  mulier-  Fuigent.de 
que  miscentur,  sine  libidine  non  est  parentum  concubitus ;  ob  hoc  filiorum  ex  eorum  lr'uma„.  ,0" 
carne  nascentium  non  potest  sine  peccato  esse  conceptus,  ubi  peccatum  in  parvulos 
non  transmittit  propagatio,  sed  libido ;  nec  fecunditas  humanse  naturas  facit  homi- 
nes  cum  peccato  nasci,  sed  fceditas  libidinis  quam  homines  habent  ex  illius  primi 
justissima  condemnatione  peccati.  Ideo  beatus  David  propter  originale  peccatum, 
quo  naturaliter  obstricti  sunt  filii  irse,  dicit  :  In  iniquitatibus  conceptus  sum,  et  in  ps.  L,  7. 
peccatis  concepit  me  mater  mea.  —  Ex  hoc  itaque  apparet,  ex  lege  conceptionis 
traduci  originale  peccatum  :  quia  nisi  conceptio  sic  fieret  in  carne,  anima  ex  carnis 
conjunctione  concupiscentise  vitium  non  traheret. 


414  IN   LIBRIJM    II   SENTENTIARUM.    —    DIST.   XXXI   SUMMA  ;    QU^ST.    I 

I.  Objectio  quorumdam,  nitentium  probare  peccatum 
non  traduci  ex  lege  coitus. 

Sed  ad  hoc  opponitur  hoc  modo.  In  ipso  conceptu  ubi  dicitur  transmitti  pecca- 

tum,  propagatur  caro,  nec  tamen  tunc  infunditur  anima,  secundum  physicos,  sed 

jam  effigiato  corpore  :  quod  etiam  Moyses  in  Exodo  aperte  significat,  ubi  ait  de 

Exod.™,  percussura  mulieris  prsegnantis  :  Si  quis  (inquit)  percusserit  mulierem  prsegnantem, 

22' 23'       et  abortum  fecerit,  si  adhuc  informe  fuerit  puerperium,  rnulctabitur  pecunia ;  si 

autem  formatum   fuerit,  reddat  animam  pro  anima.  Formatum  vero   intelligitur 

propria  anima  animatum,  et  informe  quod  nondum  habet  animam.  In  ipso  ergo 

conceptu  quum  caro  propagatur,  nondum  infunditur  anima.  Quomodo  ergo  ibi  pec- 

catum  transmittitur,  quum  peccatum  non  possit  esse  ubi  anima  non  est?  Ad  quod 

dici  potest,  quia  in  illo  conceptu  dicitur  peccatum  transmitti  :  non  quia  peccatum 

originale  ibi  sit,  sed  quia  caro  ibi  contrahit  id  ex  quo  peccatum  fit  in  anima,  quum 

infunditur.  Et  utrumque  vocatur  conceptus,  scilicet  quum  et  caro  propagatur  for- 

mamque  corporis  humani  recipit,  et  quum  anima  infunditur,  quod  aliquando  etiam 

Matth. .,  dicitur  nativitas ;  unde  :  Quod  natum  est  in  ea.  Proprie  autem  nativitas  dicitur  in 

lucem  editio. 

A  ctat  naturae  humanae,  fuit  substantialiter, 
SUMMA  realiter  actualiterque  in  primo  parente,  et 

DISTINCTIONIS  TRICESIMjE  PRIM^       Per  eJus  faductionem  originale  derivetur 

et  traducatur  in  posteros. 

PR.EHABITA  distinctione  discussum  est, 

quid  sit  originale  peccatum,  et  qua-  QUJilSTIO    PRIMA 
liter  contrahatur.  Hic  plenius  inquiritur, 
qualiter  traducatur.  Et  circa  hoc   primo 

narratur  falsa.imo  et  heeretica  quorumdam  /^lrca  ha?c  aliqui  quaerunt,  Utrum  per 

opinio,  qui  dicebant  originale  peccatum  \J  traductionem    carnis   traduea- 

secundum  animam  et  carnem  traduci,  pu-  tur  originale  peccatum. 

tantes  animam  prolis  propagari  atque  cau-  B  Magister  quoque   movet  in   littera,  an 

sari  ab  anima  patris,  quemadmodum  caro  originale  peccatum  sit  poena  vel  culpa.  Ad 

ex  carne  descendit.  Deinde  declarat  car-  quae  jam  supra  responsum  est,  et  osten-  p.ssoc. 

nem  esse   infectam,  et  in  ea  radicaliter  sum,  qualiter  originale  peccatum  vocetur 

esse  originale   peccatum,  quod  contrahit  libido  et  concupiscentia,  et  qualiter  no- 

anima  ex  carne,  juxta  sensum  preehabi-  mina  hsec  diversimode  capiantur. 

tum,  in  unione  et  infusione  sua  cum  car-  Denique  ad  intelligendum  haec  clarius, 

ne.  Verum  de  materia  hujus  distinctionis  confert  quod  Thomas  hic  scribit  :  Libido, 

dist.  xxx,  jam  dicta  sunt  multa,  atque  ut  patuit,  Ma-  inquiens,   tripliciter   sumitur.   Primo,   ut 

i-5-         gister  hic  in  quibusdam  communiter  non  consistit  in  actu  voluntatis  illicite  et  in- 

tenetur,  praesertim  de  modo  traductionis  ordinate  aliquid   desiderantis ;  et  sic   est 

per   carnem,   ita  quod   caro  posterorum  actuale  peccatum.  Secundo,  prout  consi- 

quantum  ad   id  quod  ad  veritatem  spe-  G  stit  in  delectatione  sensualitatis,  praeser- 


QILEST.    II    :   IN   QUO    SIT    ORIGINALE   PEOCATUM   TANQUAM   IN   IMMEDIATO    SUBJECTO         415 


tim  in  actu  generativae,  ubi  praedomina- 
tur;et  ita  est  quid  ex  peccato  relictum.non 
quia  delectatio  non  esset  nisi  peccatum 
praecessisset,  sed  quia  inordinata  non  es- 
set,  quod  nomen  importat  libidinis.  Tertio, 
sumitur  libido  quasi  habitualiter,  pro  illa 
inordinatione  nimia  ex  qua  inest  nobis 
pronitas  ad  inordinate  concupiscendum. 
A  prima  libidine  mens  justi  generantis  li- 
beratur  seu  praeservatur,  quum  contin- 
gat  actum  illum  exerceri  sine  omni  culpa 
mortali  ac  veniali  :  unde  illa  libido  non 
transmittit  originale  peccatum  in  prolem. 
Nec  illa  quae  est  inordinata  delectatio  sen- 
sualitatis  :  etenim  quamvis  per  miracu- 
lum  a  tali  delectatione  inordinata  coitus 
aliquorum  purgaretur,  nihilo  minus  eo- 
rum  nati  peccatum  originale  contraherent. 
Hinc  libido  tertio  modo  dicta,  est  origina- 
Iis  peccati  causa.  Omne  namque  generans 
gignit  sibi  simile  in  natura.  Unde  quum 
haec  sit  conditio  humanae  naturae  originali 
justitia  destitutae,  ut  talis  inordinatio  vi- 
rium  animae  in  ea  exsistat,  constat  quod 
etiam  talis  conditio  in  prole  remanebit.  Et 
si  fervor  coitus  inveniatur  dici  causa  ori- 
ginalis  peccati,  hoc  non  dicitur  propter 
se,  sed  in  quantum  est  signum  ejus  quod 
vere  est  causa  :  quia  ex  virium  inordina- 
tione  delectatio  coitus  inordinata  procedit, 
tanquam  signum  et  effectus  suam  indi- 
cans  causam.  In  hoc  quippe  peccato  per- 
sona,  videlicet  primus  homo,  primo  infecit 
naturam  per  actum  peccati,  utpote  per 
primam  suam  transgressionem  :  quae  na- 
turae  infectio  secundo  transivit  in  perso- 
nam  a  persona  peccante  propagatam.  Haec 
Thomas  in  Scripto. 


QU.ESTIO   II 

AMplius  quaeritur,  In  quo  sit  origi- 
nale  peccatum  tanquam  in  im- 
mediato  subjecto. 

Et  videtur  quod  in  potentia  generativa, 
quia  (ut  infra  dicetur)  illa  potissime  est 


A  infecta.  Quum  ergo  originale  peccatum  sit 
innata  infectio,  videtur  ad  generativam 
maxime  pertinere  ac  illi  inesse.  Accidens 
namque  denominat  suum  subjectum.  — 
Secundo,  praehabitum  est  in  textu,  quod  P.  374G. 
originale  peccatum  sit  lex  carnis  et  con- 
cupiscentia,  sicque  ad  sensualitatem  et 
appetitum  sensitivum  spectat  praecipue, 
ac  subjectatur  in  eo.  —  Tertio,  quia  os- 
tensum  est  quod  ex  carne  infecta  inficitur  p.  4iic. 
anima  :  ergo  peccatum  originale  per  prius 
in  carne  est. 

B  Sed  in  oppositum  est,  quod  juxta  indu-  p-  *ui. 
cta,  peccatum  originale  non  est  in  carne 
ante  infusionem  animse  realiter,  sed  radi- 
caliter  tantum.  Virtus  quoque  et  vitium 
non  sunt  nisi  in  ralionali  intellectualique 
creatura.  Rursus,  peccatum  originale  in- 
fectio  est  naturae  :  ergo  potissime  est  in 
natura  seu  in  essentia  anima?. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet :  Quaestio 
est,  secundum  quid  originale  primo  inest 
animae  :  an  scilicet  ratione  substantiae,  an 

C  ratione  potentiae;  et  si  ratione  potentiae, 
utrum  aut  vegetativae,  aut  sensitivae,  vel 
intellectivae.  Itaque  quidam  dixerunt  origi- 
nale  peccatum  primo  inesse  animae  ratione 
substantiae  suae.  Quod  non  videtur,  quum 
originale  peccatum  sit  carentia  debitae  ju- 
stitiae,  quam  constat  esse  in  voluntate.  Ite- 
rum,  originale  peccatum  est  concupiscen- 
tia,  cujus  actus  est  concupiscere,  qui  non 
inest  animae  nisi  mediante  appetitiva  po- 
tentia.  Dictum  est  quoque,  quod  originale 
peccatum  est  deordinatio  animae.  Deordi- 

D  natio  vero  non  inest  animae  nisi  per  po- 
tentiam  per  quam  solum  potest  deordi- 
nari.  Hinc  sicut  gratia  respicit  essentiam 
animae,  non  quod  anima  sit  ejus  subje- 
ctum  circumscripta  potentia,  sed  quia  in- 
est  potentiis  prout  continuantur  ad  unam 
essentiam  :  sic  originale  peccatum  dicitur 
respicere  substantiam  animae,  quoniam  est 
in  potentiis  animae,  non  ex  actibus  pro- 
priis,  sed  ut  continuantur  in  una  essentia 
animae  prout  unita  est  carni  infectae;  ita 
tamen  ut  primo  insit  deordinatio  potentiae 


416 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXXI  ;   QMEST.   II 


quam  essentiae.  Quo  posito,  sciendum  quod 
duplicite.r  loqui  contingit  de  originali  pec- 
cato  :  primo,  ut  est  culpa  reddens  animam 
Deo  odiosam;  secundo,  ut  est  vitium  de- 
ordinans  potentiam.  Primo  modo,  proprie 
inest  animae  secundum  liberum  arbitrium, 
praesertim  secundum  voluntatem.  Solum 
quippe  liberum  arbitrium  est  secundum 
quod  anima  culpatur  vel  laudatur  dum  est 
in  actu,  atque  in  quantum  culpabilis  sive 
laudabilis  est  ab  actu  suo.  Secundo  modo, 
inest  animae  ratione  partis  seusitivae,  quae 
sicut  et  caro,  fomentum  est  deordinalionis 
animae  in  parte  superiori,  ac  trahit  deor- 
sum.  Ha?c  Bonaventura. 

Alexander  vero  breviter  ait,  quod  origi- 
nale  est  in  carne  causaliter,  in  anima  sub- 
jective. 
Summ.th.  Albertus  quoque  :  Fomes,  inquil,  in 
2M>art.  q.  anjma  est .  se(j  <jicitur  esse  in  carne,  quia 
delectabilia  sunt  in  carne,  et  ad  membra 
corporalia  se  extendunt,  qua?  habent  de- 
servientia  sibi  tanquam  arma  iniquitatis 
peccato. 

At  vero  Thomas  :  Originale,  ait,  pec- 
catum  est  in  essentia  anima?.  Nam  sicut 
octavo  Metaphysica?  ostendit  Philosophus, 
unio  materia?  et  forma?  non  est  per  ali- 
quod  vinculum  medium,  imo  unum  alteri 
per  se  unitur  :  aliter  non  esset  unio  es- 
sentialis,  sed  accidentalis.  Quumque  anima 
sit  corporis  forma,  oportet  quod  per  suam 
essentiam  immediate  corpori  conjungatur, 
ut  ex  ambobus  efficiatur  unum  per  se, 
quemadmodum  ex  sigillo  et  eera,  ut  se- 
cundo  de  Anima  dicitur.  Et  quoniam  ori- 
ginale  causatur  in  anima  ex  conjunctione 
ejus  ad  tale  corpus,  ut  est  forma  illius 
(sic  enim  ex  utrisque  conjunctis  talis  na- 
tura  resultat),  oportet  quod  in  essentia 
anima?  primo  principaliterque  ut  in  sub- 
jecto  originale  consistat,  in  potentiis  au- 
P.  327D'.  tem  ex  consequenti,  ut  supra  de  gratia 
dictum  est.  Denique,  per  originale  omnes 
potentia?  anima?  inficiuntur,  qua?  non  uni- 
untur  nisi  in  essentia  :  ergo  originale  pec- 
catum  per  prius  essentiam  respicit.  Itaque 
quamvis  originale  peccatum  per  vim  ge- 


A  nerativam  traducatur,  non  tamen  in  ea, 
sed  in  essentia  animae  originale  fundatur. 
Anima  quoque  agit  per  potentiam  tanquam 
per  instrumentum,  et  inter  potentias  ge- 
nerativa  potissime  fertur  infecta,  non  ta- 
men  magis  quam  anima.  —  Per  quae  patet 
solutio  ad  primum.  Ad  secundum  vero  di- 
cendum,  quod  juxta  praehabita,  concupi- 
scentia  et  lex  carnis  est  velut  materiale 
in  originali,  carentia  autem  justitia?  est 
formale  in  ipso.  Sicque  partim  in  supe- 
rioribus  viribus,  praesertim  in  voluntate, 

B  partim  in  inferioribus  situm  est,  et  hoc 
secundario  :  unde  primo  et  immediate 
secundum  se  totum  ad  essentiam  animae 
pertinet.  Ad  tertium,  quod  anima  inficitur 
ex  carne,  non  quod  caro  anle  infusionem 
animae  sit  subjectum  peccati,  sed  radica- 
liter  est  in  ea,  sicut  expositum  est.  Haec  P.  387C, 
Thomas  in  Scripto.  clc- 

Amplius,  in  prima  secundae,  quaestione 
octogesima  tertia.  super  his  plenius  scri- 
bens  :  Aliquid,  inquit,  potest  esse  in  aliquo    art.  1. 
dupliciter.  Primo,  sicut  in  causa  principali 

C  vel  instrumentali.  Secundo,  ut  in  subje- 
cto.  Peccatum  igitur  originale  omnium  ho- 
minum  fuit  in  Adam  sicut  in  prima  cau- 
sa  principali,  juxta  illud  Apostoli,  In  quo  itom.v,\2. 
omnes  peccaverunt;  in  semine  autem,  sic- 
ut  in  eausa  instrumentali,  quoniam  per 
virtulem  seminis  activam  traducitur  ori- 
ginale  in  prolem.  Sed  in  carne  esse  non 
valet  ut  in  subjecto,  sed  solum  in  anima. 
Nempe  ex  voluntate  primi  hominis  ori- 
ginale  peccatum  traducitur  ita  in  posteros 
per  generativam  motionem,sicut  a  volunta- 

D  te  alicujus  hominis  derivatur  actuale  pec- 
catum  ad  quamcumque  ipsius  partem.  In 
qua  quidem  derivatione  potest  attendi, 
quod  quidquid  provenit  ex  motione  vo- 
luntatis  ad  quamcumque  partem  hominis 
qua?  aliquo  modo  potest  esse  capax  parti- 
cepsque  peccati.sive  per  modum  subjecti, 
sive  per  modum  causae,  habet  rationem 
culpae  :  quemadmodum  ex  voluntate  gulae 
provenit  concupiscentia  cibi  ad  concupi- 
scibilem,  et  sumptio  cibi  ad  manus  et  os, 
quae  in  quantum  a  voluntate  rnoventur  ad 


1N   QUO    SIT   ORIGINALE   PECCATUM   TANQUAM   IN   IMMEDIATO    SUBJECTO 


417 


culpam,  sunt  instrumenta  peccati.  Quod 
vero  ulterius  derivatur  ad  vim  nutritivam 
interioraque  membra,  quae  non  sunt  nata 
a  voluntate  moveri,  rationem  non  habet 
culpae.  Sic  ergo  quum  anima  queat  esse 
subjectum  culpae,  quidquid  pervenit  de 
corruptione  primi  peccati  ad  animam,  ra- 
tionem  culpae  sortitur ;  quod  autem  per- 
tingit  ad  carnem,  non  rationem  habet  cul- 
pae,  sed  pcenae. 

art.  3.  Praeterea  in  infectione  originalis  peccati 
duo  considerantur.  Primum  est  inhaerentia 
ejus  ad  subjectum,sicque  concernit  essen- 
tiam  animae.  Secundum  est  inclinatio  ejus 
ad  actum,  et  sic  respicit  animae  vires,  et 
primo  illam  quae  primam  habet  ad  pec- 
catum  inclinationem,  utpote  voluntatem. 

art.  4.  Verumtamen  vis  generativa  et  post  eam 
sensus  tactus,  dicuntur  praesertim  infectae 
originali  peccato.  Illa  quippe  corruptio 
specialiter  nominatur  infectio,  quae  nata 
est  transferri  in  aliud.  Hinc  morbi  conta- 
giosi  infectiones  vocantur,  ut  lepra.  Cor- 
ruptio  autem  originalis  peccati  per  actus 
generationis  traducitur ;  unde  potentiae  ad 
hunc  actum  amplius  concurrentes,  magis 
corruptae  dicuntur,  ut  sunt  generativa,  ta- 
ctus  et  concupiscibilis.  Peccatum  namque 
originale  ex  ea  parte  qua  ad  actualia  pec- 
cata  inclinat,  potissime  spectat  ad  volun- 
tatem;  sed  ex  parte  qua  in  prolem  tradu- 
citur,pertinet  propinque  ad  generativam  et 
tactum,remote  ad  voluntatem. —  Haec  Tho- 
mas  in  Summa.  Ex  quibus  patet  responsio 
ad  quaestionem  qua  quaeritur,  quae  vires  sint 
magis  infectee,  et  an  generativa  potissime. 
De  qua  re  etiam  ait  in  Scripto  :  Infectio 
peccati  adscribitur  tribus  potentiis.  Nam 
inter  partes  animae  attribuitur  generativae, 
et  inter  sensus  tactui,  et  inter  vires  ope- 
rativas  concupiscibili.  Peccatum  etenim 
originale  est  ipsius  naturae;  propterea  ejus 
infectio  ad  illas  vires  principaliter  perti- 
net  quae  aliquem  ordinem  habent  ad  ac- 
tum  quo  natura  traducitur.  Qui  actus  duo 
continet,  puta  substantiam  actus  et  dele- 
ctationem.Delectatio  autem  illa  ad  sensum 
pertinet  tactus;  substantia  vero  actus  at- 

T.  22. 


A  tribuitur  generativae  virtuti  ut  exsequenti, 
virtuti  quoque  concupiscibili  ut  imperan- 
ti,quoniam  ejus  est  tendere  in  delectabilia 
secundum  sensum  :  sicque  diversis  ratio- 
nibus  his  tribus  potentiis  adscribitur  is- 
ta  infectio.  —  Verum  si  objiciatur,  quod 
vis  generativa  rationi  non  obedit,  sed  pure 
naturaliter  agit  :  ergo  nec  virtute  potest 
perfici,  nec  vitio  infici.  Dicendum,  quod 
peccatum  actuale  consistens  in  actu  pec- 
cantis,  esse  nequit  in  parte  quae  rationi 
non  obedit ;  attamen  in  parte  seu  potentia 

B  quae  est  principium  naturalis  operationis, 
infectio  naturae  potest  consistere  :  imo  et 
actuale  peccatum  in  generativa  vi  est,  ma- 
terialiter,  non  subjective,  in  quantum  con- 
cupiscibilis  actum  generativae  imperat.Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Consonat  Petrus,  et  addit  :  Virium  qua3 
sunt  in  anima,  quaedam  deserviunt  perso- 
nae,  id  est  conservationi  individui,  ut  nu- 
tritiva;  quaedam  communi  naturae,  utpote 
conservationi  speciei,  ut  generativa.  Pec- 
catum  autem  originale  defectus  est  naturae 

C  potius  quam  personae  :  hinc  magis  cor- 
rumpit  vim  quae  deservit  propagationi  na- 
turae. 

At  vero  Richardus  utramque  hic  narrat 
opinionem  de  originalis  peccati  subjecto, 
ad  nullam  divertens,  sed  qualiter  quaelibet 
probabiliter  possit  defendi,  elucidans.  Et 
quod  sit  in  essentia  animae,  probat  hac  ra- 
tione  :  Peccatum  originale  contrahitur  per 
originem,  ergo  quod  prius  atque  immedia- 
tius  concernit  originem,  est  immediatum 
proximumque  originalis  peccati  subjectum. 

D  Sed  origo  prius  attingit  animam  ut  termi- 
num  generationis,  in  quantum  est  corporis 
forma,  quam  ut  potens  est  operari.  Est  au- 
tem  corporis  forma  immediate  per  suam 
essentiam,  et  potens  est  operari  per  suas 
potentias.  Ergo  origo  prius  attingit  eam 
sub  ratione  formae,  sicque  ut  forma,  per 
suam  essentiam  est  originalis  peccati  sub- 
jectum.  Haec  Richardus. 

Postremo  ei  quod  dictum  est,  originale 
peccatum  non  contrahi  ex  libidine  seu 
fervore  coitus  proximorum  parentum,  vi- 

27 


418  LIBER   II   SENTENTIARUJI.    —   DIST.   XXXII 

detur  contrarium  quod  scribit  hic  Bona-  A  item  ex  fceditate  libidinis.  —  Verumtamen 
ventura  :  Expresse  (inquiens)  loquitur  Au-  horum  concordia  patet  ex  diversa  acce- 
gustinus  in  libro  de  Fide  ad  Petrum,  et  ptione  libidinis,  quam  ponit  tam  Thomas 
Magister  hoc  dicit  in  littera,  quod  fceditas  quam  Bonaventura.  Multa  alia  hic  possent 
carnis  atque  contractio  originalis  peccati  induci,  nisi  paulo  ante  inducta  essent,  aut 
non  solum  est  ex  lege  propagationis,  sed      parum  post  inducenda. 


DISTINCTIO    XXXII 

A.  Quomodo  originale  peccatum  dimittatur  in  Baptismo,  quum  et  post  sit 
illa  concupiscentia  quce  dicitur  originale  peccatum. 

Hugo.sum-  S~\  UONIAM  supra  dictum  est  originale  peccatum  esse  vitium  concupiscentite, 
assignatumque  quomodo  a  parentibus  trahatur  et  originale  dicatur ;  superest 


tract.  ni,  c 
11. 


Q 


investigare,  quomodo  in  Baptismo  dimittatur.  quum  etiam  post  Baptismum 
remaneat  concupiscentia  quas  ante  fuerat.  Unde  videtur  vel  peccatum  originale  non 
Aug.dcNu- esse  concupiscentiam,  vel  non  remitti  in  Baptismo.  Manet  quippe,  ut  ait  Augusti- 
n."s8'. '  ' ''  nus,  in  corpore  mortis  hujus  carnalis  concupiscentia,  cujus  vitiosis  desideriis  non 
obedire  prjecipimur;  qua3  tamen  concupiscentia  quotidie  minuitur  in  proticientibus 
et  continentibus.  Sed  licet  remaneat  concupiscentia  post  Baptismum,  non  tamen 
dominatur  et  regnat  sicut  ante  :  imo  per  gratiam  Baptismi  mitigatur  et  minuitur,  ut 
post  dominari  non  valeat,  nisi  quis  reddat  vires  hosti,  eundo  post  concupiscentias. 
Nec  post  Baptismum  remanet  ad  reatum,  quia  non  imputatur  in  peccatum,  sed 
tantum  pcena  peccati  est ;  ante  Baptismum  vero  poena  est  et  culpa. 

B.  Quod  originale  peccatum  duobus  modis  dimittitur,  scilicet  extenuatione 

sui  et  solutione  reatus. 

Duplici  ergo  ratione  peccatum  originale  dicitur  dimitti  in  Baptismo  :  quia  per 

gratiam  Baptismi  vitium  concupiscentite  debilitatur  atque  extenuatur,  ita  ut  jam 

non  regnet,  nisi  consensu  reddantur  ei  vires,  quia  et  reatus  ipsius  solvitur.  Un- 

id.dePec-<le  Augustinus  in  libro  de  Baptismo  parvulorum  :  Gratia  per  Baptismum  id  agitur 

iib.'""'™.'  ut  vetus  homo  cruciflgatur,  et  eorpus  peccati  destruatur,  non  ita  ut  in  ipsa  vi- 

jtom.  vi,  e.  vente  carne  concupiscentia  respersa  et  innata  repente  absumatur  et  non  sit,  sed  ne 

obsit  mortuo  quse  inerat  nato.  Nam  si  post  Baptismum  vixerit,  m  carne  habet 

concupiscentiam  cum  qua  pugnet,  eamque  adjuvante  Deo  superet,  si  tamen  non  in 

ncor.vi.t.  vacuum  gratiam  ejus  suscepit.  Non  itaque  hoc  prrestatur  in  Baptismo,  nisi  forte 

miraculo  ineffabili  Greatoris,  ut  lex  peccati  quas  est  in  membris,  prorsus  exstinguatur 

et  non  sit,  sed  ut  quidquid  mali  ab  homine  factum,  dictum,  cogitatumque  est, 


LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXII  419 

totum  aboleatur,  ac  velut  factum  non  fuerit,  habeatur;  ipsa  vero  concupiscentia, 
soluto  reatus  vinculo  quo  per  illam  diabolus  animam  retinebat  et  a  suo  Creatore  se- 
parabat,  maneat  in  certamine.  — Ecce  hic  aperte  ostendit,  ea  ratione  dimitti  in  Bapti- 
smo  :  non  quia  non  maneat  post  Baptismum,  sed  quia  reatus  in  Baptismo  aboletur. 
Deinde  idem  ipse  ostendit,  eo  modo  etiam  dimitti  in  Baptismo,  quia  Baptismi  gratia 
concupiscentia  ipsa  mitigatur  et  minuitur,  in  eodem  libro  ita  dicens  :  Lex  carnis,  Aug.dePec- 

cat.merilis, 

quam  Apostolus  appellat  peccatum  quum  ait,  Non  regnet  peccatum  m  vestro  mortali  iib...,n.45. 

ji.0'01    VL  12 

corpore,  non  sic  manet  in  membris  eorum  qui  ex  aqua  et  Spiritu  Sancto  renati  j0ann.m, 
sunt,  tanquam  non  sit  ejus  facta  remissio,  ubi  omnino  plena  fit  remissio  peccato-  ' 
rum  ;  sed  manet  in  vetustate  carnis  tanquam  superatum  et  peremptum,  nisi  illicito 
consensu  quodammodo  reviviscat,  et  in  regnum  proprium  dominationemque  revo- 
cetur.  —  Hic  aperte  insinuatur,  in  Baptismo  concupiscentiam  debilitari,  ex  quo  et 
dicitur  dimitti,  non  solum  ideo  quia  reatus  ibi  solvitur.  Quem  remissionis  modum 
aliis  etiam  pluribus  testimoniis  Scriptura  edocet.  Ait  enim  Augustinus  contra  Julia- 
num  :  Lex  quse  in  membris  est,  vitium  carnis  est,  quod  ex  pcena  peccati  et  ex  id-  Contra 

Juiian.  lib. 

traduce  mortis  provemt.  Sed  lex  ista  quse  est  m  membris,  remissa  est  regeneratione  ..,  n.  5. 
spirituali,  et  manet  in  carne  mortali.  Remissa  est,  quia  reatus  solutus  est  sacra- 
mento  quo  renascuntur  fideles ;  manet  autem,  quia  operatur  desideria,  contra  quae 
dimicant  etiam  fideles.  Idem  in   sermone  quodam  de  Concupiscentia  carnis  :  Per  id.  sermo 
gratiam  Baptismatis  et  lavacrum  regenerationis  solutus  est  et  ipse  concupiscentia? 
reatus  cum  quo  eras  natus,  et  quidquid  antea  consensisti  malse  concupiscentiae,  sive 
cogitatione,  sive  locutione,  sive  actione.  Idem  in  libro  de  Nuptiis  et  concupiscentia  : 
Concupiscentia  carnis,  licet  in  regeneratis  jam  non  deputetur  in  peccatum,  quse-  id.de  Nu- 
cumque  tamen  proles  nascitur,  obligata   est   originali   peccato.  Item  :  Dimittitur  n.  27-29.'  ' 
concupiscentia  carnis  in  Baptismo,  non  ut  non  sit,  sed  ut  non  imputetur  in  pec- 
catum.  Hoc  est  enim  non  habere  peccatum,  non  esse  reum  peccati.  Quomodo  ergo 
alia  peccata  prsetereunt  actu  et  remanent  reatu,  ut  homicidium  et  similia  :  ita  econ- 
verso  fieri  potest,  ut  concupiscentia  prsetereat  reatu  et  remaneat  actu.  —  Ex  praedictis 
evidenter  monstratur,  quomodo  peccatum  originale  in  Baptismo  remittatur. 

C.  De  fceditate  quam  caro  ex  libidine  coitus  contrahit,  utrum 
in  Baptismo  diluatur. 

Solet  autem  hic  quseri,  utrum  et  ipsa  caro  in  Baptismo  ab  illa  fceditate  purgetur 
quam  in  conceptione  ex  concupiscentia  libidinosa  contraxit.  Quibusdam  videtur, 
quod  sicut  anima  a  reatu  purificatur,  ita  et  caro  ab  illa  pollutione  purgatur,  ut  sicut 
duobus  completur  mysterium  Baptismi,  scilicet  aqua  et  Spiritu,  ita  ibi  duo  pur- 
gentur,  anima  scilicet  a  reatu,  et  caro  ab  illa  contagione  :  quod  quidem  probabile 
est.  Alii  vero  putant,  tantum  animam  ibi  mundari,  carnem  vero  non  ab  illa  fceditate 
purgari.  Si  vero  remanet  illa  fceditas  usque  ad  procreationem  filiorum,  quse  fit  in 
concupiscentia  carnis,  videtur  natura  carnis  magis  ac  magis   corrumpi,  et  magis 


420  LIBER  II   SENTENTIARUiM.   —   DIST.    XXXII 

corrupta  videtur  caro  prolis  quam  parentis  :  quia  de  carne  pollutionem  quam  habuit 
a  conceptu  retinente  trahitur  polluta,  et  in  concupiscentia  concipitur,  unde  et  pol- 
luitur,  et  ita  ex  duplici  causa  contaminatur.  Unde  et  major  videtur  pollutio  carnis 
in  prole  quam  fuerit  in  parente.  Ad  quod  illi  dicunt,  quia  licet  caro  prolis  ex  carne 
fceda  seminetur  et  in  concupiscentia  concipiatur,  non  tamen  fceditatem  majorem 
trahit  quam  caro  unde  seminatur,hahuit.  Quamvis,  etiam  si  fcedior  atque  immundior 
sit  caro  prolis,  et  ideo  magis  corrupta  quam  caro  parentis,  non  tamen  (ut  aiunt)  fit 
preejudicium  veritatis,  quia  nec  absurdum  esse  dicunt,  si  carnis  natura  magis  in 
posterioribus  corrupta  trahatur,  neque  ex  ipsa  magis  corrupta  anima  amplius 
inficiatur. 

D.  Ex  quo  auctore  sit  illa  concupiscentia,  Deo  scilicet  vel  alio. 

Praeterea  quseri  solet,  utrum  concupiscentia,  quse  post  Baptismum  remanet  et 
tantum  poenalitas  est,  ante  Baptismum  vero  pcena  erat  et  culpa,  ex  Deo  auctore  sit 
vel  ex  alio.  Ad  quod  breviter  respondentes  dicimus,  quia  in  quantum  pcena  est, 
Deum  habet  auctorem ;  in  quantum  vero  culpa  est,  diabolum  sive  hominem  habet 
auctorem. 

E.  Qua  justitia  animce  mundm  ex  creatione  illud  peccatum  imputetur, 

quum  non  possit  vitare. 

HugcSum-        Solet  etiam  quseri,  qua  justitia  teneatur  illo  peccato  anima  innocens  a  Deo 

"act8™,4',..  creata,  quum  non  sit  in  potestate  sua  illud  vitare.  Non  enim  per  liberum  arbitrium 

12-  illud  committitur,  quia  non  prius  est  anima  quam  illi  peccato  est  obnoxia.  Ad  hoc 

quidam  dicunt  ideo  animam  ream  esse  illius  peccati,  licet  munda  a  Deo  sit  creata, 

quia  quum  infunditur  corpori,  condelectatur  carni,  ex  quo  peccatum  contrahit.  Quod 

si  esset,  jam  non  originale,  sed  actuale  diceretur.  Potius  ergo  ideo  recte  potest  dici 

imputari  animse  illud  peccatum  quod  ex  corruptione  corporis  inevitabiliter  trahit, 

Aug.  de  ci- quia  ut  ait  Augustinus  in  libro  de  Civitate  Dei,  non  fuit  corruptio  corporis  quse 

xlv.f^n.a!  aggravat  animam,  causa  primi  peccati,  sed  poena  ;  nec  caro  corruptibilis  animam 

peccatricem  fecit,  sed  peccatrix  anima  carnem  corruptibilem  fecit. 

F.  Utrum  illud  peccatum  sit  voluntarium  vel  necessarium. 

Hugo,  ubi        Illud  etiam  non  immerito  quasri  potest,  utrum  peccatum  originale  debeat  dici 

supra'       voluntarium,  vel  necessarium.  Et  necessarium  potest  dici,  quia  vitari  non  potest; 

Ps.miv.it.  unde  et  Propheta  dicit :  De  necessitatibus  meis  erue  me.  Et  voluntarium  non  incon- 

grue  appellatur,  quia  ex  voluntate  primi  hominis  processit,  ut  Augustinus  in  primo 

Aug.  Re-  libro  Betractationum  ostendit,  dicens  :  Illud  quod  in  parvulis  dicitur  originale  pec- 

tract.  lib.  1, 

ci3,n.  5.  catum,  quum  adhuc  non  utantur  libero   arbitrio  voluntatis,  non  absurde  vocatur 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXII  421 

voluntarium,  quia  ex  prima  hominis  mala  voluntate  contractum,  factum  est  quodam- 
modo  hereditarium. 

G.  Quare  Deus  animam  corpori  jungit,  sciens  eam  inde  maculari, 

et  ideo  damnari. 

Si  vero  quaeritur,  cur  Deus,  qui  fecit  animam  ipsam  sine  macula  et  scit  eam  ex  HUgo,Sum- 
corporis  conjunctione  maculam  peccati  contrahere,  et  aliquando  ante  Baptismum  tract.  m,  c. 
sejungi  ab  ipso  corpore,  et  sic  damnari,  eam  corpori  jungit ;  respondemus  ex  altitu-  l" 
dine  judiciorum  Dei  id  provenire,  et  nec  injuste  hoc  a  Deo  fieri.  Ipse  enim  non 
incongrue  humanae  conditionis  modum  quem  a  principio  instituit,  licet  peccata 
hominum  intercesserint,  sine  immutatione  continue  servat,  corpora  de  materia  a 
principio  sine  vitio  facta  fingens,  animasque  de  nihilo  creans,  eorumque  conjunctione 
hominem  perficiens.  Quum  ergo  utraque  hominis  natura  a  Deo  sine  vitio  sit  insti- 
tuta,  licet  a  se  peccato  sit  vitiata,  non  ideo  immutabilis  Deus  humanae  conditionis 
primariam  legem  mutare  debuit,  sive  ab  hominum  multiplicatione  desistere. 

H.  An  anima  sit  talis  qualis  a  Deo  creatur. 

Hic  a  quibusdam  quseri  solet,  utrum  anima  talis  sit  ante  Baptismum,  qualis  a  ibidem. 
Deo  creatur.  Quod  non  esse,  probare  conantur  hoc  modo.  Anima  in  corpore  creatur, 
in  cujus  conjunctione  peccato  maculatur.  Quam  cito  ergo  est,  peccatum  habet ;  nec 
prius  fuit  quam  peccatum  habuit.  Non  est  ergo  talis  qualis  a  Deo  creatur.  Creatur 
enim  a  Deo  innocens  et  sine  vitio,  et  nunquam  talis  est.  Ad  quod  dici  potest,  quia 
non  omnino  talis  est  qualem  eam  Deus  fecit.  Deus  enim  bonam  eam  fecit,  et  boni- 
tatem  ei  sine  corruptione  indidit.  Et  dicitur  illa  naturalis  bonitas  quam  in  creatione 
a  Conditore  suscepit  :  quam  bonitatem  per  peccatum  penitus  non  amisit,  sed  vitia- 
tam  habuit,  quam  Deus  tamen  sine  vitio  fecit.  Si  enim  res  bona  non  esset  anima, 
in  ea  malum  esse  nequiret,  quum  non  possit  malum  esse  nisi  in  bono,  ut  post 
dicetur.  Non  ergo  omnino  talis  est  anima  qualis  a  Deo  est  creata  :  sicut  quis  pol- 
lutas  habens  manus,  non  tale  habuit  pomum,  quale  ego  dedi  mundis  manibus ;  ego 
enim  dedi  mundum. 

I.  An  animce  ex  creatione  sint  cequales  in  donis  naturalibus. 

Illud  quoque  non  incongrue  quaeri  solet,  utrum  omnes  animae  ex  creatione  iMdem. 
aequales  sint,  an  aliae  aliis  excellentiores.  Pluribus  non  irrationabiliter  videtur,  quod 
ex  ipsa  creatione  aliae  aliis  excellant  in  naturalibus  donis,  ut  in  essentia  alia  aliis 
sit  subtilior  et  ad  intelligenduin  memorandumque  habilior,  utpote  acutiori  ingenio  et 
perspicaciori  intellectu  prsedita.  Quod  non  improbabiliter  dicitur,  quum  in  angelis 
ita  fuisse  constet.  Et  licet  naturalibus  donis  alise  prae  aliis  polleant,  tamen  ante 


422 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.    XXXII    SUMMA  ;    QUjEST.    I 


Baptismum  a  corpore  discedentes  parem  poenam,  et  post  Baptismum  statim  aequalem 
coronam  sortiuntur,  quia  ingenii  acumen  vel  tarditas  praemium  vel  poenam  in  futuro 
non  collocat. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS   TRICESIM/E   SECUND^ 

POSTQUAM  jam  tractavit  Magister,  quid 
sit  originale  peccatum,  et  qualiter  con- 
trahatur,  nunc  docet,  qualiter  curetur  ac 
remittatur.  Et  suam  responsionem  testi- 
moniis  multis  Augustini  confirmat.  Deinde 
circa  haec  dubitationes  adducit.  Prima  est, 
an  sicut  anima  ab  originali  purgatur  in 
fonte  Baptismatis,  sic  caro  in  eodem  mun- 
detur  a  fceditate  quam  ex  libidinosa  con- 
cupiscentia  in  conceptu  attiaxit.  Secundo 
sciscitatur,  quae  sit  causa  potissime  effe- 
ctiva  concupiscentia?.  quae  remanet  post 
Baptismum.  Tertio  investigat,  qualiter  ori- 
ginale  peccatum  a  justo  Deo  juste  impu- 
tetur  animae,  mox  ut  corpori  est  infusa, 
quum  non  sit  in  ejus  potestate  illud  eva- 
dere,  seu   non   contrahere   et   vitare.  Ad 

P.384Aets.  quod  jam  supra  clare  responsum  est.Quar- 
to  quaerit,an  originale  peccalum  sit  volun- 
tarium  vel   necessarium.  Ad   quod   item 

p383Aeis.  responsum  est  supra.  Quinto  inquirit,  cur 
bonus  ac  sapiens  Deus  animas  rationales 
infundit  corporibus,  quas  mox  in  ipsa  in- 
fusione  scit  maculari  ac  sibi  odibiles  fie- 
ri.  Sexto  perscrutatur,  au  anima  quando- 
que  sit  talis  qualis  a  Deo  creatur.  Septimo, 
an  rationales  anima?  ex  creatione  aequales 
sint  in  naturalibus  donis. 


QU^STIO    PBIMA 


HIc   quaeritur  primo,  An   originale 
peccatum  in  Baptismo  delea- 
tur,  curetur  ac  dimittatur. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  post  Ba- 
ptismum  realiter  manet  concupiscentia  vel 
concupiscibilitas  tam  in  infautulis  quain 


A  adultis,  actu  aut  habitu.Nec  geniti  ex  chri- 
stianis  parentibus  ac  loti  unda  Baptisma- 
tis,  sunt  minus  proni  ad  concupiscendum, 
quam  ex  infidelibus  orti  et  non  bapti- 
zati.  Adulti  quoque  dum  baptizantur,  ita 
proclives  ad  libidinem  inveniuntur  post 
Baptismum  ut  ante. —  Secundo,  actus  pra- 
vus  non  progreditur  nisi  ex  prava  radice 
seu  habitu  vitioso,  si  procedit  ex  habitu ; 
sed  actus  concupiscendi  seu  concupiscen- 
tia  actualis  in  baptizato  exstat  culpabilis 
post  Baptismum  sicut  et  ante,  et  sicut  in 

B  non  baptizato  :  ergo  concupiscentia  illa 
habitualis,  quae  vocatur  originale  pecca- 
tum,  remanens  post  Baptismum,  ex  qua 
actualis  concupiscentia  oritur,  est  vitiosa 
post  Baptismum  quemadmodum  ante.  — 
Tertio,  originale  peccatum  formaliter  est 
privalio,  qua?  non  aufertur  nisi  habitus  ei 
contrarius  condonetur  :  sicut  caecitas  non 
aufertur  ab  oculo  nisi  visus  praestetur. 
Sed  in  Baptismo  non  confertur  originalis 
justitia,  quae  est  habitus  originali  peccato 
contrarius,  quum  non    remaneat   debitus 

G  ordo  inferiorum  virium  ad  rationem  :  ergo 
non  tollitur  illa  privatio.  —  Quarto,  sicut 
in  actuali  peccato  actus  materialiter  sub- 
stat  deformitati,  ita  in  originali,  concupi- 
scentia  habitualis  subest  deformitati  culpa- 
bili :  ergo  sicut  deformitas  peccati  actualis 
auferri  non  valet  ipso  actu  manente,  ita 
nec  deformitas  originalis  peccati  concupi- 
scentia  habitualiter  inexsistente.  —  Quin- 
to,  si  juxta  verba  Magistri  in  littera,  quae 
tamen  verba  sunt  Augustini,  ita  deletur 
originale  quod  non  imputetur,  ergo  nul- 

D  la  poena  pro  ipso  sic  deleto  infligeretur, 
quum  tamen  et  in  hac  vita  pro  ipso  variae 
pcenae  sequantur.  Etenim  reatus  deformi- 
tatem  consequitur  culpae,  et  ad  hoc  pcena 
infligitur,  quatenus  deformitas  culpa?  tol- 
latur  aut  ordinetur.  Si  ergo  in  Baptismo 
dimittitur  originale  peccatum  quoad  cul- 
pee  deformitatem,  nulJa   restaret  pro   eo 


AN   ORIGINALE   PECCATUM   IN   BAPTISMO   DELEATUR,    CURETUR   AC   DIMITTATUR 


423 


poena,  nec  obligatio  seu  reatus  ad  pcenam. 
In   contrarium   est,  quod  in  Baptismo 
homines  renascuntur,  et  ex  filiis  irae  filii 
gratiae  statuuntur. 

Ad  hoc  respondetJEgidius  in  tractatu  de 
Peccato  originali  :  Vehemens  difficultas 
oritur  ex   praedictis,   quomodo  originalis 

p.364B'.  noxa  dimittitur  in  Baptismo.  Dictum  est 
enim,quod  originale  peccatum  est  languor 
naturae,  lex  membrorum,  concupiscentia, 
et  fomes  peccati.  Quumque  homines  ex- 
periantur  ista  in  se  post  Baptismatis  fon- 
tem  ut  ante,  non  videtur  in  fonte  Baptismi 
hoc  peccatum  deleri.  Ideo  advertendum, 
quod  originale  peccatum  est  carentia  ori- 
ginalis  justitiae  cum  debito  habendi  eam  ; 
et  quia  in   protoparente   peccavimus   ac 

ibid.  c.  perditi  sumus  juxta  modum  expositum, 
oportuit  ut  per  alium  modum  consequere- 
mur  salutem.  Hinc  consideramus  naturam 
humanam  in  triplici  statu,  videlicet  ut 
innocentem,  ut  corruptam,  ut  restaura- 
tam.  A  Deo  innocens  est  creata,  in  Adam 
corrupta,  per  Christum  restaurata.  Per  cu- 
jus  institutionem  originale  peccatum  di- 
mittitur  in  Baptismo  :  non  quia  nobis 
restituatur  originalis  justitia,  sed  quia  di- 
mittitur  nobis  debitum  habendi  eamdem. 
In  statu  quippe  naturae  corrupta?  tenemur 
eam  habere.  Quum  vero  per  Baptismum 
efficimur  membra  Christi,  qui  naturam 
reparavit  humanam,  absolvimur  a  debito 
habendi  illam  justitiam.  Per  Baptismum 

Coioss.n,  etenim  consepulti  sumus  Christo,  atque  in 
alio  statu  ac  ordine  naturae  constituti,  ut 
jam  non  dicamur  de  ordine  Adae  terreni, 
sed  de  ordine  Adae  coelestis,  utpote  Salva- 
toris.  Denique  factis  et  consistentibus  no- 
bis  membris  Christi,  datum  est  donum 
supernaturale  in  Baptismo,  scilicet  gratia 
baptismalis,  qua?  est  efficacior  ad  salutem 
quam  originalis  justitia.  Hinc  de  consecu- 
tione  salutis  quodammodo  simile  est  sicut 
de  transitu  magnae  aquae,  ad  quam  per- 
transeundam  necessaria  est  navis,  praeser- 
tim  nescienti  natare,  et  ponte  super  eam 
non  facto;  sed  ponte  facto,  navis  non  re- 


A  quireretur.  Ita  quamdiu  eramus  in  ordine 
Adae  terreni  seu  naturae  corruptae,  origi- 
nali  justitia  tanquam  navi  indigebamus  ad 
pertranseundum  hoc  saeculum  et  attingen- 
dum  portum  salutis.  Nunc  vero  renati  in  iPetr.1,23. 
Christo,  habemus  gratiam  baptismalem  ut 
pontem,  ad  permeandum  mare  saeculi  hu- 
jus,  et  obtinendum  portum  felicitatis.  Et 
haec  gratia  potior  est  ad  salutem,  quia  (se- 
cundum  Magistrum)  per  originalem  justiti- 
am  solum  habuit  Adam  quod  potuit  stare, 
sed  per  gratiam  istam  ultra  hoc  valemus 

B  proficere.  Unde  apparet,  quod  gratia  bapti- 
smalis,  simpliciter  loquendo,  quarttum  ad 
consequendam  salutem,  sit  potior  quam 
originalis  justitia;  attamen  habent  se  sicut 
excedentia  et  excessa.  Nam  quantum  ad 
standum,  potior  erat  originalis  justitia  : 
quia  non  solum  tollebat  peccatum,  sed 
etiam  pronitatem  ad  peccandum  ;  gratia 
vero  baptismalis  quamvis  tollat  omne  pec- 
catum,  non  tamen  pronitatem  peccandi, 
sed  solum  eam  minuit  atque  debilitat.  Ex 
quibus  innotescit  intellectus  verbi  Augu- 

C  stini,  dicentis:  Carnalis  concupiscentia  seu 
originale  peccatum  dimittitur  in  Baptismo, 
non  ut  non  sit,  sed  ut  non  imputetur  in 
culpam.  Per  Baptismum  ergo  non  tollitur 
concupiscentia  ita  ut  non  sit,  quia  non  re- 
stituitur  nobis  originalis  justitia;  sed  sic 
tollitur  ut  in  peccatum  nobis  non  impute- 
tur,  quia  absolvimur  a  debito  eam  haben- 
di,  ex  quo  debito  originale  peccatum  rati- 
onem  habuit  culpae.  Haec  iEgidius. 

Praeterea,  circa  verbum  Augustini  jam 
allegatum,  quod  et  in  textu  habetur,  Al- 

D  bertus  tria  haec  sciscitatur  :  primum,  an  summ.  th. 
fomitem  contingat  exstingui;  secundum,  ftlparL  * 
quid  sit  exstinguere  fomitem  ;  tertium,  in 
quibus  Sanctis  exstinctus  sit.  —  Ad  pri- 
mum  respondet,  quod  in  nullo  fomes  to- 
taliter  est  exstinctus,  nisi  in  Virgine  glo- 
riosa.  Hinc  etenim  Augustinus  in  libro  de 
Natura  et  gratia  :  Excepta  (inquit)  Virgine 
sancta  Maria,  de  qua  propter  Christi  hono- 
rem,  quum  de  peccatis  agitur,  nullam 
prorsus  volo  fieri  mentionem  :  hac,  in- 
quam,  excepta,  si  universos  alios  Sanctos 


424 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXII  ;    QU^ST.    I 


et  Sanctas  congregare  et  interrogare  posse-  A 

mus,  utrum  haberent  peccatum,  quid  re- 

sponsuros  putamus  ?  nisi  quod  una  voce 

i/oonn.i,  clamarent  :  Si  dixerimus,  quia  peccatum 

8-  non  habemus,  nos  ipsos  seducimus,  etc. 

Fomitem  namque  habentes,  inclinationem 

ad  peccandum  habebant.  Bernardus  quo- 

que  super  Cantica  :  Quantumlibet,  ait,  in 

hoc  corpore  manens  profeceris,  erras  si 

vitia   penitus   mortua  putas.  Velis  nolis, 

Jomew,  intra  fines  tuos  habitat  Jebusajus  :  subju- 

63-  gari  potest,  non  exstirpari.  Per  Jebusoeum 

autem  fomitem  concupiscentiamve  intelli-  B 
git. — Ad  secundum  respondet,  quod  fomi- 
tem  exstinguere,  est  omnem  ejus  inclina- 
tionem  penitus  eradicare  ac  tollere,  quod 
post  sacratissimam  Virginem  nulli  creditur 
Sanctorum  concessum.  Nam  et  Hierony- 
mus  ad  Marcellam  de  se  ipso  testatur:Pal- 
lebant  ora  jejuniis,  laxa  cutis  ossibus  ad- 
hserebat,  et  in  omnibus  his  cor  hujus 
miserabilis  senis  choris  interfuit  puella- 
rum.  Insuper,  sacerdos  ille  timoratus  de 
quo  quarto  Dialogorum  scribit  Gregorius, 
in  extremis  positus,propinquante  sibi  mu-  C 
•  liere,  clamavit  :  Becede,  o  mulier,  adhuc 
vivit  igniculus.  Quamvis  autem  fomes  ma- 
jori  gratia  magis  debilitetur,  nunquam  ta- 
men  in  aliis  in  toto  exstinguitur.  Et  si 
dicatur  quod  imo,quia  omne  finitum  abla- 
tione  finiti  tandem  omnino  consumitur ; 
dicendum,  quod  verum  est  in  his  quae 
essentialiter  minuuntur,  non  in  his  quse 
virtualiter  tantum.  Virtus  quippe  est  quo- 
dammodo  infinita,  prout  ad  infinita  quo- 
dammodo  se  extendit.  —  Porro  ad  tertium 
sic  respondet  :  In  nullo  Sanctorum  post  D 
Virginem  beatissimam  in  toto  exstinctus 
est  fomes.  Sciendum  vero,  quod  fomes  tria 
habet  in  se,  videlicet  instigationem  ad 
mortale,  instigationem  ad  veniale,  et  pce- 
nam  quse  est  fceditas  carni  adhserens.  In 
Apostolis  itaque  exstinctus  fuit  quantum 
ad  instigationem  ad  mortale,  non  quoad 
instigationem  ad  veniale.  Manet  ergo  fo- 
mes  seu  concupiscentia  post  Baptismum, 
prout  est  pcena  et  sequela  originalis  pec- 
cati.  Ha?c  Albertus. 


Hinc  scribit  Udalricus  in  Summa  sua, 
sexto  libro  :  Vigor  rationis  ad  vires  infe- 
riores  per  originale  peccatum  emarcuit,  ut 
non  queat  de  facili  eas  sub  regulis  suis 
constringere;  ideo  suae  naturee  relictae,  li- 
centiose  ac  sine  honestate  rectitudinis  ra- 
tionis,  in  sua  feruntur  objecta.  Et  quoniam 
magis  percipimus  sensibilia  quam  intelli- 
gibilia,hinc  (ut  in  pluribus)  appetitus  sen- 
sitivus  appetitum  superat  rationis.  Ha*c 
pronitas  (de  qua  in  Genesi  a'sseritur  :  Pro-  Gen.tmfii. 
ni  sunt  sensus  hominis  in  malurn  ab  ado- 
lescentia  sua)  est  concupiscentia  habi- 
tualis  seu  fomes,  et  a  quibusdam  dicitur 
originale  peccatum.  Nam  dicit  totam  ani- 
mse  deordinationem  consequentem  pri- 
mum  peccatum,  et  illa  materialiter  idem 
est  quod  originale  peccatum.  Formaliter 
vero  ratio  peccati  consistit  in  aversione  ab 
eo  qui  lux  est  et  vita,  per  carentiam  justi- 
tiae  debitae. Propter  quod,  dum  per  justitiam 
gratise  recompensatur  hoc  debitum,  tunc 
deletur  originale  peccatum  :  tunc  namque 
resurgit  natura  ad  status  perfectionem.  Id- 
eo  adhuc  manet  fomes  seu  concupiscentia. 
Et  hoc  est  quod  a  quibusdam  dicitur,quod 
actuale  peccatum  transit  actu,  et  manet 
reatu  ;  solum  autem  originale  peccatum 
econverso  transit  reatu,  permanetque  ac- 
tu.  In  quibus  verbis  sequivoce  sumitur 
actus  :  primo  enim  capitur  pro  opere;  se- 
cundo,  pro  pra?sentia  ejus  quod  est  essen- 
tiale  originali  peccato  :  non  tamen  sub  ra- 
tione  peccati,  sed  secundum  quod  est  in 
subjecto.  Debitum  quippe  habendi  origi- 
nalem  justitiam,  in  Baptismo  dimittitur. 

Postremo,  infectio  originalis  peccati  non 
causatur  a  libidine  generantium  actuali, 
quia  sic  non  contraheretur  a  parentibus 
primis,  sed  proximis  :  imo  causatur  ex 
propagatione,  in  quantum  illa  est  actus 
naturse  corruptse.  Verumtamen  quia  cor- 
ruptio  ista  ostenditur  in  libidine  coitus, 
estque  in  ea  sicut  signatum  in  signo,  ideo 
Augustinus  in  libro  de  Fide  ad  Petrum 
fatetur  :  Quoniam  sine  libidine  non  est 
parentum  concubitus,  idcirco  sine  peccato 
esse  non  potest  filiorum  conceptus.  Quod 


AN   ORIGINALE   PECCATUM   1N   BAPTISMO   DELEATUR,   CURETUR   AC   DIMITTATUR 


425 


in  parvulos  transmitt.it  non  propagatio,  sed 
libido.  Ibi  etenim  accipit  propagationem 
simpliciter  et  secundum  se,  qualitercum- 
que  fiat,  sicque  includit  etiam  Christi  ge- 
nerationem.  Libidinem  vero  vocat  corru- 
ptionem  naturae,  qua?.  est  habitualis  libido, 
ex  qua  omnis  libido  pullulat  actualis.  — 
Haec  Udalricus. 

At  vero  Thomas  :De  remissione  (asserit) 
culpae  originalis,  oportet  nos  loqui  propor- 
tionabiliter  ad  remissionem  culpae  actua- 
lis.  Nempe  ex  actu  peccati  duplex  effectus 
in  peccante  relinquitur,  puta  :  privatio 
gratiae  ratione  aversionis  a  fine,  dispositio 
quoque  ad  similem  actum,  quam  actus 
peccati  inducit  ex  conversione  ad  commu- 
tabile  bonum ;  atque  ex  hoc  quod  gratia 
est  privatus  propria  voluntate,  reatum  pce- 
nee  incurrit.  Hinc  gratia  sibi  restaurata, 
macula  tollitur,  quae  in  defectu  gratiae 
consistebat,  et  obligatio  ad  pcenam,  quae 
obligatio  vocatur  reatus.  Dispositio  autem 
ex  actu  peccati  inducta,  non  mox  totaliter 
tollitur,  sed  minuitur,  secundum  quod  gra- 
tia  ad  contrarium  dispositionis  illius  incli- 
nat.  Postmodum  vero  per  bonorum  consue- 
tudinem  operum  dispositio  illa  aufertur. 
—  Conformiter  ex  actu  naturae,  qui  est 
propagatio  carnis,  relinquitur  dispositio 
inclinans  ad  malum  in  ipsa  generati  na- 
tura,  quae  fomes  aut  concupiscentia  nomi- 
natur;  et  ex  hoc  ipso  quod  illa  naturae 
corruptio  vim  peccati  (ex  quo  causata  est) 
continens,  attingit  personam,  reddit  eam 
gratia  Dei  indignam.  Unde  relinquitur  ma- 
cula  defectus  gratiae  in  anima,  et  per  hoc 
ad  reatum  pcenae  tenetur,  ut  scilicet  careat 
praemio  quod  gratiae  debebatur.Verum  per 
Baptismum  gratia  donatur,  cujus  virtute 
infectio  illa  ab  homine  tollitur,  quae  ex 
natura  in  personam  devolvebatur.  Sicque 
anima  purgatur  a  macula  culpae,  ac  per 
consequens  reatus  solvitur  pcenae.  Porro 
dispositio  ad  malum,  quae  fomes  seu  con- 
cupiscentia  dicitur,  non  ex  toto  aufertur, 
quoniam  dispositio  illa  sequitur  conditio- 
nem  naturae.  Baptismus  autem  non  purgat 
naturam,  nisi  quantum  pertinet  ad  infe- 


A  ctionem  personae.  Ideo  dispositio  illa  ex 
toto  non  tollitur  ante  beatitudinis  statum, 
in  quo  natura  perfecte  curabitur.  Attamen 
dispositio  illa  per  Baptismum  minuitur,  in 
quantum  gratia  quae  in  Baptismo  confer- 
tur,  ad  contrarium  est  inclinans,  et  ita  vis 
fomitis  per  auxilium  gratiae  minoratur. 
Haec  Thomas  in  Scripto.  Qui  et  in  Scripto 
quarti  hinc  plenius  Ioquitur. 

Consonat  Petrus  :  In  peccato,  dicens, 
originali  duo  sunt,  puta  :  carentia  justitiae, 
loco  formae,  et  concupiscentia,  loco  mate- 

B  riae.  Gratia  ergo  opponitur  carentiae  secun- 
dum  se  :  non  enim  compatitur  secum 
justitiae  carentiam  ;  concupiscentiae  vero 
opponitur  secundum  effectum,  in  quan- 
tum  gratia  ipsa  inclinat  ad  oppositum  con- 
cupiscentiae.  Hinc  in  Baptismo  culpa  ori- 
ginalis  tollitur  totaliter  secundum  formam, 
unde  desinit  esse  peccatum  ;  sed  solum 
remittitur  quoad  materiam.  Non  tamen  re- 
tinet  rationem  peccati  nisi  synecdochice, 
sicut  nec  corpus  rationem  hominis,  anima 
separata.  Haec  Petrus. 

C  Idem  Bichardus,  adjiciens  :  Originale 
peccatum,  quantum  ad  suum  materiale, 
quod  est  concupiscentia,  non  totaliter  tol- 
litur;  sed  per  quamdam  gratiam  gratis  da- 
tam,  ut  forsan  est  baptismalis  character, 
et  per  gratiam  gratum  facientem  debili- 
tatur  :  propter  quod,  ceteris  paribus,  in 
non  baptizatis  est  fortior. 

Circa  haec  Alexander  et  Bonaventura 
scribunt  diffuse,  quorum  dicta  sententia- 
liter  virtualiterque  expressa  sunt  in  jam 
dictis. 

D  Insuper  Durandus  :  Duo,  inquit,  videnda 
sunt  hic.  Primum  est,  qualiter  omne  pec- 
catum  generaliter  remittatur.  Secundum, 
qualiter  originale  remitti  dicatur.  Itaque 
peccatum  remitti,  non  est  aliud  quam 
ipsum  non  imputari  ad  pcenam.  Peccatum 
namque  remitti  non  potest,  nisi  vel  quoad 
offensam,  vel  quantum  ad  maculam,  aut 
quoad  pcenam  :  nec  enim  aliud  occurrit 
considerandum  circa  peccatum.  Bemissio 
autem  peccati  quantum  ad  offensam,  est 
ipsum  non  imputari  ad  poenam  :  quoniam 


426 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXXII  ;    QUJ3ST.  I 


sicut  Deus  dicitur  offensus,  non  secun- 
dum  affectum,  quum  prorsus  invariabilis 
sit,  sed  secundum  effectum,  prout  instar 
offensi  pcenam  infligit  aut  pra?parat;  ita 
offensa  remitti  dicitur,  solum  quoniam 
non  infligitur  poena,  nec  pra?paratur.  Idem 
patet  de  remissione  peccati  quantum  ad 
maculam,  quum  macula  non  sit  nisi  pri- 
vatio  gratia?  habitualis.  Macula  ergo  re- 
mittitur,  dum  gratia  redditur.  Relinquitnr 
ergo  tertium,  in  quod  pra?cedentia  inci- 
dunt,  utpote,  quod  peccalum  remitti,  est 
ipsum  ad  pcenam  non  imputari.  Nec  valet, 
si  dicatur  quod  pra?ter  ha?c  tria,  est  in 
peccato  actuali  deordinatio  actus.  Quem- 
admodum  enim  actus  perlransit,  sic  et  in- 
ordinatio  ejus.  Conformiter  peccatum  ori- 
ginale  remitti,  non  est  nisi  ipsum  non 
imputari  ad  pcenam  originali  debitam. 

Denique  poena  originali  debita  duplex 
est.  Una  ex  parte  anima?,  scilicet  caren- 
tia  gratia?  in  pra?senti  ac  gloria?  in  futuro. 
Alia  pertinet  ad  vires  inferiores  et  corpus, 
videlicet  carentia  rectitudinis  virium  infe- 
riorum  ad  rationem,  et  passibilitas  atque 
mortalitas  corporis.  Quoad  primam  pce- 
nam,  originale  dimittitur  in  Baptismo,  in 
quo  infunditur  gratia.  Secunda  vero  pcena 
in  Baptismo  non  tollitur.  Cujus  rationem 
quidam  (scilicet  Alexander  et  Bonaventu- 
ra)  assignant,  dicentes  quoniam  in  Bapti- 
smo  non  tollitur  nisi  infectio  persona?, 
non  natura?;  unde  et  pater  baptizatus  ge- 
nerat  filium  in  originali,  quia  in  patre 
purgata  est  persona,  non  natura.  Actus  au- 
tem  sunt  suppositorum,  non  natura?,  sive 
sint  actus  meriti  sive  pra?mii  :  ideo  gratia 
et  gloria,qua?  hos  actus  perficiunt,  per  Ba- 
ptismum  restituuntur  :  gratia  in  re,  gloria 
in  spe.  Passibilitas  autem  et  necessitas  mo- 
riendi,  et  rebellio  carnis  ad  spiritum,  sunt 
conditiones  natura?  totam  speciem  conse- 
quentes.et  ex  principiis  natura?  causantur: 
ideo  in  Baptismate  non  tolluntur,  sed  in 
resurrectione  generali  penitus  auferentur. 
Verum  quamvis  istud  probabiliter  dictum 
sit,  non  tamen  videtur  sufficere,  quum  in 
eodem  idem  sint  persona  et  natura. 


A  Jam  restat  qua?rendum,  cur  defectus  na- 
tura?  istius  non  reparantur  quoad  ejus  per- 
sonam,  quatenus  sicut  in  Baptismo  gratia 
restituilur  baptizato  pro  se,  et  non  pro 
sua  posteritate,  sic  restitueretur  immorta- 
litas  pro  se,  non  pro  posteritate.  Hinc  re- 
spondendum,  quod  sacramenta  restituunt 
id  quod  est  necessitatis  absolute,non  quod 
est  dignitatis  :  sunt  enim  sacramenta  me- 
dicamenta  salutis  anima»,  non  corporis. 
Sicut  per  sacramentum  Pcenitentia?  recu- 
peratur  gratia  necessaria  ad  salutem,  non 

B  virginitas  spectans  ad  dignitatem;  simili- 
ter  per  Baptismum  redditur  rectitudo  vo- 
luntatis  per  gratiam,  qua?  necessaria  est 
ad  salulem,  non  impassibilitas,  qua?  ad 
status  dignitatem  est  pertinens.  Nec  de- 
cuit  plus,  sed  potius  minus  conferri  re- 
paralis  quain  reparatori.qui  venit  per  pas- 
sionem  et  mortem  redimere  mundum.  At 
vero  sicut  defectus  hi  fuerunt  in  Christo 
in  sua  resurrectione  sublati,  sic  tollentur 
a  nobis  in  resurrectione  communi,  virtute 
et  merito  Christi,  qui  potest  inter  conncxa 

C  dividere,  et  unum  sine  altero  redonare. 
Et  quamvis  interim  hi  defectus  non  aufe- 
rantur,  nihilo  minus  originale  peccatum 
potest  simpliciter  dici  in  Baptismo  remis- 
sum  :  quia  (ut  dictum  est)  peccatum  re- 
mitti,  est  ipsum  ad  pcenam  non  imputari. 
Quemadmodum  ergo  peccatum  actuale  di- 
citur  simpliciter  remissum.quando  solutus 
est  reatus  pcena?  aeternae,  quamvis  homo 
maneat  obligatus  pcena?  temporali  :  ita 
originale  peccatum  simpliciter  remittitur 
per  Baptismum,  quoniam  solvitur  ibi  rea- 

D  tus  poena?  a>terna?,  utpote  carentia  visionis 
divinse  (quamvis  poena?  remaneant  tempo- 
rales,  qua?  secuta?  sunt  ex  peccato  origi- 
nali),  sicut  a  causa  removente  prohibens. 
—  Ha?c  Durandus. 

Pra?terea  Scotus  :  Peccatum,  inquit,  for- 
maliter  non  dimittitur,  nisi  id  quod  in 
peccato  formale  est  deleatur,  non  quod 
materiale.  Debitum  autem  justitia?  origi- 
nalis  non  est  formale  in  originali  peccato. 
Qualiter  enim  fuit  debitum  in  statu  inno- 
centia?,  nisi  quia  habens  eam  debuit  eam 


AN   ORIGINALE   PECCATUM   IN   BAPTISMO   DELEATUR,    CURETUR   AC   DIMITTATUR 


427 


habere  ?  Ergo  non  videtur  remitti  forma-  A 
liter,  nisi  tollatur  deformitas  seu  carentia 
ista  aut  in  se,  aut  saltem  per  aliquem  ha- 
bitum  communem,  habitui  hujus  rationis 
formalis  aequivalentem.  Hinc  dico,  quod 
formale  originalis  peccati  non  est  debitum 
justitise  hujus,  quia  hoc  fuit  in  innocentiae 
statu,  sed  carentia  justitiae  :  ergo  haec  in 
Baptismo  deleri  debet  per  positivum  ei 
proprium  oppositum,  vel  per  aliud  virtu- 
aliter  continens  illud.  Et  hoc  est  gratia 
gratum  faciens,  quae  quamvis  non  conjun- 
gat  ultimo  fini  ita  perfecte,  quantum  ad  B 
aliquid  fini  accidentale,  sicut  originalis 
justitia,  simpliciter  tamen  loquendo,  con- 
cf.p.KW.  jungit  perfectius  ultimo  fini,  sicut  osten- 
sum  est.  Hinc  originale  in  Baptismo  per- 
fectius  dimittitur,  quam  si  in  eo  originalis 
justitia  redderetur.  Nam  solvitur  debitum 
habendi  eam,  quoniam  commutatur  in  de- 
bitum  habendi  donum  gratiae  hujus,  quae 
in  Baptismate  datur.  Haec  Scotus. 

Et  si  objiciatur,quod  aliqui  Sancti  dicere 
videntur,  quod  concupiscentia  sit  pecca- 
tum  originale ;  dicendum,  quod  concupi-  C 
scentia  potest  accipi  vel  prout  est  actus, 
vel  habitus,  vel  pronitas  in  appetitu  sen- 
sitivo ;  et  nullum  istorum  formaliter  est 
peccatum,  quia  peccatum  non  est  in  ap- 
petitu  sensitivo,  secundum  Anselmum.  Se- 
cundo,  accipitur  ut  est  pronitas  in  appetitu 
rationali  ad  concupiscendum  delectabilia 
immoderate,  quae  nata  est  condelectari  ap- 
petitui  sensitivo,  cui  conjuncta  est ;  et  ita 
est  materiale  originalis  peccati.  Haec  idem. 
Cujus  verba  videntur  obscura,  quia  (ut 
dist.  xxx,  patuit)  praeallegati  doctores  concorditer  D 
?■'■  dicunt,  quod  originale  peccatum  formali- 
ter  est  debitum  habendi  originalem  justi- 
tiam  quum  non  habeatur,  seu  ipsa  ejus 
carentia  cum  debito  eam  habendi.  Nempe 
carentia  originalis  justitiae  secundum  se 
non  est  peccatum,  quum  sit  in  angelis  et 
in  rebus  inanimatis.  Materiale  vero  origi- 
nalis  peccati  (ut  asserit  Scotus)  non  est 
debitum  hujus  justitiae,  sed  concupiscen- 
tia,  juxta  sensum  expositum,  imo  secun- 
dum  Augustinum,  Bedam,  Magistrum   et 


praeallegatos  doctores.  Nec  verum  est  quod 
in  statu  innocentiae  fuit  debitum  hujus  ju- 
stitiae,  secundum  quod  doctores  praetacti 
dicunt  debitum  tale  esse  originalis  peccati 
formale.  Etenim  debitum  quod  vocant  for- 
male  originalis  peccati,  est  debitum  eam 
habendi  quum  non  habeatur  :  quod  non 
f uit  in  statu  innocentiae,  quamvis  tunc  fuit 
debitum  habendi,  imo  potius  conservandi 
custodiendique  eam. 

Nunc  objecta  solvenda  sunt.  Atque  ad 
primum  dicendum,  quod  concupiscentia 
in  baptizatis  minuitur  et  debitum  habendi 
originalem  justitiam  dimittitur  :  ideo  mul- 
ta  in  illa  instantia  continentur  non  vera. 
Attamen  fieri  potest  quod  aliquis  adultus 
baptizatus,  post  suum  Baptismum  fiat  et 
sit  libidinosior  quam  ante,  quemadmodum 
et  superbior  sive  gulosior,  non  ex  defectu 
sacramenti  Baptismatis,  sed  ex  ingratitudi- 
ne,  negligentia,  et  incustodia  sua,  quoniam 
gratiam  in  Baptismo  sortitam  non  custodit, 
imo  Deo  ingratus  est :  et  sic  vitia  ejus  gra- 
viora  redduntur,  et  eum  trahunt  quotidie 
ad  pejora;  quia  ut  ait  Salvator,  cui  plus  zac.xn,48 
datum  est,  plus  requiretur  ab  eo.  Servus  ibid.  47. 
quoque  sciens  voluntatem  domini  sui,  et 
non  faciens,  vapulat  plagis  mult.is.  —  Ad 
secundum,  quod  non  oportet  semper  ac- 
tum  malum  procedere  ex  radice  culpabili, 
quia  non  esset  devenire  ad  primum  pec- 
catum  ;  sed  sufficit  quod  procedit  ex  ra- 
dice  defectuosa  in  se,  prout  defectus  dicit 
quamcumque  imperfectionem  seu  labili- 
tatem  ad  malum.  Nam  et  in  actualibus 
peccatis  frequenter  manet  dispositio  pro- 
nitasque  ad  culpam  post  gratiae  infusio- 
nem;  et  quamvis  ex  illa  dispositione  se- 
quatur  actus  culpabilis,  non  tamen  illa  in 
se  culpa  consistit.  Sic  licet  concupiscentia 
quae  actus  est  fomitis,  exstet  culpabilis, 
non  tamen  oportet  fomitem  ex  quo  pro- 
greditur,  manere  post  Baptismum  sub  ra- 
tione  peccati.  —  Ad  tertium  patet  respon- 
sio, quia  privatio  non  aulertur,  nisi  habitus 
ei  oppositus  aut  aequivalens  seu  praevalens 
rependatur.  —  Ad  quaitum,  quod  non  eo- 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXXII  ;    QUEST.    II 


dem  modo  se  habet  fomes  seu  concupi-  A 
scentia  ad  maculam  originalem  sicut  actus 
peccati  ad  maculam  actualem.  Concupi- 
scentia  namque,  quamvis  ad  maculam  ori- 
ginalem  materialiter  se  habeat,  non  tamen 
est  causa  ipsius  secundum  quod  in  eo- 
dem  inveniuntur  subjecto  ;  sed  actus  pec- 
cati  causat  maculam  actualem  :  ideo  actu 
illo  manente,  nequit  macula  seu  reatus 
ejus  auferri.  Sed  in  originali  transit  et 
cessat  reatus  seu  macula,  manente  concu- 
piscentia  jam  praefata.  —  Ad  quintum, 
quod  peccatum  dicitur  dimitti  et  non  im-  B 
putari,  quando  reatus  seu  obligatio  ad  pce- 
p. 426C  nam  aeternam  aufertur,  ut  jam  dictum  est 
plenius. 

Attamen  de  hoc  puncto  est  alia  quaestio, 
seu  potius  alia  pars  qua?stionis  istius,  an 
scilicet  originale  dimittatur  in  Baptismo 
etiam  quoad  poenam. 

Ad  quod  Alexander  respondet  :  Gratia 
Baptismi  delet  originale  peccatum  quan- 
tum  ad  culpam,  et  quantum  ad  pcenam 
suffocantem,  et  non  quantum  ad  poenam 
promoventem  :  quia  ad  idem  tendunt  gra-  C 
tia  Baptismi  et  promovens  poena,  id  est 
ad  consecutionem  aeternae  salutis.  Additur 
etiam  a  quibusdam,  quod  in  Baptismo  di- 
mittitur  omne  peccatum  quantum  ad  pce- 
nam,  ut  nulla  debeatur  post  Baptismum 
pro  originali  :  et  si  qua  manet,  hoc  est  ad 
exercitium  bonum.  Dimittitur  ergo  origi- 
nale  in  Baptismo  quantum  ad  culpam,  et 
quantum  ad  dominium  concupiscentiae, 
quae  est  pcena  suffocans  in  praesenti,  et 
quantum  ad  carentiam  visionis  Dei,  quae 
est  pcena  in  futuro.  Sunt  demum  alia?  poe-  D 
nae,  ut  fames,  sitis,  mors,  concupiscentia, 
quae  pcenae  remanent  ad  exercitium  salu- 
tare  :  quia  reducunt  ad  memoriam,  Deuin 
in  tribulationibus  invocare  in  adjutorem, 
faciuntque  cogitare  de  miseriis  incolatus 
hujus  exsilii,  ut  sic  defleat  homo  sua  pec- 
cata,  seque  in  cunctis  humiliet.  Reprimunt 
etiam  concupiscibilem,  ne  defluat  per  con- 
cupiscentiam  :  et  sic  valent  ad  divinae  et 
internae  reformationem  imaginis.  Haec  Ale- 
xander. 


Consonat  Bonaventura  in  quaestionibus 
circa  textum  :  Concupiscentia,  inquiens, 
quee  permanet  post  Baptismum,  non  est 
poena  suffocans.  Non  enim  prsecludit  adi- 
tum  vitae,  statque  simul  cum  gratia.  Et  si 
incitet  ad  illicita,  non  tamen  praevalet, 
quoniam  subtus  nos  est  appetitus  noster,  6en.iv, 7. 
et  possumus  dominari  illius.  Haec  pcena 
est  promovens  atque  materia  bonae  exerci- 
tationis;  quod  in  libro  Judicum  significa- 
tum  videmus,  quo  legitur,  quod  filiis  IsF  Judie.m,i. 
rael  terram  promissionis  post  Jordanis 
transitum  introgressis,  reliquit  Deus  Jebu- 
saeos  in  exercitium,  quatenus  in  ipsis  ex- 
periretur  Israelem,  an  servaret  mandata 
Domini,  an  non.  Haec  Bonaventura. 

Circa  hoc  Thomas  disseruit  :  Peccatum 
originale  est  per  se  ac  primo  naturae  in- 
fectio,  et  ex  consequenti  inficit  personam 
secundum  quod  dispositio  naturae  in  per- 
sonam  redundat ;  atque  per  hoc  duplex 
pcena  originali  debetur.  Una,  in  quantum 
personam  inficit,  puta  carentia  beatificae 
visionis,  quae  est  actio  queedam  pertinens 
ad  personam.  Alia  poena  ei  debetur,  prout 
inficit  naturam,  sicut  necessitas  moriendi, 
rebellio  carnis  ad  spiritum,  et  consimilia : 
quae  omnia  ex  principiis  naturae  causan- 
tur,  totamque  speciem  consequuntur,  nisi 
miraculose  impediantur.  Baptismus  itaque 
infectionem  originalis  mundat  secundum 
quod  infectio  naturae  in  personam  redun- 
dat  :  tollitur  namque  per  Baptismum  divi- 
nae  visionis  carentia.  Non  autem  removet 
infectionem  naturae  secundum  quod  ad 
naturam  refertur  per  se;  sed  hoc  erit  in 
patria,  quando  natura  nostra  perfectae  li- 
bertati  ac  immortalitati  restituetur.  Haec 
Thomas  in  Scripto.  —  Concordantque  alii, 
nec  in  his  videtur  difficultas  consistere, 
ideo  pertranseundum. 

QUiESTIO    II 

OUaeritur  quoque  hic,  An  fomes  seu 
concupiscentia,    et    preetactae 
poenalitates  ex  originali  peccato 


AN   FOMES   ET   POENALITATES    POST    BAPTISMUM    OMNIBUS    INSINT   ^EQUALITEB. 


429 


secutse  et  post  Baptismum  manen- 
tes,  omnibus  insint  eequaliter. 

Ad  quod  Thomas  respondet  :  Quum  cor- 
ruptio  fomitis  sit  per  se  infectio  naturae 
humanae,  oportet  idem  esse  judicium  de 
ejus.  intensione  seu  augmento,  et  de  in- 
tensione  humanae  naturae.  Natura  autem 
humana  consideratur  dupliciter  :  primo, 
secundum  rationem  suam  specificam,  sic- 
que  in  cunctis  hominibus  aequaliter  inve- 
nitur ;  secundo,  prout  naturae  perfectio  re- 
dundat  in  individuorum  perfectionem,  per 
modum  quo  ex  principiis  speciei  sequun- 
tur  individuorum  operationes :  sicque  unus 
homo  aptior  est  atque  potentior  alio  ad 
exercendum  operationes  naturales,  sicut 
ad  ratiocinandum,  ad  intelligendum.  Con- 
formiter  de  fomitis  corruptione  dicendum. 
Qui  si  consideretur  secundum  quod  per 
se  naturam  concernit,  sic  omnibus  in- 
est  aequaliter ;  et  hasc  est  absoluta  consi- 
deratio  ejus.  Nempe  quod  subtrahatur  re- 
ctitudo  illa  quae  universas  animae  vires 
respiciebat  ac  in  unum  tenebat,  hoc  om- 
nibus  aequaliter  convenit  :  quia  privatio 
quantum  in  se  est,  non  recipit  magis  et 
minus.  Si  vero  consideretur  fomes  secun- 
dum  quod  infectio  originalis  redundat  in 
infectionem  personae,  in  quantum  potentiae 
rectitudine  sua  carentes  inclinant  in  fcedas 
affectiones  turpesque  operationes,  ita  in 
uno  est  major  corruptio  fomitis  quam  in 
alio,  prout  ex  naturali  complexione  seu 
assuefactione,  concupiscibilis  aut  irascibi- 
lis  vis  unius  efficacior  atque  ferventior 
est  ad  suos  actus  quam  alterius.  Et  juxta 
hunc  modum  fomes  dicitur  minui  post 
Baptismum,  secundum  quod  gratia  retar- 
dat  ac  reprimit  impetum  sensualitatis,  in 
contrarios  actus  inclinans. 

Praeterea,  si  quis  instet,  quod  ex  fcs- 
ditate  ardoreque  coitus  causatur  infectio 
fomitis,  quumque  fceditas  illa  et  ardor  li- 
bidinis  plus  abundent  in  generatione  uni- 
us  quam  alterius,  videtur  idem  dicendum 
de  fomite  et  ejus  corruptione.  —  Rursus 
aliae  pcenalitates  ex  originali  secutae,  ma- 
gis  abundant  modo  quam  olim,  et  in  uno 


A  quam  alio.  Nam  ut  fertur,  communiter 
homines  sunt  modo  brevioris  vitae  ac  mi- 
noris  virtutis  quam  olim  :  ergo  idem  di- 
cendum  de  fomite. 

Respondendum,  quod  causa  inducens 
peccatum  originale,  non  est  actualis  de- 
lectatio  coitus,  sed  habitualis  concupiscen- 
tia  generantis,  quae  non  inducit  majorem 
concupiscentiam  proli  quam  fuit  in  ipso. 
—  Ad  aliud  respondetur,  quod  aliae  pce- 
nalitates  non  sunt  magis  in  homine  modo 
quam  antiquitus  a  tempore  diluvii,  quum 

B  et  David  de  hominibus  sui  temporis  di- 
cat  :  Dies  annorum  nostrorum  in  ipsis  Ps.lxxxix, 
septuaginta  anni.  Verumtamen  ante  dilu- 10- 
vium  homines  vixerunt  diutius  virtute  di- 
vina,  ad  humani  generis  multiplicationem, 
et  ob  alias  causas.  Mortalitas  quoque  et 
passibilitas  secundum  quod  naturam  re- 
spiciunt,  non  intenduntur  nec  remittun- 
tur.  Unde  mortale,  prout  est  differentia 
hominis,  non  suscipit  magis  et  minus,  sed 
solum  prout  ad  consistentiam  et  operatio- 
nes  individui  comparatur.  —  Haec  Thomas 

C  in  Scripto. 

Hinc  quoque  in  prima  secundae,  quaestio- 
ne  octogesima  secunda  :  In  originali  (in-  art.  i. 
quit)  peccato  sunt  duo.  Unum  est  defectus 
originalis  justitiae ;  aliud,  relatio  ejusdem 
defectus  ad  peccatum  primi  parentis,  a 
quo  per  originem  vitiatam  deducitur.  Quan- 
tum  ad  primum,  non  suscipit  magis  et  mi- 
nus,  quum  totum  donum  originalis  justitiae 
sit  sublatum.  Privationes  autem  quae  tota- 
liter  aliquid  privant,  ut  tenebrae  et  mors, 
nequaquam  magis  et  minus  recipiunt.  Si- 

D  militer  nec  secundo  modo,  quia  aequaliter 
omnes  relationem  habent  ad  vitiatam  ori- 
ginem,  ex  qua  peccatum  originale  ratio- 
nem  accipit  culpae  :  relationes  namque 
non  suscipiunt  magis  et  minus.  Hinc  ori- 
ginale  non  est  magis  in  uno  quam  alio. 
Haec  idem  in  Summa. 

Circa  haec  quaerit  Petrus,  utrum  fceditas 
carnis  in  Baptismo  auferatur.  Respondet : 
Peccatum  originale  corrumpit  personam 
atque  naturam,  quia  utrique  aufert  justi- 
tiam  originalem.  Gratia  vero  infusa  perti- 


430 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXII  ;    QILEST.   III 


3S6B. 


net  ad  personam,  non  ad  naturam  :  non  A 
enim  potest  cum  natura  transfundi  :  ideo 
sanat  personam,  non  naturam.  Sicque  sa- 
nat  fceditatem  animae  et  carnis  quantum 
ad  corruptionem  personae,  non  quoad  cor- 
ruplionem  naturae.  Unde  sanat  personam 
cui  confertur  in  se  absolute,  non  in  quan- 
tum  alterius  est  origo.  Haec  Petrus. 

Porro  Richardus  videtur  parumper  a 
praehabitis  dissentire,  dicendo  :  Aliqui  di- 
cunt,  quod  causa  originalis  peccati,  quae 
est  in  carne,  per  Baptismum  destruitur 
quoad  hoc  quod  in  eadem  persona  nequit  B 
amplius  peccatum  originale  causare ;  non 
tamen  sic,  quin  possit  illud  causare  in 
prole.  Quod  non  videtur  sufficienter  pro- 
latum.  Adhuc  enim  restat  quaerendum,  cur 
caro  haec,  si  manet  infecta,  non  valet  cau- 
sare  originale  peccatum  in  anima  sibi  con- 
juncta,quum  tamen  caro  ab  ea  genita  cau- 
sabit  illud  in  anima  sibi  jungenda.  Ilinc 
mihi  videtur  dicendum,  quod  quum  ori- 
ginale  peccatum  sit  formaliter  carentia  ori- 
ginalis  justitiae  debitae,  nihil  ad  plenum 
est  causa  originalis  peccati,  nisi  sit  causa  C 
carentiae  illius  originalis  justitia?,  praesup- 
posito  debito  habendi  eamdem.  Quamvis 
enim  debitum  illud  secundum  se  non  sit 
peccatum,  nec  pars  peccati,  quum  sit  res 
aliqua,  et  a  Deo;  attamen  carentia  origi- 
nalis  justitiae  non  est  peccatum,  nisi  prae- 
supposito  debito  illo.  Infectio  demum  quae 
est  in  carne,  etsi  sit  causa  carentiae  ori- 
ginalis  justitiae  in  anima,  non  tamen  est 
causa  debiti  eam  habendi,  sed  illa  justitia 
quae  fuit  data  Adae,  imo  potius  toti  naturae 
in  Adam.  Caro  ergo  infecta  causare  origi-  D 
nalem  culpam  non  valet  in  persona  cu- 
jus  est  caro,  nisi  persona  illa  sit  debitrix 
originalis  justitiae;  et  debitum  illud  remit- 
titur  in  Baptismate  :  idcirco  in  anima  ba- 
ptizati,  de  cetero  causari  nequit  originale 
peccatum  a  carne  sua  infecta.  Sed  quia 
hoc  debitum  non  est  dimissum  non  bapti- 
zato,  ideo  caro  a  baptizato  propagata,  po- 
test  animam  sibi  conjunctam  originali  pec- 
cato  inficere.  Haec  Richardus. 

Verum  ex  praeinductis  patet  ad   istud 


solutio  melior;  similiter  ex  quaestione  qua 
infra  quaeretur,  an  Deus  sit  causa  concu- 
piscentiae,  qua?  remanet  post  Baptismum. 
Justitia  vero  data  primo  homini,  non  est 
proprie  causa  debiti  jam  praefati,  sed  po- 
tius  institutio  Creatoris,  seu  unitas  qua 
omnes  in  primo  homine  unum  quodam- 
modo  fuimus,  ut  supra  est  declaratum.      cf.p.mfi' 

Ilinc  scribit  Bonaventura  respondendo  ct  s' 
ad  id,  utrum  originale  peccatum  deleatur 
per  Baptismum  quantum  ad  causam  :  Du- 
pliciter,  inquiens,  contingit  loqui  de  causa 
originalis  peccati.  Primo,  per  respectum 
unius  hominis  in  se;  secundo,  per  compa- 
ralionem  ejus  ad  alterum  ex  ipso  propa- 
gandum.  Primo  modo  semper  deletur  cau- 
sa  originalis  peccati  cum  ipso,  quia  non 
valet  amplius  eumdem  inficere;  non  au- 
tem  secundo  modo,  quoniam  ratione  vitia- 
ta?  originis  et  ut  est  infectio  quaedam  na- 
turae,  transfunditur  in  prolem,  ut  jam 
diffuse  expositum  est.  —  Et  consonat  Ale-  disi.  xxx, 
xander  :  Udalricus  quoque  in  Summa  sua,  q  " 
libro  quarto. 


QU.ESTIO   III 

AMplius  quaeritur,  An  fomes  seu  COn- 
cupiscentia,  vel  originalis  in- 
fectio,  sit  a  Deo. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  in  se 
mala  sunt,  et  directe  inclinant  ad  malum. 
—  Secundo,  Filius  Dei  per  incarnationem 
assumpsit  quidquid  in  nobis  plantavit,  ut 
tertio  libro  Damascenus  testatur;  non  au- 
tem  assumpsit  originalem  infectionem,  fo- 
mitem  aut  concupiscentiam. 

In  contrarium  est,  quod  omne  ens  po- 
sitivum  exstat  a  Deo,  et  tale  est  concu- 
piscentia.  —  Rursus,  omnis  pcena  juste 
inflicta,  est  a  Deo;  sed  talis  est  fomes  et 
concupiscentia  ista.  —  Iterum,  anima  pri- 
mo  instanti  suae  creationis  infunditur,  et 
eodem  instanti  peccato  originali  inficitur. 
Quod  autem  primo  suae  creationis  instanti 
sortitur,  non  nisi  a  Creatore  sortita  vide- 


AN  FOMES    SEU   CONCUPISCENTIA,   VEL   ORIGINALIS    INFECTIO,    SIT   A   DEO 


431 


cf. dist.  ln  tur  :  praesertim  quoniam  supra  dixit  Magi-  A 
F"  ster  de  angelo  lapso,quia  si  primo  instanti 

suae  creationis  fuisset  malus,a  Deo  habuis- 
set  malitiam.  Ergo  idem  dicendum  de  ani- 
ma  et  ejus  infectione. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  De  con- 
cupiscentia  est  loqui  dupliciter.  Primo,  ut 
est  poena,  id  est,  prout  est  aliquid  con- 
secutum  et  juste  inflictum  pro  originali 
culpa.  Secundo,  ut  est  concupisceutia.  Pri- 
mo  modo,ordinem  dicit  ad  culpam:sicque 
habet  causam  promerentem,  et  ordinan-  B 
tem.  Meretur  etenim  homo  habere  ac  sus- 
tinere  talem  rebellionem  ex  culpa  et  in- 
obedientia  sua.  Deus  vero  ex  sua  sapientia 
atque  justitia  ordinat  hoc  malum  ad  aliud 
praeexsistens.  Secundo  modo,  concupiscen- 
tia  dicit  duo,  videlicet  appetitum,  et  appe- 
titus  excessum.  Et  appetitus  in  se  quoddam 
bonum  est  et  a  Deo ;  excessus  vero  in  ap- 
petendo,  quamvis  videatur  esse  positio,  est 
tamen  magis  privatio,  et  habet  causam 
deficientem  magis  quam  efficientem.  Quod 
enim  affectus  excedit  in  temporalium  di-  C 
lectione,  venit  ex  defectu  virtutis,  qua  se 
inde  merito  refrenaret  :  sicut  quod  mem- 
brum  paralyticum  velocissime  movetur  ac 
tremulat,  non  est  ex  virtutis  motivae  con- 
fortatione  et  incremento,  sed  potius  disso- 
lutione  et  detrimento.  Et  per  hanc  distin- 
ctionem  objecta  solvuntur,  et  auctoritates 
Sanctorum,  qui  sibi  invicem  repugnare  vi- 
dentur,  faciliter  concordantur.  Hasc  Bona- 
ventura  in  Scripto. 

At  vero  Alexander  circa  hoc  duplicem 
tangit  opinionem  :  Poena  (inquiens)  cujus  D 
effectus  nonest  peccatum,  ut  fames,  aegri- 
tudo  et  omnis  talis,  a  Deo  est;  pcena  vero 
cujus  effectus  non  est  nisi  peccatum,  ut 
pronitas  ad  superbiendum,  ad  invidendum, 
non  est  a  Deo  :  et  talis  est  fomes.  Alii  di- 
cunt,  quod  fomes  et  omnis  pcena,  in  quan- 
tum  est,  et  in  quantum  est  agens,  est  a 
Deo ;  in  quantum  vero  corruptio  est,  et 
inclinans  ad  malum,  a  diabolo  est  vel  ab 
homine.  Et  juxta  primam  opinionem,  di- 
cendum  quod  justtim  potest  respicere  or- 


dinationem,  sicque  omnis  pcena  secundum 
quod  justa  est,  id  est  ordinata,  a  Deo  est; 
potest  quoque  respicere  id  quod  juste  or- 
dinatur,  et  ita  non  est  verum  quod  omnis 
pcena  juste  inflicta,  a  Deo  sit.  Haec  Ale- 
xander. 

Cujus  positioni  concordare  videtur  quod 
ait  Albertus  ad  istud  respondendo  queesi- 
tum  :  Fomes  consideratur  dupliciter.  Pri-  summ.  th. 
mo,  secundum  ordinem  ad  peccatum  ori-  ^/art'  q' 
ginale,  ex  quo  est  ut  propria  sequela  ejus 
ac  pcena.  Secundo,  quoad  ordinem  ad  pec- 
catum  sequens,  ad  quod  instigat  atque  in- 
flammat  :  et  ita  est  causa  mali.  Et  in  istis 
considerationibus  a  Deo  esse  non  valet, 
quoniam  Deus  causa  mali  non  est;  atta- 
men  ordinator  est  mali,  et  ordinat  illud. 
Unde  ordinatio  fomitis  hoc  modo  a  Deo 
est,  quod  scilicet  sit  in  pcenam  peccati 
praeteriti,  et  in  exercitium  sanctorum  in 
pugna  contra  futurum  :  quia  si  fomes  non 
esset,  non  esset  contra  incontinentiam  pu- 
gna.  Hinc  Sancti  diversimode  de  isto  lo- 
quuntur.  Quidam  etenim  dicunt,  quod  fo- 
mes  non  sit  a  Deo;  quidam,  quod  sit  a 
Deo.  Nam  ordinatio  ejus  a  Deo  est,  et  ita 
est  justa  pcena  ordinatione  divina  inflicta; 
tamen  secundum  se  non  est  a  Deo.  Hsec 
Albertus.  —  Verumtamen  de  isto  infra 
plenius  disseretur,  ubi  qua?retur,  an  Deus 
sit  causa  actionis  injustae. 

Concordat  Udalricus  in  Summa  sua,  li- 
bro  quinto,  affirmans  :  Infectio  culpae  ori- 
ginalis,  in  quantum  culpa,  non  est  a  Deo, 
hoc  est,  in  quantum  est  deformitas  conse- 
cuta  ex  inordinata  voluiitate  primi  paren- 
tis.  Illius  enim  volitionis  iniquae  Deus  causa 
non  fuit.  In  quantum  vero  est  pcena,  id 
est  defectus  alicujus  perfectionis,  ita  est 
justa  pcena,  et  est  ex  Deo,  a  quo  est  omne 
justum.  Nec  tamen  est  poena  inflicta,  quae 
fiat  Deo  agente,  ut  est  pcena  sensus,  sed 
est  pcena  damni,  quae  non  fit  Deo  aliquid 
perpetrante,  sed  suam  influentiam  repri- 
mente.  Haec  Udalricus. 

His  Thomas  concordans,  addit :  Non  eo- 
dem  modo  est  Deus  causa  omnis  pcenae. 
Quaedam  namque  est  pcena  per  inflictionem 


432 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXXII  ;   QUJEST.   IV 


alicujus  contrarii  affligentis  vel  corrum- 
pentis ;  et  talis  pcena  est  a  Deo  agente, 
a  quo  omnis  actio  secundum  quod  ordi- 
nata  est,  et  per  consequens  passio,  sumit 
principium.  Omnis  autem  pcena,  in  quan- 
tum  justa,  est  ordinata.  Qusedam  vero  pce- 
na  simpliciter  est  in  ablatione  vel  defectu 
consistens,  sicut  subtractio  gratiae;  et  hae 
pcenae  a  Deo  sunt,  non  tanquam  agenle, 
sed  sicut  a  non  influente,  quia  in  ipso  est 
iufluere  et  non  influere,  et  utriusque  cau- 
sa  est  sua  voluntas.  —  Quum  autem  ar- 
guitur,  quod  anima  eodem  instanti  quo 
creatur,  fcedatur;  dicendum,  quod  quam- 
vis  creatio  et  infusio  simul  sint  respectu 
animae,  attamen  differunt  :  quia  creatio 
dicitur  per  respectum  ad  terminum  a  quo 
est  anima  tantum,  infusio  vero  per  respe- 
ctum  ad  duo,  videlicet  ad  principium  a 
quo  anima  procedit,  et  ad  materiam  quam 
perficit.  Quum  itaque  dicitur,  Anima  crea- 
tione  maculatur,  ablativus  potest  denotare 
habitudinem  alicujus  causae,  et  sic  falsa 
est  :  quia  creatio  animae  non  est  causa 
quod  maculetur.  Anima  quippe  ex  crea- 
tione  nil  habet  quod  a  Deo  non  sit.  Vel 
potest  concomitantiam  designare,  sicque 
vera  est  :  quoniam  dum  creatur,  macula- 
tur.  Ex  hoc  tamen  non  sequitur,  quod 
Deus  auctor  sit  maculae.  Porro  dum  dici- 
tur,  Anima  infusione  maculatur,  si  abla- 
tivus  designet  habitudinem  causa?,  duplex 
est  :  quia  vel  intelligitur  infusio  esse  ma- 
culae  causa  ex  parte  principii  a  quo,  et  ita 
est  falsa;  vel  ex  parte  termini  ad  quem,  et 
sic  est  vera.  —  Nec  simile  est  de  anima 
et  angelo.  Angelus  namque  creatus  est  non 
ut  corporis  forma,  quemadmodum  anima  : 
ideo  non  ille,  sed  ista  potuit  ex  parte  cor- 
poris  incidere  maculam.  Per  quod  alte- 
rius  patet  objecti  solutio.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

At  Petrus  his  consentiens  :  Omne  (ait) 
peccatum  est  privatio  modi,  speciei  ac  or- 
dinis,  secundum  Augustinum.  Duplex  est 
autem  privatio  boui :  una  boni  jam  habiti, 
ut  caecitas  excaecati ;  alia  boni  habendi,  ut 
caecitas   illuminandi.  Conformiter  duplex 


A  est  spiritualis  privatio,secundum  quod  du- 
plex  est  genus  peccati,  utpote  actualis  et 
originalis.  Peccatum  actuale  est  privatio 
boni  jam  habiti  :  et  quia  non  potest  idem 
simul  haberi  et  non  haberi,  idcirco  non 
potest  rationalis  creatura  in  primo  suae 
creationis  instanti  peccare.  Peccatum  vero 
originale  est  privatio  debiti  nunquam  ha- 
biti  :  ideo  potest  inesse  in  primo  instanti 
creationis,  non  ex  creatione  aut  Creato- 
re,  sed  corpore  cui  infunditur  anima.  Haec 
Petrus. 

B 

QU^ESTIO  IV 

COnsequenter    quaeritur,    An    decuit 
Deum  infundere  animam  rati- 
onalem  carni  infectse. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  hoc 
videtur  derogare  infinitae  sapientiae  Dei, 
utpote  tam  praeclarum  thesaurum  tam  fce- 
do  infundere  vasculo;  item  divinae  justi- 
tiae,  animam  innocentem  inficienti  et  qua- 

C  si  venenosae  unire  materiae;  divinae  etiam 
pietati,  immunem  scilicet  animam  tot  et 
tantis  calamitatibus  implicare. —  Secundo, 
spiritualis  infectio  pejor  et  vitabilior  est 
corporali  infectione.  Quum  ergo  leprosis 
consulatur  a  coitu  abstinere,  ne  infectam 
generent  prolem,  apparet  quod  Deus  po- 
tius  consulere  debuerit  hominibus  a  tali 
copula  abstinere,  ex  qua  damnabilis  nasci- 
tur  proles.  —  Tertio,  sapiens  actor  suum 
producit  effectum  juxta  exigentiam  et  con- 
gruentiam  finis.  Quum  ergo  finis  creati- 

D  onis  hominum  sit  aeterna  felicitas,  cujus 
adeptio  per  originale  impeditur  peccatum, 
videtur  quod  nequaquam  sapientissimum 
deceat  Deum  animas  unire  corporibus  ex 
quorum  unitionibus  certissime  inficiuntur 
et  impediuntur  a  suae  consecutione  salu- 
tis.  —  Quarto,  si  Deus  innoxium  poneret 
in  infernum,  reputaretur  injustum  :  ergo 
et  pari  ratione  videtur  injustum,quod  ani- 
mam  puram  conjungit  sordido  corpori,  ex 
cujus  conjunctione  incidit  in  reatum  dam- 
nationis  perpetuae. 


AN   DECUIT   DEHM   INFUNDERE   ANIMAM   RATIONALEM   CARNI   INFECT.E 


433 


In  contrarium  est  attestatio  fidei  chri-  A 
stianae,  et  ea  quae  jam  dicentur. 

Ad  hoc  respondet  .Egidius  in  opusculo 
de  Peccato  originali  :  Sunt  nonnulli  de 
sua  intelligentia  pra?sumentes,  ac  divina 
judicia  metiri  volentes,  dicentes  bonita- 
tem  clementiamque  divinam  non  decere 
animam  corpori  infundere  maculato.  Et 
quoniam  humana  ratio  non  quiescit  nisi 
dictorum  ratio  assignetur,  triplici  via  os- 
tendo  Deum  istud  decere,  juxta  quod  tri- 
plex  bonum  in  rebus  consistit,  videlicet  B 
bonum  universale,  speciale,  et  personale. 
Prima  via  haec  est.  Ad  summam  et  univer- 
salem  causam  pertinet,  principaliter  pro- 
curare,  intendere,  prosequi  bonum  uni- 
versale,  quod  est  decor  et  complementum 
universi,  ad  cujus  ornatum  et  complemen- 
tum  spectat  universitas  specierum,  inter 
quas  species  humana  est  de  eminentiori- 
bus  una  :  ergo  ejus  generatio  et  continua- 
tio  non  fuit  deserenda  propter  originalis 
peccati  dispendium.  Secunda  via  est,  quo- 
niam  toti  speciei  humanae  voluit  et  potuit  C 
Deus  providere  contra  originalis  peccati 
incommodum,  copiosum  ac  salubre  reme- 
dium,utpote  unigeniti  Filii  incarnationem, 
passionem,  ac  cetera  mysteria  sacramenta- 
que  ejus ;  atque  in  Christo  exaltavit  na- 
turam  humanam  super  omnem  penitus 
creaturam ;  et  de  remedio  contra  origina- 
le  ab  exordio  providit  hominibus,  quibus 
et  multa  ac  maxima  supernaturalia  dedit 
charismata.  Tertia  via  est,  quia  et  originale 
peccatum  est  factum  diversis  personis  spe- 
ciei  humanae  occasio  amplioris  gratiae  ac  D 
salutis,  quibus  diversa  et  eminentia  dona 
gratiae  gratum  facientis  ac  gratiae  gratis 
i?om.v,  (5- datae  collata  sunt,  prout  in  Epistolis  suis 
li  ci"'3,x'  tangit  Apostolus.  Hinc  exclamat  Grego- 
*4-  rius  :  0  felix  culpa,  quae  talem  ac  tantum 

meruit  habere  redemptorem.  Et  quamvis 
multi  tantarum  non  fiant  participes  gra- 
tiarum,  hoc  ex  eorum  negligentia  contin- 
git  et  culpa,  non  ex  Redemptoris  defectu, 
qui  universos  ad  suam  gratiam  multipli- 
citer  convocavit.  Haec  yEgidius. 

T.  22. 


In  idem  redit  quod  scribit  Thomas, 
dicendo  :  Sicut  bonum  gentis  divinius  est 
quam  bonum  unius  hominis,  sic  bonum 
universi  praepollet  bono  particularis  natu- 
rae  ac  singularis  personae  :  idcirco  defectus 
in  universum  redundans,  deterior  est.  Si 
autem  multiplicatio  humani  generis  tol- 
leretur,  in  totius  universi  redundaret  de- 
fectum.  —  Praeterea,  ordo  iste  est  naturalis 
in  rebus,  ut  posteriori  sublato,  id  quod 
prius  est  maneat,  ut  in  commento  primae 
propositionis  libri  de  Causis  habetur.  Bo- 
nitas  autem  naturalis  praeexsistit  omni  bo- 
nitati  superadditae,  tam  acquisitae,  quam 
gratis  collatae.  Hinc  subtracta  bonitate  gra- 
tuita  originalis  justitiae  collata  hominibus, 
cessare  non  debuit  propagatio  hominum 
naturalis,  praesertim  quum  Deo  omnipo- 
tenti  facultas  suppeteret  recuperandi  hu- 
jusmodi  damnum. 

Et  per  hoc  prima  instantia  solvitur,  quia 
in  isto  quod  Deus  naturalia  conservavit,  et 
gratuita  tam  copiose  recuperavit,  majora- 
que  gratiae  dona  largitus  est,  atque  tam 
mire  ac  gratiose  redemit  genus  humanum, 
ipse  omnipotentiam,  pietatem,  justitiam, 
sapientiam  ac  misericordiam  suam  multo 
praeclarius  declaravit  et  communicare  di- 
gnatus  est.  —  Ad  secundum  dicendum, 
quod  lepra  est  incurabilis  morbus,  origi- 
nalis  vero  peccati  languorem  Deus  felicis- 
sime  sanare  et  instaurare  decreverat. — Ad 
tertium,  quod  Deus  primo  instituit  ge- 
nus  humanum  prout  convenientius  fuit  ei- 
dem ;  sed  quoniam  primi  parentes  illum 
statum  corruperunt,  providit  Deus  de  alio 
modo  salutis,  nec  opus  inchoatum  debuit 
omnino  omittere,  sed  misericorditer  repa- 
rare.  Unde  et  melius  fuit  animam  infundi 
carni  corruptae,  sed  reintegrabili,  quam 
prorsus  non  fieri  :  sicut  et  melius  esset 
thesaurum  pretiosum  collocare  in  vase  im- 
mundo  quam  penitus  illum  disperdere.  — 
Ad  quartum,  quod  in  inferno  duplex  est 
pcena,  videlicet  :  pcena  sensus,  quae  est 
corruptio  et  afflictio  naturalis  boni,  ideo 
esset  injustum  alicui  sine  demerito  pro- 
prio  illam  pcenam  inferri.  Alia  est  pcena 

28 


434 


IN   LIBRUiM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXII  ;    QU^ST.   V 


damni,  quae  et  pro  originali  peccato  in- 
fligitur,  quae  nihil  subtrahit  horum  quae 
naturee  ex  propriis  principiis  suis  deben- 
tur,  sed  aliquid  supernaturale,  ad  quod 
natura  fuerat  ordinata  per  donum  gratui- 
tum.  Hinc  injuria  nulla  fit  homini,  dum 
sibi  non  datur  quod  suae  naturae  non  de- 
betur,  ut  beatifica  visio  Dei.  —  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto.  Concordant  Petrus,  Ri- 
chardus  et  alii. 

Bonaventura  quoque  :  Justilia,  inquit, 
dupliciter  sumitur.  Primo,  pro  condecentia 
divinae  bonitatis.  Secundo,  pro  aequitate  in 
meritorum  retributione.  Primo  modo  su- 
mendo  justiliam,  decuit  divinam  justitiam 
unire  animam  carni  infecta?,  ne  opus  cre- 
atum  et  laesum  dimitteret  irreparatum  : 
nam  et  hoc  decuit  Deum  ut  conservato- 
rem,  cujus  est  opus  secundum  capacita- 
tem  ipsius  servare  in  esse,et  aliquid  melius 
providere  pro  ipso.  Sic  et  summo  univer- 
sorum  gubernatori  justum  et  condecens 
i>.xw,3.  fuit,  calamum  conquassatum  non  prorsus 
confringere,  sed  in  melius  renovare.  Si 
autem  justitia  secundo  modo  sumatur,  ju- 
stum  non  fuit  animam  qute  adhuc  nil  bo- 
ni  aut  mali  commiserat,  corpori  sic  infecto 
conjungi.  —  Haec  Bonaventura.  Concordant 
in  his  Albertus,  Udalricus,  aliique  commu- 
niter,  nec  immorari  oportet. 


QU^STIO    V 

ADhuc  quaeritur  hic,  TJtrum  animse 
rationales  ex  sua  creatione  ha- 
beant  sequalitatem  in  omnibus. 
Videtur  quod  non.  Primo,  quia  in  libro 
Sap. xii.io.  Sapientiae  fertur  de  Chananaeis,  quod  na- 
turalis  fuit  eorum  malitia.  Econtra  in  libro 
md.  vmi,  eodem  quidam  fatetur  :  Puer  eram  inge- 
niosus,  et  sortitus  sum  animam  bonam. 
Ouorumdam  ergo  animae  naturalem  atque 
ingenitam  habent  bonitatem,  quorumdam 
vero   naturalem   innatamque   pravitatem. 
—  Secundo,  quidam  in  naturalibus  sunt 
multo  elegantiores  quam  alii,  utpote  ma- 


19. 


A  gis  ingeniosi  ac  indolis  melioris,  et  hoc  ab 
exordio  ipsis  innatum  est. 

In  oppositum  est,  quod  universae  animae 
rationales  ejusdem  sunt  speciei ;  species 
vero  rerum  in  indivisibili  consistunt. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Quidam  in 
angelis  et  animabus  posuerunt  materiam, 
et  hi  forsan  aliquo  modo  possent  salvare 
differentiam  animarum  in  dignitate.  Et 
hujus  qpinionis  videtur  fuisse  Magister,  Gf.p.tni. 
dicendo  quod  eo  modo  differentia  sit  in 

B  animabus  sicut  in  angelis.  Sed  quoniam 
supra  probatum  est,  neque  in  angelis  ne-  c/.  t.xxi, 
que  in  animabus  materiam  esse,  non  po-  P-,8CAet3- 
test  inter  animas  rationales  esse  distinctio 
penes  dignitatem  naturae,  aut  secundum 
gradus  essentialis  perfectionis  :  imo  om- 
nes  secundum  se  nude  et  absolute  con- 
sideratae,  in  natura  sunt  pares  atque  aequa- 
lis  perfectionis.  Diversitas  vero  et  gradus 
eminentiae,  quibus  quaedam  quibusdam  in 
naturalibus  eminentiores  censentur,  venit 
ex  diversa  corporis  dispositione.  Unde  (se- 

C  cundum  Philosophum)  molles  carne  apti 
sunt  mente.  Quod  enim  in  aliquo  recipi- 
tur,  recipitur  in  illo  secundum  modum  et 
dispositionem  recipientis.  Haec  Thomas  in 
Scripto;  secundum  quem  de  isto  supra  dist. i.q.o. 
plenius  est  tractatum. 

At  vero  Petrus  circa  haec  aliter  sentire 
videtur,  dicendo  :  Sicut  Magister  hic  di- 
cit,  quemadmodum  est  diversitas  attributo- 
rum,  id  est  naturalium  donorum  in  an- 
gelis,  ita  in  animabus,  quoniam  erimus 
similes  angelis  Dei  in  ccelo.  Hinc  sicut  in  Matth.xxu, 

D  angelis  inaequalis  est  aptitudo  naturae  ad  30" 
gloriam,  ita  videtur  esse  in  nobis.  Unde 
vero  inaequalitas  haec  veniat,  diversi  diver- 
simode  tradunt.  Nam  aliqui  dicunt,  quod 
animae  rationales  habent  quasi  spiritualem 
materiam  ex  qua  sunt,  et  secundum  quod 
plus  vel  minus  de  tali  habent  materia,  se- 
cundum  hoc  sunt  subtilioris  naturae,  vel 
minus  subtiles.  Alii  dicunt,  quod  non  ha- 
bent  materiam  nisi  in  qua  sunt,  utpote 
corpus;  et  hi  dicunt,  quod  secundum  di- 
versitatem  corporum  provenit  a  Deo  diver- 


UTRUM   ANIM.E   RATIONALES    EX    SUA    CREATIONE   HABEANT   ^QUALITATEM   IN   OMNIBUS      435 


sitas  animarum,  quoniam  nobiliori  perfe- 
ctibili  nobilior  semper  perfectio  infunditur 
ac  debetur.  Horum  primum  verius  esse 
videtur,  quia  frequenter  in  corpore  fragi- 
liori  melior  anima  invenitur.  —  Quumque 
objicitur,  quod  differentia  formalis  diver- 
sificat  speciem;  respondendum,  quod  du- 
plex  differentia  formarum  est.  Una  forma- 
lis,  secundum  principia  formalia,  et  haec 
diversificat  speciem.  Alia  materialis,  se- 
cundum  diversitatem  materiae,  et  haec  non 
diversificat  speciem.  Prima  est  differentia 
formae  secundum  essentiam,  secunda  vero 
penes  esse  quod  in  materia  habet.  Haec 
Petrus. 

Denique,  huic  opinioni  consentit  Richar- 
dus,  et  eam  magis  explanat,  dicendo  :  Sive 
animae  rationales  habeant  materiam  sive 
non,  credo  quod  aliquae  sint  aliis  nobilio- 
res  ex  creatione,  non  solum  in  gratiis  su- 
pernaturalibus  gratis  datis,  sed  item  in 
naturalibus  donis.  Constat  nempe  in  ani- 
ma  esse  principium  quoddam  passivum 
sive  possibile,  seu  quod  est,  etiam  si  ma- 
teria  careat,  per  quod  potest  a  Deo  diver- 
simode  transmutari.  Yidemus  autem  in 
duobus  individuis  ejusdem  speciei,  quod 
quamvis  essentia  materiae  non  sit  in  uno 
nobilior  quam  in  alio,  tamen  quoniam  ali- 
ter  passa  est  ab  agente  in  uno  quam  in 
altero,  causantur  per  naturam  materiae,  di- 
versae  proprietates  naturales  in  individuis 
ejusdem  speciei,  ut  in  masculo  patet  et 
femina,  et  in  hominibus  diversarum  com- 
plexionum.  Ergo  a  simili,  quamvis  animae 
similes  sint  in  essentia,  attamen  ratione 
sui  possibilis  diversimode  transmutatae  si- 
ve  dispositae  a  creante,  possunt  in  eis  cau- 
sari  proprietates  diversae,  naturales  indi- 
viduis  unius  speciei.  Nam  quamvis  sint 
supernaturaliter  et  voluntarie  datae,  tamen 
in  quantum  sunt  inseparabiles  ab  anima 
illa,  et  concordantes  ejus  naturae,  nec  ele- 
vantes  eam  supra  speciem  suam,  sunt  illi 
animae  quodammodo  naturales.  —  Haec  Ri- 
chardus,  qui  de  his  multa  conscribit  quae 
non  videntur  philosophiae  Aristotelis  con- 
sona. 


A  Verumtamen  Bonaventura  quoque  vide- 
tur  huic  opinioni  plus  consentire  :  Quae- 
ritur,  inquiens,  utrum  subtilitas  ingenii 
et  habilitas  Tnemorandi  veniat  ex  parte 
corporis,  an  ex  parte  animae.  Et  quod  ex 
parte  animae,  videtur  sentire  Magister.  Quod 
vero  ex  parte  corporis  :  quoniam  anima, 
quae  secundum  se  et  per  se  non  variatur 
per  tempora,  modo  dementior  est,  modo 
ad  intelligendum  acutior  :  quod  non  vide- 
tur  posse  esse,  nisi  ex  varia  corporis  dis- 
positione.  Dicendum,quod  dictum  Magistri 

B  satis  probabile  est.  Et  quod  animae  dicun- 
tur  consistere  pares,  non  intelligitur  per 
privationem  ordinis  naturalium  in  praecel- 
lentia,  sed  quantum  ad  privationem  or- 
dinis  in  dominio  et  servitute.  Quumque 
corpus  sit  propter  animam,  non  econtra, 
excellentia  ista  in  naturalibus  ex  parte 
animae  venit  :  non  ratione  principii  ex 
quo,  quum  sit  ex  nihilo,  sed  ratione  prin- 
cipii  a  quo,  hoc  est  a  sapientia  Gondito- 
ris,  omnia  secundum  congruum  ordinem 
producentis. 

C  Nihilo  minus  dispositio  corporis  mul- 
tum  confert  ad  exercitium  habilitatum  il- 
larum,  quamvis  principalis  causa  non  sit 
diversitatis  habilitatum  illarum  :  praeser- 
tim  quia  videmus  frequenter  homines  pe- 
joris  complexionis  esse  ingeniosiores.  Un- 
de  quum  videamus  quosdam  ad  metaphy- 
sica,  quosdam  ad  physica,  quosdam  ad 
mathematica  aptiores  :  si  ratio  horum 
quaeratur,  respondebit  theologus  hoc  esse 
ex  distributione  donorum  Dei,  quae  omnia 
gratiae  appellantur  a  Sanctis.  Philosophus 

D  autem  diceret  hoc  esse  ex  varia  corporis 
dispositione.  Et  uterque  diceret  bene,  sed 
theologus  melius,  utpote  principaliorem 
causam  assignans.  Unde  Philosophus  libro 
de  Animalibus,  assignando  causas  disposi- 
tionis  membrorum,  ubi  non  invenit  cau- 
sam  principalem  ex  parte  naturae,  recurrit 
ad  dispositionem  conditricis  sapientiae.  — 
Haec  Bonaventura. 

Porro  Durandus  positionem  sequitur 
S.  Thomae  :  iEqualitas,  dicens,  seu  inaequa- 
litas  animarum  potest  attendi  primo  quo1- 


436 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIAIIUM. 


DIST.    XXXII  ;    QU.EST.    VI 


ad  perfectiones  gratuitas,  et  sic  non  sunt  A 
ex  creatione  seu  ab  origine  aequales,  quum 
animae  primorum  parentum  in  originali 
justitia  sint  creata?,  et  anima  Christi  in 
summa  perfectione  gratia?  et  gloriae.  Se- 
cundo,  quantum  ad  perfectiones  natura- 
les,  et  hoc  dupliciter.  Primo  enim  est 
qusestio,  an  animae  quoad  suas  essentias 
sint  insequales.  Et  videtur  quod  non,quum 
forma  substantialis  non  recipiat  magis  et 
minus.  Secundo,  an  quantum  ad  suas  po- 
tentias  seu  naturales  proprietates,  et  sic 
rursus  est  distinguendum.  Nam  quaedam  B 
sunt  proprietates  seu  vires  communes  toti 
composito,  ut  potentiae  vegetativa?  ac  sen- 
sitivae,  qua?dam  sunt  propria?  ipsi  ani- 
mae,  ut  potentia?  inorganica?.  Potentia?  illa? 
communes  toti  composito,  nobiliores  et 
perfectiores  sunt  in  uno  quam  in  altero 
ejusdem  speciei  supposito,  ex  diversa  dis- 
positione  subjecti  seu  organi.  De  potentiis 
autem  inorganicis,  ut  sunt  intellectus  et 
voluntas,  major  est  difficultas,  quia  im- 
mediate  respiciunt  essentiam  anima?,  ex 
qua  fluunt  et  cui  insunt.  Et  ita  ex  parte  C 
anima?  non  potest  esse  inaequalitas  virium 
harum  in  diversis  individuis  speciei  ejus- 
dem;  nec  etiam  ex  parte  creantis,  qui 
quamvis  animabus  ejusdem  speciei  et  in 
essentia  a?qualibus  posset  concreare  seu 
dare  ina?quales  proprietates  seu  vires,  non 
tamen  hoc  agit,  quia  secundum  Augusti- 
num,  in  rerum  creatione  non  quaeritur 
quid  Deus  possit,  sed  quid  competat  re- 
rum  naturis.  Hinc  inaequalitas  virium  in- 
organicarum  contingit  ex  varia  corporis 
dispositione.  Nam  corpore  et  sensitivis  po-  D 
tentiis  utuntur  ut  instrumentis.  Ha?c  Du- 
randus. 

Hinc  secundum  Albertum,  qui  abundant 
in  bonitate  sensus  communis,  aptiores  ex- 
stant  ad  physicam;  qui  in  bonitate  ima- 
ginativa?,  ad  mathematicam ;  qui  autem  in 
bonitate  cogitativae,  ad  metaphysicam.  Vi- 
demus  quoque  quod  in  infantulis  et  ob- 
sessis  ac  naturaliter  stolidis  usus  rationis 
totaliter  impeditur  ob  corporis  indisposi- 
tionem. 


QU^STIO    VI 

RUrsus  quaeritur,  Si  sola  Eva  pec- 
casset,  utrum  originale  pecca- 
tum  seu  aliud  quid  transfusum  fu- 
isset. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  in  Eccle- 
siastico  scriptum  est  :  A  muliere  inilium  Eccii.%xv, 
peccati  factum  est,  et  per  illam  omnes 
morimur.  —  Secundo,  mater  ministrat  sub- 
slantiam  seu  materiam  carnis  :  ergo  ad 
minus  defectus  ac  pceuae  carnis  transfun- 
derentur.  —  Tertio,  a  vase  corrupto  cor- 
rumpitur  contentum  in  eo.  Eva  autem  fuit 
vas  primum  totius  sobolis  propagatae. 

In  oppositum  est  illud  Apostoli  ad  Ro- 
manos   :  Per   unum   hominem   peccatum  jtom.v,  12. 
in  hunc  mundum  inlravit,  et  per  pecca- 
tum  mors. 

Ad  hoc  Albertus  respondet  :  Haec  quae-  summ.  u>. 
stio  solula  est  ab  Anselmo,  dicente  :  Si  ^_part'  q' 
Eva  sola  peccasset,  peccatum  ut  personale 
in  ea  sola  mansisset,  et  Deus  de  corpore 
Adae  aliam  feminam  produxisset,per  quam 
commixtione  mediante  cum  Adam,  pro- 
positum  Dei  de  hominum  multiplicatione 
perficeretur.  Verum  antiqui  doctores  Pra?- 
positivus  et  Guillelmus  Antisiodorensis  di- 
xerunt,  quod  si  sola  Eva  peccasset,  et 
Adam  post  peccatum  ejus  per  eam  gene- 
rasset,  pcenam  corporea?  foeditatis  trans- 
fudisset,  non  peccatum  originale.  Sed  di- 
ctum  Anselmi  probabilius  mihi  videtur, 
propter  verbum  Augustini,dicentis :  Divinae 
justitiae  non  congruit,  quod  eos  teneat  pce- 
na  quos  ad  po?nam  non  obligat  culpa.Hinc 
videretur  injustum  quod  a  matre  recipe- 
rent  fceditatem  pcenalem  qui  non  acci- 
piunt  culpam.  Ha?c  Albertus. 

At  vero  circa  hoc  aliter  Thomas  (in 
prima  secundae,  quaestione  octogesima  pri- 
ma)  sensisse  videtur  :  Peccatum,  dicens,  ari.  5. 
originale  a  primo  parente  traducitur  in 
quantum  ipse  movet  ad  generationem  na- 
torum,   ita   quod  si   materialiter  tantum 


LIBER  II    SENTENTIARUM.   —  DIST.    XXXIII  437 

quis  ex  carne  generaretur  humana,  non  A  tiae  :  ergo  nec  passibilitas,  neque  necessi- 

contraheret  originale  peccatum.  Quumque  tas  moriendi.  Haec  Thomas. 

secundum  philosophos,  principium   acti-  Ad   auctoritatem  vero  Ecclesiastici   re- 

vum  in  generatione  est  a  patre,  materiam  spondet  Albertus,  a  muliere  fuisse  initium 

autem   mater  ministrat  :  hinc  peccatum  peccati  personalis,  sed  non  originalis  in 

originale  non  contrahitur  a  matre,  sed  pa-  natura.  —  Secundum  objectum    solutum 

tre.  Et  secundum  hoc,  si  Adam  non  pec-  est.  —  Ad  tertium  respondetur,  quod  Eva 

cante,  Eva  peccasset,  filii  peccatum  origi-  nunquam  fuit  vas  in  quo  unquam  simul 

nale  non  contraherent.  Econtrario  autem  fuerit  tota  natura  humana,  in  quam  serpit 

esset,  si  Adam  peccasset,  et  non  Eva.  —  originale  peccatum ;  sed  Adam  fuit  vas  ta- 

Verumtamen  quibusdam  videtur,quod  Eva  le,  in  cujus  lumbis  omnes  homines  e.rant 

peccante,  si  Adam  non  peccasset,  filii  fuis-  secundum  corpulentam  substantiam.  Prae- 

sent  immunes  a  culpa  originali,  contrahe-  B  terea  uterus  mulieris  extrinsecum  vas  est 

rent  tamen  necessitatem  moriendi,aliasque  ad  parvulum;  semen  vero  viri,  formans 

passibilitates  et  pcenalitates  provenientes  intrinsecum  :  ideo  corruptio  seminis  viri 

ex  parte  materiae  quam  mater  ministrat  :  serpit  in   parvulum,  non  corruptio  uteri 

habuissent,  inquam,  illas  non  sub  ratione  matris.  Haec  Albertus.  Attamen  opinionem 

pcenae,  sed  ut  quosdam  naturales  defectus.  illam  Antisiodorensis  et  Praepositivi  pluri- 

Quod  non  videtur  conveniens.  Immortali-  mi  tenent. 

tas  enim  et  impassibilitas  primi  status  non  Insuper  quidam  hic  quaerunt,  an  Deus 

erant  ex  conditione  naturae,  sed  ex  dono  animas  quas  creat  quotidie,  faciat  bonas 

originalis  justitiae,  per  quam  corpus  sub-  vel  malas,  mundas  aut  immundas,  justas 

debatur    animae    quamdiu    anima    fuisset  aut  injustas.  Ad  quod  breviter  respondetur, 

Deo   subjecta;  defectus   autem   originalis  quod  facit  eas  bonas  bonitate  naturali,non 

justitiae   est  originale   peccatum.  Si  ergo  C  morali.  Similiter  creat  mundas,  immacu- 

Adam  non  peccante,  peccatum  originale  latas,  seu  sine  labe  peccati,  prout  ab  ipso 

non  transfunderetur  in  posteros   propter  egrediuntur;  non  autem  facit  justas,  nec 

peccatum  Eva?,  manifestum  est  quod  in  tamen  injustas,  nisi  injustum  pure  nega- 

filiis  non  fuisset  defectus  originalis  justi-  tive  sumatur. 


DISTINCTIO  XXXIII 

A.  An  peccata  omnium  prcecedentium  patrum  parvuli  originaliter 
trahant,  ut  peccatum  Adce. 


P 


RJEDICTIS  adjiciendum  videtur,  an  peccata  pracedentium  patrum  ad  par-    Hugo,  de 
vulos  transeant,  sicut  illud  primi  hominis  delictum  in  omnes   carnaliter  ^p0"™^ 
genitos  diximus  redundasse ;  et  si  peccata  parentum  transeunt  in  parvulos, 
utrum  omnium  qui  fuerunt  ab  Adam  usque  ad  ipsos,  an  aliquorum  et  non  omnium. 

R.   Quid  super  hoc  Augustinus  in  Enchiridio  dicere  videtur. 

De  hoc  Augustinus  in  Enchiridio  ambigue  disserit.  Yidetur  enim  approbare,  Aug.EncM- 
peccata  parentum  prascedentium  imputari  parvulis,  non  omnium  tamen  qui  fuerunt  "  c'   ' 


438  LIBER   II    SENTENTIABXM.   —   DIST.   XXXIII 

ab  Adam,  ne  importabili  et  nimia  sarcina  in  poena  seterna  gravarentur  parvuli,  sed 
tantum  eorum  parentum  qui  eos  a  quarta  generatione  prsecesserunt.  Quod  confirmat 
£CTrf.xx,5.  illis  verbis  quibus  in  Exodo  Dominus  ait  :  Ego  sum  Deus  visitans  iniquitates 
patrum  usque  in  tertiam  et  quartam  generationem  ;  quasi  peccata  parentum  proxi- 
morum  tantum  parvulis  imputentur,  et  non  alia :  quod  est  per  moderationem  divinae 
miserationis. 

G.  Eorum  ponit  documenta  qui  dicunt  transire  in  parvulos 
parentum  delicta. 

Et  quod  non  illud  solum  primi  hominis  delictum  parvulos  teneat,  sed  etiam  alia, 

Aug.Enchi-  illi  quibus  ita  videtur,  ex  eo  confirmant,  quod  etiam  parvuli,  non  modo  majores, 

nd.c.46.    jjigyjjj.^j.  baptizari  in  remissionem  peccatorum,  per  pluralem  numerum,  non   per 

singularem,  in  remissionem  peccati.  Et  David  de  legitimo  matrimonio  procreatus, 

Ps.  l,7.   dicit  :  in  iniquitatibus  conceptus  sum,  et  in  peccatis  concepit  me  mater  mea.  Non 

dicit,  In  iniquitate  vel  peccato.  Unde  putant  non  tantum  illud  unum  peccatum 

originale,  sed  etiam  plura  quas  in  peccato  Adae  reperiri  possunt,  et  alia  parentum 

peccata  parvulis  imputari. 

D.  Quod  in  illo  uno  primo  peccato  plura  reperiuntur. 

Quod  vero  in  actuali  peccato  Adas  plura  notari  valeant  peccata,  Augustinus 
Aug.op.cit.  in  Enchiridio  insinuat  :  Possunt  (inquit)  intelligi  plura  peccata  in  una  transgres- 
sione  Adae,  si  in  sua  quasi  membra  dividatur.  Nam  et  superbia  est  illic,  quia  homo 
in  sua  potius  esse  quam  Dei  potestate  dilexit;  et  sacrilegium,  quia  Deo  non  credidit; 
et  homicidium,  quia  se  in  mortem  prsecipitavit ;  et  fornicatio  spiritualis,  quia  inte- 
gritas  mentis  humanas  serpentina  suasione  corrupta  est;  et  furtum,  quia  cibus  pro- 
hibitus  usurpatus  est ;  et  avaritia,  quia  plus  quam  sufncere  illi  debuit  appetivit ;  et  si 
quid  aliud  in  hoc  uno  peccato  inveniri  potest.  —  Deinde  de  parentum  praecedentium 
peccatis,  utrum  parvulis  imputentur,  magis  opinando  quam  asserendo  disceptat,  ita 

ibid.  c.  46.  inquiens  :  Parentum  peccatis  parvulos  obligari,  non  solum  primorum  hominum,  sed 
etiam  suorum  de  quibus  ipsi  nati  sunt,  non  improbabiliter  dicitur.  Illa  quippe  divina 

joeut.  v,  9.  sententia,  Reddam  peccata  patrum  in  filios,  tenet  eos  ante  regenerationem  usque 

ps.  l,7.  adeo,  ut  etiam  de  legitimo  matrimonio  procreatus,  dicat:In  iniquitatibus  conceptus 
sum,  et  in  peccatis  concepit  me  mater  mea.  Non  dixit,  In  iniquitate  vel  in  peccato, 
quum  et  hoc  recte  dici  posset,  sed  iniquitates  et  peccata  dicere  maluit  :  quia  et  in 
illo  uno  quod  in  omnes  homines  pertransiit,  atque  tam  magnum  est  ut  eo  mutaretur 
humana  natura,  reperiuntur  (sicut  supra  disserui)  plura  peccata ;  et  alia  parentum, 

Aug.op.cit.  cma?  non  ita  possunt  mutare  naturam,  reatu  obligant  filios,  nisi  gratia  Dei  subveniat. 

c.  47.  .,,..,  t 

*aiiaspvo-  Sed  de  peccatis  aliorum  parentum,  quibus  ab  lpso  Adam  usque  ad  patrem  suum 
generaton-  ^  generationibus  *  suis  quisque  succedit,  non  immerito  disceptari  potest,  utrum 


LIBER   II    SENTEMTARUM.   —   DIST.   XXXIII  439 

omnium  malis  actibus  et  multiplicatis  delictis  originalibus  qui  nascitur  implicetur,  ut 
tanto  pejus  quanto  posterius  quisque  nascatur ;  an  propterea  Deus  in  tertiam  et 
quartam  generationem  de  peccatis  parentum  posteris  eorum  comminetur,  quia  iram 
suam  quantum  ad  progeneratorum  culpas  non  extendit  ulterius,  moderatione  mise- 
rationis  suse,  ne  illi  quibus  regenerationis  gratia  non  confertur,  nimia  sarcina  in 
ipsa  aeterna  damnatione  premerentur,  si  cogerentur  ab  ipso  initio  generis  humani 
omnium  prsecedentium  parentum  suorum  originaliter  peccata  contrahere  et  poenas 
pro  eis  debitas  pendere.  An  aliquid  aliud  de  re  tanta,  Scripturis  sanctis  diligentius 
perscrutatis  ac  tractatis,  valeat  vel  non  valeat  reperiri,  temere  affirmare  non  audeo. 
Ecce  perspicuum  flt  lectori,  Augustinum  superiora  dixisse,  non  asserendo,  sed  diver- 
sorum  opiniones  referendo. 

E.  Ostendit  Augustinum  sibi  fore  contrarium,  si  id  sentiret. 

Alioqui  sibi  ipsi  contradicere  ostenderetur,  qui  in  eodem  libro,  omnium  mitissi- 
mam  dicit  esse  poenam  parvulorum,  qui  originali  tantum  tenentur  peccato,  his 
verbis  :  Mitissima  sane   pcena  eorum  erit,  qui  praeter   peccatum  cruod  originale  Aug.EncM- 

rid   c  93 

contraxerunt,  nullum  insuper  addiderunt;  et  in  ceteris,  qui  addiderunt,  tanto  quisque 
ibi  tolerabiliorem  habebit  damnationem,  quanto  hic  minorem  habuit  iniquitatem. 
Ecce  hic  aperte  dicit,  parvulorum  poenam  omnium  aliarum  poenarum  esse  levissi- 
mam.  Quod  si  est,  non  ergo  peccatis  patrum  prsecedentium  obligantur  nisi  Adse.  Si 
enim  pro  peccatis  parentum  actualibus  aeternaliter  punirentur,  et  pro  suo  originali, 
non  jam  minus,  sed  forte  magis  quam  ipsorum  parentes  punirentur.  Non  ergo  pro 
peccatis  parentum  actualibus,  nec   etiam  pro   actualibus  primi  parentis,  sed  pro 
originali,  quod  a  parentibus  trahitur,  parvuli  damnabuntur,  pro  eo  nullam  aliam 
ignis  materialis  vel  conscientiae  vermis  pcenam  sensuri,  nisi  quod  Dei  visione  care- 
bunt  in  perpetuum.  Uno  ergo,  et  non  pluribus  peccatis,  parvuli  obligati  sunt.  Unde 
etiam  ea  quibus  illa  opinio  muniri  videtur,  scilicet  quod  peccata  et  iniquitates  in 
parvulis  aliquando  Scriptura  esse  signiflcat,  utens  plurali  numero,  ita  determinat 
Augustinus  in  eodem  libro  :  Quia  in  Scriptura  per  singularem  numerum  pluralis  ibid.c.M. 
numerus  saspe  significari  solet,  ut  ibi :  Ora  ergo  ad  Deum,  ut  auferat  a  nobis  serpen-  Num.  xx., 
tem.  Non  ait,  Serpentes,  quos  patiebatur  populus.  Et  econverso  per  pluralem  signi- 
ficatur  singularis  numerus,  ut  in  Evangelio  :  Mortui   sunt   enim  qui  quserebant  Maith. .., 
animam  pueri.  Non  ait,  Mortuus  est,  quum  loqueretur  de  Herode.  Et  in  Exodo  :     ' 
Fecerunt  deos  aureos,  quum  unum  fecerunt  vitulum,  de  quo  dixerunt  :  Isti  sunt  dii    Exod. 
tui,  Israel.  Ita  et  illud  originale  unum  plurali  numero  significatur,  quum  dicimus 
parvulos  in  peccatorum  remissionem  baptizari,  et  in  peccatis  vel  iniquitatibus  concipi. 

F.  An  actuale  peccatum  Adm  sit  gravius  ceteris. 

Hugo,Sum- 

Hic  quseri  solet,  utrum  peccatum  Adse  transgressionis,  ex  quo  processit  origi-  m>  sent. 
nale,  et  in  quo  plura  superius  notata  sunt  peccata,  gravius  fuerit  ceteris  peccatis.  i™ 


440  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXIII 

Quibusdam  ita  esse  videtur,  quia  illud  peccatum  totam  humanam  naturam  mutavit, 

Aug.Enchi-  sicut  Augustinus  dicit  in  Enchiridio  :  Illud  unum  peccatum  in  loco  et  habitu  tantfe 

felicitatis  admissum,  tam  magnum  est,  ut  in  uno  homine  originaliter,   et  ut  ita 

dixerim,  radicaliter  totum  genus  humanum  damnaretur.  Idem  in  libro  de  Civitate 

w.de ci-Dei  :  Tanto  majori  injustitia  violatum  est  illud  mandatum,  quanto  faciliori  poterat 

vit.Dei.lib. 

xiv,c.  12.  observantia  custodiri.  Nondum  enim  lpsi  voluntati  cupiditas  resistebat,  quod  de 
poena  transgressionis  postea  secutum  est.  —  His  aliisque  utuntur  auctoritatibus,  qui 
illud  peccatum  ceteris  aliorum  hominum  peccatis  gravius  esse  dicunt.  Quod  etiam 
ratione  ostendere  laborant,  hoc  modo  :  Magis  nocuit  illud  peccatum  quam  aliquod 
aliorum,  quia  totum  humanum  genus  vitiavit,  ac  morti  utrique  subdidit  :  quod 
nullo  alio  peccato  factum  est.  Majorem  ergo  effectum  mali  habuit  illud  peccatum 
quam  aliquod  aliud. 

G.  Responsio  contra  illos,  ubi  alia  peccata  ostenduntw-  illo  majora. 

Ad  quod  dici  potest,  quia  licet  illud  peccatum  humanam  naturam  mutaverit  in 

necessitatem  mortis,  et  in  totum  genus  humanum  reatum  diffuderit ;  non  est  tamen 

Matth.iM,  putandum  gravius  fuisse  peccato  in  Spiritum  Sanctum,  quod  neque  hic  neque  in 

32 

futuro,  ut  Veritas  ait,  dimittitur.  Quod  vero  totam  humanam  naturam  corrupit, 
non  ideo  est  quia  gravius  fuit  cunctis  aliis  peccatis,  sed  quia  ab  homine  commissum 
est  quando  in  uno  homine  tota  humana  natura  consistebat,  et  ideo  tota  in  eo 
corrupta  est ;  majoremque  effectum  mali  intulit  quantum  ad  multiplices  defectus 
qui  ex  eo  manaverunt,  sed  non  quantum  ad  poenam  seternain,  quam  graviorem  non 
meruit  quam  plures  postea  meruerunt  per  alia  peccata  :  imo  alios  graviorem  prome- 
ruisse  credimus  iram,  quam  Adam  meruerit. 

H.  An  illud  peccatum  sit  primis  dimissum  parentibus. 

Hugo.sum-  Si  vero  quseritur,  an  illud  peccatum  fuerit  dimissum  primis  parentibus ;  dicimus 
tact.em,C  eos  per  pcenitentiam  veniam  consecutos.  Unde  Augustinus  in  libro  de  Baptismo 
d°Aug.  de  parvulorum  ait  :  Sicut  illi  primi  parentes  postea  juste  vivendo  creduntur  per  Domini 
Pcccat ;  me-  sangUinem  ab  extremo  liberati  supplicio,  non  tamen  in  illa  vita  meruerunt  ad  para- 

ntis,  lib.  u,  °  r  r  J- 

n- 5S-  disum  revocari ;  sic  et  caro  peccati,  etiam  remissis  peccatis,  si  homo  in  ea  juste 
vixerit,  non  continuo  meretur  eam  mortem  non  perpeti  quam  traxit  de  propagine 
peccati. 

I.  Quod  peccata  parentum  visitantur  in  filios,  et  quod  non  sunt  adversa 
qum  Deus  dicit  in  Exodo  et  in  Ezechiele. 

Hugo,  oP.        Et  licet  peccatis  parentum,  nisi  Adae,  parvuli  non  obligentur,  non  est  tamen 
diffitendum  peccata  parentum  in  filios    redundare,  sicut  Dominus  in   Exodo  ad 


LIBER  II   SENTENTIARTJM.    —   DIST.   XXXIII  441 

Moysen  ait  :  Ego  sum  Deus  fortis,  zelotes,  visitans  iniquitates  patrum  in  filios  Exod.™,5. 
usque  in  tertiam  et  quartam  generationem  his  qui  oderunt  me.  His  verbis  aperte 
insinuatur,  quod  Deus  reddit  peccata  patrum  super  filios  tertios  et  quartos.  Huic 
autem  videtur  adversari  quod  Dominus  ait  in  Ezechiele  :  Quid  est  quod  inter  vos    Ezech. 

xvw,2-4,20. 

parabolam  vertitis  in  proverbium  istud,  dicentes  :  Patres  comederunt  uvam  acerbam, 
et  dentes  filiorum  obstupescunt  ?  Vivo  ego,  dicit  Dominus,  si  erit  vobis  ultra  para- 
bola  ha;c  in  proverbium  in  Israel.  Ecce  omnes  animse  meas  sunt;  ut  anima  patris, 
ita  et  anima  filii  mea  est ;  et  anima  quae  peccaverit,  ipsa  morietur.  Filius  non 
portabit  iniquitatem  patris,  et  pater  non  portabit  iniquitatem  filii ;  justitia  justi 
super  eum  erit,  et  impietas  impii  erit  super  eum.  His  verbis  videtur  Deus  corrigere 
per  Prophetam  quod  male  dixerit  in  lege.  Si  enim  peccata  patrum  reddit  in  tertiam 
et  quartam  generationem,  injustitia  videtur  Dei  esse,  ut  alius  peccet,  et  alius  punia- 
tur.  Quomodo  enim  justum  est  alium  peccare,  et  alium  peccata  luere  ? 

K.  Determinatio,  prcemissarum  auctoritatum  convenientiam  ostendens. 
Sed  ut  ait  Hieronymus,  ne  lex  et  Prophetag,  id  est  Exodus  et  Ezechiel,  imo  ipse     Hier.  in 

Ezecli.    lib. 

Deus,  qui  et  hic  et  ibi  locutus  est,  in  sententia  discrepare  videantur,  attendamus  Vi. 
finem  illius  auctoritatis  Exodi.  Dicto  enim,  Reddam  iniquitates  patrum  in  filios, 
addit  :  His  qui  oderunt  me.  Per  quod  evidenter  ostendit,  non  ideo  puniri  filios  quia 
peccaverunt  patres,  sed  quia  eis  similes  quodam  hereditario  malo  Deum  oderunt. 
Illud  ergo  quod  in  Exodo  Dominus  dicit,  sicut  Hieronymus  tradit,  non  id  sonat 
quod  multi  asstimant;  nec  est  simile  huic  proverbio  :  Patres  comederunt  uvam 
acerbam,  etc.  Illud  enim  Exodi  Hieronymus  super  Ezechielem,  et  Augustinus  super  Aug.in  ps. 
Psalmum,  Deus,  laudem  meam  ne  tacueris,  de   filiis  peccata  patrum  imitantibus  ps.cvm. 
accipiendum  censent  :  super  quos  dicitur  Deus  reddere  peccata  patrum,  quia  punit 
eos,  eo  quod  imitantur  peccata  patrum,  non  quia  patres  peccaverunt.  Non  itaque 
corrigit  Deus  in  Propheta  quod  ante  dixerat  in  lege,  sed  quomodo  intelligendum 
sit,  aperit.  Unde  et  illos  qui  prave  intelligebant,  arguit,  qui  dicebant  :  Patres  come- 
derunt,  etc. 

L.  Quare  dixerit,  In  tertiam  et  quartam  generationem,  et  quare 
patres  tantum  commemoravit. 

Verumtamen,  si  de  imitatoribus  malorum  illud  accipitur,  quare  tertiam  et  quar-  Hugo.Sum- 
tam  generationem  tantum  commemoravit,  quum  in  qualibet  generatione  rei  teneantur  ™act.  ,„,'c. 
qui  peccata  patrum  imitantur;  et  quare  patres  commemoravit,  quum  et  illi  omnes  l0' 
mali  sint  qui  quorumlibet  malorum  peccata  imitantur  ?  Sed  ideo  patres  specialiter 
nominavit,  quia  maxime  patres  filii  imitari  solent,  quos  prsecipue  diligunt;  et  ter- 
tiam  et  quartam  generationem  ideo  commemoravit,  quia  solent  parentes  interdum 
tamdiu  vivere,  donec  filios  tertios  et  quartos  habeant  :  qui  patrum  iniquitates  viden- 


442 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXXIII    SUMMA  ;    QOEST.    I 


Hugo.Sum- 
ma    Sent. 
tract.  Ill,  c. 
13. 

Hier.    in 
Ezcch.   lib. 

VI. 


tes,  eorum  impietatis  heredes  per  imitationem  efficiuntur.  Secundum  hunc  modum 
recte  intelligitur  ad  litteram  quod  in  Exodo  dicitur. 

M.  Quomodo  illud  Exodi  intelligi  debeat  secundum  mysterium. 

Quod  etiam  mystice  intelligendum  esse  ostenditur,  ex  eo  quod  parabola  dicitur. 
Si  enim  parabola  est,  ut  ait  Hieronymus,  aliud  verbis  sonat,  aliud  sensu  continet. 
Unde  aliqui  ita  edisserunt  :  Patrem  in  nobis  esse  dicunt  levem  punctum  sensuum, 
scilicet  primum  motum  suggestionis  vel  cogitationis ;  filium  vero,  si  cogitatio  con- 
ceperit  peccatum  :  in  quo  notatur  consensus  et  delectatio  mulieris ;  nepotem,  si 
quod  cogitaveris  atque  conceperis,  opere  compleveris  vel  complere  decreveris  :  in 
quo  notatur  consensus  viri  sive  patratio  peccati ;  pronepotem  autem,  si  non  solum 
feceris,  sed  in  eo  glorieris,  et  hasc  est  quarta  generatio  :  non  quia  tres  praecesse- 
rint,  sed  quarta  dicitur  quia  quarto  locq  a  primo  motu,  qui  est  quasi  pater,  enume- 
ratur.  Deus  ergo  primos  et  secundos  stimulos  cogitationum,  quos  Grseci  T.pz-idv.y.; 
vocant,  sine  quibus  nullus  hominum  esse  potest,  non  puniet  seternaliter ;  sed  si 
cogitata  quis  facere  decreverit,  et  quas  fecit  corrigere  noluerit  :  quaj  sunt  mortalia 
peccata,  et  tertia  et  quarta  generatio. 


N.  Per  quid  probatur,  quod  primus  motus  non  puniatur  ceternaliter. 


Hugo,  ibid 
Hicr,  ibid. 


Ad  probandum  vero,  ut  ait  Hieronymus,  quod  primus  pulsus  cogitationis  non 

puniatur  seternaliter  a  Deo,  illud  de  Genesi  afferendum  est.  Cham   enim  peccavit 

irridens  nuditatem  patris,  et  sententiam  non  ipse,  sed  fllius  ejus  Chanaan  accepit: 

Gen.nc, 25.  Maledictus  Chanaan,  servus  erit  fratrum  suorum.  Quae  enim  justitia  est,  ut  pater 

peccaverit,  et  filius  punitus  sit?  Sed  in  mysterio  illud  dictum  est. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    TRICESIM/E    TERTLE 

PR.EHABITA  distinctione  tractatum  est, 
utrum  et  qualiter  originale  peccatum 
in  Baptismate  deleatur  :  jam  investigatur, 
an  etiam  actualia  proximorum  parentum 
peccata  una  cum  originali  transfundantur 
in  prolem.  Et  circa  hoc  inducit  atque  ex- 
ponit  B.  Augustini  responsionem.  Quocirca 
ostendit,  quod  in  primo  Ada?  peccato  fue- 
runt  plures  vitiorum  deformitates.  Deinde 
circa  expositionem  responsionis  Augustini 
tractat  de  pcena  soli  originali  peccato  de- 
bita  ac  reddenda.  Consequenter  inquirit, 


A  an  primum  Adae  peccatum  fuit  gravissi- 
mum.  Quocirca  duas  ponit  opiniones,  ve- 
rioremque  eligit  ac  confirmat.  Ostendit 
quoque  primos  pcenituisse  parentes.  Post 
ha3C  redit  ad  primam  qua>stionem,  eluci- 
dando  qualiter  peccata  parentum  punian- 
tur  in  filiis  eisve  imputentur.  Et  circa 
hoc  ponit  verum  intellectum  auctoritatum 
Scriptura?  quas  allegavit. 


B 


QU.ESTIO    PRIMA 

HTc  quaeritur  primo,  Utrum  peccata 
proximorum  parentum,  imo  et 
propinquorum  prog-enitorumjuste 


UTRUM   PECCATA    PROXIMORUM   PARENTUM   JUSTE    IMPUTENTUR   DIVINITUS    POSTERIS         443 


Ibid.  xxxiv 
6,  7. 


Jer.  xxxn 
18;  Thren 
V,  7. 


imputentur  divinitus  posteris,  et 
puniantur  in  posteris  ipsis. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quoniam  in 
Exod.xx,5.  Exodo  Dominus  protestatur  :  Ego  sum 
Deus  zelotes,  visitans  iniquitatem  patrum 
in  filios  usque  in  tertiam  et  quartam  ge- 
nerationem.  Rursus,  Moyses  loquitur  Deo  : 
Dominator  Domine,  qui  reddis  iniquitatem 
patrum  filiis  ac  nepotibus  in  tertiam  et 
quartam  generationem.Idem  habetur  apud 
Jeremiam.  —  Secundo,  causa  remotiva  non 
operatur  in  causatum  nisi  per  causas  se- 
cundas  et  proximas  :  ergo  nec  originale 
peccatum  derivatur  in  posteros,nisi  per  ac- 
tualia  proximorum  ac  propinquorum  pec- 
cata  parentum. 

In  oppositum  sunt  auctoritates  Scriptu- 
rae,  ut  quod  per  Ezechielem  Dominus  ait  : 
Esech.    Filius  non  portabit  iniquitatem  patris. 

xvill,  20. 

Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Originale 
peccatum  non  transmittitur  nisi  a  primis 
parentibus,  nec  proximorum  aut  inter- 
mediorum  parentum  peccata  in  posteros 
transferuntur,  alioqui  quanto  filii  essent 
posteriores,  tanto  essent  miserabiliores, 
iniquiores,ac  magis  damnabiles.  Praeterea, 

^xorfxx.s.  quum  in  Exodo  dicitur,  Ego  sum  Deus  ze- 
lotes,visitans  iniquitatem  patrum  in  filios, 
additur  terminus  per  haec  verba  :  Usque 
in  tertiam  et  quartam  generationem.  Ergo 
ex  peccatis  aliorum  parentum  non  contra- 
hitur  peccati  corruptio,  quamvis  contra- 
hatur  aliqua  pcena,  juxta  illud  Jeremiae  in 

Thren.\,i.  Threnis  :  Patres  nostri  peccaverunt,  et  non 
sunt,  et  nos  iniquitates  eorum  portavimus. 
Anselmus  quoque  libro  de  Coneeptu  virgi- 
nali  :  Proximorum  (inquit)  parentum  pec- 
cata  ad  originale  arbitror  non  pertinere.  Si 
enim  Adam  nequivisset  ad  eos  quos  gene- 
raturus  erat,  originalem  justitiam  produ- 
cere,  nequaquam  potuisset  eis  injustitiam 
originalem  transmittere  ;  quumque  nullus 
post  Adam  valeat  posteris  originalem  com- 
municare  justitiam,  patet  quod  nec  ori- 
ginale  peccatum.  Quod  si  dicatur,  quod 
originale  peccatum  augetur  in  posteris  a 
parentibus  proximis,  hoc  stare  non  valet. 


Exod.  x 
5;  Deut. 


A  Nam  ubi  nulla  justitia  est,  nulla  potest 
auferri,  et  ubi  nulla  potest  auferri,  nulla 
potest  injustitia  addi,  saltem  originalis, 
quae  non  est  nisi  carentia  justitiae  debitae. 
Ad  auctoritates  ergo  dicendum,  quod  in- 
telliguntur  de  visitatione  iniquitatum  in 
prole  quantum  ad  pcenas  nonnullas,  prae- 
sertim  in  prole  peccata  parentum  sectan- 
te.  Propter  quod  Dominus  addit  in  Exodo : 
His  qui  oderunt  me.  Sic  vero  non  est  in 
originali  peccato,  quod  posteri  contrahunt 
quamvis  paterni  sceleris  non  exsistant  imi- 

B  tatores.    Unde    super   illud   ad    Romanos 

quinto,  Sicut  per  unum  hominem,  asse-  n0m.  v,i2. 
rit  Augustinus  :  Quemadmodum  Christus 
praeter  imitationis  exemplum,dat  occultis- 
simam  fidelibus  gratiam,  quam  latenter 
infundit  et  parvulis ;  ita  et  Adam  praeter 
imitationis  exemplum,  occulta  tabe  carna- 
lis  concupiscentiae  tabificavit  in  se  omnes 
ex  sua  stirpe  gignendos.Denique,quoniam 
primi  parentes  poterant  posteris  suis  ori- 
ginalem  conservare  justitiam,  quod  alii 
parentes  non  poterant,  ideo  ipsi  soli  pote- 

C  rant  posteris  transmittere  culpam  origina- 
Iem.  Nec  queunt  proximi  parentes  in  so- 
bole  sua  originale  peccatum  augere;sed 
quod  effectus  ex  illa  corruptione  celerius 
eliciatur,  suis  possunt  demeritis  procura- 
re.  —  Haec  Alexander*  cujus  responsio  ex 
sequentibus  fiet  evidentior.  Hajc  namque 
materia  difficilis  est. 

Circa  quam  scribit  Doctor  devotus  :  Pec- 
cata  parentum  transire  ad  prolem  intelligi 
potest  tripliciter,  utpote  punitione,  imita- 
tione,  transfusione.  Punitio  autem  est  du- 

D  plex  :  videlicet  temporalis  et  aeternalis. 
Punitione  aeterna  non  transit  ita,  ut  quis 
damnetur  pro  solo  parentis  peccato.  Unde 
Anselmus  libro  de  Conceptu  virginali  : 
Parvuli,  ait,  non  damnantur  pro  culpa 
Adae  tantummodo,  sed  pro  propria  culpa, 
quamvis  non  agendo  sed  contrahendo  ha- 
beant  eam.  Punitione  autem  temporali  pa- 
ter  punitur  in  filio,  sicut  Scriptura  osten- 
dit  atque  videmus.  Unde  transit  peccatum 
parentis  in  prolem,  sive  volentem  sive  no- 
lentem,  et  hoc  est  de  severitate   divinae 


Exod.  xx, 
5;  111  Iierj. 
xiv,  10. 


444 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXIII  ;    QUiEST.    I 


justitiee.  Imitatione  demum  transit  pecca- 
tum  diaboli  in  genus  humanum,  pecca- 
tumque  Adae  in  posteros,  et  peccata  proxi- 
morum  parentum  in  filios  frequenter;  sed 
ista  transitio  non  est  nisi  in  volentes. 
Transfusione  vero  transit  originale  pecca- 
tum  in  posteritatem,  quia  in  Adam  tota 
natura  obligabatur  ad  originalem  justi- 
tiam.  Filii  autem  in  proximis  parentibus 
ita  non  obligantur  nova  obligatione  ad 
aequitatem  ;  quibus  tamen  quandoque  me- 
ritis  parentum  suorum  mulla  desuper  be- 
neficia  condonantur,  sicut  et  illorum  dc- 
meritis  interdum  temporalia  incommoda 
proveniunt  proli.  Hinc  libro  de  Conceptu 
virginali  fatetur  Anselmus :  Non  nego,  pro- 
pter  merita  bona  parentum  filiis  multa  et 
magna  beneficia  animas  corporisque  con- 
ferri ;  propter  peccata  quoque  parentum 
filios  ac  nepotes  usque  in  tertiam  et  quar- 
tam  generationem,  et  forsitan  ultra,  diver- 
sis  in  hac  vita  tribulationibus  flagellari,ea- 
que  perdere  bona  corporis  et  anima?,  qua? 
forsitan  consequerentur,  si  justi  fuissent 
eorum  parentes.  —  Ha?c  Bonaventura.  Cu- 
jus  responsio  adhuc  studiosum  animum 
non  quietat.  Ouod  enim  proles  pro  pecca- 
tis  parentum  temporaliter  affligatur  ac 
multis  bonis  privetur  in  corpore,  quum 
nequaquam  communicet  nec  particeps  sit 
culparum  parentum,  non  videtur  divina? 
consonare  justitia?  :  imo  mirabilius  sonat, 
quod  etiam  multis  bonis  privetur  in  ani- 
ma,  maxime  quum  proles  secundum  ani- 
mam  sit  solum  a  Deo,  nec  aliquid  suorum 
parentum. 

Itaque  circa  haec  plenius  ac  planius  scri- 
bit  Thomas  :  Proles,  inquiens,  dupliciter 
potest  considerari  :  primo,  ut  est  quacdam 
persona;  secundo,  ut  est  res  qua?dam  pa- 
rentum  :  quoniam  ad  felicitatem  civilem 
inter  alia  bona  fortuna?  quae  prosunt  orga- 
niee,  proles  est,  ut  dicitur  primo  Ethico- 
rum.  Est  autem  res  parentum  quantum  ad 
id  quod  trahit  a  parente,  et  quantum  ad 
res  mundi,  de  quibus  filius  patrem  juvare 
tenetur.  Sed  quantum  ad  animam,  qua? 
immediate  a  Deo  creatur,  non  est  res  pa- 


A  rentis  carnalis,  sed  Creatoris,  juxta  illud 
Ezechielis  :  Sicut  anima  patris  mea  est,  ita  Ezech, 
et  anima  filii.  Porro  culpam  consequitur  " 
duplex  poena.  Una  per  se,  quae  ad  animam 
pertinet,  et  in  praesenti,  ut  amissio  gratiae, 
perturbatio  conscientia?,  et  consimilia;  et 
in  futuro,  ut  poena  inferni.  Talibus  ergo 
pcenis  proles  pro  peccatis  parentum  nun- 
quam  punitur,  quia  ha?c  pcena  prolem  non 
attingit  quoad  id  quod  est  res  patris.  Alia 
pcena  consequitur  peccatum  quasi  per  ac- 
cidens,  ut  corporales  infirmitates,  poenae- 

B  que  temporales  :  unde  nec  semper  nec 
omnibus  peccatoribus  infliguntur,  sed  se- 
cundum  moderamen  divina?  providentia? 
exhibentur.  Et  tali  pcena  proles  pro  pec- 
cato  parentis  interdum  punitur,  nisi  ex 
parte  filii  fiat  obstaculum,  ut  quando  est 
contrarius  peccatis  parentum  virtuose  vi- 
vendo.  Haec  quippe  pcena  prolem  attingit 
quantum  ad  id  quod  est  aliquid  patris,  seu 
res  aliqua  sui  parentis  :  quemadmodum 
etiam  quandoque  pro  excessibus  hominis 
occiduntur  pecora  ejus,effodiuntiirque  do- 

C  mus,  in  quibus  nulla  est  culpa.  Et  de  hu- 
jusmodi  pcenis  intelliguntur  prceallegatae 
auctoritales,  atque  de  his  qui  imitando 
peccata  parentum  non  praebent  obicem 
ultionis. 

Denique  in  filio  peccata  patris  sequen- 
te,  duplex  est  ratio  cur  temporaliter  pu- 
niatur.  Prima,  quoniam  ipsemet  peccat, 
patrem  peccantem  sequendo.  Secunda,  quia 
est  res  patris,  sicque  etiam  pater  punitur 
in  eo.  Itaque  juxta  haec,  imitatio  illa  non 
est  prima  causa  pro  qua  filio  pcena  infli- 

D  gitur,  sed  quasi  media  causa,  per  quam 
influentia  primae  causae  ad  effectum  con- 
jungitur.  Yis  enim  seu  reatus  peccati  pa- 
rentis  non  pervenit  in  filium,  si  pecca- 
to  parentis  resistat;  sed  per  imitationem 
quodammodo  continuatur,  et  sic  filius  pro 
peccato  parentis  aliquo  modo  punitur:imo 
et  sic  secundum  humanam  justitiam,  filii 
pro  peccatis  patris  rei  criminis  laesae  ma- 
jestatis  exheredanlur,  truncantur,  ac  aliis 
modis  gravantur.  Non  tamen  humana  ju- 
stitia  punit  in  hoc  casu  filium   in   bono 


UTRUM   PECGATA   PROXIMORUM    PARENTUM   JUSTE    IMPUTENTUR    DIVINITUS    POSTERIS         445 


jam  accepto,  sed  accipiendo.  Non  enim  si 
pater  peccat,  filius  jam  natus  truncatur, 
nec  filius  emancipatus  exheredatur ;  sed 
per  accidens  pcena  patris  redundat  in  fi- 
lium,  dum  patri  aufertur  id  quod  ex  patre 
transire  debebat  in  filium.  Notandumque 
quod  populus  est  res  aliqua  sui  regis  : 
idcirco  interdum  pro  peccato  regis  puni- 
ii  Reij.  tur,  ut  patet  secundo  Regum  de  David  et 
populo  ejus.  Quod  secundum  Gregorium, 
praecipue  accidit,  quando  populus  prome- 
retur  reum  regem  habere,  vel  ut  rex  per- 
mittatur  in  culpam  cadere.  —  Haec  Thomas 
in  Scripto. 

Quibus  objici  posset,  quod  in  subversio- 
ne  Sodomitarum  innocentes  parvuli  fue- 
runt  sulfureo  igne  combusti.  Similiter  in 
ingressu  filiorum  Israel  in  terram  pro- 
missionis,  innumerabiles  infantes  fuerunt 
occisi.  Insuper  per  Ezechielem  Dominus 
Ezech.KKi,  dixit,  Occidam  in  te  justum  et  impium  : 
quod  ad  litteram  dictum  est  de  occisione 
Judaeorum  in  Jerusalem  a  Chaldaeis.  Item, 

Dan.  i,  c.  in  captivitate  Judaeorum  a  Babyloniis,  Da- 
niel  et  socii  ejus  ac  alii  quidam  justi  fu- 
erunt  in  captivitatem  transducti,  quemad- 

Tob.  1,2.  modum  et  Tobias  in  captivitatem  decem 
tribuum  ab  Assyriis.  Unde  elicitur,  quod 
non  solum  filii  peccata  patrum  sequentes, 
sed  etiam  innocentes,  imo  et  parentum 
vitiis  resistentes  ac  justi,  temporaliter  af- 
fliguntur  pro  suorum  vitiositate  parentum. 
Nempe  si  auctoritates  illse  solum  loque- 
rentur  de  filiis  peccata  parentum  sequen- 
tibus,  Dominus  non  addidisset,  Usque  in 
tertiam  et  quartam  generationem,  quia  in 
filiis  vitia  progenitorum  sequentibus,  vi- 
sitantur  peccata  parentis  in  generationes 
multo  ulteriores. 

Igitur  pro  horum  solutione  pensandum 
quod  Thomas  scribit  in  prima  secundae, 
art.  7.  quajstione  octogesima  septima  :  Pcena,  in- 
quiens,  dupliciter  sumitur.  Primo  modo, 
simpliciter  ut  est  pcena,  et  ita  pro  propria 
culpa  infligitur.  Secundo,  in  quantum  est 
satisfactoria,qua3  est  voluntaria.  Et  loquen- 
do  de  hac  satisfactoria  pcena,  contingit 
quod  unus  portet  pcenam  alterius  in  quan- 


A  tum  sunt  quodammodo  unum,  sicut  in- 
ter  homines  se  invicem  amantes  videmus 
quod  unus  transfert  in  se  debitum  alte- 
rius.  Si  autem  loquamur  de  pcena  pro  pec- 
cato  inflicta  in  quantum  habet  rationem 
pcenae,  sic  unusquisque  solum  pro  suo  pec- 
cato  punitur,  quoniam  actus  peccati  est 
aliquid  personale.  Ubi  sciendum,  quod  in- 
terdum  aliquid  videtur  esse  pcenale,  quod 
tamen  simpliciter  loquendo,  non  habet  ra- 
tionem  pcenae.  Poena  quippe  est  species 
mali ;  malum  vero  est  privatio  boni.  Quum- 

B  que  sint  plura  hominis  bona,  utpote  animae 
et  corporis  exteriorumque  rerum,  contin- 
git  interdum  quod  homo  patiatur  detri- 
mentum  in  bono  minori,  ut  augeatur  in 
bono  majori  :  ut  dum  patitur  detrimen- 
tum  pecuniae  propter  corporis  sanitatem, 
aut  detrimentum  in  utroque  illorum  pro- 
pter  gloriam  Dei  ac  animae  suae  salutem. 
Et  tale  detrimentum  non  est  simpliciter 
malum  hominis,  sed  secundum  quid  :  id- 
circo  non  habet  simpliciter  rationem  pce- 
nae,  sed  medicinae.  Nam  et  medici  propi- 

C  nant  infirmis  potiones  amaras,  quatenus 
conferant  sanitatem. 

Sic  ergo  loquendo  de  pcena  ut  habet  art. 
rationem  medicinae,  unus  interdum  puni- 
tur  pro  peccato  alterius.  Nempe  ut  tactum 
est,  detrimenta  corporalium  rerum,  aut 
etiam  corporis,  sunt  medicinae  pcenales, 
ordinatae  ad  animarum  salutem.  Unde  nil 
prohibet  aliquem  talibus  pcenis  puniri  a 
Deo  vel  homine  pro  peccatis  alterius,  sci- 
licet  filios  pro  patribus,  et  subditos  pro 
dominis  suis,  in  quantum  sunt  res  quae- 

D  dam  illorum ;  ita  tamen,  quod  si  filius  aut 
subditus  est  particeps  culpae  hujus  pro 
qua  infligitur  talis  pcena  medicinalis,  ha- 
bet  ipsa  afflictio  rationem  pcenae  tam  quo- 
ad  eum  qui  punitur,  quam  quoad  illum 
pro  quo  punitur.  Si  vero  non  sit  particeps 
cuipte,  habet  rationem  pcenae  quantum  ad 
eum  pro  quo  punitur;  quantum  vero  ad 
eum  qui  punitur,  rationem  medicinae  tan- 
tum  :  ordinatur  namque  ad  bonum  animae 
suae,  si  patienter  sustineat.  Pcenae  autem 
spirituales  non  sunt  medicinales,  quoniam 


446 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXIII  \    QUjEST.    II 


bonum  animae  (quod  Deus  est,  seu  animte  A 
salus)  non  ordinatur  ad  aliud  melius  bo- 
num.  Hinc  in  bonis  animae  nullus  patitur 
detrimentum  nisi  pro  propria  culpa;  nec 
unus  punitur  pro  alio  :  nam  quantum  ad 
animam,  filius  non  est  res  patris.  Ideo 
Dominus  hujus  rei  causam  assignans,dicit 
Esech.    per  Ezechielem  :  Omnes  animee  meae  sunt. 

xv...,  4.  Specialiter  quoque  dicuntur  peccata  pa- 
rentum  puniri  in  filiis,  quoniam  filii  in 
peccatis  parentum  nutriti,  proniores  sunt 
ad  peccandum  propter  consuetudinem  et 
exemplum  parentum.  Ideo  etiam  additur,  B 
Usque  in  tertiam  et  quartam  generatio- 
nem  :  quia  tamdiu  consueverunt  homines 
vivere,  ut  tertiam  vel  quartam  generatio- 
nem  videant  :  et  sic  mutuo  videre  possunt 
et  filii  peccata  palrum  ad  imitandum,  et 
patres  poenas  filiorum  ad  dolendum.  — 
Haec  Thomas  in  Summa. 

Ex  quibus  patet  ad  praetacta  solutio. 
Nam  et  parvulis  illis  per  mortem  medici- 
naliter  est  provisum,  ne  ad  adultam  aeta- 
tem  venientes,  gravioribus  involverenlur 
sceleribus,  sicque  non  solum  pcenam  dam-  G 
ni,  sed  et  pcenam  sensus  aeternaliter  pate- 
rentur.  Justis  item  ita  occisis  fuit  passio 
mortis  corona  gloria?  amplioris.  Hinc  in- 
notescit,  quod  homo  non  semper  alfligitur 
pro  propria  culpa,  et  quod  poena  infligitur 
non  solum  pro  culpa  patientis,  sed  inter- 
dum  pro  ipsius  exercitatione,  profectu  et 
gloria  ampliori,  proximorumve  aedificatio- 
ne,  aut  pro  gloria  Dei,  ut  patuit  in  Job, 
Tobia,  et  multis  gloriosis  martyribus.  Hinc 

joann.  ix,  de  CEeco  nato  dixit  Salvator  :  Neque  hic 

3'  peccavit,  neque  parentes  ejus,  sed  ut  ma-  D 

nifestentur  opera  Dei   in  illo.  Atque  de 

md. xi,  4.  Lazaro  :  Infirmitas  ha?c  non  est  ad  mor- 
tem,  sed  pro  gloria  Dei,  ut  glorificetur 
Filius  Dei  per  eam. 

At  vero  in  prasinductis  scriptis  Thomae 
sententialiter  continentur  et  eis  concor- 
dant  scripta  Petri,  Richardi  et  plurium 
aliorum,  responsiones  quoque  Alberti  et 
Durandi. — A  diversis  etiam  doctoribus  hic 
multa  quaeruntur  quae  et  in  textu  tangun- 
tur,  videlicet  :  an  peccatum  originale  sit 


unum  vel  plura;  et  utrum  aequaliter  sit 

in  omnibus;  utrum  fuerit  gravissimum; 

an  multa  vitia  in  se  contineat;  et  de  pce- 

nis  ipsum  secutis.  De  quibus  quum  prae-  Cf.p.iu\ 

inducta  modo  sint  multa,  pertranseo. 


231  D',  cl 
dist.  xxx. 


QUJ2STIO    II 


SEcundo  hic  principaliter  quaeritur,  De 
poena  originalis  peccati,  vide- 
licet  an  puniatur  dolore  sensibili. 

Et  continet  haec  quaestio  duo.  Primum, 
an  animae  in  originali  peccato  separatae 
a  corpore,  habeant  pcenam  sensus,  habi- 
turae  post  resurrectionem  finalem  hujus- 
modi  pcenam  in  corpore  quoque.  Secun- 
dum  est,  an  interiori  dolore  seu  mcerore 
afficiantur  de  amissione  felicitatis  aeter- 
nre.  Quaeritur  quoque,an  resurgent,  et  qua- 
lia  corpora  deinceps  habebunt. 

Quod  autem  sensibilem  habeant  pcenam, 
imo  ignis  punitionem,  videtur  B.  Augusti- 
nus  in  multis  locis  sensisse,  quamvis  dicat 
pcenam  eorum  mitissimam,  comparative 
loquendo.  Denique  in  libro  de  Fide  ad 
Petrum  :  Firmissime,  inquit,  tene  et  nulla- 
tenus  dubita,  parvulos  qui  sine  sacramen- 
to  Baptismatis  de  hoc  saeculo  transierunt, 
sterno  supplicio  puniendos.  —  Secundo, 
poena  post  hanc  vitam  excedit  poenam  vi- 
tse  praesentis;  sed  pro  originali  infliguntur 
multae  pcenee  sensibiles  in  hac  vita,  ut  pa-  dist.xxx, 
tuit  :  ergo  multo  plus  in  futuro.  —  Tertio,  q' 3' 
sicut  in  peccato  actuali  est  conversio  at- 
que  aversio,ita  in  originali,loco  aversionis 
est  carentia  originalis  justitiae,  et  loco  con- 
versionis  concupiscentia  seu  libido.  Sed 
peccato  actuali  ratione  conversionis  de- 
betur  pcena  sensibilis  :  ergo  et  originali, 
ratione  libidinis.  —  Quarto,  originale  pec- 
catum  est  gravius  veniali,  quum  subtrahat 
gratiam  et  aeternam  recipiat  pcenam :  quura 
ergo  veniali  debeatur  pcena  sensibilis,mul- 
to  plus  originali.  —  Insuper  quidam  sic 
arguunt  :  In  parvulis  non  baptizatis  ma- 
nent  originale  et  quatuor  vulnera  animae 


DE    POENA    ORIGINALIS    PECCATI,    VIDELICET   AN   PUNIATDR   DOLORE   SENSIRILI 


447 


pro  illo  inflicta,  videlicet  malitia,  igno- 
rantia,  concupiscentia,  ira.  Et  per  haec 
sunt  animae  illse  a  Deo  aversae,  et  ad  cre- 
ata  inordinate  conversae. 

Ad  hoc  Thomas  respondet :  Culpae  opor- 
tet  pcenam  esse  proportionatam,  secun- 
/s.xxvu, s.  dum  illud  Isaiae  :  In  mensura  contra  men- 
suram,quum  abjecta  fuerit,  judicabit  eam. 
Defectus  autem  originalis  peccati  non  est 
per  subtractionem  alicujus  quod  huma- 
nam  naturam  consequitur  ex  naturalibus 
suis  principiis,  sed  per  sublractionem  su- 
peradjuncti;  nec  culpa  ista  ad  hunc  ho- 
minem  pertinet,  nisi  secundum  quod  ta- 
lem  habet  naturam,  quse  destituta  est  hoc 
bono  quod  in  ea  potuit  esse  et  conservari : 
ideo  nulla  alia  pcena  ei  debetur  nisi  sub- 
tractio  finis  ad  quem  ordinavit  hoc  donum 
subtractum,  videlicet  subtractio  superna- 
turalis  beatificae  visionis.  Quod  si  aliqua 
pcena  sensibilis  post  mortem  pro  origina- 
Ii  infligeretur  peccato,  puniretur  iste  non 
secundum  hoc  quod  babuit  culpam,  quo- 
niam  pcena  sensibilis  pertinet  ad  id  quod 
personae  est  proprium,  quia  per  passionem 
hujus  particularis  poena  est  talis.  Hinc  sic- 
ut  culpa  non  fuit  per  actionem  ejus,  ita 
nec  pcena  debet  esse  per  passionem  ipsi- 
us,  sed  solum  per  subtractionem  illius  ad 
quod  natura  per  se  insufficiens  erat.  In 
aliis  vero  perfectionibus  et  bonitatibus 
quse  humanam  sequuntur  naturam,  nul- 
lum  sustinebunt  detrimentum  damnati  pro 
solo  originali  peccato.  Idcirco  in  pnetactis 
auctoritatibus  Augustini,  per  supplicium 
pcena  intelligitur  damni,  sicut  et  nomine 
ignis  quaelibet  pcena  solet  in  Scripturis 
designari.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  de  hoc,  an  habebunt  interiorem 
dolorem  sive  tristitiam  de  tantae  felicitatis 
amissione,  respondet  :  Circa  hoc  est  tri- 
plex  opinio.  Una,  quod  nullum  sustine- 
bunt  dolorem,  quia  ratio  in  tantum  erit 
obtenebrata  in  eis,  quod  non  cognoscent 
se  amisisse  quod  amiserunt.  Quod  proba- 
bile  non  videtur,  quod  scilicet  anima  a 
corporis  onere  separata,  non  ea  cognoscat 


A  quae  saltem  ratione  investigari  possunt,  et 
etiam  multo  plura.  —  Hinc  secunda  opi- 
nio  est,  quod  in  ipsis  est  perfecta  cognitio 
eorum  quae  cognitioni  subjacent  naturali, 
et  Deum  agnoscent,  scientque  se  esse  pri- 
vatas  beatifica  visione,  et  dolorem  inde 
aliquem  sentient;  qui  tamen  in  eis  miti- 
gabitur,  in  quantum  non  propria  volunta- 
te  eam  demeruerunt.  Sed  nec  hoc  videtur 
probabile,  quoniam  dolor  ille  parvus  esse 
non  potest  de  tanti  boni  amissione,  et 
preecipue  sine  spe  reparationis.  Unde  pce- 

B  na  eorum  non  esset  mitissima.  Praeterea 
eadem  ratione  qua  dolore  sensibili  exte- 
rius  non  punientur,  etiam  dolorem  inte- 
riorem  non  sentient,  quoniam  dolor  poense 
delectationi  culpae  correspondet.  Hinc  re- 
mota  delectatione  a  culpa  originali,  omnis 
dolor  ab  ejus  poena  excluditur.  —  Hinc 
tertia  opinio  est,  quod  in  naturali  cogniti- 
one  erunt  perfecti,  et  scient  se  esse  pri- 
vatos  vita  aeterna,  nec  tamen  inde  dole- 
bunt.  Nempe  ex  hoc  quod  aliquis  caret 
eo  quod  suam  proportionem  excedit,  non 

C  cruciatur,  si  rectse  sit  rationis  :  quemad- 
modum  sapiens  homo  non  contristatur  de 
hoc  quod  non  potest  volare,  vel  quia  non 
est  imperator  aut  rex,  quum  hoc  sibi  de- 
bitum  non  sit;  sed  affligitur,  si  eo  prive- 
tur  ad  quod  aptitudinem  habet. 

Dico  ergo,  quod  omnis  homo  usum  li- 
beri  arbitrii  habens,  proportionatus  est  ad 
obtinendum  vitam  aeternam,  quoniam  po- 
test  se  ad  gratiam  praeparare,  per  quam 
vitam  aeternam  merebitur.  Ideo  qui  in  hoc 
deficiunt,   maximum    habebunt  dolorem, 

D  quoniam  id  amittunt  quod  poterant  obti- 
nere.  Pueri  autem  usum  rationis  nondum 
adepti,  ad  adipiscendum  gloriam  aeterna- 
lem  non  fuerunt  aptati  nec  apti  :  idcirco 
de  ejus  carentia  non  dolebunt,  imo  magis 
gaudebunt  de  hoc  quod  multum  partici- 
pabunt  de  bonitate  divina  in  perfectioni- 
bus  naturalibus.  Nec  potest  dici,  quod  fu- 
erunt  proportionati  ad  salutem,  quia  ab 
aliis  poterant  baptizari,  sicut-et  aliis  mul- 
tis  factum  est  pueris  :  hoc  quippe  super- 
excedentis  est  gratiae,  ut  aliquis  sine  actu 


448 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXIII  ;    QUiEST.    II 


proprio  praemietur.  Hinc  defectus  gratiae  A 
talis  non  magis  causat  tristitiam  in  pueris 
illis,  quam  in  sapientibus  quod  gratias  il- 
las  non  habent  quas  similes  eis  habuisse 
cognoscunt.  Insuper,  si  de  sua  poena  seu 
carentia  visionis  divinse  dolerent,  quum 
pcena  illa  sit  eis  juste  a  Deo  indicta,  vo- 
luntas  eorum  divina?  contrariaretur  justi- 
tiae,  sicque  actualiter  esset  deformis  :  quod 
non  conceditur. 

Sed  objici  polest,  quia  (ut  ait  Chryso- 
stomus)  hoc  in  damnatis  est  poena  gra- 
vissima,  quod  visione  carent  divina,  imo  B 
hoc  gravius  est  quam  igne  torqueri  ge- 
hennae  :  ergo  et  pueri  poena  damni  dam- 
nati,  inde  dolebunt.  —  Iterum,  immunitas 
a  culpa  dolores  non  minuit,  sed  augmen- 
tat  :  ut  si  quis  sine  demerito  suo  exhere- 
detur  aut  mutiletur,  gravius  contristatur. 
Pueri  ergo  qui  sine  proprio  demerito  tanta 
salute  privantur,  ex  hoc  gravius  affligun- 
tur.  —  Rursus,  naturali  amore  Deum  su- 
per  omnia  diligunt  :  ergo  cupiunt  eo  frui, 
imo  alias  actualiter  essent  deordinati. 

Respondendum  ad  primum,quod  aucto-  C 
ritas  illa  est  intelligenda  de  damnalis  in 
quibus  fuit  aptitudo  promerendi  seu  usus 
liberi  arbitrii.  —  Ad  secundum,  quod  vo- 
luntas  ordinata  et  sapientialis  non  est  nisi 
ad  ea  ad  quae  quis  ordinatus,  aptus  et  pro- 
portionatus  exsistit.  Alia  autem  non  vult 
simpliciter,  sed  vellet  si  possibile  esset. 
—  Ad  tertium,  quod  sicut  cognoscunt  et 
diligunt  Deum  naturali  amore,  ita  et  pro- 
portionabiliter  eo  fruuntur,  et  naturalem 
beatitudinem  habent  :  ideo  non  sunt  pror- 
sus  separati  a  Deo  seu  Christo,  sed  per  na-  D 
turalium  participationem  donorum  ei  jun- 
guntur.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Quibus  per  omnia  consonant  scripta  Pe- 
tri  atque  Richardi.  Aitque  Petrus :  Contenti 
sunt  parvuli  illi  bono  quod  habent,  vide- 
licet  delectatione  quam  habent  ex  eo  quod 
sciunt  se  perpetuo  esse,  vivere,  intellige- 
re,  multo  plus  quam  aliquis  in  vita  hac 
aerumnosa,  in  qua  multi  sunt  qui  nollent 
eam  unquam  finire  quatenus  ad  beatitu- 
dinem  pervenirent. 


Richardus  quoque  :  Plus,  inquit,  gaudent 
quam  aliqui  forsan  in  hac  vita,  qui  tamen 
in  hoc  statu  semper  manere  vellent.  Ve- 
rumtamen  non  credo  praetactam  tertise  opi- 
nionis  rationem  sufficere  ad  hoc  quod  non 
dolent,  sine  speciali  providentia  Dei  ex- 
cludente  ab  eis  dolorem.  Haec  Richardus. 

Circa  hoc  ait  Albertus  :  Poena  damni  summ.th. 
non  est  propria  poena  originalis  peccati,  *'  part-  q- 
sed  communis  originali,  el  etiam  actuali 
ralione  aversionis  exsistentis  in  eo.  Ignis 
vero  non  est  pcena  originalis  ratione  ad- 
ustionis,  sed  tenebrositatis.  —  In  quibus 
verbis  Alberti  videtur  insinuari,  quod  par- 
vuli  illi  erunt  tenebroso  in  loco  :  quod  et 
Thomas  alieubi  videtur  sentire,  quum  in 
eis  sit  fceditas  carnis  ex  originali  secuta. 
Aliis  magis  apparet,  quod  tenebrositas  loci 
esset  privatio  naturalis  perfectionis  et  cau- 
sa  mceroris,  quae  in  ipsis  non  erunt.  Unde 
Petrus  de  Aquila,  et  quidam  alii,  imagi- 
nanlur  quod  ambulabunt  spatiando  per 
terram  et  conferendo.  Richardus  vero  ef- 
fatur  :  Quoniam  foeditatem  in  carne  habu- 
erunt,  locum  habebunt  ignobilem,  quamvis 
aliqui  dicant,  quod  habitabunt  in  super- 
ficie  terrse.  Verius  autem  putatur,  quod 
naturalis  loci  convenientia  non  carebunt. 
Thomas  etiam  super  quartum  Sententia- 
rum  testatur,  quod  resuscitati  compare- 
bunt  in  generali  judicio,  non  ut  judicen- 
tur,  sed  ut  gloriam  judicis  incarnati  in 
forma  assumpta  conspiciant. 

Udalricus  demum  in  Summa  sua,  libro 
sexto  :  Pcena(inquit)originalis  peccati  non 
est  dolor  sensibilis,  neque  afflictio  spiri- 
tualis  ex  carentia  beatitudinis.  Nec  enim 
omnipotens  Deus  ulciscitur  scelus  hoc  val-  j00  XXXVi 
de,  sed  quum  iratus  fuerit,  misericordia?  '3- 

Habac.  111, 

recordatur,  puniens  citra  condignum,  quam-  i. 
vis  secundum  proportionem  seu  medieta- 
tem  geometricam  reducat  excessum  culpae 
ad  medium  per  poenam,  ut  scilicet  majori 
culpae  correspondeat  major  poena,  et  mi- 
nor  minori.  Non  tamen  servat  medietatem 
arithmeticam,  ut  tantum  puniat  quantum 
meremur,  quoniam  secundum  multitudi-  D     . 

Xo .  X ,  ■*,  3GC. 

nem  irae  suae  non  quaeret,  Quum  ergo  ori-  Hebr. 


DE   P0ENA    ORIGINALIS    PECCATI,   VIDELICET   AN   PUNIATUR   DOLORE    SENSIRILI 


449 


ginale  peccatum  sit  peccatum  naturae,  et  A  tem   culpae   potuerunt  vitare,   praesertim 


non  personae  nisi  per  naturam,  nec  sit 
actum,  sed  contractum  :  si  pcena  sensibili 
puniretur,  quae  non  pertinet  ad  naturam, 
sed  personam,  et  pertinet  ad  reducendum 
actum  peccati  cum  delectatione  in  actu 
ad  medium  per  tormentum  (in  quo  actu 
peccans  plus  debito  sibi  usurpat  de  bono 
delectabili,  cui  opponitur  dolor  sensibilis, 
secundum  illud  Apocalypsis  :  Quantum 
glorificavit  se  et  in  deliciis  fuit,  tantum 
sic  in  ms  date  illi  Iuctum  et  tormentum)  :  hinc  pce- 


Apoc.  xvin 

7. 


Udalrici. 


quum  videamus  Deum  cum  impiissimis  et 
sceleratissimis  peccatoribus  in  multis  mi- 
sericorditer  agere  :  hinc  est  alia  positio, 
pietati,  fidei  ac  judicio  rationis  plus  con- 
sona,  quod  quum  parvuli  careant  justitia 
et  gratia  Spiritus  Sancti,  privantur  beati- 
fica  visione;  et  quia  in  carne  eorum  fuit 
fceditas,  ponentur  in  loco  vili,  utpote  in- 
fernali,  seu  limbo  quodam  inferni;  sed 
quia  non  habuerunt  deleclationem  nec 
actum  peccati,  non  sentient  ignis  acer- 


na  haec  pueris  illis  non  infligetur.  Nec  sen-  B  bitatem.  Hanc   positionem  magistri  com- 


tiunt  dolorem  ex  carentia  visionis  divinEe, 
sed  magis  gaudebunt  de  multimoda  parti- 
cipatione  bonitatis  divinae  in  naturalibus 
perfectionibus.Et  pcena  in  eis  manet  solum 
in  ratione  damni.  Ad  quod  duo  cooperan- 
tur.  Unum,  quia  non  habent  fidem  quae 
est  substantia  rerum  sperandarum,  sed  so- 
lum  naturalem  cognitionem  :  credo  quod 
de  ejus  amissione  nil  sciant,  quam  nec 
possibilem  fore  cognoscunt.  Secundum  est, 
quod  si  in  die  judicii  ex  separatione  ele- 


muniter  approbant,  et  item  Magister  in 
littera,  dicens  :  Pro  originali  peccato  nul- 
lam  aliam  materialis  ignis  aut  conscien- 
tiae  vermis  pcenam  sensuri  sunt  parvuli, 
nisi  quod  visione  Dei  carebunt.  Praeter- 
ea,  injustum  est  plus  exigere  in  pcena 
quam  commissum  est  in  culpa.  Quum- 
que  parvulus  nullo  actu  proprio  contem- 
pserit  divinum  imperium,  videtur  quod 
nullum  ei  debeatur  asternale  tormentum. 
Rursus,  horribilius  est  continue  et  aeter- 


ctorum  a  reprobis   aliquid   conjecturant,  C  naliter  in  tormentis   esse,  quam  omnino 


tamen  quia  ex  suo  demerito  eam  non  per- 
diderunt,vermem  remorsionis  conscientiae 
non  habebunt.  —  Haec  Udalricus.  Verum 
p.447Dets.  ex  praehabitis  satis  patet,  quod  parvuli  il- 
li  utique  sciunt  supernaturalem  beatitu- 
dinem  et  infernalem  miseriam  esse,  quod 
et  in  die  judicii  certissime  noscent,  et  ex- 
perimentaliter  intuebuntur. 

At  vero  Bonaventura  scribit  de  his  dif- 
fuse  :  Quidam,  inquiens,  attendentes  di- 
vinae  rigorem  justitiae,  qua  Deus  gloriosus 


non  esse.  Si  ergo  Deus  animam  quam  cre- 
avit,  aeternis  deputaret  suppliciis  absque 
perpetratione  alicujus  peccati,  nullum  ei 
praestare  beneficium  videretur,  nec  mise- 
ricordia  simul  cum  justitia  curreret. 

Insuper  de  hoc,  an  interiorem  habeant 
dolorem,  tres  exstant  opiniones  :  et  patuit  cf.p.uw. 
de  duabus  quod  non  videantur  idoneac.  Id- 
eo  dico,  quod  animae  parvulorum  tenent 
medium  inter  eos  qui  sunt  in  caritate  et 
gratia,  et  inter  exsistentes  in  actuali  pec- 


et  sanctus  hominem  pro  uno  brevi  pecca-  D  cato.  Quumque  status  retributionis  corre- 


to  mortali,  in  quo  momentanea  et  modica 
delectatio  fuit,  aeternaliter  cruciat,  dicunt 
quod  parvuli  cremabuntur  igne  materiali, 
attamen  multo  minus  quam  illi  qui  actu- 
aliter  peccaverunt,  quatenus  sicut  in  origi- 
nali  peccato  erat  carentia  debitae  justitiae 
cum  concupiscentia,  ita  in  poena  ejus  sit 
carentia  beatificae  visionis  et  ignis  affli- 
ctio.  —  Sed  quum  durum  valde  ac  aspe- 
rum  videatur,  quod  Deus  sic  agat  cum 
parvulis,qui  nec  mortem  naturae  nec  mor- 

T.  22. 


spondeat  statui  vitae  praesentis,animae  par- 
vulorum  sunt  in  statu  medio  inter  statum 
Beatorum  statumque  damnatorum.  Beati 
autem  carent  omni  pcena,  et  sunt  in  ple- 
naria  luce,  damnati  econverso  sunt  in  gra- 
vi  dolore  sensibili  atque  in  tenebris  :  hinc 
parvuli  cum  utrisque  in  aliquo  commu- 
nicant,  quia  cum  Beatis  carent  dolore  sen- 
sibili  interiori  et  exteriori,  et  cum  damna- 
tis  carent  visione  divina  et  luce  corporea. 
Quumque  ex  una  consideratione,  videlicet 


450 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XXXIII  ;    QU.EST.   II 


ex  hoc  quod  tanta  mala  evaserunt,  habe- 
ant  consolationem,et  ex  amissione  eeternte 
felicitatis  desolationem ;  ita  aequa  lance 
divino  judicio  eorum  cognitio  affectioque 
libratur,  et  in  statu  tali  perpetuatur,  ul 
nec  tristitia  eos  dejiciat,  neque  latitia  re- 
ficiat.  In  quo  ordo  divinee  sapientia?  mi- 
rabiliter  retulget,  ita  quod  sicut  in  Beatis 
potissime  manifestatur  misericordia,  et  in 
damnatis  justitia,  sic  in  istis  utrumque. 
Unde  si  quaeras,  quid  faciant  parvuli  illi, 
utrum  addiscant  aut  conferant.vel  aliquod 
aliud  opus  exerceant;  dico,  quod  invaria- 
bilitas  divinae  sequitatis  in  eodem  illos 
statu  conservat,  quantum  ad  corpus  et 
animam,  et  quantum  ad  cognitivam  et  af- 
fectivam,  ut  nec  proficiant  nec  deficiant, 
nec  la>tentur  neque  tristentur,  sed  semper 
sic  uniformiter  maneant,  ut  sint  materia 
laudandi  divinum  judicium,  quod  nullum 
malum  deserit  impunitum,  nec  ullum  bo- 
num  irremuneratum,  perfectissime  tenens 
medium  inter  superfluum  et  diminutum. 
—  Haec  Bonaventura.  Cujus  positio  a  pau- 
cis  tenetur. 

Porro  Durandus  :  Concors  (inquil)  do- 
ctorum  sententia  est,  quod  pueri  non  ba- 
ptizati  non  dolebunt  de  carentia  visionis 
divinse.  Diversificantur  tamen  in  assignan- 
do  causam.  Nam  aliqui  dicunt,  hoc  ideo 
esse  quoniam  sciunt  se  non  propria  culpa 
ac  voluntate  illam  demeruisse.  Sed  hoc  ni- 
hil  est,  imo  hoc  magis  augeret  eorum  do- 
lorem,  quod  non  sua  sed  aliena  transgres- 
sione  scirent  se  tanto  bono  privatos.  —  Alii 
dicunt,  quod  ideo  quia  non  fuerunt  pro- 
portionati  ad  beatificam  visionem.  Quod 
non  videtur  sufficere,  quoniam  beatitudi- 
nem  illam  habuerunt  in  sua  radice,  puta 
in  Adam.  Ideo  sicut  filius  militis  cui  gra- 
tis  collatum  esset  imperium  pro  se  ac  sua 
posteritate,  doleret  si  ob  culpam  patris  sui 
privaretur  imperio;  sic  parvuli  tristaren- 
tur  sciendo  se  demerito  primi  parentis 
esse  salute  privatos.  —  Idcirco  dicendum, 
quod  non  dolent,  quia  de  supernaturali 
illa  beatitudine  nil  agnoscunt,  nec  ipsis  re- 
velatur  :  quia  hoc  cederet  ad  eorum  affli- 


A  ctionem.  Verumtamen  etiam  istud  calum- 
niam  patilur,  quia  in  die  judicii  aderunt, 
et  justum  esse  Dei  judicium  noscent.  Ideo 
dici  potest,  quod  ideo  non  dolebunt,  quia 
in  naturali  cognitione  erunt  perfecti,  nec 
erit  in  eis  aliqua  voluntatis  obliquilas,  ita 
ut  irrationabiliter  de  aliquo  doleaut.  Do- 
lerent  autem  irralionabiliter,  si  de  caren- 
tia  felicitatis  dolerent  quia  non  habuerunt 
id  quod  per  gratiam  Christi  datur  bapti- 
zatis,  adullis  vero  pro  propriis  merilis.  Et 
forte  non  sciunt  quod  careant  visione  bea- 

B  ta  propter  peccatum  primorum  parentum, 
quia  hoc  scire  esset  forsitan  eis  causa  do- 
loris.  Ha?c  Durandus. 

Sed  quum  limbus  puerorum  sit  pars 
quaedam  inferni  extense  accepti,  et  juxta 
purgatorium,  ac  supra  infernum,  non  vi- 
detur  putandum,  quod  descensus  ac  man- 
sio  damnalorum  in  inferno,  et  purgando- 
ruin  in  purgatorio,  lateant  eos ;  et  certum 
est  quod  post  diem  judicii  non  latebit  eos 
exsilium  damnatorum.et  gloria  electorum, 
nec  Christi  majestas,  nec  incarnatio  ejus, 

C  incarnationisque  ratio. 

lnsuper  Scotus  :  Communis  (ait)  opinio 
est,  quod  nullam  habebunt  tristitiam,  quia 
(secundum  Augustinum)tristitia  est  de  his 
quse  accidunt  nobis  invitis,  sicque  si  tri- 
starentur  de  suo  statu,  vellent  contrari- 
um,  ac  ita  murmurarent  contra  dispositio- 
nem  divinam.  Hinc  sine  assertione  potest 
concedi,  quod  quum  habeant  modo  in- 
tellectum  non  impeditum  a  corpore  aut 
lormentis,  habebunt  naturalem  rerum  co- 
gnitionem,    et   hoc   de   novo   acquisitam, 

D  quum  hoc  non  repugnet  immobilitati  sta- 
tus  eoruni  :  imo  nec  immobilitati  status 
Beatorum,  quos  constat  de  novo  posse  in- 
telligere  contingentia  aliqua.  Hinc  videtur 
mihi  probabile,  quod  omnium  naturaliter 
cognoscibilium  possint  intelligere  verita- 
tem  excellentius  quam  philosophi  aliqui 
in  statu  isto  noverunt. 

Si  vero  quseratur,an  supernaturalis  bea- 
titudinis  habebunt  notitiam  :  dico,  quod 
illa  haberi  non  valet,  nisi  mens  superna- 
turaliter  elevetur.  Aut  ergo  non  dabitur 


DE   POENA   ORIGINALIS   PECCATI,   VIDELICET   AN   PTJNIATUR   DOLORE    SENSIBILI 


451 


eis,  quia  cognitio  illa  esset  ad  tristitiam  A  est  originale  in  posteris,  quoniam  mini- 


ipsis,  quam  non  demeruerunt  habere  sicut 
pagani  adulti,qui  de  bealitudinis  amissione 
tristantur  gravissime,  et  de  ejus  recupera- 
tione  desperant.  Aut  sic  dabitur  eis,  quod 
de  ipsius  [beatitudinis]  carentia  non  dole- 
bunt,  scientes  Deum  ita  de  ipsis  disposuis- 
se,  nec  se  eam  suo  actu  demeruisse  :  ideo 
de  statu  suo  erunt  contenti.  Divina  quoque 
dispositione  ac  potestate  corpora  eorum 
impassibilia  erunt,  non  dote  impassibili- 
tatis,  sed  praeservatione.  Quemadmodum 


mum  habet  de  voluntario  :  non  enim  est 
voluntarium  voluntate  hujus  personae,  sed 
primi  parentis ;  peccatum  autem  veniale 
voluntarium  est  voluntate  cujuscumque 
personae  :  ideo  major  ei  pcena  debetur 
quam  originali.  Nec  obstat,  quod  origina- 
le  non  compatitur  gratiam  secum.  Privatio 
namque  gratiae  rationem  non  habet  culpae, 
sed  pcenae,  nisi  in  quantum  consistit  ex 
voluntate  :  ideo  ubi  minus  est  de  volun- 
tario,  ibi   minus   de   ratione   culpae.  Nec 


etiam  fomes  nullum  inordinatum  motum  B  denuo  obstat,  quod  peccato  veniali  actuali 


suscitavit  eis  in  vita  praesenti,  ita  nec  ibi 
aliquando  suscitabit. —  Haec  Scotus.  Cujus 
opinio  videtur  opinioni  Durandi  propinqua. 

Ad  primum  itaque  respondendum,  quod 
in  auctoritate  Augustini  praeallegata,  per 
seternum  supplicium  intelligitur  pcena  dam- 
ni,  loquiturque  Augustinus  extreme,  et 
quasi  per  hyperbolen  excessive,  ad  revo- 
candum  legentes  omnino  ab  errore  Pela- 
gii,  peccatum  originale  prorsus  uegantis. 


debetur  poena  temporalis.Hoc  namque  per 
accidens  est,  in  quantum  decedens  in  ve- 
niali,  gratiam  habet,  ratione  cujus  pcena 
est  purgativa.  Si  vero  veniale  peccatum 
sine  gratia  est,  perpetuam  recipit  pcenam. 
Pro  solutione  ultimi  advertendum,  quod 
quidam,  quamvis  pauci,  his  contradicunt, 
quos  sequitur  Hubertinus  in  quarto,  imo 
et  tertio  libro  de  Vita  Salvatoris.Nempe  in 
quarto  affirmat  :  Insanum  atque  errone- 
um  est,  quaerere  medium,et  invenire  illud 
Sic  quoque  intelligenda  sunt  verba  Gre-  C  inter  supplicium  ignis  aeterni  et  inter  pos- 


/06  ik,  n.  gorii  super  illud  Job,  In  turbine  conteret 
me,  et  multiplicabit  vulnera  mea,  etiam 
sine  causa  :  ubi  repetitis  asserit  vicibus, 
quod  parvuli  non  baptizati  sustinent  seter- 
na  tormenta,  id  est  perpetuam  pcenam 
damni,  ita  ut  per  plurale  intelligatur  sin- 
gulare.  —  Ad  secundum,  quod  non  est 
eadem  ratio  de  pcena  sensibili  originalis 
peccati  in  hac  vita  et  postea.  Nam  ante 
mortem  pcena  sensibilis  consequitur  vir- 
tutem  naturae  agentis,  sive  sit  pcena  sen- 


sessionem  regni  ccelestis,  quoniam  Jesus 
judex  omnes  sententias  dividens,  medium 
illud  non  invenit.  Et  rursus  ibidem  :  Augu- 
stino  testante,  inter  omnes  pcenas  afflicti- 
vas  damnatorum  mitissima  est  quae  dece- 
dentes  in  solo  originali  affligit.  Habuerunt 
quippe  et  isti  omnes  improbas  delectatio- 
nes  et  fastidium  in  delectationes  aeternas 
in  omnium  radice  malorum,  scilicet  ori- 
ginalibus  habitibus  malis,  actu  ipsorurn 
animas  deturpantibus,  deordinantibus,  se- 


sibilis  interior  sicut  febris,  sive  exterior  D  parantibusque  a  Deo.  Et  quamvis  eorum 


ut  incisio;post  mortem  vero  naturale  agens 
non  agit  nisi  secundum  ordinem  divinse 
justitiae.  —  Ad  tertium,  quod  conversioni 
actualis  peccati  correspondet  pcena  sen- 
sibilis,  in  quantum  conversio  illa  est  ac- 
tualis,  et  actualem  delectationem  habens 
annexam.  Talis  autem  non  est  concupi- 
scentia,  quae  est  quasi  conversio  in  origi- 
nali  peccato  :  quae  concupiscentia  non  est 
actualis,  sed  quasi  habitualis.  —  Ad  quar- 
tum,  quod  omnium  peccatorum  minimum 


voluntates  actu  non  concupierint,  hoc  non 
fuit  nisi  quia  impediente  infirmitate  seta- 
tis,  in  nullum  actum  potuerunt  exire  :  id- 
eo  affliguntur  ab  igne.  —  Haec  Hubertinus. 
Qui  in  tertio  libro  de  Vita  Christi,  plura 
super  his  scribit,  in  quibus  multum  deli- 
rasse  probatur,  et  inconsiderate  locutus  in 
materia  ista,  ubi  tot  solennes  doctores  an- 
te  eum  concorditer  determinaverunt  con- 
trarium.  Et  mirum  quod  non  advertit 
evangelicae  seriem  veritatis  quam  allegat, 


452 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXIII  ;    QU.EST.    II 


in  qua  Dominus  et  Salvator  asserit  se  di- 
Matthxxv,  cturum  his  qui  a  dextris  erunt  :  Venite, 
34etseq.  bene(jicti  Patris  mei;  aliis  vero  qui  a  si- 
nistris  consistent :  Ite,  maledicti,  in  ignem 
geternum.  Et  de  quibus  id  dixeril,  pandit 
quod  ipsemet  de  electis  illis  subjungit  : 
Esurivi  enim,  et  dedistis  mihi  manducare, 
etc. ;  de  aliis  :  Esurivi,  et  non  dedistis 
mihi  manducare.  Quo  constat,  quod  de 
adultis  loquatur,  qui  propriis  meritis  seu 
demeritis  praemia  illa  suscipient,  nec  inler 
illos  Jesus  reperit  medium. 

Quod  vero  Hubertinus  adjecit,  quod  par- 
vuli  isti  habuerunt  omnes  improbas  dele- 
ctationes,  fastidium  quoque  aeternalium 
deliciarum  in  radice  malorum  :  dico,  quod 
sic  habuisse  improbas  delectationes,  non 
est  eas  habuisse  simpliciter  nec  actualiter, 
sed  potentialiter,  habitualiter  et  radicali- 
ter,  hoc  est  secundum  quid.  Et  pro  tali 
inexsistentia  consequuntur  incommodum 
satis  magnum,  utpote  poenam  damni  eeter- 
ni,  immensi  et  maximi,  quod  est  carentia 
dignissimae  visionis  deificae  ac  divinae.Prae- 
mium  autem  non  correspondet  habitui  so- 
li,  sed  actui  potius ;  sic  et  poena  sensus 
actuali  delectationi,  in  qua  quis  propriae 
voluntati  relaxavit  habenas  contra  dicta- 
men  et  aequitatem  voluntatis  diviuae:quam 
inordinationem  oportet  recompensari  per 
pcenam  sensibilem.  —  Rursus  quod  ait, 
quod  actu  deturpant  voluntates  eorum, 
falsum  est,  si  ita  intelligatur  quod  actua- 
lem  turpitudinem  inferunt  eis ;  sed  ha- 
bitualiter  suo  modo  eas  deturpant,  abs- 
que  omni  cooperatione,  consensu  et  scitu 
eorum. 

Praeterea  reor,  quod  parvuli  naturali 
amore  diligunt  Deum  plus  quam  se  ipsos, 
et  proportionabiliter  ipso  fruuntur,  ipsum- 
que  in  suis  effectibus  contemplantur,  lau- 
dant  et  gratias  agunt  ei.  Verumtamen  de 
his  non  est  aliquid  asserendum  incaute, 
nisi  quantum  ex  Scripturis  et  doctrina  seu 
determinatione  Ecclesiae  innotescit. 

Postremo  Doctor  irrefragabilis  protesta- 
tur  :  Pcena  originalis  peccati  est  carentia 
visionis  divinae,  praesertim  ratione  privati- 


A  onis  originalis  justitise.  Et  quamvis  in  ori- 
ginali  praeter  privationem  illam  sit  etiam 
concupiscentia,  tamen  concupiscentiae  illi 
non  debetur  aliqua  alia  poena  :  non  enim 
est  concupiscentia  actualis  sicut  in  pecca- 
to  est  actuali,  cui  correspondet  aclualis 
afflictio.  Haec  Alexander. 

Quod  autem  dictum  est,  peccalum  ori- 
ginale  minus  habere  de  ratione  culpae 
quam  peccatum  veniale,  ex  Thoma  ac- 
ceptum  est.  Aliqui  vero  videntur  sentire 
oppositum:  imo  nonnulli  vocant  illud  mor- 

B  tale,  quod  tamen  improprie  et  propter  si- 
militudinem  diclum  videtur,quoniam  con- 
venit  cum  mortali  in  hoc  quod  gratiam 
Dei  excludit,  atque  aeternam  pcenam  sor- 
titur.  Divisio  autem  peccati  per  mortale  et 
veniale,  de  peccato  traditur  actuali. 

Denique  ut  praehabita  clarius  capiantur, 
langenda  sunt  aliqua  quae  quidam  docto- 
res  circa  expositionem  textus  hujus  scri- 
bunt  dislinctionis.  Itaque  Thomas  :  Scien- 
dum.inquit,  quod  in  aliquo  peccato  queunt 

C  nolari  deformitales  plurium  vitiorum,  du- 
pliciter.  Primo  proprie,  sicque  in  peccato 
Adae  apparet  deformitas  gulae,  superbiae, 
inobedientiae,  et  hujusmodi.  Secundo  me- 
taphorice,  et  sic  in  illo  peccato  considera- 
tur  deformitas  homicidii,  quoniam  spiri- 
tualiter  se  ipsum  occidit ;  et  fornicationis, 
quia  spiritualiter  fornicatus  est,  a  Deo 
recedens.  Attamen  unum  solum  peccatum 
est,  has  deformitates  ex  diversis  circum- 
stantiis  habens,  speciem  vero  peccati  ex 
ultimo  fine  suscipiens.  Ideo  non  oportet 

D  quod  originale  peccatum  ex  primo  pecca- 
to  Ada?  causatum,  sit  multa.  —  Amplius, 
quamvis  Adam  potuit  sua  transgressione 
naturam  humanam  corrumpere,  non  ta- 
men  potuit  eam  sua  pcenitentia  reinte- 
grare  seu  reparare,  nec  satisfacere  pro 
eadem.  Primum  etenim  Adae  peccatum  in- 
terrumpere  potuit  ordinem  rectum  ratio- 
nis  humauae  in  Deum,  ex  quo  interruptus 
est  ordo  corporis  ad  animam,  sicque  vi- 
tium  personae  in  naturam  potuit  redunda- 
re;  sed  pcenitentia  ejus  non  potuit  facere 


LIBEU    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXIV 


453 


ut  ordo  sute  naturae  non  sit  interruptus  : 
quia  quod  factum  fuit  nequivit  pro  non 
facto  haberi.Unde  non  potuit  restitui  quod 
per  peccatum  fuit  ablatum  naturae,  sed  so- 
lum  quod  ablatum  fuit  personae,  quae  ab 
actuali  reatu  per  pcenitentiam  purgatur. 
Non  enim  potest  natura  in  statum  altio- 
rem  revocari,  nisi  per  id  quod  totam  natu- 
ram  excedit.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Prseterea  Bonaventura  hic  scribit:  Unum 
peccatum  dicitur  majus  seu  gravius  alio 
multis  modis.  Primo,  causalitate  :  et  sic 
SaP.u,zi.  peccatum  diaboli  maximum  fuit,  cujus  in- 
vidia  mors  introivit  in  orbem  terrarum.  Se- 
cundo,  generalitate  :  sicque  peccatum  Ada? 
fuit  majus,quia  in  totum  se  diffudit  genus 
humanum.  Tertio,  enormitate  :  et  ita  pec- 
catum  Judae  fuit  maximum,  quia  vendidit 
Deum  ad  occidendum.  Quarto,  ingratitudi- 
ne  :  et  sic  illius  peccatum  est  gravius  qui 
majora  et  plura  beneficia  a  Deo  est  sor- 
titus.  Quinto,  periculositate,  ut  ignorantia. 
Sexto,  inseparabilitate,  ut  avaritia,  qua?.  in 
senibus  juvenescit,  quum  cetera  vitia  cum 
homine  consenescant.  Septimo,  importu- 
nitate,  ut  superbia,  quae  ex  bonis  quoque 
consurgit  operibus.  Octavo,  pronitate,  sic- 
ut  luxuria.  Nono,  majoris  gratiae  impugna- 
tione,  ut  peccatum  in  Spiritum  Sanctum. 
Decimo,ratione  majoris  offensa3,ut  idolola- 
tria.  Undecimo,  ratione  facilitatis  resisten- 


A  di,  et  ita  secundum  Magistrum,  peccatum 
Adae  gravissimum  fertur.  Duodecimo,  rati- 
one  majoris  improbitatis  atque  libidinis  : 
et  sic  cujuslibet  generis  peccatum  potest 
esse  altero  majus  ex  parte  peccantis. 

Quaeritur  quoque,  an  Adam  corrupisset 
naturam  et  originale  transfudisset,  si  alio 
genere  peccati  peccasset  quam  illo  quod 
in  Genesi  legitur  contra  obedientiam  per- 
petrasse.  Et  respondendum,  quod  circa  hoc 
est  duplex  opinio.  Una  quod  imo,  quoni- 
am  omne  peccatum  mortale  est  praevari- 

B  catio  legis  divinae  et  ccelestium  inobedieri- 
tia  mandatorum,  et  ita  per  illud  fit  anima 
Deo  rebellis,  sicque  caro  spiritui.  Rursus, 
omne  peccatum  est  injustitia  quaedam  : 
ergo  quodcumque  mortale  Adam  commi- 
sisset,  fuisset  privatus  sua  justitia.  Item, 
omne  peccatum  tale  est  mors,  et  ita  per 
illud  Adam  incurrisset  mortalitatem.  Per 
haec  autem  transfunditur  originale  pecca- 
tum.  Alii  dicunt  contrarium,  quia  pro  sola 
transgressione  illius  mandati  comminatus 
est  ei  Deus  mortem.  Prima  responsio  pro- 

C  babilior  esse  videtur,quoniam  comminatio 
illa  non  absurde  intelligitur  se  ad  omnem 
mortalem  extendere  culpam.  Quid  horum 
sit  verius  ignoratur ;  nec  est  vis  magna  in 
hoc  facienda,  quum  in  hoc  sit  parva  utili- 
tas,  et  nulla  sciendi  necessitas.  —  Haec 
Bonaventura. 


DISTINCTIO  XXXIV 


p 


A.  Quce  de  peccato  actuali  animadvertenda  sint. 

OST  prasdicta,  de  peccato  actuali  diligenti  indagine  quaadam  consideranda  Hugo.sum- 
sunt,  scilicet  :  quae  fuerit  origo  et  causa  primi  peccati,  utrum  res  bona  an  res  ™aCt.  m,  c. 
mala ;  postea,  in  qua  re  sit  peccatum ;  deinde,  quid  sit  peccatum,  et  quot    " 


modis  fiat,  et  de  differentia  ipsorum  peccatorum. 

B.   Quo3  fuit  origo  et  causa  peccati  prima. 


Causa  et  origo  prima  peccati,  res  bona  exstitit,  quia  ante  primum  peccatum 
non  erat  aliquid  mali  unde  oriretur.  Quum  enim  originem  et  causam  habuerit,  aut 


4S4  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXIV 

ex  bono  aut  ex  malo  habuit.  Sed  malum  ante  non  erat,  ex  bono  ergo  ortum  est. 
Prius  enim  in  angelo  ortum  est  peccatum,  et  postea  in  homine.  Et  quid  erat  angelus 
nisi  bona  natura  Dei  ?  Non  ex  Deo  ortum  est  malum  quod  fuit  in  angelo ;  non  ex 
alio  quam  ex  angelo  :  ex  bono  ergo  ortum  est.  Unde  Augustinus  in  Responsionibus 
contra  Julianum  hajreticum,  qui  dixerat,  Si  ex  natura  peccatum  est,  tunc  mala  est 
Aug.de Nu-  natura,  ait :  Quaeso  ut,  si  potest,  respondeat.  Manifestum  est  ex  voluntate  mala  tan- 
n.«'. '  "'  quam  ex  arbore  mala,  fieri  omnia  opera  mala  tanquam  fructus  malos;  sed  ipsam 
malam  voluntatem  unde  dicit  exortam  nisi  ex  bono  ?  Si  enim  ex  angelo,  quid  est 
angelus  nisi  bonum  opus  Dei  ?  Si  ex  homine,  quid  erat  ipse  homo  nisi  bonum  opus 
Dei  ?  Imo  quid  erant  hsec  duo  antequam  oriretur  in  eis  mala  voluntas,  nisi  bonum 
opus  Dei,  et  bona  et  laudanda  natura?  Ergo  ex  bono  oritur  malum,  nec  fuit  unde 
oriri  posset  nisi  ex  bono.  Dico  ergo,  quia  voluntatem  malam  nullum  malum  prae- 
cessit,  sed  ex  bono  originem  habuit.  Hic  aperte  dicitur,  primam  causam  et  originem 
mali  bonam  fuisse  naturam.  Et  nihilo  minus  ostenditur  cujus  peccati  fuerit  causa, 
scilicet  malas  voluntatis. 

C.  Quod  mala  voluntas  secundavia  causa  fuit  malorum. 

Mala  autem  voluntas  illa  angeli  et  hominis  causa  est  etiam  malorum  subsequen- 

tium,  scilicet  malorum  operum  et  malarum  vohmtatum.  Unde  Augustinus  in  Enchi- 

id.  Encin-  ridio  :  Nequaquam  dubitare  debemus,  rerum  bonarum  quaa  ad  nos  pertinent,  causam 

rid  c  '3 

non  esse  nisi  bonitatem  Dei ;  malarum  vero,  ab  immutabili  bono  deficientem  boni 
ibid.  c.  24.  mutabilis  voluntatem,  prius  angeli,  postea  hominis  :  hoc  primum  est  creaturae 
rationalis  malum,  id  est  prima  privatio  boni.  Ecce  habes,  primam  voluntatem  boni 
mutabilis,  id  est  angeli  vel  hominis,  deficientem  ab  immutabili  bono,  id  est  a  Deo, 
causam  esse  malarum  rerum  ad  nos  pertinentium  :  quia  causa  est  tam  peccatorum 
quam  poenarum  quibus  premitur  humana  natura.  Prima  ergo  origo  et  causa  peccati 
bonum  fuit,  et  secunda  malum,  quod  ortum  est  ex  bono. 

D.  In  qua  re  sit  peccatum,  an  in  bona  an  in  mala ;  et  dicitur 
quia  in  bono  tantum. 

Ostensa  origine  mali,  superest  videre  in  qua  re  sit  malum,  scilicet  an  in  re 
bona,  an  re  mala.  Qui  recte  acuteque  sapit,  non  nisi  in  bono  malum  esse  intelligit, 
id  est  in  natura  bona.  Malum  enim  est  corruptio  vel  privatio  boni ;  ubi  autem 
bonum  non  est,  non  potest  esse  corruptio  vel  privatio  boni.  Peccatum  ergo 
non  potest  esse  nisi  in  re  bona.  Sicut  enim  morbis  ac  vulneribus   corrumpuntur 

ibid.  c.  n.  corpora,  quas  ut  ait  Augustinus  in  Enchiridio,  sunt  privationes  ejus  boni  quod 
dicitur  sanitas ;  ita  et  animorum  qua?cumque  sunt  vitia,  naturalium  sunt  privationes 

ibid.  c.  12.  bonorum.  Quid  est  enim  aliud  quod  malum  dicitur,  nisi  privatio  boni?  Bonum  enim 
minui  malum  est ;   quamvis  quantumcumque  minuatur,   necesse    est   ut   aliquid 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXIV 


455 


remaneat,  si  adhuc  natura  est.  Non  enim  consumi  potest  bonum  quod  est  natura, 
nisi  et  ipsa  natura  consumatur.  Quum  vero  corrumpitur,  ideo  malum  est  ejus  cor- 
ruptio,  quia  eam  qualicumque  privat  bono.  Nam  si  nullo  bono  privat,  non  nocet ; 
nocet  autem  :  adimit  ergo  bonum.  Quamdiu  itaque  natura  corrumpitur,  inest  ei 
bonum  quo  privetur.  Ac  per  hoc  nullum  est  quod  dicitur  malum,  si  nullum  sit  Aug.EncM- 
bonum ;  sed  bonum  omnino  malo  carens,  integrum  bonum  est.  Quum  vero  inest 
malum,  vitiatum  vel  vitiosum  bonum  est;  nec  malum  unquam  potest  esse  ullum, 
ubi  est  nullum  bonum.  Unde  res  mira  conflcitur,  ut  quia  omnis  natura  in  quan- 
tum  natura  est,  bonum  est,  nihil  aliud  dici  videatur,  quum  vitiosa  natura  mala 
natura  esse  dicitur,  nisi  malum  esse  quod  bonum  est,  nec  malum  esse  nisi  quod 
bonum  est.  —  Hac  contextione  evidenter  insinuatur,  malum  non  posse  esse  nisi  in 
re  bona ;  ubi  etiam,  licet  absurdum  videatur,  manifeste  dicitur  esse  malum  quod 
bonum  est. 


E.  Quod  ex  prcemissis  sequitur,  scilicet  quod  quum  dicitur  malus 
homo,  dicitur  malum  bonum. 

Ex  quo  colligitur,  nihil  aliud  significari  quum  dicitur  homo  malus,  nisi  bonum 
malum.  Unde  Augustinus  in  eodem  subdit  :  Quid  est  malus  homo  nisi  mala  natura?  ibidem. 
quia  homo  natura  est.  Porro  si  homo  aliquod  bonum  est,  quia  natura  est,  quid  aliud 
est  malus  homo,nisi  malum  bonum?  Tamen  quum  duo  ista  discernimus,  invenimus 
nec  ideo  malum  quia  homo  est,  nec  ideo  bonum  quia  iniquus  est ;  sed  bonum  quia 
homo,  malum  quia  iniquus.  Omnis  itaque  natura,  etiam  si  vitiosa  sit,  in  quantum 
natura  est,  bona  est ;  in  quantum  vitiosa  est,  mala  est. 

F.  Quod  regula  dialecticorum  cle  contrariis  fallit  in  his, 
scilicet  bono  et  malo. 

Ideoque  in  his  contrariis  quas  mala  et  bona  vocantur,  illa  dialecticorum  regula  ibia.  c.  u. 
deficit,  qua  dicunt,  nulli  rei  duo  simul  inesse  contraria.  Nullus  enim  potus  aut  cibus 
simul  dulcis  est  et  amarus ;  nullum  simul  corpus  ubi  album  ibi  et  nigrum  :  et  hoc 
in  multis  ac  pene  in  omnibus  reperitur  contrariis,  ut  in  una  re  simul  esse  non 
possint.  Quum  autem  bona  et  mala  nullus  ambigat  esse  contraria,  non  sohim  simul 
esse  possunt,  sed  mala  omnino  sine  bonis  et  nisi  in  bonis  esse  non  possunt.  Et  hsec 
duo  contraria  ita  simul  sunt,  ut  si  bonum  non  esset  in  quo  esset  malum,  prorsus 
nec  malum  esse  potuisset  :  quia  non  modo  ubi  consisteret,  sed  unde  oriretur  cor- 
ruptio  non  haberet,  nisi  esset  quod  corrumperetur,  quoniam  nihil  est  aliud  corruptio 
quam  boni  exterminatio.  Ex  bonis  ergo  mala  orta  sunt,  et  nisi  in  bonis  non  sunt ; 
nec  fuit  prorsus  unde  oriretur  ulla  mali  natura,  nisi  ex  angeli  et  hoininis  natura 
bona,  unde  primitus  orta  est  voluntas  mala. 


rid.  c.  10. 


456  IN  LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXIV   SUMMA  ;   QU.EST.   UNICA 

G.  Epilogum  facit,  ad  alia  transiturus. 

Ex  his  aperitur  quod  primo  et  secundo  supra  investigandum  diximus,  scilicet 
quae  fuerit  origo  mali,  et  in  qua  re  sit.  Ex  bona  enim  re  ortum,  et  in  re  bona 
consistere,  praemissis  testimoniis  comprobatur. 

H.  Sententice  illi  qua  dictum  est  bonum  esse  malum,  opponitur  de 
prophetia  quai  ait  :  Vce  his  qui  dicunt  bonum  malum. 

Ad  hoc  autem  quod  dictum  est,  malum  esse  quod  bonum  est,  quidam  sic  oppo- 
nunt  :  Si  bonum  malum  esse  dicimus,  incidimus  in  illam  sententiam  propheticam 

is.  v,2o.  ubi  legitur  :  Vae  his  qui  dicunt  bonum  malum  et  malum  bonum.  Igitur  si  hanc 
maledictionem  vitare  volumus,  nullatenus  dicere  debemus  bonum  esse  malum,  et 

Aug.Enciii-  econverso.  Hoc  autem  Augustinus  in  eodem  libro  determinat,  dicens  :  Id  quod  dictum 
est  in  prophetia,  intelligendum  est  de  ipsis  rebus  quibus  homines  mali  sunt,  non 
de  hominibus.  Unde  qui  adulterium  dicit  bonum,  in  eum  cadit  illa  prophetica  dete- 
statio,  et  in  eum  qui  dicit  malum  esse  hominem,  vel  bonum  esse  iniquum.  Qui  enim 
dicit  hominem,  in  quantum  homo  est,  malum  esse,  et  bonitatem  esse  iniquitatem, 
opus  Dei  culpat,  quod  est  homo;  et  vitium  hominis  laudat,  quod  est  iniquitas. 

A     Nec  oportet  hic  immorari,quoniam  circa  cy.  dist.  i, 
SUMMA  exordium  hujus  secundi  introducta  suntql' 

DISTINCTIONIS   TRICESIMJE   QUART^E      multa  de  1Sta  matena- 

Itaque  quod  bonum  non  sit  causa  mali, 

primo  probatur  :  Productio  fit  per  simili- 

COMPLETO  tractatu  de  peccato  origi-  tudinem,  quoniam  omne  agens  producit 
nali,  nunc  tractatur  de  actuali  pecca-  simile  sibi  :  ideo  unum  oppositorum  non 
to.  Et  circa  hoc  quinque  inquirit.  Primum  est  directe  causa  alterius.  Bonum  autem 
est,  quae  fuit  causalis  origo  primi  illius  et  malum  opponuntur  :  ergo  bonum  non 
peccati.  Secundum,  quid  sit  peccati  ac-  est  causa  mali.  —  Secundo,  S.  Dionysius  DeDivin. 
tualis  subjectum.  Tertium,  quae  definitio  loquitur,  quod  malum  non  habet  causam  nomclv- 
sit  peccati.  Quartum,  quot  modis  fiat.  Quin-  effectivam,  sed  defectivam.  —  Tertio,  quid- 
tum,  de  comparatione  peccatorum  quoad  B  quid  est  causa  causae,  est  causa  causati ; 
gravitatem.De  horum  quinque  duobus  pri-  omne  quoque  causatum  causa?  secundfe  in 
mis  tractatur  in  ista  distinctione.  causam  reducitur  primam.  Si  ergo  bonum 

creatum  est  causa  mali,  oportet  quod  bo- 

num  increatum  sit  prima  principalisque 

QUiESTIO    UNICA  causa  mali  illius.  — Quarto,  si  bonum  est 

causa  mali,  aut  in  quantum  bonum  et  in 
actu  ac  perfectionale,  aut  in  quantum  ma- 

Clrca  haec  quaeritur,  An  bonum  sit  lum  et  defectivum  ac  potentiale.  Non  pri- 
origo  et  causa  mali  culpaB,  et  mum,  quia  effectus  est  participata  simili- 
an  subjective  sit  in  eo  a  quo  pro-  tudo  suee  causa?  :  ideo  bonum  ut  bonum 
cedit.  et  perfectionale,  non  efficit  nisi  bonum  et 


AN  BONUM  SIT   ORIGO  ET   CATJSA  MALI   CULP.E,   ETC. 


457 


perfectum.  Nec  secundum,quia  sic  malum 
non  esset  a  bono,  sed  magis  a  malo  :  imo 
iretur  in  infinitum.  Quum  enim  malum  sit 
defectivum,  oportet  quod  in  causa  ejus  sit 
aliquis  defectus,  et  hoc  vel  actu  vel  poten- 
tia.  Quod  autem  deficit  actu,  est  malum  :  et 
sic  non  bonum,  sed  malum  est  causa  pri- 
ma  mali.  Nec  adhuc  hoc  erit  primum  ma- 
lum,  cujus  quaerimus  causam.  Si  vero  de- 
fectus  sit  in  bono  in  potentia  tantum,  non 
potest  educere  aliquid  in  actu,  quum  nihil 
agat  nisi  secundum  quod  exsistit  in  actu. 
In  oppositum  est  Augustinus  in  littera. 
Cf. dist. i,  Et  circa  principium  hujus  secundi  praeha- 
q'  "  bitum  est  :  non  sunt  duo  prima  principia 
rerum,  sed  unum  dumtaxat;  nec  malum 
potest  fundari  nisi  in  bono,  estque  bono 
annexum,  et  concomitatur  illud. 

Summ.th.      Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Hsec  quse- 
-^pan.  q.  stjQ  (jjSpUtata  esj  SUpra  in  principio  hujus 

operis,  distinctione  de  Principio  mali;  ideo 
breviter  est  transeundum,  et  dicimus  cum 
Magistro  ex  verbis  Augustini,quod  malum 
non  est  nisi  ex  bono.  Hoc  enim  asserit  Au- 
gustinus  libro  Responsionum  contra  Julia- 
num  hsereticum,  qui  dicebat :  Si  peccatum 
est  ex  natura,  ergo  natura  illa  est  mala. 
Ad  quod  Augustinus  :Respondeat,  quaeso,  si 
potest.  Manifestum  est  omnia  opera  mala 
ex  mala  voluntate  fieri,  veluti  fructus  ma- 
los;  sed  ipsam  malam  voluntatem  unde 
dicit  exortam  nisi  ex  bono?Nam  sive  ex 
angelo,  sive  ex  homine  prodiit  malum, 
quid  est  angelus  nisi  bonum  opus  Dei? 
Et  quid  homo,  nisi  bonum  opus  Dei  ?  Imo 
quid  erant  hsec  duo,  antequam  oriretur  in 
eis  malum,  seu  mala  voluntas,  nisi  opus 
Dei  bonum,  et  bona  ac  laudanda  natura? 
Insuper  B.  Dionysius  libro  de  Divinis  no- 
cap.  iv.  minibus  ait  :  Malum  non  agit  nisi  in  bono 
in  quo  est,  nec  coalescit  nisi  in  bono.  — 
Verumtamen  malum  non  oritur  ex  bono  in 
quantum  est  bonum,  sed  in  quantum  de- 
ficit  a  specie,  modo  et  ordine,  quibus  bo- 
num  determinatur.  Bonum  quippe,  ut  divi- 
nus  Dionysius  contestatur  quarto  capitulo 
de  Divinis  nominibus,  est  a  bono  planta- 


A  tum  in  bono  et  ad  bonum.  Hinc  si  aver- 
titur  a  bono  a  quo  est,  avertitur  a  suo 
principio;  et  si  avertitur  a  specie  boni  in 
qua  plantatum  est,  tunc  per  aversionem  a 
bono  a  quo  est,  caret  debito  modo  quo 
debet  esse  bonum;  per  aversionem  quo- 
que  a  specie  boni  in  qua  plantatum  est, 
caret  specie ;  atque  per  amissionem  ordi- 
nis  ad  bonum,  caret  ordine  :  sicque  caret 
omnibus  his  quibus  bonum  determinatur 
et  rationem  boni  sortitur,  et  non  retinet 
nisi  id  quod  est  boni  subjectum,  quod  est 

B  ens  quoddam  a  Deo  creatum.  Et  ita  ex  eo 
oritur  malum  culpae  tam  in  angelo  quam 
in  homine  :  quoniam  ita  procedens  in  ac- 
tum,  non  potest  procedere  nisi  in  actum 
defectuosum,  qui  vocatur  peccatum  ac  ma- 
lum.  Propter  quod  in  Enchiridio  disseruit 
Augustinus  :  Peccatum  est  actus  incidens 
ex  defectu  boni.  Sicque  oritur  malum  ex 
bono,  hoc  est  ex  eo  quod  bonum  est,  non 
in  quantum  est  bonum,  sed  in  quantum 
est  a  ratione  boni  deficiens.  Unde  constat, 
quod  contraria  non  oriuntur  ex  se  invi- 

G  cem  :  imo  magis  se  destruunt,  quoniam 
unum  non  procedit  ex  alio  ut  est  tale,  sed 
ut  opposito  modo  se  habens.  Sicque  unum 
contrariorum  semper  oritur  ex  altero  :  sic- 
ut  ex  continua  abjectione  albi  oritur  ni- 
grum,  et  ita  in  aliis  universis. 

Praeterea,  si  objiciatur  quod  in  Evange- 
lio  legitur,  Non  potest  arbor  bona  fructus  MaUk.™, 
malos  facere,  etc. ;  item,  Domine,  nonne  Kjbid  X111 
bonum  semen  seminasti  in  agro  tuo?  Unde  27i 28- 
ergo  habet  zizania?  Respondit  Dominus  : 
Inimicus  homo  hoc  fecit.  Ergo  bonum  se- 

D  men  a  Deo  est;  malum  autem,  quod  per 
zizania  designatur,  ab  inimico  (per  quem, 
secundum  Glossam,  diabolus  denotatur) 
producitur.  Respondendum.quod  arbor  bo- 
na  secundum  quod  bona,  non  potest  fru- 
ctus  facere  malos  :  sic  quoque  arbor  mala 
ut  talis,  nequit  bonos  producere  fructus. 
Semen  vero  bonum  non  est  nisi  a  Deo.  Se- 
men  autem  malum  in  quantum  malum, 
est  ab  inimico;  sed  in  quantum  est,  sic 
bonum  est,  et  a  Deo  est.  Conformiter  in- 
telligendum   est  illud  Matthaei,  Numquid  /6id.vn,i6. 


458 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXIV  ;    QU.EST.    UNICA 


colligunt  de  spinis  uvas  aut  de  tribulis 
ficus  ? — At  vero  ad  illud  quod  in  littera 
dicitur,  regulam  dialecticorum  deficere  in 
istis  contrariis  quae  sunt  bonum  et  ma- 
lum,  eo  quod  unum  eorum  sit  in  alio, 
quum  logici  dicant  unum  contrariorum 
non  posse  in  alio  esse,  nec  ambo  simul  in 
eodem  :  dicendum  quod  regula  illa  diale- 
cticorum  non  fallit  hic,  si  recte  intelliga- 
tur  :  quia  dum  dicitur,  quod  duo  contraria 
non  possunt  esse  pariter  in  eodem,  intelli- 
gendum  est  hoc  secundum  idem  et  per  se. 
Malum  autem  non  est  in  bono,  nec  econ- 
tra,  secundum  idem.  Nam  malum  inest 
secundum  defectum  eorum  quibus  bonum 
determinatur,  hoc  est  secundum  recessum 
a  specie,  modo  et  ordine,  sicut  expositum 
est;  bonum  autem  secundum  quod  est  na- 
tura  et  substantia  a  Deo  creata.  —  Quod 
,20.  vero  loquitur  Isaias,  Vae  qui  dicitis  bonum 
malum,  et  malum  bonum,  exponitur  de 
virtutibus  et  vitiis,  seu  de  bonis  et  malis, 
moraliter  seu  formaliter  loquendo  de  eis. 
Et  si  dicatur  quod  eidem  non  insunt  con- 
trarias  formae,  dicendum  quod  verum  est 
secundum  idem,  et  secundum  esse  com- 
pletum.  —  Haec  Albertus.  Et  concordat 
Udalricus. 

Pra?terea  Thomas  :  Nihil,  inquit,  agit  nisi 
secundum  quod  est  in  actu.  Nihil  quoque 
in  actu  est  nisi  secundum  quod  formain 
aut  perfectionem  aliquam  habet  ;  unde 
oportet  ut  omne  quod  agit,  agat  in  quan- 
tum  aliquo  modo  perfectum  est,  et  ita  in 
quantum  bonum.  Intentio  quoque  omnis 
agentis  est  similitudinem  suam  in  altero 
facere  :  ideo  ab  agente  per  se  intentum 
est,  ut  aliquod  bonum  efficiatur.  Hinc  bo- 
num  per  se  causam  habet;  sed  defectus 
incidit  praeter  intentionem  agentis.  Quod 
contingit  tripliciter.  Primo,  ex  parte  ejus 
quod  intentum  est  ab  agente,  quod  dum 
non  compatitur  secum  aliam  quamdam 
perfectionem  seu  formam,  excludit  illam, 
ut  patet  in  generatione  naturali.Nam  ignis 
formam  suam  intendit  in  materiam  sibi 
applicatam  inducere;  sed  quoniam  fornia 
ignis  non  compatitur  secum  formam  aeris, 


A  sequitur  praeter  intentionem  agentis  pri- 
vatio  formte  aeris.  Secundo,  ex  parte  ma- 
teriae  recipientis  actionem,  indispositae  ad 
consequendam  perfectionem  quam  agens 
iutendit  inducere,  ut  patet  in  naturalibus, 
in  partubus  monstruosis,  in  artificialibus 
quoque,in  ligno  nodoso  quod  non  flectitur 
ad  actionem  artificis;  propterea  in  artifi- 
ciato  manet  defectus.  Tertio,  ex  parte  in- 
strumenti,  ut  patet  in  claudicatione,  quo- 
niam  a  virtute  gressiva  procedit  gressus 
distortus  propter  curvitatem  cruris. 

B  Porro  malum  culpae  ex  duobus  horum 
modorum  potest  contingere,  puta  ex  parte 
intenti  ac  instrumenti.  Ex  defectu  namque 
maleriae  malum  culpae  non  accidit,  quia 
operationes  morales  non  sunt  factiones,  ut 
per  eas  aliquid  in  materia  constituatur,  ut 
sexto  Ethicorum  habetur,  sed  sunt  actio- 
nes  in  ipsis  agentibus  permanentes.  In 
omnibus  enim  peccatis  quae  per  delibera- 
tionem  rationis  contingunt,  malum  incidit 
ex  parte  intenti.  Quemadmodum  enim  in 
naturalibus  nequeunt  esse  duae  formae  sub- 

C  stantiales  ultimae  in  eodem,  ita  non  valent 
esse  duo  ultimi  fines  voluntatis.  Hinc  sicut 
agens  naturale  inducendo  unam  formam, 
causa  est  defectus  alterius  formae  ;  ita  vo- 
luntas  adhaerendo  uni  ut  ultimo  fini,  qui 
tamen  non  est  debitus  ei  finis,  a  debito 
fine  avertitur,  in  quo  completur  ratio  cul- 
pae  praeter  voluntatis  intentionem.  Peccata 
autem  praecedentia  rationis  deliberationem, 
ut  primi  motus,  incidunt  ex  defectu  instru- 
menti,  id  est  virium  inferiorum,  qua?  sunt 
sicut  instrumenta  rationis  aut  voluntatis, 

D  ut  patet  in  motibus  primis.  Sic  igitur  patet, 
quod  eo  modo  quo  malum  causam  habere 
potest,  bonum  efficiens  est  per  accidens 
causa  ejus;  non  utique  summum  bonum. 
Ex  quibus  innotescit  solutio  ad  objecta. 
Bonum  quippe  ut  tale,  est  causa  boni;per 
accidens  autem,  vel  in  quantum  defectibi- 
le,  est  causa  mali,  sicque  producit  simile 
sibi  :  et  ita  malum  non  habet  causam  ef- 
fectivam,  sed  defectivam,  quia  non  habet 
causam  per  se,  et  causa  ejus  effectiva,  ut 
peccans,  est  defectiva.  —  Ad  tertium  re- 


LIBER   II    SENTENTIARUM. 


DIST.  XXXV 


459 


spondetur,  quod  quidquid  agit  causa  se-  A 
cunda  per  se,  et  ut  manens  sub  influentia 
et  ordine  primae  causa?,  agit  et  prima  cau- 
sa ;  non  autem  quod  agit  per  accidens,  at- 
que  ut  defectiva  et  recedens  ab  ordine 
prima?  causae.  —  Ad  quartum,  quod  in  vo- 
luntate  creata  est  duplex  defectus.  Unus, 
qui  est  potentialis  causa  mali,  videlicet 
esse  ex  nihilo  :  ex  hoc  enim  potest  defi- 
cere  peccando  per  vertibilitatem  electio- 
nis.  Non  tamen  iste  defectus.  est  actualis 
causa  mali  :  nam  sequeretur,  quod  volun- 
tas  semper  deficeret,  sicut  crus  claudi  B 
claudicat  in  omni  incessu.  Alius,  est  defe- 
ctus  ejus  actualis,  secundum  quod  actu 
deficit :  et  quidquid  procedit  ab  ea,  ut  stat 
sub  tali  defectu,  totum  est  malum.  Illius 
autem  defectus  qui  est  in  actu  voluntatis, 
non  oportet  quod  causa  sit  aliquis  alius 
defectus  in  voluntate  actualiter  praeexsi- 
stens,  quia  iretur  in  infinitum  ;  sed  ipsa- 
met  voluntas  secundum  se  considerata, 
illius  defectus  est  causa.  Ille  quippe  defe- 
ctus  in  voluntate  est  secundum  quod  ipsa 
voluntas  ad  aliquid  indebito  modo  conver-  C 
titur.  Et  ad   hoc  voluntas   est   libera,  et 


quasi  dominium  habens.  Nec  enim  est  si- 
mile  de  voluntate  et  naturali  agente,  quod 
ex  sua  natura  determinatur  ad  unum,  pro- 
pter  quod  non  potest  esse  causa  actionis 
inordinatse,  nisi  per  hoc  quod  aliquis  de- 
fectus  in  ipso  est ;  voluntas  vero  se  ipsam 
determinat  libere,  secundum  quod  huic 
vel  illi  adhaeret,  et  in  tali  adhaesione  pri- 
mum  voluntatis  malum  consistit.  Sicque 
res  bona,  scilicet  voluntas  ipsa,  est  causa 
primi  mali  culpae  exsistentis  in  actu  ipsi- 
us,  sed  per  accidens,  quemadmodum  di- 
ctum  est;  secundi  vero  mali,  quod  est  in 
actu  exteriori,  ipsa  voluntas  jam  mala  per 
actum  interiorem  est  causa.  —  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Concordant  Petrus,  Richardus,  Alexan- 
der  quoque,  Bonaventura  et  alii,  qui  circa 
haec  multa  pulchra  conscribunt.  Sed  ne- 
queo  immorari,  quia  materia  supra  ple-  Cf.  t.xxi, 
narie  est  tractata.  Nempe  Magister  eadem  p  " 
aliquoties  repetit,  unde  et  contingit  ut 
qiiEPstiones  quas  unus  doctor  movet  in 
una  distinctione,  alius  moveat  in  alia.  Ale- 
xander  vero  in  suo  processu  magis  obser- 
vat  ordinem  materiae  quam  Magistri. 


DISTINCTIO  XXXV 


A.  Quid  sit  peccatum. 


POST  hsec  videndum  est,  quid  sit  peccatum.  Peccatum  est,  ut  ait  Augustinus, 
omne  dictum  vel  factum  vel  concupitum,  quod  flt  contra  legem  Dei.  Idem 
in  libro  de  Duabus  animabus  :  Peccatum  est  voluntas  retinendi  vel  conse- 
quendi  quod  justitia  vetat.  In  utraque  assignatione  de  actuali  peccato  agitur  et 
mortali,  non  veniali.  Ex  prima  descriptione  ostenditur  peccatum  esse  voluntas  mala, 
sive  locutio  et  operatio  prava,  id  est  actus  malus  tam  interior  quam  exterior;  ex 
altera  vero  tantum  ostenditur  esse  actus  interior.  Voluntas  enim,  ut  in  superioribus 
dictum  est,  motus  animi  est  :  actus  ergo  interior  est.  Ambrosius  quoque  in  libro 
de  Paradiso  ait  :  Quid  est  peccatum,  nisi  legis  divina?.  prsevaricatio  et  coelestium 
inobedientia  prseceptorum  ?  Ergo  in  prsevaricante  peccatum  est,  sed  in  mandante 
culpa  non  est.  Non  enim  consisteret  peccatum,  si  interdictio  non  fuisset.  Non  consi- 


Aug.Conlra 

Fauslum, 

lib.  xxu,  c. 

27. 

Id.de  Duab. 

anim.  n.  15. 


Disl  xxvi  B. 


Ambr.  de 
Paradiso.n. 
39. 


460  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXV 

stente  autem  peccato,  non  solum  malitia,  sed  etiam  virtus  fortasse  non  esset,  quse 
nisi  aliqua  malitise  fuissent  semina,  vel  subsistere,  vel  eminere  non  posset.  Ecce 
praevaricationem  legis  et  inobedientiam  definit  Ambrosius  esse  peccatum. 

B.  Diversorum  sententias  cle  peccato  ponit. 
Hugo,sum-        Quocirca,  diversitatis  hujus   verborum  occasione,  de  peccato  plurimi  diversa 

ma  Sent.  .  t±x 

tract.  iii,  c.  senserunt.  Aln  emm  dixerunt,  voluntatem  malam  tantum  esse  peccatum,  et  non 

15 

actus  exteriores;  alii,  voluntatem  et  actus;  alii  neutrum,  dicentes  omnes  actus  esse 

bonos,  et  a  Deo  et  ex  Deo  auctore  esse,  malum  autem  nihil  esse,  ut  ait  Augustinus 

Aug.inJo-  super  Joannem  :  Omnia  per  ipsum  facta  sunt,  et  sine  ipso  factum  est  nihil,  id 

ann.tracl.I,  i        «i   «i  a        .1   -i     t*        a   i  ^. 

n.  3.  est  peccatum,  quod  mhil  est ;  et  nihil  nunt  homines,  quum  peccant.  Supra  etiam 
oona.i,  .  ^jx^  Augustinus,  qU0(j  malum  est  privatio  boni  vel  corruptio  boni,  qui  etiam  in 
ia.  de  83  libro  LXXXIII  Quaestionum  ait  :  Summum  malum  nullum  modum  habet,  caret 
"'"  q'  '  enim  omni  bono;  at  modus  aliquid  boni  est.  Non  igitur  est,  quia  nulla  specie  con- 
tinetur;  totumque  hoc  nomen  mali  de  speciei  privatione  repertum  est.  Item,  in 
Gennad.  Dogmatibus  ecclesiasticis  dicitur,  malum  vel  malitiam  non  esse  a  Deo  creatam,  sed 

dc    Ecclos. 

dogm.c.27!a  diabolo  inventam,  qui  et  ipse  bonus  creatus  est.  Idem  etiam   in  libro  contra 
Evod.  de  Manichseos,  quid  sit  peccatum  ostendit,  dicens  :  Peccare  quid  aliud  est,  nisi  in 

Fidecontra  ....  .....  rt 

Jianich.c.8.  ventatis  prseceptis  vel  m  lpsa  ventate  errare  ?  Quod  si  non  voluntate  faciunt  pec- 
catores,  injuste  jiidicantur.  —  Quid  ergo  in  hac  tanta  varietate  tenendum,  quidve 
dicendum  ? 

G.  Vera  sententia  de  peccato  proponitur. 

Sane  dici  potest  et  libere  tradi  debet,  peccatum  esse  actum  malum  interiorem 
et  exteriorem,  scilicet  malam  cogitationem,  locutionem  et  operationem;  prsecipue 
tamen  in  voluntate  consistit  peccatum,  ex  qua  tanquam  ex  arbore  mala  procedunt 
opera  mala  tanquam  fructus  mali. 

D.  Traditio  quorumdam,  qui  dicunt  voluntatem  malam  et  actum,  in  quan- 
tum  sunt,  esse  naturas,  et  ideo  bona;  in  quantum  vero  mala  sunt,  esse 
peccata. 

Quidam  autem  diligenter  attendentes  verba  Augustini  quibus  supra  et  in  aliis 
Scripturse  locis  utitur,  non  indocte  tradunt,  voluntatem  malam  et  actus  malos,  in 
quantum  sunt,  vel  in  quantum  actus  sunt,  bona  esse ;  in  quantum  vero  mala  sunt, 
peccata  esse  :  qui  voluntatem  et  actum  quemcumque  bonam  Dei  naturam  esse 
dicunt,  in  quantum  actus  est  vel  voluntas,  et  ex  Deo  auctore  esse;  in  quantum 
vero  inordinate  et  contra  legem  Dei  fit,  et  fine  debito  caret,  peccatum  est ;  et  ita,  in 
quantum  peccatum  est,  nihil  est  :  nulla  enim  substantia  est,  nulla  natura  est. 


LIBER   II    SENTENTIABUM.    —   DIST.    XXXV  461 

E.  Auctoritatibus  probant  voluntates  et  actus  omnes 
esse  bona  in  quantum  sunt. 

Quod  autem  voluntas  omnis  et  actio  bonum  sit  in  quantum  est,  ex  eo  pro- 
bant  quod  ait  Augustinus  in  libro  LXXXIII  Qusestionum  :  Deus  boni  tantummodo  Aug.de  83 
causa  est ;  quocirca  mali  auctor  non  est,  quia  omnium  quse  sunt  auctor  est,  quae   a*s  'q " ' 
in  quantum  sunt,  in  tantum  bona  sunt.  Idem,  probans  nihil  casu  fieri  in  mundo, 
ait  in  eodem  :  Quidquid  casu  fit,   temere  fit ;   quidquid  temere  fit,  non  fit  Dei  iwd.  q.  u. 
providentia.  Si  ergo  casu  aliqua  fiunt  in  mundo,  non  Providentia  universus  mundus 
administratur ;  si  non  Providentia  universus  mundus  administratur,  aliqua  natura 
vel  substantia  est  quse  ad  opus  Providentiae  non  pertinet.  Omne  autem  quod  est, 
in  quantum  est,  bonum  est.  Summum  enim  est  illud  bonum  cujus  participatione 
sunt  cetera  bona ;  et  omne  quod  mutabile  est,  non  per  se,  sed  boni  illius  participa- 
tione,  in  quantum  est,  bonum  est  :  quod  divinam  etiam  providentiam  vocamus. 
Nihil  ergo  fit  casu  in  mundo.  —  His  testimoniis  innituntur,  ad  ostendendum  omne 
quod  est,  in  quantum  est,  bonum  esse.  Unde  idem  Augustinus  in  primo  libro  de 
Doctrina  cbristiana  ait  :  Ille  summe  ac  primitus  est,  qui  omnino  incommutabilis  iddeDocin- 
est ;  et  cetera  quse  sunt,  nisi  ab  illo  esse  non  possunt,  et  in  tantum  bona  sunt,  in  UD. ,,  n.V. 
quantum  acceperunt  ut  sint. 

F.  Quid  ex  prcedictis  sequatur. 

Ex  prsedictis  colligitur  atque  infertur,  quia  si  mala  voluntas  et  mala  actio  est,  in 
quantum  est,  bona  est.  Sed  quis  est  qui  diffitetur  malam  voluntatem  esse  et  malam 
actionem  ?  Mala  ergo  voluntas  sive  actio,  in  quantum  est,  bonum  est ;  et  in  quantum 
voluntas  est  vel  actio,  bonum  similiter  est,  sed  ex  vitio  mala  est  :  quod  vitium 
a  Deo  non  est,  neque  aliquid  est.  Quod  Augustinus  notasse  videtur  in  libro  LXXXIII 
Quaestionum,  dicens  :  Vitium  est  voluntatis,  quo  est  homo  deterior  :  quod  vitium  u.  de  83 
longe  abest  a  voluntate  Dei,  ut  ratio  docet.  —  Ex  hoc  loco  probant,  voluntatem  in  uiEStq-3' 
quantum  vitiosa  est,  non  esse  a  Deo.  Et  in  quantum  vitiosa  est,  peccatum  est ;  et 
peccatum  est,  ut  aiunt,  in  quantum  non  habet  ordinem  nec  finem  debitum.  Ita  et 
actio,  in  quantum  ex  malo  procedit,  et  ordinem  non  habet,  et  ad  malum  tendit. 

G.  Alia  probatio,  quod  omnis  actus,  in  quantum  est,  bonus  est. 

Item  et  aliter  probant,  omnem  actum  interiorem  vel  exteriorem,  in  quantum  est, 
esse  bonum  :  quia  non  esset  actus  malus,  nisi  esset  res  bona,  quia  non  est  aliqua 
res  mala,  nisi  eadem  res  bona  sit.  Unde  Augustinus  in  Enchiridio  :  Omnis  natura   id.Enciii- 
bonum  est,  nec  res  aliqua  mala  esset,  si  res  ipsa  quaa  mala  est,  natura  non  esset. '" 
Non  ergo  potest  esse  malum,  nisi  esset  aliquod  bonum.  Quod  quum  dici  videatur 
absurde,  connexio  tamen  ratiocinationis  nos  compellit  hoc  dicere.  —  Ex  prsemissis 


462  LIBER    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.  XXXV 

testimoniis  asserunt,  omnes  actus,  in  quantum  sunt,  esse  res  bonas;  nec  aliquid  esse 
malum,  id  est  peccatum,  nisi  idem  quoque  secundum  aliquid  bonum  sit;  et  om- 
nium  quse  sunt,  in  quantum  sunt,  Deum  auctorem  prsedicant,  et  ejus  voluntate 
omnia  esse  qusecumque  sunt,  quae  in  quantum  sunt,  natura?  sunt. 

H.  Objectio  contra  illos  qui  dicunt,  omnes  actus,  in 
quantum  sunt,  esse  bonos. 

iiugo.sum-  Quibus  opponitur  :  Si  omnia  quse  sunt,  in  quantum  sunt,  bona  sunt  et  naturas 
™aCt.  n"^.  sunt  :  ergo  adulterium  et  homicidium  et  similia,  in  quantum  sunt,  bona  sunt  et 
,3-  naturse  sunt,  et  Deo  volente  fiunt.  Quod  si  est,  tunc  illi  qui  faciunt  illa,  bona  agunt  : 

quod  penitus  absurdum  est.  His  vero  sic  illi  respondent.  Dicunt  equidem  adulte- 
rium,  homicidium,  et  hujusmodi,  non  simpliciter  actus  denotare,  sed  actuum  vitia; 
actusque  ipsos  adulterii  et  homicidii,  in  quantum  sunt  vel  in  quantum  actus  sunt, 
a  Deo  esse  et  bonas  naturas  esse,  sed  non  in  quantum  adulterium  et  homicidium 
sunt.  Et  ideo  non  sequi  dicunt,  si  actus  qui  homicidia  et  adulteria  sunt,  a  Deo  sunt, 
quod  homicidia  et  adulteria  a  Deo  sunt. 

I.  Alia  illorum  oppositio  contra  eosclem. 

Item  aliter  eis  opponitur  :  Si  aliquid  non  est  malum  quod  non  sit  natura  vel 
res  bona,  quomodo  ergo  peccata  sunt,  non  credere  in  Deum,  non  ire  ad  ecclesiam, 
et  hujusmodi,  quum  ista  non  sint  naturse,  imo  omnino  non  sint  ?  Non  est  enim 
aliquid  vel  res  aliqua,  non  ire  ad  ecclesiam,  vel  non  credere  in  Deum,  et  hujus- 
modi.  Ad  quod  dicunt,  his  atque  hujusmodi  dictionibus,  quas  videntur  privationes 
simpliciter  notare  et  nihil  ponere  quia  per  negationem  dicuntur,  vere  aliqua  poni, 
actusque  per  eas  signiflcari.  Non  credere  enim  in  Christum,  incredulitatem  dicunt, 
et  nomine  incredulitatis,  malum  mentis  actum  significari.  Ita  etiam  quum  dicitur, 
Non  ire  ad  ecclesiam  malum  est  :  non  euntis  contemptus  significatur,  id  est 
voluntas  mala  vel  propositum  :  hoc  est  enim  declinare  a  bono,  et  ideo  malum  est; 
sicut  econverso  declinare  a  malo  bonum  est.  Sicut  ergo  dechnatio  a  malo  aliquid 
ponit,  scilicet  voluntatem  et  propositum  vitandi  malum  (non  enim  potest  esse  bonum 
quod  omnino  nihil  est) ;  ita  declinatio  a  bono,  quod  est  significat,  scilicet  volun- 
tatem  et  propositum  mali.  Et  secundum  hoc  vera  est  et  generalis  illa  peccati  mor- 
talis  descriptio  quam  supra  posuit  Augustinus,  scilicet  peccatum  est  dictum,  etc. 

K.  JJtrum  malus  actus,  in  quantum  peccatum  est, 
sit  privatio  vel  corruptio  boni. 

Potest  etiam  quseri  ab  eisdem,  quum  peccatum  sit  (ut  supra  dictum  est)  privatio 
vel  corruptio  boni,  et  omnis  actus  malus  sit  peccatum,  utrum  sit  privatio  vel 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —  DIST.   XXXV  463 

corruptio  boni  in  quantum  peccatum  est,  vel  non.  Si  enim  in  quantum  peccatum 
est,  corruptio  boni  est,  quum  corruptio  vel  privatio  boni  pcena  sit  homini  :  in 
quantum  ergo  peccatum  est,  pcena  est.  Quod  si  est,  tunc  in  quantum  peccatum  est, 
bonum  esse  videtur  et  a  Deo  esse.  Si  autem  non  in  quantum  peccatum  est,  corru- 
ptio  boni  est,  quseritur  ergo,  secundum  quid  corruptio  sit.  Si  enim  corruptio  boni 
est,  et  non  in  quantum  peccatum  est,  quum  non  sit  nisi  bonum  prasterquam  in  eo 
quod  peccatum  est,  ergo  in  quantum  bonum  est,  corruptio  vel  privatio  boni  est.  Ad 
quod  etiam  ipsi  dicunt,  actum  malum  non  in  quantum  est,  neque  in  quantum 
bonum  est,  esse  privationem  vel  corruptionem  boni,  sed  in  quantum  peccatum  est ; 
non  tamen  in  quantum  peccatum  est,  poena  est,  vel  aliquid  quod  a  Deo  sit.  Ut 
enim  ex  verbis  prsemissis  Augustini  colligitur,  peccatum  dicitur  corruptio  vel  pri- 
vatio  active,  non  passive.  Nam  ideo  malum  vel  peccatum  dicitur  corruptio  boni, 
quia  naturam  bonam  qualicumque  privat  bono.  Nam  si  non  privat  aliquo  bono,  non 
nocet,  ut  supra  Augustinus  ait;  nocet  autem  :  adimit  ergo  bonurn.  Non  autem 
nocet  nisi  in  quantum  peccatum  est  :  ergo  in  quantum  peccatum  est,  privat  bono. 
Itaque  in  quantum  peccatum  est,  privatio  est  vel  corruptio  boni. 

L.  Quomodo  in  quantum  peccatum  est,  possit  corrumpere 
bonum,  quum  niliil  sit. 

Sed  quum  nihil  sit  in  quantum  peccatum  est,  quomodo  potest  bonum  corrum-   Hugo,  oP. 
pere  vel  adimere?  Augustinus  te  hoc  docet  in  libro  de  Natura  boni,  dicens  :  Abs-  Aug.deNa- 
tinere  a  cibo,  non   est  aliqua  substantia;  tamen  substantia  corporis,   si  omnino  ^lt^' 
abstineatur  a  cibo,  ianguescit  et  frangitur.  Sic  non  est  substantia  peccatum,  eo 
tamen  natura  animse  corrumpitur. 

M.  Quod  peccatum  proprie  corruptio  est  animos,  et  quomodo. 

Peccatum  vero,  id  est  culpa,  proprie  animaa  corruptio  est.  Si  autem  quaeritur,  in 
quo  possit  corrumpi  anima,  in  parabola  illius  qui  incidit  in  latrones,  qui  eum  vul-  z«c.x,3o. 
neraverunt  et  spoliaverunt,  clarescit.  Incidit  enim  homo  in  latrones,  quando  per 
peccatum  in  potestatem  diaboli  trahitur ;  et  tunc  per  peccatum  exspoliatur  gratuitis 
bonis,  id  est  virtutibus,  et  in  naturalibus  bonis  vulneratur,  quas  sunt  ratio,  intelle- 
ctus,  memoria  et  ingenium,  et  hujusmodi,  quse  per  peccatum  obtenebrantur  et 
vitiantur.  Per  peccatum  etiam  privatur  illo  bono  cujus  participatione  cetera  bona 
sunt  :  quo  tanto  magis  privatur,  quanto  magis  se  ab  eo  elongat. 

N.  Qualiter  homo  se  elonget  a  Deo,  scilicet  per  dissimilitudinem 
quam  facit,  hoc  est  peccatum. 

Ab  eo  autem  se  elongat  homo  per  peccatum,  non  loci  distantia,  quia  ubique 
totus  et  prsesens  est  omnibus,  et  omnia  in  ipso  sunt,  ut  ait  Augustinus  in  libro  de 


464  IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXV   SUMMA  ;    QU^ST.   I 

Aug.  de  83  LXXXIII  Quaestionibus,  et  ipse  locus  non  est.  Locus  tamen  Dei  abusive  dicitur 

s  q'  '  templum  Dei  :  non  quod  eo  contineatur,  sed  quod  ei  prsesens  sit  et  inhabitans ;  id 

autem  anima  munda  intelligitur.  Per  peccatum  ergo  non  secundum  locum  aliquis 

longe  fit  a  Deo,  sed  in  eo  longe  fit,  quod  ab  ejus  similitudine  recedit  ;  et  tanto 

ibid.q.23.  longius,  quanto  fit  dissimilior.  Illa  autem,  ut  ait  Augustinus  in  libro  de  LXXXIII 
Qusestionibus,  quaj  participatione  similia  sunt  Deo,  recipiunt  dissimilitudinem.  At 
ipsa  similitudo  nullo  modo  ex  aliqua  parte  potest  esse  dissimilis.  Unde  fit,  ut  quum 
similitudo  Patris  Filius  sit,  ex  nulla  parte  Patri  possit  esse  dissimilis  :  cujus  parti- 
cipatione  similia  sunt  qujecumque  Deo  similia  sunt ;  et  illa  possunt  recipere  dissi- 
militudinem.  Nihil  est  autem  quod  hominem  adeo  Deo  dissimilem  faciat,  quemad- 
modum  peccatum.  Quum  autem  peccatum  sit  privatio  vel  corruptio  boni,  quae  est 
in  anima,  est  etiam  privatio  vel  corruptio  boni  corporis  :  sicut  corpus  hominis 
privavit  beneficio  illius  immortalitatis  et  impassibilitatis  quam  babuit  ante  peccatum. 

0.  An  poena  sit  privatio  boni. 

Quaeri  autem  solet,  utrum  et  poena  sit  privatio  vel  corruptio  boni.  Ad  quod 
facile  responderi  potest,  si  praedicta  ad  memoriam  revocentur.  Diximus  enim  supra, 
privationem  vel  corruptionem  boni  accipi  active  vel  passive,  id  est  secundum  effi- 
cientiam  vel  effectum.  Ideoque  privatio  vel  corruptio  boni  dicitur  et  peccatum  et 
poena  :  sed  peccatum  secundum  efficientiam,  quia  privat  vel  corrumpit  bonum ; 
poena  autem  secundum  effectum,  id  est  secundum  passionem,  quae  est  effectus 
peccati.  Aliud  est  enim  culpa,  aliud  poena  :  alterum  est  Dei,  id  est  pcena;  alterum 
diaboli  vel  hominis  est,  id  est  culpa. 

A  poena  :  quam  quaestionem  sequenti  distin- 
SUMMA  ctione  prosequitur. 


DISTINCTIONIS    TRICESIM/E    QIJINT/E 


P 


ILECEDENTI  distinctione  tractavit  Ma- 
gister  de    peccati   origine   et  subje- 


QU^STIO    PRIMA 


cto  :  nunc  tractat  de  ejus  definitione.  Quo  ~  TIc  queeritur  primo,  Quid  sit  pec- 

facto,  tangit  diversas  diversorum  opinio-  AJL  catum. 

nes,  quibus  eonveniant  descriptiones  pec-  Ad   hoc  Alexander   respondet   :   Quum 

cati.  Quocirca  inducit  difficultatem,  quali-  plures   sint  definitiones   actualis   peccati 

ter  peccatum  sit  nihil,  quum  tamen  vocetur  B  datEe  a  Sanctis,  quasdam  tangemus.  Dicit 

actus  malus.  Ostenso  autem  quod  pecca-  equidem  Augustinus :  Peccatum  est  conver- 

tum  formaliter  non  sit  aliquid  positivum,  sio  indebita  voluntatis  ad  bonum  commu- 

sciscitatur  quomodo  possit  corrumpere  bo-  tabile.  In  libro  autem  de  Libero  arbitrio  : 

num.  Postremo  discutit,  qualiter  peccatum  Peccatum,  inquit,  est  spreto  incommuta- 

elongatio  sit  a  Deo,  et  elongans  ab  eo,  et  bili  bono,  adhaerere  bono  mutabili.In  libro 

utrum   sit   non   solum   culpa,    sed  etiam  vero  de  Vera  religione  :  Peccatum,  ait,  est 


QUID    SIT   PECCATUM 


46S 


appetere  quse  Christus  contempsit,  vel  fu-  A 
gere  quee  Christus  sustinuit.  Et  iterum 
loquitur  :  Peccatum  est  concupitum  vel 
dictum  vel  factum  contra  legem  Dei.  Item- 
que,  Peccatum  est  affectio  voluntaria  ma- 
la.  Et  denuo,  Peccatum  est  actus  incidens 
ex  defectu  boni.  Porro  Ambrosius  :  Pec- 
catum,  asserit,  est  prsevaricatio  legis  divi- 
nae,  et  ccelestium  inobedientia  mandato- 
rum.  Anselmus  vero  definit  sic  :  Peccatum 
est  carentia  justitise  debitae,  ex  propria  vo- 
luntate  procedens.  Sic  namque  distingui- 
tur  contra  originale,  quod  est  carenlia  B 
debita?  justitia?  aliunde  contracta. 

Has  descriptiones  possunt  distingui  se- 
cundum  comparationes  ad  causas  diver- 
sas  peccati,  vel  sui  oppositi  :  peccatum 
namque  in  privatione  consistit.  Definitur 
autem  peccatum  actuale  penes  materiam 
multipliciter.  Est  quippe  materia  in  qua, 
et  est  materia  circa  quam,  et  est  mate- 
ria  ex  qua.  Materia  in  qua,  determinatur 
quum  dicitur  :  Peccatum  est  affectio  vo- 
luntaria  mala.  Affectio  enim  voluntaria  est 
id  in  quo  primo  fundatur  actuale  pecca-  C 
tum.  Materia  vero  circa  quam,  tangitur 
quum  dicitur  :  Peccatum  est  dictum  vel 
factum  vel  concupitum,  etc.  Circa  ha3C 
enim  contingit  esse  peccatum.  Porro  ma- 
teria  ex  qua,  tangitur  quum  dicitur  :  Pec- 
catum  est  actus  incidens  ex  defectu  boni ; 
quia  quum  dicitur  ex  defectu  boni,  no- 
tatur  defectus  potentia?,  vel  scientia?,  aut 
bonitatis,  prout  dicirnus  peccatum  aliud 
esse  ex  infirmitate,  aliud  ex  ignorantia, 
etc.  Definitur  quoque  peccatum  penes  for- 
mam  suam,  puta  privationem,  quum  di-  D 
citur  :  Peccatum  est  carentia  debitae  justi- 
tiee.  Adjungitur  item  causa  efficiens  quum 
additur  :  Ex  propria  voluntate  procedens. 
Insuper  definitur  respectu  causa?  finalis, 
a  qua  deficit,  quum  dicitur  :  Peccatum  est 
aversio  ab  incommutabili  bono,  seu  spreto 
ineommutabili,  etc.  Definitur  itidem  re- 
spectu  efficientis  a  quo  retrahit,  dum  di- 
citur  :  Peccatum  est  pra?varicatio  legis 
divinse.  Definitur  quoque  respectu  exem- 
plaris  a  quo  recedit,  quum  dicitur  :  Pec- 

T.  22. 


catum  est  appetere  ea  qua?  Christus  con- 
tempsit.  Sicque  definiri  potest  per  causas 
proprias  et  per  defectus  causarum  ipsius 
boni.  —  Amplius,  quaedam  definitiones 
communes  sunt  peccato  mortali  et  venia- 
li,  ut  illa  :  Peccatum  est  affectio  mala 
voluntaria;  et  illa  :  Peccatum  est  actus  in- 
cidens  ex  defectu  boni.  Quaedam  vero  sunt 
propria?  actuali  mortali,  ut  illa  :  Peccatum 
est  pra?varicatio  legis  divina?;  et  ha?c:  Pec- 
catum  est  concupitum  aut  dictum  vel  fa- 
ctum  contra  iegem  Dei.  —  Ha?c  Alexander. 
Contra  detinitiones  has  objicit  et  solvit  : 
quod  longum  est  prosequi,  et  ex  aliorum 
dictis  patebit. 

At  vero  Bonaventura  :  De  peccato,  in- 
quit,  est  loqui  dupliciter,  puta  :  formaliter 
et  materialiter.  Et  quia  formaliter  est  pri- 
vatio,  materialiter  vero  actus  substratus, 
idcirco  aliquando  definitur  per  privatio- 
nem,  aliquando  per  positionem.  Quaedam 
enim  sunt  definitiones  formales,  queedam 
materiales;  et  utroque  modo  multipliciter 
definitur.  Si  enim  consideremus  peccatum 
ut  dicit  privationem,  hoc  potest  esse  tri- 
pliciter  :  primo,  in  quantum  simpliciter 
dicit  recessum  a  bono ;  secundo,  ut  dicit 
recessum  a  rectitudine  natura? ;  tertio,  ut 
dicit  recessum  ab  omnis  boni  complemen- 
to  et  perfectione.  Primo  modo  sumitur  de- 
finitio  triplex  ab  Augustino.  Prima,  ex  li- 
bro  de  Civitate  Dei:Peccatum  est  absentia 
boni  ubi  debet  esse*  Secunda,  ex  libro  de 
Vera  religione  :  Peccatum  non  est  appe- 
titus  naturarum  malarum,  sed  desertio  me- 
liorum  bonorum.  Tertia,  ex  libro  de  Na- 
tura  boni  :  Peccat.um  est  corruptio  modi 
et  speciei  ac  ordinis.  —  Secundo  modo, 
videlicet  prout  peccatum  dicit  recessum 
a  rectitudine  natura?.,  sunt  etiam  tres  de- 
finitiones.  Una  est  Damasceni,  dicentis  : 
Peccatum  est  aversio  ab  eo  quod  est  se- 
cundum  naturam,  in  id  quod  est  praeter 
naturam.  Alia  Anselmi  :  Peccatum  est  ca- 
rentia  debita?  justitia?.  Tertia  Augustini  : 
Peccatum  est  defectus  aliquis  a  luce  ve- 
ritatis,  naturam  non  perimens,  sed  ob- 
scurans.  —  Tertio,  prout  peccatum  dicit 

30 


466 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXV  ;    QVMST.   I 


recessum  ab  omnis  boni  complemento,  A 
invenitur  triplex  definitio.  Prima  Augu- 
stini  :Peccatum  est  aversio  ab  incommuta- 
bili  bono.  Secunda  :  Peccatum  est  carere 
incommutabilibus  bonis,quibus  iruendum 
est.  Tertia  :  Peccatum  est  intelligibilis  te- 
nebra. 

Aliae  definitiones  peccati  sunt  materia- 
les,  et  concernunt  actum  substratum,  et 
variantur  secundum  triplicem  considerati- 
onem  peccati.  Aut  enim  refertur  ad  Deum, 
quem  offendit ;  aut  ad  virtutem,  quarn 
excludit ;  aut  ad  bonum  ut  nunc,  quod  B 
similat  seu  praetendit.  Si  primo  modo,  sic 
definitur  tripliciter.  Primo,  ab  Augustino 
in  libro  contra  Manichaeos  dicente  :  Pec- 
catum  est  in  praeceptis  veritatis  vel  in 
ipsa  veritate  errare.  Secundo,  ab  Ambrosio 
in  Iibro  de  Paradiso  :  Peccatum  est  prae- 
varicatio  legis  divinae,  etc.  Tertio,  ab  Au- 
gustino  :  Peccatum  est  dictum  vel  factum, 
etc.  —  Secundo  definitur  per  comparatio- 
nem  ad  virtutem,  quam  excludit,  et  sic 
rursus  tripliciter  definitur.  Primo  sic  : 
Peccatum  est  dispositio  animae  contrarie  C 
se  habens  ad  virtutem.  Secundo,  ab  Augu- 
stino  in  libro  de  Duabus  animabus  :  Pec- 
catum  est  affectus  assequendi  vel  reti- 
nendi  quod  justitia  vetat  ;  ubi  justitia 
generaliter  sumitur,  prout  omnem  virtu- 
tem  complectitur.  Tertio,  ab  Augustino  : 
Peccatum  est  appetere  quae  Christus  con- 
tempsit.  —  Tertio  definitur  per  compara- 
tionem  ad  bonum,  quod  praetendit,  sicque 
denuo  tripliciter  definitur.  Primo,  ab  Au- 
gustino  libro  de  Civitate  Dei  :  Peccatum 
est  male  uti  bono.  Secundo,  in  libro  de  D 
Trinitate  :  Peccatum  est  uti  fruendis  et 
frui  utendis.Tertio  sic:Peccatum  est,  spre- 
to  incommutabili  bono,  etc.  Alia  quoque 
est  definitio  circumloquens  peccatum  se- 
cundum  suum  materiale  atque  formale, 
videlicet  :  Peccatum  est  actus  incidens  ex 
defectu  boni.  Et  illa  :  Peccatum  est  meri- 
tum  pcenae  aeternae.  —  Haec  Bonaventura. 

Insuper  circa  haec  quaerit  hic  Doctor, 
utrum  peccatum  sit  ipsa  corruptio.  Re- 
spondet  :  Peccatum  est  corruptio   consi- 


stens  circa  voluntatem  et  actum  ejus,quum 
sit  obliquatio  a  rectitudine  justitiae.  Volun- 
tas  autem  in  actu  suo  est  instrumentum 
se  ipsum  movens.  Hinc  dum  voluntas  mo- 
vetur  ad  aliquid  libere,  si  moveatur  aut 
afficiatur  inordinate,  inordinatio  illa  re- 
spicit  voluntatem  tam  moventem  quam 
motam  :  quia  voluntas  dum  inordinate 
afficitur,  inordinate  movet  et  inordinate 
movetur.  Quumque  culpa,  prout  conside- 
ratur  in  actu,  non  aliud  sit  quam  motus 
voluntatis  inordinatus,  ad  quem  actio  pas- 
sioque  concurrunt,  non  tantum  est  cor- 
ruptio  activa,  sed  item  passiva.  Nam  et 
inordinatio  qua  anima  se  deordinat,  et 
inordinatio  qua  deordinatur,  utraque  est 
culpa,  differens  comparatione,  attamen  es- 
sentialiter  una.  Et  quoniam  quales  sunt 
actus,tales  sunt  habitus,  maxime  dum  ha- 
bitus  generantur  ex  actibus,  ut  est  in  ge- 
nere  malorum  habituum  :  hinc  deformitas 
vel  privatio  in  voluntate  relicta,  habet  in 
se  aliquid  correspondens  actioni,  et  aliquid 
correspondens  passioni.  Voluntas  quippe 
dum  peccat  actualiter,  efficitur  inhabilis, 
in  quantum  habet  rationem  moventis,  at- 
que  in  quantum  habet  rationem  moti.  Sic- 
que  culpa  considerata  ut  in  habitu,  etiam 
prout  remanet  post  actum  peccati,est  cor- 
ruptio  seu  privatio  correspondens  actioni, 
et  est  corruptio  seu  privatio  correspon- 
dens  passioni.  Et  sic  eadem  culpa  est 
corruptio  seu  privatio  boni,  non  solum 
active,  sed  passive  etiam  dicta,  secundum 
veritatem  loquendo.  Sed  appropriate  lo- 
quendo,  corruptio  illa  active  accepta,  te- 
net  magis  rationem  culpae ;  passive  vero 
accepta,  tenet  rationem  poenae.  Nam  dicta 
active,  rationem  voluntarii  habet;  in  quan- 
tum  autem  passive  accipitur,  rationem  in- 
voluntarii  tenet.  Nec  ista  sunt  incompos- 
sibilia  circa  eamdem  actionem  et  motum  : 
quia  videmus,quod  eadem  actio  corporalis 
delectat  et  laedit,  et  ex  consequenti  contri- 
stat  :  quemadmodum  scabiosus  scalpendo 
carnem  suam  dilaniat,  et  dilaniando  dele- 
ctatur  ac  laeditur, unumque  placet,et  aliud 
displicet.  Similiter  in  eadem  actione  spi- 


QUID   SIT   PECCATUM 


467 


rituali  unum  est  aversio  ab  incommutabili  A 
bono,  et  ad  commutabile  bonum  conver- 
sio;  et  conversio  placet,  aversio  displicet. 
Sic  eadem  culpa  dici  potest  active  et  pas- 
sive.  —  Si  autem  objiciatur,  quod  omnis 
pcena  laudabilis  est  et  justa ;  dicendum, 
quod  est  poena  inflicta,  et  acta,  et  contra- 
cta.  Omnis  ergo  pcena  inflieta  a  Deo,  est 
justa;  non  omnis  pcena  acta  seu  contra- 
cta,  nisi  prout  sumitur  sub  ratione  pcenae. 
Privatio  autem  boni  passiva,  sive  defor- 
matio  animae,  non  est  pcena  inflicta,  sed 
acta  :  quoniam  anima  pcenam  istam  in  se  B 
facit,  dum  peccat.  Haec  Bonaventura. 

Preeterea  Thomas  :  Peccatum,  ait,  est 
malum  quod  in  operatione  consistit.  Hinc 
ad  rationem  peccati  duo  concurrunt,  ut- 
pote  ipse  actus,  et  ejus  defectus  ex  quo 
ratio  incidit  mali.  Et  ille  defectus,  est  de- 
fectus  rectitudinis  in  actu  per  quam  actus 
in  finem  dirigitur.  Finis  vero  rationalis 
creaturae  ultimus,  quem  considerat  theo- 
logus,est  beatitudo  aeterna,ad  quem  finem 
lex  divina  nos  dirigit  veluti  instruens,  et 
justitia  sicut  virtus  in  finem  illum  in-  C 
clinans.  Hinc  peccatum  tripliciter  hoc  lo- 
co  describitur.  In  prima  enim  descriptione 
tangitur  substantia  actus  in  ordine  ad  in- 
strumenta  quibus  exercetur,  quum  dici- 
tur  :  Factum  vel  dictum  seu  concupitum  ; 
tangitur  quoque  privatio  illius  dirigentis 
quod  dirigit  instruendo,  quum  dicitur  : 
Contra  legem  Dei.  In  secunda  descriptione 
tangitur  substantia  actus  ex  parte  objecti, 
quum  dicitur :  Voluntas  retinendi  aut  con- 
sequendi;  et  privatio  illius  dirigentis  per 
modum  habitus  inclinantis  in  finem,quum  D 
additur  :  Quod  justitia  vetat.  In  tertia  tan- 
gitur  formale  peccati,  quum  dicitur  :  Pec- 
catum  est  praevaricatio  legis  divinae ;  et 
deordinatio  a  fine,  dum  subditur  :  Et  cce- 
lestium  inobedientia  mandatorum.  Porro 
obedientia  aliquando  sumitur  ut  specialis 
est  virtus,  ut  quando  ratio  faciendi  aliquid 
est  auctoritas  praesidentis  ac  praecipientis ; 
et  huic  opponitur  inobedientia,  quee  est 
speciale  peccatum.  Aliquando  obedientia 
sumitur  ut  omnem  virtutem  concomitans : 


cujuslibet  namque  virtutis  actus  cadit  sub 
praecepto  aliquo  legis,  sicque  quicumque 
aliquem  actum  facit  virtutis,  obedit.  Huic 
autem  obedientiae  opponitur  inobedientia 
quae  omne  peccatum  mortale  consequitur; 
et  ita  in  praetacta  definitione  peccati  ac- 
cipitur.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  secundae,  quaestione 
septuagesima  prima,  articulo  sexto  :  Pec- 
catum,  inquit,  nil  aliud  est  quam  actus 
humanus  malus.  Quod  autem  aliquis  actus 
sit  humanus,  habet  ex  hoc  quod  est  vo- 
luntarius  :  sive  sit  voluntarius  sicut  a  vo- 
luntate  elicitus,  sicut  velle  et  amare;  sive 
ut  a  voluntate  imperatus,  ut  loqui  et  ex- 
terius  operari.  Quod  vero  actus  humanus 
sit  malus,  habet  ex  hoc  quod  caret  debita 
commensuratione.  Omnis  autem  commen- 
suratio  cujuscumque  rei  sumitur  per  re- 
spectum  ad  aliquam  regulam  :  a  qua  si 
divertat,  fit  incommensurata.  Denique,  re- 
gula  voluntatis  humanae  est  duplex  :  una 
homogenea  et  propinqua,utpote  ratio  ipsa; 
alia  vero  prima  et  summa,  videlicet  lex 
aeterna.  Hinc  Augustinus  in  definitione 
peccati  posuit  duo  :  unum  pertinens  ad 
substantiam  actus  humani,  quod  est  quasi 
materiale  in  peccato,  quum  ait  :  Dictum 
vel  factum  aut  concupitum ;  aliud  perti- 
nens  ad  rationem  mali,  quod  est  quasi 
formale  in  peccato,  quum  subdit  :  Contra 
legem  Dei.  —  Verum  objici  potest,  quia 
non  omne  peccatum  consistit  in  actu,  ut 
peccatum  omissionis  :  ergo  non  omne  pec- 
catum  est  dictum  vel  factum  vel  concu- 
pitum,  etc.  Dicendum,  quod  affirmatio  et 
negatio,  secundum  Philosophum,  reducun- 
tur  ad  idem  genus,  quemadmodum  in  di- 
vinis  genitum  et  ingenitum  ad  relationem, 
secundum  Augustinum  quinto  de  Trinita- 
te  :  ideo  pro  eodem  sumendum  est  dictum 
et  non  dictum,  factum  et  non  factum,  etc. 
Haec  Thomas  in  Summa. 

Circa  hanc  distinctionem  multa  scribit 
Albertus,  et  multo  plura  quam  circa  sep- 
tem  residuas,  tractans  de  septem  peccatis 
capitalibus  et  eorum  speciebus,  filiabus, 
effectibus  et  motivis.  Et  ea  quae  de  defi- 


468 


IN    LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXV  ;    QILEST.    II 


Prov.  xxiv, 
16. 


nitionibus   peccati    conscribit,   jam    satis  A 
pra?habita  sunt. 

Scotus  quoque  :  Peccatum,  ait,  forma- 
liter  est  privatio  boni,  quoniam  agens  in- 
ferius  tenetur  se  conformare  in  agendo 
agenti  superiori  :  quia  si  in  potestate  ejus 
sit  conformare  se  illi,  nec  se  conformat, 
non  conformari  est  culpa.  Ideo  loqucndo 
de  peccato  sive  contra  legem  divinam  sive 
humanam,  aliquid  dicitur  peccatum,  quo- 
niam  peccans  potuit  concordare  legi  su- 
perioris  agentis,  et  discordavit.  Iste  ergo 
actus,  qui  est  in  potestate  discordantis,  et  B 
per  hoc  voluntarius  exstat,  non  est  forma- 
liter  peccatum,  quia  si  iste  esset  concors 
regula?  superiori,  non  esset  peccatum  : 
ergo  in  isto  actu  preecisa  ratio  peccati  est 
privatio  istius  concordia?,  et  est  corruptio 
rectitudinis  in  actu,  sicut  privatio  dici- 
tur  formaliter  corruptio  sui  habitus.  Ha?c 
Scotus. 

Prasterea  Guillelmus  Parisiensis  in  tra- 
ctatu  suo  de  Vitiis  et  virtutibus,  parte 
ultima,  de  natura,  qualitate,  vilitate,  enor- 
mitate  et  fceditate  peccati  non  solum  sub-  C 
tiliter,  sed  et  devotionaliter  valde  disse- 
ruit :  In  primis,  inquiens,  scire  debes,  quod 
peccata  nominantur  casus,  juxta  illud  : 
Septies  cadit  justus,et  resurgit.Cadit  enim, 
qui  peccat,  ex  alto  gratia?  in  vitiorum  pro- 
fundum,  et  ex  sublimitate  virtutum  in 
Iacum  inferni,  in  fauces  ac  ventrem  dia- 
boli,  atque  in  immunditiae  foveam  et  clo- 
acam,  ubi  totus  inquinatur,  exstinguitur, 
suffocatur,  sicut  lampas  ardens  et  lucens 
in  latrinam  demersa ;  dum  ei  non  restat 
alius  casus,  nisi  quo  in  gehenna?  profun-  D 
dum  casurus  est.  Secundo,  peccata  nomi- 
nantur  debita,  et  hoc  non  solum  mortis 
aeternae,  cui  auctores  suos  obligant  et  ad- 
stringunt,  imo  etiam  sunt  usuraria  debita. 
Pro  illis  enim  exactissimus  fcenerator  dia- 
bolus  alia  peccata  semper  exigere  et  ex- 
torquere  non  cessat,  dum  una  iniquitas 
suo  pondere  et  excessu  trahit  ad  aliam. 
Sunt  quoque  debita  irreparabilium  ma- 
lorum,  non  habenlium  numerum  neque 
mensuram;  maxime  qu8edam,ut  vitia  mu- 


Tt.  i,  15. 

Ps.L,  10. 

Ps.  XXXVII, 

0. 

Jiom.  xm, 
12. 


lierum  turpitudinis  pubbca?,  et  eorum  qui 
indignos  et  malos  pra?ficiunt,  seu  praela- 
tos,  principes,  judicesve  efficiunt.  In  im- 
mensum  enim  extenditur  corruptela  qua? 
ab  hujusmodi  hominibus  derivatur  in  Ec- 
clesias  seu  subjectos.  Quis  ergo  damnato- 
rurn  millium  animas  Deo  restituet,  dum 
anima?  ipsa?  damnata?  nequeiint  reparari 
aut  redimi?  Terlio,peccata  nominanlur  in- 
quinationes,  ex  quibus  peccatores  in  Scri- 
pturis  immundi  semper  ac  sordidi  nuncu- 
pantur.Cujus  inquinalionis  fcetor  est  pravi 
rumoris  infamia.  Quantum  ergo  inquina- 
tus  est,  cujus  fcelor  tam  longe  lateque 
dispergitur?  Quarto,  peccata  vocantur  cru- 
entationes.  Unde  Isaias  :  Manus  enini  ve- 
slra?  sanguine  plena?  sunt.  Hinc  deprecatus 
est  David  :  Libera  me  de  sanguinibus, 
Deus,  Deus  salutis  mea?.  Quinto,  vocantur 
putrefactiones,  ex  fluxu  saniei  interioris, 
juxta  illud  :■  Putruerunt  et  corrupta?  sunt 
cicatrices  mea?.  Sexto,  dicuntur  opera  te- 
nebrarum,  quoniam  fiunt  in  tenebris  cor- 
dis  et  ab  hominibus  obtenebratis,  non  ad- 
vertentibus  quid  faciant  et  quam  dire  se 
laedant.  Opera  enim  dementia?  et  furiosita- 
tis  sunt  omnia  peccata  mortalia  :  quoniam 
nemo  videns  corde,  talia  faciet.  Obtene- 
brant  quoque  et  excsecant  peccantes.  Ha?c 
Guillelmus.  —  Hanc  materiam  doctor  iste 
diffuse  prosequitur,  exprimens  alia  no- 
mina  niulta  quibus  peccata  propter  suos 
effectus  in  Scripturis  vocantur,  utpote  fa-  n. LTiii,c. 
sciculi  deprimentes,  laquei  mortis,  rete  />s.xvn,c. 
diaboli,  pocula  mortis,  infernale  venenum, 
et  consimilia  multa. 


QU^STIO  II 


SEcundo  hic  qua?ritur,  Utrtim  pec- 
catum  sit  privatio  :  et  prseser- 
tim,  titrum  peccatum  seu  malum 
sit  privatio  modi,  speciei  et  or- 
dinis. 

Et  apparet  primo  quod  non  sit  priva- 
tio,  per  illud  in  prima  S.  Joannis  cano- 


UTRDM   PECGATUM   SIT   PRIVATIO 


469 


Uoann.n,  ruca  :  Nolite  diligere  mundum  neque  ea 
quae  in  mundo  sunt.  Sed  diligere  mundum, 
non  est  privatio,  imo  potius  quid  posi- 
tivum.  —  Secundo,  comedere  carnes  in 
Quadragesima,  est  peccatum,  non  tamen 
privatio. 

Ad  hoc  respondet  Antisiodorensis  in 
Summa  sua,  libro  secundo  :  Malum  seu 
peccatum  formaliter  exstat  privatio.  Et  ad 
instantias  respondemus,  quod  triplex  est 
dilectio  :  una  gratuita,  quae  dicitur  cari- 
tas ;  alia  naturalis,  qua  Deus  diligitur  pro 
aliqua  necessitate,  ut  quia  beneficus;  ter- 
ibkiem.  tia  libidinosa,  de  qua  loquitur  S.  Joannes. 
Haecque  dilectio  realiter  habet  in  se  pri- 
vationem  modi,  speciei  et  ordinis.  Nimis 
enim  diligit  creaturam,  qui  diligit  eam  ad 
fruendum.  Et  in  hoc  consistit  privatio  mo- 
di ;  privatio  quoque  speciei,  quoniam  talis 
amor  privationem  habet  debiti  finis.  Est 
etiam  ibi  privatio  ordinis,  quoniam  tem- 
poralia  diligenda  sunt  in  ordine  suo,  seu 
ordinate  et  infimo  loco,  atque  in  relatione 
ad  ultimum  finem,  ita  ut  eis  utamur,  et 
solo  Deo  fruamur.  Conformiter,  comedere 
in  Quadragesima  carnes,  non  potest  facere 
Christianus,  excepto  casu  necessitatis,  nisi 
ex  magna  libidine ;  et  si  fieret  ex  timore, 
timor  ille  ex  libidine  oriretur,  essetque 
ibi  privatio  modi,  speciei  et  ordinis.  — 
Praeterea  si  quaeratur,  utrum  peccatum  sit 
aversio  a  Deo,vel  conversio  ad  creaturam; 
dici  potest,  quod  sit  utrumque,  et  quod 
realiter  idem  sunt  aversio  et  conversio  il- 
la.  Sed  quum  dicimus,  Malum  est  aversio, 
tangimus  causam  formalem  peccati,eo  mo- 
do  quo  peccatum  potest  habere  causam ; 
quum  autem  dicimus,Malum  est  conversio 
ad  creaturas,  tangimus  causam  efficien- 
tem.  Conversio  etenim  illa  est  amor  crea- 
turae  libidinosus,  qui  privatur  modo,specie 
et  ordine.  Haec  Antisiodorensis. 

Insuper  quaerit,  cujusmodi  privatio  sit 
peccatum,  et  cur  potius  dicatur  corruptio 
horum  trium,  videlicet  modi,  speciei  et 
ordinis,  quam  aliorum  bonorum  hominis 
quae  enumerat  Augustinus  in  libro  de  Na- 


nora.  c.  iv. 


A  tura  boni,  dicendo  :  Vita,  salus,  memoria, 
tranquillitas,  virtus,  pax,  lumen,  sanitas, 
pulchritudo,  mensura.  Cur  ergo  non  dici- 
tur  :  Peccatum  est  corruptio  vitee  et  pacis, 
etc.  ?  Imo  B.  Dionysius  ait  :  Peccatum  est  De  Divin. 
defectus  scientiae  et  virtutis.  Dicendum, 
quod  malum  seu  peccatum  est  corruptio 
modi,  speciei  et  ordinis  naturalis,  ut  lo- 
quitur  Augustinus.  Prsecipue  autem  perhi- 
betur  corruptio  modi,  speciei  et  ordinis, 
quia  in  his  tribus  generaliter  consistit  per- 
fectio  cujuslibet  rei.  Quumque  peccatum 

B  sit  corruptio  perfectionis,  recte  asseritur 
privatio  et  corruptio  trium  istorum.  Spe- 
cies  quippe  seu  decor  creatae  substantia?, 
est  habitudo  seu  habitus  naturalis  quo 
perficitur  ad  agendum  quod  ei  naturaliter 
competit,  per  quod  imitatur  operationem 
divinam  ac  Deum.  Et  ob  hoc  dicitur  har- 
monia,  quia  per  hoc  consonat  operationi 
divinae,  ceterisque  creaturis,  quae  tendunt 
ad  utilitatem  universi,  et  ad  gloriam  Crea- 
toris,atque  ad  ultimum  suum  finem.  Hanc 
speciem  habet  creatura  quaelibet  cum  men- 

C  sura,  quum  solius  Dei  perfectio  sit  im- 
mensa.  Et  per  hoc  habet  eam  in  modo,  et 
item  in  ordine,  id  est  ad  utilitatem  uni- 
versi,  ad  gloriam  Dei,  et  ad  proprium  fi- 
nem.  Sicque  in  his  consistit  rerum  perfe- 
ctio,  et  in  horum  corruptione  et  privatione 
sita  est  rerum  culpa,  turpitudo,  miseria. 
Haec  Antisiodorensis.  —  Idem  Alexander, 
qui  et  in  scriptis  suis  dicta  Antisiodorensis 
communiter  inserit;  unde  et  ipsum  Anti- 
siodorensem  minus  allego. 

Porro  Bonaventura  circa  haec  scribit  dif- 

D  fuse  :  Triplex,  inquit,  fuit  modus  distin- 
guendi  et  assignandi  modum,  speciem  et 
ordinem  :  quia  aliqui  acceperunt  Iiaic  tria 
secundum  diversas  proprietates  in  eadem 
re  consideratas,  ita  quod  modus  dicat  ali- 
quid  pertinens  ad  quantitatem,  et  species 
aliquid  pertinens  ad  qualitatem,  et  ordo 
aliquid  pertinens  ad  rationem.  Qua?  assi- 
gnatio  nou  consonat  Augustino,  qui  vult 
quod  in  quolibet  quantumcumque  parvo 
bono,  non  solum  substantia  sed  etiam  pro- 
prietate  substantiae,  sit  invenire  haec  tria, 


470 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXV  J    QU.EST.    II 


ita  quod  se  extendunt  ad  omnia  entia 
praedicamentorumque  genera.  —  Hinc  alii 
distinguunt  haec  tria  per  comparationem 
ad  diversa.  Quaelibet  namque  res  triplici- 
ter  consideratur,  utpote  :  in  se,  et  per  re- 
spectum  ad  alias  res,et  per  comparationem 
ad  finem.  Secundum  primam  considera- 
tionem  ponitur  in  re  modus,  quoniam 
quaelibet  res  in  se  ipsa  est  modificata  et 
mensurata.  Ut  autem  comparatur  ad  alia, 
ponitur  in  ea  species,  sicut  attenditur  pul- 
chritudo  partium  secundum  situm  quem 
habent  in  toto.  Secundum  respectum  vero 
ad  finem,  consistit  in  ea  ordo.  Haec  assi- 
gnatio  quamvis  ex  verbis  videatur  elici 
Augustini,  non  tamen  attingit  veritalem 
complete.  Nempe  una  tantum  anima  ex- 
sistente,  adhuc  posset  peccare,  et  inve- 
nirentur  in  ea  haec  tria.  —  Idcirco  est 
tertia  positio  rationabilior,  quod  tria  haec 
considerantur  in  eadem  re  secundum  di- 
versas  comparationes  seu  relationes  ad 
idem.  Attenditur  namque  in  unaquaque 
creatura  vestigium  Greatoris,  secundum 
quod  ipsa  est.  Quod  vestigium  consistit  in 
respectu  ad  Creatorem  secundum  triplex 
genus  causae.  Sicque  modus  attenditur  in 
creatura,  prout  refertur  ad  Creatorem  ac- 
ceptum  in  ratione  causae  efficientis;  spe- 
cies,  prout  refertur  ad  ipsum  sicut  ad 
causam  exemplarem;  ordo,  in  quantum 
comparatur  ad  ipsum  tanquam  ad  causam 
finalem.  Quumque  quodlibet  ens,  quan- 
tumcumque  modicum,  habeat  hanc  tripli- 
cem  comparationem  ad  Deum,  in  unoquo- 
que  creato  inveniuntur  haee  tria. 

Porro  rationalis  creatura  est  non  solum 
quaedam  natura,  sed  etiam  per  voluntatem 
operans  :  atque  utroque  modo  compara- 
tur  ad  Deum,  et  utroque  modo  sunt  in  ea 
ha?c  tria.  Utroque  etiam  modo  reperitur  in 
ea  malum  corruptivum  horum  trium.  Sed 
malum  culpae  proprie  est  in  ea  prout  est 
voluntarie  agens,  et  corrumpit  in  ea  haec 
tria  ut  voluntarie  operante.  Voluntas  vero 
in  se  habendo  modum,  speciem  et  ordi- 
nem  prout  debet,  est  boua.  Tuncque  bona 
est,  quum  in  agendo  unitur  divinae  virtuti 


A  ut  principio  moventi,  et  conformatur  ei  ut 
regulae  dirigenti,  et  unitur  eidem  ut  fini 
quietanti.  Atque  in  primo  horum  atten- 
ditur  modus,  in  secundo  species,  in  tertio 
ordo,  secundum  comparationem  ad  triplex 
genus  causae.  Quandocumque  demum  ali- 
quis  peecat,  necessario  discontinuatur  a 
Deo  tanquam  a  movente  principio,  quo- 
niam  Deus  nunquam  movet  ad  peccatum; 
discordat  item  a  Deo  tanquam  a  regula 
dirigente  ;  et  deordinat  et  elongat  se  ab  eo 
tanquam  a  fine  quietante.  Quae  tria  in  om- 

B  ni  peccato  concurrunt.  Sicque  omne  pec- 
catum  corrumpit  haec  tria  circa  volunta- 
tem  consimiliter  et  inseparabiliter.Propter 
quod  asserit  Augustinus,  quod  malum  est 
privatio  modi,  et  speciei  ac  ordinis.  Nec 
enim  unum  horum  potest  inesse  aut  ab- 
esse  sine  alio,  imo  inseparabilius  sunt 
connexa  quam  virtutes,  quae  tamen  om- 
nes  dicuntur  auferri,  dum  una  aufertur. 
Verum  his  objici  potest,  quoniam  crea- 
tura  aversa  a  Deo  sicut  a  fine,  adhuc  non 
avertitur  ab  eo  ut  a  causaefficiente  et 

C  exemplari  :  alioqui  desineret  esse.  Ergo 
potest  auferri  a  creatura  modus,  non  sub- 
latis  ab  ea  specie  et  ordine.  —  Respon- 
dendum,  quod  verum  est  illud  de  volun- 
tate  ut  est  res  quaedam  seu  natura,  non 
prout  est  voluntas  et  virtutis  vitiique  sub- 
jectum.  —  Haec  Bonaventura.  Concordant 
Petrus  et  Richardus  per  omnia. 

Qui  insuper  circa  haec  quaerunt,  utrum 
modus,  species  et  ordo  sint  in  omnibus 
aequaliter,  et  an  in  omnibus  aequaliter  aut 
totaliter  corrumpantur  per  malum. 

D  Quocirca  loquitur  Petrus  :  Ha?c  tria  in 
creatura  attenduntur  per  comparationem 
ad  Creatorem  sub  triplici  genere  causae, 
ut  patuit.  Quae  comparatio  semper  aequalis 
est.  Nam  quantum  habet  creatura  a  Deo 
efficiente,  tantum  habet  de  ejus  exempla- 
ritate,tantumque  tendit  in  ipsum  tanquam 
in  finem  ordine  naturali.  Idcirco  ha?c  tria 
in  omnibus  exstant  aequalia  inter  se,  et 
aequaliter  minuuntur.  —  Si  vero  interro- 
gas,  an  valeant  per  peccatum  totaliter  tol- 
li;  dicendum,  quod  in  subjecto  peccante 


UTRUM   PECCATUM   SIT   PRIVATIO 


471 


tria  considerantur,  puta  natura  peccantis, 
gratia  quaa  perficit,  habilitas  quoque  na- 
turee  ad  gratiam.  Horum  primum  non  tol- 
litur  per  peccatum,  nec  in  toto  nec  in 
parte,  quia  subjectum  peccati  est,  non 
contrarium.  Secundum  per  mortale  pec- 
catum  omnino  corrumpitur,  quoniam  gra- 
tia  essentialiter  peccato  opponitur  :  idcir- 
co  nequeunt  simul  inesse  eidem.  Tertium 
corrumpitur  in  parte,  non  in  toto.  Non 
enim  corrumpitur  secundum  id  quod  est, 
sed  secundum  reducibilitatem  ad  actum, 
et  secundum  actus  participationem.  Illa 
namque  habilitas  media  comparatur  ad 
naturam,  in  qua  radicatur  et  a  qua  ori- 
tur  :  quae  habilitas  quum  sit  incorrupti- 
bilis  nec  habens  contrarium,  ex  illa  parte 
nec  corrumpitur  nec  augetur.  Compara- 
tur  quoque  ad  gratiam,  ad  quam  inclinat 
tanquam  ad  actum  suum  seu  complemen- 
tum  quo  perficitur,  quas  variabiliter  ani- 
mse  inest,  et  peccato  opponitur  :  hinc  ex 
hac  parte  illa  habilitas  minuitur  et  auge- 
tur  per  effectum.  Virtus  quippe  uniuscu- 
jusque  in  conjunctione  cum  suo  comple- 
mento  perficitur,  et  in  elongatione  ab  illo 
minuitur.  Dico  ergo,  quod  habilitas  illa 
secundum  essentiam  suam  per  compara- 
tionem  ad  subjectum  non  minuitur,  ut 
De  Divin.  B.  Dionysius  protestatur,  sed  secundum 
iom.  c.  iv.  eff jcacjam  Suam  per  comparationem  ad 
actum.  Quemadmodum  enim  per  actum 
bonum  voluntas  ad  gratiam  praeparatur, 
ita  per  oppositum  a  gratia  elongatur.  Ha- 
bilitas  etenim  illa  secundum  id  quod  est, 
a  voluntate  non  dependet;  sed  secundum 
comparationem  sui  ad  actum,dependet  ab 
ea.  Nec  enim  a  subjecto  voluntate  me- 
diante  oritur;  attamen  ad  actum  et  com- 
plementum  suum  medianle  voluntate  re- 
ducitur.  Ideo  ex  parte  actus,  per  opera 
voluntatis  et  dispositiones  ex  operibus  ge- 
neratas  minuitur  aut  augetur,  secundum 
quod  magis  aut  minus  propinquat  ad  gra- 
tiam,  quse  est  ejus  perfectio,  aut  elongatur 
ab  ea,  non  autem  ex  parte  sua?  essentiae. 
Exemplum  hujus  diminutionis  ponitur  in 
sole,  cujus  fulgor  in  aere  minoratur,  non 


A  claritas  in  se,  per  nubis  interpositionem, 
secundum  quod  nubes  densior  aut  rarior 
fuerit;  atque  in  fonte,  cujus  effluentia, 
non  pulchritudo,  per  obstaculum  impedi- 
tur;  et  in  pondere  levi,  cujus  per  addi- 
tionem  alicujus  gravis,  non  essentia  sed 
actualis  inclinatio  impeditur. 

Si  dixeris  :  Nonne  inclinatio  actualis  ha- 
bilitatis  illius  finita  est,  sicut  et  ejus  es- 
sentia  ?  Et  constat  quod  sic.  Ergo  per  plu- 
res  diminutiones  totaliter  corrumpitur.  Ad 
hoc  quidam  dixerunt,  quod  quantum  per 

B  malitiam  actionis  minuitur,  tantum  per 
genus  actionis,  quod  bonum  est,  robora- 
tur.  Quibus  objicitur,  quia  secundum  hoc, 
natura  peccantis  est  tam  bona  post  pecca- 
tum  ut  ante.  Alii  dixerunt,  quod  ista  habi- 
Iitas  continue  scaturit  instar  fontis  :  idcir- 
co  totaliter  nunquam  corrumpitur.  Sed  ex 
hoc  sequeretur,  quod  deperditio  habilita- 
tis  per  culpam  effecta,  posset  sine  gratia 
reparari.  Alii  ergo  dixerunt,  quod  habilitas 
minuitur  secundum  proportionem  geome- 
tricam,  non  arithmeticam  :  quia  per  a?qua- 

C  Iia  peccata  tollitur  aequale  in  proportio- 
ne,  id  est  duplum  vel  triplum  ejus  quod 
invenitur,  non  sequale  in  quantitate.  Sed 
contra,  quia  secundum  hoc,  peccatum  se- 
quens  minus  damnificaret  quam  praece- 
dens,  quoniam  minor  est  portio  quse  per 
illud  tollitur.  Alii  dicunt,  quod  illa  habili- 
tas,  quamvis  ex  parte  subjecti  finita  sit, 
tamen  ex  parte  objecti  est  infinita,  quia 
per  ipsam  anima  ordinatur  ad  bonum  infi- 
nitum,  videlicet  Deum:ideo  nunquam  tota 
corrumpitur.    Sed   contra  hoc  est,   quod 

D  quamvis  objectum  sit  infinitum,  tamen 
natura  ordinatur  ad  illud  finite.  Hinc  alii 
responderunt,  quod  illa  habilitas  sit  finita, 
attamen  aequalis  potentiae  peccandi,  pro- 
pter  quod  nunquam  per  illam  consumitur 
tota.  Quibus  objicitur,  quod  peccatum  est 
infinitum  :  ergo  et  potestas  peccandi.  Nec 
enim  unquam  in  tantum  peccat  homo  in 
carne,  quin  plus  possit  peccare  :  sicque 
illa  habilitas  consisteret  infinita.  Alii  ergo 
dixerunt,  quod  a  Deo  determinatum  est 
usquequo  queat  corrumpi.  Sed  contra,  si 


472 


IN  LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXV  ;   QU^ST.    II 


tota  illa  habilitas  ejusdem  est  generis,  er-  A 
go  tota  tcqualiter  valet  corrumpi.  —  Idcir- 
co  communius  dicitur,  quod  quamvis  illa 
habilitas  sit  finita  in  se,  attamen  quia  ex 
ea  infiniti  actus  elici  possunt,  infinitaeque 
dispositiones  generari,  ideo  illa  habilitas 
quasi  infinita  est  et  improportionabilis  re- 
spectu  cujuslibet  actus  seu  dispositionis 
generatae  ex  actu.  Quumque  per  actum 
malum  tollatur  bonum  improportionabile 
bono  quod  remanet,  tota  bonitas  habilita- 
tis  illius  nunquam  consumitur  :  quoniam 
non  secundum  esse  naturse  qute  finita  est,  B 
sed  secundum  efficientiam,  quae  quodam- 
modo  infinita  est  propter  perpetuitatem 
naturae,  per  singulos  actus  malos  minui- 
tur,  et  per  bonos  augetur.  —  Haec  Petrus. 
Praeterea  Thomas  hic  sciscitatur,  utrum 
per  peccatum  corruptio  aliqua  in  potentiis 
animse  fiat.  Videtur  quod  non,  quoniam 
DcDivin.  teste  divino  Dionysio,  etiam  in  daemonibus 
nom.  c.  iv.  natura)ja  integra  permanserunt.  Peccatum 
quoque  non  contrariatur  potentia?,  sed  po- 
tius  virtuti  ejusve  actui.  Et  respondet  : 
Dum  aliquid  est  in  potentia  ad  diversa,  C 
hoc  contingit  dupliciter.  Primo  sic,  quod 
utrumque  illorum  ad  quod  est  in  potentia, 
aequaliter  competat  ei  et  perfectivum  sit 
ejus,  quemadmodum  situs  ad  quos  corpus 
cceleste  in  potentia  est  :  ideo  acquirendo 
aliquem  talem  situm,  non  dicitur  simpli- 
citer  perfici,  nec  amittendo  corrumpi.  Uu- 
de  in  tali  amissione  non  consistit  malum, 
praesertim  quum  supra  orbem  lunae,  ma- 
lum  consistens  in  defectu  naturali,  esse 
non  possit.  Secundo  sic,  quod  unum  sim- 
pliciter  convenit  ei,  aliud  disconvenit  ;  D 
tuncque  in  acquisitione  convenientis  est 
perfectio  ejus,  et  illius  amissio  voeatur 
corruptio  :  sicut  in  acquisitione  scientias 
et  virtutis  consistit  rationalis  creaturae  per- 
fectio,  et  in  acquisitione  vitii  corruptio, 
quia  per  vitium  alteri  et  viliori  assimila- 
tur,  ut  iracundus  in  proprietatem  canis 
mutatur.  Hinc  secundum  Boetium,  homi- 
nes  quando  peccant,  naturam  humanam 
quodammodo  exuunt,  et  in  bruta  vertun- 
tur,  partem  sensitivam,  non  rationem  se- 


quendo.  —  Ad  primum  ergo  dicendum, 
quod  perfectiones  naturales  considerantur 
dupliciter  :  utpote  quoad  esse  suum  pri- 
mum,  et  ita  non  corrumpuntur  :  etenim 
intellectus  et  voluntas  remanent  post  pec- 
catum;  et  item  quoad  ordinem  in  suum 
finem,  sicque  per  peccatum  modo  praeta- 
cto  corrumpuntur,  dum  earum  secundaria 
perfectio,  ut  habitus  seu  actus  bonus,  au- 
fertur  :  et  quantum  ad  hoc  esse  secundum, 
potentia  contrariatur  peccato.Haec  Thomas. 

Qui  insuper  in  prima  secundae,  quaestio- 
ne  oclogesima  quinta  :  Modus,  inquit,  spe-  art.  i. 
cies  et  ordo  consequuntur  unumquodque 
bonum  creatum  in  quantum  hujusmodi, 
imo  et  unumquodque  ens.  Cujuslibet  riam- 
que  rei  natura  et  bonitas  consistit  per  ali- 
quam  formam  a  qua  sumitur  species.  For- 
ma  quoque  cujuslibet  rei  tam  substantialis 
quam  accidentalis,  est  secundum  quam- 
dam  mensuram  :  unde  octavo  Metaphysi- 
cae  dicitur,  quod  formae  rerum  se  habent 
ut  numeri.  Et  ex  hoc  res  suscipit  modum 
qui  concernit  mensuram.  Unumquodque 
demum  ex  forma  sua  ordinatur  ad  aliud 
sive  ad  finem.  Sic  ergo  secundum  diversos 
gradus  bonorum,  diversi  sunt  gradus  mo- 
di,  speciei  ac  ordinis.  Est  enim  quoddam 
bonum  pertinens  ad  substantiam  ipsius 
naturae,  quod  habet  suum  modum,  spe- 
ciem  et  ordinem  ;  et  illud  nec  privatur 
nec  diniinuitur  per  peccatum.  Est  etiam 
quoddam  bonuin  naturalis  inclinationis, 
quod  etiam  habet  suum  modum,  speciem 
et  ordinem  ;  et  hoc  diminuitur  per  pecca- 
tum,  non  tamen  totaliter  tollitur.  Est  item 
quoddam  bonum  quod  est  ipse  actus  or- 
dinatus,  quod  itidem  habet  modum,  spe- 
ciem  et  ordiuem  ;  hujusque  privatio  est 
essentialiter  culpa.  Sicque  patet  qualiter 
peccatum  est  privatio  speciei  et  ordinis,  et 
privat  speciem,  modum  et  ordinem.  Ha?c 
Thomas  in  Summa. 

Postremo  Scotus  hic  loquitur:  Peccatum 
corrumpit  bonum,  non  corruptione  quae 
est  transmutatio,  sed  formaliter  corruptio- 
ne  quao  est  privatio,  et  hoc  non  boni  quod 
infuit,  sed  quod  deberet  inesse.  Et  si  ob- 


QC^ST.   III   :   AN   OMNE   PECCATUM   CONSISTAT   IN   ACTU 


473 


jiciatur,  quod  peccatum  vulnerat  in  na- 
turalibus  (quod  non  est  verum,  si  nihil 
auferat  a  perfectione  naturse) ;  dico,  quod 
corrumpit,  minus  habilem  faciendo,  seu 
bono  usu  privando.  Nec  potest  effective 
corrumpere  gratiam,  sed  demeritorie  tan- 
tum.  Haec  Scotus. 

Quibus  objicitur,  quod  peccatum  ratione 
sui  materialis  frequenter  corrumpit  bo- 
num  corruptione  quae  est  transmutatio,  ut 
patet  in  fornicatione,  qua  corrumpitur  ca- 
stitas.  Insuper,  peccatum  saepe  corrumpit 
bonum  quod  infuit.ut  in  virginitatis  amis- 
sione,  in  infidelitate,  qua  ad  perfidiam  a 
fide  labitur.  Amplius,  peccatum  corrum- 
pit  secundariam  perfectionem  naturae,  vi- 
delicet  actum  habitumque  virtutis,  et  rati- 
one  sui  materialis  ad  hoc  effective  videtur 
concurrere,  sicut  jam  patuit. 


QU^ESTIO    III 

TErtio  quaeritur,  An  omne  pecca- 
tum  consistat  in  actu,  etiam 
peccatum  omissionis,  ita  quod  in 
omni  omissione  sit  actio  seu  com- 
missio  qusedam. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  pec- 
catum  omissionis  per  hoc  distinguitur  a 
peccato  commissionis  :  quia  in  omissionis 
peccato  non  agitur  quod  est  agendum,  sed 
in  peccato  commissionis  agitur  quod  non 
est  agendum.  —  Secundo,  Augustinus  te- 
statur  :Duobus  modis  peccatur,  seu  duabus 
de  causis  peccamus.  Primo,  dum  nondum 
videmus  quid  facere  debeamus;  secundo, 
dum  videmus  quid  facere  debeamus,  nec 
facimus.  Sed  primum  horum  videtur  esse 
peccatum  omissionis,  et  in  ipso  nulla  est 
actio,  sed  solum  non  videre  seu  noscere, 
et  non  facere.  —  Tertio,  in  Levitico  distin- 
£e».v«,37.  guuntur  ab  invicem  delictum  et  peccatum: 
quia  delictum  dicitur  quasi  derelictum,  id 
est  desertio  boni  agendi;  peccatum  vero 
est  perpetratio  mali.  Et  ita  in  delicto,  quod 
est  peccatum  omissionis,  nulla  est  actio. 


A  In  oppositum  est,  quod  in  omni  peccato, 
praesertim  mortali,  dicitur  esse  a  summo 
bono  aversio,  et  ad  bona  caduca  conver- 
sio,  quae  conversio  actus  quidam  exsistit. 
—  Rursus,  pcena  sensus  (ut  fertur)  debetur 
peccato  ratione  libidinosae  conversionis  ad 
creata,  seu  inordinatae  delectationis  in  il- 
lis ;  delectatio  autem  sine  actu  consistere 
nequit,  sicque  in  omni  peccato  etiam  omis- 
sionis  est  aliquis  actus. 

Circa  haec  multa  disserit  Alexander.  Et 
B  primo  interrogat,  an  omissk»  sit  actuale 
peccatum.  Et  respondet :  Peccatum  dicitur 
actuale,  quia  ex  actu  propriae  voluntatis 
procedit.  Quum  enim  tenetur  quis  aliquid 
facere,  potens  etiam  illud  facere,  si  illud 
non  facit,  peccatum  dicitur  actuale;  simili 
modo,  quum  tenetur  velle,  et  non  vult, 
quia  in  voluntate  est  nolle  sicut  et  velle, 
est  actuale  peccatum.  Non  ergo  ab  hoc  ex- 
teriori  actu  nominatur  actuale  peccatum, 
sed  ab  actu  interiori.  Et  ita  quamvis  in 
omissione  sit  remotio  actus  exterioris,  ni- 
C  hilo  minus  est  in  ea  interioris  actus  posi- 
tio.  Itaque  omissio  atque  commissio  penes 
alium  et  alium  actum  determinantur.Velle 
enim  non  facere  quod  tenetur  facere,  et 
velle  facere  quod  tenetur  non  facere,  ac- 
tus  sunt  disparati.  Sicque  omissio  est  ac- 
tuale  peccatum  aliud  a  commissione,  et  in 
ipso  est  actus  interior.  Haec  Alexander. 

Qui  insuper  sciscitatur,  an  omissio  sit 
peccatum  separatum  a  transgressione,  an 
sese  concomitentur.  Respondet  :  Divisio 
peccati  quam  ponit  Augustinus,  dicendo, 
D  Duobus  modis  peccamus,  aut  non  videndo 
quid  agere  tenemur,  aut  non  agendo  quod 
agendum  conspicimus,  tendit  ad  hoc  ut 
ostendatur  differentia  inter  defectum  ex 
parte  cognitivae  potentiae,  et  ex  parte  ope- 
rativae.  Propterea  proprie  loquendo,  sepa- 
rat  peccatum  omissionis  a  peccato  igno- 
rantiae.  Peccatum  namque  ignoranliae  est, 
dum  non  videmus  quid  facere  debemus; 
peccatum  omissionis,  quum  non  facimus 
quod  faciendum  videmus.  Posset  tamen 
large  accipi  membrum  illud,  ut  non  facere 


474 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXV  ;    QUEST.    III 


communiter  accipiatur,  et  debitum  simili-  A 
ter;  atque  secundum  hoc,  sub  membro  il- 
lo  continerentur  omissio  proprie  dicta  et 
transgressio.  Qui  enim  transgreditur,  non 
facit  quod  fieri  debet.  —  Denique,  dum 
quis  tenetur  non  fornicari,  et  fornicatur  : 
transgreditur  et  simul  omittit,  quia  tene- 
tur  tentationi  resistere,  nec  resistit  :  ergo 
eodem  actu  peccat  peccato  transgressionis 
et  omissionis,  sicque  unum  aliud  conco- 
mitatur.  Ad  quod  dicendum,  quod  omissio 
sumitur  proprie,  et  communiter.  Si  pro- 
prie,  distinguitur  a  transgressione;  si  com-  B 
muniter,  sic  ad  transgressionem  sequitur 
ornissio  non  ut  genus,  sed  ut  concomitans. 
Ha?c  idem. 

Qui  denuo  qua?rit,  quando  contingat 
omissio.  Verbi  gratia,  de  eo  qui  dormit 
quando  tenetur  ire  ad  Matutinas  ?  Non 
enim  omittit  dum  surgit,  neque  dum  dor- 
init,  quia  a  dormiente  nulla  fit  culpa.  Di- 
cendum,  quod  tunc  quis  omittit  quando  se 
applicat  ad  actum  illicitum  incompossibi- 
lem  actui  ad  quem  tenetur  :  ut  si  iste  qui 
tenetur  ire  ad  Matutinas,  inebriet  se  seu  in-  C 
fructuoso  intersit  colloquio,  propter  quod 
non  surgit,  tunc  omittit.  Si  vero  applicat  se 
actui  bono  ad  quem  tenetur,  et  ex  illo  fes- 
sus  obdormit,  non  omittit.  Si  autem  fuerit 
actus  indifferens,  tamen  quia  impeditivus 
est  ejus  ad  quod  tenetur,  omittit.  Sed  dato 
quod  obligatus  surgere  non  surgat,  non 
tamen  ex  aliqua  causa  pra?cedenti  quae  sit 
in  ipso,  sed  tantum  quoniam  ligata  est 
vis  sensitiva  in  ipso,  numquid  dormiendo 
omittit?  Dicendum  quod  non  :  subintelli- 
gendum  est  enim  quod  tenetur  surgere,  D 
quum  audierit  signum.  Si  vero  non  surgit 
ex  causa  quae  fuit  in  ipso,  tunc  omittit 
dum  perpetrat  causam.  Ha?c  idem. 

Porro  Bonaventura  super  his  breviter 
scribens  :  Omne  (inquit)  peccatum,  ut  as- 
serit  Augustinus,  radicem  habet  amorem 
malum.  Hinc  quamvis  in  peccato  omissio- 
nis  sit  privatio  alicujus  actus  principalis, 
attamen  quoniam  illa  privatio  ortum  ha- 
bet  ex  amore  commutabilis  boni,  ut  quod 
quis   uon   vult   ad   Matutinas   consurgere 


quia  vult  in  lecto  quiescere,  ideo  pecca- 
tum  omissionis  reducitur  ad  concupiscen- 
tiae  motum,  et  actum  appetitionis  videtur 
includere.  Ha?c  Bonaventura. 

At  vero  de  his  plenius  loquitur  Thomas: 
Omne  (inquiens)  peccatum  oportet  aliquo 
modo  in  actu  consistere,  non  tamen  eo- 
dem  modo.  Quemadmodum  enim  originale 
peccatum  rationem  culpa?  sortitur  ex  hoc 
quod  est  voluntarium,  non  voluntate  pro- 
pria,  sed  aliena,  ita  et  rationem  peccati 
habet  ex  eo  quod  per  alterius  actum  indu- 
ctum  est.  Peccata  vero  actualia  in  proprio 
actu  illius  in  quo  sunt  consistunt  :  quod 
planum  est  in  his  qua?  per  commissionem 
aguntur.  Utrum  autem  in  peccato  omissio- 
nis  sit  aliquis  actus  a  potentia  elicitus,  su- 
per  hoc  est  duplex  opinio.  Una,  quod  in 
peccato  omissionis  semper  oportet  aliquem 
esse  actum,  per  quem  ab  exsecutione  pra?- 
cepti  quis  retardatur,  sive  interiorem  vo- 
luntatem,  sicut  dum  quis  vult  non  obedi- 
re;  sive  exteriorem,  ut  dum  quis  actum 
exercet  per  quem  ab  impletione  impedi- 
tur  mandati,  ut  qui  nimium  vigilat,  ita 
quod  debita  hora  surgere  nequit.  Sed  ista 
opinio  necessaria  non  videtur.  Quum  enim 
voluntas  sit  libera,  nec  ad  aliquid  facien- 
dum  seu  non  faciendum  determinetur,  po- 
test  sic  pra?termittere  aliquid,  quod  non 
velit  ejus  contrarium,  nec  de  ejus  eontra- 
rio  cogitet  neque  de  aliquo  alio  quod  sit 
impeditivum  ejus  quod  facere  obligatur. 
Nempe  si  aliquid  velit,  quod  quantum  est 
in  se,  non  est  impeditivum  expletionis 
pra?cepti  tanquam  oppositum,constat,quod 
ex  hoc  quod  vult  illud,  non  peccat  :  quo- 
niam  illud  potest  secundum  se  licitum  es- 
se ;  sed  peccat  in  hoc  quod  praetermittit 
illud  quod  facere  debet.  Hinc  constat,  quod 
actus  ille  interior  sive  exterior,  se  habet 
per  accidens  ad  omissionis  peccatum,  sic- 
que  in  eo  omissionis  deformitas  non  fun- 
datur;  nec  rursus  in  actu  pra?cepti  con- 
trario  :  nam  positum  est  quod  actus  ille 
non  sit  determinatus,  quum  voluntas  in 
neutrum  oppositorum  valeat  ferri,  sicut 
etiam  Deus  nec  vult  mala  fieri,  nec  vult 


AN   OMNE   PECCATUM   CONSISTAT   IN   ACTU 


475 


mala  non  fieri.  Nec  dubium  quod  aliquis 
sic  se  habens,per  omissionem  peccat,quia 
juste  punitur  ex  hoc  quod  praeceptum  non 
implet.  Unde  patet,  quod  peccatum  omis- 
sionis  in  sola  negatione  debiti  actus  con- 
sistit.  Et  haec  est  opinio  alia.  Sed  quia 
opposita  in  idem  genus  reducuntur,  omis- 
sio  actus  rationem  peccati  consequitur  eo 
quod  voluntaria  sit,  sicut  et  actus  volun- 
tarius  rationem  peccati  habet.  His  conso- 
nant  dicta  Philosophi  tertio  Ethicorum,ubi 
ostendit,  negligentiam  sciendi  ac  faciendi 
a  legibus  juste  puniri,  ex  hoc  quod  sicut 
in  potestate  hominis  est  facere  aliquid,  ita 
non  facere.  Denique  omissio  est  actuale 
peccatum,  non  quia  in  actu  consistit,  sed 
quia  ad  genus  reducitur  actus  cujus  ne- 
gatio  est.  Opponitur  quoque  praecepto  af- 
firmativo,  quod  obligat  semper  sed  non 
ad  semper  :  ideo  tunc  reus  homo  omissio- 
nis  tenetnr,  quando  quid  facere  obligatur, 
nec  facit.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Petrus  quoque  haec  recitat,  et  qualiter 
utraque  possit  defendi  opinio,  pandit  :  De 
peccato  (dicens)  omissionis  duplex  est  opi- 
nio. Una,quod  consistit  in  actu  omisso.  Alii 
dicunt,  quod  in  actu  commisso  incompos- 
sibili  actui  debito,  in  quo  actu  peccatum 
omissionis  fundatur  materialiter,  atque  in 
defectu  debiti  actus  formaliter.  Haec  Petrus. 

Porro  Richardus  :  Peccatum,  ait,  consi- 
stere  in  actu,  tripliciter  potest  intelligi. 
Primo,  quod  sit  aliquis  actus  formaliter. 
Secundo,  quod  sit  aliquis  actus  materiali- 
ter.  Tertio,  quod  de  necessitate  praesuppo- 
nat  aut  includat  aliquem  actum  tanquam 
sui  causam  vel  occasionem.  Primo  modo 
nullum  peccatum,nec  omissionis  nec  com- 
missionis,  consistit  in  aliquo  actu  :  quia 
ty.P.465B\  (ut  patuit)  nullum  peccatum  quantum  ad 
suum  formale,  est  actus,  sed  alicujus  pri- 
vatio  boni,  seu  aversio  a  bono  altissimo. 
Secundo  modo,  quamvis  peccatum  com- 
missionis  semper  consistat  in  aliquo  actu, 
non  tamen  peccatum  omissionis,  alioqui 
non  distingucrentur.  Praeterea,  peccatum 
omissionis  est  carentia  actus  debiti,  quain 
non  oportet  consistere  in  aliquo  actu  sub- 


A  strato  illi  carentiae  :  non  ergo  oportet  quod 
omissionis  peccatum  materialiter  consistat 
in  aliquo  actu.  Si  autem  consistere  in  ali- 
quo  actu,  sumatur  pro  praesupponere  vel 
includere  aliquem  actum  tanquam  causam 
vel  occasionem,  sic  etiam  dico,  quod  pec- 
catum  omissionis  potest  non  consistere  in 
aliquo  actu  :  hoc  ita  intelligendo,  quod 
non  est  necesse  praecedere  aliquem  actum 
in  voluntate,qui  sit  illius  omissionis  causa 
sive  occasio.  Aut  enim  ad  actum  illum  de 
necessitate    sequeretur   illa   omissio,   aut 

B  non.  Si  sic,  tunc  esset  actus  malus,  quia 
ad  bonum  actum  non  sequitur  de  necessa- 
rio  actus  malus  :  et  sic  sequeretur  quod 
aut  peccatum  omissionis  formaliter  non 
esset  peccatum,  aut  quod  non  posset  homo 
peccare  peccato  omissionis,  quin  peccaret 
duobus  peccatis  :  quorum  utrumque  est 
falsum.  Si  non,  aut  ille  actus  esset  bonus 
seu  malus  moraliter.  Si  malus,  sequeretur 
inconveniens  mox  praetactum ;  si  bonus, 
tunc  malum  culpae  dependeret  necessario 
a  bono  morali,  quod  falsum  est,  quamvis 

C  dependeat  ab  aliquo  bono  naturae.  Ergo 
peccatum  omissionis  non  praesupponit  ne- 
cessario,  nec  includit  aliquem  actum,  tan- 
quam  sui  occasionem  vel  causam.  —  Haec 
Richardus.  Quae  consonant  dictis  Thomae  ; 
similiter  dicta  Alberti,  responsio  quoque 
Durandi  :  quorum  positio  probabilior  esse 
videtur.  Alia  autem  opinio  consonat  Ale- 
xandro. 

Verum  Henricus  Quodlibeto  duodecimo, 
super  his  loquitur  :  In  pura  negatione  abs-    q.  24. 
que  omni  positivo  non  consistit  ratio  pec- 

D  cati,  quia  peccatum  non  habet  rationem 
negationis,  sed  potius  privationis  modi, 
speciei  et  ordinis.  Privatio  autem  neces- 
sario  requirit  subjectum,  secundum  Phi- 
Josophum  quarto  et  nono  Metaphysicae.  In 
hoc  nempe  privatio  differt  a  negatione, 
quod  requirit  et  praesupponit  subjectum, 
non  ipsa  negatio  :  sicque  peccatum  omis- 
sionis  necessario  requirit  aliquod  positi- 
vum.  Unde  qui  omnino  nil  cogitat,  nihil- 
que  vult  aut  agit,  seu  forte  non  habet  liberi 
arbitrii  usum  pro  illa  hora  et  tempore,  nil 


476 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIAMJM. 


DIST.   XXXV  ;   QILEST.   IV 


omnino  potest  peccare,  nisi  ex  ordine  ad 
actum  aliquem  positivum,  in  quo  sicut  in 
radice  peccavit  atque  demeruit.  Quod  si 
in  tali  tempore  aut  hora  aliquid  faceret 
non  faciendum,  vel  omitteret  faciendum, 
ei  imputaretur  :  quemadmodum  suffragia 
vivorum  prosunt  defunctis  pro  quanto 
meruerunt  adhuc  viventes  ut  talia  eis 
possent  prodesse.  Nec  tamen  dico,  quod 
ratio  peccati  omissionis  est  in  actu  posi- 
tivo,  nisi  sicuti  in  radice,  sed  solummodo 
in  actus  negatione  seu  omissione.  Et  ab 
illa  radice  traxit  omissio  actus  quod  rati- 
onem  habet  peccati,  in  qua  radice  est  cau- 
sa  illius  omissionis  :  quemadmodum  pec- 
catum  homicidii  in  ebrietate  commissum, 
prout  in  subjecto  consistit  formaliter  in 
actu  occidendi,  ut  in  radice  autem  in  actu 
potationis  quo  se  inebriavit.  Quumque  ra- 
dix  non  sit  causa  actus  vitiosi,  nisi  et  ipsa 
in  se  sit  vitiosa,  necesse  est  quod  si  sit 
peccatum  in  omissione  quoad  actum  omis- 
sum,  etiam  sit  peccatum  in  commissio- 
ne  quoad  actum  exercitum,  ut  secundum 
hoc  nunquam  possit  esse  unum  peccatum 
omissionis  sine  alio  commissionis.  Hinc  si 
aliquis  nullo  exercito  actu  delinqueret.aut 
ille  non  esset  omnino  causa  et  radix  omis- 
sionis,  aut  illa  omissio  non  esset  omittenti 
imputanda  in  culpam,  sed  excusaretur  per 
involuntarium  ex  ignorantia  invincibili. 

Yerumtamen  advertendum,  quod  actus 
ille  positivus  in  quo  sicut  in  ladice  est 
causa  omissionis,  potest  esse  actus  volendi 
terminatus  ad  negationem  seu  omissionem 
ejus  ad  quod  quis  tenetur,  quamvis  non 
sine  alio  termino  :  puta  dum  quis  omittit 
honorare  parentes  quia  vult  hunc  actum 
omittere,  sive  quia  non  vult  honorare  pa- 
rentes  quoniam  vult  servare  pecuniam 
qua  eos  honoraret.  Talis  quippe  ex  eo 
quod  vult  hoc,  committit ;  et  ex  eo  quod 
non  facit  hoc  quod  terminat  negative  ac- 
tum  volendi,  omittit.  Yel  actus  ille  qui  est 
radix  omissionis,  est  actus  principaliter 
exercitus  aut  imperatus  a  voluntate  :  ut 
studium  per  quod  intellectus  detinetur 
circa  unum   intentus,  ita  ut  non  possit 


A  se  convertere  ad  cogitandum  de  faciendo 
id  ad  quod  quis  tenetur  et  quando  tene- 
tur.  Qui  actus  studendi  licet  sit  licitus  in 
se,  et  pro  aliquo  tempore,  ita  quod  in  ipso 
non  esset  omissio  aliqua,  committit  tamen 
voluntas  in  eo  quod  intellectum  tenet  in 
tali  attentione,  propter  circumstantiam  tem- 
poris  in  quo  deberet  esse  attentus  ad  fa- 
ciendum  id  ad  quod  tenetur  :  quia  tenetur 
dimittere  pro  tunc  actum  secundum  se 
licitum  ad  quem  non  tenetur.  Ideo  simul 
cum  isto  actu  positivo  incidit  in  alio  pec- 

B  catum  omissionis.  Nempe  in  hoc  quod  vo- 
Iuntas  vult  intellectum  tam  intentum  stu- 
dio  esse,  quod  se  non  valet  convertere 
ad  considerandum  quid  aliud  sit  agendum, 
vult  interpretative  omittere  faciendum.  — 
Ha?c  Henricus. 


QU/ESTIO    IY 

OUaeritur  quarto,  An  etiam  in  actu 
exteriori  sit  culpa. 

C  Videtur  quod  non.  Primo,  quia  ut  di- 
ctum  est,  virtus  et  vitium  sunt  in  anima, 
non  in  corpore  ;  actus  vero  exterior  est 
actio  corporalis.  —  Secundo,  in  eodem  sunt 
actus  et  habitus  ejus,  seu  virtus  et  actus 
bonus  ex  ea  procedens,  similiter  habitus 
vitiosus,  pravaque  actio  ejus,  prout  in  li- 
bro  de  Somno  et  vigilia  docet  Philoso- 
phus ;  sed  virtus  et  habitus  vitiosus  non 
consistunt  in  corpore,  sed  tantum  in  ani- 
ma  :  ergo  et  actio  vitiosa  seu  culpa.  — 
Tertio,  communiter  dicitur,  Deus  respicit 

D  cor  et  interiora,  non  exteriora  :  ergo  in 
exterioribus  vitium  non  consistit. 

In  oppositum  est,  quod  Deus  exteriora 
multa  prohibuit,  ut  furtum,  rapinam.  — 
Rursus,  in  Evangelio  loquitur  Christus  : 
Qua?  procedunt  de  ore,  de  corde  exeunt,  et  Matth.x 
ea  coinquinant  hominem.  De  corde  enim  IS'  "" 
exeunt  cogitationes  malae,  homicidia,adul- 
teria,  etc. 

Ad  hoc  respondet  Thomas  :  In  omnibus 
agentibus  ordinatis   commune   est,  quod 


QUiEST.  V  :  UTRUM  PECCATUM  EX  HOC  QUOD  CORRUMPIT  BONUM,  CONTRARIETUR  BONO  INCREATO  477 


res  mota  ab  aliquo  ut  instrumentum  a  pri- 
mo  agente,  sequitur  in  suo  actu  conditio- 
nem  primi  agentis  quantum  potest.  Quum- 
que  in  omnibus  actibus  hominis  voluntas 
principalitatem  obtineat,eo  quod  ipsa  tan- 
quam  liberrima  cunctas  potentias  in  suos 
actus  inclinet,  oportet  quod  in  actibus  hu- 
manis  conditio  voluntatis  salvetur,  puta  in 
his  quae  fiunt  ad  imperium  voluntatis. 
Hinc  quum  voluntatis  sit  proprium  habere 
sui  actus  dominium,hoc  quoque  in  ceteris 
quae  a  voluntate  mota  sunt  invenitur.  se- 
cundum  quod  ejus  conditionem  seu  pro- 
prietatem  consequi  possunt  :  sicut  intelle- 
ctus  potest  considerare  et  non  considerare 
prout  a  voluntate  est  motus,  conformiter 
est  de  concupiscibili  et  irascibili,  idque 
usque  ad  actus  exteriores  extenditur,  se- 
cundum  quod  homo  potest  ambulare  et 
non  ambulare,  loqui  et  non  loqui.  Quum- 
que  in  hoc  consistat  ratio  meriti  et  deme- 
riti,  laudis  ac  vituperii,  quod  malum  seu 
bonum  quod  fit,  est  in  potestate  agentis : 
hinc  actus  voluntatis  primo  sortitur  rati- 
onem  peccati  et  culpae,  consequenterque 
alii  actus  a  voluntate  imperati ;  atque  hoc 
modo  etiam  in  actibus  exterioribus  consi- 
stit  deformitas  culpae.  Denique,  quum  ac- 
tus  potius  adscribatur  primo  agenti  quam 
instrumento,  sicut  secare  artifici  magis 
quam  securi ;  ideo  quidam  considerantes 
quod  actus  a  voluntate  imperati  rationem 
culpae  non  habent  nisi  a  voluntate,  dixe- 
runt  peccatum  non  esse  nisi  in  actu  vo- 
luntatis  interiori.  Alii  vero  considerantes 
tam  id  in  quo  primo  est  ratio  culpae,quam 
id  in  quo  est  secundo,  dixerunt  tam  actus 
interiores  quam  exteriores  esse  peccata. 
Utrique  quoque  consideraverunt  peccatum 
non  solum  quoad  id  quod  est  formale  in 
ipso,  unde  rationem  mali  habet,  puta  aver- 
sionem,  sed  etiam  quantum  ad  conversio- 
nem,  quae  est  materiale  in  peccato.  Aliqui 
vero  considerantes  solum  id  unde  ratio- 
nem  mali  sortitur,  dixerunt  nec  actus  in- 
teriores  nec  exteriores  esse  peccata.  Inter 
quas  verior  exstat  opinio  media,  dicens  in 
utroque  esse  peccatum,  quia  plenam  con- 


A  siderationem   peccati  habuit  ista  opinio, 

.  considerans  peccatum  quoad  id  quod  est 
formale  in  ipso,  et  quoad  id  quod  est  ma- 
teriale  in  ipso;  non  solum  quod  primo  de- 
formitatem  peccati  continet,  sed  etiam 
quod  secundo.  Itaque  plene,  proprie  et 
immediate  virtus  et  vitium  sunt  in  ani- 
ma;  secundario  autem  et  participative,  in 
actu  exteriori,  in  quo  tanquam  in  effectu 
manifestatur  actus  interior  et  quantitas 
ejus ;  sicque  Deus  respicit  actum  exterio- 
rem,  prout  ab  interiori  procedit  et  ejus 

B  qualitatem  participat.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto.  Qui  de  hac  re  scribit  in  prima  se- 
cundae,  quaestione  septuagesima  quarta ;  et 
scripta  ibidem  in  his  sententialiter  conti- 
nentur.  Concordant  Petrus,  Richardus,  ce- 
terique  communiter. 

Durandus  quoque  :  Actus  (dicens)  ex- 
terior  potest  comparari  ad  immediatum 
principium  eliciens  ipsum,  et  item  ad  vo- 
Iuntatem  imperantem.  Primo  modo  non 
potest  esse  culpa  in  actu  exteriori  secun- 
dum  se,  sed  solum  ut  comparatur  ad  vo- 

C  luntatem  jubentem.  In  essentialiter  enim 
subordinatis  ultimum  non  refertur  ad  pri- 
mum  nisi  per  medium  ;  ratio  autem,  vo- 
luntas  et  actus  exterior,  essentialem  or- 
dinem  habent,  ita  quod  actus  voluntatis 
medius  est  inter  actum  rationis  exterio- 
remque  actum  :  ergo  opus  exterius  non 
est  natum  regulari  per  rationem  nisi  me- 
diante  voluntate.Rursus  opus  exterius  non 
est  nobis  imputabile,  neque  in  nostra  po- 
testate,  nisi  prout  a  voluntate  procedit  : 
imo  per  respectum  ad  proximum  princi- 

D  pium  eliciens,  est  penitiis  naturale.  Haec 
Durandus. 


QU.ESTIO    V 

AMplius  quaeritur  hic,  Utrum  pecca- 
tum  ex  hoc  quod  corrumpit  bo- 
num,  contrarietur  bono  increato. 

Videtur  quod  sic,  quia  formaliter  est  a 
summo  bono  aversio,  facitque  rationalem 


478 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —    DIST.   XXXV  ;    QUjEST.    V 


creaturam  summo  bono  rebellem,  contra-  A 
riam,  inimicam.  Contrariatur  quoque  divi- 
no  prsecepto.  Unde  et  Augustinus  undeci- 
mo  de  Civitate  Dei  disseruit  :  Vitium  est 
contrarium  Deo,  sicut  bono  malum.  Natu- 
ra?  vero  quam  vitiat,  non  solum  est  con- 
trarium,  sed  etiam  noxium. 

In  oppositum  est,  quod  contraria  habent 
fieri  circa  idem,  et  corrumpunt  se  invi- 
cem,  ac  sub  eodem  genere  continentur  : 
quorum  nullum  convenit  bono  increato  et 
peccato. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet :  Aliquod  B 
bonum  contrariari  alicui  malo,  intelligi  po- 
test  dupliciter.  Primo,  in  se  ac  propria  for- 
ma;  secundo,  in  suo  effectu.  Primo  modo 
malum  contrariari  non  valet  summo  bono, 
quum  illud  sit  per  essentiam  bonum,  cui 
nihil  omnino  exstat  contrarium.  Secundo 
autem  modo  malum  quodammodo  con- 
trariatur  summo  bono,  et  quodammodo 
non.  Dupliciter  namque  potest  unum  al- 
teri  repugnare  in  suo  effectu.  Primo,  quia 
repugnat  ex  parte  virtutis  ipsius  agentis. 
Secundo,  quia  repugnat  ex  parte  idoneita-  C 
tis  ipsius  suscipientis.  Primo  modo  nihil 
potest  repugnare  Deo  in  opere  suo,  quo- 
niam  virtus  Dei  est  omnipotens,  quae  nul- 
lum  potest  invenire  obstaculum.  Secundo 
modo  est  subdistinguendum,  quoniam  no- 
cumentum  inferre  effectui  contingit  du- 
pliciter  :  primo,  simpliciter  et  universali- 
ter;  secundo,  in  parte.  Primo  modo  nihil 
potest  Deo  contrariari  in  opere  suo.  Talis 
namque  et  tantus  est  ordo  universitatis, 
quem  Conditor  ei  dedit,  ut  a  nullo  malo 
valeat  perturbari,  ut  in  pluribus  locis  as-  D 
serit  Augustinus.  Verum  ultimo  modo  po- 
test  aliquid  repugnare  Deo  in  opere  suo, 
quia  per  malum  eontingit  aliquem  Dei 
effectum  reddi  minus  habilem  ad  divinae 
influentiae  susceptionem,  et  ad  obtentum 
perfectionis  beatitudinisque  finalis.  —  Si 
autem  qua?ratur,  qualiter  peccatum  seu 
malum  faciat  hominem  Dei  inimicum  ac 
adversarium,  quum  Dei  voluntas  implea- 
tur  ex  omnibus,  et  cuncta  subjaceant  ejus 
voluntati  ac  nutui ;  dicendum,  quod  dis- 


tinguenda  est  voluntas  Dei.  Est  enim  vo- 
Iuntas  beneplaciti,  et  est  voluntas  signi, 
quae  dicit  aliquem  effectum  creatum.  Et 
primae  voluntati  quae  est  ipsemet  Deus  vo- 
lens,  nemo  dicitur  adversari  aut  inimicari, 
quoniam  semper  impletur;  sed  voluntati 
signi,  id  est  divinis  praeceptis,  consiliis, 
monitis,  faciendo  contraria  illis.  Ha?c  Bo- 
naventura. 

Rursus  hic  quaeritur,  An  malum  suffi- 
cienter  dividatur  per  malum  culpae  et  ma- 
lum  pcenae. 

Videtur  quod  non,  quia  sunt  multa  mala 
quae  non  comprehenduntur  sub  hac  divi- 
sione,  videlicet  malum  naturae,  malum 
fortuna?,  etc. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Malum,  per 
se  loquendo,  est  privatio  boni ;  bonum  ve- 
ro  rei  in  perfectione  et  actu  consistit  :  id- 
eo,  secundum  distinctionem  perfectionum 
oportet  esse  distinctionem  malorum.  Est 
autem  duplex  actus  sive  perfectio,  utpote 
primus  et  secundus.  Actus  primus  est  ipsa 
forma ;  actus  secundus  est  operatio.  Hinc 
ex  privatione  utriusque  perfectionis  diver- 
sae  differentiae  mali  consurgunt.  Si  enim 
privetur  seu  auferatur  aliqua  forma  aut 
perfectio  alicujus  rei  naturalis,  dicetur  es- 
se  malum  natura? ;  si  autem  privetur  per- 
fectio  operationis,  dicetur  esse  peccatum, 
ut  in  secundo  dicitur  Physicorum.  Pec- 
catum  quippe  est  in  his  quae  nata  sunt 
consequi  finem,  dum  eum  non  consequun- 
tur.  Quaelibet  vero  res  per  suam  operatio- 
nem  nata  est  consequi  suum  finem  :  unde 
oportet  quod  peccatum  in  operatione  con- 
sistat,  secundum  quod  non  est  directa  ut 
exigit  finis.  Sed  ut  quinto  Jletaphysica?  di- 
citur,  bonum  et  malum  quodam  speciali 
modo  sunt  in  his  qua?  per  electionem 
agunt.  et  rationem  finis  cognoscunt,  fi- 
nemque  sibi  possunt  determinare  :  idcir- 
co  peccatum  in  illis  quamdam  specialem 
mali  accipit  rationem,  ita  quod  peccatum 
in  eis  dicitur  culpa.  Unde  peccatum  in 
pluribus  est  quam  culpa.  Nam  ut  secundo 
Physicorum  probatur,  peccatum  est  etiam 


LIBER    II   SENTENTIARUM.    —    DIST.   XXXVI 


479 


in  naturalibus  ac  artificialibus;  culpa  vero 
non  est  nisi  in  his  quse  voluntarie  fiunt. 
Nil  etenim  rationem  obtinet  culpae,  nisi 
quod  vituperabile  exstat;  nec  vituperium 
debetur  alicui  propter  actum  inordinatum, 
nisi  actus  ille  subjaceat  suo  dominio.  Si- 
militer  malum  naturae  in  electionem  ha- 
bentibus,  specialem  mali  accipit  rationem, 
utpote  rationem  pcense,  in  quantum  volun- 
tas  dissentit  defectui.  Hinc  omnis  pcena 
malum  naturae  est.  Pcena  equidem,  secun- 
dum  Augustinum,  dicitur  malum,  quia  bo- 
nae  nocet  naturae,  in  quantum  subtrahit  ei 
id  per  quod  natura  perficitur,  vel  in  suo 
esse  naturali,  ut  caecitas,  vel  in  superaddi- 
tis  naturae,  ut  subtractio  gratiae.  Verumta- 
men  aliqui  dicunt,  quod  etiam  in  brutis 
naturalis  defectus  rationem  pcenae  sorti- 
tur ;  sed  melius  videtur  ut  poena  non  sit 
nisi  ubi  culpa  consistit.  Itaque  patet,  quod 
malum  rationalis  creaturae  sufficienter  et 
convenienter  per  pcenam  et  culpam  divi- 


A  ditur.  Propter  quod  pcena  et  culpa  non 
sunt  differentiae  mali  absolute  sumpti,  sed 
mali  prout  est  in  habentibus  electionem. 
—  Hoc  quoque  sciendum,  quod  passio  du- 
pliciter  sumitur  :  vel  quoad  naturam  rei, 
prout  logicus  et  naturalis  passionem  con- 
siderant,et  ita  non  oportet  omnem  poenam 
esse  passionem,  sed  quamdam  pcenam,  vi- 
delicet  pcenam  sensus ;  vel  quantum  ad 
modum  significandi,  prout  grammaticus 
considerat,  sicque  passive  id  dicitur  quod 
a  verbo  passivo  derivatur.  Unde  privatio 

B  qua  aliquis  privatur  aliquo,  vocatur  passi- 
va  privatio;  et  privatio  qua  aliquis  privat, 
privatio  nominatur  activa.  Sicque  sumen- 
do  passionem,  omnis  pcena  est  corruptio 
aut  passiva  privatio.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto.  In  prima  etiam  parte  Summae, 
quaestione  quadragesima  octava,  scribit 
haec  ipsa;  Durandus  quoque  in  Scripto. 

Objecti  item  solutio  patet  ex  dictis.  Mala 
enim  fortunae  reducuntur  ad  mala  naturae. 


DISTINCTIO  XXXVI 

A.  Quod  qucedam  simul  sunt  peccata  et  poena  peccati,  qucedam  peccata  et 
causa  peccati,  alia  vero  peccata  et  causa  et  pcena  peccati. 


SCIENDUM  est  tamen  quaedam  sic  esse  peccata,  ut  sint  etiam  poense  pecca- 
torum.  Unde  Augustinus  super  illum  locum  psalmi  quinquagesimi  septimi, 
Supercecidit  ignis,  et  non  viderunt  solem,  ait  :  Ignis  superbias  et  concupi- 
scentise  et  irse  intelligitur.  Istas  pcenas  pauci  vident  :  ideo  eas  maxime  commemorat 
Apostolus  in  Epistola  ad  Romanos,  et  enumerat  multa  quse  peccata  sunt  et  pcena 
peccati.  Inter  primum  enim  peccatum  apostasiae  *  et  ultimam  poenam  ignis  aeterni, 
media  quas  sunt,  et  peccata  sunt  et  pcena  peccati.  Gregorius  quoque  super  Ezechi- 
elem  ait  :  Gontemnenti,  qui  non  vult  poenitere,  ponit  Deus  offendiculum,  ubi  scilicet 
gravius  impingat.  Peccatum  enim  quod  per  pcenitentiam  citius  non  deletur,  aut 
peccatum  est  et  causa  peccati,  aut  peccatum  et  pcena  peccati,  aut  peccatum  simul  et 
causa  et  poena  peccati.  Unde  Moyses  :  Nondum  sunt  completa  peccata  Amorrhae- 
orum.  Et  David  inquit  :  Appone  iniquitatem  super  iniquitatem  eorum.  Et  alius 
Propheta  :  Sanguis  sanguinem  tetigit,  id  est,  peccatum  peccato  additum  est.  Paulus 
quoque  ait  :  Propterea  tradidit  illos  Deus  in  passiones  ignominiae,  etc.  ;  et  item  :  Ut 


Ps.  LVll,  9. 
Aug.in  ps. 
57,n.l7,l8. 

Rom.  i,  26 
et  seq. 
*  superbiae 


Gregor.  in 
Ezech.lib.i, 
Hom.  xi,  n. 
23,  24. 
Ibid.  n.  25. 
Gen.xv,  16. 

Ps.  LXVUI, 
28. 

Osee  iv, 2. 

Rom.  i,26. 

I7AeK.ii, 
16. 


480  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXVI 

Apoc.  xxii,  impleant  peccata  sua  semper.  Joanni  quoque  per  angelum  dicitur  :  Qui  in  sordibus 
"'  est,  sordescat  adhuc.  Ex  his  testimoniis  colligitur,  peccatum  aliquod  et  peccatum 

esse  et  poenam  peccati. 

B.  Ex  prcedictis  qucestio  oritur,  scilicet  an  in  quantum  peccatum  est, 

sit  poena  peccati. 

Et  ideo  merito  quseritur,  utrum  in  quantum  peccatum  est,  sit  poena  peccati. 

Quod  non  videtur,  quum  omnis  pcena  peccati  justa  sit.  Unde  Augustinus  in  libro 

Aug.  Re-  Retractationum  :  Omnis  pcena  peccati  justa  est,  et  supplicium  nominatur.  Si  ergo 

c  a9ctn''g' '' peccatum   quod  est  peccatum  et   pcena  peccati,  in  quantum  peccatum  est  pcena 

peccati  est,  quum  omnis  poena  justa  de  justitia  Dei  veniat,  videtur  in  quantum 

peccatum  est,  justum  esse  et  a  Deo  provenire. —  Ad  quod  illi  respondent,  peccatum 

sic  dici  pcenam  peccati,  quia  per  peccatum  in  quod  merito  pracedentis  peccati  homo 

labitur,  deserente  Deo,  corrumpitur  bona  natura.  Sicut  ignis  aeternus  dicitur  pcena 

malorum,  quia  eo  cruciantur,  nec  tamen  ipse  cruciatus  malorum  ignis  est,  sed  per 

ignem  fit  in  homine ;  ita  per  peccatum  corrumpitur  natura,  et  imminuitur  bonum 

naturae,  et  est  ipsa  imminutio  et  corruptio  boni  passio  et  pcena,  et  non  est  essen- 

tialiter  ipsum  peccatum  per  quod  fit ;  sed  ideo  peccatum  dicitur,  ut  prsemissum 

est,  quia   per  peccatum  illico  ut  peccat  homo,  fit  in  homine  illa  corruptio,  quse 

tamen  fit  Deo  auctore.  Illa  enim  poena  sive  passio  quae  est  boni  corruptio,  a  Deo 

est.  Illius  tamen,  ut  sic  dicam,  materia  et  causa  est  peccatum,  quod  a  Deo  non  est. 

Quod  videtur  Augustinus  notasse,  et  juxta  hunc  sensum  intellexisse,  quum  ait  in 

id.dcPra-libro  de  Praedestinatione  sanctorum  :  Praedestinatione  Deus  ea  praescivit  quae  fuerat 

dest.sanct.  ipse  facturus.  Sed  praescivit  Deus  etiam  quae  non  est  ipse  facturus,  id  est  omnia 

mala,  quia  etsi  sunt  qufedam  quae  ita  peccata  sunt  ut  etiam  pcenae  sint  peccati, 

flom.i,26.  secundum  illud  Apostoli,  Tradidit  illos  Deus  in  passiones  etc,  non  tamen  peccatum 

Dei  est,  sed  judicium,  scilicet  poena.  In  Scriptura  enim  saepe  nomine  judicii,  pcena 

intelligitur.  Hic  diligenter  intendentibus  insinuare  videtur  :  ea  quse  peccata  sunt  et 

poenae  peccati,  non  in  quantum  peccata  sunt,  sed  in  quantum  pceme,  Dei  esse  dicuntur. 

Nam  quum  dixisset  Deum  non  esse  facturum  mala  aliqua,  id  est  peccata ;  quia 

posset  ei  objici,  quasdam  peccata  esse  etiam  poenas  peccati,  et  pcena  peccati  omnis 

justa  est,  et  ideo  a  Deo  est,  quasi  determinando  secundum  quid   faciat  ea,  vel 

secundum  quid  non  faciat,  addidit  reliqua.  Juxta  vero  prsedictam  intelligentiam 

peccata  sane  dicuntur  pcenae.  Unde  Apostolus  appellat  ea  passiones  ignominise.  quia 

strabus.inut  ait  auctoritas,  licet  quaedam  peccata  sint  quae  delectant,  sunt  tamen  passiones 

Rom.  l,  20.  ,  .  -.  .  .,  , 

natura?  non  nommandae,  quia  per  ea  corrumpitur  natura. 

C.  Quod  quum  omne  peccatum  possit  dici  poena,  non  tamen 
omne  est  pcena  peccati. 

Et  licet  ex  hoc  sensu  omne  peccatum  mortale  possit  dici  pcena,  non  tamen  omne 
potest  dici  poena  peccati.  Poena  enim  peccati,  ut  praedictum  est,est  illud  cujus  causa 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXVI  481 

est  aliud  praecedens  peccatum.  Nam  peccatum  sic  dicitur  pcena  peccati  respectu 
praecedentis.  sicut  dicitur  causa  peccati  respectu  sequentis.  Quo  fit  ut  idem  peccatum 
et  causa  sit  et  poena  peccati,  sed  alterius  peccati  pcena  et  alterius  causa.  Ut  enim 
Gregorius  in  Moralibus  ait,  peccatum  quod  per  poenitentiam  non  diluitur,  suo  pondere  Gregor.Mo- 
mox  ad  aliud  trahit.  Unde  fit  ut  non  solum  peccatum  sit,  sed  et  causa  peccati  :  ex  "22. xxv' 
illo  quippe  culpa  subsequens  oritur.  Peccatum  vero  quod  ex  peccato  oritur,  non 
solum  peccatum,  sed  et  pcena  peccati  est  :  quia  justo  judicio  Deus  cor  peccantis 
obnubilat,  ut  praecedentis  peccati  merito  etiam  in  alia  cadat.  Quem  enim  liberare 
noluit,  deserendo  percussit.  Proinde,  ut  Augustinus  ait,  praecedentis  est  hsec  poena  Aug.contra 
peccati,  et  tamen  etiam  ipsa  peccatum  est.  Judicio  enim  justissimi  Dei  traditi  sunt,  ,"^10.' 
ut  ait  Apostolus   de  quibusdam,  sive  deserendo,  sive  alio  modo  explicabili,  sive    om,1'2°- 
inexplicabili,  in  passiones  ignominise  :  ut  crimina  criminibus  vindicarentur,  et  sup- 
plicia  peccantium  non  tantum  sint  tormenta,  sed  et  vitiorum  incrementa.  Illa  ergo 
peccata  quse  enumerat  Apostolus,  quia  de  superbia  sunt,  non  solum  peccata,  sed 
etiam  supplicia  sunt.  —  Ecce  ex  his  jam  fit  perspicuum,  quaedam  peccata  etiam 
poenas  et  causas  peccati  esse  ;  et  illud  peccatum  esse  poenam  peccati,  quod  causam 
praecedens  habet  peccatum ;  atque  illud  peccatum  esse  causam  peccati,  quod  est  me- 
ritum  sequentis  culpae. 

D.  Ex  praidictis  videtur  signifwari,  ipsa  eadem  quce  peccata  sunt, 

esse  et  pcenas  peccati. 

Sed  quum  ait  crimina  criminibus  vindicari,  videtur  insinuare  ea  ipsa  quse  peccata 
sunt,   essentialiter  esse  pcenas  peccati,   id  est  punitiones  peccati.  Ad  hoc  autem 
inquiunt  illi,  haec  et  similia  dicta  esse  secundum  rationem  prsedictam,  et  ideo  intelli- 
genda   fore  secundum  prsemissam  expositionem.   Intelligentia  enim   dictorum  ex    miar.  de 
causis  est  assumenda  dicendi.  ub!°v,n.u. 

E.  Quod  non  obviat  veritati,  si  quis  dicat  ipsa  peccata  esse 
poenas  peccati  essentialiter . 

In  nullo  tamen  prsejudicium  factum  *  veritati  putatur,  si  quis  dicat  ipsa  eadem  •  nc,-i 
quse  peccata  sunt,  essentialiter  (ut  ita  dicam)  esse  pcenas,  id  est  punitiones,  pecca- 
torum  praecedentium  :  quse  justse  sunt  et  a  Deo  sunt ;  nec  tamen  in  quantum  peccata 
sunt,  a  Deo  sunt,  nec  in  quantum  peccata  sunt,  pcenae  peccati  sunt;  et  tamen  in 
quantum  peccata  sunt,  privationes  boni  sunt ;  sed  ut  supra  dictum  est,  causaliter  et    cf.  dist. 
active  dicuntur  privationes. 

F.  Aperte  ostendit,  peccata  quaidam  esse  pcenam  peccati,  et  pcenam 
ipsam  justam  esse  et  a  Deo. 

Quod  autem  qusedam  peccata  pcense  sint,  et  ipsa  poena  justa  sit  et  a  Deo  sit,  Aug.  Re- 
evidenter  tradit  Augustinus  in  libro  Retractationum  primo,  dicens  quaedam  neces- c.  9,  n.  5. ' 
T.  22.  31 


482  LIBER   II   SENTENTIARUM.    —    DIST.   XXXVI 

sitate  fieri  ab  homine  quse  mala  sunt,  et  eadem  justa  pcena  peccati  sunt.  Sunt, 

inquit,  quaedam  necessitate  facta  improbanda,  ubi  homo  vult  recte  facere  et  non 

/j0>n.vn,i5,  potest.  Unde  et  illud  Apostoli,  Non  quod  volo  facio  bonum,  sed  quod  odi  malum, 

19 

Gaiat.v, i7.  hoc  ago ;  et  illud,  Caro  concupiscit  adversus  spiritum,  et  spiritus  adversus  carnem  : 
hsec  enim  invicem  sibi  adversantur,  ut  non  ea  quaj  vultis  faciatis.  Sed  hsec  omnia 
ex  illa  mortis  damnatione  sunt.  Nam  si  non  est  ista  poena  hominis,  sed  natura, 
nulla  ista  peccata  sunt.  Si  enim  non  receditur  ab  eo  modo  quo  naturahter  factus  est 
homo,  quum  haec  facit,  ea  utique  facit  quas  debet.  Si  autem  homo,  quia  ita  est.  non 
est  bonus,  neque  habet  in  potestate  ut  sit  bonus,  sive  non  videndo  qualis  esse 
debeat,  sive  videndo  et  non  valendo  esse  qualem  se  esse  debere  videt,  poenam  istam 
esse  quis  dubitet  ?  Omnis  autem  pcena,  si  peccati  poena  est,  justa  est,  et  supplicium 
nominatur.  Si  autem  injusta  est  poena,  quoniam  poenam  esse  nemo  ambigit,  injusto 
aliquo  dominante  homini  imposita  est.  Porro  quia  de  omnipotentia  Dei  et  justitia 
dubitare  dementis  est,  justa  est  haec  pcena,  et  pro  peccato  ahquo  impenditur.  Non 
enim  quisquam  injuste  dominans,  aut  subripere  hominem  potuit  velut  ignoranti 
Deo,  aut  extorquere  invito  tanquam  invalidiori,  ut  hominem  injusta  pcena  cruciaret. 
Relinquitur  ergo,  ut  haecpcena  justa  de  damnatione  hominis  veniat.  His  atque  aliis 
pluribus  testimoniis  docetur,  qusedam  esse  peccata  et  poenas  peccati  essentialiter. 

G.  De  quibusdam  quce  sine  clubio  peccata  sunt  et  pcenee,  ut  ira,  inuidia. 

Praeterea  nullatenus  ambigendum   est,  quaedam  peccata  absque   ullo  scrupulo 

poenas  esse,  ut  invidia,  quae  est  dolor  alieni  boni,  et  ira  :  quae  etiam  non  in  quan- 

tum  poenae  sunt,  peccata  sunt.  Ita  etiam  de  cupiditate  et  amore  et  aliis  hujusmodi 

Aug.  de  83  sentiendum  est.  Unde  Augustinus  in  libro  LXXXIII  Quaestionum  ait  :  Omnis  per- 

Quaest.q.77.   ,        .      ,.  .  .  ,. 

turbatio  passio  ;  omnis  cupiditas  perturbatio  :  omnis  ergo  cupiditas  passio.  Omnis 
vero  passio  quum  est  in  nobis,  ipsa  passione  patimur.  Omnis  ergo  cupiditas  quum 
est  in  nobis,  ipsa  cupiditate  patimur;  et  in  quantum  cupiditas  est,  patimur  ea. 
Omnis  autem  passio.  in  quantum  ipsa  patimur,  non  est  peccatum.  Ita  et  de  timore. 
Non  enim  consequens  est  ut  si  patimur  timorem,  ideo  non  sit  peccatum  :  quia 
multa  sunt  peccata  quae  patimur,  sed  non  in  quantum  patimur  eis. 

H.  Quod  verbis  Augustini  praimissis  quaidam  sententia 
Hieronymi  obviare  videtur. 

Illud  autem  diligenter  est  annotandum,  quod   supra  positis  verbis  Augustini 

dicentis,  quaedam  necessitate  facta  esse  improbanda  et  mala,  videtur  obviare  quod 

cf.  dist.  Hieronymus  ait  in  Explanatione  fidei  :  quod  licet  supra  sit  positum,  tamen  ut  per- 

^pllag.'  Li-  fectius  sciatur,   iterare  non  piget.  Exsecramur,  inquit,   eorum  blasphemiam  qui 

lu.n.^r.as'.  dicunt,  impossibile  aliquid  homini  a  Deo  esse  praeceptum,  et  mandata  Dei  non  a 

singulis,  sed  ab  omnibus  in  commune  posse  servari ;  et  paulo  post,  Et  tam  illos 


IN  LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXVI    SUMMA  483 

errare  dicimus,  qui  cum  Manichaeo  dicunt  hominem  peccatum  vitare  non  posse, 
quam  illos  qui  cum  Joviniano  asserunt  hominem  non  posse  peccare.  Ecce  Hiero- 
nymus  dicit  errorem  esse,  si  quis  dicat  hominem  vitare  peccatum  non  posse.  Qui 
autem  dicit  quaedam  necessitate  fieri,  qusedam  dicit  non  posse  vitari.  Quum  ergo 
id  Augustinus  dicat,  videtuv  aut  erroris  esse  quod  tradit,  aut  non  esse  verum  quod 
Hieronymus  ait. 

I.  Determinatio  contrarietatem  submovens  de  Sanctorum  medio. 

Ad  quod  dici  potest,  quia  Augustinus  secundum  statum  hujus  miserise  (ad  quam  Aug.deLib. 
pertinet  ignorantia  et  difficultas,  ut  idem  ait  in  libro  de  Libero  arbitrio,  quse  ex„.5i. 
justa  damnatione   descenderunt)    illud  tradidit,   ubi   et  venialia  peccata   inclusit. 
Hieronymus  vero  tantum  de  mortalibus  peccatis  loquitur,  qua3  unusquisque  gratia 
illuminatus  valet  vitare ;  vel  de  homine  secundum  statum  liberi  arbitrii  ante  pecca- 
tum  illud  ait. 

K.  Ejnlogum  facit,  ad  alia  transiturus. 
Satis  diligenter  eorum   posuimus  sententiam  qui  dicunt  omnes  actus  naturas    Cf.  dist. 

.  .  xxxv  D. 

esse,  et  in  quantum  sunt,  bonos  esse.  In  quo  tractatu  qusedam  mterseruimus  quae 
non  ex  eorum  tantum  persona  accipienda  sunt,  quia  ab  omnibus  catholice  sapien- 
tibus  absque  hsesitatione  tenentur ;  atque  auctoritatum  testimoniis  et  rationibus 
eorumdem  traditionem  munivimus,  qui  dicunt  omnes  actus  essentia  sui,  id  est,  in 
quantum  sunt,  esse  bonos  ;  quosdam  vero  in  quantum  inordinate  fiunt,  peccata  esse. 
Addunt  quoque,  quosdam  non  tantum  essentia,  sed  etiam  genere  bonos  esse  :  ut 
reficere  esurientem,  qui  actus  est  de  genere  operum  misericordise  ;  quosdam  vero 
aclus  absolute  ac  perfecte  bonos  dicunt,  quos  non  solum  essentia  vel  genus,  sed 
etiam  causa  et  finis  commendat  :  ut  sunt  illi  qui  ex  bona  voluntate  proveniunt,  et 
bonum  finem  metiuntur. 

A  videlicet  :  utrum  peccatum  in  quantum 
SUMMA  peccatum,  sit  pcena  peccati.  Quocirca  de- 

DISTINCTIONIS   TRICESIM^E   SEXT^       clarat'   aUod   0mne  DeCCatum  Valeat   dicl 

pcena,  non  tamen  pcena  peccati.  ht  circa 

hoc   pandit   quomodo    peccata    quse   sunt 

PRiEHABITA  distinctione  induxit  Ma-  pcense  peccati,  sint  a  Deo  in  quantum 
gister  quid  sit  peccatum ;  hic  discutit  sunt  pcenae ;  et  hoc  superius  est  expres-  dist.xxxn, 
an  idem  possit  esse  peccatum  et  pcena  sum.  Deinde  docet,  quaedam  peccata  spe-  '■ 3- 
peccati.  Quse  qutestio  habet  ortum  ex  di-  cialiter  esse  pcenas,ut  iram,impatientiam, 
ctis  in  fine  praecedentis  distinctionis.  Pri-  invidiam.  Ultimo  concordat  et  exponit 
mo  itaque  manifestat,  quod  unum  et  idem  verba  sanctorum  Hieronymi  et  Augustini, 
in  plurimis  sit  peccatum  et  poena  peccati.  quse  prima  facie  videntur  invicem  re- 
Atque  ex  hoc  aliam  inserit  quaestionem,  B  pugnare. 


484 


1N   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXVI  ;    QU.EST.    I 


dist.  xxxv, 


Rom.  1,  20, 
28. 


Ps.    I.XXX, 

12,  13. 


Summ.  th. 
2a  part.  q. 


QUiESTIO    PRIMA 

HIc  qua?ritur  primo,  Utrum  unum 
peccatum  sit  causa  alterius, 
ita  quod  aliud  illud  sit  effectus  et 
poena  ac  ultio  qusedam  peccati  il- 
lius  prioris. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  pecca- 
tum  formaliter  nihil  est,  et  ad  minus  non 
ens  positivum,  sed  privatio  quaedam,  ut 
patuit;  causare  autem  pra?supponit  esse. 
—  Secundo,  virtutes  connexa?  sunt,  non 
peccata  :  ergo  unum  non  est  causa  alte- 
rius,  quoniam  causa  et  causatum  conne- 
xionem  habent  pra?cipuam.  —  Tertio,  pec- 
cata  non  necessarie,  sed  voluntarie  fiunt. 
Quum  ergo  causa  sit  ad  cujus  esse  de 
necessitate  sequitur  aliud,peccatum  unum 
non  est  causa  alterius. 

In  oppositum  est,  quod  Deus  justus  de- 
merito  unius  excessus  permittit  peccan- 
tem  in  alium  etiam  enormiorem  labi  ex- 
cessum,  juxta  illud  Apostoli  ad  Romanos  : 
Propterea  (id  est  propter  superbiam  pra?- 
cedentem)  tradidit  illos  Deus  in  passiones 
ignominia?  et  in  reprobum  sensum.  — 
Unum  quoque  peccatum  vocatur  mater 
alterius,  et  experimur  quod  ex  superbia 
generatur  ira,  ex  ira  invidia.  —  Item  quod 
Deus  omnipotens  rebelles,  ingratos  et  in- 
duratos  permittit  in  gravissima  cadere  vi- 
tia  propter  eorum  praecedentes  iniquita- 
tes,  sicut  testatur  in  Psalmo  :  Non  audivit 
populus  meus  vocem  meam ;  et  dimisi  eos 
secundum  desideria  cordis  eorum,  ibunt 
in  adinventionibus  suis. 

Ad  heec  respondet  Albertus  :  Duplex  est 
pcena,  videlicet  pcena  damni  et  pcena  sen- 
sus.  Loquendo  de  pcena  damni,  omne  pec- 
catum  est  poena  eo  ipso  quo  peccatum, 
quum  sit  corruptio  modi,  speciei  et  ordi- 
nis  :  qua?  corruptio  maximum  damnum 
est.  Loquendo  autem  de  pcena  sensus,  pec- 
catum  est  tantum  causa  pcenae.  Relinquit 
enim  pronitatem  in  anima,  suo  pondere 


A  inclinantem  ad  culpam.  Unde  secundo  Con- 
fessionum  loquitur  Augustinus  :  Jussisti, 
Domine,  et  sic  est,  ut  sibi  ipsi  sit  pcena 
animus  inordinatus.  Et  alibi  :  Inter  pri- 
mum  peccatum  apostasia?  et  ultimam  pce- 
nam  ignis  inferni,  media  qua?  sunt,  et 
peccata  sunt  et  pcena  peccati.  Gregorius 
quoque  :  Contemnenli,  inquit,  nec  pceni- 
tere  volenti  ponit  offendiculum  Deus,  ut 
gravius  impingat.  Peccatum  namquc  quod 
per  pcenitentiam  citius  non  deletur,  aut 
peccatum  est  et  causa  peccati,  aut  pecca- 

B  lum  et  pcena  peccati,  aut  peccatum  simul 
et  causa  et  pcena  peccati.  —  Verum  si 
insles,  quoniam  omnis  pcena  est  justa  at- 
que  a  Deo  :  quod  non  convenit  peccato, 
non  ergo  est  pcena;  dicendum,  quod  nil 
prohibet  unum  et  idem  secundum  diver- 
sas  rationes  quas  habet,  a  justitia  Dei  pro- 
cedere,  et  ab  eo  non  procedere.  Et  illius 
Deus  est  causa  non  impertiendo  malitiam, 
sed  gratiam  subtrahendo. 

Pra?terea,  si  qua?ratur,an  peccato  essenti- 
aliter  junctum  sit  esse  pcenam ;  dicendum, 

C  quod  ex  ordine  divina?  justitiae  pcena  sem- 
per  comitatur  culpam  :  imo  quadruplex 
est  pcena.  Prima  est,  amissio  Dei  summi 
et  incommutabilis  boni.  Secunda,  spolia- 
tio  gratuitorum,  per  qua?  Deus  in  homine 
commoratur.  Tertia,  vulneratio  naturali- 
um.  Quarta,  inordinatio  seu  confusio  in 
regno  anima?,  in  qua  superiores  vires,  ut 
ratio  et  voluntas,  per  peccatum  fiunt  in- 
ferioribus  ancillantes,  per  quod  totus  ho- 
mo  subvertitur. —  Et  si  objiciatur  de  Chri- 
sto  et  Job,  qui  sine  culpa  sua  passi  sunt 

D  pcenas ;  dicendum,  quod  pcena  non  ita  se 
habet  ad  culpam  sicut  culpa  ad  pcenam. 
Culpa  quippe  est  causa  pcena? ;  pcena  vero 
expiativa  est  culpa?.  Ideo  poena  tam  Chri- 
sto  quam  membris  ejus  inflicta  est.  Nam 
pcena  comparatur  ad  culpam  ut  medicina 
ad  morbum.  Unde  et  innocentibus  infli- 
gitur  ut  satisfaciant  pro  aliis,  quum  tamen 
non  infligatur  nisi  pro  peccatis  propriis 
aut  alienis. 

Insuper,  unum  peccatum  est  pcena  al- 
terius  tribus  modis.  Primo,  ex  parte  spo- 


UTRUM   UNUM   PECCATUM   SIT   CAUSA    ALTERIUS 


483 


Num.  xu 
10,  14. 


Til.  II,  14 


liationis  gratuitorum ;  secundo,  ex  parte  A 
amissionis  boni  increati ;  tertio,  ex  parte 
corruptionis  boni  naturse  :  quia  per  in- 
commutabile  bonum,  et  per  gratuita  ejus 
dona,  atque  per  naturalium  integritatem, 
homo  continetur  in  gratia  et  virtute  ne 
peccet,  destitutusque  illis  faciliter  cadit. 
Additur  quoque  quartus  modus,  quia  pec- 
cata  commissa  dispositionem  et  habitum 
relinquunt  in  anima,  ex  quibus  fit  homo 
pronior  ad  peccandum.  Propter  quod  fa- 
tetur  Gregorius  :  Peccatum  quod  per  poe- 
nitentiam  non  deletur,  mox  suo  pondere  B 
trahit  ad  aliud.  Unde  fit  ut  non  solum 
peccatum  sit,  sed  et  causa  peccandi  :  quia 
ex  ipso  consequens  culpa  oritur.  Pecca- 
tum  autem  quod  ex  peccato  oritur,  non 
solum  peccatum  est,  sed  et  pcena  peccati  : 
quoniam  justo  judicio  Deus  cor  peccantis 
obnubilat,  ut  prsecedentis  peccati  deme- 
rito  etiam  in  alia  ruat.  Sicque  secundum 
Augustinum,  Deus  omnipotens  peccata  pec- 
catis  ulciscitur,  ac  per  hoc  supplicia  pec- 
cantium  non  solum  sunt  tormenta,  sed  et 
incrementa  vitiorum.  —  Haec  Albertus.      C 

Verumtamen  contra  id  quod  ait,  pcenas 
non  infligi  nisi  pro  propriis  aut  alienis 
peccatis,  objici  potest  :  quia  communiter 
dicitur,  quod  quidam  tribulantur  et  pu- 
niiintur  a  Deo,  ut  probentur  et  aliis  in 
exemplum  patientise  proponantur,  ut  Job 
et  Tobias ;  alii,  ut  humilientur,  ut  Pau- 

'  lus;  alii,  ut  in  eis  Dei  gloria  manifestetur, 

.  sicut  de  cseco  nato  dixit  Salvator,  Neque 
hic  peccavit,  neque  parentes  ejus,  sed  ut 
opera  Dei  manifestentur  in  eo ;  alii,  ut  in 

,  praesenti  purgentur,  ut  soror  Moysis;  alii,  D 
ut  eorum  damnatio  in  prasenti  incipiens, 
perpetue  pertrahatur,  ut  Herodes  et  Da- 

,  than  ac  Abiron;  alii,  ut  copiosius  coronen- 
tur,  ut  martyres  sancti;  alii,  ut  suis  pce- 
nis  alios  redimant  a  pcenis,  ut  potissime 

.  Christus. 

At  vero  Thomas  :  Unum,  inquit,  pecca- 
tum  potest  esse  causa  alterius  in  triplici 
genere  causse,  utpote  per  modum  causae 
efficientis,  et  finalis,  ac  materialis.  Per  mo- 
dum  causaa  efficientis,  dupliciter  :  primo 


per  se;  secundo  per  accidens.  Per  acci- 
dens  quidem  ex  parte  aversionis,  unde 
ipsum  peccatum  habet  rationem  mali.  Et- 
enim  malum  non  habet  causam  nisi  per 
accidens.  Et  dico  per  accidens,  sicut  re- 
movens  prohibens  dicitur  movens  per  ac- 
cidens.  Prohibens  vero  peccatum  est  gra- 
tia,  quse  conservat  animam  in  rectitudine 
sua;  gratiam  autem  peccatum  tollit  :  sic- 
que  per  accidens  causa  est  vitiorum  quae 
fiunt,ea  subtracta.  Atque  per  hunc  modum 
quodlibet  peccatum  mortale  potest  esse 
causa  cujuslibet  peccati  mortalis,  gratiam 
auferendo.  Potest  quoque  hic  modus  cau- 
sandi  aliquo  modo  reduci  ad  genus  causee 
formalis.  Quemadmodum  enim  gratia  est 
formale  principium  actus  gratia  informati, 
ita  privatio  gratias,  ex  qua  peccatum  pro- 
cedit,  est  quasi  forma  peccati.  Sed  per  se 
causa  quasi  efficiens  est  unum  peccatum 
alterius  ex  parte  conversionis,  in  quantum 
ex  actu  peccati  relinquitur  in  anima  dis- 
positio  seu  habitus  inclinans  iterum  ad 
peccandum.  Attamen  hoc  modo  peccatum 
non  est  causa  cujuscumque  peccati,  sed 
tantum  ejus  quod  est  simile  sibi  in  specie, 
ut  Iuxuria  luxuriee.  —  Per  modum  autem 
causaa  finalis  unum  peccatum  est  causa 
alterius,  in  quantum  advocat  aliud  in  fi- 
nem  suum  :  ut  dum  unus  interficit  alium 
ut  vindicet  se  de  illo ;  sicque  quodlibet 
peccatum  causari  potest  ex  quolibet.  Nam 
et  actum  prodigalitatis  exercere  quis  po- 
test  ad  tempus,  ut  postea  finem  avaritite 
consequatur.  Nihilo  minus  hoc  modo  quse- 
dam  peccata  magis  nata  sunt  consequi  ex 
quibusdam,  ut  homicidium  ex  ira,  et  men- 
dacium  ex  avaritia.  Hinc  peccata  quaa  ex 
aliis  frequentius  solent  oriri,  dicuntur  illo- 
rum  filiee.  —  Per  modum  demum  causae 
materialis  unum  peccatum  est  causa  alte- 
rius,  dum  unum  alteri  ministrat  mate- 
riam,  ut  gula  luxurise,  et  avaritia  dissen- 
tioni,  multiplicando  terrena,  quaa  litis  ac 
dissentionis  materia  sunt. 

Itaque,  sicut  peccatum  ex  parte  aversi- 
onis  nihil  est,  sic  non  est  causa  nisi  per 
accidens ;  ex  parte  vero  conversionis  est 


486 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXVI  ;    QaEST.   II 


aliquid,  et  ita  est  causa  modis  prsefatis,  et 
per  hoc  patet  solutio  primi.  —  Ad  secun- 
dum,  quod  etiam  quaedam  peccata  prae- 
tacto  modo  connexa  seu  sibi  propinqua 
sunt,  quamvis  non  tam  inseparabiliter  at- 
que  consequenter  ut  virtutes.  —  Ad  terti- 
um,quod  non  ad  quamlibet  causam  sequi- 
tur  effectus  de  necessitate,  sed  ad  causam 
naturalem  non  impeditam,  non  ad  cau- 
sam  contingentem  et  spontaneam  ac  libe- 
re  operantem.  Non  autem  oportet  quodli- 
bet  peccatum  causari  ex  alio  :  alias  iretur 
in  infinitum.  Imo  accidit  peccato  ut  cau- 
setur  ex  alio,  sicut  et  motui  ut  unus  sit 
causa  alterius,  et  tamen  est  dare  primum 
motum.  —  Hsec  Thomas  in  Scripto. 

Praeterea  in  prima  secundae,  quaestione 
art.  4.  septuagesima  quinta  :  Quum,  ait,  peccatum 
habeat  causam  ex  parte  actus,  ita  unum 
peccatum  potest  esse  causa  allerius,  sicut 
unus  actus  humanus  potest  esse  alterius 
causa.  Contingit  ergo  unum  peccatum  esse 
causam  alterius  secundum  quatuor  gene- 
ra  causarum.  Primo,  secundum  modtiin 
causae  efficientis  seu  moventis,  vel  per  se 
sive  per  accidens  :  sicut  dum  homo  per 
unum  peccatum  amiltit  caritatem, gratiam 
aut  verecundiam,  seu  quodcumque  aliud 
retrahens  a  peccato,  et  incidit  ex  hoc  in 
aliam  culpam,  etc,  ut  supra. 

Concordat  Petrus,  et  addit  :  Aliquid  di- 
citur  esse  poena  dupliciter.  Primo,  causa- 
liter,  utpote  instrumentum  quo  laesio  in- 
fertur,  quemadmodum  ignis  dicitur  pcena 
condemnatorum.  Secundo,  essentialiter,  ipsa 
laesio.  Peccatum  autem  est  instrumentum 
quo  laesio  infertur,  et  est  Iaesio  ipsa.  Uude 
utroque  modo  potest  pcena  vocari.  Sed  pri- 
mo  modo  omne  peccatum  est  poena,  quo- 
niam  laesionem  infligit.  Secundo  modo, 
peccatum  sequens  poena  est  praecedentis  : 
quia  est  laesio  contingens  permissione  di- 
vina  merito  praecedentis  peccati.  Poena 
namque  essentialiter  dicta  duo  includit, 
utpote  :  laesionem,  et  ordinem  ad  cau- 
sam  laesionis.  Peccatum  vero  sequens  est 
laesio,  et  ordinem  habet  ad  culpam  pra> 
cedentem  tanquam  ad  sui  causam.  Hinc 


A  peccatum  sequens  pcena  vocatur  :  non 
tantum  ratione  consequentiae,  ut  infamiee 
vel  hujusmodi,  sed  etiam  ratione  essentiae. 
Haec  Petrus. 

In  hac  re  non  videtur  specialis  difficul- 
tas,  idcirco  nec  arbitror  immorandum.  Et 
sicut  Bonaventura  prosequitur,de  hac  quae- 
stione,  utrum  peccatum  sit  pcena  peccati, 
sunt  duae  opiniones,  quas  in  littera  narrat 
Magister  magisque  probat  secundam.  Et 
intentio  Bonaventurae  in  responsione  Petri 
breviter  continetur. 

B 

QUiESTIO    II 


SEcundo  quaeritur,  An  passiones  ani- 
mae  sint  peccata. 
Videtur  quod  sic.  Primo,  quoniam  homi- 
nes  passionati  dicuntur  vitiosi,  quoniam 
homo  tenetur  passiones  reprimere  :  ergo 
in  se  sunt  indomitae  et  iniquae.  —  Secun- 
do,  invidia,  ira,  tristitia,  sunt  animae  pas- 
C  siones,et  sunt  inordinata?  et  pravae  affecti- 
ones,  quemadmodum  Salomon  loquitur:Ira  Ecck. 
in  sinu  stulti  requiescit;  itemque,  Putre-  '?; 

*  l  /Vor.  : 

do  ossium  invidia.  30. 

In  oppositum  est,  quod  passiones  sunt 
naturales  motus  affectusque  animi,  pro- 
pter  quos  (secundum  Philosophum)  non 
laudamur  uec  vituperamtir. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Sicut 
Magister  expresse  dicit  in  littera,  et  au- 
ctoritate  Augustini  id  probat,  multae  sunt 
D  anima?  passiones  non  solum  pcenales,  sed 
item  culpabiles,  ut  ira,  invidia.  Quamvis 
autem  hujusmodi  passiones  peccata  sint, 
non  tamen  in  quantum  passiones,  ut  idem 
asserit  Augustinus,  et  habetur  in  littera. 
Omnis  autem  passio  in  quantum  ipsa  pa- 
titur  aliqttis,  non  est  peccatum ;  sed  hu- 
jusmodi  passiones  peccata  sunt  ratione 
inordinationis  voluntatis,  conjunctae  ante- 
cedenter  vel  consequenter.  Hinc  notan- 
dum,  quod  quaedam  est  passio  ab  extrin- 
seco  illata,  et   circa  hanc   non   consistit 


AN   PASSIONES   ANIJLE   SINT   PECCATA 


487 


meritum  neque  demeritum,  nisi  in  quan-  A 
tum  a  voluutate  respuitur  aut  acceptatur. 
Nempe  occidi  pro  Christo,  non  est  merito- 
rium,  nisi  ut  volitum  ab  co  qui  trucida- 
tur.Est  alia  passio.quae  ab  intrinseco  habet 
ortum,  et  hoc  dupliciter  :  quaedam  enim 
oritur  ex  corruptione  natura?,  quaedam  ex 
liberae  voluntatis  conversione.  Illa  quoque 
qua3  oritur  ex  corruptione  naturae,  in  du- 
plici  est  dffferentia  :  quoniam  natura  cor- 
rupta  est  in  se  corruptione  concupiscentiae, 
corruptione  quoque  pcenali  per  mortalita- 
tem  inflictam.  lllae  igitur  passiones  quae  B 
oriuntur  ex  corruptione  naturae  ut  est 
corrupta  pcenali  corruptione,  habent  rati- 
onem  pcenaa  dumtaxat,  ut  fames  et  sitis. 
IllcC  autem  quae  oriuntur  ex  ea  ut  corru- 
pta  est  corruptione  vitiosa,  non  tantum 
habent  rationem  pcenae,  sed  etiam  culpae, 
ut  sunt  inordinatae  affectiones  animae,  quae 
consurgunt  ex  morbo  concupiscentiae,  sic- 
ut  ira,  invidia.  —  Porro  prout  hujusmodi 
passiones  oriuntur  ex  conversione  ad  ali- 
quod  bonum  amabile,  sic  sunt  in  duplici 
genere,  secundum  quod  voluntas  duplici-  C 
ter  potest  converti  ad  aliquid.  Aliquando 
quippe  convertitur  ad  bonum  simpliciter, 
tuncque  detestatur  et  odit  quod  adversa- 
tur  hujusmodi  bono,  puta  peccatum ;  et 
passiones  inde  surgentes,  justae  ac  meri- 
toriae  sunt.  Convertitur  etiam  voluntas  in- 
terdum  ad  aliquod  bonum  propositum  si- 
bi,  et  ad  bonum  ut  nunc ;  et  passiones 
inde  surgentes  exstant  culpabiles,  simili- 
ter  voluntas  a  qua  oriuntur  ;  attamen  non 
habent  plenam  rationem  mali  et  culpae, 
nisi  dum  voluntate  consummantur, ut  dum  D 
aliquis  vult  irasci  et  contristari  (ira  per  vi- 
tium,  et  inordinata  seu  saeculari  tristitia). 
Sicque  patet,  quando  hujusmodi  passiones 
animse  sint  peccata  :  et  in  quantum  oriun- 
tur  ex  corruptione  concupiscentiae,  et  in 
quantum  nascuntur  ex  inordinato  amore 
voluntatis  deliberativae.  Ex  quibus  patet 
solutio  ad  objecta.  Heec  Bonaventura.  — 
Consonat  Alexander. 

At  vero  Thomas  :  Homo,  inquit,  non 
inquinatur  culpabiliter  nisi  per  id  quod 


ab  ipso  est,  juxta  illud  Matthaei  :  Quae  pro-  Matth. 
cedunt  de  homine,  haec  coinquinant  homi- 
nem.  Hinc  passio  secundum  quod  passio, 
non  est  peccatum,quum  non  sit  a  patiente 
secundum  quod  hujusmodi,  sed  ab  alio  in 
patientem  inducitur.  Per  accidens  tamen 
contingit  passionem  esse  peccatum,  secun- 
dum  quod  operatio  voluntatis,  per  quam 
sumus  actuum  nostrorum  principium,  ali- 
quo  modo  ad  passionem  se  habet.  Verum 
ad  diversas  passiones  diversimode  habet 
se.Sunt  etenim  aliquae  passiones  quae  sunt 
passiones  tantum,  ut  in  passionibus  cor- 
poralibus  patet,  quas  ab  exteriori  infligun- 
tur,  ut  adustio,  sectio ;  aut  a  principio  in- 
tus  agente  etiam  naturali,  ut  febris.  Et  ad 
has  passiones  se  habet  voluntas  ut  causans 
eas,  ut  est  in  passionibus  sponte  assum- 
ptis,  vel  ut  sustinens  eas  libenter  ob  ali- 
quem  finem  :  sicque  contingit  in  passio- 
nibus  istis  meritum,  si  sint  decentes;  vel 
demeritum,  si  sint  indecentes.  Quaedam 
demum  sunt  passiones  quae  non  solum 
sunt  passiones,  sed  etiam  operationes,  ut 
sentire,  quod  (secundum  Philosophum  se- 
cundo  de  Anima)  est  quoddam  pati,  se- 
cundum  quod  vis  visiva  movetur  ab  obje- 
cto, recipiendo  speciem  ejus, qua  informata 
operationem  suam  exercet;  et  ita  est  in 
cunctis  potentiis  passivis,  quales  sunt  om- 
nes  vires  partis  sensitivae,  et  etiam  intelle- 
ctivae  praeter  intellectum  agentem,  et  prae- 
ter  virtutes  motivas  organis  affixas.  Unde 
et  intelligere  quoddam  pati  est,  et  velle, 
atque  appetere.  Hinc  ira,  invidia,  et  con- 
similes  affectiones  dicuntur  animae  pas- 
siones,  quamvis  in  his  magis  minusve 
proprie  nomen  passionis  sumatur,  prout 
magis  aut  minus  ad  corporalem  trans- 
mutationem  accedunt.  Quae  transmutatio 
consequitur  in  ira  et  invidia;  estque  etiam 
secundum  materiales  qualitates  calidi  et 
frigidi.  In  sensu  autem  est  secundum  spe- 
cies  in  organo  corporali  quodammodo  spi- 
ritualiter,  non  materialiter  receptas  ;  in 
intellectu  autem  est  secundum  receptio- 
nem  pure  spiritualem.  Hinc  passiones  quae 
plus  de  ratione  passionis  sortita?  sunt,  mi- 


488 


IN   LIBRDM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXVI  J   QtLEST.   II 


nus  in  nostra  sunt  potestate :  propter  quod  A  pro  posse,  siquidem  motus  primo  primi 
specialius    passiones   vocantur.  Verumta-      non  sunt  in  nostra  potestate. 


men  in  omnibus  his  non  est  peccatum,  ni- 
si  secundum  quod  voluntas  aliquo  modo 
circa  eas  se  habet,  vel  eas  imperando  in 
quantum  sunt  operationes,  vel  acceptando 
prout  sunt  passiones. 

Praeterea  advertendum,quod  nomen  ira?, 
secundum  propriam  impositionem,  passi- 
onem  quamdam  significat ;  postea  vero 
transumptum  est  ad  designandum  vitium 
quoddam.  Quum  enim  virtutes  qua?dam, 


Deinde  sciscitatur  ibidem,  utrum  omnes 
passiones  animae  sint  moraliter  malae.  Re- 
spondet  :  Circa  hoc  diversa  fuit  Stoicorum 
et  Peripateticorum  sententia.  Stoici  quippe 
dixerunt  omnes  passiones  esse  malas  ;  Pe- 
ripatetici  vero  dixerunt  passiones  modera- 
tas  consistere  bonas.  Quorum  discrepantia 
quamvis  secundum  vocem  appareat  ma- 
gna,  tamen  secundum  rem  est  nulla  aut 
parva,  si   utrorumque    pensetur   intentio. 


quamvis  sint  medietates   inter  vitia  duo  B  Stoici  enim  non  discernebant  inter  sen- 

extrema,  magis  opponantur  uni  extremo 

quam  alteri,  sicut  mansuetudo  magis  op- 

ponitur  irae  quam  defectui  ejus,  conlingit 

quod  vitia  virtutibus   illis   opposita,  no- 

minantur  nomine  passionum  ad  quarum 

refrenationem  virtutes  illae  praecipue  ordi- 

nantur  :  sicque  ira  prout  vitium  nominat, 

non  est  nomen  passionis,  sed  actus  aut 

habitus.  —  Hoc   item   pensandum,  quod 

passio  non  pugnat  contra  rationem,  quasi 

per  se  opposita  virtuti,  qua  ratio  perfici- 


sum  et  intellectum,  et  per  consequens  nec 
inter  appetitum  sensitivum  et  intellecti- 
vum  :  hinc  non  discernebant  passiones 
animae  a  motibus  voluntatis,  secundum 
hoc  quod  passiones  animae  in  appetitu  sunt 
sensitivo,  simplices  autem  motus  volun- 
tatis  sunt  in  intellectivo  appetitu;  sed  om- 
nem  rationalem  motum  appetitivse  partis 
vocabant  voluntatem,  passiones  vero  di- 
cebant  motum  progredientem  extra  limi- 
tes  rationis.  Hinc   eorum   sententiam  se- 


tur;sed  quia  per  se  opponitur  medio  quod  C  quens  Tullius,  tertio  libro  de  Tusculanis 


virtus  et  ratio  in  passionibus  statuunt  et 
observant.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Praeterea  in  prima  secunda?,  quaestione 
vicesima  quarta,  de  his  plenius  scribit, 
primo  inquirens,  utrum  bonum  et  malum 
morale  valeant  in  passionibus  animae  in- 
veniri,  hoc  est,  an  aliqua  passio  anima? 
sit  bona  vel  mala  moraliter.  Et  respondet : 
Passiones  animae  dupliciter  queunt  consi- 
derari.  Primo,  secundum  se;  secundo,  ut 
subjacent  imperio  rationis  ac  voluntatis. 


quaestionibus  universas  passiones  appel- 
lat  animae  morbos.  Ex  quo  argumentatur, 
quod  qui  morbosi  sunt,  sani  non  sunt;  et 
qui  sani  non  sunt,  insipientes  sunt  :  pro- 
pter  quod  insipientes  nominamus  insanos. 
Peripatetici  vero,  omnes  motus  appetitus 
sensitivi  nuncupant  passiones,  easque  re- 
putant  bonas,  quum  fuerint  moderatae  per 
rationem ;  malas  vero,  quum  rationis  mo- 
derationem  excedunt.  Unde  patet,  quod 
Tullius  in  eodem  libro,  Peripateticorum 


Primo   modo  non  est  in  eis   bonum   aut  D  sententiam  approbantium  passionum  me- 


malum  morale,  quod  dependet  a  ratione. 
Secundo  modo  est  in  eis  malitia  bonitasve 
moralis.  Propinquior  namque  est  appeti- 
tus  sensitivus  rationi  ac  voluntati,  quam 
membra  exteriora,  quorum  tamen  motus 
et  actus  sunt  boni  aut  mali  moraliter  se- 
cundum  quod  voluntarii  :  unde  multo  ma- 
gis  passiones  secundum  quod  voluntaria?, 
sunt  bonae  aut  mala?  moraliter.  Dicuntur 
autem  voluntaria?,  quia  a  voluntate  im- 
perantur,  vel  quia  ab  ea  non  prohibentur 


diocritatem,  inconvenienter  reprobat,  di- 
cens  quod  omne  malum  etiam  mediocre 
vitandum  est.  Quemadmodum  enim  cor- 
pus  mediocriter  aegrum,  non  est  sanum  : 
sic  mediocritas  horum  morborum,videlicet 
passionum,  non  est  sana.  Verum  (ut  di- 
ctum  est)  passiones  non  sunt  morbi  aut 
aegritudines  animae,  nisi  dum  carent  mo- 
deramine  rationis. 

Tertio  quaerit  Thomas,  an  passio  sem- 
per  diminuat  de  bonitate  actus  moralis. 


QILEST.   III   :    ETRUM   OMNIS   POENA   INFLIGATUR   PRO   CULPA 


489 


Respondet :  Sicut  Stoici  posuerunt  omnem  A  sicque  passio  addit  ad  operis  bonitatem. 

Sic  quoque  passio  preecedens  judicium  ra- 
tionis.in  malis  diminuit  culpam:  quoniam 
minus  peccat  peccans  ex  passione,  quam 
ex  industria.  Sed  consequens  aliquo  pree- 
dictorum  modorum,auget  eam,aut  signum 
est  talis  augmenti.  —  Haec  Thomas,  cujus 
dicta  gratiose  probata  sunt. 

Verumtamen  contra  id  quod  ait,  discre- 
pantiam  illam  inter  Stoicos  et  Peripateti- 
cos  esse  parvam  aut  nullam,  objici  potest. 
Nam  quod   pro  ratione  assignat,  utpote, 


passionem  animse  esse  malam,  ita  dixe- 
runt  eam  actionis  minuere  bonitatem.  Sed 
ponendo  quod  passiones  sint  simpliciter 
motus  appetitus  sensitivi,  in  se  nec  boni 
nec  mali  moraliter,  sic  ad  perfectionem 
humani  pertinet  boni  quod  etiam  ipsae 
passiones  per  rationem  sint  moderatse. 
Quum  enim  bonum  hominis  consistat  in 
ratione  ut  in  radice,  tanto  hoc  bonum 
exstat  perfectius,  quanto  ad  plura  quas 
conveniunt  homini,  derivatur.  Unde  nemo 


dubitat  quin  ad  perfectionem  moralis  boni  B  quod  Stoici  inter  sensum  et  intellectum 


pertineat,  quod  actus  exteriorum  membro- 
rum  per  rationis  regulam  dirigantur.  Quuin- 
que  appetitus  sensitivus  obedire  valeat  ra- 
tioni,  ad  humanam  pertinet  perfectionem 
quod  passiones  animas  per  rationem  sint 
regulatae.  Quemadmodum  igitur  melius  est 
quod  homo  non  solum  velit,  sed  etiam  ex- 
trinsecus  faciat  bonum ;  sic  ad  perfecti- 
onem  pertinet  boni  moralis,  quod  homo 
afficiatur  et  moveatur  ad  bonum  morale 
non  solum  per  voluntatem,sed  et  per  sen- 


non  discernebant,  discrepantiam  augmen- 
tasset,  quum  certum  sit  Peripateticos  inter 
sensum  et  intellectum  distinxisse.  Sed  ad 
hoc  forsan  quis  faciliter  responderet.  Quod 
autem  affirmat,  Stoicos  inter  sensum  et 
intellectum  non  distinxisse,  non  videtur. 
Communiter  namque  dicuntur  tres  philo- 
sophorum  sectae  fuisse,  videlicet  :  Epicu- 
rei,  Stoici,  Peripatetici.  Et  quamvis  nonnul- 
li  Epicurei  tam  indocti  fuerunt  et  rudes, 
quod  intellectum  a  sensu  saltem  interiori 


sitivum  appetitum,  juxta  illud  Psalmistae :  G  non  discernerent,  praecipui  tamen  Stoico- 


Ps.  lxxxih,  Cor  meum  et  caro  mea  exsultaverunt  in 
Deum  vivum;  intelligendo  per  cor  appe- 
titum  intellectivum,  per  carnem  appetitum 
sensitivum. 

Si  autem  objiciatur.quod  passiones  sem- 
per  impediunt  judicium  rationis ;  dicen- 
dum,  quod  passiones  dupliciter  habent  se 
ad  rationis  judicium.  Primo,  antecedenter, 
prseveniendo  judicium  rationis,  et  sic  il- 
lud  aliquo  modo  obscurant,  bonitatemque 
actus  diminuunt.  Secundo,  consequenter, 
et  hoc  dupliciter.  Primo,  per  modum  re-  D 
dundantia?,  ut  dum  superior  pars  animae 
intense  movetur  in  aliquid,  pars  inferior 
sequitur  motum  ejus  :  sicque  passio  con- 
sequenter  exsistens  in  appetitu  sensitivo, 
signum  est  intensionis  in  voluntatis  affe- 
ctu;  et  sic  indicat  bonitatem  moralem  esse 
majorem.  Alio  modo,  per  modum  electio- 
nis,  quando  videlicet  homo  ex  pravio  ra- 
tionis  judicio  eligit  et  vult  affici  aliqua 
passione,  ut  promptius  operetur  quod  bo- 
num  est,  appetitu  sensitivo  cooperante  : 


rum  inter  has  vires  differentiam  posue- 
runt,  sicut  et  Tullius  ipse,  et  Seneca,  atque 
Macrobius  :  imo  et  Plato  et  Socrates  Stoi- 
ci  fuisse  feruntur,  saltem  pro  parte,  et 
praesertim  quantum  ad  philosophiam  mo- 
ralem.  —  Concordant  Petrus,  Richardus, 
aliique  communiter,etiam  Antisiodorensis. 


QU^STIO    III 


TErtio  quseritur,  Utrum  omnis  poe- 
na  infligatur  pro  culpa. 
Videtur  quod  sic,  quia  B.  Maximus  prse- 
sul  loquitur  in  sermone  de  beatissimo 
Joanne  Baptista  :  Quidquid  virium  in  hosti- 
bus  est,  quidquid  adversitatis  ab  illis  in- 
fertur,  nostra  impietate  nutritur,  nostris 
contingit  demeritis.  Gregorius  quoque  in 
Collecta  effatur  :  Nulla  nocebit  adversi- 
tas,  si  nulla  dominetur  iniquitas.  Itemque 
Hieronymus  :  Quidquid   patimur,    nostra 


490 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.    XXXVI  :    QU^ST.    III 


Job  r 


II  Cor.xn,7, 

Num.  xii, 
10.  u. 
Acf. xii,  23. 


Joann. 

1-3. 


meruere  peccata.  —  Istud  etiam  videtur 
exigere  justitia,  quoniam  innocenti  non 
debetur  poena,  sed  reo ;  et  pcena  debetur 
culpae,  non  innocentiae  nec  virtuti. 

In  oppositum  est  illud  Augustini  super 
Canticum  Deuteronomii  :  Quinque  modis 
flagella  contingunt.  Primo,  ut  justis  merita 
per  patientiam  augeantur,  ut  Job.  Secun- 
do,  ad  virtutum  custodiam,  ne  superbia 
tentet,  ut  Paulo.  Tertio,  ad  corrigenda  pec- 
cata,  ut  Mariae  sorori  Moysis  lepra.  Quarto, 
ad  initium  pcenae,  ut  Herodi,  quatenus  hic 
videatur  quid  in  inferno  sequatur.  Quin- 
to,  ad  gloriam  Dei  manifestandam,  ut  in 
caeco  nato.  Sed  tres  horum  modorum  non 
ostendunt  pcenam  pro  peccato  inflictam. 


p.484Dets.  Ad  istud  paulo  ante  dictum  est  aliquid 
ex  Alberto.  Thomas  vero  plenius  respon- 
dens  :  Nullus,  inquit,  punitur  nisi  in  hoc 
quod  aliquo  privatur  quod  ei  est  bonum. 
Aliquid  autem  est  homini  bonum  duplici- 
ter :  primo,secundum  propriam  ejus  natu- 
ram,  in  quantum  est  homo;  secundo,  penes 
naturam  ejus  communem,  in  quantum  est 
animal,  aut  vivum.  Quumque  homo  sit  id 
quod  est  in  quantum  rationalis,  ideo  prin- 
cipalia  bona  ejus  sunt  quae  ei  conveniunt 
secundum  ratiouem  et  intellectum.  Hinc 
per  talium  privationem  non  punitur  nisi 
pro  propria  culpa.  Secundario  quoque  sunt 
bona  rationis,  quae  ad  opus  virtutis  ac  sa- 
pientiae  organice  instrumentaliterve  deser- 
viunt,  ut  sanitas  corporis  et  terrenorum 
possessio  :  quae  non  sunt  simpliciter  bona 
rationis,  sed  secundum  quamdam  mensu- 
ram,  in  quantum  cooperantur  ad  opus  vir- 
tutis.  Propter  quod  decimo  Ethicorum  ait 
Philosophus  :  Superabundantia  divitiarum, 
quae  bonum  opus  impedit,  bona  fortuna 
non  est  dicenda,  sed  mala.  Unde  si  quis 
privatur  his  bonis  quantum  ad  id  quod 
non  proficiunt  ad  opus  virtutis,  sed  magis 
officiunt,  illa  privatio  non  est  poena  ho- 
minis  in  quantum  est  homo,  sed  quando 
privatur  his  quibus  indiget  ad  opus  vir- 
tutis.  Propter  quod  dicitur  :  Mendicitatem 
et  divitias  ne  dederis  mihi.  Hinc  nullus 


Pvov. 


A  nisi  pro  culpa  sua  punitur  in  horum  sub- 
tractione  bonorum,  secundum  quod  neces- 
saria  sunt  virtuti.  Unde  Psalmista  :  Junior  ps.xmi, 
fui,  etenim  senui,  et  non  vidi  justum  dere- is- 
lictum. Si  autem  consideretur  homo  secun- 
dum  naturam  communem,  sic  omnia  bona 
corporis,  etiam  exteriora,  sunt  bona  sibi  : 
sicque  quffilibet  horum  bonorum  privatio 
queedam  pcena  est  ei.  Non  autem  omnis 
talis  pcena  inducitur  pro  proprio  ejus  pec- 
cato;  attamen  semper  aliquod  peccatum 
sequitur,   ad   minus   peccatum   naturae   : 

B  quoniam  nisi  humana  natura  per  pecca- 
tum  originale  esset  infecta,  nullam  mole- 
stiam  aut  defectum  homo  in  his  pateretur. 
Ilinc  patet  ad  objecta  soIutio.Quod  enim 
homo  ad  augmentum  meriti  flagellatur, 
non  est  pcena  ei  in  quantum  est  homo, 
sed  in  quantum  habet  communem  seu  ani- 
malem  naturam  :  ideo  talis  poena  non  se- 
quitur  semper  propriam  culpam  ejus  qui 
peccat  aut  patitur,  sed  culpam  naturae  in- 
fectae,  quae  si  infecta  non  esset,  homines 
sine  hujusmodi  molestiis  ad  profectum  me- 

C  riti  pervenirent.  —  Denique  Christus  nullo 
modo  habuit  poenam  hominis  in  quantum 
homo,  quia  in  bonis  rationis  nusquam  pas- 
sus  est  detrimentum;  sed  habuit  pcenas 
quantum  ad  naturam  communem.  Non  er- 
go  oportuit  quod  in  eo  fuerit  propria  cul- 
pa,  sed  quod  culpa  praecesserit  in  natura 
humana.  —  Iteruin  sicut  principale  prae- 
mium  actuum  virtuosorum  non  est  opu- 
lentia  temporalis,  sie  principale  supplici- 
um  vitiorum  non  est  damnum  temporale, 
sed  carentia  beatificae  visionis,  pcenaque 

D  infernalis.Impii  quoque  ad  majorem  suam 
damnationem  temporaliter  prosperantur, 
sicut  et  justi  ad  pleniorem  suam  salutem 
adversitatibus  exercentur.  —  Haec  Thomas 
in  Scripto. 

Insuper  in  prima  secundae,  quaestione 
octogesima  septima,  scribit  de  hac  quae-  art.  i. 
stione,  et  illa  jam  supra  sunt  allegata.  P«5D. 
Pcena,  inquit,  dupliciter  consideratur,  puta 
simpliciter,  et  item  ut  est  satisfactoria  et 
quodammodo  voluntaria.  Et  hanc  unus  in- 
terdum  ex  caritate  suffert  pro  culpa  alte- 


UTRUM   0MNIS   POENA   INFLIGATUR   PRO    CULPA 


491 


rius.  Poena  vero  simpliciter  dicta,  prout 
rationem  poenae  habet,  semper  dicit  ordi- 
nem  ad  propriam  culpam  ;  atque  interdum 
ad  culpam  actualem,  ut  dum  quis  a  Deo 
vel  homine  pro  peccato  a  se  commisso 
punitur;  quandoque  ad  culpam  origina- 
lem,  et  hoc  vel  principaliter,  vel  conse- 
quenter.  Principaliter  equidem  poena  ori- 
ginalis  peccati  est,  quod  natura  sibi  ipsi 
relinquitur,  destituta  auxilio  originalis  ju- 
stitiee;  sed  ad  hoc  consequuntur  omnes 
pcenalitates,  quae  ex  defectu  naturae  homi- 
nibus  contingunt.  —  Verumtamen  aliquid 
quandoque  videtur  poenale,  quod  tamen 
simpliciter  rationem  non  habet  poenae.  Poe- 
na  namque  est  species  mali.  Malum  vero 
est  privatio  boni.  Quumque  sint  plura 
hominis  bona,  videlicet  animae  et  corpo- 
ris,  exteriorumque  rerum,  aliquando  hoino 
sustinet  detrimentum  in  bono  minori,  ut 
proficiat  in  majori  :  ut  dum  patitur  detri- 
mentum  pecuniae  propter  corporis  sanita- 
tem,  vel  in  horum  utroque  ob  animae  suae 
salutem;  tuncque  tale  detrimentum  non 
est  simpliciter  hominis  malum,  sed  se- 
cundum  quid  :  idcirco  non  habet  simpli- 
citer  rationem  pcenee,  sed  medicinae.  Id- 
eo  hujusmodi  non  reducuntur  ad  culpam 
sicut  ad  causam,  nisi  pro  tanto  quia  hoc 
ipsum  quod  oportet  naturae  humanae  me- 
dicinas  adhibere  poenales,  est  ex  corrupti- 
one  naturae,  quae  est  poena  originalis  pec- 
cati.Unde  et  quaedam  infirmitates  ac  poenae 
quandoque  apparent  in  pueris  baptizatis, 
ut  febres  et  daemonum  oppressiones  :  quae 
nihilo  minus  ex  divina  providentia  ad  pa- 
tientium  salutem,  et  ad  intuentium  admo- 
nitionem  contingunt. Haec  Thomas  in  Sum- 
ma.  —  Qui  etiam  in  secunda  secundae,  et 
in  Summa  contra  gentiles,  de  his  in  plu- 
ribus  locis  loquitur. 

Praeterea  Petrus  circa  haec  scribit  :  Om- 
ne  nocumentum  ex  peccato  proveniens, 
pcena  vocatur;  nullum  vero  peccatum  ca- 
ret  nocumento  ex  se  proveniente  :  hinc 
nullum  peccatum  caret  poena.  Duplex  quip- 
pe  est  nocumentum  ex  peccato  proveni- 
ens.  Unum  effective,  quod  peccatum  facit 


15. 


A  peccanti,  quem  laedit,  et  haec  dicitur  poena 
acta,  ut  naturalium  bonorum  corruptio;  et 
nunquam  caret  hac  poena.  Aliud  disposi- 
tive,  quod  ab  altero  inferri  promeretur, 
haecque  vocatur  poena  inflicta ;  et  hac  ali- 
quando  caret  ad  tempus,  Deo  seu  homine 
ultionem  differente,  juxta  illud  in  Job  : 
Nune  enim  Deus  non  infert  iram,  nec  ul-  Job  xxxv, 
ciscitur  scelus  valde.  Haec  Petrus  ad  quae- 
stionem  qua  quaeritur,  utrum  culpa  possit 
esse  sine  aliqua  poena.  —  Concordat  Ri- 
chardus  per  omnia,  eadem  parum  proli- 

B  xius  scribens. 

At  vero  Bonaventura  scribens  :  Malum, 
inquit,  poense  dupliciter  potest  ordinari  : 
uno  modo  ad  malum  culpae  quod  puniendo 
ordinat;  alio  modo  ad  bonum  quod  Deus 
ex  poena  elicit.  Itaque  dico,  quod  si  aliqua 
pcena  infligitur,  cujus  ordinatio  principa- 
liter  consistat  in  comparatione  ad  malum 
culpae,  dico  igitur,  quod  pcena  necessa- 
rio  requirit  malum  culpae  praecessisse  ; 
nec  tantum  praecessisse,  sed  etiam  aliquo 
modo    inseparabiliter   concomitari.    Pcena 

C  namque  aut  est  directe  ordinata  ad  solum 
puniendum,  aut  est  principaliter  ordinata 
ad  malum  excludendum.  Primo  modo  est 
poena  infernalis;  secundo  modo,  purga- 
torii  poena.  Primo  quoque  modo,  pcena 
requirit  praesentiam  culpae  secundum  de- 
formitatem  et  maculam.  Secundo  modo, 
requirit  culpae  praesentiam  secundum  rea- 
tum  et  sequelam.  Si  autem  poena  infligitur 
principaliter  propter  ordinem  quem  ha- 
bet  ad  bonum  quod  inde  elicitur  :  aut  ergo 
propter  bonum  proprium,  aut  propter  bo- 

D  num  alienum.  Si  propter  proprium  bo- 
num,  sic  exigit  quod  in  subjecto  illo  ali- 
quando  fuerit  culpa,  possitque  esse  in 
futuro.  Si  vero  propter  bonum  alienum, 
tunc  sufficit  ut  fuerit  culpa  in  alio  quam 
in  eo  qui  punitur,  puta  in  eo  pro  quo  pu- 
nitur;  sicut  fuit  in  Christo.  Sic  igitur  pa- 
tet,  quod  omnis  poena  aliquo  modo  respicit 
culpam  :  sed  quaedam  ut  praesentem  in 
se,  utpote  pcena  infernalis;  quaedam  ut 
praeteritam  in  se,  sed  praesentem  reatu  at- 
que  sequela,  ut  purgatorii  pcena;  quaedam 


492 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XXXVI  ;    QU.EST.   IV 


dist  xxxu 
q.  3. 


solum  ut  praeteritam  in  eo  qui  punitur,  ut  A 
est  omnis  pcena  justorum,  Christo  exce- 
pto ;  qua?dam  vero  respicit  culpam  non 
in  se,  sed  in  alio,  ut  in  Christo.  Quum 
itaque  quaeritur,  utrum  omnis  pcena  sit 
causata  a  culpa  :  dicendum,  quod  si  intel- 
ligatur  de  causa  meritoria  de  condigno,  ita 
non  habet  veritatem;  si  vero  intelligatur 
de  causa  sine  qua  non,  sic  aliquo  modo 
verificatur.  Nulla  quippe  esset  pcena,  nisi 
praecessisset  aliqua  culpa.  Haec  Bonaven- 
tura. 

Qui  insuper  sciscitatur,  utrum  in  aliquo  B 
sit  culpa  sine  omni  pcena  subsequente.  Ad 
quod  jam  secundum  Petrum  et  Richardum 
est  responsum.  Bonaventura  vero  diffusius 
scribens  :  Impossibile,  ait,  est  in  aliquo 
esse  culpam,  quin  ad  ipsam  inseparabili- 
ter  pcena  sequatur.  Cujus  ratio  sumitur 
ex  perfectione  divinae  justitiae,  ex  pulchri- 
tudine  universi,  ex  corruptione  inordina- 
tioneque  culpae,  et  ex  conditione  peccantis 
naturae.  Ex  perfectione  divinae  justitiae  su- 
mitur  ratio,  quoniam  tanta  est  justitia  Dei, 
quod  non  patitur  dedecus  culpa?.  ad  modi-  C 
cum  esse  sine  decore  justitia?  :  omnimode 
enira  debet  justitia  injustitiam  superare. 
Ex  pulchritudine  etiam  universi,  quod  ex 
ordine  sortitur  decorem  :  unde  requirit 
inordinationem  peccati  per  ordinationem 
supplicii  reparari.  Sic  et  ex  corruptione 
culpae  sumitur  ratio  :  nunquam  enim  pec- 
catur,  quin  modus,  species  et  ordo  circa 
actionem  voluntatis  tollantur  :  quod  ma- 
gnum  est  damnum,  quod  instaurari  opor- 
tet  per  suum  contrarium...  Culpam  ergo 
inseparabiliter  sequitur  pcena,  quae  est  D 
damnifieatio,  laesio  sive  corruptio,  quam 
peccans  ingerit  sibimetipsi.  Ha?c  Bonaven- 
tura. 

Circa  hanc  demum  distinctionem  aliqui 
quserunt,  an  aliqua  pcena  sit  a  Deo;  et 
rursus,  utrum  omnis  pcena  a  Deo  sit.  Ad 
quae  Alexander  et  Bonaventura  prolixe  re- 
spondent,Petrus  vero  et  Richardus  succin- 
cte.  Sed  quum  de  his  jam  dicta  sint  mul- 
ta,pertranseo.Nempe  quum  pcena  includat 
ordinem  quemdam  ad  culpam,  aliquo  mo- 


do  a  Deo  est.  Et  quoniam  dictum  est,  quod  snpra,  q.  i. 
et  ipsum  peccatum  sit  pcena,  constat  quod 
pcena  in  quantum  peccatum,  non  causa- 
tur  a  Deo  saltem  quoad  suum  formale.  Est 
etiam  pcena  sensus,  quae  est  quid  positi- 
vum,  quam  constat  effective  esse  a  Deo. 
Pcena  vero  damni,  quae  est  carentia  beati- 
ficae  visionis,  a  Deo  est,  non  effective, 
quum  sit  privatio  quaedam  nec  effectivam 
habens  causam;  imo  ex  demerito  hominis 
est.  Nihilo  minus,  in  quantum  est  justa  pce- 
na,  dicitur  esse  a  Deo,  eo  modo  quo  cau- 
sam  potest  habere,  quemadmodum  sub- 
tractio  gratia?.  Talia  namque  a  Deo  sunt, 
non  influente,  sed  influentiam  retrahente. 


QU^STIO    IV 


POstremo  hic  quaeritur,  An  conveni- 
ens  sit  bonorum  divisio  quam 
in  littera  assignat  Magister. 

Respondet  Thomas  :  Quemadmodum 
S.  Dionysius  undecimo  Ccelestis  hierar- 
chiae  ait  capitulo,  in  omni  substantia  in- 
venitur  essentia,  virtus  et  operatio:  qua- 
rum  iste  est  ordo,  quod  virtus  ab  essentia 
oritur.operatio  a  virtute.Et  quoniam  quod 
a  bono  (in  quautum  bonum)  procedit,  non 
potest  esse  nisi  bonum ;  ideo  sicut  essen- 
tia  et  virtus  bona  sunt,  ita  et  operatio  se- 
cundum  quod  a  virtute  agentis  procedit. 
Quumque  virtus  in  voluntarie  agentibus  ad 
multa  se  habeat,  ideo  actio  ex  virtute  agen- 
tis  talis  determinationem  non  habet;  sed 
propria  determinatio  actus  est  ab  objecto. 
Unde  si  objectum  proportionatum  sit  ac- 
tui,  ex  ipso  objecto  ulteriorem  recipiet 
bonitatem.  Et  quoniam  prima  determina- 
tio  qua  aliquid  determinatur,  est  deter- 
minatio  per  formam  generis ;  ideo  hu- 
jusmodi  actus  ex  determinatione  objecti 
bonitatem  habentes.  dicuntur  boni  ex  ge- 
nere.  Verum  quum  circa  idem  objectum 
contingat  aliquem  actum  diversimode  se 
habere,  ideo  aetus  ex  objecto  determina- 
tus,  est  adhuc  determinabilis  per  alias  cir- 


LIBER  II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXVII 


493 


cumstantias  :  quae  si  fuerint  convenientes,  A 
ulteriorem  bonitatem  recipiet  ex  eisdem, 
diceturque  actus  bonus  ex  circumstantiis, 
quousque  perveniatur  ad  bonitatem  actus 
perfectam,  quae  est  per  informationem  ha- 
bitus,  et  tunc  dicetur  bonum  virtutis. 

Hee  quoque  bonitates  ad  invicem  com- 
parantur.  Etenim  prima  bonitas,  quae  est 
ex  essentia  actus,  communis  est  actibus 
universis  :  propter  quod  substernitur  bo- 
nitatibus  ceteris,  inter  quas  primo  super- 
venit  ei  bonitas  ex  materia  debita,  cui 
superinducitur  bonitas  ex  fine  ac  circum-  B 
stantiis  aliis,  atque  ex  forma  habitus.  Et 
secunda  bonitate  subtracta,  non  potest  es- 
se  tertia;  attamen  secunda  posita  boni- 
tate,  non  necessario  tertia  ponitur  :  ideo 
contingit  actum  ex  materia  bonitatem  lia- 
bere,  et  tamen  propter  indebitas  circum- 
stantias  fieri  male.  Denique,  bonitas  illa 
ex  genere  manet,  quantumcumque  per  cir- 
cumstantias  alias  actus  deordinetur.  Actus 
quoque  habet  duplicem  finem,  utpote  pro- 
ximum  qui  est  ejus  objectum,et  remotum 
quem  agens  intendit ;  idcirco  dum  bonum  C 
ex  fine  distinguitur  contra  bonum  ex  ge- 
nere,  intelligitur  de  fine  remoto.  —  Hsec 
Thomas  in  Scripto.  Qui  super  his  plenius 
Cf.  t.xxi,  scribit  in  prima  secundae.  Superius  quo- 

s.  ssoB^etc'  Que  ^e  n's  facta  est  mentio. 

At  vero  Bonaventura  in  qua^stionibus 
circa  litteram  :  Magister,  inquit,  hic  divi- 
dit  bonum,  non  quocumque  modo  sum- 
ptum,  sed  bonum  in  genere  actus.  Quod 
si  consideretur  in  se  et  secundum  se,  vo- 


catur  bonum  naturse.  Si  vero  consideretur 
quoad  materiam  debitam,  dicitur  bonum 
ex  genere.  Consideratur  etiam  secundum 
alia  genera  tria  causarum,  puta  efficien- 
tem,  formam  et  finem;  et  ita  est  bonum 
perfectum.  Sicque  patet  sufficientia,  quo- 
niam  omnis  actus  aut  comparatur  ad  su- 
um  principium  efficiens  solum;  aut  com- 
paratur  ad  suum  principium  efficiens, 
prout  debitum  concernit  objectum ;  aut 
comparatur  ad  suum  principium  effici- 
ens,  prout  respicit  debitum  objectum  et 
congruum  finem.  Porro  bonum  secundum 
quod  respicit  materiam  debitam,  dicitur 
bonum  ex  genere  :  quoniam  sicut  ge- 
nus  dicit  esse  potentiale  ad  esse  comple- 
tum,  quod  completur  per  adventum  diffe- 
rentiarum,  ita  in  actu  transeunte  super 
materiam  debitam  inchoatur  quodammodo 
bonitas  moris,  quse  per  adventum  circum- 
stantiarum  completur  et  specificatur,  un- 
de  potest  fieri  bene  et  male.  Haec  Bona- 
ventura. 

Concordat  Richardus  :  Quidam,  inqui- 
ens,  actuum  habent  bonitatem  efficientis, 
ut  levare  festucam  ;  quidam  bonitatem 
materiae  moralis,  ut  reficere  esurientem ; 
quidam  bonitatem  circumstantia?  infor- 
mantis,  ut  dare  eleemosynam  ex  compas- 
sione ;  quidam  habent  bonitatem  finis  et 
verae  formae,  ut  dare  eleemosynam  pro- 
pter  Deum  ex  caritate.  Heec  Richardus.  — 
Idem  Petrus,  adjiciens  hoc  ultimum  :  Et 
hoc  est  bonum  perfectum.  Horumque  duo 
media  Magister  comprehendit  sub  uno. 


DISTINCTIO   XXXVII 

A.  Aliorum  ponit  sententiam,  qui  dicunt,  malos  actus  nullo  modo  esse 
a  Deo,  nec  esse  bonos,  sioe  in  eo  quod  sunt,  sive  alio  modo. 


SUNT  autem  et  alii  plurimi  longe  aliter  de  peccato  et  actu  sentientes.  Asserunt 
enim,  voluntatem  malam  et  actum  malum  peccata  esse  et  nulla  ratione  bona, 
nec  secundum  aliquam  rationem  ex  Deo  auctore  esse,  quia  sine  Deo  fiunt. 
Sine  eo  namque,  ut  ait  Evangelista,  factum  est  nihil,  id  est  peccatum  :  quod  dicitur  joann. .,  3. 


494  LIBER    II   SENTENTIABDM.    —   DIST.   XXXVII 

esse  nihil,  non  quia  non  sit  actio  vel  voluntas  mala,  quse  aliquid  est,  secl  quia  a  vero 
esse  separat  homines  et  ad  malum  trahit,  et  sic  ad  non  esse  deducit.  Qui  enim 
a  summi  boni  participatione  recedunt,  quod  solum  vere  ac  proprie  est,  merito  non 
Aug.inJo-  esse  dicuntur.  Ideoque  Augustinus  dicit  super  Joannem,  peccatum  nihil  esse,  nihil- 
iXn.™0  <Iue  neri  quum  peccant  homines.  Hac  ergo  ratione  adstruunt  peccatum  nihil  esse, 
quia  a  vero  esse  hominem  elongat.  Yoluntatemque  malam  atque  actionem  sive 
locutionem  malam  peccatum  esse  dicunt,  quia  praevaricatio  et  inobedientia  haec 
sunt,  et  contra  legem  Dei  fiunt ;  quse  tamen  sunt,  sed  ab  homine  vel  diabolo, 
non  a  Deo.  Nullatenus  enim  hsec  a  Deo  esse  dicunt,  sive  in  quantum  sunt,  sive 
alio  modo. 

B.  Qnaliter  determinent  verba  Augustini  prcemissa,  quibus  ait  :  Omne 
quod  est,  in  quantum  est,  bonum  est. 

h.  de  83        Illa  quoque  Augustini  verba,  quibus  dicit,  omne  quod  est,  in  quantum  est,  bonum 

uaes  'q'  '  esse  et  Deum  habere  auctorem,  de  naturis  sive  de  substantiis  tantum  accipienda 
fore  tradunt.  Substantise  vero  nomine  atque  naturae  dicunt  significari  substantias 
ipsas,  et  ea  quse  naturaliter  habent,  scilicet  quae  concreata  sunt  eis,  sicut  anima 
naturaliter  habet  intellectum  et  ingenium  et  voluntatem  et  hujusmodi  :  quod  ex 

ia.  Enciu- verbis  Augustini  praemissis  colligitur,  ubi  bonum  hominem  appellat  bonam  natu- 
ram,  et  malum  hominem  malam  naturam.  Secundum  hanc  ergo  assertionem  vel 
acceptionem,  mali  actus  non  sunt  naturae  vel  substantiae,  nec  etiam  boni  actus  : 
quod  utique  videtur  Augustinus  innuere  in  libro  Retractationum.  distinguens  inter 
substantias  sive  naturas,  et  bonas  actiones  sive  malas.  Aperiens  enim  quomodo 
H.Retract.  intelligendum  sit  quiddam  in  libro  de  Yera  religione  ab  eo  traditum,  ait  :  Hoc  de 
n.  'i3.  '  '  substantiis  atque  naturis  dictum  est ;  inde  enim  disputabatur,  non  de  bonis  actioni- 
bus  atque  peccatis.  —  Aperte  hic  videtur  dividere  inter  naturas  sive  substantias,  et 
actiones  sive  peccata.  Ideoque  asserunt  prsefati  doctores,  actiones  interiores  vel 
exteriores  non  esse  naturas  vel  substantias  :  qua?  si  malse  sunt,  peccata  sunt,  neque 
a  Deo  sunt.  Quod  vero  mali  actus  non  sint  naturae,  Augustinus  videtur  notare  in 

h.  Hypo-  prima  responsione  contra  Pelagianos,  ita  dicens  :  Opera  diaboli  quse  vitia  dicuntur, 

gnost.  lib.i,  . 

n.7;iib.iv,  actus  sunt,  non  res.  Idem  m  quarta  responsione  :  Omne  malum  natura  non  est,  sed 
actus  accidens  alicui  ex  defectu  boni.  Quamobrem  quod  natura  non  est,  Deus  non 
fecit  :  quia  natura  est  omne  quod  fecit.  Item  :  Omne  quod  natura  bonum  est,  Deus 
ex  nihilo  fecit,  non  diabolus. 

G.  Secundum  hos,  res  aliqua?  sunt  quoz  a  Deo  non  sunt, 
quibus  homines  mali  sunt. 

Ex  quo  colligitur,  res  aliquas  esse  quae  a  Deo  non  sunt,  eisque  homines  mali 
sunt.  Quod  nihilo  minus  et  ipsi  concedunt,  innitentes  verbis  Augustini  superius 


LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXVII  495 

positis,  qui  in  Enchiridio  determinans  illa  verba  Prophetas,  Vse  his  qui  dicunt   u.  „,  20. 
bonum  malum,  dicit,  de  ipsis  rebus  quibus  homines  mali  sunt,  non  de  hominibus  rut  c.V 
hoc  esse  intelligendum.  Sunt  ergo  aliquae  res  quibus  homines  mali  sunt.  Id  autem 
quo  homo  fit  deterior,  a  Deo  non  est  :  quia  ut  ait  Augustinus  in  libro  de  LXXXIII 
Qua?stionibus,  Deo  auctore  non  fit  homo  deterior.  Non  est  ergo  Deus  auctor  rerum   w.  de  83 
quibus  homo  deterior  fit ;  at  sunt  aliquse  res,  ut  dictum  est,  quibus  homines  mali    "  5  q'  ' 
fiunt  :  sunt  ergo  ahquse  res  quas  a  Deo  non  sunt,  quia  peccata  ipsas  sunt.  Ideoque 
Scriptura  in  pluribus  contestatur  locis,  Deum  non  esse  auctorem  malorum,  id  est 
eorum  quae  peccata  sunt. 

D.  Ex  parte  eorum  prcemissce  opponitur  sententioe  in  illo  verbo  : 
Deus  auctor  malorum  non  est. 

In  hoc  autem  verbo  superiorum  sententiae  recte  opponitur,  qui  dicunt  Deum 
non  esse  auctorem  eorum  quae  mala  sunt,  in  quantum  mala  sunt,  sed  in  quantum 
sunt;  et  in  quantum  mala  sunt,  dicunt  ea  nihil  esse.  Quid  ergo  mirum,  si  Deus 
dicitur  non  esse  auctor  eorum  in  quantum  nihil  sunt,  quum  nihili  nullus  auctor 
exsistere  queat  ?  Ideoque  quum  dicitur  Deus  esse  auctor  omnium  quae  sunt,  bono- 
rum  isti  subintelligi  volunt.  Bona  autem  illa  esse  dicunt  quae  naturaliter  sunt ;  ea 
vero  naturaliter  esse  dicunt,  non  solum  quse  substantise  sunt  vel  concreata  substan- 
tiis,  qualiter  supra  acceperunt,  sed  et  omnia  quae  naturam  non  privant  bono  :  et  ita 
secundum  eosdem,  multiplex  in  Scripturis  fit  intelligentia,  ubi  de  natura  sive  de 
substantia,  vel  de  his  quae  naturaliter  sunt,  sermo  occurrit.  Sed  super  illum  locum 
Psalmi,  Non  est  substantia,  ita  Augustinus  de  substantia  disseruit,  ut  praemissae  A.txvm.a. 
sententiae  videatur  consentire,  dicens  :  Substantia  intelligitur  illud  quod  sumus,  Aug.inps. 
quidquid  sumus  :  homo,  pecus,  terra,  sol,  omnia  ista  substantiae  sunt  eo  ipso  quo  ^^ermo1' 
sunt.  Naturae  ipsae  substantiae  dicuntur;  nam  quod  nulla  est  substantia,  nihil  om- 
nino  est  :  substantia  ergo  est  aliquid  esse.  Deus  fecit  hominem  substantiam,  sed 
per  iniquitatem  lapsus  est  homo  a  substantia  in  qua  factus  est  :  iniquitas  quippe 
ipsa  non  est  substantia.  Non  enim  iniquitas  est  natura,  quam  formavit  Deus,  sed 
iniquitas  est  perversio,  quam  fecit  homo.  Naturae  omnes  per  ipsum  factae  sunt; 
iniquitas  per  ipsum  facta  non  est,  quia  iniquitas  non  est  substantia.  In  illo  hymno 
trium  Puerorum  universa  creatura  laudans  Deum  commemoratur.  Laudant  enim  z)on.m,52 
omnia  Deum,  sed  quae  fecit  Deus.  Laudat  ibi  serpens  Deum,  sed  non  avaritia.  Omnia  °  seq' 
reptilia  ibi  nominata  sunt,  sed  non  aliqua  vitia  :  vitia  enim  ex  nobis  et  ex  nostra 
voluntate  habemus,  et  vitia  non  sunt  substantia.  —  Intendant  diligenter  his  verbis 
praemissarum  assertores  sententiarum,  et  percipere  poterunt  rationem  et  causam 
dictorum,  ubi  Scriptura  de  natura  vel  substantia  mentionem  facit.  Illarum  vero 
sententiarum  judicium  prudentis  lectoris,  cui  utriusque  sententiae  notitiam  ple- 
narie  dedimus,  arbitrio  relinquimus,  ad  ea  quae  adhuc  nobis  supersunt  tractanda 
festinantes. 


496 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXXVII   SUMMA  ;    QU.EST.    I 


E.  Quod  de  peccato,  non  de  pcena  intelligitur,  quum  dicitur 
Deus  non  est  auctor  mali. 


Amos  lll,  G. 
/s.xi.v,6,7. 


Aug.de  83 
Quapst.  q. 
21;Retract. 
lib.i,  c.  26. 


Sap.  I,  13. 

Eccli.  xi, 
14. 


Quum  igitur  in  hoc  omnes  consentiant  catholici  tractatores,  scilicet  quod  Deus 
non  est  auctor  malorum,  cavendum  est  tamen  ne  malorum  nomine  poenas,  sicut  pec- 
cata  generaliter  includas.  Pcenarum  enim  Deus  auctor  est,  sicut  ipse  per  Prophetam 
ait  :  Non  est  malum  in  civitate  quod  Dominus  non  fecerit.  Item  alibi  ex  persona 
sua  ait  :  Ego  sum  Deus  creans  malum  et  faciens  bonum.  Ecce  hic  dicitur  creasse 
et  fecisse  malum.  Sed  mali  nomine  poena  intelligitur,  non  peccatum  :  sicut  econ- 
verso  quum  dicitur  Deus  non  esse  auctor  malorum,  nomine  mali  peccata  intelligun- 
tur.  Ideoque  Augustinus  qui  dixerat  in  libro  de  LXXXIII  Quasstionibus,  quod  Deus 
auctor  mali  non  sit,  in  primo  libro  Retractationum  quomodo  intelligendum  sit 
aperit,  dicens  :  Videndum  est  ne  male  intelligatur  quod  dixi,  Deus  auctor  mali  non 
est,  qui  et  omnium  quse  sunt  auctor  est,  quia  in  quantum  sunt,  in  tantum  bona 
sunt;  et  ne  hinc  putetur  non  ab  illo  esse  pcenam  malorum,  quae  utique  malum  est 
his  qui  puniuntur.  Sed  hsec  ita  dixi,  sicut  dictum  est  :  Deus  mortem  non  fecit, 
quum  alibi  scriptum  sit  :  Mors  et  vita  a  Domino  est.  Malorum  ergo  poena,  quae 
a  Deo  est,  malum  est  quidem  malis,  sed  in  bonis  Dei  operibus  est,  quoniam  justum 
est  ut  mali  puniantur,  et  utique  bonum  est  omne  quod  justum  est.  Sic  ergo  dicitur 
Deus  non  fecisse  mortem,  quia  non  fecit  illud  pro  quo  mors  infligitur,  id  est 
peccatum.  Audisti,  lector,  causam  dictorum  ex  qua  sana  intelligentia  formatur,  quum 
dicitur  :  Deus  non  est  auctor  mali ;  et,  Deus  mortem  non  fecit. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS  TRICESIM/E  SEPTIM/E 

IN  praecedenti  distinctione  Magister  in- 
duxit  opinionem  et  rationes  dicentium, 
peccata  quantum  ad  id  quod  positivum 
in  eis  est,  esse  a  Deo  efficienter,  non  au- 
tem  quoad  deformitatem  peccati.  Hic  ali- 
am  introducit  opinionem  cum  rationibus 
et  auctoritatibus  suis,  et  ad  nullam  earum 
declinat,  sed  tantae  difficultatis  determi- 
nationem  prudenti  relinquit  lectori.  Dein- 
de  fatetur  mala  pcenae  esse  a  Deo. 

QUJESTIO   PRIMA 


HIc  quaeritur,  Utrum  actio  vitiosa, 
in  quantum  actio,  sit  a  Deo. 
Videtur  quod  non.  Primo,  quia  actuum 


A  fornicationum,  furtorum,  blasphemiarum, 
odiorum,  desperationum,  Deus  nequaquam 
est  causa,  nec  ipse  aliquem  movet  aut  di- 
rigit  ad  hujuscemodi  actus.  —  Secundo, 
liberum  hominis  arbitrium  est  movens  et 
agens  sub  Deo,  et  aliquando  continuatur 
cum  eo  qui  est  agens  universale,interdum 
discontinuatur  et  separatur  ab  eo  :  quum- 
que  in  actione  sua  continuatur  cum  pri- 
mo  agente,  procedit  ab  ipso  libero  arbitrio 
actio  bona;  quum  vero  discontinuatur  in 
actione  sua  ab  illo,  dicitur  ab  ipso  proce- 

B  dere  actio  mala.  Ex  hoc  ita  arguitur :  Quod 
procedit  a  libero  arbitrio  per  discontinua- 
tionem  suam  a  primo  agente,  non  potest 
dici  procedere  ab  ipso  primo  agente ;  sed 
actio  mala  est  hujusmodi.  Quidquid  enim 
procedit  a  libero  arbitrio  in  quantum  est 
deficiens,  procedit  ab  ipso  per  disconti- 
nuationem  et  separationem  a  Deo.  Quum- 
que  talis   sit  actio  prava,  sequitur  quod 


UTRUM   ACTIO   VITIOSA,   IN   QUANTUM   ACTIO,   SIT   A   DEO 


497 


nullatenus  sit  a  Deo.  —  Tertio,  qui  coope- 
ratur  agenti  et  praestat  ei  virtutem  agendi, 
adjuvat  eum,  estque  ei  in  facto  commu- 
nicans,  et  secum  participat.  Si  ergo  actio 
vitiosa,  est  non   solum  a  peccatore,  sed 
item  a  Deo,  erit  Deus  peccatori  cooperans, 
communicans,  imo  et  prima  principalis- 
que  causa  peccati.  —  Quarto,  scriptum  est 
Gen.  i,  3i.  in  Genesi  :  Vidit  Deus  curicta  quas  fecerat, 
et  erant  valde  bona.  Ergo  si  opera  vitiosa, 
in  quanfum  opera,  sunt  a  Deo,  sunt  valde 
bona.  Scriptum  est  quoque  in  Matthaeo  : 
Matth.m,  Non  potest  arbor  bona  fructus  malos  fa- 
i8-  cere.  Quomodo  ergo  Deus  naturaliter,  to- 

taliter,  infiniteque  bonus,  erit  causa  ope- 
rum  iniquorum,  quse  ex  propria  ratione 
sunt  mala? — Quinto,  omne  agens  produ- 
cit  simile  sibi.  Deus  igitur  nihil  producit 
nisi  bonum  :  imo  quum  ipse  sit  summa 
mensura,  primaque  regula  universse  boni- 
tatis  et  sequitatis,  quidquid  ab  ipso  pro- 
cedit,  eo  ipso  quo  procedit  ab  ipso,  est 
bonum  et  aequum. 

In  oppositum  est,  quod  omne  esse,  omne 

agere,  omne  bonum  omnisque  actualitas 

a  primo  universitatis  principio  fluxit.  Ad 

quod  sunt  multa?  auctoritates  et  probatio- 

nes,  quae  partim  habentur  in  littera.  Nem- 

pe,  ut  in  principio  fertur  libri  de  Causis, 

causa  prima  plus  influit  quam  qusecum- 

que  causa  secunda.  Rursus,  unus  est  fons 

essendi,  et  ut  dicunt  non  solum  philoso- 

phi,  sed  etiam  Sancti,  quidquid   est  ve- 

rum  seu  positivum  esse  habens,  est  etiam 

unum  et  verum  ac  bonum.  Idem  ostendi- 

tur  per  exempla.  Legitur  namque  apud 

Joann.  xi,  Joannem,  quod  Caiphas  a  semetipso  non 

49"51-        dixit,   Expedit  vobis    ut   unus    moriatur 

homo  pro  populo ;  sed  a  Spiritu  Sancto. 

Et  constat,  quod   fuit  mortale  peccatum, 

quia   hoc   dixit  ad    persuadendum    quod 

Christum  occiderent.  Item  Isaias  loquitur 

/s.i.xii[,i7.  Deo  :  Indurasti  corda  nostra,  ne  timeremus 

te.  In  Prophetis  etiam  passim  describitur, 

iiirf.vn,i8,  quod  Deus  adduxit,  movit,  instigavit  Chal- 

C/6irf  x  5  daeos,  Assyrios,  Philisteeos,  iEgyptios,  ad 

et  scq.       vastandum  filios  Israel;  nihilo  minus  illi 

increduli  peccaverunt  mortaliter  filios  Is- 

T.  22. 


A  rael  persequendo,  imo  et  ob  hoc  meru- 
erunt  exterminari. 

Ad  hoc  Alexander  respondet:Mala  actio, 
secundum  quod  actio,  est  a  Deo,  sed  non 
ut  mala  :  imo  ut  mala,  est  a  mala  volun- 
tate  creata.  Quumque  dico  a  raala  volun- 
tate,  dico  duo  :  videlicet  ipsam  voluntatem 
seu  volitionem,  quae  est  motus  potentiee; 
et  defectum  ipsius,  quse  est  malitia.  Vo- 
luntas  ergo  ratione  potentiae  in  primam 
reducitur  causam  ac  summam  potentiam. 

B  Quod  autem  dico  in  ea  malum,  sistit  in 
ipsa  secundum  quod  est  deficiens,  nec 
ultra  procedit.  Hoc  namque  non  habet  a 
Deo,  sed  in  quantum  ex  nihilo,  propter 
quod  vertibilis  est  ad  malum.  Ideo,  quam- 
vis  voluntas  sit  a  Deo,  et  malum  a  volun- 
tate,  non  tamen  malum  culpse  a  Deo  est  : 
quoniam  malum  non  est  a  voluntate  prout 
ad  Deum  refertur,  sed  ad  nihil.  Similiter 
actio  procedit  a  voluntate  secundum  quod 
est  potentia  a  Deo  descendens ;  sed  in 
quantum  mala,  est  a  voluntate  ut  est  de- 

C  ficiens.  Denique,  dum  dico  discontinuatio- 
nem  a  Deo,  dico  duo  :  dico  enim  separa- 
tionem  liberi  arbitrii  a  Deo  quantum  ad 
affectum  vel  effectum  ;  dico  quoque  con- 
junctionem  ipsius  quantum  ad  esse.  Se- 
paratio  ergo  illa  inducit  deformitatem ; 
sed  conjunctio  cum  summo  bono  quantum 
ad  esse,  inducit  actionem.  Hinc  constat, 
quod  Deus  non  adjuvat  nec  confortat  li- 
berum  arbitrium  ad  male  agendum,  sed 
ad  agendum.  Dat  enim  potentiam  ad  ac- 
tionem  in  quantum  est  actio,  non  autem 

D  dat  potentiam  voluntati  aut  libero  arbitrio 
ad  defectum  seu  malum  :  quoniam  hoc 
non  est  posse,  sed  non  posse. 

Ex  his  patet  ad  objecta  solutio.  Nam 
cuncta  quse  fecit  Deus,  id  est  omnia  simul  cen.  i,  u. 
accepta,  sunt  valde  bona  in  quantum  ab 
ipso  sunt,  quee  tamen  ex  se  et  in  quantum 
ex  nihilo  prodierunt,  defectuositatem  et 
pronitatem  ad  malum  habent  admixtas. 
Mala  etiam  actio,  in  quantum  actio,  non 
est  fructus  malus.  Conformiter,  quod  in 
verbis  Caiphee  fuit  de  veritate  et  reali  pro- 

32 


498 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XXXVII  J    QU^ST.    I 


latione,  fuit  a  Deo.  Frequenter  etiam  Deo 
attribuuntur  aliqua  permissive,  et  ipse 
Deus  inspiravit  praefatis  incredulis  volun- 
tatem  impugnandi  inobedientes  Judaeos,in 
quantum  id  meruerunt,  et  justissimum 
fuit  ut  vastarentur;  non  autem  inspiravit 
ipsis  ut  facerent  hoc  prava  intentione  et 
ex  vitiosa  radice,  puta  ex  odio,  ambitione, 
cupiditate,  crudelitate,  sicut  egerunt  hoc. 
—  Heec  Alexander. 

Concordat  Antisiodorensis  :  Hic  est,  di- 
cens,  triplex  opinio.  Una,  quod  omnis  actio 
mala  est  solum  ab  homine  vel  diabolo.  Alii 
dicunt,  quod  omnis  actio  mala  est  a  Deo, 
quoniam  solus  Deus  largitur  polentiam 
exercendi  illam.  Tertii  dicunt,  quod  actio 
mala,  in  quantum  actio,  est  a  Deo  :  quod 
is.  x,  i5.  verum  esse  probatur  per  illud  fsaiae,  Num- 
quid  gloriabitur  securis  contra  eum  qui 
secat  in  ea?  id  est,  numquid  tu,  Senna- 
cherib,  debes  in  te  et  de  tua  potenlia  glo- 
riari,  quasi  propria  virtute  sis  sortitus  vi- 
ctoriam  contra  eos  quos  per  te  tanquam 
per  flagellum  meae  justitiae  castigavi  ?  — 
Haec  Antisiodorensis  in  Summa  sua,  libro 
secundo,  ubi  disputationem  istam  prolixe 
subtiliterque  prosequitur,  et  inter  cetera 
quaerit,  quid  faciat  actionem  malam  esse, 
an  scilicet  sola  prohibitio.  Videtur  quod 
sic,  quoniam  actio  bona  est  in  se,  quum 
sit  a  Deo  :  ergo  sola  prohibitio  facit  eam 
malam.  Respondet  :  Quamvis  nulla  facta 
esset  prohibitio,  adhuc  esset  aliqua  actio 
mala,  quia  ut  Augustinus  testatur,  anima 
posita  est  inter  Deum  et  creaturas.  Unde, 
si  per  amorem  conjungat  se  Deo  tanquam 
suo  superiori,  illuminatur,  cunctisque  bo- 
nis  perficitur;  si  vero  per  amorem  conjun- 
gat  se  inferioribus  ad  fruendum,  obtene- 
bratur,  et  omnibus  bonis  Dei  minuitur,  ut 
qui  abutitur.  Hinc  quamvis  nulla  prohi- 
bitio  esset  facta,  attamen  frui  creatura 
esset  homini  malum,  quia  voluntarium, 
ideoque  peccatum.  Sed  ad  vitandum  tale 
malum,  data  est  rationi  cognitio  talis  mali 
a  Deo,  qui  scripsit  legem  naturee  in  ratio- 
ne,  per  quam  caveat  tale  malum.  Hinc 
fornicari,  adulterari,  et  consimilia,  sunt 


A  prohibita  quia  mala,  non  econtrario.  Heec 
Antisiodorensis. 

Quibus  objici  potest  illud  Apostoli  :  Ubi  /fom.iv.is 
non  est  lex,  nec  praevaricatio.  Unde  secun- 
dum  Ambrosium,  peccatum  est  praevari- 
catio  legis  divinae,et  ccelestium  inobedien- 
tia  mandatorum.  Ex  quibus  videtur,  quod 
nisi  hominibus  Deus  dedisset  pracepta  be- 
ne  agendi,  prohibitiones  quoque  male  agen- 
di,  non  reputarentur  ei  in  culpam.  Verum- 
tamen  juxta  pramabita,  Deus  est  instituior 
omnis  justitiae;  et  quod  ipse  censet  ini- 

B  quum,  vere  iniquum  est. 

At  vero  Bonaventura  :  Circa  hanc  (in- 
quit)  quaestionem  fuerunt  opiniones  di- 
versae  adeo  magnorum  virorum,  tamque 
rationabiles,  ut  nec  Magister  ausus  fuerit 
definire  quae  earum  sit  rationabilior.  Atta- 
men  quia  per  multam  discussionem  dubi- 
tabilia  ducuntur  ad  manifestalionem,  mo- 
do  communiter  tenetur,  quod  opinio  illa 
sit  verior  quae  dicit,  quod  omnis  actio,  si- 
ve  substrata  peccato  sive  non,  sit  a  Deo. 
Sic  quippe  oportet  fateri,  si  consideretur 

C  eminentia  divinae  potentiae,  et  indigentia 
creaturae.  Quum  enim  Deus  sit  primordia- 
lissima  causa,  ideo  est  influentiae  maximae 
in  causas  secundas,  ut  nec  modicum  quid 
quantumlibet  parvum,  dummodo  sit  ens, 
procedat  a  causa  secunda  nisi  cooperante 
omnipotentia  eausee  primae.  Omnis  quoque 
potentia  creata,  quantum  est  de  se,  defe- 
ctiva  est,  non  pure  activa  :  idcirco  in  om- 
nibus  adjuvari  indiget  potentia  illa  quae 
est  purus  actus.  Heec  Bonaventura. 

Qui  rursus  interrogat,  utrum  fortuita  et 

D  casualia,  secundum  quod  talia,  sint  a  Deo. 
Respondet  :  Quamvis  fortuita  sint  a  Deo 
quantum  ad  id  quod  sunt,  non  tamen  in 
quantum  fortuita  :  quia  fortuitum  et  ca- 
suale  aliquid  ponunt,  puta  effectum  ex 
concursu  causarum  ob  aliud  attentatarum; 
aliquid  quoque  privant  :  dicunt  enim  de- 
fectum  intentionis  et  praecognitionis,  quod 
non  convenit  Deo.  Quumque  tam  casuale 
quam  fortuitum,  ut  sic,  est  nomen  impo- 
situm  a  privatione  intentionis  ;  ideo  se- 
cundum  quod  privatio  intentionis  duplici- 


UTRUM   ACTIO   VITIOSA,   IN   QUANTUM  ACTIO,    SIT   A   DEO 


499 


ter  potest  intelligi,  secundum  hoc  casuale 
et  fortuitum  dupliciter  capiuntur.  Uno 
enim  modo  potest  intelligi  privatio  inten- 
tionis  universaliter  respectu  cujuscumque 
agentis,  sive  particularis  sive  universalis, 
sive  operantis  sive  cooperantis,  sive  exse- 
quentis  sive  gubernantis  :  sicque  nihil  est 
casuale,  imo  fortuna  et  casus  sic  nihil 
sunt.  Et  tamen  sic  quidam  philosophi  po- 
suerunt  casum  :  quod  reprobat  Augustinus 
libro  LXXXIII  Quaestionum,  per  hoc  quod 
Providentia  totus  mundus  administratur, 
ita  quod  nihil  sit  quod  non  pertineat  ad 
opus  providentia?  Dei.  Secundo  intelligi 
potest  privatio  intentionis  respectu  parti- 
cularis  agentis,  videlicet  particularis  na- 
turae  et  intellectus  creati  :  sicque  casuale 
est  aliquid.  Et  Boetius  casum  definit,  os- 
tendens  qualiter  quis  casualiter  operetur, 
dicendo  :  Casus  est  inopinatus  rei  eventus. 
—  Haec  idem.  Qui  denuo  sciscitatur,  utrum 
enuntiatio  falsa,  secundum  quod  falsa,  sit 
a  Deo.  Quocirca  declarat,  quod  sicut  actio 
vitiosa,  secundum  quod  actio,  est  a  Deo, 
non  ut  vitiosa ;  ita  enuntiatio  falsa,  ut 
enuntiatio,  a  Deo  est,  non  ut  falsa. 

De  hac  vero  materia,  qualiter  fortuita 
et  casualia  cadant  sub  providentia  Dei,  et 
qualiter  per  respectum  ad  Deum  nihil  sit 
casuale,  plenissime  scribit  Guillelmus  pri- 
ma  parte  libri  de  Universo  :  quod  ad  pri- 
mum  pertinet  librum  Sententiarum. 

Insuper  Thomas  :  Opinio  (inquit)  dicen- 
tium,  quod  actio  mala,  secundum  quod 
actio,  non  est  a  Deo,  modo  a  paucis  aut 
nullis  tenetur.  Est  enim  propinquissima 
duplici  errori.  Nam  primo  videtur  ex  ea 
sequi,  quod  sint  plura  prima  principia, 
quum  hoc  sit  de  ratione  primi  principii, 
ut  agere  valeat  sine  auxilio  et  influentia 
prioris  agentis.  Ideo  si  voluntas  humana 
actionem  aliquam  posset  producere  cujus 
Deus  auctor  non  esset,  voluntas  humana 
rationem  haberet  primi  principii  :  quam- 
vis  conentur  hoc  solvere,  dicentes  quia 
non  habet  esse  ex  se,  idcirco  non  convenit 
ei  primi  principii  ratio.  Sed  et  hoc  incon- 
veniens  esse  videtur,  ut  quod  ex  se  non 


A  habet  esse,  ex  se  agere  queat,  quum  nec 
durare  possit  ex  se.  Denique,  quum  virtus 
sit  ab  essentia,  et  operatio  ex  virtute,  id 
cujus  essentia  est  ab  alio,  virtutem  et  ope- 
rationem  ab  alio  habere  oportet.  Quamvis 
etiam  per  illam  responsionem  evitaretur 
quod  non  esset  primum  simpliciter,  non 
tamen  quin  esset  primum  agens,  si  ejus 
actio  non  reduceretur  in  aliquod  prius 
agens  sicut  in  causam.  Secundo  sequere- 
tur  quod  Deus  non  esset  universalis  causa 
totius  realis  et  positivae  entitatis. 

B  Idcirco  dicendum,  quod  actus  malus,  in 
quantum  actus,  est  a  Deo,  non  autem  se- 
cundum  quod  deformitatem  habet.  Quod 
qualiter  sit,  sic  potest  considerari.  In  om- 
nibus  in  quibus  incidit  defectus  ex  causa 
secunda,  et  non  ex  causa  prima,  oportet 
quod  quidquid  essentiae  et  bonitatis  est  in 
effectu  deficiente,  totum  a  causa  prima 
procedat ;  quod  vero  est  defectionis,  redu- 
catur  in  causam  secundam  deficientem,  ut 
patet  in  claudicatione,  quae  est  a  virtute 
gressiva,  mediante  tibia  curva,  per  cujus 

C  curvitatem  obliquitas  in  claudicantis  gres- 
su  relinquitur  :  unde  quidquid  est  ibi  de 
gressu,  totum  est  a  virtute  gressiva ;  defe- 
ctus  autem  seu  obliquitas  gressus,  non  est 
a  virtute  gressiva,  sed  ex  tibia  tantum. 
Consimiliter  vero  est  ordo  Dei  ad  volunta- 
tem  creatam  sicut  causae  primae  ad  cau- 
sam  secundam.  Quumque  in  Deo  nullus 
defectus  sit,  et  voluntas  creata  defectibilis 
exstet,  ideo  quidquid  de  ratione  entis  et 
actus  est  in  actu  deficiente,  videlicet  in 
peccato,  totum  a  primo  agente  seu  Deo 

D  procedit ;  sed  defectus  actionis  ita  est  a 
voluntate  creata,  quod  non  procedit  a  Deo. 
Hinc  quidquid  deformitatem  simul  cum 
actu  significat,  sive  in  generali,  sive  in 
speciali,  non  potest  simpliciter  dici  a  Deo 
esse.  Ideo  dici  non  potest  quod  homici- 
dium,  furtum  seu  peccatum  sit  a  Deo,  nisi 
cum  ista  aut  simili  additione,  in  quantum 
est  actus,  vel  in  quantum  est  ens.  —  Haec 
Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  secundae,  quaestione  sep- 
tuagesima  nona,  eadem  scribit,  et  addit  : 


500 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXVII  ;    QU^ST.   I 


18. 


art.  i.  Homo  dupliciter  est  causa  peccati  proprii  A 
seu  alieni.  Uno  modo  directe,  utpote  vo- 
luntatem  suam  vel  alterius  inclinando  ad 
peccandum.  Alio  modo  indirecte,  non  re- 
trahendo  alios  a  peccato  dum  potest  et 
debet.  Unde  per  Ezechielem  ait  Dominus 
Eseeh. m,  speculatori  :  Si  non  dixeris  impio,  Morte 
morieris,  sanguinem  ejus  de  manu  tua  re- 
quiram.  Deus  autem  non  est  directe  causa 
peccati,  quum  omne  peccatum  sit  per  re- 
cessum  ab  ordinc,qui  est  in  Deum  sicut  in 
finem.  Deus  vero  omnia  inclinat  et  con- 
vertit  in  se  ipsum  sicut  in  ultimum  finem,  B 
ut  S.  Dionysius  primo  capitulo  de  Divinis 
nominibus  protestatur.  Similiter,  nec  indi- 
recte  est  aliis  causa  peccandi.  Contingit 
quippe  quod  aliquibus  non  praebet  auxi- 
lium  ad  vitandum  peccata;  quod  si  prte- 
beret,  non  peccarent.  Verum  hoc  facit 
secundum  ordinem  sapientiae  atque  justi- 
tiae  suee  :  idcirco  ei  non  imputatur  quod 
tales  peccant;  quemadmodum  gubernator 
non  dicitur  causa  submersionis  navis  ex 
hoc  quod  navem  non  regit,  nisi  dum  sub- 
trahit  gubernationem  potens  et  debens  gu-  C 
bernare.  Haec  Thomas  in  Summa. 

Consonat  Petrus,  additque  :  Quidam  con- 
siderantes  actionem  malam  secundum  esse 
morale,  dicunt  quod  non  est  a  Deo,  quia 
deordinat  a  fine  ultimo;  unde  ut  dicunt, 
non  est  a  primo  principio,  nec  secundum 
quod  actio,  nec  secundum  quod  mala.  Alii 
melius  considerantes  actionem  malam  se- 
cundum  absolutum  esse  naturse,  dicunt 
quod  est  a  Deo  ut  a  primo  principio,  et 
tendit  in  ipsum  ut  in  finem  naturalem, 
non  moralem  ;  non  tamen  est  a  Deo  in  D 
quantum  mala,  quia  sic  finem  ac  princi- 
pium  privat.  Hinc  Augustinus  disseruit, 
quod  Dei  voluntas  est  prima  causa  om- 
nium  specierum  atque  formarum,  actio- 
num  atque  motionum.  Prseterea,  quaecum- 
que  habent  idem  genus,  habent  eadem 
principia  generis  sui ;  sed  actus  fornica- 
tionis  et  actus  matrimonii  habent  idem 
genus  naturae,  et  uterque  est  actus  partis 
vegetativae  :  quum  ergo  actus  matrimonii 
sit  a  Deo,  similiter  et  actus  fornicationis. 


Item,  a  primo  motore  dependet  omnis  mo- 
tus,  quoniam  eo  cessante  a  movendo,  ces- 
sat  omnis  molor;  quumque  aclio  prava  sit 
motus,  dependet  a  primo  motore,  estque  a 
Deo.  Amplius,si  Deus  non  est  causa  omnis 
mala?  actionis,  ergo  nec  passionis  seu  ef- 
feclus  :  ergo  non  est  causa  prolis  quae  ge- 
neratur  ex  fornicatione,  nec  redemptionis 
quee  consecuta  est  ex  Christi  passione. 
Postremo,  actio  mala  est  a  libero  arbitrio, 
aut  ergo  secundum  quod  illud  est  ex  ni- 
hilo,  aut  secundum  quod  est  a  Deo.  Si  se- 
cundum  quod  est  ex  nihilo,  ergo  et  ipsa 
est  nihil ;  si  secundum  quod  est  a  Deo, 
ergo  et  ipsa  ex  Deo  est.  Haec  Petrus. 

Concordant  Albertus,  Udalricus,  Richar- 
dus,  ceterique  communiter.  Nec  ullum  mo- 
do  doctorem  invenio  qui  sequatur  opinio- 
nem  dicentium,  quod  actio  mala,  etiam  in 
quanlum  aetio,non  sit  a  Deo.Verumtamen 
S.  Fulgentius  ait,  et  habetur  in  glossa  ad 
Romanos  super  illud,  Tradidit  illos  Deus 
in  passiones  ignominiae  :  Deus  inclinat  vo- 
luntatem  creatam  in  omne  quod  voluerit, 
sive  bonum  sive  malum.  Ad  quod  respon- 
det  Albertus,  quod  non  eodem  modo  Deus 
hoc  facit,  quia  directe  atque  causaliter  in- 
clinat  ad  bonum,  permissive  vero  seu  gra- 
tiam  non  praestando  vel  retrahendo,  incli- 
nat  ad  malum. 

Porro  Durandus  scribit  aliquid  speciale: 
Deus,  inquiens,  est  causa  universalis  et 
prima  actionis  peecati  ;  non  tamen  est 
causa  immediata  et  proxima  ejus.  Nempe 
a  quo  est  essentia  rei,  ab  eo  est  virtus  et 
operatio  ejus,  saltem  mediate;  sed  omnis 
essentia  est  a  Deo  :  ergo  et  actio  peccati. 
Quod  autem  Deus  non  sit  immediata  et 
proxima  causa  actionis  peccati,  probatur. 
Nam  impossibile  est  eamdem  numero  acti- 
onem  esse  a  duobus  aut  pluribus,ita  quod 
a  quolibet  sit  immediate  atque  perfecte, 
nisi  in  illis  sit  eadem  numero  virtus.  In 
Deo  autem  et  creaturis  nequit  esse  eadem 
numero  virtus;  actio  vero  creaturae  imme- 
diate  et  perfecte  est  a  creatura,  quum  non 
excedat  virtutem  propriae  speciei  :  ergo 
eadem   actio   non   est  immediate  a  Deo. 


Rorn.  l,  20. 


Summ.lh. 
2a  part.  q. 
13i. 


UTRUM   ACTIO  VITIOSA,   IN  QUANTUM   ACTIO,   SIT   A   DEO 


oOI 


Contingit  quippe  quod  eadem  actio  nume- 
ro  sit  a  duobus,  et  a  quolibet  perfecte,  sed 
ab  uno  immediate,  ab  alio  mediate,  quia 
eamdem  actionem  quam  facit  causa  pro- 
pinqua  perfecte  et  immediate,  facit  causa 
universalis  remota  perfecte,  in  quantum 
causae  proximse  dat  virtutem  et  conservat 
eamdem ;  et  hoc  est  mediate  dumtaxat.  Se- 
cundo  contingit  eamdem  numero  actionem 
esse  a  pluribus  immediate,  sed  a  nullo 
perfecte,  ut  patet  in  trahentibus  navem. 
Verumtamen  Deo  imputari  non  valet  ho- 
minis  culpa.  Actio  namque  imputari  non 
debet  agenti  nisi  secundum  quod  ab  ipso 
procedit.  Actiones  vero  liberi  arbitrii  non 
procedunt  a  Deo  nisi  secundum  indiffe- 
rentiam  boni  ac  mali,  quoniam  Deus  non 
est  causa  actionum  liberi  arbitrii  nisi  quia 
ab  ipso  est  liberum  arbitrium  et  conserva- 
tur,  et  per  hoc  est  indifferens  ad  elicien- 
dum  bonum  et  malum.  Hsec  Durandus. 

In  quibus  primo  videtur  erroneum  quod 
ait,  Deum  esse  causam  universalem  et  pri- 
mam  actionis  peccati :  quia  sicut  ex  verbis 
Thomee  jam  patuit,quidquid  deformitatem 
simul  cum  actu  significat,  non  potest  sim- 
pliciter  dici  esse  a  Deo,  nisi  cum  ista  ad- 
ditione,  in  quantum  est  ens  aut  actus.  Sed 
actio  peccati  includit  deformitatem  simul 
cum  actu.  Secundo  quod  dicit  :  Impossi- 
bile  est  eamdem  numero  actionem  esse  a 
duobus  aut  pluribus  ita  quod  a  quolibet 
sit  immediate  et  perfecte,  nisi  in  ambobus 
sit  eadem  numero  virtus.  Istud  enim  vide- 
tur  pati  instantiam,  quum  duo  illa  agentia 
non  sunt  causa  in  eodem  modo  seu  gene- 
re  productionis.  Tertio  quod  ait,  actionem 
creaturai  non  esse  immediate  a  Deo.  Ut 
enim  in  commentario  primse  propositionis 
libri  de  Causis  asseritur,  causa  universalis 
prima  agit  in  causatum  causa3  secundffi, 
antequam  agat  in  illud  causa  secunda,  et 
ita  per  prius  attingit  et  influit.  Quarto 
quod  ait,Deum  non  esse  causam  actionum 
liberi  arbitrii  nisi  quia  ab  ipso  est  et  con- 
servatur  liberum  arbitrium.  Nam  et  Deus 
influit  et  imprimit  in  liberum  arbitrium, 
movens  et  excitans  illucl  ad  operandum, 


14-18. 


A  pra?sertim  in  meritoriis  actibus.  Denique, 
de  his  super  primum  dictum  est  plenius,  distxxxvm, 
hsecque  breviter  tango,  ut  veritas  perscru-  q'  ' 
tatius  inquiratur. 

Praeterea  Scotus  hic  sciscitatur,  an  vo- 
Iuntas  creata  sit  totalis  et  immediata  causa 
respectu  sui  velle,  ita  quod  Deus  respe- 
ctu  hujus  non  habeat  aliquam  efficientiam 
immediatam,  sed  tantummodo  mediatam. 
Quocirca  conscribit  :  Ad  istam  (inquiens) 
qusestionem  posset  dici  quod  imo,  quo- 
niam  aliter  voluntas  non  esset  libera,  nec 

B  aliter  posset  causare  aliquid  contingenter, 
nec  aliter  posset  peccare,  nec  aliquam  ac- 
tionem  haberet.  —  Ista  prolixe  prosequi- 
tur:quod  omitto,quia  persuasiones  modici 
aut  nullius  exstant  vigoris. 

Idem  allegat  illud  Ecclesiastici :  Deus  ab  Eccii.  xv, 
initio  constituit  hominem,  et  reliquit  eum 
in  manu  consilii  sui.  Adjecit  ei  mandata 
et  praecepta  :  si  volueris  mandata  servare, 
conservabunt  te.  Apposuit  ante  te  aquam  et 
ignem  :  ad  quod  volueris  porrige  manum 
tuam.  Ante  hominem  vita  et  mors,  bonum 

C  et  malum  :  quod  placuerit  ei  dabitur  illi. 
Augustinus  quoque  fatetur  :  Sic  Deus  res 
quas  condidit  administrat,  ut  eas  agere 
proprios  motus  sinat.  Item  Anselmus  de 
Concordia  preedestinationis  et  gratice :  Deus 
omnes  efficit  actiones,  omnesque  motus, 
quoniam  facit  res  a  quibus  et  in  quibus  et 
ex  quibus  fiunt,  et  nulla  res  habet  ullam 
potestatem  volendi  aut  faciendi,  nisi  ipso 
dante.  Unde  et  Commentator  nono  Meta- 
physica?  loquitur  :  Moderni  ponunt  unum 
agens  omnia  agens  sine  medio,  et  contin- 

D  git  illis  dicere  ut  nullum  ens  habeat  natu- 
raliter  propriam  actionem.  Et  quum  entia 
non  habuerint  proprias  actiones,  non  ha- 
bebunt  essentias  proprias  :  actiones  nam- 
que  non  distinguuntur  nisi  per  diversas 
essentias.  Hsecque  opinio  a  natura  hominis 
est  valde  extranea.  Haec  Scotus. 

Qui  consequenter  aliam  tangit  opinio- 
nem,  dicendo  :  Sed  si  haec  via  esset  vera, 
posset  secundum  eam  faciliter  assignari 
quomodo  Deus  non  sit  causa  peccati.  Lo- 
quendo  enim  sive  de  materiali,  sive  de 


502 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXVII  ;    QU.EST.    I 


formali  in  peccato,totum  esset  a  voluntate 
creata  sicut  a  causa  totali,  et  ideo  nullo 
modo  a  Deo  nisi  mediate,  quia  Deus  vo- 
luntatem  produxit  talem  quae  posset  sic 
et  sic  velle.  Verum  contra  hanc  viam  obji- 
citur,  quia  secundum  eam  salvari  non  pos- 
set,  Deum  esse  causam  meriti  hominum, 
quum  meritum  sit  tam  liberum  sicut  pec- 
catum.  Similiter,  non  salvaret  ordinem 
essentialem  causarum,  secundum  quem, 
juxta  primam  propositionem  libri  de  Gau- 
sis,  omnis  causa  primaria  plus  influit 
quam  qua?cumque  causa  secunda.  —  De- 
inde  Scotus  tangit,  qualiter  ista  possent 
solvi.  Ad  primum  (inquiens)  dici  potest, 
quod  Deus  aliquo  modo  est  causa  meriti, 
quo  modo  non  est  causa  peccali :  quoniam 
immediate  causat  in  anima  gratiam  seu 
caritatem,  qua?  per  modum  natura?  incli- 
nat  ad  merendum  ;  et  quandocumque  for- 
ma  per  modum  naturae  activa,est  ab  aliquo 
agente,  tunc  actio  forma?  est  ab  eo. 

Sed  contra  istam  Scoti  solutionem  insta- 
tur,  quoniam  Deus  non  solum  est  causa 
meritorum  nostrorum  per  hoc  quod  ha- 
bitualem  caritatem  et  gratiam  ereat  in 
anima,  imo  etiam  per  hoc  quod  ad  actio- 
nem  meritoriam  producendam  immediate 
causaliterque  concurrit.  Atque  ut  Sancti 
et  catholici  tradunt  doctores,  ad  omnem 
meritorium  aetum  exigitur  ac  necessaria 
est  actualis  motio  Spiritus  Sancti,  qui  est 
immediata  causa  in  suo  modo  ac  genere 
producenda?  universa?  meritoria?  actionis. 
Ad  quod  insinuandum  scripsit  Apostolus  : 
ii  Cor.m,  Fiduciam  talem  habemus  ad  Deum,  non 
4' 5"  quod  sufficientes  simus   cogitare  aliquid 

PhiHpp.u,  a  nobis  quasi  ex  nobis.  Itemque  :  Deus 
13'  est  qui  operatur  in  nobis  velle  et  perfice- 

7s.xxvi,i2.  re.  Isaias  quoque  :  Omnia,  inquit,  opera 
nostra  operatus  es  in  nobis.  Hinc  Thomas 
in  Summa  contra  gentiles  subtiliter  et  ef- 
ficaciter  disputat  contra  talem  errorem, 
asserens  hunc  fuisse  errorem  Origenis  in 
Periarchon,  quod  Deus  pro  tanto  dicatur 
causa  actuum  operumque  nostrorum,  quia 
est  causa  virium  et  virtutum  ex  quibus 
procedunt. 


A  Alias  Scoti  solutiones  dimitto,  quia  pa- 
tent  calumnia?.  Ipse  tamen  satis  moderate 
ac  sobrie  videtur  hic  loqui,  imo  adhuc  for- 
titer  contra  primam  arguit  opinionem  :  Ex 
ipsa,  inquiens,  sequitur  quod  Deus  non  sit 
naturaliter  pra?scius  futurorum  ;  secundo, 
quod  non  sit  omnipotens.  Deus  enim  non 
habet  scientiam  de  futuris  contingentibus, 
nisi  quia  certitudinaliter  novit  determina- 
tionem  voluntatis  sua?  respectu  eorum  ad 
quae  voluntas  sua  immutabilis  inimpedibi- 
lisque  consistit.  Si  autem  voluntas  creata 

B  est  totalis  causa  respectu  sui  velle,  et  ipsa 
contingenter  se  habet  ad  suum  velle  :  ergo 
quantumcumque  voluntas  divina  ponatur 
determinata  ad  unam  partem  eorum  qua? 
dependent  a  voluntate  creata,  poterit  vo- 
liintas  creata  aliter  velle,  et  ita  non  sequi- 
tur  certitudo  ex  cognitione  determinationis 
voluntatis  divina?.  — Isfam  disputationem 
prosequitur,  quam  dimitto  :  quia  nec  ista? 
rationes  demonstrative  concludunt,  nec  fa- 
cile  innotescit  cui  opinioni  plus  faveat. 
Sed  subjungit  :  Propter  istas  rationes  de 

C  omnipotentia  et  omniscientia  Dei,  non  te- 
nendo  viam  istam,  restat  inquirere  quali- 
ter  peccatum  sit  a  voluntate  creata,  et  non 
a  Deo.  Etenim  in  peccato  concurrunt  actus 
positivus  tanquam  materiale,  atque  priva- 
tio  justiti»  debita?  ut  formale.  Et  respeclu 
hujus  privationis  nulla  est  causa  efficiens, 
sed  solum  deficiens:voluntas  namque,qua? 
debitrix  est  dandi  rectitudinem  actui  suo 
et  non  dat,  deficiendo  peccat.  Istud  ergo 
deficere,  seu  causam  Iiberam  non  dare  re- 
ctitudinem  debitam  actui  suo,  quam  tunc 

D  posset  dare,  est  peccare  formaliter.  — Ha?c 
Scotus,  qui  de  his  prolixe  disceptat. 

Postremo  Henricus  Quodlibeto  quartode- 
cimo,  qua?stione  qua  qua?rit,  utrum  agens  q-i. 
secundum  agens  in  virtute  primi  agentis, 
habeat  in  se  virtutem  illius  mansivam  : 
Hic,  inquit,  oportet  primo  videre,  quid  sit 
virtus  primi  agentis  exsistens  in  agente  ; 
secundo,  quid  sit  in  se,  et  in  effectu  quem 
agit  agens  secundum  per  illam.  Dicuntque 
aliqui.quod  sit  forma  agentis  secundi,qua 
subsistit  et  per  quam  operatur  opus  debi- 


QOEST.    II   :    UTRUM  MALUM   PRINCIPALIUS   DICATUR   DE    CULPA   AN   DE    POENA 


503 


tum  propriae  formae  :  cujusmodi  est  forma  A 
ignis  in  quantum  ignis,  quae  vocatur  igne- 
itas,  qua  ignis  generat  ignem  ;  et  forma 
calidi  in  quantum  est  calidum,  quae  voca- 
tur  caliditas,  qua  calidum  producit  cali- 
dum.  Et  dicitur  virtus  primi  agentis  esse 
in  agente  secundo,  quia  a  primo  habet  es- 
se  in  secundo.  Attamen  hoc  non  potest 
generaliter  esse  verum  in  causis  ordinatis, 
quarum  una  est  prima,  et  altera  secunda. 
Non  enim  semper  in  illis  secunda  causa 
habet  esse  et  virtutem  a  causa  priori  seu 
prima  in  ordine  suo ;  sed  solum  verum  B 
est  hoc  de  causa  simpliciter  prima,  et 
non  de  causa  secunda  nisi  secundum  er- 
rorem  quorumdam  philosophorum,  pra3- 
cipue  Avicennae,  qui  posuit  ccelum  ab 
intelligentia  esse  creatum,  et  elementa  a 
ccelo.  Unde  si  a  tali  causa  prima  aliqua  vis 
sit  in  causa  secunda,  illa  necessario  est 
aliquid  pra?ter  ea  quae  sunt  de  natura  agen- 
tis  secundi,  et  praeter  id  quod  est  ipsum 
agens  secundum  :  quamvis  forte  a  causa 
prima  quse  Deus  est,  non  sit  aliquid  in 
causa  secunda  quo  agit  suam  propriam  G 
operationem,  praeterquam  id  quod  est  ipse 
vel  ipsa  causa  secunda.  Propter  quod  ali- 
qui  dicunt,  quod  in  singulis  causis  aliis 
a  Deo  non  est  nisi  id  quod  naturaliter  in- 
ditum  est  ipsis  a  Deo,  quo  quaelibet  earum 
agit  propriam  operationem,  ut  quod  ignis 
sola  forma  igneitatis  generat  ignem.et  for- 
ma  caloris  generat  caliditatem  seu  cali- 
dum,  ita  quod  Deus  nil  aliud  influat  igni 
ut  generet  ignem,  neque  calori  ut  gignat 
calorem,  praeter  hoc  quod  causat  in  isto 
formam  igneitatis  atque  caloris  :  ita  quod  D 
quidquid  agit  in  eo  quod  fit  et  procedit  ab 
agente  creato  mediate  seu  immediate,  hoc 
agit  virtute  naturae  suae  substantialiter 
praesentis,  non  per  aliud  a  Deo  influxum 
ipsi  agenti  secundo.  Insuper  quidam  af- 
firmant,  quod  Deus  non  aliter  operatur 
opera  ignis  quae  agit  vi  igneitatis  aut  ca- 
loris,  quam  in  quantum  operatus  est  ista 
in  igne  :  ita  quod  non  sit  ponendum  quod 
immediate  operatur  in  opere  quolibet  cre- 
aturae  praeter  hoc  quod  mediate  operatur, 


in  quantum  id  quo  illa  operatur,  habet 
esse  ab  ipso. 

Quomodo  autem  et  qualiter  necessarium 
sit  ponere,  quod  aliter  quam  modo  tactum 
est,  Deus  mediate  vel  immediate  coopere- 
tur  in  omni  opere  ejus,  non  video ;  nec 
tamen  dico  contrarium.  Forsitan  enim  il- 
lud  divinae  congruit  majestati,  ideoque  po- 
nendum  est.  Quoniam  quidquid  majestati 
ejus  congruit,  hoc  necessario  congruit  ei, 
quia  in  ipso  nihil  est  contingenter.  Nam  et 
causae  secundariae  in  elementis  et  elemen- 
taribus  supra  formam  eis  a  Deo  naturali- 
ter  inditam,  indigent  virtute  influxa  a  cce- 
lo,  dicente  Philosopho  :  Homo  generat 
hominem  et  sol.  —  Hanc  disputationem 
Henricus  diffuse  prosequitur,  non  tamen 
descendit  ad  hoc,  an  prava  actio  sit  a  Deo, 
sed  circa  istud  versatur  praecipue,  an  in 
omni  operatione  causae  secundae  Deus  im- 
mediate  cooperetur,  et  aliquid  influat  spe- 
ciale,  sicut  immediate  unamquamque  rem 
conservat  in  esse.  De  qua  re  nil  audet  de- 
terminare.  Quid  autem  videatur  super  hoc  cf.  t.  xx, 
sentiendum,  supra  primum  expressi.         p-oioBets. 

Praeterea  quidam  circa  hanc  distinctio- 
nem  varias  inserunt  quaestiones,  videlicet: 
an  peccatum  sit  aliquid,  an  sit  natura  aut 
substantia,  et  consimilia  quaedam ;  quum 
tamen  ha?c  supra  frequenter  sint  expedita,   Cf.  t.xxi, 
praesertim  circa  secundi  hujus  exordium.  9s  ^  ^ 
Si  autem  peccatum  secundum  suum  mate-  xxxv. 
riale  dicatur  sub,stantia,  hoc  est  sumendo 
substantiam  multum  extense  pro  quacum- 
que  positiva  essentia,prout  dici  solet  quod 
hoc  aut  illud  est  bonum  secundum  sub- 
stantiam   actus,  et   prout  nomen   dicitur 
significare  substantiam. 


QU^STIO    II 

OUaeritur  quoque  hic,Utrum  malum 
principalius  dicatur  de  culpa 
an  de  pcena. 

Ad  quod  quamvis  ex  praeinductis  patet 
responsio,  advertenda  est  tamen  Richardi 


504 


LIBER   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXVIII 


solutio,  asserentis  :  Optimum  hominis  bo-  A 
num  prsesertim  consistit  in  actu  perfecto 
intellectus  et  voluntatis,  quia  in  hoc  con- 
sistit  hominis  beatitudo  :  ergo  maximum 
hominis  malum  consistit  in  defectivo  in- 
tellectus  voluntatisque  actu.  Qui  defectus 
est  culpa,  sicque  culpa  est  maximum  ho- 
minis  malum.  Praeterea,  pcena  sub  ratione 
qua  poena,  est  a  Deo,  non  autem  eulpa. 
Ergo  in  pcena  est  aliqua  participatio  boni- 
tatis,quum  in  effectu  sit  aliqua  sua?  causae 
similitudo,  juxta  illud  S.  Dionysii  capitulo 
secundo  de  Divinis  nominibus  :  Causata  B 
habent  causalium  receptas  imagines.  In 
culpa  autem,  loquendo  formaliter  ut  est 
culpa,  nulla  est  participatio  bonitatis.  Rur- 
sus,  malum  pcena?  directe  oppouitur  bono 
creatura?,  in  quantum  per  ipsum  creatura 
aliquo  bono  temporali  privatur,  quemad- 
modum  per  destructionem  oculorum  pri- 
vatur  visu ;  vel  in  quantum  in  creatura  est 
quaedam  carentia  boni  perpetui,  ut  caren- 
tia  beatificae  visionis.  Sed  malum  culpa? 


contrariatur  directe  divino  honori,  quo 
Deus  est  honorandus  secundum  se ;  ac  di- 
vino  amori,  quo  secundum  se  Deus  aman- 
dus  est.  Amplius,bonum  creaturae  maxime 
consistit  in  recto  ordine  ejus  ad  ultimum 
finem.Gui  ordini  maxime  contrariatur  pcc- 
catum,  quod  est  ipsa  a  summo  bono  aver- 
sio.  Per  pcenam  autem  quandoque  homo 
refertur,  reparatur  et  ordinatur  ad  Deum. 
Nam  qui  per  culpam  aversus  est,  per  pce- 
nam  reducitur  et  reconciliatur.  Tanta  de- 
mum  est  gravitas  mali  culpa?,  ut  dicat  An- 
selmus  primo  libro  Cur  Deus  homo  :  Pro 
conservanda  tota  ereatura  nihil  facere  de- 
beremus  contra  Dei  voluntatem,  etiam  si 
essent  plures  mundi  creaturis  repleti,sicut 
est  iste;etiam  si  infinito  numero  multi- 
plicarentur,  idem  responderem.  Haec  Ri- 
chardus. 

Denique  planum  est  istud,  quia  per  ma- 
lum  culpa?  efficimur  Deo  odibiles,rebelles 
et  hostes,  fcede  dissimiles,  maxime  viles ; 
ac  ipsa  culpa  est  mors  pessima. 


DISTINCTIO  XXXYIII 


A.  De  voluntate  et  ejus  fine,  ex  auo  et  ipsa  juclicatur. 


Aug.de  Trl 
nitate,  lib. 
xi, n.  10. 


Ps.  cxvm 
Dli. 


Aug.Enchi 
rid.  c.  121 
I  Tim.1,5. 


POST  praedicta,  de  voluntate  ejusque  fine  disserendum  est.  Sciendum  ergo 
est,  quod  ex  fine  suo,  ut  ait  Augustinus,  voluntas  cognoscitur,  utrum  recta 
an  prava  sit.  Finis  autem  bonse  voluntatis  beatitudo  est,  vita  aeterna,  ipse 
Deus.  Malae  vero  finis  est  aliud,  scilicet  mala  delectatio  vel  aliquid  aliud,  in  quo  non 
debet  voluntas  quiescere.  Finem  bonum  insinuat  Propheta,  dicens  :  Omnis  consum- 
mationis  vidi  finem,  etc.  Caritas  ergo,  cujus  latum  mandatum  est,  finis  omnis 
consummationis  est,  id  est  omnis  bona?  voluntatis  et  actionis,  ad  quam  omne  praece- 
ptum  referendum  est.  Unde  Augustinus  in  Enchiridio  :  Omnia  praecepta  divina 
referuntur  ad  caritatem,  de  qua  dicit  Apostolus  :  Finis  prsecepti  est  caritas  de  corde 
puro  et  conscientia  bona  et  fide  non  ficta.  Omnis  itaque  praecepti  finis  caritas  est, 
id  est,  ad  caritatem  refertur  omne  praeceptum.  Quod  vero  ita  fit  vel  timore  pcenae 
vel  aliqua  intentione  carnali,  ut  non  referatur  ad  caritatem,  quae  est  dilectio  Dei  et 
proximi,  nondum  fit  quemadmodum  oportet  fieri,  quamvis  fieri  videatur.  Tunc 
enim  recte  fiunt  quas  mandat  Deus  et  qua?  consilio  monet,  quum  referuntur  ad 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXVIII  505 

dilectionem  Dei  et  proximi.  His  verbis  aperte  insinuatur  quis  sit  rectus  finis  volun- 
tatis  sive  actionis  bonae,  scilicet  caritas,  quse  et  Deus  est,  ut  supra  ostendimus. 

B.  Quod  Beus  est  finis  omnis  bonce  actionis,  quia  caritas  est ;  nec  tantum 
Spiritus  Sanctus,  sed  etiam  Christus  et  Pater;  nec  hi  sunt  tres  fines, 
sed  unus. 

Qui  ergo  caritatem  sibi  ponit  finem,  Deum  sibi  ponit  finem.  Unde  et  Christum  fc.x,i. 
finem  legis  ad  justitiam  dicit  Apostolus  esse  omni  credenti.  Et  recte  dicitur  Chri- 
stus  finis  legis  ad  justitiam,  quia  ut  ait  Augustinus  in  libro  Sententiarum  Prosperi,  prosP.sent. 
in  Christo  lex  justitise  non  consumitur,  sed  impletur.  Omnis  enim  perfectio  ex  ipso  c' 
et  in  ipso  est,  ultra  quem  non  est  quo  spes  se  extendat.  Finis  fidelium  Christus  ibid.c.206. 
est,  ad  quem  quum  pervenerit  currentis  intentio,  non  habet   quo  amplius  possit 
venire,  sed  habet  id  in  quo  debeat  permanere.  Finis  ergo  rectus  atque  supremus 
Deus  Pater  est  et  Filius  et  Spiritus  Sanctus  ;  nec  hi  tres  sunt  tres  fines,  sed  unus 
finis  :  quia  non  tres  Dii,  sed  unus  Deus. 

C.  Quod  omnes  bonce  voluntates  unum  habent  finem,  et  tamen  qucedam 
bonce  diversos  fines  sortiuntur. 

Sed  quaeritur,  utrum  omnes  bonse  voluntates  unum  tantum  habeant  finem.  De 
hoc  Augustinus  in  undecimo  libro  de  Trinitate  ita  ait :  Aliae  atque  alise  voluntates  Aug.de  Tri- 
suos  proprios  fines  habent,  qui  tamen  referuntur  ad  finem  illius  voluntatis  qua  xi.^to.' 
volumus  beate  vivere,  et  ad  eam  pervenire  vitam  quse  non  referatur  ad  aliucl,  sed 
amanti  per  se  ipsam  sufficiat  :  quemadmodum  voluntas  videndi,  finem  habet  visio- 
nem;  et  voluntas  videndi  fenestram,  finem  habet  fenestrae  visionem;  altera  vero  est 
voluntas  per  fenestram  videndi  transeuntes,  cujus  item  finis  est  visio  transenntium  : 
ad  quod  etiam  prsedictse  referuntur  voluntates.  Item  :  Rectse  sunt  voluntates   et  ibidem. 
omnes  sibimet  religatse,  si  bona  est  illa  ad  quam  cunctae  referuntur ;  si  autem  prava 
est,  pravse  sunt  omnes.  Et  ideo  rectarum  voluntatum  connexio  iter  quoddam  est 
ascendentium  ad  beatitudinem,  quod  certis  velut  passibus  agitur ;  pravarum  autem 
et  distortarum  voluntatum  implicatio,  vinculum  est  quo  alligabitur  qui  hoc  agit,  ut 
projiciatur  in  tenebras  exteriores.  His  auctoritatum  testimoniis  evidenter  monstratur,    Matth. 
plures  in  fidelibus  rectas  esse  voluntates,  proprios  ac  diversos  fines  habentes,  et  ""' 13' 
tamen  unum  eumdemque  :  quia  omnes  referuntur  ad  unum,  qui  est  finis  finium,  de 
quo  paulo  ante  diximus.  Ita  econverso  forte  est  et  in  malis. 

D.  Qucedam  huic  sententice  videntur  adversari. 

Verumtamen  huic  sententise  qua  dictum  est,  fidelium  quasdam  rectas  voluntates 
diversos  fines  sortiri,  et  tamen  ad  unum  referri,  videtur  obviare  quod  alibi  Augu- 


506  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —  DIST.   XXXVIII 

stinus  admonet,  ne  scilicet  nobis  duos  fines  constituamus,  ita  inquiens  in  libro  de 

Aug.  de  Sermone  Domini  in  monte  :  Non  debemus  ideo  evangelizare  ut  manducemus,  sed 

ub™, n.54.  ideo  manducare  ut  evangelizemus  :  ut  cibus  non  sit  bonum  quod  appetitur,  sed 

Maiih.  vi,  necessarium  quod  adjicitur,  ut  illud  impleatur  :  Quaerite  primum  regnum  Dei,  et 

33. 

Aujr.op.cit.  haec  omnia  adjicientur  vobis.  Non  dixit,  Primum  quaerite  regnum  Dei,  et  deinde 
quaerite  ista,  quamvis  sint  necessaria ;  sed  ait,  Hsec  omnia  adjicientur  vobis,  id  est, 
hasc  consequentur,  si  illa  quseratis  ;  ne  quum  ista  quaeritis,  illinc  avertamini,  aut  ne 
duos  fines  constituatis,  ut  et  regnum  propter  se  appetatis,  et  ista  necessaria  propter 
illud.  Ergo  propter  regnum  Dei  tantum  debemus  operari  omnia,  nec  solam  vel  cum 
regno  Dei  mercedem  temporalem  meditari.  Ecce  hic  aperte  dicit,  ne  duos  fines 
nobis  constituamus,  sed  unum  tantum,  id  est  regnum  Dei,  quum  supra  dixerit, 
bonas  voluntates  alias  et  alias  proprios  habere  fines. 

E.  Hic  ostenditur  quomodo,  licet  videatur,  non  repugnent  prcedicta. 

Haec  autem  sibi  non  repugnare  animadvertit  qui  verbis  prtemissis  simplici  oculo 
diligenter  intendit  :  qui  enim  dixit,  ne  duos  fines  nobis  constituamus,  sed  omnia 
propter  regnum  Dei  faciamus,  ipse  prsemisit,  quod  debemus  manducare  ut  evange- 
lizemus.  Quum  autem  hoc  ita  facimus,  actionis  illius  finem  Evangelium  constitui- 
mus,  sed  et  hunc  finem  ad  regnum  Dei  referimus.  Manducamus  enim  propter 
Evangelium,  et  manducamus  et  evangelizamus  propter  regnum  Dei.  Duos  igitur 
fines  nobis  in  manducando  constituimus.  Sed  ista  facientes,  numquid  peccamus? 
Absit.  Nam  et  ipse  sic  facere  suadet,  si  diligenter  ejus  verba  inspiciamus.  Quum 
ergo  ait,  ne  duos  fines  nobis  constituamus,  fines  in  diversa  tendentes  intelligi  voluit, 
scilicet  quorum  alter  ad  alterum  non  referatur  :  ita  et  quum  dicit  propter  regnum 
Dei  tantum  omnia  agenda,  nec  cum  ipso  mercedem  temporalem  meditandam,  ita 
intelligendum  est,  ut  non  appetendo  meditemur  cum  regno  mercedem  temporalem, 
ita  quod  non  propter  regnum,  sed  propter  se,  ut  scilicet  regnum  propter  se  appe- 
tamus,  et  ista  propter  illud,  sicut  ipse  docet.  Si  enim  petimus  vitam  seternam, 
petimusque  etiam  temporalia  a  Deo  :  si  ea  petimus  propter  vitam  asternam,  non 
Matth.  vi,  offendimus,  neque  sinistra  tunc  scit  quid  faciat  dextera,  quia  mercedem  temporalem 
Cant.  ii,  e.  non  propter  se  meditamur,  sed  propter  regnum  Dei  :  ut  sit  laeva  sub  capite,  et 
dextera  in  amplexu.  Alioqui  si  haec  temporalia  propter  se  quasrimus  sicut  seterna, 
Matth.  vi,  miscetur  dexterae  sinistra.  Ideoque  quum  Dominus  dixerit  :  Attendite  ne  justitiam 
/6id.v,i6.  vestram  faciatis  coram  hominibus,  ut  videamini  ab  eis;  alibi  ait  :  Sic  luceant  opera 
vestra  bona  coram  hominibus,  ut  glorificent  Patrem  vestrum  qui  in  coelis  est.  Pro- 
pter  Deum  ergo  omnia  facienda  sunt,  ut  omnia  quse  facimus  omniumque  fines  ad 
eum  referamus. 


LIBER   II   SENTENTURUM.    —   DIST.   XXXVIII  507 

F.  De  differentia  voluntatis,  intentionis  et  flnis. 

Solet  etiam  quasri,  quid  distet  inter  voluntatem  et  intentionem  ac  finem.  Ad 
quod  dici  potest,  inter  voluntatem  et  finem  certo  atque  evidenti  modo  distingui  : 
quia  voluntas  est  qua  volumus  aliquid ;  finis  vero  voluntatis  est  vel  illud  quod 
volumus,  per  quod  impletur  ipsa  voluntas,  vel  potius  aliud  propter  quod  illud 
volumus.  Intentio  vero  interdum  pro  voluntate,  interdum  pro  fine  voluntatis  acci- 
pitur :  quae  diligens  ac  pius  lector  in  Scriptura,  ubi  hsec  occurrunt,  discernere  studeat. 
Finis  vero  voluntatis  est  delectatio  bona  vel  mala,  ad  quam  nititur  quisque  perve- 
nire.  Unde  Augustinus  super  illum  locum  Psalmi,  Scrutans  corda  et  renes,  sic  ait  :  p«.vu,to. 
Deus  solus   scrutatur   corda,  id  est,   quid  quisque  cogitet,  et  renes,  id  est,  quid  Aug.  in  Ps. 

7,n.9. 

quemque  delectet ;  quia  finis  curse  et  cogitationis  est  delectatio,  ad  quam  cura  et 
cogitatione  nititur  quisque  pervenire.  Et  paulo  post  :  Opera  nostra  quse  sunt  in 
dictis  et  factis,  possunt  homines  videre ;  sed  quo  animo  fiant,  et  quo  venire  cupiant, 
solus  Deus  videt,  qui  quum  videt  cor  esse  in  ccelo,  et  non  delectari  nos  in  came,  sed 
in  Domino,  id  est,  quum  bonae  sunt  cogitationes  et  earum  fines,  dirigit  justum. 
Idem  super  alterius  psalmi  locum,  illum  scilicet  :  In  laqueo  isto  quem  absconderunt,  ps.  ,x,  i6. 
comprehensus  est  pes  eorum,  dicit  :  Pes  animse  amor  est,  qui  si  pravus  est,  dicitur  id.mps.9, 
cupiditas  vel  libido ;  si  rectus,  dicitur  caritas.  Eo  movetur  anima  quasi  ad  locum 
quo  tendit,  id  est  ad  delectationem  bonam  vel  malam,  quo  se  pervenisse  per  amo- 
rem  laetatur.  Finis  ergo  voluntatis  (ut  prsemissum  est)  dicitur  et  illud  quod  volu- 
mus,  et  illud  propter  quod  volumus ;  et  intentio  ad  illud  respicit  propter  quod 
volumus,  et  voluntas  ad  illud  quod  volumus  :  ut  verbi  gratia,  si  velim  esurientem 
reficere  ut  habeam  vitam  asternam,  voluntas  est  qua  volo  reficere  esurientem,  cujus 
finis  est  refectio  esurientis ;  intentio  vero  est,  qua  sic  ad  vitam  pervenire  volo  ;  finis 
vero  supremus  est  ipsa  vita  ad  quam  et  alius  finis  refertur. 

G.  An  illa  intentio  sit  voluntas. 

Sed  quaeritur,  utrum  intentio  talis  sit  voluntas ;  et  si  voluntas  est,  an  in  hoc 
opere  sit  una  eademque  voluntas,  qua  volo  reficere  esurientem,  et  qua  volo  habere 
vitam  asternam.  Videtur  nempe  talis  intentio  voluntas  esse.  Ut  enim  voluntas  est 
qua  volo  reficere  pauperem,  ita  et  voluntas  est  qua  per  illud  volo  habere  vitam.  Et 
alia  quidem  videtur  voluntas  esse  qua  volo  habere  vitam,  et  alia  qua  pauperi  sub- 
venire  volo;  sed  ista  ad  illam  refertur.  Nam  etsi  hoc  ita  placeat,  ut  in  eo  cum 
aliqua  delectatione  voluntas  acquiescat,  nondum  est  tamen  illud  quo  tenditur, 
sed  hoc  ad  illud  refertur  :  ut  illud  deputetur  tanquam  patria  civis,  istud  vero  tan- 
quam  refectio  vel  mansio  viatoris.  Et  sunt  ista?  voluntates  affectus  sive  motus 
mentis,  quibus  quasi  gressibus  vel  passibus  tenditur  ad  patriam.  Sicut  ergo  altera 
est  voluntas  videndi  fenestras,  ut  supra  docente  Augustino  didicimus,  altera  quse  ex 


508 


IN  LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXVIII    SUMMA  J    QOEST.   I 


ista  nectitur  voluntas,  scilicet  per  fenestras  videndi  transeuntes ;  ita  nonnullis  alia 
videtur  esse  voluntas  eleemosynas  dandi  pauperi,  alia  voluntas  habendi  vitam.  Alii 
autem  putant,  quod  una  sit  voluntas  et  hic  et  Lbi,  sed  propter  subjectorum  multipli- 
citatem  diversitas  memoratur  voluntatum.  Ceterum  quodlibet  horum  verum  sit, 
illud  nulli  in  ambiguum  venit,  quin  voluntas  ex  suo  fine  pensetur,  utrum  recta  sit 
an  prava,  peccatum  an  gratia,  et  quin  nomine  intentionis  aliquando  finis,  aliquando 
voluntas  intelligatur. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    TRICESIM/E    OCTAWE 

POSTQUAM  de  entitate  et  causa  actio- 
num  malarum  perscrutatus  est  Magi- 
ster,  nunc  inquisitionem  inducit,  a  quo 
formaliter  actiones  bonitatem  seu  mali- 
tiam  sortiantur,  puta  a  fine.  Et  hac  occa- 
sione  tractat  de  hominis  ultimo  fine,  os- 
tendens  quod  ille  sit  Deus;  et  item  quod 
caritas  sit  finis  omnium  exercitiorum  ac- 
tuumque  bonorum.id  est  actualis  dilectio, 
iTim.  1,5.  juxta  illud  Apostoli  :  Finis  praecepti  est 
caritas.  Deinde  declarat,  quod  quamvis 
omnium  sit  unus  ultimus  finis,  nihilo  mi- 
nus  tam  unius  ejusdemque  hominis  quam 
hominum  diversorum,  diversi  sunt  fines 
subordinati  ac  speciales.  Et  pro  ampliori 
declaratione  contra  hoc  objicit,  atque  in 
unam  reducit  concordiam  quse  ab  invicem 
dissonare  videntur.  Ultimo  ponit  distin- 
ctionem  inter  voluntatem,  intentionem  et 
finem. 


QU.ESTIO    PRIMA 

HIc  quseritur  primo,TJtrum  omnium 
hominum  bonorum  sit  unus  ul- 
timus  finis,  et  quis  sit  ille. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  in  littera 
dicitur,  quod  Deus  est  omnium  finis  ulti- 
matus,  et  item  quod  caritas,  et  rursus  quod 
beatitudo;  hsec  autem  ab  invicem  realiter 
differunt.  —  Secundo,  ultimus  finis  ho- 
minis  est  summa  perfectio  ejus ;  sed  om- 


A  nium  bonorum  non  est  una  eademque 
perfectio,  quum  unus  sit  alio  multum  per- 
fectior  :  ergo  nec  idem  ultimus  finis.  — 
Tertio,  videmus  quod  diversae  nationes  et 
secta?  diversos  sibi  constituunt  ultimos  fi- 
nes.  —  Quarto,  interdum  fertur  quod  ulti- 
mus  finis  hominis  est  visio  Deitatis,  in- 
terdum  quod  fruitio  ejus  ;  nec  ista  sunt 
unum,  sed  dotes  diversa?. 

In  contrarium  est,  quod  omnium  homi- 
num  est  una  natura  specifica,ergo  et  unus 
ultimus  finis.  Nam  supersapiens  Deus  ad 

B  eumdem  finem  instituit  totum  genus  hu- 
manum. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Eodem  or- 
dine  res  referuntur  in  finem  quo  proce- 
dunt  a  causali  principio,  quoniam  agens 
unusquisque  ordinat  suum  effectum  in 
aliquem  finem.  Hinc  secundum  ordinem 
agentium  ordo  est  finium.  In  progressu 
autem  rerum  a  principio  invenitur  unum 
rerum  omnium  primum  principium,  quod 
eommune  est  omnium,  sub  quo  sunt  alia 

C  rerum  principia  propria,  diversorum  di- 
versa.  Sic  in  relatione  rerum  ad  finem  est 
unus  omnium  ultimus  finis,  fines  vero 
proprii  sunt  diversorum  diversi.  Bonum 
quippe  invenitur  in  rebus  secundum  du- 
plicem  ordinem,  ut  duodecimo  Metaphy- 
sicee  dicitur.  Primo,  secundum  ordinem 
unius  rei  ad  aliam  :  qui  ordo  est  similis 
ordini  quem  una  pars  exercitus  habet  ad 
aliam,  seu  partes  exercitus  ejusdem  ad  in- 
vicem.  Alius  ordo  est  rerum  ad  ultimum 
finem,  similis  ordini  exercitus  ad  regem 

D  seu  principem.  Quumque  res  referantur 
ad  finem  communem  ultimum  mediante 
proprio  fine,  ideo  secundum  diversitatem 


UTRUM   0MNIUM   HOMINUM   BONORUM    SIT   UNUS   ULTIMUS    FINIS,   ET   QUIS    SIT   1LLE 


509 


proprii  finis  efficitur  diversa  rerum  rela- 
tio  ad  ultimum  finem.  Itaque,  sicut  rerum 
omnium  est  unus  ultimus  finis,  videlicet 
Deus,  ita  et  voluntatum  omnium  ultimus 
finis  est  Deus.  Nihilo  minus  sunt  alii  pro- 
ximi  fines.  Et  si  secundum  illos  fines  ser- 
vetur  relatio  debita  voluntatis  in  ultimum 
finem,  est  recta  voluntas  ;  si  non,  erit  per- 
versa.  Debita  autem  relatio  voluntatis  ad 
ultimum  finem  salvatur  secundum  illum 
finem  quo  voluntas  nata  est  ultimum  fi- 
nem  participare,  in  quo  ab  aliis  rebus  dis- 
tinguitur,  quae  ultimum  finem  alio  modo 
participant.  Porro  firiis  quo  voluntas  na- 
ta  est  participare  ultimum  finem,  utpote 
Deum,  est  beatitudo  seu  caritas  :  idcirco 
non  solum  Deus,  sed  etiam  caritas  finis 
est  omnium  voluntatum  rectarum.  Caritas 
vero  non  est  omnium  rerum,  sed  omnium 
voluntatum  proprius  finis,  non  objectalis, 
sed  formalis.  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  prima  parte  Summae,  quaestione 
an.  4.  quadragesima  quarta :  Omne  (inquit)  agens 
agit  propter  finem  ;  alioqui  ex  actione 
agentis  non  magis  sequeretur  lioc  quam 
illud,  nisi  a  casu.  Idem  autem  est  finis 
agentis  et  patientis,  in  quantum  hujusmo- 
di,  sed  aliter  et  aliter.  Unum  quippe  et 
idem  est  quod  agens  intendit  imprimere, 
et  quod  patiens  intendit  recipere.  Denique 
quaedam  simul  agunt  et  patiuntur,  sicut 
agentia  imperfecta,  quse  et  agendo  inten- 
dunt  aliquid  acquirere.  Quod  Deo  non  con- 
venit  ;  imo  intendit  suam  perfectionem 
seu  bonitatem  communicare.  Unaquaeque 
vero  creatura  intendit  suam  perfectionem 
adipisci  seu  consequi,  quae  est  quaedam 
participata  increatae  perfectionis  similitu- 
do.Itaque  omnia  suo  modo  appetunt  Deum 
ut  finem,  appetendo  quodcumque  bonum 
vel  appetitu  intellectuali,  vel  sensitivo  aut 
naturali,  qui  caret  cognitione  :  quoniam 
nihil  sortitur  rationem  boni  aut  appetibi- 
lis,  nisi  secundum  quod  similitudinem  Dei 
participat.  Hsec  Thomas  in  Summa. 

At  vero  in  Summa  contra  gentiles,tertio 

cap.  17,  i8.  libro  :  Omnia,  ait,  ordinantur  in  unum  fi- 

nem,  qui  est  Deus.  Quum  enim  nihil  ten- 


A  dat  in  aliquid  sicut  in  finem,  nisi  in  quan- 
tum  est  bonum,  ergo  bonum  est  finis,  et 
maximum  bonum  ultimus  est  omnium  fi- 
nis,  sic  tamen,  quod  rebus  omnibus  pree- 
exsistit.  Aliquis  enim  finis  est,  qui  quam- 
vis  primatum  habeat  in  causando  atque 
movendo  secundum  quod  est  in  intentio- 
ne,  est  tamen  posterior  in  essendo.  Quod 
contingit  in  quolibet  fine  quem  agens  sua 
actione  constituit,  ut  medicus  sanitatem. 
Aliquis  vero  est  finis,  qui  sicut  praecedit 
in  causando,  ita  in  essendo  :  quemadmo- 

B  dum  id  quod  aliquid  suo  actu  aut  motu 
intendit  acquirere,  ut  ignis  locum  sursum. 
Deus  vero  est  finis,  sicut  aliquid  ab  una- 
quaque  re  suo  modo  obtinendum.  —  De 
his  per  diversa  capitula  conscribit  multa 
ibidem  :  imo  et  alibi,  ut  in  prima  secun- 
dse  et  super  quartum. 

Consonat  Petrus  :  Finis,  dicens,  est  id 
ad  quod  voluntas  principaliter  converti- 
tur,  et  est  duplex,  utpote  :  principalis,  in 
quo  quiescitur ;  et  finis  sub  fine,  quo  quie- 
scitur.  Finis  in  quo  quiescitur,  est  bonum 

C  ultimate  intentum  ;  finis  autem  quo  in  illo 
quiescitur,  est  operatio  qua  jungimur  illi 
fini  :  sicut  in  eo  qui  magistrari  appetit 
propter  honorem,  finis  quo  quiescit,  est 
adeptio  magisterii ;  sed  finis  in  quo  quie- 
scit,  adeptio  est  honoris.  Itaque  caritas  in- 
creata  seu  Deus  est  finis  in  quo  quiescit 
mens  bona,  quoniam  ultra  non  procedit 
intentio;  caritas  vero  creata,tam  viae  quam 
patriae,  est  finis  quo  quiescitur  in  summo 
objecto  ac  ultimo  fine.  Sed  caritate  viae 
quiescitur  quiete  imperfecta,  caritate  vero 

D  patriae  quiete  perfecta.  Haec  Petrus. 

Concordat  Richardus,  addens  quaedam 
communia,  utpote,  quod  caritas  tripliciter 
sumitur  :  primo,  pro  caritate  increata;  se- 
cundo,  pro  actu  caritatis  creatae ;  tertio, 
pro  habitu.  Atque  ut  actus,  magis  sortitur 
rationem  felicitatis  et  finis  ac  finalis  per- 
fectionis.  Felicitas  namque  est  optima  ope- 
ratio  potentiae  optimae. 

Insuper  quaerit,  an  sicut  omnium  bona- 
rum  voluntatum  est  unus  et  idem  ultimus 
finis,  sic  omnium  voluntatum  malarum  sit 


510 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXVIII  ;    QILEST.   II 


idem  ultimus  finis.  Ad  quod  tam  ipse  A 
quam  Petrus  respondent  quod  non.  Volun- 
tates  enim  perversae  finem  sibi  consti- 
tuunt  in  rebus  variabilibus,  imperfectis  et 
vanis,  in  quarum  nulla  sufficientiam  repe- 
riunt.  Ideo  unus  iniquus  in  isto,  alter  in 
illo  statuit  sibi  finem,  ut  patet  de  super- 
bis,  avaris,  lascivis.  Justi  autem  in  summo 
bono  totius  bonitatis  sufficientiam  plenam 
inveniunt.  Haec  illi. 

Prseterea,  circa  haec  Bonaventura  :  Bonaj 
(inquit)  voluntatis  unus  solus  est  princi- 
palis  finis.  Ideo  advertendum,  quod  plures  B 
fines  statuere  potest  esse  tripliciter  :  pri- 
mo  sic,  quod  sit  finis  sub  fine,  et  propter 
finem ;  secundo  ita,  quod  unus  sit  finis 
principalis,  alter  non,  nec  etiam  ad  finem 
principalem  actualiter  referatur;  tertio  sic, 
quod  uterque  sit  finis  principalis.  Ut  si 
quis  intret  ecclesiam  ad  percipiendum  dis- 
tributiones.  Hoc  namque  facere  potest  tri- 
pliciter.  Primo,  ad  decantandum  horas  ad 
laudem  et  gloriam  Dei,  atque  ut  ipsas  dis- 
tributiones  pauperibus  largiatur,  aut  in 
alios  pios  usus  convertat.  Secundo,  potest  C 
ire  ad  ecclesiam,  inlendens  Deo  servire, 
pecuniamque  acquirere,  sic  quod  eam  ad 
Deum  non  refert,  nec  tamen  eam  finem 
statuit  principalem,  quoniam  ipsam  non 
diligit  propter  se.Tertio,quis  ad  ecclesiam 
pergit  duplicata  intentione,  ita  quod  vult 
Deo  placere,  pecuniam  quoque  adipisci, 
quam  appetit  ut  avarus,  ut  augeat  suum 
thesaurum,  et  delectetur  in  ea  propter  se. 
Primus  horum  modorum  meritorius  ac  bo- 
nus  est.  Secundus  vero  modus  statuendi 
duos  fines,  non  est  bonee  voluntatis ;  nec  D 
tamen  sic  ei  repugnat  formaliter,  ut  ne- 
queat  stare  cum  ea,  quoniam  non  est  nisi 
veniale  peccatum.  Hinc  in  libro  Confessio- 
num  Augustinus  loquitur  Deo  :  Minus  te 
amat  qui  aliquid  tecum  amat,  quod  non 
propter  te  amat.  Tertius  modus  est  pecca- 
j/a«/i.vi,tum  mortale,duobusque  dominis  velle  ser- 
vire.  Hsec  Bonaventura.  —  Concordant  his 
scripta  Antisiodorensis  et  Alexandri. 

Prseterea,  Durandus  videtur  hic  aliquid 
introducere  speciale :  Omnium  voluntatum 


24, 


bonarum  atque  malarum  unus  est  finis  in 
generali  consideratus.Omnes  etenim  appe- 
tunt  esse  suo  modo  beati,  carendo  omni 
nocivo,  et  habendo  omne  proficuum  se- 
cundum  rationem  communem.  —  Verum- 
tamen,  quia  voluntas  non  dicitur  simplici- 
ter  bona  ex  hoc  quod  appelit  finem  bonum 
in  generali,  sed  solum  secundum  quid ; 
ideo  responsio  ista  censetur  invalida. 

In  his  aliorum  dicta  satis  virtualiter  con- 
linentur.  Verumtamen  recitat  Augustinus 
in  libro  de  Trinitate,  quod  quidam  poeta 
omnibus  convocatis  disseruit  :  Jam  dicam 
vobis  verbum  in  quo  omnes  concordatis,  et 
dixit  :  Omnes  vultis  care  vendere,  et  vili- 
ter  emere.  Verum  ut  Augustinus  addit  ibi- 
dem,  non  hoc  tenet  in  omnibus,  quum 
quidam  sint  adeo  justi,  ut  nec  citra  nec 
ultra  justum  cupiant  pretium. 


QILESTIO    II 

SEcundo  quaeritur,  An  VOluntas  sit 
bona  ac  commendabilis  ex  or- 
dine  suo  ad  bonum  et  commenda- 
bilem  flnem. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  si  quis 
cum  haeretiea  fornicetur  ut  trahat  eam  ad 
fidem  catholicam,  bonus  est  finis,  et  ta- 
men  actus  est  vitiosus.  Similiter,  si  quis 
inimicum  et  persecutorem  suum  occidat 
quatenus  eo  oceiso  vivat  quiete  et  pacem 
habeat,  bonus  est  finis,  sed  actio  pessima. 
—  Secundo,  aliquae  actiones  ex  propria  at- 
que  intrinseca  ratione  sunt  bonae,  non  ex 
relatione  ad  extraneum  aliquid.  Sed  finis 
est  extra  rem  et  extra  formam  ipsius,  et 
differt  a  forma.  —  Tertio,  eadem  sunt  prin- 
cipia  essendi  et  distinguendi,  secundum 
Philosophum.  Finis  autem  est  posterior  re, 
et  per  agentem  in  ipso  producitur  :  non 
ergo  distinguit  neque  specificat  actionem. 

In  oppositum  sunt  quae  dicuntur  in  lit- 
tera. 

Ad  hoc  Bonaventura  respondet :  Magister 


AN   VOLUNTAS    SIT   BONA   EX    ORDINE    SUO   AD    BONUM   FINEII 


511 


in  littera  recte  dicit,  asserendo  caritatem 
esse  finem  omnis  bona?  ac  laudabilis  acti- 
onis.  In  hoc  enim  sequitur  Apostolum,  con- 
i  Tim.  i.  testantem  quod  caritas  est  consummatio 
jflom.xm,  praeceptj  plenitudoque  legis.  Augustinus 
quoque  in  Enchiridio  fassus  est,  quod  ad 
caritatis  impletionem  ordinantur  omnia  di- 
vina  pra?cepta,  et  tota  Scriptura ;  etiam 
evangelica  consilia  ad  caritatis  impletio- 
nem  ordinantur  perfectam. — In  qusestioni- 
bus  etiam  circa  textum  effatur  :  Cognitio 
beatitudinis  est  duplex,videlicet  in  univer- 
sali  et  particulari.  Cognitio  beatitudinis  in 
universali  omnibus  innata  est,  sed  cognitio 
ejus  in  particulari,  utpote  in  quo  sit  po- 
nenda,  non  est  omnibus  cognita,  imo  per 
fidem  jam  nobis  innotescit ;  et  quamvis 
per  fidem  non  innotescat  clare  et  plene, 
sed  quasi  speculando  et  a  remotis,  ni- 
hilo  minus  per  fidem  cognoscimus  quod 
sit  bonum  perfectum  in  Dei  visione  ac 
fruitione  consistens.  Porro  de  voluntate 
nostra  non  sumus  penitus  certi,  sed  con- 
jecturaliter  tantum,  an  sit  bona  aut  mala, 
quum  ignoremus  an  simus  in  caritate,  quse 
voluntatem  absolute  efficit  bonam.  Ha?c 
Bonaventura. 

Hinc  Thomas  :  Actus  (inquit)  voluntatis 
potest  ferri  in  finem  dupliciter.  Primo  im- 
mediate  in  ipsum  finem,  sicque  actus  vo- 
luntatis  manifeste  bonitatem  malitiamque 
sortitur  ex  fine,  quoniam  velle  bonum  fi- 
nem  est  bonum,  et  velle  malum  finem  est 
malum.  Bonitas  etenim  finis  non  dependet 
ultra  ex  aliquo,  sicut  bonitas  ejus  quod 
est  ad  finem  dependet  ex  fine.  Et  talis 
actus  proprie  dicitur  voluntas  finis,ut  vel- 
le  beatitudinem.AIio  modo  fertur  voluntas 
in  finem  mediante  eo  quod  est  ad  finem, 
et  hoc  proprie  dicitur  intendere  finem. 
Sicque  distinguendum  est,  quia  in  malis 
actus  habet  ex  fine  malitiam  absolute  : 
quia  si  finis  intentus  est  malus,  voluntas 
est  mala,quantumcumque  sit  bonum  quod 
ad  talem  finem  ordinatur,  quoniam  unus 
particularis  defectus  sufficit  ad  malitiam 
actus.  In  bonis  vero  est  distinguendum, 
quia  aut  loquimur  de  fine  volentis,  aut  de 


A  fine  actus  voluntatis.  Et  dicitur  finis  vo- 
lentis,  quem  ipse  volens  sibi  praestituit ; 
tuncque  non  sequitur,  si  finis  bonus  est, 
quod  voluntas  sit  bona  :  quoniam  id  quod 
volitum  est,  potest  esse  malum,  et  unum 
tantum  sufficit  ad  malitiam  voluntatis,  si- 
ve  finis  sit  malus,  sive  volitum.  Et  quam- 
vis  uno  modo  idem  sit  actus  voluntatis 
qui  fertur  in  finem,et  in  id  quod  est  ad  fi- 
nem,  tamen  intentio  nominat  actum  se- 
cundum  ordinem  actus  ad  finem;  voluntas 
vero  nominat  eumdem  actum  secundum 

B  ordinem  ad  proximum  objectum,  quod  ad 
finem  ordinatur.  Idcirco  in  tali  casu  vo- 
Iuntas  est  mala,  intentio  bona.  Porro  finis 
actus  est  ad  quem  ipse  actus  est  propor- 
tionatus;  sic  quoque,  si  finis  est  bonus,  et 
actus  :  quoniam  actus  malus  non  est  pro- 
portionatus  ad  finem  bonum.  Unde  dicit 
Philosophus  sexto  Ethicorum,  de  his  qui 
per  actus  malos  intendunt  consequi  fines 
bonos,  quod  quserunt  sortiri  finem  medio 
inconvenienti.  Quemadmodum  enim  non 
quaelibet  materia  est  disposita  ad  quamli- 

C  bet  formam,  nec  quodlibet  instrumentum 
ad  quemlibet  effectum,  nec  quodlibet  me- 
dium  ad  quamcumque  conclusionem,  ita 
nec  quilibet  actus  ad  quemlibet  finem. 
Ha?c  Thomas  in  Scripto. 

Preeterea  in  prima  secundae,  octavade- 
cima  quaestione  :  Eadem,  ait,  est  dispositio  ait.4. 
rerum  in  bonitate  et  in  esse.  Sunt  enim 
quaedam  quorum  esse  ex  alio  non  depen- 
det,  et  in  his  sufficit  considerare  ipsum 
esse  eorum  absolute.  Queedam  vero  sunt 
quorum  esse  dependet  ab  alio,  idcirco  con- 

D  sideranda  sunt  per  comparationem  ad  cau- 
sam  a  qua  dependent.  Quemadmodum  au- 
tem  esse  rei  dependet  ab  agente  et  forma, 
ita  et  bonitas  rei  dependet  a  fine.  Hinc  in 
divinis  personis,  quee  non  habent  bonita- 
tem  dependentem  ab  alio,  non  considera- 
tur  aliqua  ratio  bonitatis  ex  fine.  Actiones 
autem  humana?,  et  alia  quorum  bonitas 
dependet  ab  alio,  habent  rationem  bonita- 
tis  ex  fine  a  quo  dependent,  praeter  boni- 
tatem  absolutam  qua?  in  eis  exsistit.  Sic 
ergo  in  actione  humana  quadruplex  bo- 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXVIII  ;    QUjEST.   II 


nitas  consideratur.  Una  secundum  genus, 
in  quantum  est  actio  :  nam  quantum  ha- 
bet  de  actione  et  entitate,  tantum  habet 
de  bonitate.  Alia  secundum  speciem,  quae 
accipitur  secundum  objectum  conveniens. 
Tertia  secundum  circumstantias,  quasi  se- 
cundum  accidentia  quaedam.  Quarta  se- 
cundum  finem,  quasi  secundum  habitudi- 
nem  ad  causam  bonitatis.  Haec  Thomas  in 
Summa. 

Consonat  Petrus  :  Bonum,  inquiens,  dicit 
rationem  complementi,  malum  vero  com- 
plementi  defectum.  Complementum  autem 
rei  ex  fine  est  :  unumquodque  etenim  est 
perfectum,  quum  finem  suum  attingit.  Bo- 
num  ergo  in  rebus,  ex  ordine  est  ad  fi- 
nem;  malum  autem  principaliter  est  ex 
defectu  ordinis  hujus.  Hinc  bonitas  actus 
tam  interioris  quam  exterioris,  exstat  ex 
ordine  ad  debitum  finem.Ad  perfectionem 
quoque  ordinis  hujus  quatuor  requirun- 
tur  :  duo  ex  parte  actus  ordinabilis,  et  duo 
ex  parte  finis  ad  quem  fit  ordinatio.  Nem- 
pe  ex  parte  actus  exigitur,  quod  ipse  sit 
de  genere  bonorum,  et  ex  sua  natura  or- 
dinabilis  ad  talem  finem,  ita  quod  per 
talem  actum  finis  hujusmodi  convenien- 
ter  possit  acquiri  ;  secundo  requiritur, 
quod  actus  ordinetur  in  finem  secundum 
operantis  intentionem.  Ex  parte  etiam  fi- 
nis  duo  concurrunt  :  primum,  ut  finis  sit 
debitus  secundum  id  quod  est  finis,  id 
est  bonus  ;  secundum,  quod  sit  debitus 
in  quantum  finis,  utpote  magis  bonus 
quam  id  quod  fit  propter  ipsum,  quo- 
niam  finis  est  melior  his  quae  sunt  ad 
finem.  Ubi  ergo  haec  quatuor  simul  con- 
currunt,  actio  bona  est  ex  hoc  quod  or- 
dinatur  ad  debitum  finem ;  atque  quo- 
cumque  horum  deficiente,  actio  mala  est, 
quoniam  bonum  est  ex  integra  causa.  Hsec 
Petrus.  —  Idem  Richardus.  Sed  et  respon- 
sio  Alberti  in  praetactis  Thomse  verbis  vir- 
tualiter  continetur.  Imo  et  omnium  horum 
dicta  in  Alexandro  sententialiter  compre- 
henduntur,  qui  de  his  plurimas  inserit 
quaestiones. 

Praeterea  Henricus  tertiodecimo  Quodli- 


A  belo  super  his  aliqua  scribit,  qua?  a  pra- 
habilis  dissonare  videntur.  Nempe  inter 
cetera  protestatur :  Non  restat  ex  quo  actio 
sit  moraliter  bona,  nisi  circumstantia  ex 
parte  agentis.  Quae  circumstantia  duplex 
est  :  una  procedens  ex  principio  natura- 
liter  indito,  quod  est  libertas  arbitrii ;  alia 
profluens  ex  principio  supernaturali  infu- 
so,  ut  est  fides  sincera.  Ex  quorum  primo 
actio  habet  quod  sit  bona  bonitate  morali; 
ex  secundo,  quod  sit  bona  bonitate  gra- 
tuila  ac  meritoria.  Hinc  dico,  quod  aclio 

B  volitionis  moralis  speciem  moris  ac  boni- 
tatis  moralis  sorlitur,  non  ab  objecto,  ne- 
que  a  fine,  sed  potius  ab  agente,  videlicet 
a  libero  arbitrio  volente  sponte  bonum 
agere  bene.  Haec  Henricus. 

Sed  quoniam  ista  responsio  videtur  ma- 
nifeste  repugnare  Magistro  atque  Sancto- 
rum  auctoritatibus  quas  allegat,advertenda 
sunt  adhuc  aliqua  alia  verba  Henrici,  pra> 
tacto  loco  dicentis  :  Bonum  circa  actionem 
dicitur  quinque  modis.Primo  enim  dicitur 
bonuin  simpliciter,  et  sic  quaecumque  ac- 

C  tio  dicitur  bona  bonitate  entis,in  quantum 
est  quaedam  natura.  Secundo  dicitur  bo- 
num  ex  genere,  et  talis  est  quaelibet  actio 
ex  circumstantia  sui  objecti  qua  nata  est 
esse  virtutis  materia  :  unde  vocari  potest 
bonum  ex  circumstantia  generaliter,  ut 
pascere  aegrum.  Tertio  dicitur  bonum  ex 
circumstantia  finis,  et  talis  est  quaelibet 
actio  specialiter  ex  circumstantia  finis  bo- 
ni  atque  honesti.  propter  quod  dici  potest 
bonum  ex  fine,  ut  pascere  pauperem  pro- 
pter  Deum.  Quarto  dicitur  bonum  ex  cir- 

D  cumstantia  agentis  quam  habet  a  natura, 
et  talis  est  quaelibet  actio  moralis,  et  inde 
nominatur  moralis ;  et  in  hoc  consistit  ra- 
tio  virtutis  moralis  in  quantum  moralis 
est.  Et  hoc  bonum  potest  dici  bonum  ex 
libero  arbitrio.  Quinto  dicitur  bonum  ex 
circumstantia  agentis  quam  habet  ex  gra- 
tia,  talisque  est  actio  unaquaeque  gratuita. 
Actio  quoque  proprie  appellaturlaudabilis, 
in  quantum  modo  praefato  est  ex  libero  ar- 
bitrio;  rationem  vero  virtutis  habet  simpli- 
citer  ex  circumstantia  finis.Haec  Henricus. 


QILEST.   III   :    DE   INTENTIONE,    QUID   SIT,   ET    IN   QUA   VI  ANIHLE   SIT,   ETC. 


ol3 


Praeterea  Durandus  circa  hsec  loquitur  : 
Bonitas  actus  moralis  maxime  est  actus 
voluntatis,  et  ejus  conformitas  ad  rectam 
rationem.  Ratio  enim  boni  est  ratio  conve- 
nientis.  Bonitas  ergo  actus  humani  est 
convenientia  ejus  ad  id  per  quod  homo 
est  homo ;  sed  liomo  est  homo  per  ratio- 
nem,  quae  non  est  conveniens  nisi  sit  re- 
cta  :  ergo  bonitas  cujuslibet  actus  moralis, 
qui  proprie  dicitur  actus  humanus,  est 
conformitas  seu  convenientia  ejus  ad  re- 
ctam  rationem.  Idem  probatur  ex  compa- 
ratione  actus  rationis  ad  actum  voluntatis. 
Sicut  se  habet  veritas  rationis  ad  rerum 
entitatem,  sic  bonitas  actus  voluntatis  ad 
veritatem  rationis.  Nam  sicut  objectum  in- 
tellectus  sunt  res  exteriores,  sic  bonum  a 
ratione  voluntati  propositum  est  objectum 
voluntatis.  Sed  veritas  rationis  est  confor- 
mitas  ejus  ad  entitatem  rerum  :  propter 
quod  veritas  definitur,  quod  sit  adaequatio 
intellectus  ad  rem.  Ergo  similiter  bonitas 
actus  voluntatis  est  conformitas  ejus  ad 
rectam  rationem.  Quibus  concordat  dictum 
istud  commune,  quod  bonitas  cujuslibet 
rei  consistit  in  conformitate  ad  regulam 
suam.  Ratio  autem  est  regula  voluntatis  : 
semper  namque  non  cognoscentia  nata 
sunt  a  cognoscentibus  regulari.  —  Deni- 
que,  quum  ad  relationem  non  sit  per  se 
motus  aut  actio,  sed  ratione  fundamenti 
dumtaxatjConformitas  autem  voluntatis  ad 
rationem  est  quaedam  relatio,  non  est  in- 
quirenda  alia  causa  dictorum,  nisi  funda- 
mentum  aut  causa  fundamenti  relationis. 
Fundamentum  autem  secundum  quod  at- 
tenditur  conformitas  inter  voluntatem  et 
rationem,  est  solum  objectum,  vel  quod 
sub  ratione  continetur  objecti  :  quia  se- 
cundum  hoc  atlenditur  conformitas  inter 
voluntatem  et  rationem,  quod  voluntas 
vult  quod  ratio  dictat.  Omne  autem  quod 
est  a  ratione  dictatum  vel  a  voluntate  vo- 
litum,  est  objectum,  aut  cadit  sub  objecto 
voluntatis  seu  intellectus.  Nam  quamvis 
plurium  volitorum  unum  possit  esse  cir- 
cumstantia  finis  aut  finis  alterius,  omnia 
tamen   respectu  voluntatis   habent  ratio- 

T.  22. 


A  nem  objecti.  Sicque  ostenditur,  quod  bo- 
nitas  atque  conformitas  voluntatis  ad  ra- 
tionem,  est  totaliter  ex  objecto  sicut  ex 
fundamento,  nec  oportet  aliam  quaerere 
causam.  Ha?.c  Durandus. 

Solutio  objectorum  innotescit  ex  dictis. 
Primum  quippe  objectum  est  Prsepositivi, 
et  solvitur  ab  Alberto  :  quia  medium  il- 
lud,  utpote  fornicari,  non  est  proportiona- 
tum  hujusmodi  fini.  Finis  quoque  secun- 
dum  esse  quo  praeconceptus  est,  antecedit 
B  et  quasi  intrinsecus  est,  unde  et  dicitur 
primum  in  intentione. 

QU.ESTIO    III 

TErtio  quseritur  De  intentione,  quid 
sit,  et  in  qua  vi  anima?  sit,  et 
qualiter  differat  a  voluntate,atque 
an  Tbonitas  actionis  dependeat  ab 
intentione. 
In  hac  quaestione  multa  tanguntur,  quo- 

C  rum  quia  solutio  ex  declaratione  nominis 
hujus,  intentio,  pendet,  advertenda  sunt 
hic  verba  Alexandri,  dicentis  :  Primo  con- 
siderandum  quid  sit  intentio;  secundo,  an 
sit  voluntas  seu  actus  ipsius;  tertio,  an 
secundum  ipsam  meritum  et  demeritum 
attendatur;  quarto,  an  reputetur  pro  fa- 
cto.  Itaque  intentio  dicitur  ab  eo  quod  est 
tendere  et  in,  quasi  in  aliquid  tentio  seu 
perrectio.  Sed  quoniam  tendere  in  finem, 
qui  est  bonum  verum  vel  apparens,  dici- 
tur  communiter  de  voluntate  et  ratione  : 

D  hinc  nomen  intentionis  uno  modo  com- 
muniter  sumitur;  sicque  dici  potest,  quod 
intentio  imponit  operi  nomen,  et  illud 
quod  super  Matthaeum  Iegitur,  Thesaurus  Matth.™, 
est  cordis  intentio,  ex  qua  Dominus  judi- 35- 
cat  opera.  Alio  modo  intentio  potest  ap- 
propriari  rationi  seu  voluntati,  secundum 
quod  utraque  diversimode  tendit  in  bo- 
num.  Tendit  enim  ratio  in  cognoscendo 
et  definiendo  atque  prsseligendo ;  voluntas 
vero,  in  appetendo  non  habitum,  aut  per- 
severando  in  habito.  Id  ergo  quod  inten- 

33 


514 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXVIII  ;    QU^ST.    III 


tio  dicitur  esse  oculus  cordis,  ad  rationem 
plus  pertinet,  cujus  est  praevidere,  item- 
que  dirigere.  Unde  Augustinus  fatetur, 
quod  fides  dirigit  intentionem  :  intentio 
vero  ultra  dirigit  in  finem.  Demum  quod 
asserit  Damascenus,  intentionem  esse  in- 
telligentiam  circa  aliquid  determinatam, 
pertinet  ad  cognitivam  potentiam.  —  In- 
terdum  autem  intentio  sumitur  pro  actu 
voluntatis  tendentis  in  aliquid,  ut  dum  ait 
cf.  Bem.  S.  Bernardus  ad  Papam  Eugenium  :  Ut 
dc  Prace-  giniplex  sit  oculus,  duo  sunt  necessaria  : 

plo  et  dis-  l  .  .      '  .... 

nensatione,  caritas  m  mtentione,  veritas  m  electione. 

c-  u-  Voluerunt  autem  quidam  inter  voluntatem 
et  intentionem  ita  distinguere,  ut  voluntas 
sit  rationalis  appetitus  in  se  consideratus ; 
et  idem  appetitus  cum  consideratione  fi- 
nis,  diceretur  intentio.  Sed  videmus  in 
utroque  nomine  respectum  ad  finem  seu 
bonum  signari.  In  textu  quoque  habetur, 
quod  intentio  respicit  id  propter  quod  ali- 
quid  volumus,  voluntas  vero  id  quod  vo- 
lumus.  Verbi  gratia,  si  velim  esurientem 
reficere  ut  habeam  vitam  aeternam,  volun- 
tas  est  esurientem  reficere;  intentio  au- 
tem,  qua  vitam  aeternam  cupio  obtinere. 
Per  quod  videtur  innuere,  quod  voluntas 
respicit  id  quod  est  ad  finem,  intentio 
vero  ipsum  finem.  Verumtamen  differen- 
tia  ista  non  videtur  dari  nisi  per  quamdam 
appropriationem  :  quia  ut  ait  Philosophus, 
voluntas  est  tam  ipsius  finis  quam  ejus 
quod  est  ad  finem,  sed  magis  ipsius  finis. 
Prseterea,  mensura  meriti  atque  demeri- 
ti  attenditur  penes  intentionem  uno  modo 
acceptam,  videlicet  prout  intendere  est  in 
aliquid  tendere  per  aliquid.  Sic  enim  in- 
tentio  non  tantum  respicit  finem,  sed  et 
illud  per  quod  venitur  ad  finem  :  sicque 
complectitur  genus  operis  cum  circum- 
stantiis.  Si  autem  intentio  tantum  respi- 
ciat  finem,  non  omnino  sed  principaliter 
attenditur  meritum  seu  demeritum  penes 
intentionem.  Ex  quibus  patet  qualiter  in- 
telligendum  sit  quod  ait  Isidorus  :  Ex 
intentione  bonum  probatur,  malumque  re- 
probatur.  Nec  rursus  obviat  istis  quod  lo- 
quitur  Augustinus,  Non  diuturnitas  tempo- 


A  ris,  nec  numerositas  operis,  sed  major  ca- 
ritas  meliorque  voluntas  auget  meritum  : 
quia  in  voluntate  cointelligitur  ipsa  inten- 
tio.  Ha?c  Alexander.  —  De  hoc  demum,  an 
intentio  reputetur  pro  facto,  infra  dicetur. 
Concordat  Bonaventura,  dicendo  :  Fre- 
quenter  ad  cognilionem  rei  per  voeabu- 
lorum  considerationem  perducimur.  Qui 
enim  imposuerunt  vocabula,  proprietates 
reruni  potissime  consideraverunt.  Inten- 
dere  autem  composilum  est  ab  in  et  ten- 
dere.  Ha?c  quoque  pra?positio  in,  duplicem 

B  potest  habitudinem  importare,  videlicet  ut 
ad  objectum,  et  ut  ad  terminum.  Primo 
modo  designat  solam  conversionem  poten- 
tiae  ad  objectum  ;  secundo  designat  cum 
hoc  quamdam  collationem  atque  conjun- 
ctam  quietationem.  Et  secundum  hanc  du- 
plicem  acceptionem,  habet  hoc  verbum, 
intendere,  duplicem  constructionem.  Dif- 
fert  etenim  dicere,  Intendo  in  hoc,  et, 
Intendo  hoc  :  quia  dum  dico,  Intendo  in 
hoc,  intendere  dicit  conversionem  poten- 
tia?  ad  objectum  :  quum  vero  dico,  Intendo 

C  hoc,  intendere  dicit  conversionem  poten- 
tia?.  ad  aliquid  tanquam  in  ultimum  finem, 
quem  intendit  assequi  et  cui  vult  copu- 
lari.  Hinc  in  prima  acceptione  inter  hoc 
verbum  et  ejus  causale  cadit  preepositio, 
quatenus  per  hoc  designetur  directio  et 
conversio  potentia?.  ad  id  tanquam  ad  ob- 
jectum  supra  quod.  In  altera  autem  signi- 
ficatione  non  cadit  pra?positio  media  :  quia 
hoc  verbum,  tendere,  de  se  dicit  inclinati- 
onem  et  ordinationem  ad  aliquid ;  hsecque 
pra?positio    in,  sibi   adjuneta,    superaddit 

D  quietationem,ita  quod  sensus  est :  Intendo 
beatitudinem,  id  est,  tendo  in  beatitudi- 
nem.  Et  hoc  ultimo  modo  est  de  intentio- 
ne  hic  mentio.  Quumque  vocabulum  istud 
duo  importet,  puta  collationem,  et  con- 
versionem  cum  collatione,  imo  et  quam- 
dam  cum  quietatione  tendentiam,  quorum 
unum,  puta  collatio,  est  rationis,  alterum 
voluntatis ;  idcirco  in  nomine  intentionis 
simul  clauditur  actus  voluntatis  et  ratio- 
nis :  sicut  in  nomine  hoc,  consensus,  quod 
designat  concordiam  rationis  et  voluntatis. 


DE   INTENTIONE,   QUID    SIT,   ET    IN    QUA   VI   ANIHLE   SIT,   ETC. 


515 


Intentio  etiam  proprie  nomen  est  actus,  A 
quamvis  interdum  sumatur  pro  habitu,ali- 
quando  pro  potentia,  nonnunquam  pro  re 
intenta.  Itaque  intentio  duos  actus  impor- 
tat  :  et  quoad  hoc  quod  notat  collationem, 
principalius  est  in  ratione ;  quantum  vero 
ad  hoc  quod  designat  tendentiam,  principa- 
lius  ponitur  in  voluntate.Haec  Bonaventura. 
At  vero  Thomas  strictius  loqui  videtur 
de  intentione  :  Ex  ipso  (inquiens)  nomine 
intentionis  accipi  potest  ad  quam  poten- 
tiam  pertineat.  Intendere  namque  dicitur 
quasi  in  aliud  tendere ;  tendere  vero  in  B 
aliquid,  illius  exstat  potentiae  ad  quam  per- 
tinet  prosequi  seu  fugere  aliquid.  Hoc  au- 
tem  est  appetitus  seu  voluntatis,non  intel- 
lectus.Attamen  verum  est  quod  intellectus 
practicus  dicit  aliquid  de  fugiendo  aut  pro- 
sequendo,  ut  tertio  de  Anima  dicitur  :  sic- 
que  judicium  de  fuga  et  prosecutione  ad 
intellectum  pertinet  practicum,  non  pro- 
secutio  ipsa  seu  fuga.  Hinc  intentio  non 
est  actus  potentiae  cognitivse,  sed  appeti- 
tivae.  Verum  per  hoc  quod  dicitur  in  ali- 
quid  tendere,  importatur  quaedam  distan-  C 
tia  tendentis  ab  eo  in  quod  tendit  :  ideo 
quando  appetitus  fertur  immediate  in  ali- 
quid,  non  dicitur  esse  illius  intentio,  sive 
hoc  sit  finis  ultimus,  sive  aliquid  ad  ulti- 
mum  finem ;  sed  quando  per  unum  quod 
vult,  in  aliud  pervenire  nititur,  intentio 
dicitur  illius  in  quod   nititur   pervenire. 
Hoc  autem  est  finis.  Idcirco  intentio  dici- 
tur  esse  de  fine,  non  secundum  quod  vo- 
luntas  absolute  fertur  in  finem,sed  secun- 
dum  quod  ex  eo  quod  est  ad  finem,  tendit 
in  finem  ipsum.  Hinc  intentio  in  sua  ra-  D 
tione  ordinem  quemdam  unius  ad  alterum 
signat.  Ordo  autem  unius  ad  alterum,  non 
est  nisi  per  intellectum,  cujus  est  ordina- 
re.In  aliquibus  autem  intellectus  ordinans 
appetitum  in  finem,  appetitui  est  conjun- 
ctus,  ut  in  intellectualibus  creaturis ;  in 
aliis,  ut  in  naturalibus,  est  separatus  :  na- 
turalia  enim  diriguntur  in  finem  ab  intel- 
lectu  naturam  instituente,  et  finem  singu- 
lis  praefigente.  Hinc  intentio  primo  et  per 
se   actum  nominat   voluntatis  secundum 


quod  in  ea  est  vis  intellectus  ordinantis. 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

At  vero  in  prima  secundae,  duodecima 
quaestione  :  Intentio,  ait,  prout  nomen  de-  art.  t. 
signat,  dicitur  quasi  in  aliquid  tendere.  In 
aliquid  autem  tendit  tam  actio  moventis 
quam  motio  mobilis ;  verum  quod  motus 
mobilis  in  aliquid  tendit,  habet  ab  actione 
moventis.  Hinc  intentio  primo  ac  princi- 
paliter  pertinet  ad  id  quod  movet  ad  fi- 
nem  :  propter  quod  dicimus  architectorem 
omnemque  praecipientem  movere  suo  im- 
perio  alios  ad  id  quod  ipse  intendit.  Vo- 
luntas  vero  movet  omnes  ceteras  animae 
vires  ad  finem :  unde  manifestum  est  quod 
intentio  proprie  actus  sit  voluntatis  respe- 
ctu  finis.  Sed  voluntas  respicit  finem  tri- 
pliciter.  Primo  absolute,  sicque  vocatur 
voluntas,  prout  absolute  volumus  sanita- 
tem  aut  aliquid  tale.  Secundo  consideratur 
finis  prout  in  ipso  quiescitur,  et  ita  fruitio 
respicit  finem.  Tertio  consideratur  finis  ut 
est  terminus  alicujus  quod  ordinatur  in 
ipsum,  sicque  intentio  respicit  finem.  Ne- 
que  enim  ex  hoc  solum  dicimur  intende- 
re  sanitatem  quoniam  volumus  eam,  sed 
item  quia  volumus  ad  eam  per  aliquid 
aliud  pervenire.  Haec  Thomas  in  Summa. 

Verumtamen  controversia  praetacta  vi- 
detur  in  diverso  usu  terminorum  consiste- 
re  :  idcirco  nec  immorandum  est  ei.  Vi- 
detur  tamen  positio  Bonaventurae  aptior 
esse.  Certum  est  namque  quod  omnis  po- 
tentia  tendat  in  suum  objectum,  etiam  in- 
tellectus  speculativus.  Et  saepius  in  Scri- 
pturis  intendere  sumitur  pro  considerare, 
advertere,intueri,sicut  in  Psalmo:  Intende  p«.xvi,i. 
deprecationi  meae. 

Petrus  videtur  hic  responsionem  Bona- 
venturae  sequi  potissime,  Richardus  Tho- 
mae,  similiter  Durandus.  Qui  addit  :  Inten- 
tio  respicit  finem,  et  differt  ab  electione. 
Electio  enim  directe  est  de  his  quae  sunt 
ad  finem,  quamvis  in  habitudine  ad  fi- 
nem;  intentio  autem  est  directe  de  fine, 
licet  in  habitudine  ad  ea  quee  sunt  ad 
finem.  Et  forsitan  non  differunt  nisi  se- 
cundum  rationem.  Nempe  dum  simul  et 


516 


LIBER   II    SENTENTIARUM.    —  DIST.    XXXIX 


eodem  actu  voluntas  fertur  in  finem  atque 
in  ea  quse  sunt  ad  finem,  simul  et  eodem 
actu  finem  intendit,  et  ea  quae  ad  finem 
sunt  eligit.  Idem  ergo  actus  vocatur  inten- 
tio  quoad  finem,  et  electio  quoad  illa  quaj 
sunt  volita  propter  finem.  Haec  Durandus. 

Postremo  Scotus  :  Intendere,  inquit,dicit 
in  aliud  tendere;  quod  generaliter  accipi 
potest,  sive  res  a  se  habeat  quod  tendat  in 
aliud,  sive  ab  alio.  Potest  quoque  tendere 
in  aliquid  ut  in  objectum  praesens,  vel  ut 
in  terminum  distantem  aut  absentem.  Pri- 
mo  modo  convenit  omni  potentiae  respectu 
sui  objecti.  Secundo  modo  proprie  con- 
venit  illi  quod  tendit  in  aliud,  nec  ducitur 
in  id,  sed  ducit  se  in  illud  :  sicque  non 
convenit  potentiae  naturali,  sed  liberae. 
Quumque  libere  velle  sit  totius  liberi  ar- 
cy.p.27iD'.  bitrii,  quod  juxta  praehabita,  intellectum 
ac  voluntatem  includit,  secundum  hoc  in- 
tendere  convenit  toti  :  et  hoc,  si  propriis- 
sime  capiatur;  et  non  erit  alicujus  potentia? 
respectu  sui  objecti,  sed  respectu  finis. 
Quumque  in  omni  volitione,  secundum  An- 
selmum,  sit  accipere  quid  et  cur,  intende- 
re  non  respicit  quid,sed  cur,  prout  scilicet 
dicit  tendentiam  in  aliquid  ut  distans,  per 
aliquid  tanquam  per  medium.Haec  Scotus. 

Amplius  quaeritur  hic,  an  idem  numero 
sit  motus  seu  actus  quo  quis  fertur  in 
finem  et  in  medium,  hoc  est,  in  id  quod 
ordinatur  in  finem. 

Ad  quod  Thomas  respondet  :  Dum  ali- 
quid  dicitur  secundum  relationem  ad  alte- 
rum,  potest  dupliciter  considerari.  Primo, 


A  ut  est  res  quaedam  secundum  se  absolute, 
et  sic  non  est  eadem  consideratio  ejus  et 
illius  ad  quod  refertur  seu  dicitur,  sed  di- 
visim  consideratur  utrumque.  Secundo, 
prout  refertur  ad  alterum,  sicque  est  utri- 
usque  consideratio  eadem,  quia  qui  novit 
unum  relativorum,  novit  et  reliquum  :  ut 
si  quis  consideret  imaginem  ut  est  alicu- 
jus  imago,  eadem  erit  consideratio  imagi- 
nis  et  ejus  cujus  imago  consistit.  Sic  et 
in  ea  quae  sunt  ad  finem,  potest  voluntas 
ferri  dupliciter  :  primo,  secundum  quod  ea 

B  vult  propter  aliud,  et  ita  est  idem  motus 
voluntatis  qui  est  ad  finem  et  ad  id  quod 
est  ad  finem ;  secundo,  prout  res  quaedam 
sunt  per  se  appetibiles,  sicque  est  alia 
utriusque  volitio,  et  sunt  diversa  objecta. 
Sed  primo  modo  sumuntur  ut  unum  et 
idem  objectum.  Haec  Thomas  in  Scripto. 
Porro  in  prima  secundae,  quaestione  duo- 
decima,  addidit :  Quum  dico,  Volo  medici- 
nam  propter  sanitatem,  non  designo  nisi 
unum  motum  voluntatis.  Cujus  ratio  est, 
quoniam  finis  est  ratio  volendi  ea  quae  sunt 

C  ad  finem.  Idem  autem  actus  cadit  super 
objectum  et  super  rationem  objecti,  sicut 
eadem  est  visio  coloris  et  luminis.  Estque 
simile  de  intellectu,  quia  si  absolute  prin- 
cipium  et  conclusionem  consideret,  diver- 
sa  est  consideratio  utriusque ;  in  hoc  autem 
quod  conclusioni  assentit  propter  princi- 
pia,  est  unus  actus  ipsius  intellectus  dum- 
taxat.  Haec  Thomas  in  Summa.  —  Quibus 
responsiones  doctorum  ad  hanc  quaestio- 
nem  concorditer  consonant. 


art.  i. 


DISTINCTIO  XXXIX 


Cf.   dist. 
xxxvu  A. 


A.  Quum  voluntas  sit  de  his  quce  homo  naturaliter  habet,  quare  peccatum 
fore  dicatur,  quum  nullum  aliud  naturale  peccatum  sit. 


H 


TG  autem  oritur  qusestio  satis  necessaria,  ex  superioribus  causam  trahens. 
Dictum  est  enim  supra,  voluntatem  inesse  naturaliter  homini,  sicut  intel- 
lectus  et  memoria.  Quas  autem  homini  naturalia  sunt,  quantumcumque 
vitientur,  bona  tamen  esse  non  desinunt,  quia  non  valet  vitium  bonitatem,  in  qua 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XXXIX  517 

Deus  eam  fecit,  penitus  consumere  :  ut  verbi  gratia,  intellectus  vel  ratio  et  ingenium 
ac  memoria,  etsi  vitiis  ac  peccatis  obnubilentur  et  corrumpantur,  bona  tamen  sunt, 
nec  peccata  nominantur,  sicut  Augustinus  de  ratione,  quae  est  imago  Dei  in  qua 
facti  sumus,  evidenter  ostendit  in  quintodecimo  libro  de  Trinitate  :  Hsec  est,  inquit,  Aug.de  Tri- 
imago  in  qua  homines  sunt  creati,  qua  ceteris  animalibus  prsesunt  :  quse  creatura,  xv.n.is. 
in  rebus  creatis  excellentissima,  quum  a  Deo  justificatur,  a  deformi  forma  in  for- 
mosam  mutatur  formam.  Erat  enim  etiam  inter  vitia  natura  bona.  Hsec  autem  imago 
ratio  est  vel  intellectus.  Quum  ergo  voluntas  de  naturalibus  sit,  quare  ipsa  non 
semper  bonum  est,  etsi  aliquando  vitiis  subjaceat?  Ad  hoc  facile  respondent  qui 
dicunt  omnia  quse  sunt,  in  quantum  sunt,  bona  esse  :  quia  et  ipsam  voluntatem,  in 
quantum  est  vel  in  quantum  voluntas  est,  ut  supra  posuimus,  bonum  esse  asse-  Cf.  dist. 

xxxv  D. 

runt,  sed  m  quantum  inordinata  est,  mala  est  et  peccatum.  Ubi  potest  ab  eis 
rationabiliter  quseri  :  Si  voluntas,  in  quantum  inordinata  est,  peccatum  est,  quare 
ergo  intellectus,  ratio  et  ingenium,  et  hujusmodi,  quum  inordinata  sunt,  peccata 
non  sunt  ?  Inordinata  vero  sunt,  sicut  voluntas,  quum  ad  rectum  finem  non  tendunt, 
eorumque  actus  prasvaricationes  exsistunt.  Ad  quod  illi  dicunt,  voluntatis  nomine 
aliquando  vim,  scilicet  naturalem  potentiam  volendi,  aliquando  actum  ipsius  vis 
significari.  Vis  autem  ipsa  naturaliter  animae  insita,  nunquam  peccatum  est,  sicut 
nec  vis  memorandi  vel  intelhgendi ;  sed  actus  hujus  vis,  qui  et  voluntas  dicitur, 
tunc  peccatum  est,  quando  inordinatus  est. 

B.  Quare  actus  voluntatis  sit  peccatum,  si  actus  aliarum 
potentiarum  non  sunt  peccata. 

Sed  adhuc  quferitur,  quare  hujus  naturalis  potentise  actus  peccatum  sit,  si  alia- 
rum  potentiarum  actus  peccata  non  sunt,  scilicet  potentia?  memorandi,  cujus  actus 
est  memorare,  et  potentiae  intelligendi,  cujus  actus  est  intelligere.  Ad  quod  et  ipsi 
dicunt,  quia  alterius  generis  est  actus  ille  voluntatis  quam  actus  memoriEe  vel 
intellectus.  Hic  enim  actus  est  ad  aliquid  adipiscendum  vel  non  amittendum,  qui 
non  potest  esse  de  malis  quin  sit  malus.  Velle  enim  mala  malum  est,  sed  intelligere 
vel  memorari  mala  malum  non  est;  quamvis  eorum  quidam  etiam  hos  actus  malos 
esse  interdum  non  improbe  asserant.  Memorat  enim  interdum  quis  malum  ut  faciat, 
et  quserit  intelligere  verum  ut  sciat  impugnare.  —  Ecce  qualiter  solvitur  pramissa 
qusestio  ab  his  qui  tradunt  omnia  esse  bona  in  quantum  sunt.  Qui  vero  dicunt 
voluntates  malas  peccata  esse,  et  nullo  modo  bona,  brevius  respondent,  dicentes 
actum  voluntatis  non  esse  de  naturalibus,  sed  vim  ipsam  et  potentiam  volendi, 
qua?  semper  bonum  est,  et  in  omnibus  est,  etiam  in  parvulis,  in  quibus  nondum 
est  ejus  actus. 


518  IN  LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XXXIX   SUMMA 

G.  Quomodo  intelligendum  sit  illud,  Et  Tiomo  etiam  qui  servus 
est  peccati,  naturaliter  vult  bonum. 

Ambrosiast.       Prseterea  quseri  solet,  quomodo  intelligendum  sit  quod  ait  Ambrosius,  exponens 

Aoni^i,»!  illud.  verbum  Apostoli :  Non  quod  volo  illud  ago,sed  quod  nolo  illud  facio.Dicit  enim, 

quod  homo  subjectus  peccato,  facit  quod  non  vult,  quia  naturaliter  vult  bonum ;  sed 

voluntas  hasc  semper  caret  effectu,  nisi  gratia  Dei  adjuvet  et  liberet.  Si  homo  subje- 

ctus  peccato  est,  vult  quidem  malum  et  operatur,  quia  servus  est  peccati,  et  ejus 

Cf.  dist.  voluntatem  (sicut  supra  dixit  Augustinus)  libenter  facit  :  quomodo  ergo  naturaliter 

vult  bonum  ?  An  est  eadem  voluntas,  id  est  idem  motus,  quo  libenter  peccato  ser- 

vit,  et  quo  naturaliter  vult  bonum  ?  Si  non  est  eadem  voluntas,  quae  ergo  istarum 

est,  qua  quum  homo  justificatur,  a  servitute  peccati  liberatur  ?  Ut  enim  disseruimus 

Cf.  dist.  superius,  gratia  Dei  voluntatem  hominis  liberat  et  adjuvat,  quee  voluntatem  hominis 

praeparat  adjuvandam,et  adjuvat  praeparatam.  Sed  quse  est  illa  voluntas  ?  An  illa  quae 

naturaliter  vult  bonum,  an  illa  quee  libenter  servit  peccato,  si  tamen  duae  sunt 

voluntates  ?  Proposita  est  quaestio  profunda,  quae  varia  a  diversis  expositione  deter- 

minatur.  —  Alii  enim  dicunt  duos  esse  motus  :  unum  quo  vult  bonum  naturaliter. 

Quare  naturaliter,  et  quare  naturalis  dicitur?  Quia  talis  fuit  motus  naturaa  humanas 

in  prima  conditione,  in  qua  creati  sine  vitio  sumus,  quae  proprie  natura  dicitur.  Fuit 

enim  homo  creatus  in  voluntate  rectus.  Unde  in  Ecclesiasticis  dogmatibus  scriptum 

Fuigent.de  est  :  Firmissime  tene,  primos  homines  bonos  et  rectos  esse  creatos  cum  libero  arbi- 

trum,n.68.  trio,  quo  possent,  si  vellent,  propria  voluntate  peccare;  eosque  non  necessitate,  sed 

propria  voluntate  peccasse.  Recte  ergo  dicitur  homo  naturaliter  veUe  bonum,  quia  in 

recta  et  bona  voluntate  conditus  est.  Superior  enim  scintilla  rationis,  quse  etiam  (ut 

mer.  in  ait  Hieronymus)  in  Cain  non  potuit  exstingui,  bonum  semper  vult,  et  malum  semper 

Ezech.  i,  7.  , 

odit.  Alium  autem  dicunt  motum  esse  mentis,  quo  mens  rehcta  supenorum  lege,  sub- 
jicit  se  peccatis,  eisque  oblectatur.  Iste  motus,  ut  aiunt,  antequam  adsit  alicui  gratia, 
dominatur  et  regnat  in  homine,  alterumque  deprimit  motum ;  uterque  tamen  ex  libero 
arbitrio  est.  Yeniente  autem  gratia,  ille  malus  motus  eliditur,  et  alter  naturaliter  bo- 
nus  liberatur  et  adjuvatur,  ut  efficaciter  bonum  velit.  Ante  gratiam  vero,  licet  natura- 
liter  homo  velit  bonum,  non  tamen  absolute  concedi  oportet  bonam  habere  volunta- 
tem,  sed  potius  malam.  Alii  autem  dicunt  unam  esse  voluntatem,  id  est  unum  motum 
quo  naturaliter  vult  homo  bonum,  et  ex  vitio  vult  homo  malum  eoque  delectatur; 
et  in  quantum  vult  bonum,  naturaliter  bonus  est,  in  quantum  malum  vult,  malus  est. 

ciTTMMA  ^  versitas   culpae.   in  voluntate  vaieat  esse. 

Quocirca  arguit  et  solvit.   Deinde   movet 
DISTINCTIONIS   TRICESIM/E   NON.E        aliam  qusestionem,  qualiter  scilicet  intel- 

ligenda    sint   verba   qua?dam    Sanctorum, 
N  praecedenti  distinctione  preesupposi-     qua?  intricata  videntur,  et  qualiter  volun- 
tum  est,  virtutem  et  vitium  esse  in  vo-      tas  humana  naturaliter  velit  bonum,quum 
luntate.   Hic   perscrutatur,   qualiter   per-      tam  frequenter  appetat  mala. 


I 


QUjEST.    I   :    UTRUM   VOLUNTAS   HUMANA   POSSIT   PER   PECCATA   SUBVERTI 


519 


H' 


QU^STIO    PRIMA 

[Ic  quaeritur  primo,  Utrum  volun- 

tas  humana  possit  per  peccata 

subverti. 

Cf.  dist.      Verum  de  hoc  supra  jam  tanta  sunt  in- 

xxxv,  q.  2 ;  troducta,  ut  non  videatur  hic  immoran- 

xxxvi,  q.  I. 

dum.  Sed  de  hoc  aliquid  est  tangendum, 
an  naturaliter  velit  bonum.  Et  videtur 
quod  non,  quia  quod  naturaliter  convenit 
rei,  convenit  ei  semper,  nec  oppositum  B 
potest  ei  competere  :  sicut  risibile  con- 
venit  homini.  Sed  voluntati  non  semper 
inest  bonum  velle,  imo  frequentius  con- 
venit  ei  oppositum.  Insuper  naturale  et 
liberum  seu  deliberativum,  ex  opposito  di- 
stinguuntur.  Quum  ergo  voluntati  sit  pro- 
prium  et  maxime  ingenitum  sponte  move- 
ri,libere  affici,  et  ex  rationis  deliberatione 
in  actum  procedere,  non  apparet  quod  li- 
bere  velit  bonum. 

In  contrarium  sunt  quae  continentur  in 
littera.  G 

Summ.  th.  Circa  haec  scribit  Albertus  :  Beatus  Dio- 
i36Part  q  nysius>  quarto  capitulo  de  Divinis  nomi- 
nibus,  et  Augustinus  contestantur,  quod 
omnis  homo  naturaliter  vult  bonum,  at- 
que  quod  malum  est  involuntarium,  infe- 
cundum  et  pigrum.  Et  hoc  intelligunt  se- 
cundum  suam  primam  institutionem,  vel 
prout  bonus  est  bonitat-e  convertibili  cum 
ente.  Inest  etiam  ei  ex  sua  natura  habili- 
tas  quaedam  ad  bona.  Praeterea  duplex  est 
ratio  cur  voluntas  in  actu  potius  dicitur  D 
bona  aut  mala,  quam  ceterae  vires.  Prima 
est,  quoniam  ipsa  sola  est  libera  proprie 
ex  se,  et  quidquid  libertatis  exstat  in  ani- 
ma,  derivatur  ab  ea  :  propter  quod  ipsa 
praecipue  causa  est  actionum  suarum.  Un- 
de  primo  Metaphysicae  dicitur  :  Liberum 
dicimus  hominem  qui  causa  sui  est.  So- 
crates  quoque,  ut  in  Politicis  refert  Philo- 
sophus,dixit :  Servus  est  qui  nullam  habet 
virtutem  nisi  ad  dominum  suum  respi- 
ciens;  voluntasque  domini  sui  est  virtus 


sua,  ultra  quam  nihil  potest.  Secunda  ra- 
tio  est,  quam  Anselmus  tangit  in  Iibro  de 
Libero  arbitrio,  dicens  :  Voluntas  univer- 
salis  motor  est  in  toto  animae  regno.  Nem- 
pe  si  dixero,  Possum  ambulare  :  subin- 
telligitur,  si  volo.  Ideo  bonum  et  malum 
virium  ceterarum  sunt  in  voluntate  sicut 
in  causa.  Hinc  virtus  definitur  per  volun- 
tatem,  dicente  Tullio  in  fine  primae  Rhe- 
toricae  :  Virtus  est  habitus  voluntatis  in 
modum  naturae,  rationi  consentaneus.  Haec 
Albertus. 

At  vero  Thomas  haec  plenius  scribens  : 
Hoc,  inquit,  naturale  est  rei  quod  convenit 
ei  secundum  conditionem  suae  formae,  per 
quam  constituitur  in  tali  natura,  quemad- 
modum  ignis  naturaliter  tendit  sursum. 
Forma  autem  per  quam  homo  est  homo, 
est  ratio  vel  intellectus.  Hinc  in  illud  quod 
sibi  convenit  secundum  rationem  vel  in- 
tellectum,  naturaliter  tendit.  Bonum  vero 
cujuslibet  virtutis  est  homini  conveniens 
secundum  rationem,  quoniam  talis  bonitas 
est  ex  quadam  commensuratione  actus  ad 
circumstantias  et  ad  finem,  quam  efficit 
ratio.  Unde  et  qusedam  inchoationes  vir- 
tutum  seu  aptitudines  naturaliter  praeex- 
sistunt  in  rationali  natura,  quse  virtutes 
naturales  dicuntur,  etiam  antequam  per 
exercitium  deliberationemque  complean- 
tur,  ut  sexto  Ethicorum  asseritur.  Hinc 
homo  naturaliter  tendit  in  bonum.  Verum 
motus  naturalis  a  forma  progreditur  se- 
cundum  formae  conditionem.  Quumque  ra- 
tio  et  voluntas  non  sint  formae  determi- 
nata  ad  unum,  ita  ut  in  aliud  nequeant 
flecti ;  ideo  quamvis  velle  bonum  sit  ho- 
mini  naturale,  nihilo  minus  potest  ma- 
lum  velle,  non  in  quantum  malum,  sed 
in  quantum  aestimat  illud  bonum.  Hacc 
Thomas  in  Scripto.  —  Qui  in  prima  se- 
cundae,  quaestione  octava,  super  his  plenius 
scribit. 

Concordant  Petrus,  Richardus,  aliique 
communiter,  quorum  diversi  diversa  hic 
sciscitantur.  Primum,an  voluntas  naturalis 
et  deliberativa  sint  una  potentia. 

Ad  quod  Petrus  respondet  :  Objectum 


520 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XXXIX  ;    QUJEST.    II 


voluntatis  est  bonum.  Quod  considerari 
potest  dupliciter  :  primo,  secundum  se  ab- 
solute;  secundo,  in  comparatione  ad  aliud. 
Primo  modo  invariabilis  est  bonitas  ejus 
in  se,  sicque  uniformiter  movet,  estque 
objectum  voluntatis  naturalis.  Secundo  bo- 
nitas  ejus  variis  modis  concipitur,  et  est 
objectum  volunlatis  deliberativa?  :  sicut 
secari  est  malum  in  se,  bonum  est  tamen 
ob  sanitatem.  Bonum  autem  sic  aut  sic 
acceptum  non  differt  per  essentiam  :  imo 
est  unum  et  idem  objectum  secundum 
speciem,  sed  differenter  movens.  Idcirco 
non  diversificat  voluntatem  secundum  spe- 
ciem  atque  essentiam,  sed  secundum  mo- 
vendi  modum.  Quumque  duae  qualitates 
ejusdem  speciei  non  sint  in  eodem,  opor- 
tet  voluntatem  naturalem  et  deliberati- 
vam  esse  unam  numero  potentiam.  Ha?c 
Petrus. 

Concordat  Ricbardus,  et  addit  :  Regula 
motus  voluntatis  naturalis  est  naturalis 
cognitio  intellectus,  et  voluntas  sub  ra- 
tione  qua  est  natura,  est  ejus  principium. 
Regula  vero  motus  voluntatis  deliberativa? 
est  cognitio  intellectus  acquisita  seu  in- 
fusa,  et  sequitur  consiliationem  delibera- 
tionemque  intellectus.  Ha?c  Richardus. 

Amplius  quaeritur  hic,  an  sit  eadem 
voluntas,  qua  homo  vult  naturaliter  bo- 
num,  et  qua  vult  malum. 

Quocirca  certum  est,  et  facile  est  re- 
spondere,  quod  sit  eadem  potentia  voliti- 
va,  qua?.  est  utriusque  actus  principium.  Si 
autem  voluntas  sumatur  pro  actu  volitivo, 
non  est  utique  utriusque  una  voluntas.  Ve- 
rum  si  voluntas  sumatur  pro  sensualitatis 
affectu,  sic  non  est  illorum  una  eadem- 
que  voluntas  :  quia  voluntas  inclinans  ad 
mala,  dicitur  sensualitas,  appetitusve  sen- 
sitivus ;  voluntas  vero  inclinans  ad  bo- 
num,  est  voluntas  rationalis.  In  isto  con- 
sistit  responsio  Thoma?,  Petri,  Richardi  et 
plurium.  Verumtamen  non  sensualitas  so- 
Ium,  sed  et  voluntas  ipsa  intellectiva,  in 
quantum  ex  nihilo  et  per  originale  pecca- 
tum  corrupta,  inclinat,  movet  et  trahit  ad 
mala.  Quod  et  in  angelis  patuit,  in  quibus 


A  originale  peccatum  non  fuit.  In  his  facili- 
bus  nequeo  immorari. 


QtLESTIO  II 

PRa?terea  qua?ritur,An  sola  voluntas 
sit  peccati  subjectum. 
Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam   in 
eodem  sunt  virtus  et  vitium.  Sed  virtutes 
morales   pro   maxima   parte   in   appetitu 
B  sunt  sensitivo,  quemadmodum  et  passio- 
nes  quas  reprimunt  et  refrenant.  —  Se- 
cundo,  fides  donumque  sapientia?  et  alia 
qua?dam  dona   in   intellectu   consistunt  : 
ergo  et  vitia  eis  opposita.  Contraria  nam- 
que  nata  sunt  fieri  circa  idem.  —  Tertio, 
in  coufessione  quotidie  dicimus  :  Peccavi 
nimis  cogitatione,locutione,opere  et  omis- 
sione.  Nec  ibi  fit  mentio  de  peccato  affe- 
ctionis  seu  voluntatis.  Ergo  in  intellectu, 
in  verbis,  atque  operibus  est  peccatum. 
In  oppositum  sunt  qua?dam  pra?habita,     cf.  dist. 
C  et  quod  virtus  dicitur  esse  habitus  volun- XXIV'  q' c' 
tatis. 

Ad  hoe  Thomas  respondet  :  Quum  in 
peccato  sit  ratio  mali,  et  ultra  hoc  ratio 
culpa?,  utrumque  diversimode  reperitur  in 
actibus  intellectus  et  voluntatis.  Malum 
namque  in  actu  voluntatis  est  ex  objecto, 
non  autem  in  actu  intellectus.  Nam  velle 
mala,  est  malum;  sed  intelligere  mala, 
malum  non  est.  Cujus  ratio  sumitur  ex 
utriusque  objecto  :  objectum  quippe  vo- 
D  luntatis  est  bonum,  intellectus  vero  ob- 
jectum  est  verum.Porro  bonum  et  malum, 
ut  sexto  Metaphysica?  dicitur,  sunt  in  re- 
bus ;  verum  autem  et  falsum  in  anima. 
Hinc  voluntas  in  suum  fertur  objectum 
secundum  quod  est  in  re  :  propterea  ex 
bonitate  et  malitia  voliti,  actus  voluntatis 
censetur  bonus  seu  malus.  Verum  intelle- 
ctus  tendit  in  rem  ut  est  in  anima;  quum- 
que  ratio  bonorum  et  malorum  in  intel- 
lectu  sit  bonum,  cognoscere  bona  et  mala 
est  bonum.  Propter  quod  ait  Boetius  :  Mali 


AN   SOLA   VOLUNTAS   SIT   PECCATI   SCBJECTUM 


521 


cognitio  non  potest  deesse  bono.  Malum 
autera  accidit  in  actu  intellectus  ex  pro- 
portione  indebita  intellectus  ad  rem,  puta 
ex  hoc  quod  intellectus  aliter  apprehendit 
rem  quam  est.  Intelligere  enim  rem  falso, 
est  malum  in  actu  intellectus,  sicut  verum 
est  bonum  ejus. 

Actus  quoque  intellectus  non  habet  ra- 
tionem  culpa?  eodem  modo  quo  actus  vo- 
luntatis,  quoniam  ratio  culpre  primo  in 
actu  voluntatis  invenitur;  in  actibus  au- 
tem  intellectus  et  aliarum  potentiarum, 
non  nisi  secundum  quod  imperati  sunt 
a  voluntate.  Ratio  enim  culpaa  in  actu  de- 
formi  est  ex  hoc,  quod  procedit  ab  eo  quod 
habet  dominium  sui  actus.  Hoc  autem  in 
homine  est  secundum  illam  potentiam  qua? 
ad  plura  se  habet  nec  ad  aliquid  eorum 
determinatur  nisi  ex  se  ipsa  :  quod  tan- 
tum  convenit  voluntati.  Potentia?  enim  or- 
ganis  affixae  coguntur  ad  aliquem  actum 
per  immutationem  organorum,  sine  qui- 
bus  in  actum  exire  non  valent.  Intellectus 
quoque,  quamvis  non  sit  vis  organica,  co- 
gitur  tamen  evidentia  argumentationis,  et 
deficit  ab  aliquo  in  quod  non  potest  ex 
defectu  demonstrationis  intellectualisve  lu- 
minis.  Voluntas  vero  potest  in  apprehen- 
sum  quodcumque,  nec  ab  eo  per  aliquam 
rationem  violenter  poterit  prohiberi.Nem- 
pe,  quum  intellectus  feratur  in  rem  secun- 
dum  quod  res  est  in  anima  rationemque 
veri  habet,  indiget  intellectus  ad  intelli- 
gendam  rem  aliquo  medio  seu  lumine  aut 
demonstratione,  per  quod  rem  deducat  ad 
hoc  quod  ad  intelligendum  sit  sibi  pro- 
portionata;  unde  et  per  argumenta  potest 
a  consensu  avelli.  Yoluntas  vero,quum  fe- 
ratur  in  suum  objectum  secundum  quod 
illud  est  in  re,  non  oportet  ut  habeat  ali- 
quain  operationem  in  rem  ad  hoc  quod 
fiat  sibi  proportionata,  exspoliando  eam 
a  materia,  sed  directe  fertur  in  rem  ap- 
prehensam,  ut  est  :  ideo  impediri  non  po- 
test  quin  feratur  in  quodcumque  volu- 
erit,  neque  aliquo  prohibente,  neque  per 
quemcumque  defectum. 

Itaque  in  cogitationibus  potest  esse  pec- 


A  catum  dupliciter.  Primo,  in  quantum  co- 
gitationes  sunt  :  et  sic  non  est  in  eis  pec- 
catum  nisi  peccatum  vanitatis,  secundum 
quod  intellectus  utilioribus  cogitationibus 
occupari  deberet,  atque  inutilibus  occupa- 
tur  ;  nec  hoc  imputatur  ad  culpam  nisi 
secundum  quod  intellectus  a  voluntate  na- 
tus  est  imperari.  Secundo,  in  quantum 
cogitationes  propter  delectationem  rei  co- 
gitatae  quaeruntur:  sicque  potius  est  pecca- 
tum  in  delectatione  rei  cogitatae  secundum 
memoriam  vel  speciem,  quam  in  ipsa  co- 

B  gitatione.  Illa  quoque  delectatio  non  est  in 
intellectu,  sed  in  concupiscibili  aut  ira- 
scibili,  cujus  est  actus  cogitatus.  Hinc  tale 
peccatum  reducitur  ad  idem  genus(ut  for- 
nicationis  aut  homicidii)  in  quo  est  actus 
peccati  exterius  perpetratus.  Per  quod  pa- 
tet  solutio  tertii.  —  Ad  alia  respondetur, 
quod  peccatum  de  quo  nunc  loquimur, 
quod  rationem  habet  demeriti,  non  oppo- 
nitur  virtuti  quocumque  modo  acceptse, 
sed  ut  est  principium  meritorii  ac  re- 
munerabilis  actus.  Et  quamvis  perfectio 

C  intellectus,  ut  sapientia  et  scientia,  possit 
habere  rationem  virtutis  ex  hoc  solo  quod 
est  perfectio  intellectus,  actionem  ejus  bo- 
nam  efficiens  secundum  quod  facit  recte 
intelligere,  non  tamen  facit  quod  actus 
ejus  meritorius  remunerabilisque  exsistat, 
nisi  secundum  quod  a  voluntate  est  im- 
peratus.  —  Denique  infidelitas  non  est 
peccatum  in  intellectu  exsistens,  nisi  se- 
cundum  quod  actus  intellectus  est  impe- 
ratus  a  voluntate.  Sic  enim  et  fides  in 
intellectu   est  :  quia   secundum  Augusti- 

D  num,crederenon  potest  homo  nisi  volens. 
Conformiter,  nisi  homo  voluntarie  omittat 
quod  facere  debet,  in  infidelitatem  non 
incidit  :  quia  si  hoc  quod  in  se  est  faceret, 
Deus  ei  veritatem  revelaret,  et  quid  cre- 
dere  deberet.  —  Si  autem  objiciatur,  quod 
quaedam  artes,  ut  necromantia,  prohiben- 
tur,  ergo  in  se  ipsis  sunt  vitiosae,  quum 
nil  prohibeatur  nisi  peccatum;  dicendum, 
quod  artes  illse  non  sunt  prohibitse  secun- 
dum  quod  tantum  in  cognitione  consi- 
stunt,  sed  per  accidens,  in  quantum  sunt 


522 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.  XXXIX  J    QU.EST.   II 


peccandi  occasio,  secundum  quod  notitia 
artis  disponit  seu  inclinat  ad  usum  ipsius, 
qui  sine  peccato  esse  non  valet.  Quod  si 
etiam  ipsa  speculatio  artis  peccatum  vo- 
cetur,  hoc  non  est  nisi  ex  parte  speculan- 
tis,  qui  aliis  tenetur  intendere,  si  tamen 
ab  illis  per  considerationem  hujusmodi 
retrahatur.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

At  vero  de  hac  materia  plenius  scribit 
Doctor  sanctus  in  prima  secundae,  quae- 

ari.  2.  stione  septuagesima  quarta  :  Omne,  in- 
quiens,  quod  est  principium  voluntarii 
actus,  est  subjectum  peccati.  Actus  autem 
voluntarii  nominantur  non  solum  qui  eli- 
ciuntur  a  voluntate,  sed  etiam  illi  qui  im- 
perantur  ab  ea.  Hinc  non  solum  voluntas 
peccati  subjectum  est,  sed  et  universa?  po- 
tentias  quse  ad  suos  actus  possunt  moveri 
ac  reprimi  ab  eisdem  per  voluntatem.  Ea> 
dem  quoque  potentiae  sunt  moralium  sub- 
jecta  habituum  bonorum  vel  malorum, 
quia  ejusdem  est  actus  et  habitus.  Itaque 
quod  in  libro  de  Duabus  animabus  loqui- 
tur  Augustinus,  quod  non  nisi  voluntate 
peccatur,  intelligendum  est,  quod  sola  vo- 
luntate  peccatur  ut  primo  movente,  aliis 
autem  quibusdam  potentiis  tanquam  ab  ea 

art.  s.  motis.  —  Pra?terea  peccatum  cujuslibet  po- 
tentiae  consistit  in  actu  ipsius.  Ratio  autem 
duplicem  habet  actum  :  unum  secundum 
se  in  comparatione  ad  proprium  obje- 
ctum,quod  est  cognoscere  aliquod  verum; 
alius  actus  rationis  est,  in  quantum  dire- 
ctiva  est  virium  aliarum.  Et  utroque  modo 
contingit  esse  peccatum  in  ratione.  Primo, 
in  quantum  errat  in  veri  cognitione;  quod 
ei  ad  peccatum  tunc  imputatur,  quando 
habet  ignorantiam  aut  errorem  circa  id 
quod  potest  et  debet  scire.  Secundo,  dum 
inordinatos  inferiorum  virium  actus  im- 
perat,  vel  post  deliberationem  non  arcet. 
Ha?c  Thomas  in  Summa. 

Consonat  Petrus  :  Voluntas,  dicens,  est 
instrumentum  movens  se  ipsum,  secun- 
dum  Anselmum,  imo  et  omnia  qua?  exsi- 
stunt  in  anima.  Sola  ergo  voluntas  est 
libera,  ceteree  vero  vires  non  nisi  in  quan- 
tum  voluntati  junguntur.  Quumque  pec- 


A  catum  et  meritum  in  libero  motu  consi- 
stant,  actus  voluntatis  per  se  potest  esse 
peccatum;  actus  autem  virium  aliarum, 
non  nisi  in  quantum  voluntati  uniuntur 
vel  imperanti  vel  omittenti,  id  est  non 
reprimenti.  Haec  Petrus. 

Prseterea,  contra  rationem  illam  quam 
Thomas  assignat,  cur  intelligere  malum 
malum  non  sit,  instat  Richardus,  dicendo  : 
Hoc  non  sufficit.  Intellectus  enim  per  si- 
militudinem  rei  aliquo  modo  conformatur 
rei  ipsi  extra  animam  exsistenti   :   aliter 

B  ipsam  et  suum  esse  reale  non  intellige- 
ret.  —  Deinde  Richardus  objicit  contra 
rationem  quam  Bonaventura  et  alii  qui- 
dam  tradunt  :  Alii,  inquiens,  dicunt,  quod 
etsi  intellectus  per  similitudinem  rei  ei 
assimiletur,  non  tamen  transformatur  in 
eam  quemadmodum  voluntas  transforma- 
tur  in  volitum,  propter  majorem  vim  uni- 
onis  ex  parte  voluntatis  quam  intellectus. 
Sed  neque  hoc  sufficit,  quia  per  hoc  non 
redditur  ratio  quare  intelligere  malum  non 
est  malum,  sed  tantum  quare  non  est  ita 

C  magnum  malum,  ut  velle  malum.  Ideo 
dici  potest,  quod  quamvis  intellectus  fe- 
ratur  in  rem  intellectam,  attamen  quo- 
niam  res  sub  ratione  qua  bona,  non  est 
objectum  intellectus,  sed  sub  ratione  qua 
ens  vel  vera,  nec  est  objectum  voluntatis 
sub  ratione  qua  vera,  sed  sub  ratione  qua 
bona  :  ideo  actio  intellectus  respectu  ipsi- 
us  rei  non  dicitur  bona,  sed  vera;  et  actio 
voluntatis  respeetu  ejusdem  rei  non  dici- 
tur  vera,  sed  bona.  Sic  dico,  quod  malum 
est  objectum  intellectus  per  accidens  sub 

D  ratione  qua  oppositum  enti  vel  vero,  per 
cujus  speciem  ex  consequenti  intelligitur: 
sicque  patet  quod  est  objectum  intellectus 
sub  ratione  qua  falsum.  Est  quoque  obje- 
ctum  voluntatis  per  accidens  sub  ratione 
qua  bonum  apparens.  Ideo,  sicut  voluntas 
in  volendo  malum  non  dicitur  falsa,  sed 
mala  :  sic  intellectus  intelligendo  malum 
non  dicitur  malus,  sed  verus,  si  intelligat 
sicut  est;  vel  falsus,  si  aliter  judicat  quam 
est  judicandum.  Est  namque  de  actibus 
judicandum   secundum   rationem  objecti 


QILEST.    III   :   UTRUM   CONSCIENTIA   LIGET   SEU   OBLIGET,   SIVE   SIT   RECTA,    SIVE   ERRONEA      523 


formalem.  —  Lnsuper  dici  potest,  quod 
per  simplicem  apprehensionem  mali  non 
determinatur  intelligens  ad  aliquam  rea- 
lem  conjunctionem  cum  malo ;  sed  per 
apprehensionem  dictantem  malum  esse 
prosequendum  inclinatur  apprehendens  ad 
realem  cum  malo  conjunctionem,sicut  per 
velle  malum  :  ita  ut  hanc  realem  conjun- 
ctionem  exsequatur,  nisi  adsit  impedimen- 
tum.  Hinc  primus  horum  trium  actuum 
non  est  malus,  sed  secundus  malus,  et 
tertius  pejor.  Heec  Richardus. 

Porro  Durandus  objectionem  illam  con- 
tra  rationem  Thoma?  inductam.cur  intelli- 
gere  mala  non  sit  malum,  prolixe  prose- 
quitur  ac  reprobat,  dicens  :  Quoniam  sicut 
objectum  voluntatis  est  res  extra  animam, 
sic  ipsamet  res  ut  est  extra  animam,  est 
objectum  intellectus.  Et  sicut  ratio  rei  in- 
tellectae  est  in  anima,  quae  ratio  non  est 
id  quod  intelligitur,  sed  tantum  quo  ali- 
quid  intelligitur  ;  sic  ratio  rei  volitee  est 
in  anima.  Haec  Durandus. 

Verumtamen  ratio  illa  S.  Thomae  vide- 
tur  idonea  ac  subtilis.  Constat  enim  quod 
voluntas  sit  vis  profectiva  in  suum  obje- 
ctum.  Ita  quod  ejus  natura,  proprietas  at- 
que  perfectio,  aut  certe  defectio,  consistit 
in  hoc  quod  tendit  in  rem,  et  ei  realiter 
jungitur  sicuti  est ;  intellectus  vero  potius 
est  vis  susceptiva  rei  in  se,  non  quidem 
omnino  eo  modo  qup  res  consistit  in  se, 
sed  spiritualius,  prout  in  ipso  intelligente 
receptibilis  est  ac  suscipi  potest.  Propter 
quod  secundum  Aristotelem  tertio  de  Ani- 
ma,  et  Boetium,  cognitio  rei  est  secundum 
modum  cognoscentis,  non  cogniti.  Unde 
eamdem  rem  aliter  cognoscit  sensus,  ali- 
ter  imaginatio,  aliter  intellectus,  ut  etiam 
in  commentario  libri  de  Causis  habetur. 
Idcirco  nec  omnifarie  verum  est,  quod  res 
ut  est  extra  animam,  est  intellectus  obje- 
ctum,  sed  magis  prout  per  speciem  suam 
est  in  anima,  actu  vel  aptitudine.  Nec  inde 
consequitur,  quod  res  non  intelligatur  sic- 
uti  est,  et  secundum  suum  esse  reale  : 
quia  quod  cognitio  dicitur  esse  secundum 
modum  cognoscentis,  non  cogniti,  refer- 


A  tur  ad  modum  actus,  non  ad  rei  naturam. 
Deinde  addit  Durandus  :  Hic  videnda 
sunt  duo  :  primum,  quod  scire  malum 
non  est  peccatum  nec  culpa;secundo,qua- 
liter  in  actu  intellectus  valeat  consistere 
culpa.  Primum  patet,  quoniam  in  sciendo 
malum  nullus  est  defectus  sive  deformitas 
in  operatione  intellectus.  Quum  enim  ob- 
jectum  intellectus  sit  ens,  perfectio  ejus 
consistit  in  attingendo  et  cognoscendo  rem 
sicuti  est,nec  in  hoc  est  peccatum.  Ex  isto 
patet  secundum,  quia  dum  res  nescitur, 

B  aut  aliter  quam  est  apprehenditur,  accidit 
error  seu  defectus,  deformitas  et  ignoran- 
tia  in  intellectu  etiam  eorum  quae  quis 
scire  tenetur,  quod  non  caret  peccato.  Hsec 
Durandus.  Quae  stare  videntur. 


QU.ESTIO    III 

NUnc  quaeritur,  Utrum  conscientia 
lig-et  seu  obliget,  sive  sit  recta, 

C  sive  erronea. 

Videtur  quod  sic.  Primo,  quoniam  Da- 
mascenus  ait  libro  secundo  :  Conscientia 
est  lex  intellectus  nostri.  Quum  ergo  ob- 
temperandum  sit  Iegi,  ergo  et  conscien- 
tise.  —  Secundo  super  illud  ad  Romanos, 
Quum  gentes  quae  legem  non  habent,  ait  Bom.u,u. 
Glossa  :  Etsi  non  habent  legem  scriptam, 
habent  tamen  Iegem  naturalem,  qua  intel- 
ligunt  et  sibi  conscii  sunt  quid  sit  bonum 
et  quid  malum.  Et  sicut  scientia  Iigat  in- 
tellectum  speculativum  ad  ea  quee  egredi- 

D  untur  a  primo  scibili,  ita  et  conscientia 
ligat  intellectum  practicum  ad  ea  quee  sci- 
untur  ab  ipso.  —  Tertio,  conscientia  est 
judex,  juxta  illud  Ecclesiastae  :  Scit  enim  Eceie.ya, 
conscientia  tua,  etc.  Sed  judex  ligat  et i3m 
obligat  subjectos  suo  judicio.  —  Quarto, 
illud  ad  Romanos,  Omne  quod  non  est  ex  Bom.  xiv, 

23 

fide,  peccatum  est,  exponitur  :  Quod  est 
contra  conscientiam.  Ergo  conscientia  li- 
gat  ad  faciendum  et  non  faciendum. 

Idem  videtur  de   conscientia  erronea. 
Nam  super  illud,Omne  quod  non  est  ex  fi- 


524 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIAUUM.   —   DIST.   XXXIX  1    QUEST.   III 


de,  asserit  Glossa:Omne  quod  ad  conscien- 
tiam  pertinet,  si  aliter  fiat,  peccatum  est. 
Quamvis  enim  fiat  quod  bonum  est,  si  non 
esse  faciendum  credatur,  vel  non  sic  faci- 
endum  ut  fit,  peccatum  est.  —  Rursus,  ad 
iCoi-.vm,  Corinthios  scribit  Apostolus  :  Quidam  cum 
conscientia  idoli  quasi  idolothytum  man- 
ducant ;  et  conscicntia  eorum  quum  sit 
infirma,  polluitur.  Non  autem  est  pollutio 
nisi  per  culpam.  Nec  hoc  erat  quia  idolo- 
thytum  comederunt,  sed  quia  eorum  con- 
scientia  diclavit  id  idolis  consecratum.  Di- 
ctabat  ergo  conscientia  non  esse  licitum 
quod  in  se  licitum  fuit,  ideoque  peccabant 
sic  faciendo  :  ergo  conscientia  errans  ligat. 
In  contrarium  est,  quod  conscientia  est 
in  ratione,  ratio  autem  est  consiliaria  vo- 
luntatis;  sed  consilium  non  est  obligalo- 
rium.  Item,  omne  erroneum  est  refutan- 


dum 


ergo  et  conscientia  errans. 


Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Quinque 
sunt  genera  operum.  Quaedam  ita  sunt  bo- 
na  quod  nullo  malo  fine  fieri  queunt,  ut 
Deum  diligere  propter  se  et  super  omnia. 
Quaedam  vero  ita  sunt  mala  ut  nullo  bono 
fine  fieri  valeant,  ut  fornicari,  furari,  men- 
tiri.  Alia  sunt  opera  bona  ex  genere,  quae 
tamen  fieri  possunt  animo  malo,  ut  elee- 
mosynam  dare,  quod  fieri  pro  gloria  vana 
potest.  Quaedam  vero  sunt  mala  ex  genere, 
ut  tendere  ad  lupanar;  quod  tamen  fieri 
potest  fine  bono,  videlicet  ad  converten- 
dam  meretricem.  Aliqua  vero  indifferentia 
sunt  omnino.  Itaque  in  primis  duobus  li- 
gat  conscientia  ad  agendum  quod  agen- 
dum  est,  atque  ad  non  agendum  quod  non 
est  agendum.  In  aliis  autem  non  ligat  se- 
cundum  quod  est  lex  intellectus  nostri, 
nisi  in  quantum  ad  duo  ha^c  prima  redu- 
cuntur  :  sicut  ligat  ad  dandum  eleemo- 
synam,  in  quantum  informatur  circum- 
stantiis  debitis.  Conscientia  vero  erronea 
non  ligat  quoad  duo  prima  membra,  sed 
conscientiae  error  est  deponeudus  :  ut  si 
conscientia  dictet  aliquid  esse  agendum 
contra  legem  Dei.  In  aliis  vero,  etsi  con- 
scientia  erronea  in  quantum  erronea  non 


A  liget,  tamen  ligat  sub  conscientiae  ratione 
dum  non  deponitur  :  imo  ad  hoc  principa- 
liter  ligat,  et  homo  ligatur,  ut  error  depo- 
natur.  Haec  Alexander.  —  Atque  ex  ista 
distinctione  potest  responderi  ad  objecta. 
Secundo  quaeritur,  utrum  conscientia 
magis  liget  quam  praelati  praeceptum.  Vi- 
detur  quod  sic,  quia  secundum  Glossam 
ad  Romanos,  quidquid  fit  contra  conscien- 
tiam,  aedificat  ad  gehennam.  In  oppositum 
est  illud  Apostoli  :  Omnis  anima  sublimi-  iiom.xm, 
oribus  potestatibus   subdita  sit.  Glossa  :  '• 

B  Mandatum  superioris  absolvit  a  mandato 
inferioris.  Spirituales  autem  praelati  ani- 
mabus  pra?sident  subditorum,  ut  ad  He- 
brieos  dicitur  :  Ipsi  pervigilant  quasi  ratio-  Hebr.tm, 
nem  pro  animabus  vestris  reddituri.  Ergo  ''' 
praesunt  conscientiis  eorumdem. 

Dicendum  :Obediendum  est  praelato  ma- 
gis  quam  conscientiae  in  indifferentibus. 
Unde  Glossa  super  illud  ad  Romanos,  Non   Rom.xm, 
solum  propler  iram  (scilicet  principis  aut 5' 
Dei)  vitandam,  sed  etiam  propter  consci- 
enliam,  scilicet  ut  munda  sit  mens  nostra. 

C  Ergo  conscientia  nostra  ordinat  ad  hoc, 
quod  obediamus  pra?latis  in  indifferenti- 
bus.  De  talibus  enim  Ioquitur  Apostolus  : 
loquitur  enim  de  discernentibus  cibos, 
consequenter  et  de  his  qua?  debentur  proe- 
latis.  Verumtamen  aliter  est  in  saecularibus 
el  in  religiosis.  Saeculares  namque  tenen- 
tur  ad  sententiam  praelatorum  in  his  quae 
respiciunt  cathedram,  prout  dicitur  super 
illud  Matthaei  :  Quae  dicunt  vobis,  facite.  iiatth. 
Religiosi  vero,  qui  renuntiaverunt  propriae  """'  ' 
voluntati  ac  proprio  sensui,  tenentur  se- 

D  qui  mandatum  superioris  in  his  quae  non 
sunt  praecepta  vel  econtrario  prohibita  a 
Deo,  vel  in  regula  sua,  aut  in  constitutio- 
nibus  obligatoriis  ad  culpam  qua?  fiunt  ab 
Ecclesia  super  ipsos,  vel  a  Capitulo  gene- 
rali  cum  praelatorum  consensu.  Cavere  au- 
tem  debent  praelati  ne  indiscrete  praeci- 
piant,  propter  conscientiarum  periculum. 
—  Ad  objectum  dicendum,  quod  sicut  qui 
agit  contra  conscientiam,  aedificat  ad  ge- 
hennam,  ita  qui  agit  contra  discretum 
praelati   praeceptum.    Conscientia  demum 


UTRUM   CONSCIENTIA   LIGET   SEU   OBLIGET,    SIVE   SIT   RECTA,   SIVE   ERRONEA 


325 


subditi  debet  formari  secundum  directio- 
nem  praelati  in  dubiis.  Praelatus  vero  non 
tenetur  in  agendis  formari  secundum  con- 
scientiam  quamcumque  subditi  sui.  Ideo 
standum  est  mandato  discreti  praelati :  nam 
et  hoc  conscientia  dictat.  Ha?c  idem. 

Insuper  circa  hsec  Bonaventura  conscri- 
bit  :  Gonscientia  aliquando  dictat  aliquid 
quod  est  secundum  legem  Dei,  aliquando 
aliquid  quod  est  praeter  legem  Dei,  ali- 
quando  aliquid  quod  est  contra  legem  Dei. 
Et  loquimur  hic  de  dictamine  secundum 
modum  praeceptionis  aut  prohibitionis,non 
per  modum  consilii  aut  persuasionis.  In 
primis  conscientia  simpliciter  ligat,  vide- 
licet  in  prseceptis  :  quia  ad  illa  homo  li- 
gatus  est  per  legem  divinam,  et  consci- 
entia  illi  concordans,  ligatum  ostendit.  In 
secundis  vero  conscientia  ligat  quamdiu 
manet  :  idcirco  tenetur  homo  conscien- 
tiam  deponere,aut  id  quod  dictat  conscien- 
tia  adimplere,  utpote  si  dictet,  quod  ne- 
cessarium  sit  ad  salutem  festucam  de  terra 
levare.  In  tertiis  vero  conscientia  non  ligat 
ad  faciendum  vel  non  faciendum,  sed  li- 
gat  ad  se  deponendum,  pro  eo  quod  quum 
talis  conscientia  sit  erronea  errore  repu- 
gnante  legi  divinee,necessario  quamdiu  ma- 
net,  ponit  hominem  extra  statum  salutis  : 
idcirco  oportet  eam  deponere,  quoniam  si- 
ve  homo  faciat  quod  illa  dictat,  sive  non 
faciat,  peccat  mortaliter.  Si  etenim  agit 
quod  conscientia  dictat  et  illud  est  contra 
legem  Dei,  sine  dubio  mortaliter  peccat; 
si  vero  faciat  oppositum  ejus  quod  con- 
scientia  dictat,  ipsa  manente,  peccat  mor- 
taliter,  non  ratione  operis  quod  facit,  sed 
quoniam  malo  modo  facit.  Facit  enim  in 
Dei  contemptum,  dum  credit  dictante  sibi 
conscientia,  Deo  hoc  displicere,  quamvis 
ei  complaceat.  Cujus  ratio  est,  quia  non 
tantum  attendit  Deus  quid  faciat  homo, 
sed  quo  animo  faciat.  Haec  Bonaventura. 

Praeterea  de  his  non  nisi  breviter  tangit 
Antisiodorensis  in  Summa  sua,  libro  tertio 
circa  finem  :  Conscientia  in  quantum  con- 
scientia,  obligat;  sed  in  quantum  erronea, 
non  obligat.  Nec  debet  eam  aliquis  sequi 


A  in  quantum  erroneam,  sed  in  quantum  est 
conscientia.  Attamen  totum  conjunctum 
obligat,  scilicet  conscientia  erronea,  et  te- 
netur  eam  quis  sequi.  Estque  simile  de 
actione  mala.  Actio  etenim  mala  non  cor- 
rumpit  bonum  in  quantum  mala,  nec  in 
quantum  actio,  sed  totum  permixtum.  Nec 
sine  permixtione  boni,  malum  potest  cor- 
rumpere  bonum,  et  hoc  non  nisi  in  bono. 
Ideo  loquitur  Augustinus  :  Tanta  est  su- 
perexcellens  boni  magnitudo.quod  malum 
non  potest  pugnare  contra  bonum  nisi  vir- 

B  tute  boni.  Haec  Antisiodorensis. 

Praeterea  Thomas  a  prasinductis  videtur 
aliqualiter  dissentire.Becitata  namque  opi- 
nione  ex  Alexandro  narrata,  subjungit  :  Si 
diligenter  consideretur  qualiter  conscien- 
tia  ligat,  invenietur  ligare  in  omnibus,  ut 
alia  dicit  opinio.  Conscientia  enim  dicta- 
men  quoddam  est  rationis.Voluntas  autem 
non  movetur  in  aliquid  appetendum,  nisi 
praesupposita  aliqua  apprehensione.  Quum- 
que  actus  voluntatis  ex  objecto  specifice- 
tur,oportet  ut  secundum  judicium  rationis 

C  aut  conscientise  judicandus  sit  actus  vo- 
luntatis;atque  per  hunc  modum  conscien- 
tia  fertur  ligare,  quia  si  aliquis  fugiat  per 
voluntatem  quod  ratio  dictat  bonum,  est 
ibi  fuga  boni  :  ques  fuga  est  malum,  quia 
voluntas  fugit  illud  ac  si  esset  bonum  se- 
cundum  rationem,  propter  tristitiam  ali- 
quam  secundum  sensum.  Conformiter,  si 
ratio  dictet  aliquod  bonum  esse  malum, 
voluntas  non  potest  in  illud  tendere  quin 
sit  mala.  Tendit  namque  in  illud  ut  os- 
tensum  est  a  ratione,  et  ita  ut  in  malum 

D  simpliciter,  propter  apparens  bonum  se- 
cundum  sensum.  Ideo  sive  ratio  sive  con- 
scientia  recte  judicet  sive  non,  voluntas 
obligatur  hoc  modo.  Quod  si  voluntas  ju- 
dicium  seu  dictamen  rationis,  quod  est 
conscientia,  non  sequitur,  actus  voluntatis 
inordinatus  consistit;  et  hoc  est  ligare,  id 
est  adstringere  voluntatem,ut  nequeat  sine 
deformitatis  nocumento  in  aliud  tendere, 
sicut  ligatus  non  valet  ire. 

Verumtamen  aliter  ligat  conscientia  er- 
rans,  et  aliter  conscientia  recta.  Conscien- 


526 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XXXIX  ;    QU^ST.    III 


tia  etenim  recta  obligat  simpliciter  et  per  A 
se  :  nempe  quod  judicat  bonum,  est  bo- 
num  in  se,  et  ex  rationis  judicio  bonum 
apparet ;  hinc  si  non  fiat,  malum  est;  et 
si  fiat,  bonum  est.  Conscientia  vero  erro- 
nea  non  obligat  nisi  per  accidens,  et  se- 
cundum  quid.  Si  enim  dictet  aliquid  fa- 
ciendum,  id  fieri  in  se  consideratum,  non 
est  bonum  necessarium  ad  salutem,  sed 
in  quantum  apprehenditur  tanquam  bo- 
num.  Ideo  quum  non  liget  nisi  secundum 
quod  bonum,  non  obligatur  voluntas  per 
se  ad  hoc,  sed  per  accidens,  utpote  ratione  B 
apprehensionis  qua  judicatur  bonum.  Id- 
circo,  si  fiat  aliquid  quod  est  secundum  se 
malum,  quod  ratio  crrans  judicat  bonum, 
peccatum  non  evitatur;  si  autem  non  fiat, 
peccatum  incurritur  :  quoniam  unus  boni- 
tatis  defectus  sufficit  ad  hoc  quod  aliquid 
dicatur  malum,sive  videlicet  desit  bonitas 
quae  est  per  accidens,  sive  bonitas  per  se. 
Haec  autem  solutio  sumitur  ex  verbis  Phi- 
losophi  septimo  Ethicorum,  quo  quaerit  an 
aliquis  dicatur  incontinens  ex  hoc  quod 
propter  passionem  discedit  a  qualicumque  C 
ratione  recta  vel  non  recta,  vel  dicatur  in- 
continens  propter  hoc  quod  discedit  a  ra- 
tione  recta;  et  solvit,  quod  vocatur  incon- 
tinens  per  se  et  simpliciter  propter  hoc 
quod  a  recta  ratione  discedit ;  per  acci- 
dens  vero  fertur  ineontinens  ob  hoc  quod 
discedit  a  qualicumque  ratione  sive  recta, 
sive  non  recta. 

Denique,  conscientia  errans  obligat  non 
virtute  propria,  sed  virtute  divini  praeee- 
pti.  Non  enim  dicit  aliquid  faciendum  quia 
sibi  videtur,  sed  quia  a  Deo  praeceptum  D 
est;  sicque  per  accidens  obligat  praecepti 
divini  virtute,  in  quantum  dictat  hoc  ut 
praeceptum  a  Deo.Ideo  dictamen  conscien- 
tia?  plus  obligat  quam  praeceptum  praelati, 
quemadmodum  et  praeceptum  divinum,  in 
cujus  virtute  ligat  :  velut  si  praeceptum 
regis  non  perveniret  ad  populum  nisi  me- 
diante  aliquo  principe,  si  princeps  dice- 
ret,  Hoc  est  praeceptum  a  rege ;  quamvis 
dictum  suum  non  esset  verum,  obligaret 
ut  praeceptum  regis,  ita  quod  contempto- 


res  poenam  mererentur.  —  Si  vero  quis 
instet,  quia  si  conscientia  errans  ligat,  se- 
queretur  hominem  esse  perplexum  :  nam 
sive  agat  quod  conscientia  illa  dictat,  pec- 
cat,  sive  non  agat  illud.  Dicendum,  quod 
nullus  est  perplexus,  absolute  loquendo ; 
sed  quodam  posito,  non  est  inconveniens, 
illo  stante,aliquem  fore  perplexum:  quem- 
admodum  mala  intentione  stante,  sive  fiat 
actus  praecepti,  sive  non,  peccatur.  Simi- 
liter  stante  conscientia  erronea,  quidquid 
fiat,  peccatum  incurritur.  Sed  polest  et 
debet  homo  conscientiam  errantem,  sicut 
et  pravam  intentionem,  deponere  :  ideo 
simpliciter  non  est  perplexus. —  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  secunda?,  quaestione 
nonadecima,  eamdem  tenet  positionem. 
Verum  in  hac  sua  responsione  hoc  potis- 
sime  movet  me  quod  ait,  dictamen  con- 
scientiae  plus  obligare  quam  praeceptum 
praelati ;  cujus  contrarium  (sicut  jam  pa- 
tuit)  Alexander  et  Bonaventura,  imo  et  alii 
multi  dicunt,  et  rationabiliter  probant. 
Nam  et  oppositum  dicere  periculosum  vi- 
detur.  Si  enim  dicatur  dictamen  consci- 
entiae  plus  ligare  quam  praeceptum  prae- 
lati,  possent  subditi  etiam  religiosi  ab 
obedientia  suorum  superiorum  se  excu- 
sare,  dicendo  :  Dictamen  conscientiae  rneae 
dictat  mihi  contrarium,  non  audeo  in  hoc 
obedire  ;  sicque  daretur  dyscolis  color 
excusationis  iniqua?.  Idcirco  de  isto  infra 
dicetur. 

Circa  haec  loquitur  Petrus  :  In  regno 
temporali  duplex  est  lex,  scilicet  divina 
immobilis  semperque  ligans,  atque  huma- 
na  mobilis,  non  jugiter  ligans,  sed  solum 
quamdiu  manet.  Humanum  enim  genus 
duobus  regitur,  ut  dicit  Isidorus,  utpote 
jure  divino  et  humano.Ita  in  regno  animae 
spirituali  duplex  est  lex,  puta  divina  im- 
mobilis  semper  ligans,  videlicet  lex  natu- 
raliter  impressa,  altera  humana  positiva 
mobilis,  non  semper  ligans,  sed  quamdiu 
manet,  scilicet  conscientia.  Praeterea  tria 
sunt  genera  operum  de  quibus  est  con- 
scientia.  Quaedam  quae  praecipit  lex  divi- 


UTRUM   CONSCIENTIA   LIGET   SEU   OBLIGET,   SIVE   SIT   RECTA,    SIVE    ERRONEA 


527 


na;  et  in  his  conscientia  ligat  nos  quantum 
est  de  se  mobiliter,  sed  ratione  materiae 
ligat  immobiliter.  Quaedam  vero  sunt  ope- 
ra  quae  lex  nec  praecipit  nec  prohibet;  et 
in  his  conscientia  ligat  mobiliter,  scilicet 
quamdiu  stat,  materia  vero  non  ligat :  ideo 
deposita  conscientia,  ad  ea  non  tenetur 
quis.  Quaedam  autem  sunt  contra  legem ; 
et  in  his  conscientia  ligat  ad  unum  mobi- 
liter,  sed  materia  ligat  ad  oppositum  im- 
mobiliter  :  unde  magis  peccat  qui  sequitur 
conscientiam  in  talibus  quam  qui  non  se- 
quitur.  Itaque  conscientia  erronea  ligat, 
quamvis  aliqui  dicant  contrarium.  Haec 
Petrus. 

Responsio  demum  Richardi  per  omnia 
consonat  Thomae;  tamen  de  hoc,  an  sub- 
ditus  magis  teneatur  stare  judicio  consci- 
entiae  suae  quam  praecepto  praelati  sui,  nil 
scribit. 

Durandus  quoque  hic  multa  scribit,  in- 
ter  cetera  dicens  :  Aliud  est  ligari,  aliud 
obligari.  Qui  enim  obligatur,  tenetur  illud 
facere  ad  quod  obligatur.  Nullus  autem  ad 
illicitum  obligatur.  Ligari  autem  moraliter 
dicitur,  qui  ita  dispositus  est  circa  aliquod 
agibile,  quod  in  neutram  partem  potest 
licite  declinare.  Idcirco  dicendum,  quod 
conscientia  erronea  neminem  obligat,  sed 
ligat.  —  Sed  dictum  istud  Durandi  in  usu 
terminorum  consistit  :  ideo  de  hoc  dispu- 
tare  prolixius  reputatur  inutile.  Praealle- 
gati  quippe  doctores  pro  eodem  indiffe- 
renterque  sumunt  ligare  et  obligare.  Et 
quamvis  absolute  loquendo,  nullus  oblige- 
tur  ad  illicitum,  sub  ratione  illiciti  appre- 
hensum,  per  accidens  tamen  et  secundum 
quid  atque  in  casu  obligatur  ad  illud,juxta 
sensum  expressum. 

Praeterea  Henricus  primo  Quodlibeto 
q.  i8.  consentit  his,  distinguit  tamen  de  igno- 
rantia.  Nam  quaedam  est  facti  et  involun- 
tarium  causans  :  idcirco  nec  imputatur  ad 
culpam.  Et  rationem  seu  conscientiam  er- 
roneam  ex  ignorantia  tali  perhibet  non 
esse  culpabilem  :  idcirco  voluntas  discor- 
dans  ab  illa  excusatur,  nec  mala  censetur. 
Alia  est  ignorantia  juris,  non  excusans,  sed 


A  affectata  et  vitiosa  :  hinc  voluntas  ab  illa 
discordans,  est  prava.  —  In  hac  quaestione 
ponit  Henricus  opinionem  suam  de  con- 
scientia  atque  synderesi,  affirmans  utram- 
que  esse  in  voIuntate:Sciendum,inquiens, 
quod  non  idem  sunt  in  operandis  ratio 
recta  et  conscientia.Ex  universalibus  enim 
regulis  operandorum,  quae  sunt  de  dicta- 
mine  legis  naturae,  quasi  ex  propositione 
majori,  et  particularibus  operandis  sum- 
ptis  sub  universalibus  regulis  illis  consilio 
rationis,  quasi  minori  propositione,  forma- 

B  tur  ratio  recta  particularium  operando- 
rum.  Sed  nondum  ex  hoc  habetur  operandi 
conscientia  :  alias  omnis  habens  operan- 
dorum  notitiam,  haberet  strictiorem  con- 
scientiam  de  operandis ;  cujus  oppositum 
saepe  videmus,  quoniam  conscientia  spe- 
ctat  ad  partem  animae  affectivam,  non  co- 
gnitivam.  Quemadmodum  enim  in  parte 
coguitiva  sunt  naturalis  lex  tanquam  uni- 
versalis  regula  operandorum,et  ratio  recta 
tanquam  regula  particularis  ;  ita  ex  parte 
voluntatis  est  quidam  motor  universalis, 

C  stimulans  ad  opus  secundum  regulas  uni- 
versales  legis  naturae,  et  vocatur  syndere- 
sis,quae  est  in  voluntate  quaedam  naturalis 
electio,  semper  concordans  naturali  dicta- 
mini  legis  naturae.  Ideo  nominatur  syn- 
deresis,  a  syn  quod  est  cum,  et  hwresis 
quod  est  electio.  Est  quoque  in  voluntate 
quidam  motor  particularis,  stimulans  ad 
opus  secundum  dictamen  rectae  rationis  : 
ideo  dicitur  conscientia,  id  est  cum  scien- 
tia.  Quaedam  est  electio  in  voluntate  deli- 
berativa,  concordans  cum  scientia  in  rati- 

D  one  recta ;  et  semper  formatur  conscientia 
a  consensu  et  electione  liberae  voluntatis, 
juxta  judicium  atque  scientiam  rationis  : 
ut  si  sit  ratio  recta,  recta  est  conscientia  ; 
si  vero  ratio  exstet  erronea,  erronea  est 
conscientia.  Quumque  conscientia  non  for- 
metur  nisi  ex  volentis  libera  electione, 
quamvis  juxta  notitiam  rationis,  ex  hoc 
contingit  quod  aliqui  multam  notitiam  ope- 
randorum  habentes,  nullam  aut  modicam 
habent  conscientiam  de  agendis  :  vel  quia 
de  agendis  nihil  deliberant,  sed  praecipi- 


528 


IN   LIBRUM    II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XXXIX J    QULEST.    III 


tanter  omnia  agunt;  vel  si  deliberant,  li- 
bere  tamen  contra  conscientiam  eligunt, 
ideo  respuunt  eam,  aut  certe  debiliter  in 
eligendo  eam  sequuntur,  aguntque  con- 
traria  his  quae  noverunt.  Unde  omnes  tales 
contra  suam  scientiam  agunt  sine  consci- 
entia  remordente,aut  modicum  tantuni  ha- 
bentes  remorsum  synderesis,  quae  omnino 
exstingui  non  potest.  Haec  Henricus.  —  Ex 
quibus  patescit,  quid  ipse  conscientiam 
synderesimque  appellet,  et  in  qua  vi  ani- 
mae  eas  constituat. 

Circa  hoc  loquitur  Scotus,  in  primis  di- 
ligenter  recitans  praetactam  Henrici  opi- 
nionem,  deinde  ita  arguens  contra  eam  :  Si 
synderesis  habeat  actum  elicitum  necessa- 
rio  tendentem  in  bonum  resistentemque 
malo,  ergo  non  est  in  voluntale  :  quoniam 
prima  distinctione  primi  libri  probatum 
est,  quod  voluntas  non  necessario  iruitur 
fine  ostenso,  nec  aliqua  vis  aut  habitus 
potest  esse  in  ea  principium  necessario 
fruendi  :ergo  nec  principium  necessarium 
concorditer  volendi  principiis  practicis, 
quae  sumuntur  a  fine.  Praeterea,  secundum 
illam  opinionem,  synderesis  esset  supre- 
mum  in  voluntate,  quia  respiceret  finem 
ultimum,  a  quo  sumuntur  prima  principia 
practica  :  ergo  in  ejus  potestate  esset  vo- 
luntas  secundum  quamlibet  vim  et  por- 
tionem  suam  inferiorem,  ita  quod  ipsa 
movente,  portio  inferior  ei  obediret  et 
conformiter  moveretur  :  ergo  ipsa  impe- 
diret  omne  peccatum  in  voluntate.  Etenim 
sicut  ipsa  necessario  moveretur,  sic  et  ne- 
cessario  moveret  totam  voluntatem.  —  Haec 
et  consimilia  quaedam  inducit  Scotus  con- 
tra  Henricum,  quae  tamen  satis  faciliter 
solverentur.Nihilo  minus  positio  Scoti  hoc 
"loco  verior  reputatur,  quippe  quae  conso- 
nat  positioni  Thomae  et  aliorum  doctorum, 
quajst.  7.  ut  supra  distinctione  vicesima  quarta  in- 
notuit ;  imo  doctrinae  Magistri  in  littera,  et 
quod  majus  est,verbis  S.  Hieronymi  super 
Ezechielem  dicentis,  quod  superior  portio 
rationis  exstat  synderesis  :  quae  secundum 
horum  responsionem,  est  habitus  primo- 
rum  principiorum  in  operandis  jugiter  re- 


A  ctus,  ut  quod  bonum  est  faciendum,  ma- 
lum  vitandum,  quemadmodum  secundum 
philosophos,  intellectus  est  habitus  primo- 
rum  principiorum  in  speculabilibus.  — 
De  his  doctores  multa  conscribunt  in  ista 
distinctione,  quorum  nonnulli  testantur 
synderesim  et  conscientiam  in  voluntate 
esse,  ut  Bonaventura  :  de  quibus  modo 
pertranseo,  quoniam  supra  distinctione  vi- 
cesima  quarta  inde  tractatum  est. 

Postremo  de  eo  quod  tactum  est  supra 
ex  Thoma,  quod   subditus  magis  debeat 

B  stare  judicio  conscientiae  quam  praecepto 
praelati,  contrarium  sentio,  sicut  jam  teti-  P.  526B'. 
gi,  utpote  magis  consentiendum  esse  Ale- 
xandro  et  Bonaventurae  oppositum  docen- 
tibus.  Quod  etiam  sentire  videtur  Henricus, 
octavo  asserens  Quodlibeto  :  Si  constet  q.  10. 
ct  certum  sit,  praeceplum  superioris  esse 
contra  Deum,  contemnendum  est  penitus. 
Quamvis  enim  quis  juret  aut  voveat  ge- 
neraliter  obedire  in  omnibus,  non  tamen 
intelligitur  nisi  de  licitis,  justis  et  hone- 
stis.  Iu  dubiis  vero  an  sit  coutra  praece- 

C  ptum  Dei,  standum  est  praecepto  praelati  : 
quod  etsi  sit  contra  Deum.attamen  propter 
obedientiae  bonum  non  peccat  subditus, 
sed  praelatus.  Multo  magis  si  bonum  est 
quod  praecipit,  obedire  oportet,  proprium- 
que  propositum  de  faciendo  bono  majori 
dimittere,  atque  supponere  quod  rationa- 
bilis  causa  sit  quare  sic  praecipit.  Et  ita 
propter  bonum  obedientiae  recompensatur 
subdito  in  bono  minori  quod  amittit  in 
majori.  Unde  loquitur  Augustinus  :  Melior 
est  una  obedientia  quam  cunctae  virtutes, 

D  hoc  est  quam  quaecumque  opera  virtutum 
contra  obedientiam  facta  :  quae  ex  hoc  vi- 
tia  sunt,  quamvis  aliunde  de  genere  essent 
virtutum.  Et  sicut  est  de  uno,  ita  de  omni 
ad  quod  quis  voto  adstringitur,  quod  ei 
non  debet  praeponi  aliud  voluntarium, 
quamvis  in  se  melius  videatur.  ■ —  Haec 
Henricus  ad  quaestionem  qua  quaeritur, 
utrum  religiosus  propter  sui  superioris 
praeceptum  debet  omittere  majus  bonum 
et  facere  minus.  Ad  quod  respondet  quod 
imo. 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XL  529 


DISTINCTIO  XL 

A.  An  ex  fine  omnes  actus  pensari  debeant,  ut  simpliciter 
boni  vel  mali  dicantur. 

POST  hsec  de  actibus  adjiciendum  videtur,  utrum  et  ipsi  ex  fine,  sicut  voluntas, 
pensari  debeant  boni  vel  mali.  Licet  enim,  secundum  quosdam,  omnes  boni 
sint  in  quantum  naturaliter  sunt ;  non  tamen  absolute  dicendi  sunt  omnes 
boni,  nec  omnes  remunerabiles,  sed  quidam  simpliciter  mali  dicuntur,  sicut  et  alii 
boni.  Nam  simpliciter  ac  vere  sunt  boni  illi  actus  qui  bonam  habent  causam  et 
intentionem,  id  est,  qui  voluntatem  bonam  comitantur  et  ad  bonum  finem  tendunt; 
mali  vero  simpliciter  dici  debent  qui  perversam  habent  causam  et  intentionem.  Unde 
Ambrosius  ait  :  Affectus  tuus  operi  tuo  nomen  imponit.  Et  Augustinus  super  psal-    Ambr.  de 
mum  tricesimum  primum  :  Nemo  computet  bona  opera  sua  ante  fidem.  Ita  enimn.i47. 
videntur  mihi  esse  ut  magnse  vires  et  cursus  celerrimus  prater  viam  :  quia  ubi  ipsa  31u|n^.rpat 
fides  non  erat,  bonum  opus  non  erat.  Bonum  enim  opus  intentio  facit,  intentionem  2' "' 4' 
fides  dirigit.  Non  valde  attendas  quid  homo  faciat,  sed  quid  quum  facit  attendat, 
quo  lacertos  optimas  gubernationis  dirigat.  —  His  testimoniis  insinuari  videtur,  ex 
affectu  et  fine  opera  bona  esse  vel  mala.  Quibus  consonat  quod  Veritas  in  Evangelio 
ait  :  Non  potest  arbor  bona  fructus  malos  facere,  neque  arbor  mala  fructus  bonos  Mattk.m, 
facere.  Nomine  arboris  non  natura  humana?  mentis,  sed  voluntas  intelligitur  :  quse 
si  mala  fuerit,  non  bona,  sed  mala  opera  facit ;  si  vero  bona  fuerit,  bona,  non  mala 
opera  facit. 

B.  TJtrwm  omnia  opera  hominis  ex  affectu  et  flne  sint  bona  vel  mala. 

Sed  quseritur,  utrum  omnia  opera  hominis  ex  affectu  et  fine  sint  bona  vel  mala.  Hugo.Sum- 
Quibusdam  ita  videtur  esse,  qui  dicunt  omnes  actus  esse  indifferentes,  ut  nec  boni  Zla.  ™  c. 
nec  mali  per  se  sint,  sed  ex  intentione  bona  bonus,  et  ex  mala  malus  sit  omnis  15' 
actus.  Secundum  quos  quilibet  actus  potest  esse  bonus,  si  bona  intentione  geratur. 
Aliis  autem  videtur,  quod  quidam  actus  in  se  mali  sint,  ita  ut  non  possint  esse  nisi 
peccata,  etiam  si  bonam  habeant  causam ;  et  quidam  in  se  boni,  ita  ut  etsi  malam 
habeant  causam,  non  tamen  boni  esse  desinant.  Quod  testimonio  Augustini  con- 
firmant,  qui  dicit  bonum  aliquando  non  bene  fieri.  Quod  enim  quis  invitus  vel  ne-   Aug.  c<m- 
cessitate  facit,  non  bene  facit,  quia  non  bona  facit  intentione,  ut  ait  Augustinus  nc ™'9.llb' '' 
super  Joannem.  Servilis  (inquit)  timor  non  est  in  caritate,  in  quo  quamvis  credatur   id.  in  Ps. 
Deo,  non  tamen  in  Deum  ;  etsi  bonum  fiat,  non  tamen  bene.  Nemo  enim  invitus  bene  ii,n.Tm° 
facit,  etiam  si  bonum  est  quod  facit.  —  Ecce  habes  quod  aliquis  non  bene  facit  illud 
T.  22.  34 


530  LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.    XL 

quod  bonum  est.  Facit  ergo  quod  bonum  est,  intentione  non  bona.  Ideo  asserunt 
illi,  quasdam  opera  esse  talia,  quse  sic  bona  sunt,  quod  mala  esse  non  possunt  quo- 
cumque  modo  fiant  :  sicut  econverso  qusedarn  sic  sunt  mala,  ut  non  possint  esse 
bona  quacumque  ex  causa  fiant ;  alia  autem  esse  opera,  quse  ex  fine  vel  causa  bona 
sunt  vel  mala ;  et  ad  illa  referunt  Sanctorum  testimonia  quibus  vel  ex  affectu  vel 
intentione  judicium  operum  pensari  dicunt.  Tripartitam  edunt  isti  differentiam 
actuum. 

C.  Aliter  Augustinus  sentire  videtur,  qui  dicit  opera  hominis  esse  bona 
vel  mala  ex  intentione  et  causa,  prceter  qucedam  quce  per  se  pec- 
cata  sunt. 

Aug.contra  Sed  Augustinus  evidentissime  docet  in  libro  Contra  mendacium,  omnes  actus 
mendac.  n.  secuncmm  intentionem  et  causam  judicandos  bonos  vel  malos,  prseter  quosdam  qui 
ita  sunt  mali,  ut  nunquam  possint  esse  boni,  etiam  si  bonam  videantur  habere 
causam.  Interest  (inquit)  plurimum,  qua  causa,  quo  fine,  qua  intentione  quid  fiat. 
Sed  ea  quae  constat  esse  peccata,  nullo  bonse  causse  obtentu,  nullo  quasi  bono  fine, 
nulla  velut  bona  intentione  facienda  sunt.  Ea  quippe  opera  hominum,  si  causas 
habuerint  bonas  vel  malas,  nunc  sunt  bona,  nunc  mala,  quae  non  sunt  per  se  ipsa 
peccata  :  sicut  victum  praebere  pauperibus  bonum  est,  si  fit  causa  misericordiae  cum 
recta  fide ;  et  concubitus  conjugalis,  quando  fit  causa  generandi,  si  ea  fide  fiat  ut 
gignantur  regenerandi.  Haec  rursus  mala  sunt,  si  malas  habeant  causas  :  velut  si 
jactantise  causa  pascitur  pauper,  aut  lascivia?  causa  cum  uxore  concumbitur,  aut  filii 
generantur,  non  ut  Deo,  sed  ut  diabolo  nutriantur.  Quum  vero  opera  ipsa  per  se 
peccata  sunt,  ut  furta,  stupra,  blasphemiae  :  quis  dicat  causis  bonis  esse  facienda, 
vel  peccata  non  esse,  vel,  quod  est  absurdius,  justa  peccata  esse  ?  Quis  dicat  : 
Furemur  divitibus,  ut  habeamus  quid  demus  pauperibus  ;  aut  falsa  testimonia 
proferamus,  non  ut  inde  innocentes  lasdantur,  sed  potius  salventur  ?  Duo  enim  bona 
hic  sunt  :  ut  inops  alatur,  et  innocens  non  puniatur.  Aut  quis  dicat  adulterium  esse 
faciendum,  ut  per  illam  cum  qua  fit,  homo  de  morte  liberetur?  Testamenta  etiam 
vera  cur  non  supprimimus  et  falsa  supponimus,  ne  hereditates  habeant  qui  nihil 
boni  agunt,  sed  hi  potius  qui  indigentes  adjuvant  ?  Cur  non  fiant  illa  mala  propter 
hsec  bona,  si  propter  haec  bona  nec  illa  sunt  mala?  Cur  non  ab  immundis  mere- 
tricibus,  quas  ditant  stupratores,  rapiat  divitias  vir  bonus,  ut  indigentibus  eas 
largiatur,  quum  nullum  malum  malum  sit  si  pro  bono  fiat  ?  Quis  hoc  dicat,  nisi  qui 
res  humanas  moresque  conatur  et  leges  subvertere  ?  Quod  enim  facinus  non  dicatur 
recte  fieri  posse,  nec  impune  tantum,  verum  etiam  gloriose,  ut  in  eo  non  tirueatur 
supplicium,  sed  speretur  et  praemium,  si  semel  consenserimus,  in  malis  actibus  non 
quid  fiat,  sed  quare  fiat  esse  quserendum,  ut  quaecumque  pro  bonis  fiunt  causis,  nec 
ipsa  mala  esse  judicentur?  At  justitia  merito  punit  eum  qui  dicit  se  subtraxisse 
superflua  diviti,  ut  prseberet  pauperi ;  et  falsarium  qui  alienum  corrumpit  testa- 


LIBER   II   SENTENTIARUM.    —  DIST.   XL  S31 

mentum,  ut  is  esset  heres  qui  faceret  eleemosynas  largas,  non  ille  qui  nullas  ;  et 
eum  qui  se  fecisse  adulterium  ostendit,  ut  per  illam  cum  qua  fecit,  hominem  de 
morte  liberaret.  Sed  diceret  aliquis  :   Ergo   aequandus  est  fur  quilibet,  furi  qui  Aug.contra 

.  ..         mendac.  n. 

voluntate  misericordiae  furatur.  Quis  hoc  dixerit?  Sed  horum  duorum  non  ldeo  19. 
quisquam  est  bonus,  quia  pejor  est  unus  :  pejor  enim  est  qui  concupiscendo,  quam 
qui  miserando  furatur.  Sed  si  furtum  omne  peccatum  est,  ab  omni  furto  abstinen- 
dum  est.  Quis  enim  dicat  esse  peccandum,  etiamsi  aliud  sit  gravius,  aliud  levius 
peccatum?  Nunc  autem  quserimus,  quis  actus  peccatum  sit  vel  non,  non  quod 
gravius  sit  vel  levius.  —  Intende,  lector,  propositis  verbis  tota  mentis  consideratione, 
quas  non  inutilem  habent  exercitationem ;  et  dignosces,  quis  actus  sit  peccatum, 
qui  scilicet  malam  habet  causam  :  nec  ille  tantum,  quia  sunt  nonnulli  actus  qui 
etsi  bonam  habeant  causam,  tamen  peccata  sunt,  ut  supra  positum  est.  Ex  quo 
consequi  videtur,  quod  non  semper  ex  fine  judicatur  voluntas  sive  actio  mala,  sicut 
in  illis  quae  per  se  peccata  sunt.  Illa  enim  quum  quis  gesserit  pro  aliqua  bona  causa, 
bonum  videntur  habere  flnem ;  nec  ex  fine  voluntas  est  mala,  nec  ex  voluntate 
actio  fit  mala,  sed  ex  actione  voluntas  fit  prava.  In  quibus  aliqui  ponunt  actum 
Judaeorum  qui  crucifigendo  Christum  arbitrabantur  se  obsequium  praestare  Deo  :  j0ann.™, 
quia  bonum  finem  dicunt  eos  sibi  posuisse,  scilicet  Dei  obsequium  ;  et  tamen  volun-  ' 
tatem  eorum  et  actionem  perversam  fore  asserunt.  De  bonis  autem  nulla  fit  exceptio 
in  praemissis  verbis  Augustini,  quin  omnis  voluntas  bona  ex  fine  sit  bona ;  et  ex 
fine  et  voluntate  omnis  actio  bona,  bona  est.  Sed  non  omnis  mala  voluntas  ex  fine 
mala  est,  nec  omnis  mala  actio  ex  fine  et  voluntate  mala  est ;  et  omnis  quae  habet 
malam  causam,  mala  est ;  sed  non  omnis  quae  bonam  causam  habet,  bona  est. 
Ideoque  quum  ex  affectu  dicitur  nomen  imponi  operi.  in  bonis  operibus  generaliter 
vera  est  haec  reguia,  sed  in  malis  excipiuntur  illa  quse  per  se  mala  sunt.  Omnia  ergo 
hominis  opera  secundum  intentionem  et  causam  judicantur  bona  vel  mala,  exceptis 
his  quas  per  se  mala  sunt,  id  est,  quse  sine  prsevarieatione  fieri  nequeunt. 

D.  Quidam  dicunt  hcec  prcedicta  non  posse  fieri  bono  flne. 

Quae  tamen  quidam  contendunt  nunquam  habere  bonam  causam.  Qui  enim  aliena 
furatur,  ut  pauperibus  tribuat,  non  pro  bono  (ut  aiunt)  furatur.  Non  enim  bonum 
est,  aliena  pauperibus  erogare.  Qui  enim  de  rapina  sacrificium  Deo  offert,  idem    Eccii. 
facit,  ut  ait  auctoritas,  ac  si  filium  in  conspectu  patris  victimet,  vel  sacrificium  canis  */*'^'3. 
Deo  offerat.  Abominabilis  nempe  Deo  est  impiorum  oblatio.  Ita  etiam  et  hominem  ivou.xxi, 
per  adulterium  a  morte  liberare,  malum  esse  dicunt  :  etsi  enim  bonum  sit  hominem 
a  morte  liberare,  tamen  sic  hominem  liberare,  malum  esse  asserunt.  Ideoque  Augu- 
stinum  in  superioribus  dicunt  temperasse  sermonem,  cauteque  locutum,  ubi  ait  :  Ea 
quae  constat  esse  peccata,  nullo  quasi  bono  fine,  nulla  velut  bona  intentione  facienda. 
Non  enim  simpliciter  dixit,  Bono  fine  et  Bona  intentione,  sed  addidit,  Quasi  et 


532 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XL   SUMMA  ;    QUEST.    I 


Velut  :  quia  talia  non  fiunt  bono  fine  et  bona  intentione,  sed  intentione  quse  videtur 
bona,  et  fine  qui  putatur  bonus,  sed  non  est.  Nec  ideo  excepit  Augustinus  ista,  ut 
aiunt,  quin  causas  habeant  malas,  sed  quia  causas  habent  quae  videntur  bonae,  sunt 
tamen  malae. 


Cf.  dist 

XXXVII. 


Ibidem. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    QUADRAGESIM/E 

PRiEINDUGTA  distinctione  tractatum 
est  de  actibus,  praesertim  interioribus, 
in  quibus  ratio  meriti  demeritive  exsistit ; 
hic  de  exterioribus  actionibus  investiga- 
tur,  qualiter  et  ex  quibus  causis  sint  mo- 
raliter  bonae  aut  malae.  Et  pene  tota  dis- 
tinctionis  hujus  materia  jam  paulo  ante 
praehabita  est,  idcirco  nec  immoderantius 
insistendum.  Quaerit  quippe  Magister,  an 
opera  ipsa  exteriora  de  quibus  jam  men- 
tio,  sint  bona  ex  affectu  unde  procedunt, 
et  ex  fine  propter  quem  fiunt. 


H1 


QU^STIO    PRIMA 


"Ic  quaeritur  primo,  Utrum  exterior 
actio  ex  voluntatis  affectu  sit 
bona  censenda. 

Videtur  quod  non,  quoniam  scelera  mul- 
ta  ex  bona  procedunt  voluntate  :  ut  si  ho- 
mo  compassivus  furetur  quatenus  indigen- 
tibus  largiatur.  —  Verum  de  isto  prorsus 
pertranseo,  quia  ex  dictis  in  distinctioni- 
bus  immediate  praehabitis  patet  responsio. 
cf.  dist.  Nempe  quum  actus  exteriores  ab  interiori- 
xxxvi,q.  .  kug  actionibus  ex  quibus  emanant,  bonita- 
tem  et  malitiam  sortiantur,  idem  judicium 
est  de  exterioribus  et  interioribus  actibus : 
siquidem  quod  est  causa  causae,  est  causa 
causati. 

Praeterea  circa  hsec  quaeritur,  an  bonum 
et  malum  sint  differentiae  essentiales  ac- 
tus  humani. 

Ad  quod  Thomas  :  Actiones,  inquit,  diffe- 
runt  specie  secundum  diversitatem  forma- 


A  rum,quae  sunt  principia  actionum,quamvis 
etiam  agentia  non  differant  specie  :  quem- 
admodum  calefacere  et  infrigidare  diffe- 
runt  specie,  sicut  calor  et  frigus.  Forma 
autem  voluntatis  est  finis  et  bonum,  quod 
est  objectum  ejus  ac  volitum  :  hinc  in 
actibus  humanis  oportet  differentiam  in- 
veniri  specificam  secundum  rationem  fi- 
nis.  Quumque  actus  sint  in  genere  moris 
ex  hoc  quod  sunt  voluntarii,  idcirco  in 
genere  moris  est  diversitas  speciei  secun- 
dum  finis  diversitatem.  Et  quoniam  bo- 

B  num  et  malum  secundum  ordinem  ad  fi- 
nem  sumuntur,  hinc  necesse  est  quod 
bonum  et  malum  sint  essentiales  differen- 
tiae  in  genere  moris.  Porro  aliqua  redu- 
cuntur  ad  genus  dupliciter  :  primo,  per 
se,  ut  quae  per  essentiam  suam  in  illo  ge- 
nere  continentur,  sicut  albedo  et  nigredo 
reducuntur  et  pertinent  ad  genus  coloris  ; 
secundo,  per  accidens,  ratione  alicujus 
exsistentis  in  ipsis,  ut  res  alba  et  nigra  ad 
colorem.  Ea  ergo  quae  simpliciter  sunt  in 
genere,  differunt  specie  per  differentias 

C  generis  essentiales ;  quae  vero  reducuntur 
ad  genus  per  accidens,  non  differunt  per 
differentias  generis  simpliciter,  sed  secun- 
dum  quid  tantum,secundum  quod  ad  illud 
pertinent  genus,  prout  praecipue  in  arti- 
ficialibus  patet.  Formae  enim  artificiales 
sunt  accidentales ;  sicque  cultellus  et  cla- 
vus  differunt  specie  secundum  quod  ad 
genus  artificiale  pertinent,  sed  quoad  sub- 
stantiam  ejusdem  sunt  speciei  :  quia  sub- 
stantia  utriusque  est  ex  materia  naturali, 
non  ex  forma  artificiali.  Et   quia  (ut  di- 

D  ctum  est)  ita  aliquid  ad  genus  pertinet 
moris,  quo  voluntarium  exstat ;  ideo  actus 
voluntatis  immediate  et  per  se  ad  volun- 
tatem  pertinentes,  per  se  in  genere  moris 
sunt.  Hinc  simpliciter  specie  distinguun- 
tur  interiores  actus  voluntatis  per  bonum 


DTRUM  EXTERIOR  ACTIO  EX  VOLUNTATIS  AFFECTU  SIT  BONA  CENSENDA 


533 


et  malum,  tanquam  per  differentias  essen- 
tiales.  Actus  autem  imperati  a  voluntate, 
eliciti  per  alias  potentias,  pertinent  ad  ge- 
nus  moris  per  accidens,  secundum  scilicet 
quod  sunt  a  voluntate  imperati :  ideo  actus 
illi  secundum  substantiam  non  distinguun- 
tur  specifice  per  bonum  et  malum,  sed 
per  accidens,  secundum  quod  ad  genus 
pertinent  moris.  Verumtamen  malum  ut 
est  differentia  actionis  voluntariae,  non  su- 
mitur  pro  sola  privatione,  sed  ut  fundatur 
in  aliquo  fine  voluntatis  positivo,  et  sic 
dicit  aliquam  entitatem.  Haec  Thomas  in 
Scripto. 

At  vero  Petrus  :  Quemadmodum  (ait) 
tangit  Magister,  quidam  dixerunt  quod  om- 
nia  opera,  sive  bona  sive  mala,  judicantur 
ex  intentione;  alii  vero,  quod  sola  indiffe- 
rentia.  Quarum  opinionum  concordia  ha?c 
est,  quia  intentio  dupliciter  sumitur  :  pri- 
mo,  pro  motu  voluntatis  ordinantis  opus 
in  finem;  secundo,  pro  fine  intento  ad 
quem  voluntas  ordinat  opera.  Primo  modo 
intentionem  accipiendo,  omnia  opera,  sive 
bona  sive  mala,  judicantur  ex  intentione. 
Nam  ille  motus  voluntatis  ordinantis  nun- 
quam  est  bonus,  nisi  ordo  sit  rectus,  ita 
quod  extrema  convenienter  ordinentur. 
Sed  accipiendo  intentionem  secundo  mo- 
do,  non  omnia  opera  ex  intentione  judi- 
cantur,  sed  illa  quae  de  se  bona  sunt  vel 
indifferentia.  Hinc  Ambrosius  dicens  quod 
affectus  operi  nomen  imponit,  affectum 
vocat  intentionem  primo  modo  sumptam. 
Matth.m,  Similiter  in  Matthaeo  ubi  habetur,  Non  po- 
test  arbor  bona  fructus  malos  facere  :  ar- 
bor  appellatur  intentio  primo  modo,  quae 
est  ordinatio  operis  in  finem  ;  opus  autem 
dicitur  fructus.  Haec  Petrus. 

Concordat  Richardus  per  omnia,  respon- 
dendo  ad  hanc  qua>stionem,  utrum  omnis 
actus  exterior  bona  intentione  factus,  sit 
meritorius.  Et  ait,  quod  sumendo  inten- 
tionem  pro  motu  voluntatis  ordinantis  ac- 
tum  exteriorem  in  finem,  sic  omnis  actus 
exterior  bona  intentione  factus,  est  meri- 
torius ;  si  autem  sumatur  intentio  pro  fine 
intento,  sic  solum  actus  exteriores  qui  de 


A  genere  sunt  bonorum  aut  indifferentes, 
sunt  meritorii  ex  bona  intentione.  Haec  Ri- 
chardus. 

Albertus  demum  de  hac  quaastione  et 
de  pertinentibus  ad  distinctionem  praesen- 
tem  parum  aut  nihil  scribit,  praeter  ea 
quae  habentur  in  textu.  Responsio  quoque 
Bonaventurae  in  responso  Petri  sententia- 
liter  continetur;  atque  in  idem  coincidit 
solutio  Alexandri. 

Porro  Scotus  :  Primo,  inquit,  dicendum 
est  de  naturali  actus  seu  operis  bonitate, 

B  secundo  de  bonitate  morali.  De  primo  di- 
co,quod  sicut  in  corpore  pulchritudo  est  ex 
aggregatione  omnium  convenientium  cor- 
pori  et  inter  se,  utpote  quantitatis  et  co- 
Ioris  atque  figurae,  ut  asserit  Augustinus 
octavo  de  Trinitate ;  sic  bonitas  naturalis 
(non  illa  quae  cum  ente  convertitur,  sed 
quae  habet  malum  oppositum)  est  perfectio 
secunda  alicujus  rei  integrata  ex  omnibus 
convenientibus  sibi  et  ad  invicem.  Omni- 
bus  quoque  illis  concurrentibus,  perfeeta 
est  bonitas,  juxta   illud  divini   Dionysii, 

C  Bonum  est  ex  perfecta  et  integra  cau-  De  Divin. 
sa ;  omnibus  vero  istis  deficientibus,  acnomc-lv- 
stante  natura  quae  nata  esset  perfici  illis, 
est  perfecte  mala;  quibusdam  vero  sub- 
tractis,  est  mala,  sed  non  perfecte,  sicut 
est  de  pulchritudine  et  turpitudine  cor- 
poris.  Actus  autem  naturaliter  natus  est 
convenire  suae  causae  efficienti,  et  objecto, 
ac  fini  et  forma?.  Tunc  ergo  bonus  est 
naturaliter,  quando  habet  omnia  conve- 
nientia,  quantum  ad  ista  quae  nata  sunt 
ad  esse  ejus  concurrere. 

D  De  secundo  dico,  quod  bonitas  actus 
moralis  est  ex  aggregatione  omnium  con- 
venientium  actui,  non  absolute  ex  natura 
actus,  sed  quae  conveniunt  ei  secundum 
rectam  rationem.  Quumque  recta  ratio  di- 
ctet  actui  determinatum  convenire  obje- 
ctum,  determinatumque  modum  et  cir- 
cumstantias  alias,  non  est  tota  et  plena 
bonitas  ejus  ex  fine  solo;  sed  prima  ratio 
bonitatis  ejus  est  convenientia  actus  ad 
efficiens,  a  quo  actus  vocatur  moralis, 
quia  libere  elicitus.  Et  istud  actui  tam  bo- 


534 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XL  J    QU^ST.    II 


no  quam  malo  commune  est,  quum  neque  A 
laudabilis  nec  vituperabilis  exstet  nisi  sit 
ex  voluntate.  Secunda  conditio  ex  objecto 
est  :  quod  si  conveniat,  tunc  actus  est  bo- 
nus  ex  genere.  Post  istud  prima  circum- 
stantia  est  ipsius  finis ;  nec  ista  sufficit 
sine  circumstantiis  aliis,  ut  est  circumstan- 
tia  forma?,  utpote  quod  debito  modo  fiat : 
quae  est  circumstantia  quarta.  Deinde  se- 
quuntur  circumstantia?  magis  extrinseca?, 
utpote  quando  et  ubi.  Sequitur  ergo,  quod 
sola  bonitas  finis,  etiam  ut  secundum  re- 
ctam  intenditur  rationem,  non  sufficit  ad  B 
actus  bonitatem,  sed  requirunlur  alia?  cir- 
cumstantia?  secundum  ordinem  praedictum, 
ad  hoc  quod  bonitas  sit  moralis.  Bonitas 
quoque  meritoria  addit  super  bonitatem 
moralem,  quoniam  bonitas  meritoria  prin- 
cipaliter  est  ex  fine  :  quia  praesupposita 
seu  completa  bonitate  morali,  superaddi- 
tur  bonitas  meriti  ex  debita  relatione  ac- 
tus  istius  in  finem,  quae  relatio  debita  fit 
prout  ex  caritate  elicitur.  —  Haec  Scotus. 
Cujus  dicta  videntur  a  praehabitis  aliqua- 
liter  dissentire.  Nihilo  minus  per  distincti-  C 
onem  concordantur.  Bonitas  namque  suf- 
ficiens  ad  hoc  quod  actus  vocetur  bonus, 
ex  fine  est  et  mediis  proportionatis,  juxta 
sensum  praehabitum;  bonitas  vero  perfecta 
etiam  illa  requirit  quae  tetigit  Scotus. 

Praeterea  Durandus  circa  hoc  nititur 
comprobare,  quod  bonum  et  malum  non 
sint  differentia?.  essentiales  actus  moralis, 
probans  hoc  eo  quod  praesupponant  actum 
moralem  constitutum  in  esse  specifico. 
Quod  si  ita  esset,  haberent  se  accidenta- 
liter  ad  actum  moralem,  nec  oporteret  ac-  D 
tum  moralem  esse  bonum  aut  malum :  cu- 
jus  oppositum  infra  dicetur.  Multa  quoque 
circa  haec  scribit,  in  quibus  occupari  vide- 
tur  infructuosum. 


QU.ESTIO  ,11 

SEcundo  quaoritur,  XJtrum  actus  ex- 
terior  aliquid  bonitatis  aut  pra- 
vitatis   superaddat   actui  interio- 


ri  ex  quo  elicitive  imperialiterve 
procedit. 

Videtur  quod  non,  quia  tota  perfectio 
causati  continetur  et  pra?exsistit  in  causa, 
atque  ab  ea  derivatur  et  causato  commu- 
nicatur.  Actus  autem  exterior  ab  interiori 
procedit  sicut  effectus  a  sua  causa;  unde 
et  dicitur  quod  tota  bonitas  actus  exterio- 
ris  ab  interiori  dependet. —  Secundo, totum 
praemium  correspondet  interiori  radici,seu 
interna?  caritatis  perfectioni ; praemium  ve- 
ro  datur  secundum  quantitalem  bonilatis 
actus  virtuosi  :  ergo  tota  bonitas  ejus  in 
interiori  consistit.  —  Idem  videtur  per 
auctoritates.  Philosophus  namque  testatur 
decimo  Ethicorum,  quod  actus  exteriores 
sunt  ad  virtutum  manifestationem.  Et  con- 
cordat  illud  Bernardi  :  Bona  voluntas  suf- 
ficit  ad  meritum,sed  actio  bona  requiritur 
ad  exemplum.  Glossa  quoque  super  Mat- 
thaeum  loquitur:Quantum  intendis, tantuni 
facis.  Tota  ergo  bonitas  ac  ratio  prome- 
rendi  in  interioribus  sita  est. 

In  oppositum  est,  quod  etiam  opera  bo- 
na  exteriora  pra?cipiuntur,  et  specialiter 
remunerantur  a  Deo,  et  commendabilia 
exstant.  Bonum  autem  crcatum  additum 
bono  creato  finito,  efficit  illud  majus. 

Circa  ha?c  Bonaventura  movet  tres  quae- 
stiones.  Prima,  utrum  opera  exteriora,  rati- 
one  sua?  privilegiata?  dignitatis  et  eminen- 
tiae,  aliquid  addant  bonitatis  et  excellentia? 
ac  meriti  supra  interiorem  bonitalem  vo- 
luntatis  et  intentionis  seu  actionis.  Et  rc- 
spondet :  Aliquid  dici  potest  majus  bonum 
dupliciter.  Primo  intensive,  videlicet  quo- 
niam  amplius  placet  Deo.  Secundo  exten- 
sive,  utpote  quoniam  pluribus  prodest.  Et 
juxta  hoc  dupliciter  potest  quaestio  ista 
intelligi  :  primo,  an  opus  privilegiatum 
aliquid  addat  quantum  ad  proximorum 
aedificationem ;  secundo,  quantum  ad  Dei 
approbationem.  Primo  modo  attenditur 
augmentum  hoc  bonitatis  quantum  ad  ex- 
emplum;  secundo,  quantum  ad  meritum. 
Itaque  primo  modo  addit,  quia  interior 
bonitas  non  lucet  nec  innotescit  homini- 


UTRUM   ACTUS   EXTERTOR   ALIQUID   SUPERADDAT   ACTUI   INTERIORI 


§35 


bus  nisi  per  ostensionem  operum  bono- 
rum,  prsesertim  privilegiatorum.  Loquendo 
autem  de  augmento  secundo  modo,  distin- 
guendum  est  :  quia  est  loqui  de  augmento 
pramiii  substantialis,  et  item  de  augmento 
prsemii  accidentalis.  Et  respectu  praemii 
accidentalis,  opus  privilegiatum  addit  au- 
reolam.  Sed  loquendo  de  merito  prsemii 
substantialis,  adhuc  oportet  distinguere, 
quum  duplex  sit  meritum,  utpote  congrui 
et  condigni.  Quantum  ad  meritum  congrui, 
opus  privilegiatum  addit  :  quia  voluntas 
in  opere  illo  disponitur  ad  susceptionem 
majoris  caritatis  et  gratiee,  per  quam  digna 
fit  retributione  pra?mii  essentialis  majori. 
Si  vero  loquamur  de  merito  condigni,  non 
addit  :  quoniam  quantitas  meriti  condigni 
pensatur  ex  quantitate  radicis,  et  tantum 
placet  Deo  qui  plenam  habet  voluntatem 
nec  potest  habere  opus,  quantum  qui  ha- 
bet  voluntatem  et  opus,  quantum  ad  prse- 
mium  essentiale,si  sint  in  caritate  sequali. 
Sic  patet  responsio  primi. 

Secundo  quaerit,  an  opus  exterius  quoad 
quantitatem  dati  aliquid  bonitatis  super- 
addat  actioni  bonee  interiori.  Respondet  : 
De  quantitate  dati  est  loqui  dupliciter.  Pri- 
mo,  comparando  datum  ad  datum  solum. 
Secundo,comparando  ea  ad  invicem  atque 
ad  dantis  facultatem.  Primo  modo,  major 
quantitas  doni  aliquid  superaddit,  non  quo- 
ad  prsemium  essentiale  directe,  sed  quia 
aliquo  modo  disponit  hominem  ad  profi- 
ciendum  in  bono,  et  ad  recedendum  a  ma- 
lo.  Nempe   qui   majus  tribuit  munus  ut 

Zuc. xvi, 9.  faciat  sibi  amicum  de  mammona  iniqui- 
tatis,  plus  obligat  recipientem  ad  orandum 
pro  se.  In  hoc  quoque  quod  eleemosynam 
facit  majorem,  absolvi   meretur  a  pcena 

ibid.xi,u-  majori,  juxta  illud  :  Date  eleemosynam,  et 
ecce  omnia  munda  sunt  vobis.  Daniel  quo- 

Dan.  iv, 24.  que  ait :  Peccata  tua  redime  eleemosynis 
pauperum.  Similiter,si  comparemus  quan- 
titates  datorum  ad  invicem  et  ad  facultatem 
donantium,major  quantitas  non  addit  quo- 
ad  meritum  prsemii  substantialis  directe, 
sed  quodammodo  dispositive.  Qui  enim 
pensatis  viribus  suis  plus  Iargitur   quam 


A  alter  pensatis  viribus  suis,  magis  ad  do- 
num  gratiae  se  disponit,  et  magis  a  pecca- 
to  recedit.  Porro,  dum  ex  una  parte  datum 
unum  excedit  aliud  in  se,  et  econtra  ex- 
ceditur  ab  alio  in  comparatione  ad  facul- 
tatem  donantis,  secundum  quod  Dominus 
dixit,  quod  paupercula  vidua  plus  misit  Marc.xu, 
quam  divites  :  tunc  se  habent  sicut  exce-  i3' 
dentia  et  excessa,  quia  secundum  diversas 
conditiones  unum  donum  plus  promovet 
quam  reliquum.  Major  etenim  quantitas 
dati   plus   promovet  ad   evadendam  pce- 

B  namjuxta  illud  Proverbiorum :  Redemptio  Prov.au,s. 
animae  viri  sunt  propriae  divitise.  Major 
vero  quantitas  dati  secundum  facultatem 
dantis,  plus  valet  ad  gratiam  acquirendam. 
Nam  sic  dans,  magis  disponit  se  ad  beati- 
tudinem  paupertatis,  de  qua  dicitur  :  Beati  Matth.x,3. 
pauperes  spiritu.  —  Hsec  idem. 

Tertio  quaerit,utrum  opus  bonum,quan- 
tum  ad  suam  numerositatem,  videlicet  see- 
pius  iteratum,  superaddat  interiori  bonita- 
ti,  ita  ut  reddat  operantem  majori  gloria 
essentialis   prsemii   dignum.   Respondet  : 

C  Dupliciter  proficitur  in  merito,  utpote  in 
prasmio  substantiali,  et  preemio  accidenta- 
li,  quod  consistit  in  gaudio  quod  habetur 
de  bono  creato  vel  de  liberatione  a  malo. 
Ita  Ioquendo  de  merito  respectu  preemii 
essentialis,aliquid  valet  ad  profectum  me- 
riti  tripliciter.  Primo,  quia  per  illud  me- 
retur  homo  gloriam  majorem ;  et  hoc  mo- 
do  major  caritas  vel  melior  voluntas  facit 
ad  profectum  meriti.  Secundo,  quia  dis- 
ponit  ad  merendum  majorem  gloriam  ;  et 
talia  sunt  opera  perfectionis,  quae  dicun- 

D  tur  facere  ad  meriti  profectum.  Tertio, 
quia  conservat  id  per  quod  homo  glori- 
am  promeretur;  sicque  omnia  opera  bona 
proficiunt  ad  meritum,  quia  in  ipsis  cari- 
tas  exercetur,  conservatur  et  radicatur,  ut 
homo  finaliter  perseveret  in  illa  :  quod 
non  est  parvum,  quum  sola  perseverantia  md.  x, 22. 
coronetur.  Non  tamen  operum  multitudo 
meretur  majorem  gloriam  preemii  princi- 
palis  de  condigno. 

Conformiter,  ad  profectum  majoris  prae- 
mii  accidentalis  potest  aliquid  valere  tri- 


536 


IN   LIBRDM   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XL  ;    QU^EST.   II 


pliciter.Primo.ratione  adeptionis  aureolae; 
sicque  opera  specialis  excellentiae  conferunt 
ad  profectum  meriti  bonae  voluntatis.  Se- 
cundo,  ratione  adeptionis  alicujus  delecta- 
tionis  internae;  et  sic  omnia  opera  quae 
fiunt  ex  gratia,  quodammodo  valent  ad 
profectum  praemii  accidentalis  :  quia  se- 
cundum  quod  homo  plura  opera  bona  fa- 
cit,  secundum  hoc  de  pluribus  jucun- 
dabitur  in  conscientia  sua.  Tertio,  ratione 
diminutionis  poenae;  et  sic  opera  difficilia 
atque  poenalia  faciunt  ad  profectum  meri- 
ti,  et  ad  bonae  meritum  voluntatis  :  quia 
remissionem  alicujus  pcenae  meretur  ho- 
mo  ex  voluntate  cum  opere,  quam  non 
mereretur  sola  voluntate.  Haec  demum  di- 
stinctio  non  solum  valet  ad  determinan- 
dum  quod  dictum  est,  sed  etiam  ad  prae- 
cedentia  duo.  Generaliter  enim  verum  est, 
quod  operum  dignitas  et  dati  quantitas  et 
operum  numerositas,  ad  profectum  meriti 
facit  respectu  praemii  accidentalis,  quam- 
vis  differenter.  Generaliter  quoque  verum 
est,  quod  ista  non  faciunt  ad  profeclum 
meriti  respectu  praemii  substantialis,  nisi 
disponendo  et  conservando.  —  Haec  Bona- 
ventura.  Concordat  Alexander. 

Antisiodorensis  quoque  in  Summa  sua, 
libro  tertio,  dicens  :  Multitudo  operum 
bonorum  non  facit  ad  majus  praemium, 
supple  essentiale,  quoniam  opera  a  radice 
virtutis  habent  quod  sint  meritoria.  Unde 
si  duo  in  pari  caritate  decedant,  aeque  bo- 
ni  sunt,  et  aequale  praemium  sortientur, 
quamvis  unus  plura  fecerit  opera  bona. 
—  Hinc  rursus  eodem  asserit  libro  :  Opera 
bona  reviviscunt  quantum  ad.  tria.  Pri- 
mum  est,  quod  major  caritas  datur  resur- 
genti,  quam  daretur  si  non  praecessissent 
in  eo  opera  bona.  Secundum  est,  quod  ca- 
ritas  citius  augetur  in  eo.  Tertium,  quod 
firmius  promeretur.  Verum  est  enim,quod 
si  ex  eadem  caritate  non  crescente,  fiant 
multa  opera  bona,  non  majus  praemium 
meretur  homo  omnibus  illis  simul  sum- 
ptis,  quam  uno  tantum  eorum;  attamen 
omnibus  simul  firmius  promeretur.  Ve- 
rumtamen  non  ideo  minus  multiplicanda 


A  sunt  opera  bona,  quoniam  valent  ad  octo. 
Primum  est,  quod  per  ipsa  vitantur  negli- 
gentia  atque  omissio.  Secundum  est,  quia 
per  ea  caritas  radicatur  in  homine.  Ter- 
tium  est  caritatis  augmentum  :  nam  cari- 
tas  occasionaliter  augetur  per  hujusmodi 
opera.  Quartum  est  dimissio  poenae  tem- 
poralis.  Quintum  est  debilitatio  fomitis. 
Sextum  repulsio  daemonis,  qui  vulneratur 
et  tabescit,  dum  videt  hominem  salubriter 
occupari  beneque  operari.  Septimum  est 
jucunditas  mentis.  Octavum,  quia  stabilius 

B  certiusque  meremur  multis  operibus  bo- 
nis,  quam  uno.  —  Haec  Antisiodorensis. 
Qui  etiam  addit,  non  expedire  quod  istud 
publice  praedicetur,  ne  simplices  retra- 
hantur  a  bonis  operibus.  Nihilo  minus  qui- 
dam  dicunt  horum  oppositum,  asserentes 
hominem  remunerari  secundum  opera  sua, 
et  secundum  suos  labores.  Sed  de  isto  suo 
loco  dicendum  est. 

Amplius  Thomas  :  Actus  (inquit)  exte- 
rior  et  actus  voluntatis  interior  ita  com- 
parantur   ad    invicem,  quod    uterque   est 

C  alteri  causa  quodammodo  bonitatis, et  uter- 
que  quamdam  in  se  continet  bonitatem 
quam  alteri  praestat.  Actus  namque  exte- 
rior  bonitatem  sortitur  ex  circumstantia- 
rum  commensuratione,  secundum  quam 
proportionatus  est  ad  finem  hominis  con- 
sequendum.  Quumque  actus  exterior  com- 
paretur  ad  voluntatem  sicut  objectum,  ideo 
hanc  bonitatem  voluntatis  actus  interior 
ab  exteriori  habet,  non  secundum  quod 
est  exercitus,  sed  secundum  quod  est  in- 
tentus  ac  volitus  :  quia  in  quantum  exer- 

D  citus,  sequitur  actum  voluntatis.  Quaedam 
autem  ratio  bonitatis  consistit  in  actu  in- 
teriori  secundum  se,  prout  voluntas  est 
suorum  domina  actuum,  secundum  quam 
bonitatem  actus  habet  rationem  meriti  si- 
ve  laudabilis.  Haecque  bonitas  ab  actu  in- 
teriori  ad  exteriorem  procedit.  Loquendo 
ergo  de  illa  bonitate  quam  actus  interior 
praebet  exteriori,  actus  exterior  nihil  ad- 
jicit  bonitatis,  dummodo  voluntas  aequali- 
ter  sit  intensa.  Quod  addo,quoniam  quidam 
actus  ita  delectabiles  sunt,  quod  voluntas 


QILEST.    ITI   :   AN  IN   ACTIBUS   HUMANIS   SIT   ALIQUIS   INDIFFERENS 


537 


non  potest  in  eis  esse  ita  intensa  ante  ac-  A 
tum  sicut  in  actu,  ut  patet  in  actu  for- 
nicationis.  Ideo  non  aequaliter  demeretur 
qui  vult  fornicari,  et  qui  fornicatur.  Qui- 
dam  vero  sunt  actus  difficiles,  in  quibus 
voluntas  in  actu  remittitur,  atque  in  his 
voluntas  potest  esse  magis  perfecta  ante 
actum  quam  in  actu,  ut  patet  in  actibus 
fortitudinis  qui  sunt  in  bello.  Si  autem 
loquamur  de  bonitate  actus  quam  actus 
exterior  secundum  se  habet,  sic  actus  ex- 
terior  complet  interiorem  in  bonitate  aut 
pravitate,  quemadmodum  terminus  motus  B 
complet  motum.  Comparatur  enim  ad  vo- 
luntatem  ut  objectum.  Et  quia  ad  prae- 
mium  essentiale  ordinatur  actus  per  bo- 
nitatem  quam  habet  a  voluntate,  prout 
liberaliter  redditur  et  ex  amore ;  ideo  ac- 
tus  exterior  nihil  adjungit  ad  praemium 
essentiale.  Tantum  namque  meretur  hoc 
modo  qui  habet  perfectam  voluntatem  ali- 
quid  faciendi,  quantum  si  faceret;  et  tan- 
tum  si  facit  unum  actum,  quantum  si 
faceret  multos  voluntate  aequali  manente. 
Frequenter  quoque  exeundo  in  opus  bo-  C 
num,  magis  habilitatur  ad  bene  agendum 
et  ad  proficiendum  in  caritate.  Haec  Tho- 
mas  in  Scripto. 
Hinc  in  prima  secundse,  quaestione  vice- 
art.  4.  sima  :  Loquendo,  ait,  de  bonitate  exterio- 
ris  actus  quam  habet  ex  bonitate  finis,  sic 
actus  exterior  nihil  addit  ad  bonitatem,ni- 
si  contingat  ipsam  voluntatem  secundum 
se  fieri  meliorem  in  bonis,  aut  pejorem 
in  malis.  Quod  videtur  tripliciter  posse 
contingere.  Primo,  secundum  numerum, 
ut  dum  aliquis  vult  aliquid  facere  bono  D 
fine  vel  malo,  et  tunc  quidem  non  facit, 
postmodum  autem  vult  et  facit  :  duplica- 
tur  actus  voluntatis,  et  sic  fit  duplex  bo- 
num  seu  duplex  malum.  Secundo,quantum 
ad  extensionem,  puta  quum  aliquis  vult 
facere  aliquid  bono  fine  aut  malo,  sed 
propter  aliquod  impedimentum  desistit, 
alius  vero  continuat  motum  voluntatis  quo- 
usque  perficiat  opere  :  constat  quod  hu- 
jusmodi  voluntas  est  diuturnior  in  bono 
vel  malo,  et  secundum  hoc  est  pejor  aut 


melior.  Tertio,  secundum  intensionem.  Sunt 
enim  quidam  actus  exteriores,qui  in  quan- 
tum  delectabiles  aut  poenales,  nati  sunt 
intendere  sive  remittere  voluntatem ;  et 
certum  est,  quod  quanto  voluntas  inten- 
sius  tendit  in  bonum  aut  malum,  tanto 
melior  est  aut  pejor. 

Si  autem  loquamur  de  bonitate  actus 
exterioris  quam  habet  secundum  materi- 
am  et  circumstantias  debitas,  sic  compa- 
ratur  ad  voluntatem  ut  finis  et  terminus  : 
sicque  addit  ad  bonitatem  aut  malitiam 
voluntatis,  quoniam  omnis  motus  seu  in- 
clinatio  perficitur  in  hoc,  quod  consequi- 
tur  finem  terminumve  attingit.  Unde  non 
est  perfecta  voluntas,  nisi  sit  talis  quae 
data  opportunitate  operetur.  Si  vero  possi- 
bilitas  desit,  voluntate  exsistente  perfecta 
ad  operandum,  si  posset,  defectus  perfe- 
ctionis  qui  est  ex  actu  exteriori,  est  sim- 
pliciter  involuntarius.  Involuntarium  autem 
sicut  non  meretur  pcenam  aut  praemium 
in  operando  bonum  aut  malum,  ita  non 
aufert  aliquid  de  praemio  vel  de  pcena,  si 
simpliciter  involuntarie  homo  deficiat  ad 
faciendum  bonum  aut  malum.  Sicque  in- 
telligendum  est  quod  super  Matthae.um  ait 
Chrysostomus :  Voluntas  est  quae  aut  remu- 
neratur  pro  bono,  aut  condemnatur  pro 
malo.  Opera  vero  sunt  testimonia  volun- 
tatis.  Non  ergo  quaerit  Deus  opera  propter 
se,  ut  sciat  quomodo  judicet,  sed  propter 
alios,  ut  omnes  intelligant  quod  justus  est 
Deus.  Quod  totum  intelligendum  est,quan- 
do  voluntas  hominis  est  consummata,  nec 
cessatur  ab  actu  nisi  propter  impotentiam 
faciendi.  Haec  Thomas  in  Summa.  —  Prae- 
inductis  ex  Bonaventura  et  Thoma  con- 
cordant  per  omnia  scripta  Petri  et  Bichar- 
di,  quae  et  continentur  in  illis. 


QUiESTIO    III 

TErtio  quaeritur,  An  in  actibus  hu- 
manis  sit  aliquis  indifferens,  id 
est  nec  bonus  nec  malus  moraliter. 


538 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARDM.   —   DIST.   XL  ;    QILEST.    III 


Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  sunt  qui- 
dam  hominum  actus  nec  boni  nec  mali, 
videlicet  nec  ex  virtute  nec  ex  vitio  proce- 
dentes,  sed  vel  ex  sola  imaginatione  aut 
naturali  ratione,  qui  non  sunt  in  se  mali 
nec  demeritorii,  ut  honorare  parentes,  nec 
semper  ex  virtute  procedunt.  —  Secundo, 
peccatoribus  praedicatur,  ut  quamvis  in 
peccato  persistant,  non  tamen  penitus  ab 
actibus  abstineant  ex  suo  genere  bonis,  ut 
sunt.  jejunare,  orare  :  qui  actus  ab  ipsis 
facti,  nec  boni  nec  mali  sunt  moraliter.  — 
Tertio,  opera  non  sunt  meritoria  nisi  pro- 
pter  Deum  facta.  Aut  ergo  exigitur  actua- 
lis  in  Deum  relatio,  et  sic  nunquam  quis 
mereretur,  nisi  cogitaret  actualiter  de  Deo, 
quod  esset  viam  salutis  nimis  arctare;  aut 
sufficit  relatio  habitualis,  sicque  sufficeret 
semel  in  mense  aut  anno  actum  referre  in 
Deum,  quod  esset  viam  salutis  nimium 
relaxare. —  Quarto,  bonum  et  malum  sunt 
contraria  mediata,  ut  in  Praedicamentis  ha- 
betur.  Nec  videtur  aliquod  medium  inter 
ea  nisi  indifferens.  —  Quinto,  festucam  de 
terra  levare,  barbam  fricare,  sunt  actus 
humani  indifferentes,  et  possunt  referri  in 
finem  indifferentem,  videlicet  ut  alius  vi- 
deat  illos  actus. 
In  oppositum  videtur  illud  Apostoli  : 
iCor.x,3i.  Sive  manducatis,  sive  bibitis,  sive  aliud 
quid  facitis,  omnia  in  gloriam  Dei  facite. 
Et  si  homo  hoc  implet,  bene  et  meritorie 
operatur;  si  non,  peccat.  Ergo  actus  homi- 
nis  meritorius  demeritoriusve  consistit. — 
Rursus,  loqui  otiose  peccatum  est  :  ergo 
et  frustra  seu  inaniter  operari,  quod  est 
actum  in  finem  debitum  non  referre,  pra> 
sertim  quum  plus  sit  facere  quam  dicere 
tantum. 

De  hujus  qua?stionis  solutione  breviter 
Surom.tii.  expedit  se  Albertus,  dicendo  :  Otiosum  et 
s^pait.  q.  jn(jifferens  non  sunt  idem.  Otiosum  nam- 

que  redimit  inutiliter  tempus ;  indifferens 
autem  aequalem  habet  dispositionem  seu 
potentiam  ad  bonum  et  malum.  Et  sic 
otiosum  est  peccatum,  indifferens  vero 
non.  —  Haec  responsio  incompleta  est  et 


A  obscura  ;  innuit  tamen  quod  secundum 
theologos,  aliquis  actus  indifferens  sit. 

Thomas  vero  super  hoc  plenius  scri- 
bens  :  Tres  (inquit)  opiniones  circa  hoc 
sunt.  Nam  aliqui  dicunt,  quod  in  dictis 
non  potest  esse  aliquid  indifferens,  sed  in 
factis.  Verbum  namque  ordinatur  ad  ali- 
quid,  quum  sit  signum  rei;  factum  vero, 
quum  non  sit  signum,  non  est  ordinatum 
ad  aliud.  Idcirco  in  verbo  deformitas  inci- 
dit,  si  otiose  proferatur,  non  autem  in  fa- 
cto,  si  sine  causa  legitima  fiat.  Verum  haec 

B  ratio  nulla  est.  Quamvis  enim  factum  non 
sit  ordinatum  ad  aliud  sicut  signum  ad 
signatum,  est  tamen  ordinatum  ad  aliquid 
sicut  ad  finem  :  quoniam  omne  quod  a 
principio  est,  ad  aliquem  tendit  finem. 
Otiosum  vero  opponitur  ordini  illi  qui  est 
ejus  quod  ordinatur  ad  finem  ipsum,  non 
ordini  qui  est  signi  ad  signatum. 

Hinc  alii  dicunt,  quod  tam  in  dictis 
quam  in  factis  contingit  aliqua  indiffe- 
rentia  esse,  quae  nec  bona  nec  mala  sunt  : 
ut  illa  qua?  non  ordinantur  ad  praecepto- 

C  rum  impletionem,  ut  sic  propter  Deum 
fiant,  neque  divinis  contrariantur  praece- 
ptis,  sive  sint  in  dictis,  sive  in  factis  :  ut 
si  quis  loquatur  alicui  ex  amicitia  quadam 
civili,  aut  amicabile  quoddam  opus  ad 
ipsum  exerceat.  Sed  nec  istud  videtur, 
quoniam  actus  virtutis  politica?  non  exstat 
indifferens,  imo  de  se  bonus  est,  et  si  gra- 
tia  informetur,  meritorius  redditur.  Nec 
est  accipere  aliquid  in  quod  ordinetur  ac- 
tus  humanus,  quod  vel  secundum  politi- 
cam  virtutem  rectum  non  sit,  aut  recti- 

D  tudini  adversum  :  quia  non  potest  esse 
aliquis  actus  ab  aliquo  deliberante  sine 
intentione  finis,  ut  secundo  Metaphysieae 
dicitur.  Porro  finis  ille  est  homini  conve- 
niens  vel  secundum  animam,  vel  secun- 
dum  corpus,  aut  secundum  res  exteriores, 
quae  ad  utrumque  ordinantur.  Quod  bo- 
num,  nisi  contrarietur  bono  convenienti 
homini  secundum  rationem,  rectitudinem 
habet  virtutis  civilis  :  quouiam  virtus  ci- 
vilis  dirigit  in  omnibus  quae  sunt  corporis, 
et  etiam  quse  propter  corpus  quaeruntur. 


AN   IN   ACTIBUS   HUMANIS    SIT   ALIQUIS   INDIFFERENS 


539 


Hinc  si  quis  mediocriter  his  utatur,  usus 
est  rectus ;  si  autem  secundum  abundanti- 
am  vel  defectum,  usus  est  vitiosus  virtuti 
contrarius. 

Ideo  aliter,  secundum  alios,  est  dicen- 
dum,  quod  nullus  actus  a  voluntate  deli- 
berativa  procedens  potest  esse,  qui  non  sit 
bonus  aut  malus,  non  tantum  secundum 
theologum,  sed  etiam  secundum  moralem 
philosophum.  Et  ultra,  non  potest  esse  ali- 
quis  actus  a  deliberativa  virtute  procedens 
in  habente  gratiam,  qui  meritorius  non  sit. 
Verumtamen  in  non  habente  gratiam  po- 
test  esse  aliquis  actus  deliberativus  qui 
nec  meritorius  nec  demeritorius  sit,  atta- 
men  bonus  aut  malus  est.  Cujus  ratio  est, 
quoniam  malum  in  quantum  malum,  non 
opponitur  bono  nisi  sicut  privatio  habi- 
tui;  oppositio  autem  contrarietatis  est  ex 
eo  quod  id  super  quod  fundatur  privatio 
talis,  non  compatitur  secum  aliquod  bo- 
num  quod  sit  simpliciter  bonum  :  quem- 
admodum  delectatio  immoderata  in  cibis 
non  compatitur  secum  bonum  sobrietatis, 
quod  est  simpliciter  bonum.  Hinc  immo- 
derata  delectatio  adjungitur  privationi  bo- 
ni,  sicque  mala  vocatur.  Si  ergo  in  actio- 
nibus  invenitur  medium  inter  bonum  et 
malum,  hoc  non  erit  nisi  in  quantum  ma- 
lum  bono  privative  opponitur.  In  privative 
vero  oppositis  non  invenitur  medium  nisi 
per  hoc  quod  subjectum  non  est  habitus 
susceptivum  :  propter  quod  lapis,  qui  vi- 
sionis  susceptivus  non  est,  nec  videns  nec 
csecus  asseritur.  Atque  per  hunc  modum 
oportet  accidere  medium  inter  bonum  et 
malum,  ut  si  aliquid  est  quod  alicujus 
bonitatis  susceptivum  non  est,  nec  malitia 
opposita  inerit  sibi ;  unde  relinquetur  in- 
differens.  Hoc  autem  contingit  dupliciter. 

Primo,  per  modum  abstractionis,  secun- 
dum  quod  universale  aliquid  significatur 
ut  abstractum  a  differentiis  contrariis  di- 
videntibus  ipsum  :  ideo  in  sua  communi- 
tate  sumptum,significatur  ut  indifferenter 
se  habens  ad  utramlibet  differentiarum  : 
ut  animal  non  signilicatur  ut  rationale, 
neque  ut  irrationale ;  et  tamen  oportet  ut 


A  omne  particulare  animal  rationale  aut  ir- 
rationale  exsistat.  Et  ita  est  hic.  Si  enim 
'  significetur  actus  in  eo  quod  est  agere, 
habet  naturalem  bonitatem  in  quantum 
est  ens ;  sed  indifferenter  se  habet  ad  bo- 
nitatem  malitiamve  moralem.  Conformiter, 
bonum  ex  genere  indifferenter  se  habet 
ad  bonum  et  malum  ex  circumstantia  et 
ex  fine,  quamvis  non  inveniatur  aliquid 
in  genere  particulare,  quod  non  sit  cir- 
cumstantia  quadam  vestitum,  et  ad  finem 
aliquem  ordinatum.  Atque  secundum  hanc 

B  considerationem  quidam  dixerunt  omnes 
actus  esse  indifferentes,  in  quantum  sunt 
actus;  quidam  autem  dixerunt,  quod  non 
omnes  actus,  sed  aliqui,  accipientes  no- 
mina  actuum  magis  in  speciali,  quae  non 
exprimunt  aliquid  ex  quo  actus  ad  boni- 
tatem  vel  malitiam  determinetur,  ut  ma- 
teriam  aut  finem  vel  circumstantiam,  ut 
comedere,  ambulare. 

Alio  modo  contingit  hoc  secundum  quod 
aliquod  particulare  signatum  deficit  a  sus- 
ceptibilitate  alicujus  perfectionis,  ut  lapis 

C  a  susceptibilitate  visus  :  sicque  aliqui  ac- 
tus  deficient.es  a  susceptibilitate  perfectio- 
nis  moralis,  non  morales  dicuntur.  Actus 
demum  susceptibilis  est  bonitatis  moralis, 
secundum  quod  humanus  est ;  humanus 
autem  est,  secundum  quod  aliquo  mo- 
do  a  ratione  deducitur  :  quod  contingit 
tantum  in  actibus  illis  qui  a  voluntate 
imperantur,  qui  rationis  deliberationem 
sequuntur.  Actus  vero  qui  sequitur  appre- 
hensionem  subitae  imaginationis,  ut  confri- 
catio  barbffi,  hoc  modo  indifferens  est.  Sed 

D  nullus  rationem  deliberativam  sequens, 
erit  indifferens,  imo  necessario  bonus  aut 
malus  bonitate  aut  pravitate  civili.  Atta- 
men  actus  bonitate  civili  perfectus,  non 
est  susceptibilis  efficacise  promerendi,nisi 
in  eo  qui  gratiam  habet.  Hinc  in  eo  qui 
gratia  caret,  indifferens  est  ad  meritum 
sive  demeritum ;  sed  in  eo  qui  gratiam 
habet,  oportet  vel  meritorium  vel  deme- 
ritorium  esse  :  quia  si  est  malus,  erit  de- 
meritorius;  si  bonus,  meritorius  erit;  quia 
quum  caritas   imperet  cunctis  virtutibus 


540 


IN  .LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XL  ;    QILEST.   III 


sicut  voluntas  universis  potentiis,  oportet 
quod  quidquid  ordinatur  in  finem  alicujus 
virtutis,  ordinetur  in  finem  caritatis,  et 
ita,  quum  omnis  actus  bonus  ordinetur  in 
finem  alicujus  virtutis,  ordinetur  in  finem 
caritatis  ;  sicque  meritorius  erit,  sicut  bi- 
bere  et  comedere,  servato  modo  tempe- 
rantise,  et  ludere  ad  recreationem,  servato 
modo  eutrapelise,  in  eo  qui  caritatem  ha- 
bet,  qua  Deum  ultimum  finem  vitac  suae 
constituit.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Insuper  in  prima  secundse,  quaestione 
octavadecima,  movet  super  hac  re  dubia 
duo  :  primum  an  aliquis  actus  sit  indiffe- 
rens  secundum  speciem;  secundum,utrum 
aliquis  actus  indifferens  sit  secundum  in- 
dividuum.  Ad  primum  respondet  :  Omnis 
actus  habet  speciem  ex  objecto ;  actus 
quoque  humanus,  qui  vocatur  moralis,spe- 
ciem  suscipit  ex  objeeto  relato  ad  princi- 
pium  actuum  humanorum,  quod  est  ratio. 
Unde  si  objectum  actus  includat  aliquid 
quod  conveniat  ordini  rationis,  erit  actus 
bonus  secundum  speciem  suam,  ut  dare 
eleemosynam  indigenti ;  si  autem  includat 
aliquid  quod  ordini  rationis  repugnet,  sic- 
ut  furari,  erit  actus  secundum  speciem 
malus.  Interdum  autem  objectum  actus 
non  includit  quidquam  ad  ordinem  per- 
tinens  rationis,  ut  levare  festucam,  seu  ire 
ad  campum ;  et  tales  actus  secundum  spe- 
ciem  suam  sunt  indifferentes.  —  Quum 
ergo  objicitur.quod  malum  et  bonum  sunt 
immediate  opposita,  sicut  habitus  atque 
privatio  ;  respondendum,  quod  duplex  est 
privatio.  Una  consistens  in  privatum  esse, 
et  haec  nihil  relinquit,  sed  totum  tollit,  ut 
mors,  caecitas.  Et  inter  hanc  privationem 
et  habitum  oppositum  non  est  medium 
circa  susceptibile  proprium.  Alia  consi- 
stens  in  privari,  quemadmodum  aegritudo 
est  privatio  sanitatis,  non  quasi  totum  mox 
auferens,  sed  ut  via  ad  totalem  sanitatis 
ablationem,  quae  fit  per  mortem.  Ideo  talis 
privatio,  quum  aliquid  relinquat,non  sem- 
per  est  immediata  cum  opposito  habitu. 
Sicque  malum  est  privatio  boni,  ut  in 
commentario  suo  super  librum  Praedica- 


A  mentorum  ait  Simplicius.  Hinc  potest  esse 
medium  inter  bonum  et  malum. 

Ad  secundum  respondet  :  Contingit  in-  art.  9. 
terdum  aliquem  actum  secundum  speciem 
esse  indifferentem,  qui  tamen  est  bonus 
aut  malus  in  individuo  consideratus,  quo- 
niam  actus  moralis  non  solum  sortitur  bo- 
nitatem  ex  objecto  a  quo  speciem  habet, 
sed  etiam  ex  circumstantiis,  quae  sunt 
quasi  accidentia  quaedam  :  sicut  aliquid 
convenit  homini  secundum  accidentia  in- 
dividualia,  quod  non  convenit  ei  secundum 

B  rationem  speciei.Oportet  autem  quemlibet 
actum  individualem  habere  circumstan- 
tiam  aliquam  per  quam  trahatur  ad  bo- 
num  vel  malum,  ad  minus  ex  parte  inten- 
tionis  finis.  Quum  enim  actus  rationis  sit 
ordinare,  actus  a  ratione  deliberativa  pro- 
cedens,  si  non  sit  ad  finem  debitum  ordi- 
natus,  ex  hoc  ipso  repugnat  rationi,  et 
habet  rationem  mali ;  si  vero  ordinetur  ad 
debitum  finem,  convenit  cum  ordine  ra- 
tionis,  unde  habet  rationem  boni.  Estque 
necesse  ut  vel  ordinetur  vel  non  ordinetur 

C  ad  debitum  finem.  Unde  necesse  est  om- 
nem  hominis  actum  a  ratione  deliberativa 
procedentem,  in  individuo  consideratum, 
esse  bonum  aut  malum.  —  Quum  ergo  obji- 
citur,  quod  nulla  est  species  quae  non  con- 
tineat  aut  continere  valeat  aliquod  indi- 
viduum  sub  se  :  ergo  si  actus  secundum 
speciem  potest  esse  indifferens,  ergo  et 
actus  individualis.  Dicendum,  quod  actum 
esse  indifferentem  secundum  speciem.po- 
test  intelligi  dupliciter.  Primo,  quod  ex 
sua  specie  debeatur  ei  esse  indifferentem: 

D  sicque  nullus  actus  ex  sua  specie  exstat 
indifferens.  Non  enim  est  aliquod  humani 
actus  objectum  quod  ordinari  non  queat 
ad  bonum  vel  malum  per  finem  aut  cir- 
cumstantiam.  Secundo,  quia  ex  specie  sua 
non  habet  quod  sit  bonus  vel  malus,  ni- 
hilo  minus  potest  per  aliquid  aliud  fieri 
bonus  aut  malus  :  sicut  homo  ex  specie 
sua  non  habet  quod  sit  albus  aut  niger, 
nec  tamen  habet  ex  specie  sua  quod  non 
sit  albus  aut  niger  :  quoniam  aliunde  po- 
test  homini  supervenire  albedo  vel  nigre- 


AN   IN   ACTIBUS   HUMANIS    SIT   ALIQUIS    INDIFFERENS 


541 


do  quam   ex   principiis   speciei.  —  Haec 
Thomas  in  Summa. 

Petrus  vero  hic  tangit  duas  opiniones  : 
unam  jam  dictam,  et  aliam  plenius  infra 
ponendam,  nec  declinans  ad  aliquam,  sed 
breviter  depromens  qualiter  utraque  pos- 
sit  salvari. 

Richardus  quoque  ea  quae  Petrus  scribit 
prosequitur  magis  diffuse,  ambas  referens 
opiniones,  et  ad  eam  quam  Thomas  tuetur 
magis  declinans.Ad  quod  allegat  quod  quar- 
to  capitulo  de  Divinis  nominibus  S.  Dio- 
nysius  protestatur  :  Daemonis  malum  est 
esse  contra  deiformem  intellectum;  malum 
vero  animae,  esse  contra  rationem  ;  corpo- 
ris,  contra  naturam.  Sed  omnis  actus  deli- 
berativae  voluntatis  in  nobis,  est  aut  secun- 
dum  rationem,  et  sic  est  moraliter  bonus, 
aut  contra  eam,  sicque  consistit  moraliter 
malus.  Quod  si  fuerit  praeter  rationem,  ad- 
huc  esset  moraliter  malus,  quia  secundum 
Damascenum  libro  secundo,  manendo  in 
eo  quod  secundum  naturam  est,  in  virtute 
manemus  ;  declinantes  vero  ab  eo  quod 
est  secundum  naturam  ad  id  quod  est  prae- 
ter  naturam,  in  malitia  sumus.  Et  per  na- 
turam  intelligit  rationem.  Haec  Richardus. 

Praeterea  Bonaventura  circa  haec  scribit 
diffuse  :  Haec,  inquiens,  quaestio  intelligitur 
de  actione  voluntatis  deliberativae,  secun- 
dum  quod  deliberativa  est.  De  qua  etiam 
actione  est  loqui  dupliciter,  utpote  per 
comparationem  ad  genus  operationis,  et  in 
comparatione  ad  operantem.  Et  hoc  ulti- 
mo  modo  intelligitur  quaestio,  suntque  di- 
versae  opiniones  de  ista  materia.  Nam  ali- 
qui  dicunt,  quod  nihil  faciat  homo  ex 
deliberatione  quod  Deus  non  reputet  ei  ad 
praemium  vel  ad  pcenam,  ita  quod  in  die 
judicii  de  omni  actu  deliberativo  rationem 
reddemus.  Et  huic  opinioni  videntur  con- 
sonare  verba  Sanctorum,  dicentium  quod 
sicut  non  peribit  capillus  de  capite,  sic 
nec  momentum  de  tempore  de  quo  ratio- 
nem  non  reddemus,  ut  dicit  Bernardus.  Et 
idem  dicere  videtur  Anselmus  :  Exigetur, 
dicens,  a  nobis  omne  tempus  nobis  im- 
pensuin  qualiter  sit  expensum.  Quibus  con- 


A  sentire  videtur  quod  Veritas  ipsa  testatur  : 
De  omni  verbo  otioso,  etc.  —  Verum  ista  Matth.xu, 
opinio  aut  multum  ampliat  viam  salutis, 36- 
aut  multum  angustat.  Nempe  ad  hoc  quod 
opus  sit  meritorium,  aut  dicerent  exigi  ac- 
tualem  relationem  operis  in  Deum  et  in 
particulari,  aut  dicerent  sufficere  relatio- 
nem  in  habitu  atque  in  universali.  Et  si 
dicant  primum,  nimis  coarctant  viam  sa- 
lutis.  Sic  enim  in  omni  opere  quod  homo 
non  referret  actualiter  in  Deum,  peccaret 
ac  demereretur  :  quod  valde  durum  est 

B  dicere.  Si  autem  sufficit  intentio  habitua- 
lis  et  in  universali,  sic  dum  quis  semel  in 
principio  anni  aut  mensis  vel  septimanae 
vel  diei  proponeret  Deo  servire,  omnia 
opera  bona  quae  postea  faceret,  etiam  nihil 
de  Deo  recogitans,  meritoria  sibi  essent  : 
quod  esset  viam  salutis  valde  laxare. 

Hinc  est  alia  positio  magis  temperata, 
videlicet  quod  quaedam  sunt  actiones  vo- 
luntatis  deliberativae  quae  respiciunt  ipsam 
directe,  quaedam  vero  concernunt  eam  se- 
cundum  quod   regit   potentias  naturales. 

C  Prima  operatio  est  locutio,  quae  est  poten- 
tia?.  rationalis,  secundum  quod  utitur  ra- 
tione  ;  secunda  est  comestio,  ambulatio. 
Dicunt  ergo  quod  circa  illas  operationes 
quae  concernunt  voluntatem  rationalem  se- 
cundum  quod  rationalis  est,  non  invenitur 
medium  neque  indifferens,  sed  circa  alias 
invenitur.  Hinc  concedunt,  quod  non  om- 
nis  actio  deliberativa  est  bona  vel  mala. 
Locutio  autem  omnis  vel  bona  est  vel  ma- 
la.  Aut  enim  est  utilis,  aut  otiosa  :  et  si 
otiosa,  ergo  et  mala;  si  utilis,  tunc  est  bo- 

D  na.  Ideo  et  Dominus  dixit  de  omni  verbo 
otioso  rationem  esse  reddendam,  non  de 
omni  facto.  Beatus  quoque  Jacobus  :  Si  jacob.m,2. 
quis  in  verbo  non  offendit,  hic  perfectus 
est  vir.  —  Verumtamen  ista  positio  non 
videtur  adhuc  satisfacere  plene.  Nam  velle 
cogitare  de  veritate,  actus  est  voluntatis 
secundum  quod  rationabiliter  movetur ;  et 
tamen  homo  frequenter  cogitat  de  veritate 
non  referendo  ad  Deum  :  et  durum  est  di- 
cere,  quod  tunc  peccet.  Ulterius  quoque, 
potest  loqui  ex  naturali  pietate,  aut  civili 


542 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XL  ;    QOEST.    III 


urbanitate,  ut  hominem  salutando  in  via  :  A 
et  valde  durum  est  dicere,  quod  sic  pec- 
cet;  nec  dici  potest,  quod  omnis  talis  lo- 
cutio  sit  meritoria.  Denique,  si  plus  est 
facere  quam  dicere,  potius  reddemus  ra- 
tionem  de  facto  otioso  quam  de  hujusce- 
modi  verbo.  Propter  quod  Sancti  conclu- 
dunt  hoc  a  minori  ex  verbo  Christi. 

Ilinc  est  positio  tertia,  quod  in  operibus 
voluntatis  deliberativae  sit  medium  inler 
bonitatem  et  pravitatem.  Queadam  etenim 
actio  a  voluntate  deliberativa  procedit,  or- 
dinata  in  debitum  finem,puta  in  Deum:et  B 
ista  est  bona,  et  si  sit  ex  caritate,  est  me- 
ritoria  vitae  aeternae;  si  vero  fiat  exlra  cari- 
tatem,  est  meritoria  merito  congrui.  Quae- 
dam  autem  actio  ex  voluntate  deliberativa 
procedens,  non  est  ordinata.  Et  ha?c  est 
divisio  per  immediata  procedens.  Sed  non 
omnis  actio  non  ordinata  ad  Deum  sicut  ad 
finem,  est  mala.  Nam  quaedam  ita  non  or- 
dinatur  propter  inordinatam  conversionem 
ad  creaturam,  qucedam  vero  non  ordinatur 
propter  negligentiam  operantis,  quaedam 
vero  non  ordinatur  propter  operantis  in-  G 
firmitatem  atque  miseriam.  Prima  divisio 
actionis  non  ordinatae  est  mala  malitia  com- 
missionis.  Secunda  est  mala  malitia  omis- 
sionis.  Tertia  vero  neutro  modo  est  mala, 
sed  est  indifferens  :  et  hoc,  dum  quis  facit 
aliquam  operationem,  ita  quod  circa  crea- 
turam  non  afficitur  inordinate,  nec  tamen 
operationem  illam  refert  ad  Deum,  sed  fa- 
cit  eam  ob  aliquem  finem  qui  indigentiam 
concernit  naturae,  sicut  dum  ambulat  ut 
recreetur,  vel  comedit  ut  reficiatur.  Talis 
actio  reputatur  indifferens,  quia  nec  Deus  D 
eam  remunerat,nec  imputat  ad  peccatum: 
et  hoc,  quia  in  tali  actione  non  est  malitia 
commissionis,  quum  non  sit  inordinata 
delectatio;  nec  etiam  omissionis:non  enim 
semper  omittit  homo,  quando  actiones  suas 
non  refert  in  Deum.  Oportuit  enim  indul- 
gere  naturae  infirmae  ac  fragili,  ut  possit 
facere  talia  multa.  Nec  Deus  requirit  ab 
homine  in  tali  statu  distractionis  et  mise- 
riae,  quod  omnia,  dum  facit,  referat  ad  se; 
requirit  tamen  aliquando,quando  videlicet 


est  locus  et  tempus  :  et  si  homo  tunc  non 
referat,  peccat  omitlendo. 

Praeterea  advertendum,  quod  ad  hoc 
quod  aliqua  actio  sit  meritoria,  non  opor- 
tet  quod  quis  semper  referat  actualiter 
eam  in  Deum,  sed  sufficit  habitualis  rela- 
tio.  Habitualem  autem  relalionem  appello, 
non  quia  habeat  caritatem,  per  quam  sit 
habilis  ad  referendum,  sed  quia  in  pri- 
mordio  illius  operationis  vel  alterius  ex 
qua  illa  consequenter  se  habet,  intentio- 
nem  habet  ad  Deum  directam  :  ul  si  quis 
intendat  dare  pro  Deo  centum  marcas,  et 
incipit  dare,  cogitatque  de  Deo  in  prima 
marca.et  in  aliis  non  cogilat,  nihilo  minus 
omnes  dationes  illae  sunt  meritoriae;  si  au- 
tem  opus  alterius  generis  inchoet,  oportet 
quod  intentio  renovetur  ad  hoc  quod  opus 
hoc  sit  meritorium.  Sic  quoque  intelligitur 
in  viris  religiosis,  quoniam  in  principio 
voverunt  ex  caritate  portare  pondus  reli- 
gionis.  Quidquid  enim  faciunt  quod  ad 
suae  religionis  observantiam  spectat,  ex 
prima  intentione  fit  eis  meritorium  ad  sa- 
lutem,  nisi  forte,  quod  absit,  contraria  in- 
tentio  superveniat.  In  aliis  autem  quae  ad 
religionem  non  spectant,  secus  est,  quia 
illa  intentio  nou  se  extendit  ad  alia  habi- 
lualiter.  Ideo  non  est  parvae  securitatis  et 
utilitatis,  religionem  intrare. 

Attamen  quidam  dixerunt,  quod  habi- 
tualis  intentio  solum  sufficit  ad  meritum 
satisfactionis  :  opus  enim  satisfactorium 
est,  si  fiat  in  caritate.  Ad  hoc  vero  quod 
opus  sit  meritorium  vitae  aeternae,  dicunt 
requiri  actualem  intentionem,  ita  quod 
nullum  opus  sit  meritorium,  nisi  veniat 
ex  caritate  actualiter  movente.  —  Probabi- 
lius  est  tamen  dicere,  quemadmodum  di- 
ctuin  est,  quod  ad  utrumque  sufficiat  re- 
latio  habitualis.  Relationem  autem  voco 
habitualem,  non  qua  quis  in  generali  re- 
fert  ad  Deum  omnia  opera  diei  vel  anni, 
sed  qua  quis  refert  aliquod  opus  ad  Deum, 
ita  quod  opus  sequens  directam  habet  ad 
opus  primum  ordinationem  et  consequen- 
tiam  :  ut  est  in  illo  qui  dat  pro  Deo  cen- 
tum  marcas,  vel  intendit  ad  S.  Jacobum 


AN    IN   ACTIBUS   HUMANIS   SIT   ALIQUIS    INDIFFERENS 


543 


ire.  In  aliis  autem  locum  non  liabet.  Insu- 
per  habitualem  intentionem  relationemve 
voco,  quando  non  prsecogitato  in  actu  ut 
tunc  fine  ultimo  sive  Deo,  ex  sola  boni 
operis  consideratione  caritas  seu  alia  vir- 
tus  caritate  informata,  prompta  est  et  ad 
bonum  opus  inclinat  :  ut  dum  subditus 
meretur  obediendo  suo  praelafo  sibi  ju- 
benti,  etiam  si  nihil  cogitet  de  Deo,  sed 
solum  consideret  quod  bonum  est  obedi- 
re.  —  Hffic  Bonaventura. 

Praeterea  Scotus  movendo  hanc  quaestio- 
nem,  remittit  ad  Bonaventuram,  additque 
aliqua  :  Aliter,  inquiens,  potest  esse  de 
bonitate  et  malitia  morali,  et  de  bonitate 
meritoria  ac  malitia  demeritoria.  In  prima 
bonitate  et  malitia,  comparando  ad  actum 
naturalem,  videtur  posse  inveniri  actus 
indifferens,  qui  habeat  determinatam  spe- 
ciem  in  genere  naturae  per  comparationem 
ad  omnes  causas  suas,  et  tamen  possit  in- 
differenter  habere  bonitatem  malitiamve 
moralem  :  quia  secundum  Philosophum 
secundo  Ethicorum,  habitus  justitiae  gene- 
ratur  ex  operibus  justis,  nou  tamen  juste 
factis ;  et  iste  actus  ex  quo  generatur  vir- 
tus,  non  est  bonus  moraliter,  quia  non  est 
ex  virtute.  Similiter  de  actibus  post  ac- 
quisitam  virtutem,  quoniam  non  videtur 
necesse  quod  voluntas  habens  virtutem, 
utatur  ea  necessario,  sed  solum  quando 
occurrit  tam  vehemens  passio,  quae  sub- 
vertat  rationem  nisi  utatur  virtute. 

Secundo  etiam  modo  loquendo  de  bono 
et  malo,  videtur  esse  medium  inter  actum 
bonum  et  malum.  Supposita  namque  bo- 
nitate  morali,  meritum  videtur  esse  ex  re- 
latione  ad  ultimum  finem,  quae  relatio  fit 
a  caritate  inexsistente.  Potest  autem  actus 
referri  ex  caritate  in  debitum  finem  tri- 
pliciter  :  primo  actualiter,  quemadmodum 
actualiter  cogitans  de  fine,  appetit  seu  di- 
ligit  illum.vultque  aliquid  propter  ipsum; 
secundo  virtualiter,  ut  dum  ex  cognitione 
et  dilectione  finis  devenitur  ad  volitionem 
entis  hujus  ad  finem ;  tertio  habitualiter. 
T ripliciter  quoque  potest  actus  non  refer- 
ri  :  primo  penitus  negative,  quia  nec  ac- 


A  tualiter  nec  virtualiter  refertur  in  finem; 
secundo  privative,  quoniam  non  est  natus 
referri,  ut  veniale  peccatum,  quamvis  stet 
cum  caritate,  non  tamen  natum  est  a  ca- 
ritate  referri  in  finem ;  tertio  contrarie, 
quia  corrumpit  principium  referendi,  vi- 
delicet  caritatem,  ut  peccatum  mortale.  De 
his  duobus  ultimis  membris  certum  est, 
quod  actus  illi  sunt  mali,  puta  peccatum 
mortale  et  veniale.Porro  de  duobus  primis 
certum  est,  quod  primus  actus  est  merito- 
rius ;  et  de  secundo,  qui  scilicet  refertur 

B  virtualiter,  idem  satis  probabile  est.  De 
actibus  vero  qui  tantum  referuntur  habi- 
tualiter,  et  qui  pure  negative,  id  est,  nec 
actualiter  nec  virtualiter  referuntur,  du- 
bium  est  an  sint  meritorii,  an  venialiter 
mali,  an  indifferentes.  Si  ponatur  alterum 
duorum  primorum  membrorum,  videtur 
quod  -homo  exsistens  continue  in  gratia, 
mereatur  continue,  aut  peccet  venialiter 
saltem  :  quoniam  multos  tales  elicit  actus, 
qui  nec  actualiter  nec  virtualiter  referun- 
tur  in  Deum.  Unde  videtur  probabiIe,quod 

C  sint  indifferentes,  quia  non  habent  suffi- 
cientem  malitiam  peccati  venialis  (quum 
possibile  sit  nullam  esse  in  eis  inordinati- 
onem),  nec  videtur  in  eis  esse  sufficiens 
ratio  meritoriae  bonitatis,  ad  quam  videtur 
ad  minus  requiri  relatio  virtualis,  qualis 
in  istis  non  est.  Sunt  ergo  multi  actus 
indifferentes,  non  solum  secundum  esse 
quod  habent  in  esse  naturae,  sed  etiam  se- 
cundum  esse  quod  habent  in  esse  morali. 
Et  sunt  indifferentes  ad  bonum  merito- 
rium  et   malum   demeritorium,  quoniam 

D  unum  individuum  potest  esse  tale,  et  aliud 
tale.  Multi  etiam  singulares  actus  eliciti, 
sunt  indifferentes,  qui  non  sunt  tales  nec 
tales  ;  et  non  solum  actus  non  humani,  de 
quibus  non  est  sermo,  ut  barbam  fricare, 
sed  etiam  de  actibus  libere  elicitis.  —  Haec 
Scotus,  qui  in  his  sequitur  Bonaventuram. 
Insuper  Durandus  praefatas  opiniones 
hic  tangit,  et  ad  nullam  multum  declinat. 
Opinionem  quoque  quam  sequitur  Tho- 
mas,  sic  probat  :  Ratio  deliberans,  sicut 
deliberando  procedit  ex  fine  ad  consilian- 


544 


IN   LD3RUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XL  ;    QU^ST.    IV 


dum  de  his  quas  sunt  ad  finem,  sic  im- 
perando  exsecutionem  ejus  quod  delibe- 
ratum  est,  ordinat  actum  imperatum  ad 
aliquem  finem.  Ex  hoc  ita  arguitur  :  Om- 
nis  actus  imperatus  a  ratione,  ordinatus 
est  ad  finem  debitum,  vel  non  :  si  ordina- 
tus  est,  non  est  indifferens,  sed  bonus ;  si 
non,  ergo  est  malus.  Nec  dici  potest,  quod 
ordinetur  ad  finem  indifferentem  :  quia 
impossibile  est  rationem  boni  non  includi 
in  ratione  finis.  Secundo,  si  esset  aliquis 
actus  indifferens,  oporteret  dare  habitum 
indifferentem  :  quia  habitus  determinat 
potentiam,  ut  dicitur  secundo  Ethicorum, 
ubi  et  dicitur,  quod  habitus  est  quo  bene 
aut  male  possumus  :  sicque  per  habitum 
disponitur  potentia,  et  determinatur  ad 
bene  vel  male.  Ergo  nullus  habitus  potest 
indifferens  esse.  Quumque  ex  actibus  ge- 
neretur  habitus.sicut  ex  actibus  bonis  fre- 
quentatis  generatur  habitus  bonus,  ita  ex 
inalis  malus,  et  ex  indifferentibus  indiffe- 
rens  :  quod  est  inconveniens. 

Deinde  Durandus  objicit  contra  aliqua 
contenta  in  Thoma,  et  ait  :  Dicitur,  quod 
in  habente  gratiam  nullus  actus  ex  delibe- 
ratione  procedens  est  indifferens,  sed  me- 
ritorius  aut  demeritorius ;  sed  in  non  ha- 
bente  gratiam  potest  esse  aliquis  actus 
deliberatus,  nec  meritorius  nec  demeri- 
torius,  etc,  ob  causam  in  positione  Tho- 
mffi  expressam.  In  quo  dicto  est  aliquid 
satis  clarum,  videlicet  quod  in  habente 
gratiam  et  in  non  habente  gratiam,  omnis 
actus  malus  a  deliberatione  procedens,  est 
demeritorius ;  et  aliquid  dubium,  utpote 
quod  omnis  actus  moraliter  bonus,  est  me- 
ritorius.  Oppositum  quippe  videtur  proba- 
bile,quoniam  circumstantia  quse  est  soium 
concomitans  actum  et  non  informans,  nul- 
lam  bonitatem  aut  malitiam  ponit  circa 
ipsum.ut  patet  in  actibus  tam  bonis  quam 
malis.  In  malis  :  nam  infidelitas  non  ponit 
malitiam  aliquam  circa  actum  moralem, 
nisi  dum  actus  ille  ex  infidelitate  proce- 
dit:tunc  enim  est  conditio  informans,  non 
solum  concomitans;  sed  in  aliis,  puta  in 
eo  quod  est  dare  eleemosynam  ex  naturali 


A  pietale,  vel  honorare  parentes  ex  naturali 
pietate,respectu  quorum  infidelitas  est  so- 
lum  conditio  comitans,  nullam  ponit  de- 
formitatem.  Similiter  est  in  bonis.  Gonstat 
autem,  quod  caritas  et  gratia  frequenter 
esl  solum  circumstantia  concomitans  ac- 
tum  bonum  moralem,  nequaquam  infor- 
mans,  ut  dum  quis  solo  dictamine  natu- 
ralis  rationis  reddit  alleri  quod  suum  est. 
Caritas  ergo  et  gratia  non  ponit  in  tali 
actu  aliquam  bonitatem  praeter  simplicem 
bonitatem  moralem.  —  Denique,  quod  in 

B  habente  caritatem  omnis  actus  moralis  de- 
beat  ordinari  in  finem  caritatis,  non  appa- 
ret.  Nam  quamvis  quilibet  teneatur  vitare 
inalum,  nullus  tamen  tenetur  facere  omne 
bonum  quod  potest  :  alioqui  unusquisque 
teneretur  ad  opera  supererogationis.  Hinc 
quilibet  solum  tenetur  ad  bonum  cujus 
omissio  in  ipso  est  mala  et  pcenam  me- 
retur.  De  numero  autem  talium  non  vide- 
tur  esse  ordinatio  uniuscujusque  actus  mo- 
ralis  in  finem  caritatis.  in  eo  qui  gratiam 
habet.  Quod  patet,  quia  ad  omne  illud  ad 

C  quod  tenetur  fidelis  exsistens  in  gratia,  te- 
netur  fidelis  gratia  carens  :  quia  defectus 
culpabilis  nullum  absolvit  ab  eo  ad  quod 
tenetur.  Fidelis  autem  gratia  carens,  non 
tenetur  omnem  actum  moralem  bonum 
ordinare  in  finem  caritatis,  ut  patuit.  Ergo 
nec  ad  hoc  tenetur  fidelis  exsistens  in  gra- 
tia.  —  Haec  Durandus.  Qui  contra  pra?ta- 
ctum  verbum  diffusius  arguit,  et  (ut  ap- 
paret)  idonee.Positio  demum  Bonaventurae 
rationabilior  esse  videtur,  et  ex  dictis  ejus 
innotescit    responsio   ad    motiva   alterius 

D  opinionis. 


QU.ESTIO    IV 


OUarto  qua?ritur,  An  eadem  numero 
actio  possit  esse  bona  et  mala 
moraliter. 

Non  enim  dubium  est  de  bonitate  natu- 
ra?  seu  entis,  qua  omnis  actio  positiva  est 
bona.  Et  quod  eadem  actio  possit  bona  es- 


AN  EADEM  NUMERO   ACTIO   POSSIT   ESSE   BONA   ET   MALA   MORALITER 


543 


se  et  mala,  probatur.  Nam  eadem  actio 
potest  incipi  recta  intentione,et  continuari 
ac  finiri  intentione  perversa.  —  Secundo, 
aliquis  in  mortali  exsistens,  facit  suffra- 
gia  pro  defuncto;  et  operatio  illa  est  me- 
ritoria  mortuo,  non  ipsi  agenti,  quum  cari- 
tatem  non  habeat;  defuncto  tamen  meretur 
poenae  minorationem,  et  satisfactoria  est 
pro  ipso  :  sicque  eadem  actio  est  meri- 
toria  et  non  meritoria.  —  Tertio,  si  domi- 
nus  aliquis  ex  caritate  praecipiat  servo  suo 
eleemosynam  dare,  et  servus  invitus  hoc 
faciat,  videtur  eleemosynse  illius  largitio 
esse  bona  per  respectum  ad  dominum,  et 
mala  per  comparationem  ad  servum.  — 
Quarto,  secundum  Philosophum  tertio  Phy- 
sicorum,  idem  motus  est,  qui  in  agente 
est  actio,  et  in  patiente  passio  :  quemad- 
modum  eadem  est  via  ab  Athenis  ad  The- 
bas,  et  econtrario.  Sed  contingit  actionem 
esse  malam,  passionemque  bonam  :  sicut 
mala  fuit  actio  crucifigentium  Christum, 
et  optima  passio  ejus.  Et  sic  idem  actus 
seu  motus  est  bonus  et  malus. 

In  contrarium  est,  quod  bonum  et  ma- 
lum  contraria  sunt,et  differentiae  oppositae 
actus  humani.  Contraria  vero  nequeunt  si- 
mul  inesse  eidem. 

Circa  hoc  Alexander  scribit  :  Oppositio 
inter  bonum  ex  genere  et  malum  ex  gene- 
re  est  oppositio  disparata,  quoniam  sepa- 
rantur  ab  invicem  secundum  rationem  seu 
formam,et  subjectum:  non  autem  proprie 
contraria,  quum  non  sint  nata  fieri  circa 
idem  subjectum,  nec  sub  eodem  genere 
continentur,  imo  sunt  disparata.  Quemad- 
modum  autem  bonitas  et  malitia  disparata 
sunt  inter  se,  ita  et  actiones  quibus  conve- 
niunt.  Nihilo  minus  bonum  et  malum  pos- 
sunt  eidem  accidere  actioni.  Nam  bona 
actio  ex  genere  potest  esse  mala  ex  inten- 
tione  aut  bona  :  et  ita  hoc  est  per  respe- 
ctum  ad  diversa.  Simpliciter  autem  non 
potest  eadem  actio  numero  esse  bona  et 
mala.  Hinc  aliter  se  habent  bonum  et  ma- 
lum  circa  actionem  et  circa  agentem.  Pos- 
sunt  enim  eidem   numero  agenti  inesse, 

T.  22. 


A  sed  non  simul;  uni  autem  et  eidem  nume- 
ro  actioni  nequeunt  simul  secundum  prius 
et  posterius  convenire.  Cujus  ratio  est, 
quod  agens  numeratur  propria  numerati- 
one  prseter  malum  et  bonum  quse  ei  acci- 
dunt ;  actio  vero  quum  non  sit  in  se  stans, 
sed  transiens,  numeratur  cum  conditio- 
nibus  suis.  Unde  alia  numero  est  actio 
bona,  et  alia  numero  actio  mala.  Haec  Ale- 
xander,  cujus  responsio  intricata  videtur. 
Porro  Thomas  clarius  scribens,  testatur : 
Quum  unum  et  ens  convertantur,  secun- 

B  dum  hoc  quod  res  se  habet  ad  esse,  ita  se 
habet  ad  unitatem.  Est  autem  in  re  duplex 
esse  considerare,  videlicet  esse  ipsius  se- 
cundum  se,  quod  est  esse  ipsius  primum 
et  substantiale,  et  esse  superveniens,  quod 
est  secundum  et  accidentale.  Idcirco  con- 
tingit  quod  aliquid  secundum  se  conside- 
ratum,  est  unum,  quod  tamen  secundum 
aliquid  sibi  accidentale,  quamdam  habet 
pluralitatem  :  ut  lignum  cujus  una  pars 
est  alba  et  alia  nigra,  in  se  unum  est  li- 
gnum;  sed  quoad  esse  coloratum,  est  quo- 

C  dammodo  plura.  Quum  ergo  actus  exte- 
riores  participent  bonitatem  malitiamve 
moralem  tanquam  quoddam  superveniens, 
in  quantum  sunt  imperati  a  voluntate, 
contingit  talem  actum  esse  unum  secun- 
dum  se  consideratum,  et  tamen  esse  multa 
prout  ad  genus  moris  refertur,  secundum 
quod  moraliter  bonus  aut  malus  vocatur. 
Per  quod  patet  ad  primum  solutio.  Talis 
etenim  actio  secundum  esse  naturse  est 
una ;  sed  prout  diversa  intentione  ac  varia 
voluntate  exercetur,  est  moraliter  alia  et 

D  alia,  et  bona  ac  mala.  —  Circa  solutionem 
autem  secundi  est  duplex  opinio.  Una, 
quod  suffragia  quae  facit  quis  in  mortali 
exsistens,  quantum  ad  opus  operans  non 
sunt  meritoria  agenti,  nec  ei  pro  quo 
fiunt;  si  vero  consideretur  opus  operatum, 
ut  sacrificium  aut  aliquid  tale,  sunt  meri- 
toria  ei  pro  quo  fiunt,  non  operanti.  Et  sic 
operatio  eadem  non  est  meritoria  et  non 
meritoria  :  quoniam  operatio  ipsa  nullo 
modo  meritoria  exstat.  Sed  quoniam  effi- 
cacia  suffragiorum  mensuratur  secundum 

35 


S46 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XL  ;    QILEST.   IV 


caritatem  ejus  pro  quo  fiunt  (nam  tantum 
unicuique  valent  quantum  meruit  ut  sibi 
valerent,  ut  testatur  Augustinus) ;  idcirco 
ab  aliis  verius  dicitur,  quod  etiam  ipsa 
operatio  sine  caritate  facla,  valet  ei  pro 
quo  fit,  virtute  caritatis  illius,  et  non  ope- 
rantis.  Nec  tamen  sequitur  quod  illa  ope- 
ratio  bona  sit  simpliciter,  sed  quod  est 
bona  huic  pro  quo  fit.  Simpliciter  enim 
bonum  est  quod  facienti  bonum  est.  Nec 
est  inconveniens  quod  aliquid  simpliciler 
malum  sit,  quod  tamen  alicui  bonum  est. 
—  Ad  tertium  respondetur,  quod  servus 
agit  ut  instrumentum  domini  sui,  alque  ut 
motus  a  domino.  Alia  autem  est  actio  mo- 
ventis,  et  alia  moti.  Nee  enim  secundum 
eumdem  motum  potest  idem  esse  movens 
et  motum.  Sicque  alia  numero  est  actio 
domini,  alia  servi.  —  Ad  quartum,  quod 
quum  actio  sit  in  agente,  et  passio  in  pa- 
tiente,  non  potest  esse  idem  numero  acci- 
dens  quod  est  actio,  et  quod  passio,  quum 
idem  accidens  nequeat  esse  in  diversis 
subjectis.  Unde  et  Avicenna  affirmat,  quod 
non  est  eadem  numero  aequalitas  in  duo- 
bus,  sed  specie  tantum.  Sed  quia  eoruin 
differentia  non  est  nisi  penes  terminos, 
utpote  penes  agens  et  patiens,  motusque 
ab  utroque  abstrahat  termino  :  hinc  motus 
significatur  ut  sine  differentia  ista,  propter 
quod  dicitur  quod  motus  est  unus.  Meri- 
tum  quoque  non  consistit  in  passione  ut 
passio  est,  sed  in  operatione  patientis, 
qua  passionem  voluntarie  sustinet  propter 
Deum  :  quae  operatio  alia  est  ab  operatione 
agentis.  —  Haec  Thomas  in  Scripto.  Haec 
eadem  scribit  in  prima  secundae,  quaestio- 
ne  vicesima. 

Quibus  concordat  Petrus,  et  addit  :  Du- 
plex  est  actio,  quaedam  simplex  et  indi- 
visibilis,  ut  actio  interior,  et  haec  non 
potest  eadem  esse  bona  et  mala ;  quaedam 
vero  successiva  atque  exterior,  et  haec  ea- 
dem  potest  esse  bona  et  mala,  sed  non 
secundum  eamdem  partem  :  quemadmo- 
dum  eadem  superficies  secundum  unam 
partem  est  alba,  secundum  aliam  nigra. 
Nam  sicut  haec  actio  habet  duplex  esse, 


A  videlicet  esse  naturae,  prout  procedit  a 
naturali  potentia,  ut  ambulatio  a  vi  gres- 
siva,  et  esse  moris,  prout  procedit  a  vo- 
luntate;  sic  habet  duplex  esse  morale,  in 
quantum  inchoatur  ex  caritate.  et  conti- 
nuatur  ex  vanitate.  Haec  Petrus.  —  Conso- 
nant  Bonaventura  et  Richardus. 

Verum  contra  illud  dictum  Petri  de  ac- 
tione  interiori  simplici  et  indivisibi li, quod 
eadem  numero  nequeat  esse  bona  et  mala, 
objicit  sic  Durandus  :  Sicut  se  habet  intel- 
lectus  ad  verum  et  falsum,  ita  voluntas  ad 

B  bouum  et  malum.  Sed  idem  actus  ipsius 
intellectus  quamvis  sil  simplex  et  indivi- 
sibilis,  attamen  successive  potest  esse  ve- 
rus  et  falsus  :  ut  dum  aliquis  credit  So- 
cratem  sedere,  qui  veraciter  sedet,  et  in 
eadem  actuali  credulitate  perseverat  So- 
crate  surgente.  Ergo  idem  actus  voluntatis 
simplex  et  indivisibilis  potest  successive 
esse  bonus  et  malus.  Nee  valet  quod  dici- 
tur,  quod  actus  non  est  bonus  et  malus, 
quia  non  habet  successionem.  Nam  idem 
secundum  idem,  potest  successive  opposi- 

C  ta  suscipere,  non  per  sui  successionem, 
sed  per  successionem  oppositorum  circa 
ipsum,  dummodo  contingat  ipsum  pluries 
sumere  :  sicut  corpus  secundum  eamdem 
partem  potest  successive  calidum  esse  et 
frigidum.  Actus  autem  voluntatis  quamvis 
sit  simplex  et  indivisibilis,  potest  tamen 
pluries  sumi,  quia  non  solum  habet  esse 
per  instans  temporis,sed  pluribus  partibus 
temporis  coexsistit  :  ideo  actus  voluntatis 
potest  successive  esse  bonus  et  malus  : 
ut  dum  quis  bona  voluntate  vult  publice 

D  celebrare,  et  ipso  perseverante  in  eodem 
velle,  a  superiore  ei  legitime  prohibetur, 
nihilo  minus  in  eodem  velle  persistit.  — 
Haec  Durandus.  Cujus  objecta  videntur  pro- 
cedere,  nisi  Petrus  loquatur  de  actu  sim- 
plici  indivisibili  et  instantaneo  tantum. 

Postremo  hic  quaeritur,  an  bene  agens, 
tantum  bene  agit  ac  promeretur  quantum 
intendit. 

Ad  hoc  Alexander  respondet  brevissime. 
Petrus  vero  et  Richardus  responsionem 
ejus  clarius  scribunt,  dicendo  :  Secus  est 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLI  547 

in  bonis   et  malis,  quia  ad   bonum  non  A  tas  intentionis   potest  considerari  dupli- 

sufficit  bonitas  generis  sine  bonitate  in-  citer  :  primo,  secundum  quantitatem  af- 

tentionis ;  ad  malum  vero  sufficit  tam  ma-  fectus  ipsius  intendentis  ;  secundo,  penes 

litia  generis,   quam    malitia    intentionis.  quantitatem  effectus  intenti.  Primo  modo 

Hinc  in  malis  augmentum  mali  mensura-  intentio  mensurat  opus,  quia  tam  bonum 

tur  secundum  intentionem,  quoniam  qui  est  opus  quam  bonus  est  affectus  ex  quo 

intendit  multum  peccare,  multum  peccat;  fit;  non  autem   secundo  modo,  imo  ali- 

sed  non  diminutio  :  non  enim  parum  pec-  quando  qui  credit  facere  majus  bonum, 

cat,  qui  intendit  parum  peccare.  In  bonis  facit  minus,  et  econverso.  Haec  Petrus  et 

vero  distinguendum  est,  quoniam  quanti-  Richardus. 


DISTINCTIO  XLI 


A.  An  omnis  intentio  vel  actio  eorum  qui  carent  flde,  sit  mala. 

OUUMQUE  intentio,  ut  supra  dictum  est,  bonum  opus  faciat,  et  fides  intentio-  cf.dist.xr. 
nem  dirigat ;  non  immerito  quseri  potest,  utrum  omnis  intentio  omneque  A" 
illorum  opus  malum  sit  qui  fidem  non  habent.  Si  enim  fides  intentionem 
dirigit,  et  intentio  bonum  opus  facit,  ubi  non  est  fides,  nec  intentio  bona,  nec  opus 
bonum  esse  videtur.  Quod  a  quibusdam  non  irrationabiliter  adstruitur,  qui  dicunt 
omnes  actiones  et  voluntates  hominis  sine  fide  malas  esse,  quas  fide  habita  bonse 
exsistunt.  Unde  Apostolus  ait  :  Omne  quod  non  est  ex  fide,  peccatum  est.  Quod  nom.  m, 
exponens  Augustinus  ait  :  Omnis  infidelium  vita  peccatum  est,  et  nihil  bonum  est  pr0Sp.sent. 
sine  summo  bono ;  ubi  deest  agnitio   seternae  veritatis,  falsa  virtus  est  etiam  in  c' 106' 
optimis  moribus.  Et  Jacobus  in  Epistola  canonica  ait  :  Qui  offendit  in  uno,  scilicet  Jacob.u,io. 
in  caritate,  factus  est  omnium  reus.  Qui  ergo  fidem  et  caritatem  non  habet,  omnis 
ejus  actio  peccatum  est,  quia  ad  caritatem  non  refertur  :  quod  enim  ad  caritatem 
non  refertur,  ut  supra  meminit  Augustinus,  non  fit  quemadmodum  fieri  oportet,     Cf.  dist. 

XXXVIII  A 

ideoque  malum  est.  Non  ergo  mandata  custodit  qui  caritate  caret,  quia  sine  caritate 
nullum  mandatorum  custoditur.  Unde  Augustinus  super  Epistolam  ad  Galatas  ait  : 
Custoditionem  legis  dicit  Apostolus  non  inebriari,  non  occidere,  non  mcechari,  et  Aug.inGa- 
alia  hujusmodi  ad  bonos  mores  pertinentia,  quas  sine  caritate,  fide  et  spe  impleri 
non  possunt.  Nullum  ergo  mandatum  implet,  nullum  bonum  opus  facit,  qui  fidem 
et  caritatem  non  habet.  Impossibile  est  enim,  ut  ait  Apostolus,  sine  fide  aliquid  Hebr.  xi,6. 
placere  Deo.  Quas  ergo  sine  fide  fiunt,  bona  non  sunt,  quia  omne  bonum  placet  Deo. 

B.  Quo?  prcemissce  sententice  objiciuntur  ex  verbis  Augustini. 

His  autem  objicitur  quod  supra  dixit  Augustinus,  scilicet  quod  in  servili  timore,   Aug.  Con- 
etsi  bonum  fiat,  non  tamen  bene  :  nemo  enim  invitus  bene  facit,  etiam  si  bonum  X\<>. '  ' '' 


848  LIBER  II   SENTENTIARUM.   —  DIST.   XLI 

est  quod  facit.  Hic  enim  dicit  bonum  fieri,  sed  non  bene,  ab  illo  qui  caritatem  non 

habet  :  qui  enim  serviliter  timet,  caritate  vacuus  est;  de  quo  tamen  hic  dicit  quia 

Ps.lxxxui,  bonum  facit,  sed  non  bene.  Qui  etiam  super  illum  locum  Psalmi,  Turtur  invenit 

4 

Aug.  m ps.  sibi  nidum  ubi  reponat  pullos  suos,  dicit  quod  Judasi,  hseretici  et  pagani  opera 
'"'  '  bona  faciunt,  quia  vestiunt  nudos  et  pascunt  pauperes,  et  hujusmodi,  sed  non  in 
nido  Ecclesise,  id  est  in  fide,  et  ideo  conculcantur  pulli  eorum.  —  Quibus  illi  re- 
spondent,  dicentes  bona  opera  appellari  hujusmodi  quse  sine  caritate  fiunt,  non  quia 
bona  sint  quando  sic  fiunt,  quod  evidenter  supra  Augustinus  docuit,  sed  quia 
bona  essent  si  aliter  fierent;  quae  etiam  in  suo  genere  sunt  bona,  sed  ex  affectu 
fiunt  mala. 

C.  Aliorum  sententia  de  prcemissa  qucestione  qua  qucerebatur,  si 
omnis  actio  eorum  mala  est  qui  fidem  non  habent. 

Alii  vero,  qui  trifariam  distinctionem  actuum  faciunt,  opera  cuncta  quse  ad 
naturse  subsidium  fiunt,  semper  bona  esse  adstruunt.  Sed  quod  Augustinus  mala 
esse  dicit  si  malas  habeant  causas,  non  ita  accipiendum  est  quasi  ipsa  mala  sint, 
sed  quia  peccant  et  mali  sunt  qui  ea  malo  fine  agunt.  Item  et  illud  aliud,  scilicet, 
id.inps.31  Bonum  opus  intentio  facit,  et  intentionem  fides  dirigit,  determinant,  dicentes  ibi 
cDa^rra .  ,  Donum  Vocatum  quod  remunerabile  est  ad  vitam  :  non  quia  illud  sit  solum  bonum 
opus,  imo  etiam  alia  plura,  licet  non  ea  ratione  qua  illud,  sint  bona.  Bonum  enim 
multipliciter  accipitur,  scilicet  pro  utili,  pro  remunerabili ,  pro  signo  boni,  pro  specie 
boni,  pro  licito,  et  aliis  forte  modis.  Solaque  illa  intentio  remunerabilis  est  ad  vitam, 
quam  fides  dirigit,  sed  non  illa  sola  bona  est,  ut  aiunt.  Nam  si  quis  Judaeus  vel 
malus  Christianus  necessitatem  proximi  relevaverit  naturali  pietate  ductus,  bonum 
fecit,  et  bona  fuit  voluntas  qua  illud  fecit. 

D.  Hic  ponit  qucedam  Augustini  capitula,  quce  retractavit  non  quasi 
prave  dicta,  sed  quo  sensu  dixerit  insinuans. 

Post  hsec  investigari  oportet,  qualiter  intelligendum  sit  quod  Augustinus  ait  in 

id.de  Vera  libro  de  Vera  religione  :  Usque  adeo,  inquit,  peccatum  voluntarium  malum  est,  ut 

Relfactiib'.  nullo  modo  sit  peccatum,  si  non  sit  voluntarium.  Hujus  dicti  rationem  Augustinus 

1,c'13'na' aperiens,  in  libro  Betractationum  dicit  :  Potest  videri  falsa  hsec  definitio ;  sed  si 

diligenter  discutiatur,  invenitur  esse  verissirna.  Peccatum  quippe  illud  cogitandum 

est  quod  tantummodo  peccatum  est,  non  quod  est  etiam  pcena  peccati,  scilicet  pec- 

catum  primi  hominis,  quod  fuit  peccatum  et  causa  peccati,  sed  non  poena ;  quamvis 

et  illa  quse  non  voluntaria  peccata  non  immerito  dicuntur,  quia  vel  a  nescientibus 

vel  a  coactis  perpetrantur,  non  omni  modo  possunt  sine  voluntate  committi  :  quo- 

niam  et  ille  qui  peccat  ignorans,  voluntate  utique  facit  quod  quum  faciendum  non 

sit,  putat  esse  faciendum;  et  ille  qui  concupiscente  adversus  spiritum  carne,  non 


LIBER  II   SENTENTIARUM.   —  DIST.  XLI  549 

ea  qua?  vult  facit,  concupiscit  quidem  nolens,  et  ideo  non  facit  quod  vult;  sed  si 
vincitur,  concupiscentige  consentit  volens,  et  in  eo  non  facit  nisi  quod  vult;  et  illud 
quod  in  parvuiis  est  originale  peccatum  (quum  adhuc  non  utantur  voluntatis  libero 
arbitrio),  non  absurde  vocatur  voluntarium,  quia  ex  primi  hominis  voluntate  mala 
contractum  est.  Non  itaque  falsum  est  quod  dixi :  Usque  adeo  peccatum  voluntarium 
est,  etc.  —  Ecce  qualiter  accipiendum  sit  illud,  scilicet  vel  de  primo  peccato  hominis, 
vel  de  omnibus  generaliter  peccatis  mortiferis  :  quorum  licet  qusedam  dicantur  non 
voluntaria,  quse  scilicet  per  ignorantiam  vel  per  infirmitatem  flunt,  eadem  tamen 
ratione  ea  possunt  dici  voluntaria,  quia  sine  voluntate  non  committuntur. 

E.  Quocl  nunquam  nisi  in  voluntate  peccatum  est. 

Illius  etiam  intelligentia  perquirenda  est  quod  in  iibro  de  Duabus  animabus 
edidit,  inquiens  :  Nusquam  nisi  in  voluntate  peccatum  est.  Quod  etiam  in  libro  Aug.deDu- 
Retractationum  plane  determinat,  dicens  :  Potest  putari  ista  falsa  esse  sententia  „.'i2;  Re- 
qua  diximus,  nusquam  nisi  in  voluntate  esse  peccatum,  quum  Apostolus  dicat,  ™5J„.j.1' 
Quod  noio,  hoc  facio,  etc.  Sed  peccatum  quod  nusquam  est  nisi  in  voluntate,  illud  Bom.m,i6. 
praecipue  intelligendum  est  quod  justa  damnatio  consecuta  est,id  est  primum  hominis 
peccatum.  In  eodem  quoque  libro  de  Duabus  animabus  aliud  tradidit  consideratione 
dignum.  Ait  enim  :  Non  nisi  voluntate  peccatur.  Ipsamque  voluntatem  definit,  di-    Aug.  de 
cens  :  Voluntas  est  animi  motus,  cogente  nullo,  ad  aliquid  vel  non  amittendum  vel  mab.n.u; 
adipiscendum.  Hujus  dicti  causam   aperiens  et  intelligentiam  pandens,   in  libro  ^.lsln.V 
Retractationum  ait  :  Hoc  propterea  dictum  est,  ut  hac  definitione  volens  a  nolente 
discerneretur,  et  sic  ad  illos  referretur  intentio  qui  in  paradiso  fecerunt  originem 
mali,  nullo  cogente  peccando,  id  est  libera  voluntate,  quia  et  scientes  contra  prse- 
ceptum  fecerunt ;  et  ille  tentator  suasit  ut  hoc  fieret,  non  coegit.  Nam  qui  nesciens 
peccavit,  non  incongruenter  nolens  peccasse  dici  potest ;  quamvis  et  ipse  quidem 
nesciens  fecit,  volens  tamen  fecit.  Ita  nec  tale  peccatum  sine  voluntate  esse  potuit, 
sed  voluntas  facti  ibi  fuit,  non  peccati  voluntas;  quod  tamen  factum  fuit  pecca- 
tum  :  hoc  enim  factum  est  quod  fieri  non  debuit.  Quisquis  autem  sciens  peccat,  si 
potest  cogenti  ad  peccatum  sine  peccato  resistere,  nec  tamen  facit,  utique  volens 
peceat  :  quia  qui  potest  resistere,  non  cogitur  cedere.  Quapropter  peccatum  sine 
voluntate  esse  non  posse,  verissimum  est.  Ex  his  liquet,  qualiter  superiora  acci- 
pienda  sint. 

F.  Quocl  mala  voluntas  est  voluntarium  peccatum. 


Si  autem  omne  peccatum  mortale  voluntarium  est,  quum  voluntas  mala  pecca- 
tum  sit  mortale,  constat  ipsam  esse  voluntarium  peccatum.  Quid  enim,  ut  ait . 
Augustinus,  tam  in  voluntate  quam  ipsa  voluntas  sita  est  ?  Voluntas  itaque  mala  \ 
recte  voluntarium  dicitur  peccatum,  quia  in  voluntate  consistit.  Voluntas  quippe,  ut 


550 


IN  LIBRCM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XLI   SUMMA  ;    QCjEST.   I 


Aug.deLib.  ait  Augustinus  in  eodem,  est  prima  causa  peccandi,  aut  nullum  peccatum  est  prima 
nrb49libRe-  causa  peccandi,  nec  est  cui  recte  imputetur  peccatum  nisi  peccanti.  Non  ergo  est 
tract.  nb.  i,      •       .    imputetur  nisi  voluntati.  —  Hoc  autem  de  peccato  actuali  et  mortali  intel- 

c.  9,  n.  4.  * 

ligendum  est.  Neque  his  verbis  aliud  voluit  ostendere  Augustinus,  ut  ipse  ait  in 
Retractationibus,  nisi  quia  voluntas  est  qua  peccatur  et  qua  recte  vivitur. 


SUMMA 
DISTINCTIONIS    QUADRAGESIMiE   PRIM^) 

DECLARATO  qualiter  actiones  exterio- 
res  et  interiores  a  fine,  ab  intentione, 
a  voluntate,  ab  objecto  bonitatem  et  mali- 
tiam  sortiuntur;  hic  ex  praehabitis  aliquas 
inserit  quaestiones,  ut  patet  in  littera.  Pri- 
ma  est,  utrum  omnis  intentio  omnisque 
operatio  infidelium  sit  peccatum.  Et  super 


A  de,  peccatum  est;  et  denuo  ex  hoc  quod 
asserit  Glossa,  Omnis  infidelium  vita  pec- 
catum  est. —  Secundo,  quoniam  verisimile 
est  quod  infideles  omne  bonum  ex  genere 
quod  agunt,  in  suse  infidelitatis  referant 
finem  actu  vel  habitu,  et  omne  tale  culpa- 
bile  est.  —  Tertio,  omne  bonum  placet 
Deo;  sed  infideles  nihil  Deo  placitum  ope- 
rantur.  Nil  etenim  Deo  acceptum  effici- 
unt,  sicut  nec  hi  qui  in  mortali  sunt  vitio, 
quum  careant  caritate  et  gratia. 

In  contrarium  est,  quod  multi  gentilium 


hoc  arguit  ad  partem  utramque,  atque  di-  B  leguntur   fuisse   naturalibus  et  acquisitis 


versas  tangit  opiniones.  Secundo  inquirit, 
quomodo  omne  peccatum  sit  voluntarium. 
Tertio,  an  sola  voluntate  peccetur,  vel  in 
sola  voluntate  peccatum  consistat. 


H 


QUiESTIO   PRIMA 


Ic    qua?ritur   primo,   An   fides    sit 
ita  necessaria  intentionis  di- 


virtutibus  decorati.  Imo  secundum  Aristo- 
telem,quidam  eorum  fuerunt  viri  heroici; 
secundum  Platonem  vero  et  Macrobium  et 
Plotinum,  viri  purgati  animi.  Insuper  De- 
calogus  legis  ad  naturalem  pertinet  legem, 
estque  de  naturalis  dictamine  rationis.  Er- 
go  si  infidelis  faciat  talium  opera  pra?ce- 
ptorum,  ex  naturali  ratione  et  pietate  ac 
scquitate  Deum  amando,  laudando,  paren- 
tesque  honorando,  non  peccat  in  talibus  : 
imo  per  opera  misericordia?  quidam  gen- 


rectrix,  quod  omnis  infidelium  ac-  G  tilium  ad  Dei  gratiam  sunt  perducti,  ut 
tio  sit  indirecta,  inordinata,  et  ali-     patet  de  S.  Eustachio. 
quo  modo  culpabilis. 

Et  videtur  primo,quod  fides  non  habeat 
intentionem  dirigere.  Primo,  quia  hoc  spe- 
ctat  ad  legem  divinam;  item  ad  pruden- 
tiam,  quae  vocatur  virtutum  auriga.  —  In 
contrarium  est,  quod  fides  est  oculus  cor- 
dis  et  lumen  mentis,  ostendens  homini 
ultimum  finem,  et  dirigens  in  eumdem. 
Rursus,  ultimus  finis  hominis  est  super- 
naturalis,  quem  oportet  per  fidem  cogno- 


Ad  hoc  Bonaventura  respondet  :  Infide- 
les  non  peccant  in  omni  sua  actione.  Nem- 
pe  dum  eorum  actio  nec  fidei  nec  moribus 
bonis  repugnat,  nullum  est  peccatum.  Et 
si  objiciatur  quod  ait  Salvator,  Non  potest  Matth. 
arbor  mala  fructus  bonos  facere;  et  quod  18' 
ait  auctoritas,  Ubi  deest  agnitio  veritatis, 
falsa  est  virtus  :  dicendum,quod  arbor  ma- 
la,  in  quantum  talis,  non  potest  fructus 


scere,  et  juxta  fidei  directionem  in  illum  D  facere  bonos.  Virtus  quoque  sine  veritatis 

procedere.  notitia  non  est  vera  virtus  perfecta,  nec 

Preeterea,  quod  omnis  actus  infidelium      potest  salvare;  non  tamen  est  falsa  in  se 

sit  peccatum,  apparet  primo  ex  eo  quod      ipsa,  nec  vitium.  Sicut  et  tota  infidelium 

23,""'  x'v'  ait  Apostolus,  Omne  quod  non  est  ex  fi-      vita  fertur  peccatum,  non  quod  unaquae- 


AN   OMNIS    INFIDELIUM  ACTIO    SIT   ALIQUO   MODO   CULPABILIS 


551 


que  eorum  actio  demeritoria  culpabilis- 
que  exsistat,  sed  quia  vita  eorum  non  est 
sine  peccato,  nec  per  eam  queunt  liberari 
a  culpa.  Haec  Bonaventura.  —  Eadem  Ale- 
xander. 

At  vero  Thomas,  declarans  qualiter  fidei 
sit  intentionem  dirigere  :  Rectum  est,  in- 
quit,  cujus  medium  non  exit  ab  extremis. 
Actus  autem  inter  duo  extrema  est  medi- 
um,  utpote  inter  agentem  et  finem  in- 
tentum  :  hinc  in  opere  vel  in  intentione 
rectum  vocatur,  secundum  quod  opus  ab 
agente  egrediens,  non  prartergreditur  or- 
dinem  debiti  finis.  Idcirco  illius  exstat 
dirigere,  cujus  est  in  finem  ordinare.  Or- 
dinare  autem  in  finem  contingit  duplici- 
ter.  Primo,ostendendo  finem.quod  spectat 
ad  rationem.  Secundo,  inclinando  in  fi- 
nem,  quod  pertinet  ad  voluntatem  :  quo- 
niam  amor  in  quo  actus  voluntatis  consi- 
stit,  est  quasi  animee  pondus,  secundum 
Augustinum.  Perfecte  vero  finem  ostende- 
re,  non  competit  rationi  nisi  secundum 
quod  per  habitum  est  perfecta;  similiter 
nec  voluntati.  Finis  quoque  humanorum 
actuum  est  duplex,  videlicet  proprius  et 
proximus,  et  item  communis  et  ultimus, 
qui  est  duplex.  Unus  facultatem  naturae 
excedens,  qui  est  aeterna  felicitas  patria?, 
in  quem  finem  ostendendo  dirigit  fides,  et 
inclinando  caritas.  Quumque  ad  hunc  fi- 
nem,  tanquam  ad  summum  ac  ultimum, 
alii  fines  sint  ordinandi,  ideo  fides  et  ca- 
ritas  dicuntur  universaliter  dirigere  in- 
tentionem  in  omnibus.  In  finem  autem 
proportionatum  facultati  natura?.  dirigit 
ratio  ostensive,  habitu  sapientiae  acquisi- 
tae  et  naturalis  perfecta,  cujus  sapientiae 
actus  est  contemplativa  felicitas,  ut  dici- 
tur  decimo  Ethicorum,  aut  perfecta  habitu 
prudentiae,  cujus  est  civilis  felicitas;  in- 
clinando  vero  virtus  appetitiva,  secun- 
dum  quod  est  perfecta  habitibus  virtutum 
moralium.  Sicque  diversa  diversimode  in 
ultimum  dirigunt  finem.  Directio  quo- 
que  fidei  praecedit  directionem  legis  at- 
que  justitiae.  Lex  etenim  docet  actum,  et 
justilia  inclinat  ad   ipsum ;  ostensio  au- 


A  tem  finis,  quae  est  ex  fide,  actus  illos 
praecedit. 

Insuper,  sicut  in  naturalibus  una  per- 
fectio  superadditur  alteri,  sic  ut  quaedam 
res  habeat  unam  illarum,  quaedam  duas, 
sicque  deinceps  :  sic  in  moralibus  contin- 
git  considerare  unam  perfectionem  alteri 
superadditam,  ex  quarum  qualibet  actus 
dicitur  bonus;  et  si  aliqua  illarum  de- 
sit  perfectionum,  deerit  bonitas  quae  est 
secundum  illam  perfectionem.  Yerbi  gra- 
tia,  omnis  actus  in  quantum  actus,  habet 

B  quamdam  bonitatem  essentialem,  in  quan- 
tum  omne  ens  est  bonum ;  sed  in  aliqui- 
bus  actibus  superadditur  bonitas  ex  pro- 
portione  actus  ad  debitum  objectum,  et 
secundum  hoc  dicitur  actus  bonus  ex  ge- 
nere ;  ulterius  vero,  ex  commensuratione 
debitarum  circumstantiarum  dicitur  bo- 
nus  ex  circumstantia,  et  ita  deinceps,  quo- 
usque  perveniatur  ad  ultimam  bonitatem 
cujus  humanus  actus  est  susceptivus,  quae 
est  ex  ordine  in  ultimum  finem  per  ha- 
bitum  gratiae  vel  caritatis.  Hinc  actus  illo- 

C  rum  qui  gratiam  et  caritatem  non  habent, 
hoc  modo  nequeunt  esse  boni  :  et  haec  est 
bonitas  secundum  quam  actus  meritorius 
appellatur.  Remanet  tamen  bonitas  alia, 
puta  virtutis  politicae,  vel  ex  circumstan- 
tia,  vel  ex  genere.  Subtracto  namque  po- 
steriori,  nihilo  minus  remanet  prius,  ut 
in  libro  de  Causis  habetur.  Hinc  non  opor- 
tet  quod  omnis  actus  infidelium  malus  sit, 
sed  quod  sit  deficientis  imperfectaeque  bo- 
nitatis.  Omnis  vero  actus  quem  ex  infi- 
delitate  exercent,  vel  ad  finem  suae  perfi- 

D  dise  referunt,  est  iniquus.  Actus  vero  quos 
faciunt  ex  acquisita  virtute  aut  naturali 
pietate,  in  tantum  complacent  Deo,  in 
quantum  de  bonitate  participant.  Non  au- 
tem  simpliciter  placent  Deo,  quasi  remu- 
nerabiles  praemio  sempiterno.  Postremo, 
infideles  non  semper  ex  infidelitatis  suae 
errore  finem  sibi  praestituunt,  sed  inter- 
dum  ex  vero  et  recto  rationis  judicio :  ideo 
non  semper  praefigunt  sibi  finem  errone- 
um.  —  Heec  Thomas  in  Scripto.  Consonat 
Petrus. 


552 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLI ;    QU.EST.    I 


Porro  Richardus  refert  quorumdam  opi- 
niones  :  unam  dicentium,  quod  omnis 
operatio  infidelium  non  baptizatorum  est 
peccatum,  quum  ipsis  non  sit  remissum 
originalis  justitiae  debitum,  quod  remis- 
sum  est  baptizatis.  Ideo  illi  manent  ad  ori- 
ginalis  justitire  rectitudinem  obligati,  nec 
ullus  actus  eorum  habet  rectitudinem  per 
relationem  ad  ultimum  finem.  Verum  ista 
opinio  est  nimis  dtira,  quia  ad  finem  na- 
turalem  et  proximum  potest  actus  eorum 
esse  congruenter  relatus;  qui  finis  ultra 
ordinabilis  est  in  ultimum  finem,  quam- 
vis  actu  non  ordinetur,  nec  in  se  ipso  est 
curvus.  —  Hinc  alii  opinati  sunt,  quod 
omnes  inordinati  motus  et  actus  infide- 
lium  non  baptizatorum  sunt  peccata  mor- 
talia,  quoniam  ad  originalem  tenentur  ju- 
stitiam,  a  qua  hujusmodi  actus  motusque 
discrepant.  Infidelium  vero  baptizatorum, 
puta  hareticorum,  non  omnis  motus  inor- 
dinatus  est  peccatum  mortale,  quoniam 
ad  originalem  justitiam  non  tenentur.  — 
Tertia  positio  est  penitus  concordans  cum 
ea  quse  modo  est  recitata,  hoc  excepto 
quod  non  concedit  in  infidelibus  non  ba- 
ptizatis  omnes  inordinatos  motus  sensua- 
litatis  peccala  esse  mortalia,  nisi  insurgant 
per  deliberativee  voluntatis  omissionem 
vel  commissionem  :  quse  et  verior  re- 
putatur.  Nihil  enim  est  in  homine  mor- 
tale  peccatum,  sine  deliberativse  volun- 
tatis  omissione  aut  commissione.  Ha?c  Ri- 
chardus. 

Amplius  quajrit  Richardus,  utrum  ad 
meritum  sufficiat  intentio  secundum  ha- 
bitum.  Respondet  :  Intentio  secundum  ha- 
bitum  tripliciter  potest  intelligi.  Primo, 
quod  consistit  in  solo  habitu,  tum  quoad 
operationis  inchoationem,  tum  quoad  ejus 
continuationem  usque  in  finem.  Sicque 
non  credo  quod  ob  talem  intentionem 
habitualem  operatio  sit  meritoria  :  sic 
namque  intentio  non  est  iilius  operatio- 
nis  principium.  Secundo,  quod  intentio 
sit  actualis  respectu  principii  operationis, 
non  tamen  respectu  totius  continuationis 
ejus  usque  in  finem.    Et  sic   aliqui  di- 


A  cunt,  quod  tota  operatio  meritoria  est  vir- 
tute  actualis  intentionis,  per  quam  fuit 
incepta.  Tertio,  quod  sit  in  actu  respectu 
principii  operationis  explicite,  ita  quod  ex- 
plicite  intendit  actionem  inchoare  et  con- 
summare ;  tamen  respectu  totius  conti- 
nuationis  operationis,  non  manet  in  actu 
explicito,  sed  implicito  :  quemadmodum 
quis  volendo  quidquid  est  ad  finem  ac- 
tualiter,  tamen  implicite  vult  ipsum  fi- 
nem.  Et  sic  aliqui  dicunt,  necessarium 
esse  ad  hoc  quod  tota   operatio   sit  me- 

B  ritoria,  quod  tota  intentio  sit  in  actu  ex- 
plicito  per  totam  operationem,  a  principio 
ejus  usque  in  finem.  Ha?c  Richardus.  — 
Media  vero  via  videtur  de  -mente  sancti 
Docloris. 

De  hoc  scribit  Durandus  :  Quseritur, 
qualis  intentio  in  Deum  directa  per  fidem, 
sufficiat  ad  meritorium  actum. Credo  quod 
non  sufficiat  habitualis.quia  habitibus  non 
meremur,  sed  actibus  :  ideo  requiritur  ac- 
tualis  intentio,  non  quidem  actu  manens 
per  totum  processum  et  in  singulis  par- 

C  tibus  ejus,  sed  virtute  :  quod  fit  dum 
opus  inchoatur  intentione  in  Deum  dire- 
cta,  et  proceditur  in  opere  sic  inchoato, 
inlentione  in  contrarium  non  mutata.  Ha?c 
Durandus. 

Verumtamen  probabiliter  a?stimatur,quod 
sive  in  principio  sive  in  prosecutione  ac- 
tionis  adsit  intentio  ex  caritate,  actio  me- 
ritoria  redditur,  et  totum  a  parte  vigoratur 
et  vivificatur.  Imo  si  ex  humana  fragili- 
tate  sine  attentione  inchoetur,  et  in  pro- 
cessu  mens  inattentionem  et  negligentiam 

D  suam  advertens,  de  eisdem  intime  doleat, 
et  cum  advertentia  prosequatur,  totum  fit 
meritorium.  Imo  si  fervide  et  attente  con- 
tinuet,  potest  actio  magis  meritoria  esse 
quam  si  in  principio  ejus  mediocris  et 
minus  fervida  fuisset  attentio.  Nihilo  mi- 
nus,  ceteris  paribus,  specialiter  expedit  ut 
in  principio  actualiter  attendatur,  quum 
virtus  principii  in  sequentibus  maneat. 
Sed  et  specialiter  satagendum  est  ut  et 
fervide  ac  attente  finiatur,  quum  et  a  fine 
denominatio  assumatur. 


QU^ST.    II   I   AN   OMNE   PECCATUM   SIT  VOLUNTARIUM 


553 


r 


QU^STIO    II 

"Nsuper  quaeritur,  An  omne  pecca- 
tum  sit  voluntarium. 
Videtur  quod  non.  Prirao,  quoniam  ori- 
ginale  peccatum  in  posteris  non  est  vo- 
luntarium.  —  Secundo,  quoniam  primi 
motus  saepe  sunt  involuntarii  et  penitus 
improvisi,  et  tamen  venialia  sunt  peccata. 
—  Tertio,  omne  voluntarium  est  aliquo 
modo  cognitum;  sed  multa  peccata  per 
ignorantiam  fiunt  :  ergo  illa  voluntaria 
non  sunt.  —  Quarto,  malum  (ut  divinus 
De  Divin.  Dionysius  contestatur)  est  preeter  volunta- 
nom.  c.  iv.  tem^  n0Q  ergQ  voiuntarium.  Philosophus 
quoque  tertio  loquitur  Ethicorum  :  Dum 
quis  habitualiter  malus  effectus  est,  non 
est  in  ipso  malum  vel  non  malum  esse. 
Talis  ergo  necessario  malus  est. 

In  oppositum  sunt  verba  Augustini  fre- 
quenter  prsehabita. 

De  hac  qusestione  dictum  est  supra,  ubi 
discussum  est,  an  originale  peccatum  vo- 
luntarium  sit  dicendum.  Ad  quod  ex  Ale- 
(Y.P383A'  xandro  et  aliis  est  responsum. 

Thomas  quoque  respondens  hic  :  Pecca- 
tum  (inquit)  proprie  sumptum,  locum  non 
habet  nisi  in  habentibus  actuum  suorum 
dominium,  quibus  solis  malum  culpae  im- 
putatur  in  vituperium  et  tormentum,  et 
bonum  virtutis  in  laudem  et  praemium. 
Dicitur  autem  malum  esse  praeter  volun- 
tatem,  quia  per  se  et  sub  ratione  mali  non 
appetitur  neque  intenditur.  —  Qualiter  au- 
P.28CB'.  tem  primi  motus  sint  peccata,  expressum 
est  supra  :  qui  et  aliquo  modo  voluntarii 
perhibentur,  quia  voluntas  et  ratio  pote- 
rant  per  praeventionem  eos  particulariter 
impedire.  —  Peccatum  vero  originale,  per 
se  loquendo,  est  peceatum  naturae,  non 
personae  nisi  mediante  natura  :  ideo  vo- 
luntarium  est  voluntate  naturae,  non  vo- 
luntate  personae  cujuslibet  in  qua  est,  sed 
Adae  tantum,  qui  naturam  infecit.  —  Ad 
auctoritatem  demum  Philosophi  responde- 


A  tur,  quod  sicut  habitus  virtutis  politicae 
non  acquiritur  subito,  quoniam  una  dies 
non  facit  ver,  ita  nec  repente  corrumpi- 
tur.  Hinc  in  habitualiter  vitioso  non  est 
habitum  ipsum  mox  exstinguere ;  atta- 
men  potest  actum  pravum  reprimere.  Heec 
Thomas  in  Scripto. 

Hinc  Petrus  :  Duplex  (ait)  in  nobis  de- 
fectus  est,  secundum  Augustinum  in  libro 
de  Libero  arbitrio.  Quidam  involuntarius, 
ut  corporalis  infirmitas;  et  hic  defectus 
provocat  ad  compassionem   magis   quam 

B  ad  vindictam,  quum  non  exsistat  culpa- 
bilis.  Alius  est  defectus  voluntarius,  quem 
vitare  potuit  homo,  sed  noluit  :  ideo  ul- 
tionem  meretur.  Omne  ergo  peccatum  vo- 
luntarium  est.  Sed  hoc  dupliciter  acci- 
dit.  Primo,  a  voluntate,  ut  a  causa  prima 
remota ;  sicque  peccatum  originale  in  po- 
steris  voluntarium  nuncupatur.  Secundo,ut 
a  causa  proxima;  et  sic  peccatum  actuale 
voluntarium  fertur.  Quod  rursus  contingit 
dupliciter.  Nam  quoddam  est  voluntarium 
in   universali  et  particulari,  ut  mortale ; 

C  quoddam  in  particulari,  non  in  universa- 
li,  ut  veniale.  Haec  Petrus. 

Eamdem  solutionem  ponit  Richardus 
prolixius,  partimque  clarius.  Veniale  quip- 
pe  peccatum  dicitur  esse  voluntarium  in 
particulari,  quoniam  quolibet  veniali  as- 
signato,  verum  est  quod  voluntas  potuit 
illud  vitare,  non  tamen  omnia  in  commu- 
ni  :  imo  dum  circa  unum  vitandum  inten- 
ta  est,  incidit  in  aliud. 

Postremo  Bonaventura  haec  solvit  :  No- 
vem  sunt,  dicens,  gradus  voluntarii,  se- 

D  cundum  quos  peccata  dicuntur  voluntarie 
fieri  magis  aut  minus.  Primus  et  princi- 
palis  gradus  est,  dum  voluntas  inique  se 
habet  ex  se  sola,  nullo  instigante  exterius, 
neque  interius  inclinante;sicque  peccatum 
primi  apostatae,  puta  Luciferi,voluntarium 
fuit.  Secundo  voluntarium  dicitur,  quod 
est  a  voluntate  aliquo  exterius  suggerente, 
sed  nullo  interius  inclinante;  sicque  vo- 
luntarium  fuit  Adae  peccatum.Tertio,quod 
est  a  voluntate  aliquo  exterius  atque  in- 
terius   inclinante;  et  ita  voluntaria  sunt 


554 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —  DIST.    XLI  ;    QILEST.    II 


peccata  mortalia  qua3  fiunt  a  posteris  ex 
deliberatione  et  intentione  eorum.  Quarto, 
quod  est  a  voluntate  non  directe  movente 
ad  illud,  movente  tamen  ad  incompossi- 
bile  :  ut  est  peccatum  omissionis  quo  quis 
omittit  ad  Matutinas  surgere,  quia  inebria- 
vit  se  sponte.  Quinto,  quia  est  a  voluntate 
non  ad  illud  directe  movente  nec  appe- 
tente,  sed  aliud  refugiente  :  ut  dum  quis 
peccat  mortis  timore.  Sexto,  quia  est  a 
voluntate  non  plene  quod  agit  cognoscen- 
te  :  ut  peccatum  ex  ignorantia,  in  quo 
cognoscitur  quod  agitur,  quamvis  ignore- 
tur  esse  peccatum.  Septimo,  quia  conse- 
quitur  ad  aliquid  quod  voluntarie  factum 
est  ab  eodem  a  quo  fit  illud;  sicque  pec- 
cata  sequentia  ebrietatem  quam  quis  sci- 
enter  incidit,  dicuntur  aliquo  modo  volun- 
taria.  Octavo,  quia  est  ab  aliquo  prohibere 
potente  nec  prohibente;  et  sic  primi  mo- 
tus  dicuntur  culpabiles.  Nono,  quoniam 
introductum  est  a  voluntate  aliena,  sicut 
a  prima  causa  :  ut  peccatum  originale. 
Haec  Bonaventura. 

Praeterea  quaeritur  hic,  an  in  sola  volun- 
dist.xx.v,  tate  sit  peccatum  subjective.  Ad  quod  re- 

q.  ^;  xxxix,  sp0nsum    gg^    SUpra. 

Quidam  etiam  qua?runt,an  sola  voluntas 
punitur.  Ad  quod  Bonaventura  respondet : 
Poena  nominat  duo,  videlicet  nocumentum 
•naturse  personae  *,  et  instrumentum  divinae  justi- 
tiae  :  primum  ut  materiale,  secundum  tan- 
quam  formale.  Ideo  poena  est  ultio  et 
passio.  Quum  ergo  pcena  comparatur  ad 
aliquid,  hoc  est  vel  ut  ultio,  vel  ut  passio. 
Si  ut  ultio,  sic  proprie  comparatur  ad  vo- 
luntatem  :  Deus  namque  non  ulciscitur  se 
de  manu  vel  de  pede,  aut  de  aliqua  poten- 


A  tia  sensitiva,  sed  de  voluntate  deliberati- 
va,  de  qua  se  ulciscitur  Deus  non  solum 
affligendo  ipsam  in  se,  sed  item  in  mem- 
bris  et  viribus  per  quae  peccavit.  Si  vero 
comparetur  pcena  ad  aliquid  ut  passio,  sic 
dicendum,  quod  quum  non  qua?cumque 
passio  pcena  sit  secundum  completam  ra- 
tionem  pcenae,  sed  passio  laedens,  passio 
affligens,  passio  displicens;  sic  poena  pro- 
prie  sumpta,  quae  scilicet  facit  hominem 
miserum,respicit  voluntatem.Nemo  enim, 
secundum  Augustinum.miser  est  quoniam 

B  patitur,  sed  quia  contra  voluntatem  suam 
sic  patitur.  Si  autem  sumatur  poena  se- 
cundum  rationem  suam  semiplenam,  vi- 
delicet  pro  pcena  lacdente  et  affligente  in 
eo  in  quo  non  est  nata  esse  secundum 
primam  suae  naturae  institutionem;sic  non 
pertinet  solum  ad  voluntatem,  sed  etiam 
ad  animae  vires  et  omnia  corporis  mem- 
bra.  Non  tamen  spectat  ad  ea  sine  volun- 
tate,  quia  in  nullo  est  proprie  poena,  nisi 
in  quo  est  rationalis  voluntas.  Quamvis 
enim  bruta  aff!igantur,non  tamen  puniun- 

G  tur.  Haec  Bonaventura. 

Petrus  vero  et  Richardus  respondent :  In 
poena  sunt  duo,  unum  quasi  materiale,  vi- 
delicet  damnum  seu  passio;  alterum  qua- 
si  formale,  videlicet  sensus  seu  perceptio 
aut  displicentia  illius.  Quoad  primum,  poe- 
na  est  in  omnibus  membris  corporis  ac 
viribus  animae;  quoad  secundum,  est  prae- 
sertim  in  voluntate.  Haec  illi.  —  Verum- 
tamen  sensus  seu  perceptio  poenae  seu  do- 
loris,est  etiam  in  membris  corporis,  atque 
in  potentiis  sensitivis,tam  cognitivis  quam 

D  appetitivis  :  quod  in  tractatu  de  Gaudio 
spirituali  et  pace  interna  clare  ostendi, 
quamvis  quidam  aliter  opinentur. 


LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XLII  555 


DISTINCTIO    XLII 


A.  An  voluntas  et  actio  mala  in  eodem  homine  et  circa  eamdem 
rem,  sint  unum  peccatum,  an  plura. 

QUUM  autem  voluntas  mala  et  operatio  sint  peccatum,  quferi  solet,  utrum  in 
eodem  homine  et  circa  eamdem  rem  hasc  duo  unum  sint  peccatum,  vel  diversa: 
ut  si  quis  voluntate  furatur,  voluntatem  habuit  malam,  qufe  peccatum  est,  et 
actum  malum,  qui  item  peccatum  est.  Hsec  autem  duo  diversa  sunt,  scilicet  voluntas 
et  actio  ;  sed  numquid  diversa  sunt  peccata,  an  unum?  Quidam  dicunt  unum  esse  Hugo,sum- 
peccatum;  alii  vero  dicunt  diversa  esse  peccata  :  quia  quum  constet  hsec  duo  esse  ™*ct.  u"  c. 
diversa,  aut  diversa  duo  peccata  esse  dicuntur,  aut  duo  diversa,  non  peccata.  Quibus  15' 
alii  respondent,  hsec  duo  diversa  esse,  non  peccata.  Non  enim  plura  peccata  sunt, 
sed  peccatum  unum  :  quia  una  prasvaricatio  vel  inobedientia  in  utroque  admittitur, 
sive  quando  vult,  sive  quando  agit ;  et  unus  est  ibi  contemptus,  sed  minor,  quum  in 
voluntate  solum  peccatum  continetur,  major  vero,  quum  voluntati  etiam  operatio 
additur  ;  et  ideo  majus  fit  peccatum,  sed  non  plura,  quum  voluntas  operi  mancipatur. 

B.  Alia  contra  eosdem  oppositio. 

* 

Sed  adhuc  eisdem  objicitur  :  Si  unum  tantum  illa  duo  peccatum  sunt,  quum  quis 
voluntate  mali  prius  concepta,  deinde  opus  patraverit,  non  pro  aliquo  reus  est  nisi 
pro  quo  ante  opus  reus  erat,  quum  adhuc  in  sola  voluntate  peccatum  consistebat. 
Nullus  enim  reus  est  asternae  mortis  nisi  pro  peccato ;  sed  peccatum  aliud  non  est 
admissum  actione,  quam  prius  admissum  erat  voluntate.  Non  ergo  pro  aliquo  alio 
iste  fit  damnabilis  actu  peccando,  quam  ante  fuerat,  quum  sola  voluntate  delin- 
quebat.  Ad  hoc  etiam  et  illi  respondent,  dicentes  propter  peccatum  quidem  tantum 
illum  furem  reum  constitui ;  et  quamvis  ejus  voluntas  et  actio  unum  sint  peccatum, 
pro  alio  tamen  reus  factus  est  actu  peccando,  quam  prius  erat  sola  voluntate  delin- 
quendo  :  quia  pro  actu,  qui  est  aliud  quam  voluntas,  licet  non  aliud  peccatum. 

C.  Alia  adversus  eosdem  objectio. 

Item  et  adhuc  qusestioni  instant,  dicentes  hsec  duo  ideo  diversa  esse  peccata, 
quia  diversorum  legis  mandatorum  praevaricationes  sunt.  Alio  enim  mandato  legis 
prohibetur  actio  furti,  scilicet  :  Non  furaberis ;  alio  furandi  voluntas,  scilicet  :  Non  Exod.  xx, 
concupisces  rem  proximi  tui.  Quum  autem  hsec  duo  diversa  mandata  sint,  quibus    '  '7' 
illa  duo  prohibentur,  patet  illa  duo  diversas  esse  prsevaricationes,  diversa  igitur 


556  LIBER   II    SENTENTIARUM.  —  DIST.   XLII 

peccata.  Ad  quod  etiam  illi  dicunt,  diversa  quidem  esse  mandata  quLbus  illa  duo 

Aug.QiKest.  distinctim  prohibentur.  ut  Augustinus  docet  super  Exodum ;  verumtamen  in  illis 

teuciuib.ii,  non  observatis  una  tantum  prsevaricatio  incurritur,  unumque  contrahitur  peccatum, 

licet  duo  diversa  illis  prohibeantur  :  sicut  econverso  duo  sunt  mandata  caritatis, 

quibus  duo  prsecipiuntur  diligi,  una  tamen  in  eis  nobis  commendatur  caritas. 

D.  Si  peccatum  ab  aliquo  admissum,  in  eo  sit  quousque  pceniteat. 

Praeterea  quaeri  solet,  quum  ab  aliquo,  peccato  voluntate  perpetrato,  voluntas  id 
agendi  et  actio  transierit,  nondum  tamen  vera  habita  pcenitentia,  utrum  illud  pec- 
catum,  usquequo  pceniteat,  sit  in  eo.  Quod  non  esse  videtur,  quia  voluntas  illa  quae 
prius  fuit,  non  est,  neque  actio  :  quia  non  vult  illud  vel  agit,  quod  ante  voluit  et 
ia.  de Nu- egit.  Sed  non  est  ignorandum,  peccatum  duobus  modis  dici  esse  in  aliquo  et 
cup!iib.0°  transire,  scilicet  actu  et  reatu.  Actu  est  in  aliquo,  dum  ipsum  quod  peccatum  est,  ut 
actio  vel  voluntas,  in  peccante  est ;  reatu  vero,  quum  pro  eo,  sive  transierit  sive 
adsit,  mens  hominis  polluta  est  et  corrupta,  totusque  homo  suppliciis  obligatur 
perpetuis.  Nec  unquam  est  in  aliquo  peccatum  actu,  praeter  originale,  quin  sit  etiam 
reatu ;  sed  est  reatu  interdum,  postquam  transit  actu. 

E.  Quibus  modis  dicitur  in  Scriptura  reatus. 

Reatus  in  Scriptura  multipliciter  accipitur,  scilicet  :  pro  culpa,  pro  pcena,  pro 
obligatione  poenae  temporalis  vel  asternae.  Si  enim  mortale  est,  obligat  nos  pcenae 
aeternas;  si  veniale,  obligat  nos  pcenae  temporali.  Duo  enim  sunt  genera  peccato- 
rum,  mortalium  scilicet  et  venialium.  Mortale  est,  per  quod  homo  mortem  aeternam 
id.inJoann.  meretur  :  crimen  enim,  ut  ait  Augustinus,  est  quod  est  dignum  accusatione  et 
damnatione.  Veniale  autem,  quod  hominem  usque  in  reatum  perpetuae  mortis  non 
gravat;  verumtamen  poenam  meretur,  sed  facile  indulgetur. 


tract.  41,n. 
9. 


F.  De  modis  peccatorum,  qui  multipliciter  assignantur. 

Modi  autem  peccatorum  varias  in  Scriptura  habent  distinctiones,  in  qua  dicitur 

peccatum  duobus  modis  committi,  scilicet  cupiditate  et  timore,  ut  Augustinus  tradit 

ps.  lxxix,  super  illum  locum  Psalmi  :  Incensa  igni  et  suffossa.  His  enim  duobus  modis  dicit 

17. 

Aug.inps.  omnia  peccata  mortalia  includi.  Et  incensa  ea  dicit  quas  ex  cupiditate  male  incen- 

'"'    '    dente  oriuntur;  suffossa  vero,  qua?  ex  timore  male  humiliante  proveniunt  :  quod 

est,  quando  quis  cupit  non  cupienda,  vel  timet  non  timenda.  Alibi   vero  dicitur 

peccatum  fieri  tribus  modis,  scilicet  cogitatu,  verbo  et  opere.  Unde  Hieronymus 

iiie.-.  in  super  Ezechielem  :  Tria  generalia  delicta  sunt  quibus  humanum  subjacet  genus  :  aut 

23.         '  enim  cogitatione,  aut  sermone,  aut  opere  peccamus.  His  aliquando  etiam  additur 


LIBER  II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XLII  557 

quartus  modus,  scilicet  consuetudinis,  quod  in  quatriduano  Lazaro  significatum  est.  joann.  *., 
Dicitur  quoque  homo  peccare  in  Deum,  in  se,  et  in  proximum.  In  Deum,  quum  de  HUgo,Sum- 
Deo  male  sentit,  ut  haereticus,  vel  quas  Dei  sunt  usurpare  prassumit,  indigne  parti-  ™act  ™  c 
cipando    sacramentis,  vel  quando  nomen  Dei   pejerando   contemptibile   facit.    In 16- 
proximum  peccat,  quum  proximum  injuste  lsedit;  in  se  vero,  quum  sibi  et  non 
alii  nocet. 

G.  Quomodo  differant  delictum  et  peccatum. 

Variam  quoque  appellationem  habet  :  dicitur  enim  peccatum  etiam  delictum. 
Et  delictum  fortasse  est,  ut  ait  Augustinus  in  Quaestionibus  Levitici,  declinare  a  Aug.Qua-st. 
bono  ;  peccatum  est  facere  malum.  Aliud  est  enim  declinare  a  bono,  aliud  est  facere  ieUch.  iib. 
malum.  Peccatum  ergo  est  perpetratio  mali,  delictum  desertio  boni  :  quod  et  ipsum  '"' c' "  ' 
ostendit  nomen.  Quid  enim  aliud  sonat  delictum  nisi  derelictum  ?  Et  qui  delin- 
quit,  quid  derelinquit  nisi  bonum  ?  Vel  delictum  est  quod  ignoranter  fit,  peccatum   Hug0,  ubi 
quod  scienter  committitur.  Indifferenter  tamen  et  peccatum  nomine  delicti,  et  deli-  supra' 
ctum  nomine  peccati  appellatur. 

H.  De  septem  principalibus  vitiis. 

Prseterea  sciendum  est  septem  esse  vitia  capitalia  vel  principalia,  ut  Gregorius  Gregor.Mo- 
super  Exodum  ait,  scilicet  :  inanem  gloriam,  iram,  invidiam,  acediam  vel  tristitiam,  na87.'  ' 
avaritiam,  gastrimargiam,  luxuriam,  quas  ut  ait  Joannes  Chrysostomus,  significata    Cassian. 

Collat.v,16. 

sunt  in  septem  populis  qui  terram  promissionis  Israeli  promissam  tenebant.  De  his 
quasi  septem  fontibus  cunctae  animarum  mortifera  corruptelse  emanant.  Et  dicuntur 
haec  capitalia,  quia  ex  eis  oriuntur  omnia  mala.  Nullum  enim  peccatum  vel  malum 
est,  quod  non  ab  aliquo  horum  originem  trahat. 

I.  Be  superbia,  quce  est  radix  omnis  mali. 

Exsuperbia  tamen  omnia  mala  oriuntur,  et  hasc  et  alia  :  quia  ut  ait  Gregorius,  Gregor.Mo- 
radix  cuncti  mali  est  superbia ;  de  qua  dicitur  :  Initium  omnis  peccati  est  superbia,  na  '8'7  '.Xifb'.' 
quae  est  amor  proprise  excellentiEe.  Gujus  quatuor  sunt  species,  ut  Gregorius  ait.  ^ccii^ii 
Prima  est,  quum  bonum  quod  habet  quis  sibi  attribuit.  Secunda,  quum  credit  a 
Deo  esse  datum,  sed  tamen  pro  suis  meritis.  Tertia,  quum  se  jactat  habere  quod 
non  habet.  Quarta,  quum  ceteris  despectis,   singulariter  vult  videri.  Merito  ergo 
radix  omnis  mali  dicitur  superbia.   Huic  autem   videtur   obviare  quod   Aposto- 
lus  ait  :  Radix  omnium  malorum  est  cupiditas;  quia  si  radix  omnium  malorum  i  rim.vi,io. 
est  cupiditas,  ergo  superbise.  Quomodo  ergo  superbia  radix  est  et  initium  omnis 
peccati  ? 


558  IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XLII    SUMMA  ;    QU^EST.    I 

K.  Quo  sensu  utrumque  radix  dicatur  omnium  malorum,  scilicet 
et  superbia  et  cupiditas. 

Hugo.sum-       Sed  utrumque  recte  dictum  esse  intelligitur,  si  genera  peccatorum  singulorum, 

uact.  Mi,  c.  n°n  singula  generum  utraque  locutione  includi  intelligantur.  Nullum  quippe  genus 

16'  peccati  est  quod  interdum  ex  superbia  non  proveniat ;  nullum  etiam,  quod  ex  cupi- 

ditate  aliquando  non  descendat.  Sunt  enim  nonnulli  hominum  qui  ex  cupiditate 

Aug.de Ge-  fiunt  superbi,  et  aliqui  ex  superbia  fiunt  cupidi.  Est  enim,  ut  ait  Augustinus,  homo 

lib^n.io!  qui  non  esset  amator  pecunise,  nisi  per  hoc  putaret  se  excellentiorem  esse  :  ideoque 

ut  excellat,  divitias  cupit.  Tali  homini  ex  superbia  oboritur  cupiditas.  Et  est  aliquis 

qui  non  amaret  excellere,  nisi  putaret  per  hoc  divitias  majores  habere  :  ideo  ergo 

excellere  laborat,  quia  divitias  habere  amat.  Huic  innascitur  superbia,  id  est  amor 

excellentias,  ex  cupiditate.  Patet  ergo,  quod  ex  superbia  aliquando  cupiditas,  et  ex 

cupiditate  aliquando  superbia  oritur  :  et  ideo  de  utraque  recte  dicitur,  quod  sit  radix 

omnis  mali. 

A  ergo  sunt  duo  actus  vitiosi,  ergo  et  duo 
SUMMA  peccata.  —  Tertio,  actus  interior  frequen- 

DISTINCTIONIS  QUADRAGESIMiE   SECUND.E      ter  Pri°r  eSt  te™Pore  actu  eXteriori ">  diffe" 

runt  quoque  subjecto  :  non  ergo  sunt  idem 

malum.  —  Quarto,   diversis   prohibentur 

HIG  circa  prsehabita  duas  movet  quae-      prseceptis,  quum  dicitur :  Non  concupisces  Exod.x, 
stiones  Magister.  Prima  est,  an  actus      rem  proximi  tui;  et,  Non  furaberis.  ''',3- 

interior  vitiosus  et  actus  exterior  malus         In  oppositum  est,  quod  eadem  pceniten- 
ex  ipso  procedens,  sint  duo  peccata,  an      tia  injungitur  pro  utroque,  et  eadem  pcena 
unum  dumtaxat.  Secunda  est,an  peccatum      debetur  utrique. 
pertransiens   actu,  perseveret   reatu.  Ho- 

rum  quoque  occasione  tangit  de  peccato  Ad  hoc  Alexander  respondet  :  Peccatum 
mortali  ac  veniali.  B  duas  habet  rationes.  Est  enim  peccatum, 

actus  incidens  ex  boni  defectu ;  et  rursus, 

peccatum  est  voluntarium  malum.  Itaque 

OUjESTIO    PRIMA  secundum  primam  definitionem,  sunt  du- 

plex  peccatum,  quoniam  est  defectus  du- 
plicis  boni ;  utrobique  quoque  est  actus, 

HIc  quaeritur  primo,  An  actus  inte-  sed  unus  interior,  alter  exterior.  Bonitas 
rior  vitiosus  et  operatio  seu  enim  actus  exigit  quod  sit  in  materia  de- 
locutio  prava  ex  ipso  procedens,  bita  et  debitis  circumstantiis  ;  quumque 
Sint  duo  ac  distincta  peccata.  ita  non  ordinatur,  est  ibi  defectus  boni  : 

Videtur  quod  sic,  quoniam  quodlibet  eo-  ut  si  vir  misceatur  cum  aliena.  Voluntas 
rum  per  se  sumptum,  est  unum  pecca-  etiam  deficit  ibi  per  aversionem  a  summo 
tum  :  ergo  simul   sunt  duo  peccata.  —  C  bono. 

Secundo,  actus   interior  est  actus   in   se  Juxta    aliam    definitionem    respondeo, 

vitiosus,  loquendo  de  actu  prohibito,  simi-  quod  sunt  unum  peccatum,quiain  illa  de- 
liter  actus  exterior,  et  distinguuntur  ab  finitione  attenditur  radix  peccati,  quee  est 
invicem  realiter  sicut  causa  et  effectus  :      voluntas;  tuncque  intelligendum  est  de  vo- 


AN   ACTUS   INTERIOR  VITIOSUS    ET   OPERATIO   PRAVA   SINT   DUO   PECCATA 


559 


luntate,  id  est  voluntatis  intentione  seu 
actione,  quae  tempore  non  praecedit  opus 
ex  ea  progrediens.  Nempe  de  voluntate 
quae  prior  est  tempore,  constat  quod  aliud 
sit  peccatum.  —  Haec  Alexander. 

Qui  insuper  quaerit  :  Si  puniatur  pecca- 
tor  pro  mala  intentione  et  pro  actu  pra- 
vo  sequente,  quae  est  pcena  correspondens 
utrique?Quum  enim  sit  alterum  peccatum 
intentionis,  et  alterum  actus,  pcena  diffe- 
rens  eis  debet  correspondere.  Dicendum, 
quod  quaedam  est  pcena  vermis,  et  illa  po- 
test  esse  duplex,  utpote  pro  voluntate  per- 
versa,et  pro  opere  pravo  exorto.Pcena  vero 
gehennalis  afflictionis  debetur  utrique, aut 
una  pcena  communis  indistincta  illis  de- 
betur.  Nam  sive  quis  peccet  actu  exteriori, 
sive  non,  nihilo  minus  corpore  et  anima 
punietur  in  inferno,  si  in  interiori  peccato 
decedat. 

Iterum  quaeritur  :  Iste  intendit  adultera- 
ri,  et  simplicem  fornicationem  committit ; 
alter  intendit  simpliciter  fornicari,et  adul- 
teratur  :  quis  eorum  gravius  peccat?  Di- 
cendum,  quod  habent  se  sicut  excedentia 
et  excessa.  Ubi  namque  deterior  est  inten- 
tio,  est  quantum  ad  radicem  peccati  gra- 
vior  culpa;  ubi  vero  pejor  est  actus,  de- 
terius  est  peccatum  quantum  ad  genus 
peccati,  quod  attenditur  secundum  operis 
genus.  —  Haec  Alexander. 

Porro  Bonaventura  respondens  diffusius: 
Dupliciter,  inquit,  comparantur  ad  invi- 
cem  peccatum  operis  exterioris  et  culpa 
voluntatis  interioris.  Primo,  prout  ita  con- 
juncta  sunt  et  ordinata,  quod  unum  oritur 
ex  altero ;  et  sic  sunt  unum  peccatum, 
quum  ibi  sit  unus  Dei  contemptus  et  una 
aversio,  una  quoque  conversio.  Voluntas 
namque  est  quae  contemnendo  avertitur, 
dum  ad  commutabile  bonum  convertitur, 
non  solum  quantum  ad  proprium  actum, 
sed  etiam  quantum  ad  actum  inferioris 
potentiae  quae  sibi  subjicitur.  Quumque 
peccatum  secundum  quod  hujusmodi,  di- 
cat  deordinationem  per  contemptum  et 
aversionem  a  Deo  et  conversionem  ad  cre- 
aturam  :  hinc  duo  illa  sunt  unum  pecca- 


A  tum  formaliter,  secundum  quod  ita  con- 
juncta.  Et  quamvis  sit  ibi  deordinatio 
una,  plura  tamen  materialiter  sunt  ibi  de- 
ordinata  :  ideo  quamvis  sint  unum  pecca- 
tum  formaliter,  plura  tamen  sunt  materia- 
liter.  Si  autem  consideremus  voluntatem 
et  actum  exteriorem  ut  sunt  separata,  ita 
quod  unus  peccet  voluntate  dumtaxat,alius 
voluntate  et  opere;  sic  sunt  diversa  pec- 
cata  formaliter  et  materialiter.  —  Magister 
vero  quaerit  in  littera,  utrum  voluntas  in- 
terior  et  actus   exterior  secundum   quod 

B  unum  ex  alio  oritur  et  ei  conjungitur,  sint 
unum  peccatum.  Ad  quod  dicendum,  quod 
quamvis  sunt  plura  culpabilia  et  deordi- 
nata,  attamen  quoniam  una  est  ibi  ratio 
deordinationis,  et  unus  est  ibi  actus  vo- 
Iuntatis,  nec  actus  exterior  exstat  culpa- 
bilis  nisi  propter  illum,  ideo  unum  est 
ibi  peccatum,  sicut  et  Magister  tenet,  aliis 
respondendo,  et  recte.  Nam  quamvis  in- 
terdum  aliquid  numeretur  ex  parte  mate- 
rialis  principii  ex  quadam  improprietate, 
proprie   tamen   non   numeratur   quid   ex 

C  parte  materialis  principii,  nisi  concurren- 
te  numeratione  ex  parte  formalis  princi- 
pii.  Et  per  istam  distinctionem  solvuntur 
auctoritates  atque  objecta.  Haec  Bonaven- 
tura. 

Insuper  Thomas  respondens  :  Quoniam, 
ait,  unum  et  ens  convertuntur,  oportet  ut 
secundum  hoc  a  quo  res  habet  esse,  judi- 
cium  de  ejus  unitate  et  multiplicatione  ac-  . 
cipiatur,  sicut  in  naturalibus,  ubi  res  quae 
habet  esse  per  formam,  habet  et  unitatem 
a  forma.  Hinc  diversarum  rerum  diversae 

D  sunt  formae,  quamvis  fortassis  principium 
multiplicationis  formae  sit  materiae  divisio. 
Actus  vero  non  ponitur  in  genere  moris 
nisi  per  voluntatem,  in  quantum  a  volun- 
tate  procedit  elicitive  aut  imperative :  hinc 
secundum  voluntatis  unitatem  judicium 
sumitur  de  unitate  actus  moralis.  Unde  ac- 
tus  quantum  ad  esse  naturae  unus,  potest 
moraliter  esse  plures,  ut  dictum  est,  et  p.  545 b\ 
econtra :  ut  si  quis  f uretur  ut  gulae  et  luxu- 
riae  vacet.  Sic  et  voluntas  conjuncta  actui 
exteriori,  et  actus  ille,  sunt  unum  pecca- 


560 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLII  ;    QUiEST.    II 


tum  :  quia  non  multiplicatur  actus  volun- 
tatis   interior,   etc,   ut   supra.    Hinc   isto 

Exod.  xx,  praecepto,  Non  concupisces  rem  proximi 
tui,  prohibetur  voluntas  separata  ab  actu  ; 
quae  autem  conjuncta  est  actui  prohibetur 
eodem  praecepto  quo  furtum.  Hoc  quoque 
pensandum,  quod  intensio  et  remissio  in 
his  quae  secundum  magis  et  minus  dicun- 
tur,  non  est  per  additionem,  sicut  in  his 
quae  secundum  quantitatem  augentur.  Non 
enim  additur  calor  calori  ut  aliquid  fiat 
calidius,  nec  curvitas  curvitati  ut  fiat  plus 
curvum,  ut  quarto  dicitur  Physicorum ; 
sed  ex  hoc  causatur  intensio,  quod  illud 
quod  intenditur,  magis  perfectum  inveni- 
tur  ac  impermixtius  suo  contrario.  Haec 
Thomas  in  Scripto. 
At  vero  in  prima  secundae,  quaestione 
art.  7.  septuagesima  secunda,  testatur  :  Peccatum 
dividitur  in  peccatum  cordis  et  oris  ac 
operis,non  sicut  per  species  diversas  com- 
pletas.  Peccatum  enim  inchoatur  in  corde, 
manifestatur  ore,  et  opere  consummatur. 
Sicque  distinguuntur  haec  tria  secundum 
diversos  gradus  peccati.  Pertinent  tamen  ad 
unam  completam  peccati  speciem,  quum 
ab  eodem  motivo  procedant.  Iracundus 
quippe  ex  hoc  quod  appetit  vindictam.pri- 
mo  turbatur  in  corde ;  secundo  in  verba 
contumeliosa  prorumpit ;  tertio  usque  in 
facta  injuriosa  procedit.  Haec  Thomas  in 
Summa. 

Summ.tii.  Goncordat  Albertus  :  Actus  (inquiens) 
u9Part  q  et  voluntas  duo  quidem  sunt,  sed  unum 
peccatum  per  malitiam  duplex,  ut  ait  ma- 
gister  Praepositivus.  Rationemque  tradit  : 
quia  si  quilibet  actus  interior  atque  ex- 
terior  deberet  reputari  pro  diverso  pec- 
cato,  nimis  grave  esset  opus  et  onus 
peccatorum.  Et  dedit  exemplum  :  Si  quis 
surgat  ad  furandum  vel  occidendum,  qui- 
libet  passus  esset  ei  sic  speciale  pecca- 
tum.  Ideo  dixit,  quod  totum  a  principio 
voluntatis  malae  usque  ad  finem  consum- 
mationis  operis,  est  unum  peccatum  mul- 
tiplex  :  unum  secundum  substantiam  ope- 
ris,  duplex  seu  multiplex  pravitate.  Haec 
Albertus. 


QILESTIO   II 

SEcundo  quaeritur,  An  transeunte  et 
cessante  peccato,  maneat  rea- 
tus  peccati. 

Videtur   quod   non,    quoniam   cessante 

causa,  cessat  effectus.  Quum  ergo  pecca- 

tum  sit  causa  reatus,  cessante  peccato,  ces- 

sabit  reatus. 

In  contrarium  est,  quod  cessante  actu 

B  peccati,  manet  homo  obligatus  ad  poenam. 

Ad  hoc  respondet  Albertus  :  Reatus  fun-  Summ.  ti. 
datur  in  macula  culpae,  quia  ex  culpae  ma-  f3gparl'  ' 
cula  obligatur  homo  ad  pcenam  aeternam. 
Peccatum  quoque  relinquit  habitum  et 
dispositionem  in  anima,  et  pondere  illius 
trahit  ad  aliud  peccatum  simile  illi,  ut  di- 
cit  Gregorius.  Sed  ex  hoc  non  obligat  ad 
pcenam.  Quocirca  notanda  est  distinctio 
Magistri  quam  ponit  in  littera  de  reatu, 
utpote,quod  reatus  in  Scripturis  interdum 

G  accipitur  pro  macula,  interdum  pro  pcena, 
quandoque  pro  obligatione  pcenae  aeternae 
aut  temporalis.  Per  quam  distinctionem 
argumenta  quaedam  solvuntur.  Haec  Al- 
bertus. 

Thomas  autem  de  hoc  plenius  scribit  : 
Reatus,  inquiens,  dicitur  secundum  quod 
aliquis  est  reus  poenae ;  hinc  reatus  pro- 
prie  nil  aliud  est  quam  obligatio  ad  pce- 
nam.  Quumque  obligatio  ista  sit  media 
inter  culpam  et  pcenam,  eo  quod  propter 
culpam  homo  obligetur  ad  pcenam  feren- 

D  dam,  ideo  nomen  medii  hujus  interdum 
transumitur  ad  extrema,  ut  quandoque 
ipsa  culpa  seu  pcena  dicatur  reatus.  Quum- 
que  pcena  sit  medicina  quaedam,  ut  se- 
cundo  dicitur  Ethicorum,  medicina  vero 
non  nisi  contra  aliquem  est  defectum, 
oportet  quod  homo  ad  poenam  pro  aliquo 
obligetur  defectu  :  non  quod  ille  defectus 
semper  sanetur  per  pcenam  in  eo  in  quo 
est,  ut  certum  est  in  damnatis,  sed  pcena 
recompensat  defectum  in  statu  universi 
sive  reipublica?,  per  ordinem  justitiae  qui 


AN   TRANSEUNTE   ET   CESSANTE   PECCATO,   MANEAT   REATUS   PECCATI 


561 


in  poena  apparet.  Defectus  autera  ad  pce- 
nam  obligans,  non  est  nisi  qui  oritur  ex 
voluntariis  actibus  seu  omissionibus  ;  et 
quoniam  transeunte  actu  remanet  talis  de- 
fectus,  oportet  reatum  manere  post  actum. 
Haec  Thomas  in  Scripto. 

Porro  in  prima  secundae,  quaestione  oc- 
ari.  6.  togesima  septima  :  In  peccato,  inquit,  duo 
considerantur,  videlicet  actus  culpae  et 
macula  sequens.  Et  planum  est,  quod  ces- 
sante  actu  peccati,  remanet  reatus  in  cun- 
ctis  actualibus  peccatis.Actus  enim  peccati 
facit  hominem  reum  pcenae,  in  quantum 
transgreditur  ordinem  divinae  justitise,  ad 
quem  non  redit  nisi  per  recompensationem 
aliquam  pcenae,  quae  ad  aequalitatem  re- 
ducit  justitiae,  ut  qui  plus  indulsit  suae  vo- 
iuntati  quam  debuit,contra  Dei  mandatum 
agendo,  aliquid  patiatur  spontaneus  seu 
invitus  secundum  ordinem  divinae  justitite, 
contra  illud  quod  vellet  simpliciter.  Quod 
etiam  observatur  in  injuriis  quae  irrogan- 
tur  hominibus,  ut  per  recompensationem 
poenae  reintegretur  aequitas  justitiae.  Unde 
patet,  quod  cessante  actu  peccati  seu  illatae 
injuriae,  adhuc  remanet  debitum  pcenae. 
Si  vero  loquamur  de  ablatione  peccati 
quantum  ad  maculam,  manifestum  est 
quod  peccati  macula  auferri  nequit  ab  ani- 
ma,  nisi  per  hoc  quod  anima  Deo  conjun- 
gitur,a  quo  distando  detrimentum  incurrit 
sui  nitoris,  quod  est  macula.  Conjungitur 
autem  Deo  per  voluntatem.  Hinc  macula 
peccati  ab  homine  tolli  non  valet,  nisi  vo- 
luntas  hominis  ordinem  divinae  acceptet 
justitia?,pcenam  sibi  spontanee  assumendo 
in  recompensationem  culpae  praeteritae,  vel 
a  Deo  illatam  patienter  sustinendo.  Utroque 
etenim  modo  pcena  rationem  satisfactionis 
sortitur.  Pcena  autem  satisfactoria  aliquid 
de  ratione  poenae  diminuit,  quia  de  ratione 
est  pcenae  quod  sit  quodammodo  contra 
voluntatem.  Haec  Thomas  in  Summa.  — 
Et  in  his  responsiones  Petri  et  Richardi 
continentur. 

Bonaventura  quoque  hic  loquitur  :  Tria 
sunt  in  peccato,quae  sunt :  actus  peccandi, 
et  habitus  pronitatis  seu  macula  peccati, 

T.  22. 


A  et  defectus  seu  boni  privatio,  quae  de- 
formitas  appellatur.  Juxta  haec  fuit  hic 
triplex  positio.  Quidam  namque  dixerunt, 
quod  reatus  peccati  fundatur  super  ac- 
tum ;  nec  tamen  sequitur  quod  transeat 
cum  actu,  quoniam  pro  peccato  praeterito 
manet  homo  obligatus  ad  pcenam.  Verum 
huic  positioni  obviat  possibilitas  absolu- 
tionis  a  reatu.  Quum  enim  actum  praeter- 
itum  necesse  sit  esse  praeteritum,  reus 
non  posset  non  esse  reus  :  quod  manifeste 
est  falsum.  —  Alia  positio  fuit,  quod  rea- 

B  tus  fundatur  super  pronitatem,quae  proni- 
tas  dicitur  esse  macula  peccati,  reddens 
animam  punitione  condignam ;  et  ratione 
amotionis  illius  maculae  dicimur  lavari  in 
sanguine  Christi  a  nostris  peccatis.  Sed 
huic  responsioni  obviat  possibilitas  amo- 
tionis  pronitatis  illius  absque  gratiae  in- 
fusione,  ut  dum  avarus  fit  prodigus.  — 
Tertia  opinio  est,  quod  reatus  fundatur  su- 
per  deformitatem.  Deformitas  autem  non 
solum  dicit  boni  privationem,  sed  et  debi- 
tum  id  habendi.  Quumque  peccator  debeat 

C  Deo  justitiam  et  honorem,  dum  illis  per 
peccatum  privatur,  deformatur,  atque  ex 
hoc  ad  pcenam  obligatur.  Sed  et  huic  opi- 
nioni  obviat  reatuum  multiplicitas.  Quot 
enim  peccata  quis  perpetravit,  tot  poenis 
est  reus;  ex  multis  vero  peccatis  ejusdem 
speciei  una  deformitas  resultat  in  ani- 
ma.  Praeterea,  carentia  boni  in  homine 
obligat  ad  carentiam  summi  boni,  non 
ad  passionem  supplicii,  ut  patet  in  origi- 
nali  peccato.  Iterum,  remota  deformitate 
per  gratiam,  adhuc  remanet  obligatio  ad 

D  poenam. 

Ideo  dici  potest,  quod  obligatio  ad  pce- 
nam  est  duplex  :  una  respectu  pcenae  aeter- 
nae,  alia  respectu  pcenae  temporalis.  Obli- 
gatio  ad  pcenam  temporalem  non  semper 
requirit  culpam  praesentem,  sed  sufficit 
'culpam  esse  praeteritam,  nec  subsecutam 
esse  plenam  satisfactionem  sive  emendam. 
Obligatio  autem  ad  pcenam  aeternam  fun- 
datur  super  ipsam  culpam,  quae  non  est 
proprie  pronitas,  sed  deordinatio  consi- 
stens  in  actu  vel  in  anima  ex  conversione 

36 


562 


IN   LIBRLM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.    XLII  ;    QILEST.    III 


et  aversione ;  et  ratione  aversionis  vocatur  A 
deformitas,  ratione  conversionis  macula. 
Itaque  dico,quod  reatus  poenae  aeternae  fun- 
datur  super  peccatum,  et  in  quantum  est 
deformitas  atque  in  quantum  est  macula, 
sed  differenter  :  quoniam  ratione  conver- 
sionis  dignus  est  supplicio  sensus,  ratione 
aversionis  carentia  beatificae  visionis.  Fun- 
datur  autem  reatus  super  deformitatem  et 
maculam  per  comparationem  ad  actum 
per  quem  inductae  sunt.  —  Haec  Bonaven- 
tura.Verumtamen  prima  illa  positio  verior 
esse  videtur,  nec  obstat  objectum,  quo-  B 
niam  reus  omni  potest  pcenitere  momento. 
At  vero  regula  illa,cessante  causa  cessat 
effectus,  locum  liabet  in  causis  essentiali- 
bus,  non  voluntariis  :  ut  patet  in  fabro  et 
cultello,  prout  in  Summa  sua,  libro  tertio, 
ait  Antisiodorensis. 


QUjESTIO    III 

TErtio   quaeritur,   An    per    mortale  C 
et  veniale,  peccatum  congrue 
dividatur ;  et  qualiter  hsee  mem- 
bra  dividentia  ab  invicem  distin- 
guantur. 

Videtur  quod  mortale  et  veniale  non 
dividant  peccatum.  Divisum  enim  de  di- 
videntibus  praedicatur,  sicut  animal  de  ani- 
mali  rationali  et  irrationali.  Sed  peccatum 
non  praedicatur  de  veniali  peccato.  Pecca- 
tum  namque,  secundum  Ambrosium,  est 
transgressio  legis  divinae  et  ccelestium  in- 
obedientia  mandatorum  :  quod  certum  est  D 
veniali  peccato  non  convenire.  —  Secun- 
do,  bene  sequitur,  Est  homo  mortuus  :  er- 
go  non  est  homo.  Ergo  a  simili  sequitur, 
Est  peccatum  veniale  :  ergo  non  est  pec- 
catum,  quoniam  determinatio  diminuens 
de  ratione  ejus  cui  adjungitur,  infert  op- 
positum  ejus.  Nam  sequitur,  Est  homo  pi- 
ctus  :  ergo  non  est  homo.  —  Tertio,  pecca- 
tum  est  aversio  a  Deo,  mors  animae,  jauua 
inferni,  quorum  nullum  convenit  veniali. 

In  oppositum  est  communis  doctrina,  et 


quod  veniale  peccatum  in  Scripturis  fre- 
quenter  vocatur  peccatum,  etiam  absolute 
loquendo,  ut  quum  sanctus  Job  loquitur 
Deo  :  Parce  peccatis  meis.  Qui  nihilo  mi- Jobxw, ie. 
nus  protestatur  :  Neque  enim  reprehendit  ibid.xxm, 
me  cor  meum  in  omni  vita  mea,  videlicet   ■ 
de  mortali.  Jacobus  quoque  :  In  multis  of-  Jacob.ut,*. 
fendimus  omnes.  Et  B.  Joannes  :  Si  dixe-  i/oann.i, 
rimus  quia  peccatum  non  habemus,  etc.  8' 
Et  tamen  sine  mortalibus  fuit. 

Ad  haec  Alexander  respondet :  Multae  po- 
nuntur  divisiones  actualis  peccati.  Una 
est  :  aliud  est  mortale,  aliud  veniale.  Alia, 
peccatum  aliud  est  cordis,aliud  oris,  aliud 
operis.  Ilem,  aliud  superbia,  aliud  invidia, 
aliud  ira,  etc.  Item,  aliud  ex  infirmitate, 
aliud  ex  ignorantia,  aliud  ex  industria  seu 
ex  certa  malitia.  Item.aliud  ex  timore  male 
humiliante,  aliud  ex  amore  male  inflam- 
mante.  Item,  aliud  concupiscentia  carnis,  m&.  n.ie. 
aliud  concupiscentia  oculorum,  aliud  su- 
perbia  vitae.  Item,  peccatum  aliud  com- 
missum,  aliud  delictum.  Item,  aliud  in 
Deum,  aliud  in  proximum,  aliud  in  se 
ipsum.  —  Harum  divisionum  quaedam  acci- 
piuntur  penes  materiam.aliqua?  penes  for- 
mam,  quaedam  secundum  affectiones  quae 
respiciunt  finem  secundum  quod  est  prin- 
cipium  motus,  quaedam  penes  conditionem 
ejus  in  quem  peccatur,  qua?dam  vero  ex 
parte  efficientis.  Ex  parte  materiae  acci- 
piuntur  tres  divisiones.  Est  enim  materia 
circa  quam,  et  penes  illam  accipitur  du- 
plex  divisio.  Una,  quae  communis  est  ve- 
niali  atque  mortali,  quum  dicitur,  pec- 
catum  cordis,  oris,  et  operis.  Alia,  quae 
propria  est  mortali,  quum  dicitur,  deli- 
ctum  et  commissum  :  quia  delictum  est, 
non  facere  quod  quis  facere  obligatur; 
commissum  vero,  facere  quod  facere  pro- 
hibetur.  Alia  divisio  est  penes  materiam 
ex  qua,  quum  dicitur,  peccatum  aliud  ex 
infirmitate,  etc.  Divisio  quoque  secundum 
speciem  attenditur  dupliciter.  Primo,  se- 
cundum  speciem  formalem,quum  dicitur, 
mortale  et  veniale  :  haec  enim  differentia 
est  secundum  reatus.  Secundo,  penes  spe- 
ciem  materialem,  quum  dicitur,  aliud  su- 


AN   PER  MORTALE   ET   VENIALE,   PECCATUM   CONGRUE   DIVIDATUR,   ETC. 


563 


perbia,aliud  invidia.  Porro  divisio  respectu  A 
finis  est  :  peccatum  aliud  concupiscentia 
carnis,  etc.  Qua?  divisio  sumitur  secundum 
•concupi-  divisionem  concupiscentia?*,  ut  asserit  Au- 
gustinus.  Omnis  etenim  peccans  aut  con- 
vertitur  ad  bonum  exterius,  vel  ad  bonum 
interius;  et  hujusmodi  bona  apparentia 
dicuntur  fines  peccati.  Ex  parte  efficientis 
accipitur  illa  divisio  :  peccatum  aliud  ex 
amore  est  male  inflammante,  etc.  Amor 
quippe  et  timor  sunt  dispositiones  pec- 
cantis,  ex  quibus  oritur  culpa.  Ex  parte 
vero  ejus  in  quem  peccatur,  capitur  illa  B 
divisio  :  peccatum  aliud  in  Deum,  etc. 

Prseterea  de  veniali  quaeritur  primo,  an 
sit  macula.  Respondetur,  quod  macula  du- 
pliciter  sumitur.  Primo  communiter  :  sic 
veniale  peccatum  est  macula,  quia  per 
ipsum  diminuitur  rectitudo  imaginis  Dei 
quoad  aliquem  actum.  Secundo  proprie, 
prout  tollit  nitorem  gratiae  :  et  sic  veniale 
peccatum  macula  non  est.  Et  potest  poni 
tale  exemplum  :  fnterdum  denigratur  ima- 
go  depicta,  ut  videri  non  valeat ;  quando- 
que  sic  obscuratur,  ut  plene  discerni  non  C 
possit.  Hinc  Gregorius  inter  mortale  et  ve- 
niale  talem  differentiam  ponit,  quod  ve- 
niale  obscurat,  mortale  obtenebrat.  Dis- 
tinguuntur  rursus  ab  invicem,  quoniam 
veniale  est  libido  seu  voluptas  in  creatura 
citra  Deum,  mortale  autem  est  libido  seu 
voluptas  in  creatura  supra  Deum  aut  aeque 
Deo.  Quumque  valde  vicina  fuerint  in  eo- 
dem  genere  materiae,  difficile  est  determi- 
nare  usque  ad  quid  extenditur  veniale 
peccatum,  et  quando  incipit  mortale  esse. 

Insuper  si  quaeratur,  an  libido  sit  radix  D 
peccati  venialis ;  dicendum,  quod  libido, 
secundum  Augustinum  quartodecimo  de 
Civitate  Dei,  tripliciter  sumitur.  Primo, 
pro  omni  inordinata  concupiscentia,  sive 
respectu  venialis,  sive  respectu  mortalis 
peccati  :  sicque  libido  est  radix  venialis 
peccati.  Secundo,  pro  inordinata  concupi- 
scentia  contra  Deum  :  et  ita  est  radix  mor- 
talis  peccati  dumtaxat.  Tertio,  pro  inordina- 
ta  concupiscentia  circa  vim  generativam, 
ut  quum  Ioquitur  Augustinus  :  Originale 


peccatum  transmisit  ad  posteros  non  pro- 
pagatio,  sed  libido.  —  Haec  Alexander. 

Praeterea  Bonaventura  circa  haec  scisci- 
tatur,  utrum  peccatum  mortale  et  veniale 
conveniant  in  aversione.  Respondet,  quod 
proprie  non  communicant  in  aversione  a 
Deo.  Aversio  namque  proprie  importat  Dei 
contemptum,  qui  iram  meretur  et  mor- 
tem  :  quod  non  convenit  nisi  mortali.  Aut 
enim  avertitur  homo  a  Deo,  quoniam  facit 
contra  divinum  praeceptum,  aut  quia  bo- 
num  creatum  ponit  sibi  tanquam  ultimum 
finem.  fn  hoc  namque  quod  facit  contra 
divinum  praeceptum,  directe  a  Deo  averti- 
tur,  quia  mandatum  est  via  recte  pertin- 
gendi  ad  Deum.  Similiter,  quum  statuit 
sibi  creaturam  pro  ultimo  fine,  prorsus 
a  Deo  avertitur,  declinans  faciem  suam 
a  summo  bono,  et  eam  ad  inferiora  diver- 
tens ;  magis  quoque  appretiatur  creaturam 
quam  Creatorem.  Veniale  autem  non  est 
contra  praeceptum,  nec  per  illud  praepo- 
nitur  creatura  Creatori  et  summo  bono. 
Sed  quoniam  veniale  fit  praeter  Dei  prae- 
ceptum,  et  in  ipso  creatura  non  refertur 
in  Deum  :  hinc  per  veniale  quodammodo 
recedit  homo  a  Deo,et  quasi  morose  adhae- 
ret  ei  per  quod  deberet  transire.  Estque 
in  veniali  peccato  elongatio  a  Deo  et  re- 
tardatio  quaedam. 

Amplius  mortale  et  veniale  differunt  in 
reatu,  quia  mortali  debetur  pcena  aeterna, 
quum  auferat  principium  vitae  et  veniae, 
utpote  caritatem  et  gratiam.  Veniali  autem 
secundum  se  et  per  se  non  debetur  nisi 
poena  temporalis,  quum  caritatem  non  tol- 
lat.  Quum  vero  veniale  peccatum  conjun- 
gitur  ei  quod  separat  a  vita  et  separatum 
tenet  ab  ea,  puta  peccato  mortali,  tunc  ra- 
tione  adjuncti  debetur,  imo  et  infligitur 
ei  pcena  aeterna  in  his  qui  in  mortali  de- 
cedunt.  Nec  enim  ullum  peccatum  deletur 
sine  gratia;  et  quamdiu  durat  culpa,  dura- 
re  debet  et  pcena.  Multae  quoque  rationes 
assignantur,  cur  peccato  mortali  poena  de- 
betur  aeterna,  ut  alibi  habet  declarari  :  id- 
circo  nunc  sufficit  tangere  unam.  Nempe 
ista  praecipua  est,  quia  dum  homo  peccat 


564 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLII  J    QU^ST.    III 


mortaliter,  separat  se  a  vita  gratiae,  et  sub- 
jicit  se  perpetuae  impotentiae  exeundi  de 
culpa,  quantum  est  in  se.  Nemo  enim  po- 
test  a  peccato  mortali  resurgere,  nisi  per 
creationem  et  infusionem  gratiae  novae  no- 
vaeque  vitae.Hinc  ratione  impotentise  hujus 
annexa  est  peccato  mortali  obligatio  poe- 
nae  aeternae;  nihilo  minus  auxilio  gratia?. 
potest  homo  praeveniri,  relevari,  resurge- 
re.  —  Ha3C  Bonaventura,  qui  super  quar- 
tum  de  his  plenius  scribit. 

Thomas  quoque  circa  haec  loquitur  : 
Duplex  est  modus  dividendi  commune  in 
ea  quae  sub  ipso  sunt,  quemadmodum  du- 
plex  est  modus  communitatis.  Una  est  di- 
visio  univoci  in  species  suas.  Alia  est  per 
ana!ogiam,qua  commune  perfecte  de  uno, 
et  imperfecte  de  alio  praedicatur,  sicut  ens 
dividitur  in  substantiam  et  accidens.  Haec- 
que  divisio  quasi  media  est  inter  univo- 
cum  et  aequivocum  ;  et  talis  exstat  divisio 
peccati  in  mortale  et  veniale,  quoniam  ra- 
tio  peccati  perfecte  invenitur  in  peccato 
mortali,imperfecte  vero  et  secundum  quid 
in  veniali.  Porro  venia  alicui  debetur  du- 
pliciter.  Primo,  ut  ei  quod  indulgetur;  et 
sic  convenit  veniali  peccato,  nec  convenit 
nisi  culpae,  quia  nil  indulgetur  nisi  quod 
poenam  meretur.  Secundo,  ut  ei  quod  est 
ratio  indulgendi;  et  ita  non  debetur  pecca- 
to,  sed  alicui  quod  facit  imperfectionem 
in  genere  peccati,  ut  infirmitati  seu  igno- 
rantiae.  Unde  per  hoc  quod  dicitur  pec- 
catum  veniale,  non  tollitur  ratio  tota  pec- 
cati,  sicut  per  mortuum  tollitur  ratio 
hominis. 

At  vero  peccatum  tripliciter  dicitur  ve- 
niale.  Primo  ex  causa,  quia  causam  veniae 
habet,  et  facile  indulgetur,  ut  quae  ex  in- 
firmitate  aut  ignorantia  fiunt.  Secundo  ab 
eventu,  quia  per  aliquid  peccato  superve- 
niens  efficitur  pcena  ejus  cito  solubilis, 
sicut  confessio  mortali  superveniens  facit 
pcenam  ejus  temporalem,  et  viribus  confi- 
tentis  proportionatam.  Tertio,  quando  ac- 
tus  per  se  faciliter  remissibilis  est,  utpote 
non  pertingens  ad  rationem  peccati  per- 
fectam  :  et  hoc  proprie  dicitur  veniale,  de 


A  quo  nunc  sermo.  Nam  alia  duo  possunt 
esse  mortalia  in  se.  Imperfectio  quoque 
peccati  potest  esse  dupliciter  :  primo,  ex 
parte  peccantis;  secundo,  ex  genere  ac- 
tus.  Genus  autem  peccati  sumitur  ex  ma- 
teria  vel  objecto  :  unde  quemadmodum 
dicitur  bonum  ex  genere  propter  materi- 
am  debitam,  ita  malum  ex  genere  propter 
indebitam  materiam,  et  veniale  ex  genere 
propter  materiam  in  qua  peccatur.  In  illa 
demum  materia  perfecte  consistit  pecca- 
tum,  in  qua  si  peccetur,  caritas  ad  Deuin 

B  proximumque  dissolvitur.Idcirco  dum  ali- 
quis  peccat  in  his  sine  quibus  recte  serva- 
tis  non  manet  hominis  ad  Deum  subjectio 
et  fcedus  societatis  humanae,  est  pecca- 
tum  mortale  ex  genere  :  et  talia  peccata 
Philosophus  appellat  malitias.  Societas  quo- 
que  humanae  vitae  servari  non  posset,  nisi 
unicuique  servaretur  quod  suum  est :  ideo 
quae  sunt  directe  contra  justitiam,  cen- 
sentur  mortalia  ex  genere.  Si  autem  in  eo 
quod  ex  genere  est  veniale,  aliquis  tam 
immoderate  delectetur  ut  in  eo  sibi  con- 

C  stituat  finem,  peccat  mortaliter  :  quoniam 
debila  ad  Deum  reverentia  non  servatur, 
qui  est  ultimus  finis,  citra  quem  sunt  om- 
nia  diligenda.  Ex  parte  autem  peccantis 
imperfectio  est  peccati,  propter  imperfe- 
ctionem  potentiae  actum  elicientis,  ut  pri- 
mi  motus  sensualitatis  qui  deliberationem 
praecedunt,  quamvis  sint  in  materia  mor- 
talis  peccati.  Unde  sunt  venialia  per  acci- 
dens  :  propter  quod  adveniente  consensu 
rationis  deliberatae,  efficiuntur  mortalia. 
Praeterea  ex   tribus  sumitur  ratio  cur 

D  peccatum  mortale  ad  aeternam  obliget  pce- 
nam.  Primo,  ex  parte  Dei,  qui  infinitae  est 
majestatis  et  dignitatis.  Idcirco  ejus  offen- 
sa  digna  est  pcena  infinita  :  quia  quo  ma- 
jor  est  is  in  quem  peccatur,  eo  enormius 
est  peccatum,  et  major  ei  pcena  debetur. 
Secundo,  ex  voluntate  peccantis,  qui  fi- 
nem  suae  delectationis  sibi  constituit  in 
eo  in  quo  mortaliter  peccat,pro  quo  etiam 
Deum  contemnit.  Quicumque  autem  ali- 
quid  summe  diligit  tanquam  finem,  vellet 
illi  semper  inhaerere  :  ideo  peccans  mor- 


AN  PER  MORTALE   ET  VENIALE,   PECCATUM  CONGRUE   DIVIDATUR,    ETC. 


taliter,  illo  actu  voluntatis  quo  eligit  pec- 
catum  mortale,  eligit  peccato  semper  ad- 
haerere,nisi  retrahatur  per  accidens  timore 
poenae,  aut  hujusmodi  aliquo ;  imo  si  inul- 
te  adhaerere  posset,  semper  adheereret  : 
ideo  peccat  in  suo  aeterno,  estque  dignus 
seterno  supplicio.  Tertio,  ex  statu  peccan- 
tis,  qui  peccando  mortaliter  gratia  spolia- 
tur,  sine  qua  non  remittitur  culpa,  etc,  ut 
supra.  Et  quia  peccator  peccat  in  Deum 
immensum,meretur  pcenam  acerbitate  im- 
mensam.  Quumque  in  creatura  esse  non 
valeat  qualitas  intensive  infinita,  recom- 
pensatur  per  infinitam  durationem  acerbi- 
tas  illa.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

De  his  plenius  scribit  in  prima  secun- 
dae,  quaestione  octogesima  septima,et  super 
quartum,  atque  in  Summa  contra  genti- 
les,  ubi  et  aptiorem  habent  locum  :  idcirco 
hic  tantumdem  tetigisse  sufficiat. 

Concordat  Petrus,  qui  etiam  quaerit, 
utrum  aversio  et  conversio  sint  duo  pec- 
cata.  Respondet  :  Aversio  a  summo  bono 
dupliciter  sumitur.  Primo  specialiter,  ut 
dist.v  a.  ab  objecto,  prout  supra  dixit  Magister, 
quod  averti,  in  angelis,  fuit  odio  habere 
ac  invidere  :  et  talis  aversio  est  speciale 
peccatum.  Alio  modo  generaliter,  ut  a  fi- 
ne  :  et  sic  nominat  formam  peccati,  quae 
cum  actu  conversionis  ad  creaturam  tan- 
quam  cum  materia  propria  facit  unum 
peccatum  :  quia  conversio  ad  creata  non 
est  peccatum  nisi  in  quantum  privat  or- 
dinem  ad  ultimum  finem.  Haec  Petrus. 

Consonat  et  Richardus,  adjiciens  quod 
in  omni  peccato  mortali  est  conversio  ad 
creaturam,  intrinseca  peccato  vel  praesup- 
posita  ab  eodem,  atque  a  Deo  aversio,  non 
prout  aversio  dicit  inordinatum  motum  in 
Deum  sicuti  in  objectum,quum  talis  aver- 
sio  sit  specialis  motus  et  speciale  pecca- 
tum,  ut  Deum  odire  et  ei  invidere ;  sed 
prout  dicit  recessum  et  elongationem  a 
Deo,  sicut  a  termino  a  quo. 

Insuper  quaerit  Richardus,  quum  in  pec- 
cato  mortali  sint  conversio  et  aversio,quid 
horum  sit  prius  ordine  natura?.  Respon- 
det  :  Motus  voluntatis  quo  ad  creaturam 


A  convertitur  et  a  Deo  avertitur,  inordinatus 
est  amor,  respiciens  creaturam  ut  termi- 
num  ad  quem,  et  Deum  ut  terminum  a 
quo.  Hinc  ordine  naturae  prior  est  compa- 
ratio  illius  amoris  ad  creaturam  amatam 
sicut  in  terminum  in  quem  tendit,  quam 
ad  Deum,  a  quo  sub  ratione  qua  est  termi- 
nus  a  quo,  voluntas  per  illum  amorem  re- 
cedit.  Accessus  quippe  voluntatis  ad  crea- 
turam  per  amorem  inordinatum,  est  causa 
recessus  a  Deo.  Qui  etiam  amor  inordina- 
tus,  in  quantum  tendit  in  creaturam,  est 

B  conversio ;  et  in  quantum  voluntas  per 
ipsum  recedit  a  Deo,  est  aversio.  Nec  sunt 
duo  motus  distincti  realiter,  sed  unus  di- 
versimode  relatus  et  sumptus.  Sicque  in 
eodem  actu  peccati  conversio  ad  creatu- 
ram  prior  est  ordine  naturae,  quam  a  Deo 
aversio.  —  Haec  Richardus. 

Circa  hsec  etiam  scribit  Durandus  : 
Quamvis  ex  culpa  oriatur  reatus  pcenae, 
ut  justitia  reparetur  per  poenam,  quse  laesa 
fuit  per  culpam ;  tamen  commensuratio 
pcenae  ad  culpam  non  attenditur  quantum 

C  ad  durationem  nec  in  divino  nec  in  hu- 
mano  judicio.  Non  enim  quia  homicidi- 
um  seu  adulterium  in  brevissimo  tempore 
committitur,  propter  hoc  pcena  momenta- 
nea  punitur,  sed  quandoque  perpetuo  car- 
cere  aut  exsilio.et  aliquando  morte;in  qua 
non  consideratur  mora  occisionis,  sed  po- 
tius  ut  in  perpetuum  auferatur  a  societate 
viventium.  Nec  etiam  proportionatur  pce- 
na  culpse  quantum  ad  acerbitatem  sic,  ut 
solum  tam  intense  affligatur  quis  in  poe- 
na,  quam  intense  delectatus  est  in  culpa. 

D  Nam  multo  plus  affligitur  qui  propter  ho- 
micidii  crimen  occiditur,  quam  homici- 
dium  committendo  delectabatur.  Ideo  illud 
in  Apocalypsi,  Quantum  glorificavit  se  et  aPoc.  wm, 
in  deliciis  fuit,  tantum  date  illi  tormen- 7' 
tum  et  luctum  ;  non  est  sic  intelligendum, 
quod  dolor  poena?  debet  aequari  delectati- 
oni  culpae,  sed  quod  in  generali  sicut  ex- 
cedit  culpa  culpam,sic  pcena  poenam :  imo 
interdum  quis  magis  delectatur  in  veniali 
quam  in  mortali.  Itaque  commensuratio 
pcenae   ad   culpam    attenditur    secundum 


566 


IN  LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XLII  ;    QU^ST.    IV 


quantitatem  injuria?  seu  offensae  illius  in  A      Sequitur  textus  :  Modi  autem  (id  est  C/.P.556F. 


quem  peccatur,  sive  sit  persona,  sive  res- 
publica :  quoniam  culpa?  debetur  pcena,  in 
quantum  est  injusta;  culpa  autem  injusta 
est  non  ratione  delectationis  aut  morae, 
sed  ratione  injuriae,  laesionis  seu  offensa? 
redundantis  in  alterum.  Mortali  ergo,  non 
veniali,  debetur  pcena  aeterna.  Quemadmo- 
dum  enim  in  civilitate  mundana,is  qui  to- 
taliter  subvertit  (quantum  in  se  est)  pa- 
cem  et  amicitiam  civium,  meretur  totaliter 
exstirpari  a  civilitate  per  mortem,  exsili- 
um,  carcerem  seu  alio  modo,  qua?  pcena  B 
perpetua  est  secundum  capacitatem  snb- 
jecti  seu  legis  intentionem,  ita  ut  talis 
nunquam  revocetur  ad  communitatis  so- 
cietatem  in  quam  deliquit ;  sic  et  in  ci- 
vilitate  divina,  in  qua  homines  congre- 
gantur  per  fidem  et  caritatem,  ille  qui 
quantum  in  se  est,  subvertit  ordinem  ca- 
ritatis  ad  proximum  aut  subjectionis  ad 
Deum,meretur  totaliter  a  civilitate  hac  ex- 
stirpari  per  mortem  damnationis  seterna?. 
Talis   autem   subversio  fit  per  peccatum 


species)  peccatorum,  varias  in  Scripturis 
habent  distinctiones.  In  quo  loco  quidam 
incipiunt  sequentem  distinctionem,  qua? 
tamen  communiter  inchoatur  infra,  quo 
scriptum  est,  Est  prceferea  quoddam  ge- 
nus  peccati.  Qua?  autem  in  passu  praetacto 
habentur,  jam  supra  tractata  sunt  pro  ma-  cy.dist 
xima  parte. 


q. 1  ;  xxxv, 
q.  I,  etc. 


QU/ESTIO   IV 


PRo  majori  tamen  elucidatione  hic  qua?- 
ritur  De  distinetione  septem  ca- 
pitalium  vitiorum,  utrum  conve- 
nienter  septem  esse  dicantur. 

Videtur  quod  non.Primo,quia  secundum 
Augustinum  Iibro  de  Civitate  Dei,  amor 
sui  crescens  usque  ad  contemptum  Dei, 
est  omnium  vitiorum  origo  :  quemadmo- 
dum  amor  Dei  crescens  usque  ad  contem- 
ptum  sui,  est  omnium  bonorum  origo. 
mortale.Verum  in  civilitate  mundana  mox  C  —  Secundo,  capitale  peccatum  vocatur  ex 


pcena  infligitur,  in  civilitate  autem  divi- 
na  misericorditer  exspectatur,  et  usque  ad 
mortem  pcenitentia?  locus  conceditur.  Heec 
Durandus. 

In  cujus  verbis  aliqua  continentur  qua? 
patiuntur  instantiam,  ut  quod  ait  culpam 
esse  injustam  non  ralione  delectationis  aut 
mora?  :  imo  delectari  in  malis  est  pessi- 
mum,  et  praesertim  gravat  peccatum,  ut 
sanctus  ait  Bernardus.  Unde  de  valde  vi- 
Prov.n,u.  tiosis    fatetur   Scriptura,  La?tantur  quum 


quo  plura  alia  oriuntur,  sed  ut  testatur 
S.  Gregorius,  superbia  est  regina,  caput 
et  fons  omnium  vitiorum  :  ergo  ipsa  sola 
est  vitium  capitale.  —  Tertio,  fides  est 
fundamentum  omnis  meritoria?  actionis  : 
ergo  infidelitas  ei  contraria.est  caput.fun- 
dameutum  et  origo  omnium  vitiorum.  Quod 
etiam  videmus  ad  oculum.  Nempe  qui  fi- 
dem  non  habent  providentia?  Dei  ac  divini 
judicii,  sine  freno  gravissime  peccant.  Un- 
de  et  in  libro  Sapientia?  legitur  :  Infando-  Sap.xr,&. 


male  fecerint,  et  exsultant  in  rebus  pessi-  D  rum  idolorum  cultura,  omnis  mali  princi 


mis.  Mora  quoque  aggravat  culpam,  pro- 
Jer.  iv,  14.  pter  quod  loquitur  Jeremias  :  Usquequo 
morabuntur  in  te  cogitationes  noxia??  Et 
is.  v,  18.  Isaias  asserit  :  Va?  qui  trahitis  iniquitatem 
in  funiculis  vanitatis,  et  quasi  vinculum 
plaustri  peccatum.  Porro  culpa  est  inju- 
sta,  potissime  quia  contra  increata?  justitia? 
rectitudinem  agitur,  seu  contra  divinum 
preeceptum.  Imo  ex  valde  multis  causis 
injustitia  culpa?  pensatur,  ut  in  libello  de 
Enormitate  peccati  ostendi. 


pium  est  et  origo.  —  Quarto,  in  Proverbiis 
habetur  :  Sex  sunt  qua?  odit  Dominus,  et  pto.vi.ig. 
septimum  detestatur  anima  ejus.  Atque  ut 
asserit  Glossa,  tanguntur  ibi  septem  capi- 
talia  vitia,  qua?  tamen  sunt  alia  a  positis 
in  hoc  loco. 
In  oppositum  est  quod  in  textu  habetur. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Capitale  vi- 
tium  appellatur  ex  quo  alia  oriuntur;  et 
in  hoc   differt   capitale  vitium  a   radice 


DE   DISTINCTIONE   SEPTEM   CAPITALIUM   VITIORUM 


567 


peccati,  quoniam  capitale  peccatum  est 
quoddam  peccatum ;  radix  autem  peccati 
proprie  sumpta,  secundum  quod  radix  hu- 
jusmodi,non  est  peccatum.Porro  peccatum 
ex  peccato  oritur  quatuor  modis.  Unus 
modus  est  ex  parte  aversionis,  prout  pec- 
catum  gratia  privat,  qua  sublata,  homo 
mox  ruit  in  culpam.  Sed  ista  origo  non 
est  nisi  per  accidens,  quoniam  primum 
peccatum  causat  secundum,  removens  pro- 
hibendo;  caput  vero  designat  originem  per 
se  :  hinc  vitium  capitale  non  potest  pro- 
prie  dici  hoc  modo.  Alio  modo  ex  parte 
conversionis,  secundum  quod  ex  actu  pec- 
cati  relinquitur  habitus,  et  ex  habitu  rur- 
sum  procedit  actus.  Nec  secundum  istam 
originem  vitium  dicitur  capitale,  quia  hic 
non  est  origo  peccati  ex  peccato  directe, 
sed  habitu  mediante.  Tertio,  unum  pec- 
catum  oritur  ex  alio,  in  quantum  unum 
alteri  ministrat  materiam,  sicut  luxuriae 
gula.  Quumque  res  non  habeat  esse  secun- 
dum  materiam,  sed  secundum  formam,  id- 
eo  non  complete  oritur  peccatum  ex  illo 
quod  ei  materiam  praestat  :  unde  nec  in 
hoc  modo  perfecta  est  ratio  vitii  capitalis. 
Quarto,  oritur  peccatum  ex  peccato  quod 
ordinatur  ad  finem  illius  ex  quo  oritur  : 
ut  quum  quis  ad  habendam  pecuniam  fu- 
ratur,  furtum  ex  avaritia  nascitur.  Et  quo- 
niam  in  moralibus  species  est  a  fine,  ideo 
haec  est  formalis  et  completa  origo  peccati 
ex  peccato.  Et  secundum  hanc  originem 
vitium  proprie  dicitur  capitale,  salvatur- 
que  ibi  metaphora  capitis,  secundum  quod 
principem  exercitus  caput  exercitus  ap- 
pellamus  :  quoniam  princeps  exercitus 
est,  ad  cujus  bonum  totus  exercitus  ordi- 
natur,  ut  undecimo  Metaphysicae  dicitur. 
Et  sic  vitium  illud  ad  cujus  finem  alia 
ordinantur,  caput  eorum  vocatur.  Hinc 
Gregorius  vitia  capitalia  ponit  quasi  du- 
ces  exercitus ;  vitia  vero  quae  nascuntur 
ex  illis,  vocat  illorum  exercitus,  exponens 

./oixxxix,  illud  Job  :  Audit  clamorem  ducum  et  ulu- 

2Sl  latum  eorum. 

Quumque  finis  appetibilior  sit  his  quae 
sunt  ad  finem,  oportet  ut  illa  peccata  prae- 


A  cipue  capitalia  nuncupentur,  in  quorum 
fines  appetitus  corruptus  est  pronior  ten- 
dere.  Hujusmodi  vero  sunt  peccata  quae 
circa  principalia  sensitivarum  potentiarum 
objecta  versantur,  quia  ex  sensualitatis 
corruptione  peccata  in  nobis  nascuntur. 
Porro  appetitus  sensitivus  in  concupisci- 
bilem  irascibilemque  dividitur.  Objectum 
quoque  concupiscibilis  est  delectabile  at- 
que  conveniens  secundum  sensum  :  ideo 
peccatum  capitale  in  concupiscibili  exsi- 
stens,  aut  est  ex  hoc  quod  inordinate  de- 

B  siderat  delectabile  secundum  sensum,  aut 
ex  hoc  quod  inordinate  fugit  hujus  dele- 
ctationis  impedimentum.  Si  primo  modo, 
hoc  est  dupliciter.  Primo,  ex  hoc  quod 
appetitus  tendit  in  hoc  quod  est  ordina- 
tum  ad  delectabile,ut  sunt  bona  exteriora, 
et  ita  est  avaritia.  Secundo,  ex  hoc  quod 
appetitus  inordinate  tendit  in  ipsum  de- 
lectabile  sensus.  Perfecta  autem  delectatio 
secundum  sensum,  est  secundum  tactum 
et  gustum,  prout  gustus  est  quidam  ta- 
ctus  :  quia  est  secundum  applicationem 

C  rei  ad  sensum.  Ideo  circa  delectabile  ta- 
ctus  absolute  est  unum  vitium  capitale, 
puta  luxuria.  Et  circa  delectabilia  gustus, 
ut  est  tactus  quidam,  est  aliud,  scilicet 
gula.  Verum  ex  eo  quod  inordinate  fugitur 
impeditivum  delectationis  sensibilis,  est 
acedia,  quse  est  spiritualis  taedium  boni, 
secundum  quod  bonum  illud  impedit  de- 
lectationem  aliquam  dissolutam.  At  vero 
objectum  irascibilis  proprie  est  arduum 
magnumve  aliquid  ad  quod  nititur  homo. 
Hinc  capitale  vitium   in   irascibili  potest 

D  esse  dupliciter.  Primo,  ex  hoc  quod  ira- 
scibilis  inordinate  fertur  in  arduum,  et 
proprie  est  superbia  vel  inanis  gloria.  Se- 
cundo,  ex  eo  quod  contra  tendit  ad  id 
quod  est  ardui  impeditivum.  Quod  potest 
esse  dupliciter  :  quoniam  impedimentum 
contra  quod  tendit,  vel  impedit  directe  in. 
contrarium  agendo,  sicut  impugnans  ali- 
quem  impedit  eum,  sicque  est  ira;  vel 
indirecte,  et  sic  est  invidia,  quae  est  dolor 
de  bono  alterius,  secundum  quod  aestima- 
tur  impeditivum  excellentiae  propriae. 


568 


IN  LTBRUM  II   SENTENTIARUM. 


DIST.    XLII  ;    QOEST.   IV 


Praeterea  advertendum,  quod  cupiditas 
seu  avaritia  tripliciter  sumitur.  Primo,  pro 
passione  seu  pronitate  ad  passionem  ex 
originali  peccato  relicta  :  et  sic  non  est 
peccatum,  sed  radix  peccati.  Secundo,  pro 
inordinato  appetitu  cujuscumque  commu- 
tabilis  boni,  sive  scientia?  sive  honoris  si- 
ve  pecunia?  aut  cujuscumque  alterius  :  et 
ita  est  genus  omnium  vitiorum,  et  idem 
quod  amor  privatus.  Unde  super  illud  ad 
i?om.vii,7.  Romanos,  Concupiscentiam  nesciebam,  lo- 
quitur  Glossa  :  Bona  est  lex,  qua?  dum 
concupiscentiam  prohibet,  omnia  mala  ve- 
tat.  Tertio,  pro  inordinato  appetitu  exte- 
riorum  ad  usum  vitae  spectantium  :  et  ita 
est  speciale  peccatum.  —  Superbia  quo- 
que  tripliciter  sumitur.  Primo,  pro  habi- 
tuali  contemptu  praecepti  ac  pra?cipientis, 
ex  corruptione  natura?  proveniente,  seu  ex 
quocumque  creatura?  defectu  :  et  sic  non 
est  peccatum,  sed  peccati  initium.  Secun- 
do  dicitur  appetitus  excellentia?  in  quibus- 
cumque.  Et  quia  quicumque  appetit  ali- 
quid  inordinale,  vult  quodammodo  in  illo 
excellere  :  hinc  superbia  sic  sumpta,  ad 
omnia  peccata  est  communis,  prout  est 
desiderium  excellentia?  cujuscumque.  Ter- 
tio,  pro  inordinato  appetitu  exeellentia? 
cui  honor  debetur  seu  reverentia  :  et  sic 
est  speciale  peccatum.  —  Itaque  si  primo 
modo  cupiditas  atque  superbia  capiantur, 
ex  ipsis  oriuntur  omnia  vitia  tanquam  ex 
initio  seu  radice,  non  sicut  ex  capitali 
peccato.  Secundo  modo,  oriuntur  ex  ipsis 
cuncta  peccata,  sicut  species  ex  genere. 
Sed  tertio  modo,  nascuntur  ex  eis  specialia 
quaedam  peccata.Interdum  tamen  oriuntur 
ex  eis  universa  peccata;  atque  frequen- 
tius  ex  aliquo  eorum  omnia  gignuntur 
peccata,  quam  ex  aliquo  aliorum.  Cujus 
ratio  est  communitas  objectorum  ipso- 
rum,  quia  objectum  avaritiae,  quod  est 
pecunia,  promittit  sufficientiam  in  omni- 
bus  quae  sunt  necessaria  homini  :  hinc 
affectus  facillime  inclinatur  ad  eam.  Si- 
militer  excellentia,  quae  est  objectum  su- 
perbia?,  videtur  esse  bonum  homini  magis 
propinquum  :  propter  quod  appetitus  fa- 


A  cile  inclinatur  in  illam,  imo  magis  quam 
in  avaritiam,  quia  pecuniam  nemo  dili- 
git  nisi  ob  aliud  quod  per  eam  adipisci 
intendit,  ut  primo  Ethicorum  dicitur;  ex- 
cellentia  vero  est  quoddam  propter  se  de- 
sideratum. 

Et  per  haec  patet  ad  primum  solutio,  et 
etiam  ad  secundum.  —  Ad  tertium  re- 
spondetur,quod  fides  est  fundamenlum  in 
quantum  includit  cognitionem  ex  qua  ge- 
neratur  affectio;  infidelitas  vero  est  cogni- 
tionis  privatio,  idcirco  non  valet  per  se 

B  affectionem  causare,  sed  per  accidens,  sic- 
ut  removens  cognitionem,  quae  prohibet 
peccatum  per  modum  quo  ignorantia  cau- 
sa  est  peccati  :  sicque  idolorum  cultura 
dicitur  omnium  malorum  origo.  Sed  iste 
non  est  modus  quo  vitia  ex  capitalibus 
oriuntur.  —  Ad  quartum,  quod  vitium  ca- 
pitale  sumitur  ibi  pro  vitio  gravi  quod 
poena  capitis  est  plectendum  :  et  ita  est 
aequivocatio  de  capitali.  —  Haec  Thomas 
in  Scripto. 
Insuper  de  his  scribit  diffusius  in  prima 

C  secundae,  quaestione  octogesima  quarta  : 
primo  quaerens,  utrum  cupiditas  radix  sit 
omnium  peccatorum ;  secundo,  an  super- 
bia  sit  initium  omnis  peccati;  tertio,  an 
praeter  haec  duo  vitia  sint  alia  capitalia 
vitia;  quarto,  quae  et  quot  sint  illa.  Ad 
quorum  primum  respondens,  narrat  qua- 
liter  quidam  cupiditatem  accipiant  tribus 
modis  pra?fatis,  et  addit  :  Quamvis  ista  art.  1. 
sint  vera,  tamen  non  videntur  esse  se- 
cundum  intentionem  Apostoli,  qui  ad  Ti- 
motheum  dixit  cupiditatem  esse  radicem 

D  omnium  vitiorum.  Jlanifeste  enim  loqui- 

tur  contra  eos  qui  quum  volunt  divites  ir™.vi,9, 
fieri,  incidunt  in  tentationem  laqueumque  i0' 
diaboli,  eo  quod  radix  omnium  malorum 
est  cupiditas.  Quo  constat  eum  loqui  de 
cupiditate  secundum  quod  est  inordinatus 
appetitus  divitiarum.  Hinc  dicendum.quod 
cupiditas  prout  est  speciale  peccatum,  ra- 
dix  est  omnium  vitiorum,  ad  similitudi- 
nem  radicis  arboris,  qua?  alimentum  toti 
arbori  praestat.  Videmus  enim  quod  per 
divitias  homo  facultatem  acquirit  perpe- 


DE   DISTINCTIONE   SEPTEM  CAPITALIUM  VITIORUM 


trandi  quaecumque  peccata,  juxta  illud  Ec-  A 
Eccie.  x,  clesiastae  :  Pecuniae  obediunt  omnia. 

Insuper,  ad  secundum  respondens,  re- 

citat  qualiter  quidam  sumant  superbiam 

tribus   modis  praehabitis,   et   subjungit  : 

art.  2.    Quamvis  ista  sint  vera,  non  tamen  sunt 

secundum  intentionem  Sapientis,  qui  in 

Vccti.sAo.  Ecclesiastico  loquitur:  Initium  omnis  pec- 

cati  superbia.  Manifeste  namque  loquitur 

de  superbia  prout  est  appetitus  propriae 

excellentiae,ut  patet  per  illud  quod  subdit: 

ibid.  17.    Sedes  ducum  superborum  destruxit  Deus. 

Et  fere  in  toto  illo  capitulo  loquitur  de  B 
ista  materia.  Idcirco  dicendum,  quod  su- 
perbia,  etiam  ut  est  speciale  peccatum,  est 
omnis  peccati  initium.  In  actibus  enim 
voluntariis,  cujusmodi  sunt  peccata,  du- 
plex  est  ordo,  videlicet  intentionis  et  ex- 
secutionis.  In  ordine  primo,  finis  habet 
rationem  principii  :  nam  finis  est  primum 
in  intentione.  Finis  vero  in  temporalibus 
bonis  est,  in  corde  iniquorum,  per  ea  ac- 
quirere  excellentiam  aliquam.  Ideo  super- 
bia  quae  est  appetitus  excellentiae,  ex  hac 
parte  ponitur  initium  omnis  peccati.  Sed  C 
ex  parte  exsecutionis,  illud  est  primum 
quod  praebet  opportunitatem  adimplendi 
omnia  desideria  vitiorum,  quod  habet  ra- 
tionem  radicis,  puta  divitise  :  idcirco  ex 
hac  parte  avaritia  radix  est  omnis  pecca- 
ti.  Cupiditas  quippe  respicit  peccatum  ex 
parte  conversionis  ad  bonum  commutabi- 
le,  ex  quo  peccatum  fovetur  :  idcirco  cu- 
piditas  dicitur  radix.  Superbia  vero  respi- 
cit  peccatum  ex  parte  aversionis  a  Deo, 
cujus  praecepto  homo  subdi  recusat  :  hinc 
vocatur  initium,  quia  ex  parte  aversionis  D 
incipit  ratio  mali.  —  Nec  obstat  illud  Ec- 
iMd.  i4.  clesiastici,  Initium  superbise  hominis  est 
apostatare  a  Deo  :  quia  apostatare  a  Deo, 
dicitur  initium  superbiae  ex  parte  aversio- 
nis.  Ex  hoc  enim  quod  homo  non  vult  sub- 
jici  Deo,  sequitur  quod  excellentiam  pro- 
priam  velit  inordinate  in  rebus  caducis : 
sicque  apostasia  a  Deo  non  sumitur  hic 
quasi  speciale  peccatum,sed  magis  ut  quae- 
dam  generalis  conditio  omnis  peccati,quse 
est  aversio  ab  incommutabili  bono.  Potest 


etiam  dici,  quod  apostatare  a  Deo  dicitur 
initium  superbiae,  quia  est  prima  species 
superbiae.  Ad  superbiam  equidem  perti- 
net,  superiori  subjici  nolle,  potissime  Deo. 

Ad  tertium  demum  respondet  :  Capitale  art.  3. 
a  capite  nuncupatur.  Caput  autem  proprie 
membrum  est  animalis,  principium  et  di- 
rectivum  animalis  totius.  Unde  metapho- 
rice  omne  principium  et  directivum  caput 
vocatur;  et  homines  qui  alios  dirigunt  et 
gubernant,  capita  illorum  vocantur.  Dici- 
tur  ergo  vitium  capitale  uno  modo  a  ca- 
pite  proprie  dicto  :  et  sic  vitium  dicitur 
capitale,  quod  capitis  pcena  punitur.  Sed 
modo  ita  non  loquimur  de  vitio  capitali, 
sed  prout  capitale  dicitur  a  capite  meta- 
phorice  dicto  :  sicque  dicitur  vitium  capi- 
tale,ex  quo  alia  vitia  oriuntur,et  praecipue 
secundum  originem  causae  finalis,  quae  est 
formalis  origo.  Hinc  vitium  capitale  non 
solum  est  principium  aliorum,  sed  etiam 
est  directivum  et  quodammodo  ductivum 
illorum.  Semper  enim  ars  seu  habitus  ad 
quem  pertinet  finis,  principatur  et  impe- 
rat  circa  ea  quae  sunt  ad  finem.  —  Haec 
Thomas  in  Summa.  Cujus  responsio  ad 
quartum  ibi  descripta,  contineri  satis  vi- 
detur  in  responsione  nunc  introducta.  In 
primis  vero  duabus  responsionibus  vide- 
tur  a  responsionibus  in  Scripto  expressis 
parumper  recedere. 

In  secunda  quoque  secundae,  quaestione 
centesima  sexagesima  secunda,  affirmat  : 
Cassianus  et  Isidorus  considerantes  super-  art.  8. 
biam  prout  est  speciale  peccatum,  posu- 
erunt  eam  vitium  capitale.  Gregorius  vero 
eam  consideravit  prout  habet  influentiam 
universalem  super  omnia  vitia,  ideo  vocat 
eam  omnium  vitiorum  reginam  ac  ma- 
trem,  non  capitale  peccatum  :  imo  ca- 
pitalium  vitiorum  principium,  quoniam 
communiter  quod  ipsa  occupat,  septem 
principalibus  vitiis  implet.  Haec  idem  ibi- 
dem.  —  Concordant  Albertus,  Petrus,  Ri- 
chardus,  et  alii  plures. 

Bonaventura  vero  in  quaestionibus  circa 
litteram  diffuse  scribit  de  his,  et  concor- 
diter  ad  praedicta,  additque  :  Inanis  gloria 


E 


570  LIBER   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.   XLIII 

uno  modo  est  vitium  capitale,  alio  modo  A  rum  ut  dicit  appetitum  laudis,  sic  est 
est  filia  superbia?,  quia  ut  dicit  appetitum  superbia1  filia,  quia  non  desideratur  laus 
dignitatis  et  excellentiae,  sic  est  capitale  humana  nisi  propter  exeellentiam  quam- 
peccatum,  et  est  idem  quod  superbia;  ve-      dam.  Hsec  Bonaventura. 


DISTINCTIO   XLIII 

A.  De  peccato  in  Spiritum  Sanctum,  quod  dicitur  etiam 
peccatum  ad  mortem. 

ST  praeterea  quoddam  peccati  genus,  ceteris  gravius  et  abominabilius,  quod 
Matth.x»,  W^  dicitur  peccatum  in  Spiritum  Sanctum,  de  quo  in  Evangelio  Veritas  ait  :  Qui 
peccaverit  in  Spiritum  Sanctum,  non  remittetur  ei  neque  hic  neque  in 
Uoann.n,  futuro.  Et  Joannes  in  Epistola  canonica  :  Est  peccatum  ad  mortern  ;  non  pro  eo  dico 
ut  quis  oret.  Qui  enim  peccat  in  Patrem,  remittetur  ei ;  et  qui  peccat  in  Filium, 
remittetur  ei ;  qui  autem  blasphemaverit  in  Spiritum  Sanctum,  non  remittetur  ei 
neque  hic  neque  in  futuro.  Sed  quaeritur,  quid  sit  illud  peccatum  in  Spiritum  San- 
ctum  vel  ad  mortem.  Quidam  dicunt  illud  esse  peccatum  desperationis  vel  obstina- 
Lyra  in  tionis.  Obstinatio  est  induratse  mentis  in  malitia  pertinacia,  per  quam  homo  fit 
'  impoenitens.  Desperatio  est,  qua  quis  diffidit  penitus  de  bonitate  Dei,  asstimans 
suam  malitiam  divinse  boniiatis  magnitudinem  excedere,  sicut  Cain  qui  dixit  : 
Gen.n,  i3.  Major  est  iniquitas  mea  quam  ut  veniani  merear.  Utrumque  vero  dicitur  peccatum  in 
Spiritum  Sanctum,  quia  Spiritus  Sanctus  est  amor  Patris  et  Filii,  et  benignitas  qua 
se  invicem  et  nos  diligunt,  quae  tanta  est  cujus  finis  non  est.  Recte  ergo  in  Spi- 
ritum  Sanctum  delinquere  dicuntur,  qui  sua  malitia  Dei  bonitatem  superare  putant, 
et  ideo  poenitentiam  non  assumunt ;  et  qui  iniquitati  tam  pertinaci  mente  inhaerent, 
ut  eam  nunquam  relinquere  proponant  et  ad  bonitatem  Spiritus  Sancti  nunquam 
redire,  patientia  Dei  abutentes,  et  de  misericordia  Dei  nimis  prassumentes ;  quibus 
placet  malitia  propter  se,  sicut  piis  bonitas.  Isti  nimia  pertinacia  et  prassumptione 
peccant,  autumantes  Deum  non  esse  justum.  Illi  desperatione  Deum  non  bonum 
existimant,  tollentes  in  hoc  turbulentissimo  iniquitatum  mari  portum  divinae  indul- 
gentias,  quo  se  recipiant  fluctuantes  ;  atque  ipsa  desperatione  addunt  peccata  pec- 
catis,  dicentes  misericordiam  nullam  esse,  et  quod  super  peccatores  necessaria 
damnatio  debetur. 

B.  TJtrum  omnis  obstinatio  sit  peccatum  in  Spiritum  Sanctum. 

Sed  quseritur,  utrum  omnis  obstinatio  mentis  in  malitia  obduratae,  omnisque 
desperatio  sit  peccatum  in  Spiritum  Sanctum.  Quidam  dicunt  omnem  obstinationem 


LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XLIII  571 

et  omnem  desperationem  esse  peccatum   in  Spiritum   Sanctum.  Quod  si  est,  ali- 
quando  illud  peccatum  remittitur  :  quia  multi  etiam  obstinatissimi  et  desperatissimi  Aug.  in  Ps. 
convertuntur,  ut  Augustinus  ait  super  illum  locum  Psaimi,  Convertam  in  profun-  ps.\mu, 

23 

dum  maris,  id  est  eos  qui  erant  desperatissimi ;  et  ibi,  Mittit  crystallum  suam  sicut  "ps.C!iLmu 
frusta  panis,  id  est,  obstinatos  facit  aliorum  doctores.  Talium  conversio  ibi  etiam  *A'    . 
evidenter  ostenditur,  ubi  ait  :  Qui  educit  vinctos  in  fortitudine,  similiter  eos  qui'47'n-25; 

'  >  1  Ps.  LXV1I.7. 

exasperant,  qui  habitant  in  sepulcris.  Secundum  istos,  illud  peccatum  dicitur  irre- 
missibile,  non  quin  aliquando  remittatur,  sed  quia  vix  et  raro  et  difficulter  dimit- 
titur  :  non  enim  solvitur  crystallus  nisi  vehementi  spiritus  impetu .  Alii  vero  tradunt 
non  quamlibet  obstinationem  vel  desperationem  appellari  peccatum  in  Spiritum 
Sanctum,  sed  illam  tantum  quam  comitatur  impoenitentia ;  qui  etiam  impoenitentiam 
dicunt  esse  peccatum  in  Spiritum  Sanctum.  Sed  quia  Augustinus  dicit  impceni-  Aug.Sermo 
tentiam  esse  peccatum  in  Spiritum  Sanctum,  quum  sic  obstinatus  est  aliquis  ut  non 
poeniteat,  discuti  oportet,  an  aliud  obstinatio,  aliud  impcenitentia  sit  in  eo  pecca- 
tum,  an  idem  sed  diversis  modis  commissum.  Secunduiu  istos,  peccatum  illud 
dicitur  irremissibile,  eo  quod  nunquam  dimittatur.  Unde  Augustinus  etiam  dicit, 
quod  hoc  solum  peccatum  veniam  mereri  non  potest ;  et  Hieronymus,  quod  taliter  iwd.  n.  23. 

Hicr     111 

peccans  digne  pcenitere  non  potest.  Et  ideo  recte  Joannes  dicit,  Ut  non  pro  eo  oret  Marc.  c.  3. 
quis  :  quia  qui  sic  peccat,  orationibus  Ecclesiae  hic  vel  in  futuro  juvari  non  potest, 
habens  cor  induratum  tanquam  lapis,  sicut  de  diabolo  legitur.  Post  hanc  vitam,  qui  m*u,  15. 
valde  mali  sunt,  meritis  Ecclesiae  juvari  non  possunt. 

C.  Qualiter  accipitur  peccatum  in  Spiritum  Sanctum. 

Est  etiam  alia  hujus  peccati  assignatio.  Hoc  enim  peccatum  Augustinus  defi- 
niens,  in  libro  de  Sermone  Domini  in  monte  ait  :  Peccatum  ad  mortem  est,  quum    Aug.  de 
post  agnitionem  Dei  per  gratiam  Christi,  oppugnat  aliquis  fraternitatem,  et  adversus  nTmonicT 
ipsam  gratiam  qua  reconciliatus  est  Deo,  invidiae  facibus  agitatur  :  quod  fortasse  'T'g ' '' "'  73~ 
est  peccare  in  Spiritum  Sanctum.  Quod  peccatum  dicitur  non  remitti,  non  quia  non 
sit  ignoscendum  peccanti  si  poeniteat,  sed  quia  tanta  est  labes  peccati  illius,  ut 
deprecandi  humilitatem  subire  non  possit,  etiam  si  peccatum  suum  mala  conscientia 
agnoscere  et  enuntiare  cogatur  :  ut  Judas  quum  dixit,  Peccavi,  facilius  desperans    Matth. 
cucurrit  ad  laqueum,  quam  humilitate  veniam  peteret;  quod  propter  magnitudinem  XIV"' 
peccati  jam  ex  damnatione  peccati  tales  habere  credendum  est.  —  Ecce  quaedam  assi- 
gnatio  peccati  in  Spiritum  Sanctum  vel  ad  mortem,  hic  posita  est,  qua  illud  peccatum 
esse   traditur  oppugnatio   fraternitatis  post  agnitionem,  et  invidentia  gratiae  post 
reconciliationem  :  quod  species  quoedam  obstinationis  intelligi  potest.  Iliam  tamen 
definitionem  Augustinus  in  libro  Retractationum  rememorans,  aiiquid  adjiciendum 
ibi  fore,  nec  asserendo  se  dixisse  aperit,  ita  dicens  :  Quod  quidem  non  confirmavi,    AuB.  Re- 
quoniam  hoc  putare  me  dixi.  Sed  tamen  addendum  fuit,  Si  in  hac  scelerata  mentis  (."«,' n.  7!' 
perversitate  finierit  hanc  vitam  :  quoniam  de  quocumque  pessimo  in  hac  vita  con- 


572  LIBER   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLIII 

stituto  non  est  desperandum,  nec  pro  illo  imprudenter  oratur  de  quo  non  desperatur. 
His  verbis  insinuatur,  peccatum  prsemissa  definitione  descriptum  tunc  solum  debere 
dici  ad  mortem  vel  in  Spiritum  Sanctum,  quum  non  habet  comitem  poenitentiam, 
nec  de  aliquo  peccatore  desperandum  esse  in  hac  vita,  et  ideo  pro  omni  esse  oran- 
i/oann.v,  dum.  Unde  illud  Joannis,  Non  pro  eo  dico  ut  quis  oret,  sic  accipiendum  videtur, 

16. 

ut  pro  aliquo  peccante  ad  mortem  vel  in  Spiritum  Sanctum,  postquam  finierit  hanc 

vitam,  non  oremus.  Dum  autem  in  hac  vita  est,  nec  peccatum  illius  judicare,  nec 

de  illo  desperare,  sed  pro  illo  orare  debemus.  Unde  Augustinus  de  Verbis  Domini, 

Aug.sermo  de  impoenitentia,  quas  est  blasphemia  in  Spiritum  Sanctum,  sic  ait  :  Ista  impoeni- 

71    n   °1 

tentia  vel  cor  impoenitens,  quamdiu  quisque  in  carne  vivit,  non  potest  judicari.  De 
nullo  enim  desperandum  est,  quamdiu  ad  poenitentiam  patientia  Dei  adducit.  Paganus 
est  hodie,  Judseus,  infidelis  est  hodie,  haereticus  est  hodie,  schismaticus  est  hodie  : 
quid  si  cras  amplectatur  catholicam  fidem  vel  pacem,  et  sequatur  catholicam  veri- 
tatem  ?  Quid  si  isti,  quos  in  quocumque  genere  erroris  notas  et  tanquam  despera- 
tissimos  damnas,  antequam  finiant  istam  vitam  agunt  pcenitentiam,  et  inveniunt 
i  Cor..v,5.  veram  requiem  et  vitam  in  futuro  ?  Nolite  ergo  ante  tempus  judicare  quemquam.  — 
Ex  his  ostenditur,  pro  singulis  peccatoribus  in  hac  vita  esse  orandum,  nec  de  aliquo 
esse  diffidendum  :  quia  converti  potest,  dum  in  hac  vita  est,  quia  non  potest  sciri 
de  aliquo,  utrum  peccaverit  ad  mortem  vel  in  Spiritum  Sanctum,  nisi  ab  hac  vita 
discesserit,  nisi  forte  alicui  per  Spiritum  Sanctum  mirabiliter  revelatum  fuerit.  Ex 
prsedictis  aliquatenus  capi  potest,  quomodo  accipiatur  peccatum  in  Spiritum  San- 
ctum,  scilicet  invidentia  gratise  fraternitalem  impoenitenter  oppugnans,  quse  utique 
obstinatio  esse  videtur,  et  omnis  impcenitentis  obstinatio  atque  desperatio.  Notan- 
dum  vero  est,  quod  non  omnis  qui  non  pcenitet  impoenitens  dici  potest,  quia 
impoenitentia  proprie  obstinati  est,  et  ut  quidam  volunt,  etiam  desperati. 

D.  Alia  assignatio  peccati  in  Spiritum  Sanctum. 

De  hoc  quoque  peccato  in  Spiritum  Sanctum  Ambrosius  in  libro   de  Spiritu 

Ambr.  de  Sancto  disserens,  definitam  assignationem   tradit,  dicens  :  Cur  Dominus  dixerit, 

nb.tmst  Qui  blasphemaverit  in  Filium  hominis,  remittetur  ei ;  qui  autem  blasphemaverit  in 

Matth.™,  gpiritum  Sanctum,  neque  hic  neque  in  futuro  remittetur  ei,  diligenter  adverte.Num- 

quid  alia  est  offensio  Filii,  alia  Spiritus  Sancti  ?  Sicut  una  dignitas,  sic  una  injuria. 

Sed  si  quis  corporis  specie  deceptus  humani,  remissius  aliquid  sentit   de  Christi 

carne  quam  dignum  est,  habet  culpam ;  non  est  tamen  exclusus  a  venia.  Si  quis 

vero  Sancti  Spiritus  dignitatem,  majestatem  et  potestatem  abneget  sempiternam, 

/Md.28,-24.  et  putet  non  in  Spiritu  Dei  ejici  dsemonia,  sed  in  Beelzebub,  non  potest  ibi  esse 

exoratio  venise,  ubi  sacrilegii  plenitudo  est.  —  Satis  hic  aperte  explicatur,  quid  sit 

peccatum  in  Spiritum  Sanctum.  Quod  illi  Augustini  descriptioni  congruere  videtur 

qua  illud  peccatum  dicitur  esse  invidentia  gratia?  oppugnans  fraternitatem.  Qui  enim 

post  cognitionem  veritatis  Sancti  Spiritus  veritatem  negat,  ejusque  opera  dicit  esse 


32 


DIST.  XLIII   SDMMA  J    QU.EST.    UNICA   :   AN   ALIQUOD    SIT   PECCATUM   IN   SPIRITUM   SANCTUM     573 


Beelzebub,  potestati,  bonitati  et  gratias  Dei  invidere  non  dubitatur.  Non  itaque 
distinctio  illa  verborum  sic  accipienda  est,  quasi  trium  personarum  divisse  sint 
offensae,  sed  ibi  peccatorum  genera  distincta  sunt.  Peccatum  enim  in  Patrem  id 
intelligitur  quod  fit  per  infirmitatem,  quia  Patri  Scriptura  frequenter  attribuit 
potentiam;  peccatum  in  Filium,  quod  fit  per  ignorantiam,  quia  sapientia  Filio  attri- 
buitur ;  tertium  expositum  est.  Qui  ergo  peccat  per  infirmitatem  vel  per  ignoran- 
tiam,  facile  veniam  adipiscitur ;  sed  non  ille  qui  peccat  in  Spiritum  Sanctum.  Quum 
autem  una  sit  potentia,  sapientia,  bonitas  trium,  quare  Patri  potentia,  Filio  sapien- 
tia,  Spiritui  Sancto  bonitas  sa?pius  assignetur,  superius  dictum  est. 


Cf.  lib.  i, 
dist.  xxxiv 
G.  H. 


SUMMA 
DISTINGTIONIS    QUADRAGESIILE   TERTI/E 

POSTQUAM  in  quibusdam  distinctioni- 
bus  jam  actum  est  de  peccato  in  ge- 
nerali,  et  de  vitiorum  initio  et  radice,divi- 
sionibusque  peccati ;  hic  nunc  agitur  de 
gravissimo  genere  peccati,  et  de  speciebus 
ipsius,  hoc  est  de  peccato  in  Spiritum 
Sanctum  :  de  quo  in  littera  diffuse  tracta- 
tur,  primo  ex  Scripturis  probando  esse  B 
tale  peccatum.  Deinde  inquiritur,  quae  et 
quot  sint  illa,  qualiter  etiam  diversimode 
dicatur  peccatum  in  Spiritum  Sanctum, 
atque  de  varia  assignatione  hujus  peccati. 


H1 


QU^STIO   UNIGA 


Ic  qua3ritur,  An  aliquod  sit  pecca- 
tum  in  Spiritum  Sanctum,  et 
quee  sint  hujusmodi  vitia.  C 

Videtur  quod  nullum  sit  peccatum  in 
Matth.-iM,  Spiritum  Sanctum.  Primo,  quia ,peccatum 
in  Spiritum  Sanctum  irremissibile  nomi- 
natur;  omne  autem  peccatum  praesentis 
vitae  remissibile  est :  alioqui  desperandum 
esset,  nec  mors  esset  terminus  merendi  ac 
demerendi.  Gontra  quod  loquitur  Damasce- 
nus  :  Quod  in  angelis  fuit  casus,  hoc  in 
hominibus  mors.  Si  respondeatur,  quod 
peccatum  tale  vocatur  irremissibile,  quo- 
niam  valde  difficulter  ac  raro  dimittitur; 


32 


contra  hoc  apparet  esse  quod  per  Ezechi- 
elem  Dominus  protestatur  :  In  quacumque  Exech. 
hora  peccator  ingemuerit,  omnium  iniqui- xv'".21.22- 
tatum  ejus  non  amplius  recordabor. —  Se- 
cundo,  quicumque  veram  habet  contritio- 
nem,veniam  ac  gratiam  a  Deo  consequitur: 
nullum  ergo  peccatum  irremissibile  est 
censendum.  —  Tertio,  dictum  est,  quod 
peccatum  gravitatem  sortitur  ex  parte  ejus 
in  quem  peccatur;  sed  Spiritus  Sanctus 
non  est  major  Patre  aut  Filio  :  ergo  non 
est  gravius  peccare  in  Spiritum  Sanctum 
quam  in  Patrem  aut  Filium  :  imo  quum 
supergloriosissimae  Trinitatis  sit  una  ma- 
jestas,  quicumque  peccat  in  unam  increa- 
tam  personam,  peccat  in  totam  super- 
dignissimam  Trinitatem,  et  ita  non  erit 
aliquod  speciale  peccatum  in  Spiritum 
Sanctum.  — Quarto,  in  littera  dicitur,  quod 
peccatum  in  Spiritum  Sanctum  est,  dum 
quis  ex  certa  peccat  malitia,  ita  quod  sibi 
placet  ipsa  malitia  in  se  et  secundum  se ; 
sed  taliter  nemo  peccat,  quum  bonum  sit 
appetitus  objectum,  atque  ut  divinus  Dio- 
nysius  testatur,  nullus  respiciens  ad  ma-  De  Divin- 
lum  operatur. 

In  oppositum  sunt  quae  habentur  in 
textu. 

Ad  haec  Alexander  respondet :  Peccatum 
in  Spiritum  Sanctum  dupliciter  dicitur. 
Primo,  secundum  quod  addit  conditionem 
super  genus  peccati.  Alio  modo,  prout  est 
quoddam  genus  peccati.  Primo  modo  pec- 
catum  in  Spiritum  Sanctum  est  quodcum- 
que   mortale  peccatum   ex  certa   malitia 


nom.  c.  iv. 


574 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM. 


DIST.   XLIII  :    QU^EST.   UNICA 


cum  pertinacia  mentis.  Alio  modo,  secun-  A 
dum  Augustinum,  non  quodcumque  pec- 
catum  est  in  Spiritum  Sanctum,  sed  ubi 
per  se  impugnatur  gratia  Spiritus  San- 
cti,  in  qua  et  per  quam  fit  peccatorum 
remissio.  Sicque  peccata  qufedam  dicun- 
tur  specialiter  esse  in  Spiritum  Sanctum  : 
ut  impugnatio  agnitae  veritatis,  et  inviden- 
tia  fraternae  gratiae,  ac  alia  quaedam  :  et 
ita  videtur  loqui  Augustinus  de  peccato  in 
Spiritum  Sanctum  in  libro  de  Blasphemia. 
Hinc  quod  alibi  loquitur  Augustinus,  Pecca- 
tum  in  Spiritum  Sanctum  est  perseverans  B 
duritia  cordis  impcenitentis  ;  et  rursus, 
Peccatum  in  Spiritum  Sanctum  est  con- 
suetudo  peccandi,  qua  Dei  metus  amitli- 
tur ;  intelligendum  est  de  peccalo  in  Spi- 
ritum  Sanctum  prout  supponit  aliud  genus 
peccati,  cum  conditione  superaddita.  Ob- 
stinatio  autem  dupliciter  sumitur.  Primo, 
ut  conditio  quaedam  mortalis  peeeati,quum 
quis  perseverat  aut  induratur  in  illo  :  sic- 
que  peccatum  in  Spiritum  Sanctum,  prout 
addit  super  aliud  genus  peccati,  dicit  ob- 
stinationem  cum  certa  malitia,  quae  est  C 
causa  illius.  Nec  tota  ratio  peccati  in  Spi- 
ritum  Sanctum  est  perseverans  duritia  : 
peccans  enim  ex  infirmitate,  si  obdurelur 
neque  poeniteat,  perseverantem  habet  du- 
ritiam  cordis  impcenitentis.  Sed  peccatum 
in  Spiritum  Sanctum,  prout  dividitur  con- 
tra  peccatum  ex  infirmitate  et  ignorantia, 
dicit  industriam  seu  certam  malitiam  tan- 
quam  causam  peccati.  Secundo,  obstinatio 
appellatur  propositum  seu  voluntas  perse- 
verandi  in  duritia  cordis  impcenitentis,  sic- 
que  est  distincta  species  peccati  in  Spiri-  D 
tum  Sanctum,  et  potest  esse  cum  aliis 
peccatis  et  sine  illis. 

Secundo  quaeritur,  an  peccatum  in  Spi- 
ritum  Sanctum  sit  idem  quod  peccatum 
ad  mortem.  Dicendum,  quod  peccatum  ad 
mortem  multipliciter  dicitur.  Primo,  ut  sit 
idem  quod  peccatum  mortale,  secundum 
i/oann.v,  illud  primae  Joannis  :  Omnis  iniquitas  est 
i7-  peccatum  ad  mortem.  Secundo,  pro  omni 

peccato  in  quo  quis  moritur.  Tertio,  pro 
peccato  quod  disponit  ad  inexcusabilita- 


tem,ut  dum  post  veritatis  agnitionem  quis 
impugnat  fraternitatem  gratiamve  frater- 
nam.  Dieendum  ergo,  quod  primo  modo 
peccatum  in  Spiritum  Sanctum  est  pecca- 
tum  ad  mortem,  non  econverso.  Si  vero 
peccatum  ad  mortem  sumatur  secundo 
modo,  potest  dici  peccatum  in  Spiritum 
Sanctum  secundum  aliam  rationem  pec- 
cati  in  Spirilum  Sanctum;  sed  non  omne 
peccatum  in  Spiritum  Sanctum  dicetur 
peccatum  ad  mortem.  Si  vero  tertio  modo 
accipiatur  peccatum  ad  mortem,sic  viden- 
tur  realiter  esse  idem,  quamvis  differant 
ratione.  Dicitur  namque  peccatum  in  Spi- 
ritum  Sanctum  propter  impugnationem 
gratiae,  qua  fit  peccati  remissio;  peccatum 
vero  ad  mortem,  quoniam  quasi  irreme- 
diabiliter  disponit  ad  pcenain. 

Denique  sex  ponuntur  differentiae  seu 
species  peccati  in  Spiritum  Sanctum,  vi- 
delicet  :  desperatio,  praesumptio,  inviden- 
tia  fraternae  gratiae,  impugnatio  veritatis 
agnita?,  obstinatio  et  impcenitentia.  Quod 
enim  desperatio  sit  peccatum  in  Spiritum 
Sanctum,  habetur  in  Glossa  ad  Bomanos 
super  illud,  Secundum  duritiam,  etc.  Idem  Mm. »,  5. 
palet  de  praesumptione  et  desperatione, 
per  Augustinum  in  libro  de  Fide  ad  Pe- 
trum,  quo  dicitur  :  Sicut  misericordia  sus- 
cipit  absolvitque  conversos,  ita  justitia  re- 
pellit  et  punit  obstinatos.  Quidam  vero 
desperant  de  indulgentia  peccatorum,  qui- 
dam  autem  sperant  sine  meritis,  de  mi- 
serieordia  Dei  pra?sumentes  :  hi  peccant 
in  Spiritum  Sanctum.  Ex  quo  habetur 
quod  praesumptio  est  peccatum  in  Spiri- 
tum  Sanctum.  QuOd  item  invidentia  seu 
impugnatio  fraternae  gratiae  sit  peccatum 
in  Spiritum  Sanctum,  patet  per  Augusti- 
num  in  libro  de  Sermone  Domini  in  mon- 
te,  quo  ait  :  Paulus  apostolus  non  oravit  1  Tim. 
pro  Alexandro,  quoniam  invidentia  faci-  f^,"3^"1 
bus  fraternitatem  impugnando  peccaverat. 
Et  denuo,  hoc  est  peccare  in  Spiritum 
Sanctum,  per  malitiam  et  invidentiam  im- 
pugnare  fraternam  caritatem  post  acce- 
ptam  Sancti  Spiritus  gratiam.  Demum, 
quod  impugnatio  agnitae  veritatis  sit  pec- 


AN   ALIQUOD   SIT   PECCATUM   IN   SPIRITUM   SANCTUM,   ETC. 


575 


catum  in  Spiritum  Sanctum,  asserit  Augu- 
stinus  in  libro  de  Unico  Baptismo.  De 
obstinatione  quoque  idem  testatur  in  En- 
chiridio.  Hoc  ipsum  asseritur  in  Glossa 
super  Matthaeum  de  impoenitentia,  super 

<Ma.tth.xu,  illud,   Spiritus    blaspherniae   non    dimitti- 

3L  tur,  etc. 

Praeterea  ratio  quod  hsec  sex  assignantur 
peccata  in  Spiritum  Sanctum,  esse  potest. 
Peccatum  enim  in  Spiritum  Sanctum  op- 
ponitur  gratiae  Spiritus  Sancti,  per  quam 
est  unitas  Ecclesiae,  in  qua  fit  peccatorum 
remissio.  Sed  ad  hoc  quod  iste  effectus 

^sequatur  ex  gratia  illa,  multa  sunt  per  se 
adjuvantia  :  duo  videlicet  ex  parte  Dei  re- 
mittentis ;  alia  duo  ex  parte  ejus  cui  fit 

»remissio  ;  duo  quoque  alia  ex  parte  proxi- 
mi.  Ex  parte  Dei  remittentis  est  miseri- 
cordia  cum  justitia.  Contra  justitiam  Dei 
exstat  praesumptio;  contra  misericordiam 
Dei,  desperatio.  Qui  enim  praesumit  cum 
suis  demeritis,  ponit  Deum  esse  injustum ; 
qui  vero  in  hac  vita  desperat,  ponit  Deum 
esse  immisericordem.  At  vero  ex  parte 
ejus  cui  fit  remissio,  duae  requiruntur  dis- 
positiones,  quae  sunt,  cominissa  deflere,  et 
deflenda  non  committere.  Contra  quae  duo 
sunt  duae  species  peccati  in  Spiritum  San- 
ctum,  utpote  impcenitentia  et  obstinatio  : 
quia  per  impoenitentiam  proponit  deflen- 
da  committere,  et  per  obstinationem  com- 
missa  non  plangere.  At  contra  ea  quae 
respiciunt  proximum,  est  invidentia  fra- 
ternae  gratiae,  qua  deordinatur  affectus  ;  et 
impugnatio  agnitae  veritatis,  qua  deordina- 
tur  intellectus.Motivum  enim  ad  remissio- 
nem  est  amor  agnitae  veritatis,  per  quam 
ordinatur  intellectus;  amorque  fraternae 
gratiae,  per  quam  ordinatur  affectus.  Aliter 
quoque  possunt  hae  species  accipi  :  ut  im- 
pugnatio  veritatis  agnitae  respiciat  effe- 
ctum  Spiritus  Sancti  in  intellectu,  invi- 
dentia  fraternee  gratiae  impugnet  effectum 
Spiritus  Sancti  in  voluntate.  Motivum  au- 
tem  ad  remissionem   peccatorum  est,  ut 

*  alias  ut  „.  , 

diiigamus    dmgamus  per  iidem  operantem  et  per  di- 
fidem  ope-  iectj01iem  *  per  quam  est  unitas  membro- 

rantem  per  \ L  * 

dilectionem  Tum   EccleSlBB. 


A  Amplius,  si  quaeratur  cui  gratiae  per  se 
opponatur  peccatum  in  Spiritum  Sanctum, 
an  scilicet  gratiae  innocentiae  vel  gratiae 
baptismali ;  dicendum,  quod  gratiae  poeni- 
tentiali,per  quam  fit  reparatio  a  lapsu  pec- 
cati  actualis  mortalis.  Verum  huic  gratiae 
opponitur  aliquid  dupliciter.  Primo,  quia 
expellit  eam  :  sicque  omne  peccatum  mor- 
tale  actuale,  perpetratum  post  injunctam 
poenitentiam  aut  prsehabitam  contritio- 
nem,  opponitur  gratiae  illi.  Secundo,  quo- 
niam  maxime  contrariatur  et  impedit  ut 

B  homo  non  convertatur  ad  pcenitentiam, 
nec  ad  gratiam  illam  pertingat  :  et  ita 
peccatum  in  Spiritum  Sanctum  opponitur 
gratiae  illi. 

Postremo  peccatum  in  Spiritum  San- 
ctum  aliquo  modo  remissibile  est,  et  ali- 
quo  modo  irremissibile.Remissibile  quippe 
est  ex  parte  omnipotentiae  Dei  remittentis, 
et  etiam  quoniam  potest  homo  inde  poeni- 
tere,  excepta  finali  impcenitentia.  Remis- 
sibile  quoque  vocatur,quia  secundum  esse 
finibile  est,  nisi  fuerit  causa  in  alio,  ut- 

C  pote  in  voluntate  peccatoris.  Dicitur  au- 
tem  irremissibile  quod  per  se  contrariatur 
gratiae  remissionis  :  sicque  finalis  impce- 
nitentia  irremissibilis  nuncupatur;  et  item 
quod  inhabile  est  remitti,  et  sic  obstinatio 
irremissibilis  perhibetur.  Rursus  irremis- 
sibile  dicitur  quod  indignum  est  remitti, 
quoniam  tollit  adminicula  remissioni :  sic- 
que  invidentia  fraternae  gratiae  est  irremis- 
sibilis ;  vel  quia  non  habet  colorem  ex- 
cusationis,  sicut  quae  fiunt  ex  infirmitate 
aut  ignorantia.  Et  ita  peccatum  in  Spiri- 

D  tum  Sanctum  est,  quod  est  ex  certa  malitia 
aut  industria.  Quod  vero  dixit  Salvator, 
quod  peccatum  in  Spiritum  Sanctum  non  Matth. 
habet  remissionem  in  hoc  saeculo  neque  3iS- 
in  futuro,  non  est  intelligendum,  quod 
peccatum  mortale  post  vitam  hanc  dimit- 
tatur  quoad  culpam  ;  potest  tamen  quoad 
poenam  :  imo  sic  ignoscitur  ei  qui  poeni- 
tet,  et  non  satisfacit  in  saeculo  isto.  —  Haec 
Alexander,  in  quibus  et  dicta  Antisiodo- 
rensis  continentur. 

Denique  Bonaventura  eadem  exprimit 


576 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —  DIST.   XLIII  ;    QU.EST.   UNICA 


aliis  verbis  :  Peccatum  (inquiens)  in  Spi-  A 
ritum  Sanctum  est  genus  distinctum  ab 
aliis  generibus  peccatorum  triplici  ratio- 
ne.  Primo,  ratione  sui  principii.  Secundo, 
ratione  sui  oppositi.  Tertio,  ratione  sub- 
strati  actus.  Ratione  principii,  quia  pecca- 
tum  in  Spiritum  Sanctum  dicendum  est 
omne  illud  quod  procedit  ex  certa  malitia 
seu  industria.  Ratione  sui  oppositi,  quia 
opponitur  gratiae  pcenitentiali.  Ratione  ac- 
tus  substrati,  quia  quum  sit  gratiie  impu- 
gnativum,  et  malitia  sit  in  spiritu  secun- 


Amplius,  quoniam  fere  omnes  actus  qui 
procedunt  ex  certa  malitia,  queunt  proce- 
dere  ex  infirmitate  et  ignorantia,  et  nomi- 
na  peccatorum  imponuntur  ab  actibus  : 
hinc  nullum  nomen  specierum  peccati  in 
Spiritum  Sanctum  impositum  est  alicui 
earum  secundum  quod  est  prtecise  pecca- 
tum  in  Spiritum  Sanctum.  Unde  in  omni- 
bus  illis  necessaria  est  generalis  ista  dis- 
linctio,  quod  sex  nomina  ista  designant 
peccata  in  Spiritum  Sanctum,  prout  ex 
certa  malilia  oriuntur,  et  non  secundum 


dum  se,  peccatum  in  Spiritum  Sanctum  B  quod  ex  infirmitale  vel  ignoranlia  nascun- 


consistit  circa  actum  spiritus  seu  mentis, 
ut  patet  in  desperatione  et  obstinatione. 
Hinc  peccata  carnalia,  quae  in  actibus  car- 
nis  consistunt,  dici  nequeunt  peccata  in 
Spiritum  Sanctum. 

Est  quoque  peccatum  istud  gravissi- 
mum  :  quia  naturam  maxime  Iiedit,  non 
solum  ei  auferens  sanitatem  spiritualem, 
imo  et  viam  ad  illam  prtecludens,  nec  ul- 
Ium  excusationis  habens  colorem,  pra?ser- 
tim  quum  sit  ex  malitia  atque  industria  : 


tur.  Verbi  gratia,  desperatio  interdum  ve- 
nit  ex  pusillanimitate,  ita  quod  desperans 
in  ipsa  desperatione  non  habet  nec  inve- 
nit  complaeentiam,  imo  dolet  ac  nititur 
contra  eam  :  et  ita  non  est  peccatum  in 
Spiritum  Sanctum,  sed  prout  quis  defini- 
tive  diffidit,  instar  Cain,  quasi  abscondens  Cen.iv.u 
se  a  facie  Domini.  Nam  hoc  est  in  contu- 
meliam  misericordiae  Dei,  cui  suam  prae- 
fert  ac  praeponderare  putat  iniquitatem. 
Insuper  veritas  potest  tripliciter  intelligi 


quia  tunc  peccat  quis  inSpiritum  Sanctum,  C  impugnari.  Primo,  propter  ipsam  verita- 


quando  movetur  ad  malum  scienter,  sciens 
se  moveri  ad  malum.Hinc  peccatum  in  Spi- 
ritum  Sanctum  est  ex  malitia,  conflata  ex 
concursu  malitiae  ex  originali  peccato  con- 
tractae,  actualis  quoque  malitiae  conjunctae 
industria?  :  propter  quod  dicitur  esse  non 
solum  ex  malitia,  sed  ex  certa  malitia.  Ma- 
litia  vero  ex  originali  contracta,  non  ex- 
cusat  nec  minuit  hoc  peccatum,sicut  igno- 
rantia  et  infirmitas:quia  malitia  illa  exstat 
in  voluntate,  et  subjacet  ei,  nee  minuit 


tem  :  et  sic  nemo  eam  impugnat,  quum 
omnes  homines  naturaliter  scire  deside- 
rent.  Secundo,  propter  dicentem.  Tertio, 
propter  effectum  sequentem.  Hisque  duo- 
bus  modis  potest  impugnari  non  solum  ex 
malitia  certa,  sed  item  ex  infirmitate  et 
ignorantia,  sive  ad  sui  excusationem,  sive 
ad  alterius  confusionem.  Item,  dupliciter 
potest  quis  invidere  gratise  alienae.  Primo, 
prout  a?stimatur  minorativa  proprii  boni 
seu  propriae  famae,  laudis  aut  gloriae  :  et 


rationem  voluntarii.  Hinc  istud  peccatum  D  ita  est  peccatum  capitale.  Secundo,  quo- 


maxime  oculos  Dei  offendit.  Unde  et  irre- 
missibile  dicitur,  quia  vix  et  raro  ac  dif- 
ficulter  dimittitur  ;  et  ut  aliqui  dicunt, 
irremissibile  est,  quoniam  ex  se  ineptitu- 
dinem  habet  ad  hoc  quod  remittatur.Porro 
impcenitentia  dupliciter  sumitur.  Primo, 
pro  proposito  non  poenitendi :  et  hoc  aliquo 
modo  potest  remitti,  quia  propositum  po- 
test  mutari.  Secundo,  pro  continua  perma- 
nentia  in  peccato  usque  in  finem  vitae  in- 
clusive:et  sic  simpliciter  est  irremissibilis. 


niam  oculus  anima  ita  est  depravatus,  ut 
sicut  non  videt  bonum  in  se,  sic  nec  in 
alio  velit  videre  :  et  sic  est  peccatum  in 
Spiritum  Sanctum;  oriturque  ex  mera  cor- 
ruptione  atque  malitia  voluntatis,  quae  in 
tantum  gustum  ejus  pervertit,  ut  bonum 
apparere  faciat  malum,  et  malum  bonum. 
Sic  et  impcenitentia  dupliciter  dicitur,  ut- 
pote  privative  et  contrarie.  Privative  non 
est  peccatum  in  Spiritum  Sanctum,  quia 
non  ponit  novum  peccatum,  sed  dicit  con- 


AN  ALIQUOD   SIT   PECCATUM  IN   SPIRITUM  SANCTUM,  ETC. 


577 


clitionem  seu  circumstantiam  praecedentis 
peccati.  Conlrarie  vero  sumpta,  est  pecca- 
tum  in  Spiritum  Sanctum,  secundum  mo- 
dum  expressum.  —  Ha?c  Bonaventura  in 
diversis  quaestionibus  quas  hic  movet. 

Circa  haec  scribit  Thomas  :  Peccare  in 
Spiritum  Sanctum  contingit  dupliciter. 
Primo,  quia  peccatur  contra  ejus  perso- 
nam.  Secundo,  quia  contra  attributum  ipsi- 
us.Peccat  autem  contra  personam  Spiritus 
Sancti,  qui  male  sentit  de  ipso,  ut  qui 
dixerunt  eum  Patre  Filioque  minorem  ac 
creaturam  :  quod  infidelitatis  est  vitium. 
Peccare  vero  contra  attributum  Spiritus 
Sancti,  quod  est  bonitas,  est  peccare  ex 
certa  malitia  :  sicut  peccare  in  Patrem,  est 
ex  infirmitate  peccare;  peccare  in  Filium, 
est  ex  ignorantia  transgredi.  Quorum  diffe- 
rentia  accipi  potest  ex  quinto  Ethicorum, 
quo  ait  Philosophus,  quod  tribus  modis 
contingit  peccatum,videlicet  ex  ignorantia, 
ex  passione  seu  infirmitate,  et  ex  electione. 
Verumtamen  malitiam  sub  ratione  malitiae 
nemo  vult;  sed  secundum  quod  peccatum 
putatur  bonum  peccanti,  quasi  quietans 
appetitum  ejus  corruptum,  propter  hoc 
secundum  se  desideratur. 

Hoc  ergo  peccatum  in  Spiritum  San- 
ctum  est  speciale  genus  peccati.  Nempe 
quod  aliquis  ex  certa  malitia,electione  seu 
deliberatione  eligat  actum  peccati,  nulla 
passione  impulsus,  contingere  potest  du- 
pliciter.  Primo,  per  positionem  alicujus  in 
eligente  per  quod  inclinatur  in  talem  ac- 
tum,  ut  qui  peccat  ex  habitu  vitii.  Secun- 
do,  quando  voluntas  rejicit  illud  per  quod 
a  peccato  retrahi  posset,  ut  qui  abjicit 
spem  futurae  remunerationis,  aut  timorem 
futurae  damnationis.  Sumendo  autem  pec- 
catum  ex  electione  primo  modo,  non  est 
speciale  peccatum,sed  circumstantia  quae- 
dam  peccati,  ut  quod  peccatum  procedit 
ex  habitu  :  quod  in  omni  vitiorum  genere 
contingit.  Secundo  autem  modo,  est  spe- 
ciale  peccatum,  quoniam  speciale  pecca- 
tum  vocatur  ex  speciali  objecto.  Hoc  ve- 
ro  est  speciale  voluntatis  objectum,  in 
quo  peccatur,  videlicet  quod  natum  est  a 

T.  22. 


A  peccato  retrahere,  cui  voluntas  dissentit 
sponte  ab  ipso  discedens.  Peccatum  itaque 
in  Spiritum  Sanctum  non  proprie  dicitur 
illud  quod  ex  electione  procedit  primo 
modo,  sed  modo  secundo  :  quia  peccata 
specificantur  ac  nominantur  ab  objectis, 
habetque  hoc  peccatum  objectum  (ut  pa- 
tuit)  speciale.  Quum  autem  quis  peccat 
hoc  secundo  modo  ex  electione,  quod  est 
proprie  peccatum  in  Spiritum  Sanctum, 
sunt  ibi  duo  actus,  quorum  uterque  pec- 
catum  est,  et  primus  est  causa  secundi. 

B  Verbi  gratia,  aliquis  uno  actu  voluntatis 
praemia  aeterna  contemnit,  eorum  spem 
abjiciens  a  se,  atque  in  hoc  ipso  est  pec- 
cans ;  et  quia  desperat  de  praemio,  incidit 
in  actum  fornicationis,  qui  actus  provenit 
in  eo  ex  certa  electione  propter  actum 
praecedentem.  Unde  quum  dicitur  pecca- 
tum  ex  industria,  ipsa  industria  quae  nota- 
tur  causa  esse  peccati,  est  quoddam  pecca- 
tum,et  est  determinatum  genus  peccati,et 
proprie  peccatum  in  Spiritum  Sanctum ;  et 
actus  secundus  ex  illa  proveniens,  non  est 

C  peccatum  in  Spiritum  Sanctum,  nisi  forte 
secundum  quod  actus  primus  manet  in  eo. 
Praeterea,  sicut  ex  textu  colligitur,  de 
peccato  in  Spiritum  Sanctum  est  duplex 
opinio.  Quidam  namque  sumentes  impoe- 
nitentiam  prout  est  circumstantia  peccati, 
assignant  quinque  species  peccati  in  Spi- 
ritum  Sanctum,  quee  supra  annumeratae 
sunt  impcenitentiae,  dicentes  nullam  illa- 
rum  habere  complete  rationem  peccati  in 
Spiritum  Sanctum,  nisi  ei  jungatur  impce- 
nitentia  illa  :  sicque  dicunt  peccatum  in 

D  Spiritum  Sanctum  simpliciter  et  omnino 
irremissibile  esse.  Quae  opinio  non  videtur 
idonea  esse,  quia  sic  omne  peccatum  us- 
que  ad  mortem  continuatum  inclusive,  est 
irremissibile.  Ideo  alia  positio  est,  sex  esse 
species  peccati  in  Spiritum  Sanctum,  sic- 
ut  praehabitum  est,  quae  positio  verior  re- 
putatur.  —  Haec  Thomas  in  Scripto.  Con- 
cordant  Albertus,  Petrus,  Richardus. 

Praeterea  quaeritur,  an  peccatum  in  Spi- 
ritum  Sanctum  exsistat  gravissimum. 

37 


578 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.    —   DIST.   XLIII  ;    QU^ST.    UNICA 


Ad  quod  Petrus :  Quemadmodum  morbus 
corporalis,  ita  et  spiritualis  potest  dici 
unus  alio  gravior  dupliciter.  Primo,  ratio- 
ne  majoris  lsesionis;  secundo,  ralione  dif- 
ficilioris  reparationis.  Ratione  majoris  la3- 
sionis  dupliciter.  Primo  intensive,  quia 
plus  tollit  de  bono  intensive;  secundo  ex- 
tensive,quoniam  plura  bona  tollit.  Sic  ergo 
tripliciter  potest  peccatum  peccato  gravius 
dici.  Primo,  ratione  majoris  lsesionis.  Se- 
cundo,  ratione  laesionis  universalioris.  Ter- 
tio,  ratione  difficilioris  reparationis.Primo 
modo  peccatum  in  Spiritum  Sanctum  gra- 
vissimum  est,  quia  plus  opponitur  boni- 
tati,  unde  plus  privat  de  bono  naturali. 
Tertio  quoque  modo  gravissimum  est.  quo- 
niam  nihil  aut  minus  habet  excusabilitatis, 
plusque  habet  adhaesionis,  quia  voluntas 
pertinaciter  illi  malo  adhaeret.  Secundo 
modo  quaedam  alia  peccata  sunt  graviora  : 
ut  malum  infidelitatis,  quod  aufert  funda- 
mentum  totius  boni,  et  ex  consequenti 
omnia  bona;  simililer  peccatum  primo- 
rum  parentum,  quod  totam  naturam  cor- 
rupit  :  quod  tamen  non  fuit  peccatum  in 
Spiritum  Sanctum,  quod  tantum  habet  lo- 
cum  in  statu  naturae  corruptae.  Hsec  Petrus. 

Rursus  hic  qua?ritur,  an  peccatum  in 
Spiritum  Sanctum  necessario  praesupponat 
aliud  peccatum. 

Ad  quod  idem  Petrus  respondet  :  Sicut 
in  aliis  contingit  peccatis,  ita  et  in  peccato 
in  Spiritum  Sanctum.  In  aliis  quippe  pec- 
catis,  quaedam  sunt  peccata  per  se,  ut  for- 
nicari  ;  quaedam  vero  peccata  sunt  quae 
super  alia  fundantur  tanquam  super  ma- 
teriam,  ut  gloriari  de  fornicatione.  Simili- 
ter  peccata  in  Spiritum  Sanctum  quaedam 
sunt  species  per  se,  sicut  praesumptio,  in- 
videntia  fraternae  gratiae,  impugnatio  agni- 
tee  veritatis ;  quaedam  autem,  quae  alia 
peccata  pro  materia  habent,  ut  desperatio, 
obstinatio,  impcenitentia  :  qua?  tria  prae- 
exigunt  aliam  culpam,  non  prima  tria.  Haec 
Petrus.  —  In  cujus  compendioso  respon- 
so  continetur  Richardi  responsio. 

Porro  Thomas  plenius  loquens  :  In  pec- 


A  catis  (ait)  quorum  unum  ex  alio  nascitur, 
consideratur  non  quid  semper,  sed  quid 
ut  in  pluribus  fiat,  propter  aptitudinem 
quamdam  quam  unum  peccatum  habet  ut 
ex  alio  frequentius  oriatur  :  sicut  fraus  di- 
citur  avaritiai  filia,  quae  lamen  ex  fornica- 
tione  aut  alio  vitio  potest  oriri.  IUud  vero 
peccatum  aptitudinem  habet  ut  aliud  ex 
ipso  gignatur,  cujus  objectum  est  amplius 
appctibile,  utpote  quod  majorem  habet 
apparentiam  boni.  Hinc  peccatum  cujus 
objectum  maxime  recedit  a  ratione  boni, 

B  minime  potest  esse  primum,  sed  quasi 
semper  aut  frequentius  ex  alio  oritur;  et 
tale  est  peccatum  in  Spiritum  Sanctum. 
Hinc  saepius  et  quasi  semper  ad  alia  pec- 
cata  sequitur ;  attamen  non  sic,  quin  pos- 
sibile  sit  hominem  in  primo  actu  in  Spiri- 
tum  Sanctum  peccare,  praecipue  in  duabus 
speciebus  hujus  peccati,  videlicet  in  im- 
pugnatione  agnitae  veritatis,  atque  in  invi- 
dentia  gratiae  qua  sumus  reconciliati  :quia 
hae  species  majorem  videntur  habere  dis- 
tinctionem  ab  aliis.  Nihilo  minus  quoque 

C  hoc  contingit  in  aliis  peccatis  quae  sunt  in 
Spiritum  Sanctum,  si  diligenter  conside- 
retur.  Potest  etenim  aliquis,  inspectis  di- 
versorum  hominum  statibus.abjicere  spem 
futurae  gloria?  propter  difficultatem  per- 
tingendi  ad  eam  et  propter  delectationes 
eorum  qui  de  ipsa  non  curant ;  consimili- 
ter, in  hoc  firmare  animum  suum,ut  suam 
in  omnibus  voluntatem  sequatur,  quod  est 
obstinationis,  et  ita  de  aliis.  Haec  Thomas 
in  Scripto. 
Porro  Bonaventura  consentit  primae  po- 

D  sitioni  a  Petro  inductae  :  Quaedam  sunt,  in- 
quit,  species  peccati  in  Spiritum  Sanctum 
quae  nullo  modo  possunt  esse  sine  peccato 
praeambulo,  ut  obstinatio,  desperatio,  fina- 
lis  impcenitentia.  Haec  namque  respiciunt 
peccatum  praeambulum  sicut  materiam 
circa  quam,  et  ut  causam  :  nemo  enim 
desperat  de  venia,  nisi  qui  peccavit;  nemo 
obstinatur  in  malo,  nisi  qui  incidit  ma- 
lum;  nemo  impcenitens  est,  nisi  qui  habet 
unde  pceniteat.  Haec  Bonaventura.  —  Et 
istud  verius  esse  videtur.  Nec  enim  aliquis 


AN  ALIQUOD    SIT   PECCATOM   IN    SPIRITDM   SANCTDM,   ETC. 


579 


diversis  hominum  statibus  consideratis,  A 
spem  gloriae  potest  abjicere  modo  praeta- 
cto,  nisi  ante  hoc  multipliciter  peccet  per 
inconsiderationem  eorum  quae  considerare 
tenetur,  et  per  vilipensionem  eorum  quae 
praecipue  diligere  obligatur  :  quod  etiam 
manifeste  patet  de  firmatione  animi  in 
hoc,  quod  propriam  in  omnibus  sequatur 
voluntatem. 

Insuper  circa  haec  quaerit  Scotus,  an  vo- 
luntas  creata  possit  peccare  ex  certa  mali- 
tia,  volendo  aliquid  non  ostensum  sibi  sub 
ratione  boni  veri  aut  apparentis.  Ad  quod  B 
non  respondet  directe  et  assertive.  Atta- 
men  dicit,  quod  quamvis  dicatur  quod 
non,  nihilo  minus  potest  teneri,  quod  pec- 
catum  in  Spiritum  Sanctum  sit  ex  certa 
malitia,quia  non  venit  ex  hoc  quod  volun- 
tas  appetitui  sensitivo  condescendit,  con- 
dolet  et  condelectatur  sive  assentit,  sicut 
in  peccato  ex  infirmitate,nec  ex  hoc  quod 
voluntas  errore  rationis  abducitur,  ut  in 
peccato  ex  ignorantia;  sed  ex  propria  li- 
bertate  ac  pravitate,  non  aliunde  impulsa, 
fertur  in  malum,  in  quo  maxime  consistit  C 
ratio  malitiae  et  peccati.  Nec  tamen  fertur 
in  malum  sub  ratione  qua  malum,  quam- 
vis  feratur  in  id  quod  totaliter  malum  est, 
sed  ut  apparens  bonum.  Haec  Scotus. 

Postremo  hic   quaeritur,   an   peccatum 
Adae  fuit  in  Spiritum  Sanctum.  —  Et  jam 
P.578C.   ex  Petro  tactum  est  quod  non. 

Thomas  vero  respondet :  Quidam  dicunt, 
quod  peccatum  daemonis  et  peccatum  pri- 
mi  hominis  non  fuit  in  Patrem  neque 
in  Filium  nec  in  Spiritum  Sanctum.  Hae  D 
namque  non  sunt  differentiae  peccati  ab- 
solute  accepti,  sed  peccati  quod  contingit 
in  statu  naturae  corruptae.  Infirmitas  quip- 
pe  et  ignorantia  et  malitia,ex  peccato  con- 
sequuntur  naturam  corruptam.  Sed  scien- 


dum,  quod  quamvis  infirmitas  in  natura 
integra  inveniri  nequivit,  et  ita  nec  pec- 
catum  in  Patrem,  ignorantia  tamen  aliquo 
modo  in  natura  integra  potuit  inveniri, 
non  prout  ignorantia  dicitur  privative,  sed 
negative.  Sic  enim  est  defectus  consequens 
intellectum  creatum,  in  quantum  creatus 
est :  ex  hoc  enim  deficit  a  perfecto  Iumine 
intellectus  increati,  ut  non  omnia  sciat, 
vel  saltem  non  omnia  actu  simul  conside- 
ret.  Atque  peccatum  ex  tali  nescientia  pro- 
veniens,  peccatum  in  Filium  dici  potest. 
Malitia  quoque  ex  qua  peccatum  in  Spiri- 
tum  Sanctum  procedit,  non  oportet  quod 
sit  pcena,  sed  est  aliquis  actus  peccati ; 
unde  etiam  in  natura  integra  potuit  esse 
peccatum  in  Spiritum  Sanctum.  Verum- 
tamen  primus  actus  peccati  hominis  et 
angeli  non  fuit  peccatum  in  Spiritum  San- 
ctum,  prout  peccatum  in  Spiritum  San- 
ctum  est  speciale  peccatum  :  quod  patet 
ex  objecto  peccati.  Uterque  enim  peccavit 
altitudinem  propriam  immoderate  appe- 
tendo:  ideo  quantum  ad  genus  peccati,fuit 
peccatum  superbiae.  Quantum  vero  ad  cir- 
cumstantiam  peccati,  utrumque  peccatum 
fuit  in  Filium,  quia  uterque  peccavit  ex 
hoc  quod  non  consideravit  ea  quss  consi- 
deranda  erant  ad  evitationem  peccati.  Non 
autem  fuit  primum  peccatum  eorum  ex 
hoc  quod  propria  voluntate  repugnaverunt 
spei,  aut  alicui  tali,  sicut  fit  in  peccato  in 
Spiritum  Sanctum.  Haec  Thomas  in  Scri- 
pto.  —  Nihilo  minus  reor  infirmitatem 
etiam  proprie  accipi  posse  pro  defectu 
quodam  convenienti  omni  naturae  intelle- 
ctuali  creatae  in  quantum  creata  est,  quae 
ex  se  imbecillis  est,  non  solum  incessabi- 
liter  indigens  manutenentia  Creatoris,  ne 
labatur  in  nihilum,  imo  etiam  prona  ex 
se,  fragilis  labilisque  ad  peccandum,  si 
gratuitis  destituatur. 


p 


580  LIBER   II   SENTENTIARUM.    —   DIST.   XLIV 


DISTINCTIO  XLIV 

A.  De  potentia  peccandi,  an  sit  homini  a  diabolo  vel  a  Deo. 

,OST  praedicta,  consideratione  dignum  occurrit,  utrum  peccandi  potentia  sit 
nobis  a  Deo,  a  diabolo,  vel  a  nobis.  Putant  quidam  potentiam  recte  agendi 
nobis  esse  a  Deo,  potentiam  vero  peccandi  non  a  Deo,  sed  a  nobis  vel  a 
diabolo  esse  :  sicut  mala  voluntas  non  a  Deo  nobis  est,  sed  a  nobis  et  diabolo,  bona 
Fuigent.do  autem  a  Deo  tantum  nobis  est.  Bonas  namque  voluntatis  et  cogitationis  initium  non 
trum^n.34!  homini  ex  se  ipso  nasci,  sed  divinitus  parari  et  tribui,  in  eo  Deus  evidenter  ostendit, 
quia  nec  diabolus  nec  aliquis  angelorum  ejus,  ex  quo  in  hanc  caliginem  sunt 
detrusi,  bonam  potuit  vel  poterit  resumere  voluntatem  :  quia  si  possibile  foret  ut 
humana  natura,  postquam  a  Deo  aversa  bonitatem  perdidit  voluntatis,  ex  se  ipsa 
rursus  eam  habere  potuisset,  multo  possibilius  hoc  natura  haberet  angelica,  quae 
quanto  minus  gravatur  terreni  corporis  pondere,  tanto  magis  hac  esset  praedita 
facultate.  Non  ergo  homo  vel  angelus  a  se  voluntatem  bonam  habere  potest,  sed 
malam.  Similiter  et  de  potentia  inquiunt,  per  similitudinem  voluntatis  de  potentia 
boni  vel  mali  disserentes,  quod  illa  sit  a  Deo,  non  ista. 

B.  Auctoritatibus  adstruit,  potentiam  peccandi  esse  a  Deo. 

Sed  pluribus  Sanctorum  testimoniis  indubitanter  monstratur,  quod  potestas  mali 
-ftom.xiii.i.  a  Deo  est,  a  quo  est  omnis  potestas.  Ait  enim  Apostolus  :  Non  est  potestas  nisi  a 
Deo.  Quod  non  de  potestate  boni  tantum,  sed  et  mali  intelligi  oportet,  quum  Pilato 
joann.™,  etiam  Veritas  dicat  :  Non  haberes  in  me  potestatem,  nisi  datum  esset  tibi  desuper. 
Aug.inps.  Malitia  nempe  hominum,  ut  ait  Augustinus,  cupiditatem  nocendi  per  se  habet ; 
32sermo2,  p0testatem  autem,  si  ille  non  dat,  non  habet.  Ideoque  diabolus,  antequam  aliquid 
job  i,u.  tolleret  Job,  dicebat  Domino  :  Mitte  manum  tuam,  id  est,  da  potestatem,  quia  etiam 
turaboni,*!  nocentium  potestas  non  est  nisi  a  Deo,  sicut  Sapientia  ait  :  Per  me  reges  regnant, 
3prov.vm  et  tyranni  per  me  terram  tenent.  Unde  Job  de  Domino  ait  :  Qui  facit  regnare 
ljob  xxxiv  bypocritam  propter  peccata  populi.  Et  de  populo  Israel  dicit  Deus  :  Dedi  eis  regem 
30-  in  ira  mea.  Nocendi  enim  voluntas  potest  esse  ab  homine,  potestas  autem  non  est 

Osee  xiii, 

!'•  nisi  a  Deo,  et  hoc  abdita  aptaque  justitia.  Nam  per  potestatem  diabolo  datam  justos 

Gregor.Mo-  Deus  facit  suos.  De  hoc  etiam  Gregorius  in  Moralibus  ait :  Tumoris  elatio,  non  pote- 
"'  statis  ordo,  in  crimine  est.  Potentiam  Deus  tribuit,  elationem  vero  potentise  malitia 
nostras  mentis  invenit.  Tollamus  ergo  quod  de  nostro  est,  quia  non  potentia  justa, 
sed  actio  prava  damnatur.  His  auctoritatibus  aliisque  pluribus  evidenter  ostenditur, 
quod  non  est  potestas  boni  vel  mali  cuicumque  nisi  a  Deo  sequo,  etsi  te  lateat 
sequitas. 


n.  48. 


DIST.   XLIV   SDMMA  ;  QILEST.    I   :    AN  POTENTIA   PECCANDI   SIT  A  DEO  581 

G.  An  aliquando  resistendum  sit  potestati. 

Hic  oritur  qusestio  non  transilienda  silentio.  Dictum  est  enim  supra,  quod 
potestas  peccandi  vel  nocendi  non  est  homini  vel  diabolo  nisi  a  Deo.  Apostolus 
autem  dicit,  quod  qui  potestati  resistit,  Dei  ordinationi  resistit.  Quum  ergo  diabolo  Rom.xm.z. 
sit  potestas  mali  Dei  ordinatione,  ejus  potestati  non  esse  resistendum  videtur.  Sed 
sciendum  est,  Apostolum  ibi  loqui  de  saeculari  potestate,  scilicet  rege  et  principe, 
et  hujusmodi,  quibus  non  est  resistendum  in  his  quas  jubet  Deus  eis  exhiberi,  sci- 
licet  in  tributis  et  hujusmodi.  Si  vero  princeps  aliquis  vel  diabolus  aliquid  jusserit 
vel  suaserit  contra  Deum,  tunc  resistendum  est.  Unde  Augustinus  determinans 
qualiter  *  resistendum  sit  potestati,  in  libro   de  Natura  boni  ait  :  Si  aliquid  jubeat  *  quando 

Aug.  Sermo 

potestas  quod  non  debeas  facere,  hic  sane  contemne  potestatem,  timendo  majorem  62, n.  13. 
potestatem.  Ipsos  humanarum  rerum  gradus  adverte.  Si  quid  jusserit  procurator, 
numquid  faciendum  est,  si  contra  proconsulem  jubeat?  Rursus,  si  quid  ipse  pro- 
consul  jubeat  et  aliud  jubeat  imperator,  numquid  dubitatur,  illo  contempto,  illi 
esse  serviendum?  Ergo  si  aliud  imperator,  aliud  jubeat  Deus,  contempto  illo,obtem- 
perandum  est  Deo.  Potestati  ergo  diaboli  vel  hominis  tunc  resistamus,  quum  aliquid 
contra  Deum  suggesserit,  in  quo  Dei  ordinationi  non  resistimus,  sed  obtempe- 
ramus.  Sic  enim  Deus  praecepit,  ut  in  malis  nulli  potestati  obediamus.  —  Jam  nunc 
his  intelligendis  atque  pertractandis  quae  ad  Verbi  incarnati  mysterium  pertinent, 
integra  mentis  consideratione  intendamus,  ut  de  ineffabilibus  vel  modicum  aliquid 
fari,  Deo  revelante,  valeamus. 

A  quod  est  causa  causae,  est  causa  causati  : 
SUMMA  jm0  prjma  causa  plus  influit  quam  quae- 

DISTINCTIONIS   QUADRAGESIM/E  QUART^       CUm(IUe  Causa  Secunda'  ErS°  si  DeuS  est 

causa  potentiae  peccandi,  esset  causa  pec- 

cati,  imo  prima  atque  praecipua  causa  ejus. 

COMPLETO  tractatu  de  peccato,  hic  ul-      Quumque  in  Deuteronomio  scriptum  sit, 
timo  sciscitatur  de  peccandi  potentia,      Dei  perfecta  sunt  opera  :  non  videtur  talis  Deut.wxn, 
an  sit  a  Deo.  Quocirca  arguit  ad  partem      potentia   esse   Dei   effectus.  —  Secundo,    ' 
utramque  et  solvit.  Deinde  quaerit,  an  ali-     Boetius  ait  :  Cujus  usus  malus  est,  ipsum 
quando  resistendum  sit  potestati,  et  solvit     quoque  malum  est.  Sed  usus  potentiae  pec- 
quaestionem  eamdem.  candi  est  pravus  :  ergo  et  ipsa  potentia  : 

non  ergo  a  Deo,  cujus  omne  opus  bonum 
B  est,  dicente  Apostolo,  Omnis  creatura  Dei  inm.n,i. 

QU^STIO   PRIMA  bona  est- 

Verum  ista  quaestio  soluta  est  supra,  et  dist.xxxvu, 
responsio  Alexandri  ibi  inducta  est.  q' '' 

HIc   quaeritur    primo,   An    potentia         Albertus  vero  primo  hic  quaerit,  utrum 
peccandi  sit  a  Deo.  potentia  peccandi  sit  potentia.  Ad  quod 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  potentia  respondet  :  Potentia  peccandi  seu  mali  Summ.th. 
peccandi  formaliter  dicit  aliquid  imperfe-  duobus  dicitur  modis  :  videlicet  ad  actum  f^9"1'  q' 
ctionis,  quod  est  origo  causaque  mali.  Sed      malum,  qui  dupliciter  potest  considerari, 


582 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLIV  J    QILEST.    I 


puta  ut  actus,  et  ut  actus  sub  deformitate  A 
peccati.  Si  consideretur  ut  actus,  certum 
est  quod  potentia  ad  actum  illum  sit  po- 
tentia.  Si  autem  consideretur  sub  deformi- 
tate  culpee,  quum  malum  defectus  sit  et 
non  ens,  non  potest  habere  nisi  causam 
deficientem,  quee  non  est  potentia  simpli- 
citer.  —  Insuper  potentia  peccandi,  secun- 
dum  quod  potentia,  est  a  Deo ;  sed  se- 
cundum  quod  est  potentia  mali,  est  ex 
defectu  boni,  seu  a  bono  deficiente,  non 
a  Deo.  Propter  quod  asserit  Augustinus  : 
Mali  nocendi  cupiditatem  habent  ex  se,  B 
potestatem  vero  non  nisi  a  Deo.  Hsec  Al- 
bertus. 

At  vero  Thomas  :  Potentia,  inquit,  per 

actus  suos  cognoscitur.  Hinc  ex  considera- 

tione  actus  peccandi,  judicium  est  sumen- 

dum  de  peccandi  potentia.  In  actu  autem 

peccandi  sunt  duo,  videlicet  substantia  ac- 

tus,atque  deformitas.Ideo  in  potentia  pec- 

candi  duo  sunt  attendenda,  puta  ipsa  po- 

tentia,  quse  est  principium  actus,  et  ha?c 

una  eademque   est  principium  actus  or- 

dinati  et  inordinati,  estque  a  Deo;  consi-  C 

deratur  quoque  in  ea  defectus,  secundum 

quem   potest  producere   actum   deficien- 

tem.  Potentia?  vero  perfectissimae  nunquam 

deficiunt  ab  eo  ad  quod  ordinatse  sunt,  ut 

patet  in  necessariis.  Ideo,  quod  potentia 

impediatur  aut  retrahatur  ab  eo  ad  quod 

naturaliter  ordinata  est,  oportet  quod  sit 

ex  defectu  ipsius,  in  quantum  agenti  im- 

pedienti  succumbil.  Quumque  potentia  vo- 

luntatis   humanas  sit   per  se  ordinata  ad 

bonum,defectus  a  bono  in  actu  ipsius  cau- 

satur  ex  aliquo  defectu  in  ipsa,  per  quem  D 

ab  aliquo  vinci  potest,  vel  delectatione,vel 

suggestione,  vel  quocumque  alio,  ut  ab  eo 

quod  est  naturale  sibi,  ad  id  quod  est  in- 

naturale  trahatur.  Hic  autem  defectus  in- 

est  ei  secundum  quod  ex  nihilo  est.  Hujus 

quoque  defectus,  quod  scilicet  creatura  ex 

nihilo  est,  Deus  non  est  causa,  quum  hoc 

conveniat  creaturae  ex  se  ipsa,  nec  sit  ali- 

quid  positivum,ut  probat  Avicenna.  Posset 

tamen  dici,  quod  iste  defectus  a  Deo  est, 

non  sicut  ab  agente,  sed  sicut  a  non  agen- 


te  (quemadmodum  dicitur  Deus  causa  pri- 
vationis  gratiee,  quia  non  influit  eam),  nisi 
creatura  esset  incapax  hujus  perfectionis, 
quae  est  non  esse  ex  nihilo.  Hinc  dicen- 
dum,  quod  iste  defectus  nullo  modo  a  Deo 
est,  nec  directe  nec  indirecte.  Itaque  po- 
tentia  peccandi,  quantum  ad  id  quod  po- 
tentiae  est,  est  a  Deo ;  quantum  vero  ad 
defectum  qui  implicatur,  non  est  a  Deo. 
—  Per  quee  patet  ad  objecta  solutio.  Nam 
usus  ad  quem  ordinatur  directe,  bonus 
est ;  peccare  vero  abusus  est.  Ha?c  Thomas 
in  Scripto.  Ex  cujus  dictis  de  his  multa  dist.xxxv», 
introducta  sunt  supra.  q-i- 

In  his  concordant  Bonaventura,  Petrus, 
Bichardus,  alii  quoque  communiter. 

Praeterea,  contra  responsionem  Thoma; 
et  aliorum  jam  habitam,  multa  scribit  Du- 
randus,  quae  nullius  videntur  vigoris  :  pra> 
sertim  quum  non  solum  Augustinus, Grego- 
rius,  Damascenus,  Anselmus,  sed  Avicenna 
quoque  et  meliores  philosophi  dicant  quod 
in  illa  responsione  expressum  est,  utpote 
creaturam,  in  quantum  ex  nihilo  est,  ha- 
bere  deficere  et  peccare ;  quod  item  de- 
formitas  actionis  et  defectus  potentiae  non 
sint  a  Deo  tanquam  causa  efficiente  :  imo 
deformitas  culpae  a  Deo  nequaquam  est 
nisi  permissive.  Verumtamen  si  quid  effi- 
caciee  sortiuntur  objecta  Durandi,  non  est 
contra  praetactos  doctores  defectum  rei 
esse  aliquo  modo  a  Deo,  eo  modo  quo 
nauta  per  suam  absentiam  fertur  causa 
naufragii,  sicut  et  in  responsione  ipso-  cy.p.oooc. 
rum  est  tactum  ;  et  item  ex  ipsa  re  in 
quantum  est  ex  nihilo,  quemadmodum  et 
naufragium  etiam  est  ex  imperitia,  negli- 
gentia  et  impotentia  horum  qui  submer- 
guntur. 

Amplius  ad  dubium  illud,  utrum  poten- 
tia  peccandi  sit  a  Deo,  respondet  Scotus  : 
Aut  potentia  peccandi  dicit  immediatum 
ordinem  ad  actum  peccandi,  aut  dicit 
ipsum  fundamentum  ordinis  hujus,  rati- 
one  cujus  is  qui  habet  hoc  fundamentum, 
puta  potentiam  quee  potest  peccare,  dici- 
tur  peccare  posse.  Si  primo  modo,  aut  or- 
do  est  ad  actum  substratum,  aut  ad  ipsam 


QD^ST.    II   :   UTRUM   OMNIS   PR3XATIO,   OMNISQUE    POTESTAS    PR.ESIDENDI  A   DEO    SIT       583 


deformitatem  quae  consistit  in  actu.  Si  pri- 
mo  modo,  iste  ordo  est  a  Deo  sicut  et 
utrumque  extremum  ordinis  ;  ad  istud 
quoque  substratum  Deus  habet  potenti- 
am.  Secundo  modo,  iste  ordo  ad  peccare 
nihil  est;  sicut  et  terminus  ejus,  puta  pec- 
catum,  nihil  consistit.  Si  vero  loquamur 
de  fundamento  ordinis  hujus,  dico  quod 
hoc  est  aliquid  positivum.  —  Yerum  si 
objiciatur,  quod  voluntas  semper  deficit 
in  quantum  ex  nihilo  est,  non  per  aliquid 
positivum  in  ea ;  respondeo,  quod  esse 
defectibile,  id  est  esse  vertibile  in  nihil, 
consequitur  omnem  creaturam  in  quan- 
tum  est  ex  nihilo;  sed  esse  defectibile  per 
peccatum,  est  proprium  huic  intellectuali 
naturae,  et  consequitur  eam  sub  ratione 
qua  haec  natura  specifica  potest  esse  prin- 
cipium  oppositorum,  agendo  videlicet  et 
deficiendo.  Haec  Scotus. 


QU^STIO    II 


DEnique,  praehabitae  quaestioni  similis 
est  quaestio  ista,  Utrum  omnis 
prselatio,  omnisque  potestas  prse- 
sidendi  a  Deo  sit. 

Videtur  quod  non,  quia  si  sic,  Deus  vi- 
deretur  inordinate  egisse,  quum  tot  indi- 
gnissimi  praesint,  quibus  non  videtur  data 
a  Deo  polestas  praesidentialis  sive  praela- 

,4.  tica,  praesertim  quum  per  Osee  dicat  :  Ipsi 
regnaverunt,  et  non  ex  me;  principes  ex- 

1,1.  stiterunt,  et  non  cognovi.  —  Rursus,  quae 
a  Deo  sunt,  ordinata  sunt.  Sed  in  ordina- 
tionibus  vitae  pra?sentis  sunt  multae  inor- 
dinationes  et  deformitates,  ut  quod  insi- 
pientiores  praesunt  sapientioribus,  juvenes 
senibus,  vitiosi  justis. 

Ad  hoc  Thomas  respondet  :  Quum  Deus 
sit  auctor  omnium  bonorum,  nec  auctor 
sit  mali,  oportet  ut  si  in  praelationibus 
aliquid  boni  et  aliquid  mali  invenialur, 
praelatio  sit  a  Deo,  quantum  ad  bonum 
quod  in  ipsa  consistit;  quan-tum  vero  ad 


A  malum  adjunctum,  non  sit  ab  eo.  In  prao- 
latione  autem  tria  considerantur,  puta  prae- 
lationis  principium,  modus  et  usus.  In  qui- 
busdam  ergo  quodlibet  horum  bonum  est, 
ut  in  his  qui  ad  praelationem  ordinate 
perveniunt,  debite  quoque  praelationis  ac- 
tum  exercent.  In  quibusdam  vero  princi- 
pium  malum  est,  sed  usus  bonus,  ut  in 
his  qui  indebite  et  indigne  ad  praelatio- 
nem  perveniunt,sive  ex  insufficientia  sua, 
aut  propter  modum  perveniendi  ad  eam; 
attamen  actum   seu  officium  praelationis 

B  debito  modo  exercent.  In  quibusdam  au- 
tem  est  econverso.  In  aliquibus  autem 
utrumque  est  malum.  Modus  autem  seu 
forma  praelationis  in  omnibus  bonus  est  : 
consistit  namque  in  quodam  ordine  unius 
tanquam  regentis,et  alterius  tanquam  sub- 
jacentis.  Quumque  judicium  de  re  simpli- 
citer  dandum  sit  secundum  illud  quod  est 
formale  in  ea,  idcirco  simpliciter  est  di- 
cendum,  omnem  praelationem  esse  a  Deo; 
sed  quasdam  praelationes  non  esse  a  Deo 
secundum  quid,  utpote  quantum  ad  ab- 

C  usum.seu  quoad  modum  obtinendi  indebi- 
tum.  Sicque  reges  et  principes  Judaeorum 
dicuntur  non  regnasse  ex  Deo,  in  quantum 
contra  Samuelis  consilium  reges  sibi  prae- 
fici  voluerunt,  vel  quantum  ad  illos  qui 
impie  praefuerunt.  Sic  quoque  indigni  di- 
cuntur  usurpatam  potestatem  habere,  in 
quantum  inordinate  pervenerunt  ad  eam, 
quamvis  subditi  mereantur  per  eos  oppri- 
mi  et  affligi ;  atque  secundum  hoc  eorum 
pnelatio  est  a  Deo  in  poenam  subditorum, 
juxta  illud  in  Job  :  Qui  regnare  facit  ho-  Job 

D  minem  hypocritam  propter  peccata  popu- 
li.  Et  quantum  ad  hoc,  non  est  penitus 
inordinatum  quod  indigni  praeficiuntur ; 
unde  per  Osee  Dominus  contestatur  :  Da- 
bo  tibi  regem  in  furore  meo,  et  principes 
in  indignatione  mea.  Haec  Thomas  in  Scri- 
pto.  —  Idem  Petrus  et  Richardus. 

Responsio  demum  Alexandri  et  Bona- 
venturae,  imo  et  Antisiodorensis,  prorsus 
concordant  praeinductae  responsioni  Tho- 
mae  ad  istud  quaesitum,  utrum  omnis  prae- 
Iatio  ac  praesidendi  potestas  sit  a  Deo. 


30. 


Osee  xni, 
11. 


584 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLIV  \    QUJSST.   III 


QU^ESTIO     III 

INsuper  qua?ritur  hic,  TJtrum  in  statu 
innocentise  fuisset  principatus 
atque  praelatio  unius  liominis  su- 
per  alium. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quoniam  om- 
nes  fuissent  confirmati  in  gratia,  et  ita 
unus  non  indiguisset  directione  alterius. 
—  Secundo,  Augustinus  nonodecimo  de  Ci- 
vitate  Dei  testatur  :  Hominem  ad  Dei  ima- 
ginem  factum,  voluit  Dominus  dominari 
non  nisi  irrationabilibus  creaturis.  Grego- 
rius  quoque  :  Natura,  inquit,  homines  fecit 
sequales;  sed  pro  varietate  meritorum,dis- 
pensatio  Dei  occulta,  sed  jusla,  alios  aliis 
subdidit. 

In  oppositum  est,  quod  unus  alio  sa- 
pientior  perfectiorque  fuisset,  et  ita  fuis- 
set  idoneus  regere  illum.  —  Rursus,  praela- 
tio  est  proprietas  dignitatis,  et  participatio 
quaedam  divinitatis:ergo  eminentiori  modo 
tunc  in  hominibus  exstitisset  quam  post- 
ea,  praesertim  quum  et  in  angelica  hierar- 
chia  et  triumphanti  Ecclesia  habeat  lo- 
cum,  imo  et  naturale  est  parentes  praeesse 
pueris  suis. 

Ad  istud  Bonaventura  respondens  :  Po- 
testas  (inquit)  dominandi  seu  praesidendi, 
tripliciter  dicitur,  puta  largissime,  et  com- 
muniter,  ac  proprie.  Largissime,  dominan- 
di  potestas  dicitur  respectu  omnis  rei  qua 
homo  potest  uti  ad  votum  ac  libitum  su- 
um  :  sicque  est  homo  dominus  possessio- 
num  suarum.  Communiter  autem,  potestas 
dominandi  dicitur  excellentia  potestatis  in 
imperando  ei  qui  capax  est  rationis  atque 
praecepti.  Proprie  vero,  dicitur  potestas  co- 
ercendi  subjectos,  estque  qua?dam  arctatio 
libertatis  in  subdito,  et  proprie  appella- 
tur  dominium,  cui  servitus  correspondet. 
Primo  modo,  potestas  dominandi  omni  sta- 
tui  est  communis,  videlicet  statui  naturae 
institutae,  naturae  lapsae,  et  naturae  glori- 
ficatae;  excellentiorique  modo  fuit  in  statu 


A  naturae  institutae,  quam  lapsae.  Secundo 
modo,  competit  statui  viae  pro  statu  ejus 
utroque  :  nam  et  in  statu  innocentiae  vir 
potuisset  imperare  uxori,  paterque  filio. 
Quod  et  in  angelis  reperitur,  quamdiu 
sunt  administratorii  spiritus  :  nam  quan-  Bebr.  i,  it. 
tum  ad  hoc,  sunt  quasi  in  via.  Haec  tamen 
praesidentia  non  manebit  in  gloria.  Tertio 
modo,potestas  dominandi  convenit  homini 
solum  secundum  statum  naturae  lapsae  in 
punitionem,  et  servitus  ei  correspondens, 
est  poena  peccati.  (Et  per  hanc  distinctio- 

B  nem  est  facile  solvere  argumenta.)  Haec 
Bonaventura.  —  Consonat  Alexander. 

Concordat  et  Thomas  :  Duplex  est,  in- 
quiens,  modus  praelationis :  unus  ordinatus 
ad  regimen,  alius  ad  dominanrlum.  Domi- 
ni  autem  ad  servum  exstat  pra?Iatio  sicut 
tyranni  ad  subditum,  ut  octavo  dicitur 
Ethicorum.  Atque  ut  ibi  ait  Philosophus, 
differt  rex  a  tyranno,  quoniam  suam  prce- 
lationem  ordinat  ad  gentis  sibi  subjectae 
bonum  commune,  tyrannus  vero  ad  pro- 
priam  utilitatem.  Itaque  secundus  ille  mo- 

C  dus  praelationis  in  statu  naturae  integra?. 
non  fuisset,  nisi  respectu  irrationabilium 
creaturarum,  quarum  finis  est  homo,  quia 
ad  ejus  commodum  ordinantur.  Una  vero 
rationalis  creatura,  quantum  de  se  est,  non 
ordinatur  ad  aliam  sicut  ad  finem ;  et  si 
hoc  fiat,  hoc  non  erit  nisi  in  quantum 
per  peccatum  assimilata  est  irrationabili-  p».  xuui, 
bus  creaturis.Cnde  et  Philosophus  servum  13- 
vocat  animatum  organum  domini  sui.  Por- 
ro  prima  praelatio,  quantum  ad  aliquem 
usum  fuisset  in  innocentiae  statu.Est  enim 

D  praelatio  ad  dirigendum  subditos  in  his 
qua?  agenda  sunt,  ad  supplendum  eorum 
defectus,  ut  quod  populi  a  regibus  defen- 
dantur;  et  rursus  ad  corrigendum  mores, 
dum  mali  puniuntur  atque  coacte  ad  ac- 
tus  inducuntur  virtutum.  Sed  quoniam 
ante  peccatum  nihil  fuisset  quod  nocere 
homini  potuisset,  nec  voluntas  alicujus 
contradiceret  bono  :  ideo  quantum  ad  is- 
tos  usus  seu  actus,  praelatio  in  statu  inno- 
centia?  non  fuisset;  sed  solum  quantum 
ad  primum  usum,qui  est  dirigere  in  agen- 


QILEST.   IV  :   UTRUM  CHRISTIANI  TENEANTUR   SjECULARIBUS  POTESTATIBUS  OBEDIRE 


585 


dis  seu  cognoscendis,secundum  quod  unus 
alio  majori  munere  sapientiae  majorique 
lumine  intellectus  naturalis  praeditus  fuis- 
set.  Haec  Thomas  in  Scripto. 
Insuper  in  prima  parte  Summse,  quae- 
art.  i.  stione  nonagesima  sexta  :  Dominium,  in- 
quit,  dupliciter  sumitur.  Primo,  ut  opponi- 
tur  servituti.  Secundo,  prout  communiter 
refertur  ad  alium  qualitercumque  subje- 
ctum  :  sicque  dominus  appellatur  etiam 
qui  officium  habet  gubernandi  ac  dirigen- 
di  filios  suos  seu  liberos.  Et  sic,  non  pri- 
mo  modo,  fuisset  dominium  in  innocentiae 
statu.  Homo  namque  naturaliter  est  ani- 
mal  sociale  :  ideo  homines  socialiter  in 
paradiso  vixissent.  Socialis  vero  vita  esse 
non  posset,  nisi  aliquis  praesideret,  com- 
mune  bonum  intendens.  Praeterea,  quum 
unus  homo  habuisset  tunc  super  alium 
eminentiam  scientiae  ac  virtutis,  inconve- 
niens  exstitisset  si  eas  aliis  non  commu- 
\Petr.K,  nicaret,  juxta  illud  B.  Petri  :  Unusquisque 
10p  sicut  accepit  gratiam,  in  alterutrum  illam 

administrantes.  Haec  Thomas  in  Summa. 
—  Petrus  autem  positionem  Bonaventurae 
compendio  narrat  ac  sequitur. 


A' 


QU^STIO   IV 


Mplius  quaeritur,  TJtrum  Christia- 
ni  teneantur  ssecularibus  po- 
testatibus  obedire,  etiam  tyrannis. 

Videtur  quod  non.  Primo,  quia  tyranni 
et  infideles  ac  vitiosi  sunt  indigni  prae- 
Maith.xiu,  esse.  —  Secundo,  Salvator  loquitur  :  Ergo 
liberi  sunt  filii.  Et  ut  recitatur  ibidem, 
hoc  dixit  ad  probandum  quod  non  esset 
obligatus  tributum  persolvere.  Quum  ergo 
Christiani  sint  filii  adoptivi  Regis  altissi- 
mi,  liberi  esse  videntur  a  dominio  princi- 
pum  terrenorum.  —  Tertio,  Tullius  laudat 
eos  qui  Julium  imperatorem  occiderunt, 
quoniam  usurpavit  sibi  imperium  :  ergo 
subditis  licet  tyrannum  occidere,  ergo  non 
tenentur  ei  obedire. 

In  oppositum  est,  quod  Petrus  apostolus 


A  jubet  :  Servi,  obedite  dominis  vestris,  non  i  Petr.  », 
solum  bonis  et  modestis,  sed  etiam  dys-  ,8" 
colis. 

Circa  haec  disseruit  Alexander  :  B.  Am- 
brosius  ait  :  Julianus  imperator,  quamvis 
esset  apostata,  habuit  tamen  sub  se  mili- 
tes  christianos ;  quibus  quum  dixit,  Pro- 
ducite  aciem  pro  defensione  reipublicae, 
obediebant.  Similiter  legitur  de  aliis  san- 
ctis  viris  qui  sub  infidelibus  principibus 
militabant.  Verum  his  obviare  videtur, 
quod   de    infidelibus   principibus   scribit 

B  Gregorius  VII  :  Nos  sanctorum  prsdeces- 
sorum  nostrorum  statuta  servantes,  eos 
qui  excommunicatis  sacramento  aut  fide- 
litate  adstricti  sunt,  apostolica  auctoritate 
a  sacramento  absolvimus,  et  ne  illis  fideli- 
tatem  observent,  modis  omnibus  prohibe- 
mus,  quousque  ad  satisfactionem  veniant. 
Verum  ad  haec  dici  potest,  quod  quam 
cito  princeps  excommunicatus  est  nomi- 
natim  propter  apostasiam,  subditus  absol- 
vitur  ab  exsecutione  obnoxietatis  sacra- 
menti.  Quod  autem  de  Juliano  inductum 

C  est,  intelligi  potest,  quod  tunc  non  fuit 
excommunicatus  et  adhuc  tolerabatur,  dis- 
tulitque  Ecclesia  ab  eo  removere  obedien- 
tiam  subditorum,  propter  scandalum  evi- 
tandum.  Ubi  enim  princeps  delinquit,  vel 
multitudo  est  in  causa,  aliquando  detra- 
hendum  est  juris  rigori,  ne  major  fiat 
ruina.  Aliter  tamen  videtur  esse  dicen- 
dum,  dum  aliqui  Christiani  subsunt  prin- 
cipibus  qui  nunquam  fuerunt  fideles  : 
tunc  enim  eum  possunt  juvare  in  bello 
justo.  —  Hsec  Alexander.  Qui  alibi  diffuse 

D  declarat,  qualiter  in  Ecclesia  sit  duplex 
potestas,  videlicet  ssecularis  et  spiritualis, 
et  qualiter  saecularis  spirituali  debeat  esse 
subjecta,  non  econverso. 

At  vero  Thomas  :  Obedientia,  ait,  respi- 
cit  in  praecepto  quod  servat,  debitum  ob- 
servandi.  Quod  debitum  causatur  ex  or- 
dine  praelationis,  quae  coactivam  habet 
virtutem,  non  temporaliter  tantum,  sed 
spiritualiter  etiam  propter  conscientiam,  i?0m.xm,5. 
ut  ad  Romanos  scribit  Apostolus.  Ideo  se- 
cundum  hoc  quod  a  Deo  est  illa  praelatio, 


586 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM.  —   DIST.   XLIV  ;    QU.EST.    IV 


obediendum  est  ei  a  Christianis;  non  au-  A 
tem  seeundum  id  quod  a  Deo  non  est.  Et 
juxta  jam  dicta,  potest  a  Deo  non  esse 
dupliciter  :  utpote,  quantum  ad  modum 
adipiscendi  pra?lationem,  et  quantum  ad 
ejus  abusum.  Quoad  primum,  contingit  du- 
pliciter  :  primo,  propter  defectum  perso- 
na?,  quia  indigna  est;  secundo,  propter  de- 
fectum  in  ipso  modo  acquirendi,  ut  quia 
per  violentiam  aut  simoniam,  aut  simili 
modo  illicito  obtinet  eam.  Ex  primo  de- 
fectu  non  impeditur  quin  jus  pra?latio- 
nis  ei  acquiratur.Quumque  pra?latio  secun-  B 
dum  suam  formam  semper  a  Deo  sit(quod 
debitum  obedientia?  causat),  ideo  talibus 
pra?latis,  quamvis  indignis,  obedire  tenen- 
tur  subjecti.  Secundus  vero  defectus  im- 
pedit  jus  pra?lationis.  Qui  enim  per  violen- 
tiam  dominium  subripit,non  efficitur  vere 
pra?latus  aut  dominus  :  ideo  data  facultate, 
potest  quis  dominum  talem  repellere,  nisi 
ille  sit  postea  dominus  verus  effectus  per 
subditorum  consensum,  aut  per  superioris 
auctoritatem.  Abusus  quoque  pra?lationis 
potest  consistere  duplex.  Primo  ex  hoc  C 
quod  praeceptum  prselati  contrarium  est  ei 
ad  quod  ordinatur  pra?latio,  ut  si  jubeat 
peccare ;  tuncque  subditus  non  solum  non 
tenetur  obedire,  imo  etiam  tenetur  non 
obedire,  quemadmodum  sancti  martyres 
maluerunt  occidi  quam  jussis  tyrannorum 
contra  Deum  parere.  Vel  quia  cogunt  ad 
hoc  ad  quod  non  extendit  se  ordo  seu 
auctoritas  pra?lationis,  ut  si  prineeps  re- 
quirat  tributa  ad  qua?  servus  non  obliga- 
tur;  et  tunc  quoque  subditus  non  tenetur 
obedire,  nec  tamen  tenetur  non  obedire.  D 

Denique  ista  pra?latio  qua?  ad  utilitatem 
subditorum  ordinatur,  libertati  eorum  spi- 
rituali  non  derogat.  Vel  dicendum,  quod 
Christus  loquitur  de  se  ipso  ac  suis  disci- 
pulis,  qui  nec  servilis  erant  conditionis, 
nec  res  temporales  habebant  propter  qua? 
obligarentur  principibus  dare  tributa.  Id- 
circo  non  sequitur  quod  omnis  Chrislianus 
hujus  libertatis  sit  particeps,  sed  solum 
qui  apostolicam  vitam  sequuntur,  nihil  in 
mundo  hoc   possidentes,  et  a  conditione 


servili  immunes.  Per  quod  patet  ad  secun- 
dum  solutio.  —  Ad  tertium  dicendum, 
quod  Tullius  loquitur  in  casu  illo  dum 
quis  per  violentiam  subripit  sibi  domi- 
nium,  nolentibus  subditis  vel  ad  consen- 
sum  coactis,  et  quando  non  est  recursus 
ad  superiorem,  per  quem  de  invasione 
judicium  fieri  valeat  :  tunc  enim  qui  ad 
liberationem  patria?  occidit  tyrannum,  lau- 
datur  et  praemium  accipit.  —  Ha?c  Tho- 
mas  in  Scripto. 

Porro  in  secunda  secunda?,  qua?stione 
centesima  quarta,  idem  affirmat :  Fides  (in-  art.  o. 
quit)  Christi  est  justitiae  principium  et 
causa,  juxta  illud  Apostoli  ad  Romanos  : 
Justitia  Dei  per  fidem  Jesu  Christi.  Idcir-  itom.w.zi 
co  per  fidem  Christi  non  tollitur  ordo  ju- 
stitia?,  sed  magis  firmatur.  Ordo  autem  ju- 
stitia?  exigit  ut  inferiores  superioribus  suis 
obediant  :  aliter  non  posset  humanarum 
rerum  status  pacifice  observari.  Hinc  per 
fidem  Christi  non  excusantur  fideles  quin 
principibus  sa?cularibus  teneantur  obedi- 
re,  in  quantum  ordo  requirit  justitia?.  Ideo 
si  non  habeant  justum  principatum,  sed 
usurpatum,  vel  si  injusta  pra?cipiant,  non 
tenentur  eis  subditi  obedire,  nisi  forte 
per  accidens,  propter  scandalum  pericu- 
luinve  vitandum.  Ha?c  Thomas  in  Summa. 

Verum  de  hoc  quod  ait  in  Scripto  in 
solutione  auctoritatis  sumpta?  ex  Tullio, 
commendante  eos  qui  Julium  occiderunt, 
aliter  et  forsan  consultius  scribit  in  libro 
de  Regimine  regum,  dicendo  :  Curandum 
est,  si  rex  in  tyrannidem  diverteret,  qua- 
liter  possit  occurri.  Et  quidem  si  non  fu- 
erit  magnus  excessus  tyrannidis,  utilius 
est  remissam  tyrannidem  tolerare  ad  tem- 
pus,quam  contra  tyrannum  agendo,multis 
implicari  periculis  gravioribus  ipsa  tyran- 
nide.  Porro  si  intolerabilis  sit  excessus, 
quibusdam  visum  fuit,  ad  fortiorum  viro- 
rum  pertinere  virtutem,  tyrannum  peri- 
mere,  seque  pro  multitudinis  liberatione 
exponere  mortis  periculis,  quemadmodum 
Aod  in  libro  Judicum  fecisse  describitur,  j„dic.  u 
qui  Eglon  regem  Moab  occidit.  Sed  hoc,5etsci- 
apostolica?  doctrina?  non  congruit,  non  so- 


QTLEST.   V   :   AN    SUBDITI   TENEANTUR   SUPERIORIBUS    SUIS    IN   OMNIBUS    OBEDIRE 


587 


Joann.  vin 
3i. 


Rom.  vi.  9 


I  Cor.  vn 
21. 


Matth.xxi 
21. 


I  Tim.  vi 
1,3,4. 


lum  dominis  bonis  atque  modestis,  sed  A 
etiam  dyscolis  obedire  docenti.Unde  quum 
multi  Romanorum  imperatorum,  Christia- 
nos  persequerentur  tyrannice,  magna  quo- 
que  multitudo  tam  nobilium  quam  populi 
esset  ad  fidem  conversa,  non  resistendo, 
sed  mortem  pro  Christo  patienter  ferendo, 
sunt  coronati  a  Christo.  Hinc  contra  ty- 
ranni  saevitiam  procedendum  videtur  non 
privata  quorumdam  prsesumptione.sed  pu- 
blica  auctoritate.  —  Haec  ibi,  ubi  de  hoc 
tractat  diffuse.  Concordat  Petrus,  et  Ri- 
chardus.  R 

Ronaventura  quoque,  et  addit :  Quia  ser- 
vitus  opponitur  libertati,  ideo  sicut  est 
triplex  libertas,  videlicet  a  coactione,  a 
culpa,  a  miseria;  sic  triplex  est  servitus, 
quae  consistit  in  libertatis  arctatione.  Se- 
cundum  enim  arctationem  libertatis  a  cul- 
pa,  attenditur  servitus  peccati,  de  qua  in 
Joanne  habetur  :  Qui  facit  peccatum,  ser- 
vus  est  peccati.  Secundum  vero  arctatio- 
nem  libertatis  a  miseria,  attenditur  ser- 
vitus  pcenae  et  mortis,  de  qua  ad  Romanos 
dicitur:  Christus  resurgens  a  mortuis,  jam  C 
non  moritur,  mors  illi  ultra  non  domina- 
bitur.  Secundum  autem  arctationem  li- 
bertatis  a  coactione,  attenditur  servitus 
conditionis,  de  qua  ad  Corinthios  dicitur  : 
Servus  vocatus  es  ?  non  sit  tibi  curae. 
Quumque  triplex  sit  servitus,  una  ortum 
habet  ab  alia.  Non  enim  esset  servitus  pce- 
nae,  nisi  praecessisset  servitus  culpae;  nec 
servitus  conditionis  sequeretur,  nisi  utra- 
que  illa  praecessisset.  Quum  autem  quis 
regeneratur  in  Christo,  liberatur  a  servi- 
tute  peccati,  non  tamen  a  pronitate  pec-  D 
candi  et  recidivo.  Hinc  Christiani,  sicut  et 
aliae  gentes,  indigent  rege  et  principe  gu- 
bernari  terreno;  suntque  servi  in  eis.  Pro- 
pter  quod  Christus  praecepit  :  Reddite  Cae- 
sari  quae  sunt  Caesaris.  Hoc  ipsum  docet,  et 
aliter  dogmatizantes  reprehendit  Aposto- 
lus,  ad  Timotheum  dicendo  :  Quicumque 
sub  jugo  sunt  servi,  dominos  suos  omni 
honore  dignos  arbitrentur,  ne  nomen  Do- 
mini  et  doctrina  blasphemetur.  Si  quis 
autem  aliter  docet,  et  non  acquiescit  sanis 


sermonibus  Domini  nostri  Jesu  Christi,  su- 
perbus  est,  nihil  sciens.  Hoc  idem  docet 
in  pluribus  locis  in  suis  Epistolis.  Haec 
Ronaventura. 


QU.ESTIO    V 


ULtimo  quaeritur,  An  religiosi  ac 
ceteri  subditi  teneantur  supe- 
rioribus  suis  in  omnibus  obedire. 
Videtur  quod  sic.  Primo,  quia  R.  Rernar- 
dus  in  sermonibus  suis  ac  libris  plurimum 
reprehendit  religiosos  qui  discernunt  in 
quibus  obediant,  et  in  quibus  non;  et  do- 
cet,  ut  nequaquam  superiorum  suorum 
jussa  et  facta  dijudicent,  sed  in  simplici- 
tate  ovina  obtemperantes,  quocumque  pa- 
stor  tetenderit  baculum  atque  direxerit, 
illuc  mox  eant.  —  Secundo,  quoniam  san- 
cti  Patres  obedientiam  indiscretam  valde 
commendant,  etiam  in  his  quae  sunt  supra 
seu  etiam  contra  naturam.  Quod  et  quidam 
subditi  sancti  implesse  leguntur,  ut  quod 
S.  Maurus  ad  praeceptum  beatissimi  Rene- 
dicti  cucurrit  super  aquas ;  et  alius  qui- 
dam  proprium  filium  projecit  in  fornacem 
ardentem ;  discipulus  quoque  Pauli  abba- 
tis  ligavit  draconem.  Et  talem  obedien- 
tiam  Deus  omnipotens  per  multa  praeclara 
approbavit  miracula,  sicut  in  Vitaspatrum 
et  alibi  est  conscriptum.  Hinc  et  Renedi- 
ctus  in  sua  Regula  loquitur  :  Quod  si  prae- 
latus  etiam  impossibile  aliquid  jusserit, 
subditus  conari  debet  et  acceptare  ut  im- 
pleat;  multo  plus  in  cunctis  possibilibus 
debet  parere.  —  Tertio,  sicut  religiosi  te- 
nentur  suae  voluntatis  affectum  et  liber- 
tatem  judicio  sui  superioris  subjicere,  ita 
et  propriae  rationis  judicium.  Unde  est  su- 
pra  ostensum,  quod  magis  tenentur  stare  ty.p.saeB'. 
judicio  praesidentis,  quam  conscientiae  suae. 
Non  ergo  possunt  in  aliquo  licite  non  obe- 
dire,  praesertim  quum  inferior  non  habeat 
suum  superiorem  judicare  aut  reprobare. 
—  Quarto,  religiosi  tenentur  in  omnibus 
castitatem  et  paupertatem  servare,  ergo  et 


S88 


IN   LIBRUM   II    SENTENTIARUM.   —   DIST.   XLIV  J    QUiEST.   V 


obedientiam.  Nam  sicut  illa  duo,ita  et  hanc  A 
voverunt.  —  Quinto,  Apostolus  ad  Colos- 
Coioss.m,  senses  jubet  :  Filii,  obedite  parentibus  ve- 
stris  per  omnia.  Religiosi  autem  patribus 
spiritualibus  magis  tenentur  obedire,quam 
filii  suis  parentibus. 

Ad  haec  Thomas  :  Triplex  est,  inquit, 
obedientia  :  una  indiscreta,  secunda  im- 
perfecta,  tamen  discreta,  tertia  vero  per- 
fecta.  Indiscreta,  qua?  nec  obedientia  est 
dicenda,  dum  quis  obedit  in  his  qua?  divi- 
nae  legis  regulis  contrariantur,  quam  legem  B 
oportet  inviolabiliter  observari;  vel  etiam 
in  his  qua?  contrariantur  regula?  quam  re- 
ligiosus  ipse  professus  est,in  his  dumtaxat 
qua?  dispensationi  praelati  non  subduntur. 
Et  ad  hanc  obedientiam  nullus  tenetur, 
imo  quilibet  tenetur  eam  non  habere.  Im- 
perfecta  autem  obedientia,  sed  sufficiens 
ad  salutem  profitentibus  obedientiam,  est 
qua  aliquis  obedit  in  his  qua?  servare  pro- 
misit,  et  non  in  aliis.  Unde  Bernardus  di- 
cit:  Ceterum  subditus  hujusmodi  obedien- 
tiam  qua?  voti  finibus  continetur,  noverit  C 
imperfectam.  Et  ad  hanc  obedientiam  pro- 
fitentes  obedientiam,  ex  necessitate  tenen- 
tur.  Obedientia  vero  perfecta  est,  qua  sub- 
ditus  simpliciter  obedit  in  his  qua?  non 
sunt  contraria  legi  divina?  seu  regula?  suae 
professionis.  Unde  ibidem  dicit  Bernar- 
dus  :  Perfecta  obedientia  legem  nescit,  ter- 
minis  non  arctatur,  non  continetur  profes- 
sionis  angustiis;  largiori  voluntate  fertur 
in  latitudinem  caritatis,  et  ad  omne  quod 
injungitur,  spontaneo  vigore  liberalis  ala- 
crisque  animi,modum  non  considerans,  in  D 
infinitum  extenditur.  Et  ad  hanc  obedien- 
tiam  nullus  tenetur  debito  necessitatis,sed 
solum  ex  quadam  necessitate  vel  congrui- 
i  Cor.  xii,  tate,  sicut  tenemur  semper  semulari  cha- 
rismata  meliora.  Hinc  in  libro  de  Dispen- 
satione  et  praecepto  ait  Bernardus  :  Nihil 
mihi  prohibeat  praelatus  eorum  quae  pro- 
misi,  nihil  plus  exigat  quam  promisi.  De- 
nique,  obedientiam  profitentes  non  profi- 
tentur  nisi  qua?  continentur  in  regula  sua? 
professionis.  Propter  quod  libro  praealle- 


gato  scribit  Bernardus  :  In  hoc  non  parum 
praelati  praescribitur  voluntati,  quod  is  qui 
profitetur,  vovet  obedientiam ;  non  tamen 
omnimodam,  sed  determinate  secundum 
regulam  praefixam  sibi.  Praelatus  ex  re- 
gula  sciat  mensuram,  et  sic  demum  sua 
moderetur  imperia  circa  id  solum  quod 
rectum  esse  constiterit,  nec  quodlibet  re- 
ctum,  sed  hoc  tantum  quod  regula  statuit. 

Verumtamen  quidam  aliter  dicunt,  vi- 
delicet  quod  professi  tenentur  obedire  in 
omnibus  qua3  regulae  non  contrariantur, 
sive  sint  indifferentia,  sive  de  genere  bo- 
norum,  dummodo  non  sint  altiora  quam 
proprii  ordinis  requirit  professio  ;  sed 
quod  ad  aequalia  ac  faciliora  praelatus  co- 
gere  potest,  quamvis  secundum  praecepta 
regula?  non  sint.  Verum  prima  opinio  lon- 
ge  est  melior,  quia  quum  debitum  obedi- 
entia?  ex  ordine  praelationis  causetur,  ad 
illa  tantummodo  ex  obedientiae  voto  sub- 
ditus  obligatur  ad  quae  pra?latio  ordinatur. 
Ad  hoc  autem  praelationes  in  religionibus 
ordinantur,  ut  status  religionis  secundum 
instituta  regulae  conservetur  :  idcirco  in 
his  solum  quae  ad  regulam  pertinent,  de- 
bitum  obedientiae  causatur.  Ad  regulam 
autem  aliquid  dupliciter  spectat,  puta  di- 
recte  et  indirecte.  Directe,  ut  ea  qua?  in 
statutis  regulae  continentur,  ut  non  come- 
dere  carnes,  tenere  silentium.  Indirecte,  ut 
ea  qua?  pertinent  ad  obsequia  mutua,  sine 
quibus  status  religionis  non  posset  serva- 
ri,  vel  quae  spectant  ad  pcenam  transgres- 
sionum,  etsi  de  eis  nulla  fiat  specialis  men- 
tio  in  regula.  —  Haec  Thomas  in  Scripto. 

Praeterea  in  secunda  secundee,  quaestione 
centesima  quarta  :  Obediens,  ait,  movetur  art.  5. 
ad  praecipientis  imperium  quadam  neces- 
sitate  justitia?,  sicut  res  naturalis  movetur 
ex  virtute  sui  motoris  necessitate  natura?. 
Quod  autem  res  aliqua  naturalis  non  mo- 
veatur  a  suo  motore,  dupliciter  potest  con- 
tingere.  Primo,  ex  impedimento  quod  pro- 
venit  ex  fortiori  virtute  moventis  alterius : 
sicut  lignum  non  comburitur  ab  igne,  si 
fortior  vis  aqua?  impediat.  Secundo,  ex 
defectu  ordinis   ipsius   mobilis  ad  moto- 


AN   SUBDITI   TENEANTUR   SUPERIORIBUS    SUIS   IN   OMNIBUS   OBEDIRE 


589 


rera,  quoniam  etsi  subjiciatur  ejus  actio- 
ni  quantum  ad  aliquid,  non  tamen  quan- 
tum  ad  omnia  :  quemadmodum  humor 
interdum  subjicitur  actioni  caloris  quan- 
tum  ad  calefieri,  non  tamen  quantum  ad 
desiccari  sive  consumi.  Similiter,  ex  duo- 
bus  potest  accidere,  quod  subditus  non 
teneatur  suo  superiori  in  omnibus  obe- 
dire.  Primo,  propter  praeceptum  potestatis 
majoris.  Nempe  ut  dicitur  super  illud  ad 
Rom.xiu,2.  Romanos,  Qui  resistunt,  damnationem  sibi 
acquirunt  :  Si  quid  jusserit  curator,  num- 
quid  agendum  est  si  contra  proconsulem 
jubeat?  Rursus,  si  proconsul  aliquid  ju- 
beat  contra  imperatoris  praeceptum,  non 
dubitatur,  contempto  proconsule,  impera- 
tori  in  omnibus  esse  obediendum.  Ergo  si 
aliud  imperator,  aliud  Deus  prsecipiat,con- 
tempto  illo,  obtemperandum  est  Deo.  Alio 
modo  non  tenetur  subditus  suo  obedire 
superiori,  si  aliquid  ei  praecipiat  in  quo 
superiori  non  subditur.  Dicit  namque  Se- 
neca  tertio  de  Beneficiis  :  Errat,  si  quis 
existimat  servitutem  in  totum  descendere 
hominem;  pars  enim  ejus  melior  excepta 
est  :  corpora  obnoxia  et  adscripta  sunt 
dominis,  mens  sui  juris  est.  Idcirco  in  his 
quae  pertinent  ad  interiorem  motum  vo- 
luntatis,  homo  non  tenetur  homini  obe- 
dire,  sed  tantum  Deo.  Tenetur  vero  homo 
homini  obedire  in  his  quae  exterius  per 
corpus  sunt  facienda.  In  quibus  tamen 
secundum  ea  quae  ad  naturam  corporis 
pertinent,  non  tenetur  homo  homini  obe- 
dire,  sed  Deo  solum.  Nam  omnes  homines 
pares  sunt  in  his  quse  concernunt  natu- 
ram,  puta  in  his  quae  pertinent  ad  cor- 
poris  sustentationem,  prolisque  generati- 
onem.  Unde  non  tenentur  servi  dominis, 
nec  filii  parentibus  obedire  de  matrimonio 
contrahendo,  aut  virginitate  servanda,  aut 
aliquo  tali.  Sed  in.his  quae  pertinent  ad 
dispositionem  actuum  rerumque  humana- 
rum,  tenetur  subditus  suo  superiori  obe- 
dire  secundum  rationem  superioritatis  :  ut 
miles  duci  exercitus  in  his  quae  spectant 
ad  bellum,  servus  domino  in  pertinenti- 
bus  ad  servilia  opera  exsequenda,  filius 


A  patri  in  his  quae  pertinent  ad  disciplinam 
vitae  et  curam  domesticam;sicque  de  aliis. 
Quumque  homo  secundum  omnia  interio- 
ra  et  exteriora  Deo  subdatur,  debet  ei  in 
omnibus  et  super  omnia  obedire.Haec  Tho- 
mas  in  Summa. 

Verum  contra  id  quod  ait,  hominem 
non  subjici  homini  nisi  in  his  quee  exte- 
rius  per  corpus  agenda  sunt,  ita  quod 
mens  sui  permanet  juris,  et  pars  melior 
seu  superior  a  subjectione  et  servitute  hu- 
mana  excepta  est  :  objici  potest,  quod  re- 

B  ligiosi  per  votum  obedientise  propriam  vo- 
luntatem  subjiciunt  non  solum  Creatori, 
sed  et  vicario  ejus  praelato,etiam  quantum 
ad  motum  voluntatis  interiorem,quia  prae- 
lato  suo  obedire  tenentur  ex  animo,  prout 
obedire  est  actus  virtutis  quae  obedientia 
nuncupatur.  Unde  et  sancti  patres  Bene- 
dictus,  Bernardus,  Eusebius  Emisenus,  Gli- 
macus,  Cassianus,  sanctus  quoque  Basilius 
et  gloriosus  Hieronymus,  in  regulis  suis 
fatentur,  non  sufficere  forinsecus  obtem- 
perare,  nisi   ex  prompto  corde  hoc  fiat. 

C  Insuper  dictum  est,  quod  religiosus  ex  vo- 
to  obedientiae  suae  teneatur  judicium  sui 
superioris  proprio  praeferre  judicio,  ma- 
gisque  stare  commissioni  sui  superioris, 
quam  conscientiae  suae  dictamini.  Hinc  jux- 
ta  praeallegatorum  Patrum  doctrinam,  re- 
ligiosi  rebelles  censentur  sacrilegi  ac  rei 
spiritualis  pessimi  fures,  quoniam  volun- 
tatem  suam  Deo  et  ejus  vicario  solenni 
voto  oblatam  injuste  sibi  resumunt,  usur- 
pant  ac  retrahunt.  —  At  vero  in  praeindu- 
cta   responsione  Thonrae  in  Scripto,  con- 

D  cordant  omnino  Alexander,  Bonaventura, 
Petrus  et  Richardus. 

Insuper,  contra  id  quod  Magister  ait  in 
textu,  magis  esse  obediendum  potestati 
superiori  quam  inferiori,  sic  objicit  Tho- 
mas  :  In  quibusdam  magis  obeditur  su- 
periori  potestati,  et  in  quibusdam  minus ; 
quemadmodum  in  quibusdam  plus  obedi- 
tur  patri  carnali  quam  duci  exercitus,  et 
in  quibusdam  econtra,  ut  nono  Ethicorum 
habetur. —  Secundo,  potestas  archiepiscopi 


590 


IN   LIBRUM    II    SENTENTIARUM.   —   DIST.    XLIV  ;    QUiEST.   V 


major  est  potestate  episcopi,sed  subditi  in  A 
quibusdam  magis  tenentur  obedire  episco- 
po  suo  quam  archiepiscopo.  —  Tertio,  mo- 
nachus  tenetur  magis  obedire  suo  abbati 
quam  praesuli,  quo  tamen  abbas  inferior 
est.  —  Quarto,  potestas  spiritualis  est  altior 
saeculari.  Si  ergo  majori  potestati  magis  est 
obediendum,  spiritualis  praelatus  semper 
absolvere  posset  subditum  suum  a  saecula- 
ris  potestatis  praecepto,  quod  falsum  est. 

Ad  haec  respondet  Thomas  :  Potestas  su- 
perior  atque  inferior  dupliciter  se  habent 
ad  invicem.  Primo  sic,  quod  inferior  po-  B 
testas  in  toto  oriatur  ex  superiori,  tuncque 
tota  virtus  inferioris  fundatur  super  virtti- 
tem  superioris.  Idcirco  in  omnibus  ma- 
gis  obediendum  est  potestati  illi  superiori 
quam  inferiori :  sicut  etiam  in  naturalibus 
causa  prima  plus  influit  super  causatum 
causae  secundae,  quam  ipsa  causa  secunda, 
ut  in  libro  de  Causis  asseritur.  Et  ita  se 
habet  potestas  Dei  ad  omnem  potestatem 
creatam,  potestas  quoque  imperatoris  ad 
potestatem  proconsulis.  Sic  item  se  habet 
potestas  Papaj  ad  omnem  spiritualem  in  C 
Ecclesia  potestatem,  quia  a  Papa  gradus 
dignitatum  diversi  in  Ecclesia  disponun- 
tur  ac  ordinantur,  propter  quod  ejus  pote- 
stas  est  quasi  quoddam  Ecclesiae  funda- 
Matth.xm,  mentum,  prout  in  Matthaeo  patet.  Idcirco 
in  omnibus  magis  tenemur  obedire  Papae 
quam  episcopis  aut  archiepiscopis,  vel 
etiam  monachus  abbati,  absque  ulla  dis- 
tinctione.  —  Secundo,  potestas  superior 
et  inferior  ita  comparantur  ad  invicem, 
quod  ambae  oriuntur  ex  una  quadam  su- 
periori  potestate,  quae  unam  alteri  subdit  D 
secundum  quod  vult,  et  tunc  una  non  est 
superior  alia  nisi  in  illis  in  quibus  una 
supponitur  alteri  a  potestate  illa  superio- 
ri ;  atque  in  illis  tantum,  magis  est  obe- 
diendum  superiori  quam  inferiori  :  et  ita 
se  habent  potestates  episcopi  et  archiepi- 
scopi,  descendentes  a  potestate  Papae. 

Ad  primum  dicendum,  quod  non  est  in- 
conveniens  patrem  carnalem  esse  superio- 
rem  in  rebus  familiaribus,  et  ducem  in 
bellicis  rebus ;  sed  ei  qui  in  omnibus  su- 


18 


perior  est,  utpote  Deo,  est  in  omnibus  ma- 
gis  obediendum,  et  ei  qui  vices  ejus  in 
terra  plenarie  gerit,  scilicet  Papae.  —  Ad 
secundum,  quod  in  illis  in  quibus  magis 
obediendum  est  episcopo  quam  archiepi- 
scopo,  archiepiscopus  non  est  superior  epi- 
scopo,  sed  tantum  in  casibus  determinatis 
a  jure,  in  quibus  ab  episcopo  ad  archiepi- 
scopum  habetur  recursus.  —  Ad  tertium, 
quod  monachus  magis  tenetur  obedire  ab- 
bati  quam  episcopo,  in  pertinenlibus  ad 
statula  regulae;  in  his  vero  quao  ad  eccle- 
siasticam  pertinent  disciplinam,  magis  te- 
netur  obedire  episcopo,  quia  in  his  abbas 
est  episcopo  subditus.  —  Ad  quartum,quod 
potestas  spiritualis  et  saecularis  utraque  a 
divina  deducitur  potestate.  Hinc  in  tantum 
stecularis  est  sub  potestate  spirituali,  in 
quantum  ei  a  Deo  supposita  est,  scilicet  in 
his  quae  ad  salutem  animae  pertinent.  Un- 
de  in  his  magis  est  obediendum  potestati 
spirituali  quam  saeculari ;  in  his  autem 
quae  ad  civile  pertinent  bonum,magis  obe- 
diendum  est  potestati  sa?culari  quam  spi- 
rituali,  juxta  illud,  Reddite  quae  sunt  Cae-  Matth.au, 
saris  Caesari,  et  quae  sunt  Dei  Deo  :  nisi 2I' 
forte  potestati  spirituali  saecularis  quoque 
potestas  jungatur,  sicut  in  Papa,  qui  utri- 
usque  potestatis  apicem  tenet,  videlicet 
spiritualis  et  saecularis.  —  Haec  Thomas  in 
Scripto.  Quibus  per  omnia  concordant  Ale- 
xander,  Bonaventura,  Petrus,  Richardus, 
aliique  communiter. 

Nihilo  minus  Durandus  circa  haec  cavil- 
lationem  inducit  :  Non  videtur  (inquiens) 
verum,  quod  monachus  tenetur  plus  obe- 
dire  Papae  quam  suo  abbati,  etiam  in  his 
quae  ad  regulam  et  statuta  suae  spectant 
religionis.  Quamvis  enim  omnis  potestas 
ecclesiasticae  jurisdictionis  derivetur  a  po- 
testate  Papae  quoad  illa  ad  quae  Christiani 
tenentur,  etiam  si  propria  sponte  non  obli- 
garent  se,  quia  intentio  haec  est  ex  ordine 
ecclesiasticae  praelationis  ;  tamen  ubi  tota 
potestas  praelati  super  subditum  est  ex 
spontanea  obligatione  subditi,  quoad  illa 
in  quibus  est  subditus  ita  liber  quod  con- 
tra  praeceptum  Papae  potest  ea  facere  lici- 


AN   SDBDITI   TENEANTDR   SDPERIORIBDS    SDIS    IN   OMNIBDS    OBEDIRE 


591 


te,  non  videtur  quod  talis  potestas  aliquo 
raodo  ex  potestate  dependeat  Papae.  Ex 
quo  enim  adeo  liber  sum,  quod  contra 
praeceptum  Papae  possum  hoc  licite  facere 
sive  omittere,  possum  me  licite  obligare 
prout  volo  uui  ita  quod  non  alteri.  Pote- 
stas  autem  religiosi  praelati  super  subdi- 
tum  .suum,  quoad  vota  religionis  et  ob- 
servantias  regulae  ac  statuta,  oritur  ex 
spontanea  obligatione  subditi,  quoad  illa 
in  quibus  subditus  est  ita  liber  quod  con- 
tra  praeceptum  Papae  potest  ea  facere  vel 
omittere,  ut  sunt  paupertas,  castitas  :  ergo 
talis  potestas  in  nullo  dependet  a  potestate 
Papae.  Idcirco  in  talibus  si  abbas  aliquid 
praecipiat  monacho,  puta  quod  non  come- 
dat  carnes,  et  Papa  contrarium  jubeat, 
videtur  quod  regulariter  loquendo  esset 
abbati  obediendum.  Attamen  in  casu  con- 
tingere  posset  contrarium,  ut  si  Papa  pro- 
pter  communem  utilitatem  Ecclesiae  indi- 
geat  pro  aliqua  legatione  discreto  monacho, 
et  praecipiat  ei  ut  vadat,  tenetur  ire,  non 
obstante  abbatis  praecepto  quod  in  clau- 
stro  resideat  :  quia  spontanea  obligatio 
monachi  hujus  non  absolvit  eum  ab  obli- 
gatione  qua  erat  prius  obligatus  Ecclesiae. 
Sed  si  Papa  volens  solum  ostendere  pote- 
statem  suam,  dicat  monacho,  Volo  quod 
eas  ad  forum  et  possis  ire  per  villam  sine 
licentia  quotiescumque  volueris,  et  simi- 
lia  quae  contra  statuta  sunt  ordinis,  et  ab- 
bas  dicat  contrarium,  videtur  probabiliter 
quod  abbati  esset  obediendum.  Haec  Du- 
randus.  —  Qui  in  his  non  videtur  conside- 
rasse,  quod  summi  Pontificis  est  omnem 
religionem  monasticam  approbare,  ratifi- 
care,  authenticare,  ita  quod  tota  auctoritas 
religiosorum  praelatorum  super  subditos 
suos,  ex  hujusmodi  confirmatione,  ratifi- 
catione  ac  auctoritate  domini  Papae  oritur 
ac  dependet.  Idcirco  potestas  talis  prselati 
super  monachum  suum  non  est  ex  sola 
obligatione  spontanea  subditi.quamvis  mo- 
nachus  sponte  se  tradiderit  atque  adstrin- 
xerit  regulae.  Rursus,  praefati  doctores  lo- 
quuntur  de  actu  obedientise  qui  proprie 
potest  cadere  sub  praecepto,  et  super  de- 


A  bitam  fertur  materiam,  non  de  quocum- 
que  actu  irrationabiliter  jusso.  Et  tamen 
quantum  ad  substantiam  facti,  etiam  in 
talibus  plus  esset  obediendum  Papa?  quam 
abbati,  in  his  quae  non  sunt  per  se  mala. 
Pra?habitis  consonat  responsio  Henrici 
ad  queestionem  hanc,  quam  quarto  Quodli- 
beto  proponit,  utrum  religiosus  institutus  q.  35 
in  cura,  plus  debeat  obedire  episcopo  re- 
manendo  in  cura,  quam  abbati  recedendo 
ab  ea  :  Unicuique,  inquit,  superiori  obe- 
diendum  est  quantum  ad  ejus  jurisdictio- 

B  nem  et  obedientiam  pertinet.  Quum  ergo 
quantum  ad  regimen  animarum  exercen- 
dum,  quilibet  curatus,  sive  religiosus  sive 
saecularis,  ad  jurisdictionem  obedientiam- 
que  episcopi  spectet,  ita  quod  de  jure 
communi  nullus  curatus  potest  curam  su- 
am  sine  episcopi  licentia  dimittere  (ut  ex- 
tra  de  Renuntiatione,  Admonet) ;  abbate 
monachum  revocante  a  cura,  atque  epi- 
scopo  praecipiente  ut  in  cura  permaneat, 
obedire  debet  episcopo.  Haec  Henricus. 

C  Ad  primum  ergo  in  principio  quaestionis 
objectum  dicendum,quod  verba  S.  Bernar- 
di  accipiuntur  de  verbis  et  factis  superi- 
orum  non  exsistentibus  evidenter  contra 
divinum  praeceptum  ;  loquiturque  Bernar- 
dus  hujusmodi  verba,  hortando  ad  obe- 
dientiam  plenam,  et  eorum  pusillanimita- 
tem  ac  negligentiam  increpando  qui  ad 
perfectiora  ac  viciniora  saluti  non  exten- 
duntur.  —  Ad  secundum,  quod  sancti  Pa- 
tres  non  videntur  Iaudasse  obedientiam 
quae  dicitur  indiscreta  per  verae  discretio- 

D  nis  exclusionem,  quum  omnium  virtutum 
directrix  et  auriga  exsistat  discretio,  sed 
eam  quae  humanam  discretionem  transcen- 
dit,  et  unctionem  ac  motionem  Spiritus 
Sancti  assequitur.  Verumtamen  talis  obe- 
dientia  viris  heroicis  est  exhibenda,  quos 
constat  in  omnibus  moveri  a  Spiritu  San- 
cto,  quorum  gesta  sunt  frequenter  admi- 
randa  magis  quam  imitanda.  Talium  quo- 
que  obedientias  omnipotens  Deus  interdum 
per  miracula  commendat,  in  signum  quod 
inspiratione  sua  moti  fuerunt  praecipien- 


592 


IN   LIBRUM   II   SENTENTIARUM. 


DIST.   XLIV  J    QUJEST.   V 


do  aut  obediendo,  atque  pro  nostra  sedifi- 
catione.ut  in  minoribus  obedire  discamus, 
et  ad  declarandum  quanta  sit  obedientiffi 
virtus.  —  Denique  de  lege  communi  talia 
non  licerent  quae  expresse  prima  fronte 
sunt  contra  jus  divinum  ac  naturale,  sed 
ex  speciali  Dei  dispensatione  et  inspiratio- 
ne  licita  exstiterunt.  Ex  his  palet  solutio 
tertii.  —  Ad  quartum,quod  castitas  et  pau- 
pertas  habent  determinata  objecta,  et  satis 
arctatam  materiam,  ideo  in  omnibus  sunt 


A  tenendae.Obedientia  vero  latissimam  habet 
materiam,  ideo  nec  observari  potest  in 
omnibus  quemadmodum  illse.  —  Ad  quin- 
tum,  quod  Apostolus  loquitur  de  omnibus 
non  absolute,  sed  quse  auctoritatem  cathe- 
dramque  respiciunt  patris  et  disciplinam 
domesticam,  sicut  inductum  est,  quate- 
nus  sic  omnia  ordinate  agantur  ad  lau- 
dem  et  gloriam  Omnipotentis,  qui  est  su- 
per  omnia  Deus  sublimis  et  benedictus. 
Amen. 


INDIGES 


T.  22. 


38 


INDEX   S.   SCRIPTURyE 


GENESIS. 

I,  1.  In  principio  ereavit  Deus  coelum  et  ter- 
ram,  7G,  A\  9A,  13  G,  B',  19 A\  25B\  36B, 
167A. 

—  2.  Terra...  erat  inanis  et  vacua,  et  tenebrae 
erant  super  faciem  abyssi,  7A,  B,  9A,  14B\ 
36D,  57 G\  178B. 

Spiritus  Dei  ferebatur  super  aquas,  50  A\ 

52  G,  59  C. 

—  3.  Dixitque  Deus  :  Fiat  lux.  Et  facta  est 
lux,  13B\  36B,  39B. 

—  5.  Appellavitque  lucem  diem,  et  tenebras 
noctem,  36 D'. 

—  6.  Fiat  firmamentum  in  medio  aquarum, 
14  A',  50  G,  52  G. 

—  9.  Congregentur  aquae...  in  locum  unum, 
35D',52G. 

—  11.  Germinet  terra  herbam  virentem,  85A, 
167A'. 

—  14.  Fiant  luminaria  in  firmamento  coeli,  et 
dividantdiem  ac  noctem,58D',64B,  90D,  C'. 

Sint  in  signa  et  tempora  et  dies  et  an- 

nos,  37B,  89  C\  90A,  91 A,  103 A'. 

—  16,  17.  Fecitque  Deus  duo  luminaria...  et 
stellas,  et  posuit  eas  in  firmamento  coeli,  ut 
lucerent  super  terram,  58D',  90 G,  D,  91 D. 

—  20.  Producant  aquae  reptile,  118  C. 

—  24.  Producat  terra,  etc,  109  A\B'. 

—  28.  Crescite  etmultiplicamini,  167A',198C\ 
199A,  202D',  383B. 

Dominamini   piscibus  maris  et...  ani- 

mantibus,  378  B. 

—  31.  Viditque  Deus  cuncta  quae  fecerat,  et 
erant  valde  bona,  497  A,  D'. 

II,  2.  Complevitque  Deus  die  septimo  opus 
suum  quod  fecerat,  et  requievit  die  septimo 
ab  universo  opere  quod  patrarat,  114  A\  D', 
H5A. 

—  5.  (Fecit  Dominus)  omne  virgultum  agri, 
antequam  oriretur  in  terra,  9A\  167  C. 

—  6.  Fons  ascendebat  e  terra,  150  D'. 

—  7.  Formavit...  Dominus  Deus  hominem  de 


limo  terrse,  et  inspiravit  in  faciem  ejus  spi- 
raculum  vitae,  140D,  142  C,  146 D. 

II,  8.  Plantaverat  autem  Dominus  Deus  para- 
disum  voluptatis  a  principio,  in  quo  posuit 
hominem,  151B,  156D'. 

—  13.  Nomen  fluvii  secundi  Gehon,  151 D'. 

—  16.  Ex  omni  ligno  paradisi  comede,  199 A, 
372A'. 

—  17.  De  ligno  autem  seientise  boni  et  mali 
ne  comedas,  231 B. 

—  —  In  quocumque...  die  comederis  ex  eo, 
morte  morieris,  226 D\  371 D,  388B'. 

—  18.  Faciamus  ei  adjutorium  simile  sibi, 
292  B. 

—  21.  Immisit...  Dominus...  soporem  in  Adam, 
253  D. 

22.  Tulit  unam  de  costis  ejus,...  et  aedi- 

ficavit...  in  mulierem,  162 C. 

—  23.  Hoc  nunc  os  ex  ossibus  meis,  et  caro 
de  carne  mea,  164  C,  165 B. 

III,  1.  Serpens  erat  callidior  cunctis  animan- 
tibus  terraa,  224 B'. 

Cur  praeeepit  vobis  Deus  ut  non  come- 

deretis  de  omni  ligno  paradisi  ?  240  A'. 

—  2.  De  fructu  lignorum  qu33  sunt  in  para- 
diso  vescimur,  371 B. 

—  3.  Ne  forte  moriamur,  226D',  227B. 

—  5.  Eritis  sicut  dii,  scientes  bonum  et  ma- 
lum,  226  C,  230A,  231  C,  232 A'. 

—  8.  Quum  audissent  vocem  Domini  Dei  de- 
ambulantis  in  paradiso  ad  auram  post  me- 
ridiem,  abscondit  se  Adam,  229  C. 

—  16.  Multiplicabo  serumnas  tuas  et  conce- 
ptus  tuos ;  in  dolore  paries  filios  et  sub  viri 
potestate  eris,  392B. 

—  17.  Quia  audisti  vocem  uxoris  tuae,...  ma- 
ledicta  terra  in  opere  tuo,  392  A'. 

—  18.  Spinas  et  tribulos  germinabit  tibi,  84A. 

—  24.  Collocavit...  flammeum  gladium  atque 
versatilem,  156A'. 

IV,  4.  Bespexit  Dominus  ad  Abel  et  ad  mu- 
nera  ejus,  266 A,  326  C,  328 A,  329  C. 

VII,  11.  Cataractee  coeli  apertse  sunt,  103  D. 


596 


INDEX    S.    SCRIPTUR.E 


VIII,  21.  Sensus...  et  cogitatio  humani  cordis 
in  malum  prona  sunt  ab  adolescentia  sua, 
379  C,  424 A'. 

XIX,  3,  15.  Gompulit  illos  oppido...  Cogebant 
eum  angeli,  306  C. 

XXII,  1.  Tentavit  Deus  Abraham,  218  C. 

—  16,  17.  Per  memetipsum  juravi,...  quia  fe- 
cisti  hanc  rem,...  benedicam  tibi,  348 C. 

XXXII,  30.  Vidi  Deum  facie  ad  faciem,  251 B. 
XLVI,  26.  Animae  quae  ingressae  sunt  cum  Ja- 

cob  in  /Egyptum  et  egressse  sunt  de  femore 
illius,  etc,  182D'. 

EXODI. 

XX,  5.  Ego  sum...  Deus...  zelotes,  visitans  ini- 
quitatem  patrum  in  filios  in  tertiam  et  quar- 
tam  generationem  eorum  qui  oderunt  me, 
443  A,  C,  A',  D'. 

—  15,  17.  Non  furlum  facies...  Non  concupi- 
sces  domum  proximi  tui,  558A',  560A. 

XXIV,  10.  Sub  pedibus  ejus  quasi  opus  lapidis 
sapphirini,  et  quasi  crelum  quum  serenum 
est,  56  A. 

XXXIII,  11.  Loquebatur  autem  Dominus  ad 
Moysen  facie  ad  faciem,  sicut  solet  loqui 
homo  ad  amicum  suum,  251  C. 

—  14.  Facies  mea  preecedet  te,  251  C. 

XXXIV,  6,  7.  Dominator  Domine,...  qui  red- 
dis  iniquitatem  patrum  filiis  ac  nepo- 
tibus  in  tertiam  et  quartam  progeniem, 
443  A. 

LEVITICI. 

VII,  37.  Isla  est  lex  holocausti  et  sacrifieii  pro 
peccato  atque  delicto,  473  D. 

NUMERORUM. 

XI,  17.  Auferam  de  spiritu  tuo,  tradamque 
eis,  320  C. 

XII,  6-8.  Si  quis  fuerit  inter  vos  propheta..., 
in  visione  apparebo  ei...  ;  at  non  talis  ser- 
vus  meus  Moyses,  qui  in  omni  domo  mea 

—  fidelissimus  est  :...  palam  et  non  per  aeni- 
gmata...  Dominum  videt,  251 D. 

DEUTERONOMII. 

IV,  19.  Solem  et  lunam  et  omnia  astra  coeli... 
creavit  Dominus...  in  ministerium  cunctis 
gentibus,  S9D'. 


X,  14.  En  Domini  Dei  tui  ccelum  est,  et  coelum 

coeli,  61 D. 
XXXII,  4.  Dei  perfecta  sunt  opera,  5A,  6C, 

H4A',  145A,  256A,  257 A',  581 A'. 

JOSUE. 

X,  13.  Steteruntque  sol  et  luna...  spatio  unius 

diei,  102  C. 
XV,  63.  Habitavitque  Jebusaeus  cum  filiis  Juda, 

424  A. 

JOB. 

IX,  17.  In  turbine...  conteret  me,  et  multipli- 
cabit  vulnera  mea,  etiam  sine  causa,  451  C. 

XIV,  4.  Quis  potest  facere  mundum  de  im- 
mundo  conceptum  semine  ?  388  C. 

—  16.  Parce  peccatis  meis,  562  A'. 

XVII,  3.  Pone  me  juxta  te,  et  cujusvis  manus 
pugnet  contra  me,  224B. 

XXII,  30.  Salvabitur  innocens  ;  salvabitur  au- 
tem  in  munditia  manuum  suarum,  235 A'. 

XXVII,  6.  Neque  enim  reprehendit  me  cor 
meum  in  omni  vita  mea,  562A'. 

XXXI,  26-28.  Si  vidi  solem  quum  fulgeret,  et 
lunam  incedentem  clare,...  et  osculatus  sum 
manum  meam...  quae  est  iniquitas  maxima 
et  negatio  contra  Deum  altissimum,  72  C. 

XXXIV,  30.  Qui  regnare  facit  hominem  hypo- 
critam  propter  peccata  populi,  583  C. 

XXXV,  7.  Si  juste  egeris,  quid  donabis  ei,  aut 
quid  de  manu  tua  accipiet  ?  344  A'. 

—  15.  Nec  ulciscitur  scelus  valde,  448 D',  491 A'. 

XXXVII,  18.  (Coeli)  solidissimi  quasi  aere  fusi 
sunt,  63D,  64A'. 

XXXVIII,  22.  Numquid  ingressus  es  thesauros 
nivis.  aut  thesauros  grandinis  adspexisti  ? 
56  B'. 

—  37.  Quis  enarrabit  coelorum  rationem,  et  con- 
centum  coeli  quis  dormire  faciet?63C,  105 A. 

XXXIX,  25.  Odoratur...  exhortationem  ducum 
et  ululatum  exercitus,  567  D. 

XL,  10.  Ecce  Behemoth  quem  feci  tecum,  8D. 
XLII,  5.  Auditu  auris  audivi  te,  nunc  autem 
oculus  meus  videt  te,  251 B. 

PSALMORUM. 

IV,  7.  Signatum  est  super  nos  lumen  vultus 
tui,  Domine,  281 D'. 

XV,  2.  Bonorum  meorum  non  eges,  265D', 
344  A'. 


INDEX    S.    SCRIPTUILE 


597 


XVI,  1.  Intende  deprecationem  meam,  513  D'. 

XVII,  38.  Persequar  inimicos  meos  et  compre- 
hendam  illos,  et  non  eonvertar  donec  defi- 
ciant,  224  B. 

XXIII,  3, 4.  Quis  ascendet  in  montem  Domini?... 
Innocens  manibus  et  mundo  corde,  235A'. 

XXIV,  21.  Innocentes  et  recti  adhaeserunt  mi- 
hi,  235  A'. 

XXIX,6.Advesperumdemorabiturfletus,229A. 

XXXI,  1.  Beati  quorum  remissae  sunt  iniquita- 
tes,  380D'. 

XXXII,  7.  Ponens  in  thesauris  abyssos,  56B'. 

—  9.  Ipse  dixit,  et  facta  sunt;  ipse  mandavit, 
et  creata  sunt,  13B'. 

—  15.  Qui  finxit  sigillatim  corda  eorum,H4C, 
140D. 

XXXVI,  25.  Junior  fui,  etenim  senui,  et  non 

vidijustum  derelictum,  490 A'. 
L,   7.  Ecce  enim   in   iniquitatibus   conceptus 

sum,  382 A',  384  C. 
LXVIII,  5.  Quse  non  rapui,  tunc  exsolvebam, 

227  C. 
LXXVI,  10.  Aut  continebit  in  ira  sua  miseri- 

cordias  suas  ?  370D'. 
LXXIX,  17.  Incensa  igni  et  suffossa,  228A. 
LXXX,  12,  13.  Non  audivit  populus  meus  vo- 

cem  meam,...  et  dimisi  eos  secundum  desi- 

deria  cordis  eorum,  ibunt  in  adinventioni- 

bus  suis,  484  C. 
LXXXIII,  3.  Cor  meum  et  caro  mea  exsultave- 

runt  in  Deum  vivum,  489  C. 
LXXXIX,  10.  Dies  annorum  nostrorum  in  ipsis 

septuaginta  anni,  429B'. 
CI,  26,  27.  Initio  tu,  Domine,  terram  fundasti, 

et  opera  manuum  tuarum  sunt  cceli ;  ipsi 

peribunt...   et...   sicut  vestimentum  vetera- 

scent,  60B'. 
CIII,  3.  Qui  tegis  aquis  superiora  ejus,  50  C. 

—  15.  Ut  exhilaret  faciem  in  oleo,  318 B'. 

—  24.  Omnia  in  sapientia  fecisti,  35B,  348B. 
CVI,  26.  Ascendunt  usque   ad   ccelos,  et  de- 

scendunt  usque  ad  abyssos,  154B. 
CXIII,  3.  Mare  vidit  et  fugit,  72  C. 
CXXXIV,  7.  Qui  producit  ventos  de  thesauris 

suis,  56 B'. 
CXLVIII,  4.  Laudate  eum,  coeli  coelorum,  62  C 

—  —  5.  Aquas  omnes  quoe  super  coelos  sunt, 
laudent  nomen  Domini,  50  C,  53 A'. 

PROVERBIOBUM. 

II,  14.  Lsetantur  quum  male  fecerint,  et  ex- 
sultant  in  rebus  pessimis,  566  C. 


VI,  16.  Sex  sunt  quse  odit  Dominus,  et  septi- 
mum  detestatur  anima  ejus,  566 D'. 

XIII,  8.  Redemptio  animae  viri  divitiae  suse, 
535B'. 

XIV,  15.  Innocens  credit  omni  verbo,  235A'. 

—  30.  Putredo  ossium  invidia,  486  C. 

—  34.  Miseros...  facit  populos  peccatum,  271  C. 
XVIII,  3.  Impius  quum  in  profundum  venerit 

peccatorum,  contemnit,  294 D'. 
XXIV,  16.  Septies...  cadet  justus,  et  resurget, 

468  C. 
XXX,  8.  Mendicitatem  et  divitias  ne  dederis 

mihi,  490D. 

ECCLESIASTVE. 

I,  6.  Lustrans  universa  in  circuitu  pergit  spi- 
ritus,  68 C,  73D'. 

—  7.  Omnia  flumina  intrant  in  mare,  et  mare 
non  redundat ;  ad  locum  unde  exeunt  flu- 
mina,  revertuntur  ut  iterum  fluant,  84 D', 
85D'. 

VII,  10.  Ira  in  sinu  stulti  requiescit,  486  C. 

—  23.  Scit...  conscientia  tua  quia  et  tu  crebro 
maledixisti  aliis,  297  A',  523  D*. 

—  30.  Inveni  quod  fecerit  Deus  hominem  re- 
ctum,  253  B',  266  D',  378  C,  384  C. 

IX,  10.  Nec  opus,  nec  ratio,  nec  sapientia,  nec 
scientia,  erunt  apud  inferos,  311  C. 

X,  19.  Pecunia?  obediunt  omnia,  569 A. 

SAPIENTIjE. 

II,  24.  Invidia...  diaboli  mors  introivit  in  or- 
bem  terrarum,  220A,  222  C,  453B. 

III,  5.  Deus  tentavit  eos,  et  invenit  illos  dignos 
se,  217  C. 

VIII,  1.  Disponit  omnia  suaviter,  322D'. 

IX,  15.  Corpus...  quod  corrumpitur,  aggravat 
animam,  253 D,  390 B. 

XI,  18.  Manus  tua...  creavit  orbem  terrarum 
ex  materia  invisa,  25  C. 

XIV,  27.  Infandorum...  idolorum  cultura,  om- 
nis  mali  causa  est  et  initium,  566  C. 

ECCLESIASTICI. 

X,  14.  Initium  superbiae  hominis,  aposlatare 
a  Deo,  569D. 

—  15.  Initium  omnis  peccati  est  superbia, 
569  A. 

—  17.  Sedes  ducum  superborum  destruxit 
Deus,  569  A. 


598 


INDEX    S.    SCRIPTUR.E 


XIII ,  14.  Ex  multa. . .  loquela  tentabit  te,  et  subri- 
densinterrogabit  te  de  absconditistuis,218A. 

XV,  14-18.  Deus  ab  initio  constituit  hominem, 
et  reliquit  illum  in  manu  consilii  sui,  etc, 
501 B'. 

XVII,  6.  Creavit  illis  scientiam  spiritus,  sensu 
implevit  cor  illorum,  255D'. 

XVIII,  1.  Qui  vivit  in  aeternum,  creavit  omnia 
simul,  4A\  9B',  167B. 

XXV,  33.  A  muliere  initium  factum  est  pec- 
cati,  et  per  illam  omnes  morimur,  436A'. 

XXXI,  10.  Qui  potuit  transgredi,  et  non  est 

transgressus;  facere  mala,  et  non  fecit,  270 C. 

XXXIV, 9.  Qui  non  est  tentatus,  quid  scit?223B'. 

ISMJE. 

1, 15.  Manus  enim  vestrae  sanguine  plenae  sunt, 

468  B'. 
V,  18.  Vae  qui  trahitis  iniquitatem  in  funiculis 

vanitatis,  et  quasi  vinculum  plaustri  pecca- 

tum,  566D. 

—  20.  Vae  qui  dicitis  malum  bonum,  et  bo- 
num  malum,  458B. 

X,  15.  Numquid  gloriabitur  securis  contra  eum 
qui  secat  in  ea?  498  B. 

XI,  1.  Egredietur  virga  de  radice  Jesse,  404  D'. 

XXVI,  12.  Omnia...  opera  nostra  operatus  es 
nobis,  502 D. 

XXVII,  8.  In  mensura  contra  mensuram,  quum 
abjecta  fuerit,  judicabis  eam,  447 A. 

—  9.  Iste  omnis  fructus,  ut  auferatur  pecca- 
tum,  268  B. 

XLV,  22.  Convertimini  ad  me,  360  C. 

LIX,  2.  Iniquitates  vestrae  diviserunt  inter  vos 

et  Deum  vestrum,  et  peccata  vestra  abscon- 

derunt  faciem  ejus  a  vobis,  268B. 
LXIII,  17.  Indurasti  cor  nostrum,  ne  timere- 

mus  te,  497  D. 
LXIV,  6.  Quasi  pannus  menstruatee  universse 

justitias  nostrae,  344 C. 

JEREMI^. 


BARUCH. 

III,  34,  35.  Stellae...  dederunt  lumen  in  custo- 
diis  suis...  Vocatae  sunt  et  dixerunt  :  Adsu- 
mus;  et  luxerunt  ei  cum  jucunditate,  72  A. 

EZECHIELIS. 

I,  10.  Facies  aquilae  desuper  ipsorum  quatuor, 

297  C. 
III,  18.  Si  dicente  me  ad  impium,  Morte  mo- 

rieris,  non  annuntiaveris  ei,...  sanguinem... 

ejus  de  manu  tua  requiram,  500A. 
XVIII,  4.  Omnes  animae  meae  sunt  :  ut  anima 

patris,  ita  et  anima  filii  meaest,444A',446A. 

—  20.  Filius  non  portabit  iniquitatem  patris, 
443  B. 

—  21,  22.  Si  autem  impius  egerit  pceniten- 
tiam...,  omnium  iniquitatum  ejus...  non  re- 
cordabor,  573 A'. 

XXI,  3.   Occidam    in    te  justum   et  impium, 

445  B. 
XXXI,  8.  Cedri  non  fuerunt  altiores  illo  in  pa- 

radiso  Dei,...omne  lignum  paradisi  Dei  non 

est  assimilatum  illi,  153 B'. 

DANIELIS. 

III,  60.  Benedicite,  aquae  omnes  quae  super 
ccelos  sunt,  Domino,  50D,  53A'. 

—  80.  Benedicite,  omnes  volucres  coeli,  Do- 
mino,  62A. 

IV,  24.  Peccata  tua  eleemosynis  redime...  pau- 
perum,  535D. 

OSEE. 

VIII,  4.  Ipsi  regnaverunt,  et  non  ex  me;  prin- 
cipes  exstiterunt,  et  non  cognovi,  583  C. 

XIII,  9.  Perditio  tua,  Israel  ;  tantummodo  in 
me  auxilium  tuum,  354  C. 

—  11.  Dabo  tibi  regem  in  furore  meo,  et  au- 
feram  in  indignatione  mea,  583  D'. 


IV,  14.  Usquequo  morabuntur  in  te  cogitatio- 
nes  noxiae  ?  566D. 

X,  2,  3.  A  signis  cceli  nolite  metuere,...  quia 
leges  populorum  vanae  sunt,  90A. 

THRENORUM. 

V,  7.  Patres  nostri  peccaverunt,  et  non  sunt, 
et  nos  iniquitates  eorum  portavimus,  443  C. 


NAHUM. 
I,  9.  Non  consurget  duplex  tribulatio,  370  C. 

MATTHiEI. 

V,  3.  Beati  pauperes  spiritu,  535B'. 
—  28.  Qui  viderit  mulierem  ad  concupiscen- 
dum  eam,  etc,  294 C. 


INDEX    S.    SCRIPTUR.E 


599 


VI,  13.  Et  ne  nos  inducas  in  tentationem,  223  A. 

VII,  16.  Numquid  colligunt  de  spinis  uvas, 
aut  de  tribulis  ficus  ?  457 D'. 

—  18.  Non  potest  arbor  bona  malos  fructus 
facere,  etc,  457  C,  497B,  533 C,  550 C. 

XI,  11.  Non  surrexit  inter  natos  mulierum 
major  Joanne  Baptista,  368A. 

XII,  31.  Spiritus...  blasphemiae  non  remitte- 
tur,  575  A. 

—  32.  Quicumque  dixerit  verbum...  contra 
Spiritum  Sanctum,  non  remittetur  ei,  neque 
in  hoc  saeculo,  neque  in  futuro,  573  C. 

—  36.  Omne  verbum  otiosum  quod  locuti  fu- 
erint  homines,  reddent  rationem  de  eo, 
541 A'. 

XIII,  4.  Volucres  cceli...  comederunt  ea,  62 A. 

—  27,  28.  Domine,  nonne  bonum  semen  semi- 
nasti  in  agro  tuo?  Unde  ergo  habet  zizania? 
Et  ait  illis  :  Inimicus  homo  hoc  fecit,  457  C. 

XV,  17.  Omne  quod  in  os  intrat,  in  ventrem 
vadit  et  in  secessum  emittitur,  395 A,  407  C. 

—  18,  19.  Quse...  procedunt  de  ore,  de  corde 
exeunt,  et  ea  coinquinant  hominem.  De  cor- 
de  enim  exeunt  cogitationes  malae,  homici- 
dia,  adulteria,  etc,  476D',  487 A'. 

XVI,  18.  Super  hanc  petram  sedificabo  Eccle- 
siam  meam,  590  C. 

XVII,  25.  Ergo  liberi  sunt  filii,  585 D. 
XX,  14.  Tolle  quod  tuum  est,  346  C. 

XXII,  21.  Reddite...  quae  sunt  Ceesaris  Cassari, 
et  quae  sunt  Dei  Deo,  587D,  590  C. 

—  30.  Erunt  sicut  angeli  Dei  in  ccelo,  370  C, 
434  C. 

XXIII,  3.  Quaecumque  dixerint  vobis...  facite, 
524  C. 

XXV,  15.  Dedit...  unicuique  secundum  pro- 
priam  virtutem,  178 D'. 

—  34  et  s.  Venite,  benedicti  Patris  mei,...  esu- 
rivi  enim,  et  dedistis  mihi  manducare,  etc, 
452  A. 

MARCI. 

XV,  33.  Facta  hora  sexta  tenebrse  factae  sunt 
per  totam  terram,  229  B. 

LUCiE. 

I,  73.  Jusjurandum  quod  juravit  ad  Abraham 
patrem  nostrum,  daturum  se  nobis,  348  C. 

X,  30.  Qui  etiam  despoliaverunt  eum,  267  C. 

XI,  41.  Date  eleemosynam,  et  ecce  omnia  mun- 
da  sunt  vobis,  535 D. 


XVII,  10.  Quum  feceritis  omnia  quas  prsecepta 
sunt  vobis,  dicite  :  Servi  inutiles  sumus ; 
quod  debuimus  facere,  fecimus,  344D. 

XXI,  3.  Vidua  haec  pauper  plus  quam  omnes 
misit,  347  A. 

XXIII,  43.  Hodie  mecum  eris  in  paradiso, 
151B,  153D. 

XXIV,  29.  Coegerunt  illum,  306D'. 

JOANNIS. 

I,  9.  Erat  lux  vera,  45  C,  126  C. 

III,  5.  Nisi  quis  renatus  fuerit  ex  aqua  et  Spi- 
ritu  Sancto,  non  potest  introire  in  regnum 
Dei,  389D. 

—  21.  Qui...  facit  veritatem,  venit  ad  lucem, 
ut  manifestentur  opera  ejus,  46  A'. 

IV,  14.  Aqua  quam  ego  dabo  ei,  fiet  in  eo 
fons  aquse  salientis  in  vitam  seternam,  346  A. 

V,  17.  Pater  meus  usque  modo  operatur,  et 
ego  operor,  5C,  H4B. 

VII,  39.  Nondum...  erat  Spiritus  datus,  quia 
Jesus  nondum  erat  glorificatus,  367  C. 

VIII,  34.  Qui  facit  peccatum,  servus  est  pec- 
cati,  271  C,  587B. 

—  44.  Ille  homicida  erat  ab  initio,  et  in  veri- 
tate  non  stetit,  232 D. 

IX,  3.  Neque  hic  peccavit,  neque  parentes  ejus, 
sed  ut  manifestentur  opera  Dei  in  illo,  446  C, 
485  C,  490  B. 

XI,  4.  Infirmitas  haec  non  est  ad  mortem,  sed 
pro  gloria  Dei,  ut  glorificetur  Filius  Dei  per 
eam,  446  D. 

—  50.  Expedit  vobis  ut  unus  moriatur  homo 
pro  populo,  497  D. 

XV,  5.  Sine  me  nihil  potestis  facere,  354  C. 
XVII,  3.  Heec  est...  vita  aeterna,  ut  cognoscant 

te  solum  Deum  verum,  250D'. 
XIX,  34.  Unus  militum  lancea  latus  ejus  ape- 

ruit,   et  continuo   exivit   sanguis   et  aqua, 

163A',  D'. 

ACTTJUM. 

V,  3.  Cur  tentavit  Satanas  cor  tuum  mentiri 
te  Spiritui  Sancto?  218  A. 

AD  ROMANOS. 

I,  19.  Deus...  illis  manifestavit,  362B. 

—  20.  Invisibilia. ..  ipsius...  per  ea  quae  facta 
sunt  intellecta  conspiciuntur,  283  C. 

—  26,  28.  Propterea  tradidit  illos  Deus  in  pas- 


600 


INDEX    S.    SCRIPTUR.E 


siones  ignominise,...  in  reprobum  sensum, 
484  C,  500B'. 

II,  5.  Seeundum  autem  duritiam  tuam,  etc., 
574  C. 

—  14.  Quum...  gentes  quee  legem  non  habent, 
etc,  523  C. 

III,  8.  Non...  faeiamus  mala  ut  veniant  bona, 
223  D'. 

—  22.  Justitia...  Dei  per  fidem  Jesu  Christi, 

586  B'. 

IV,  15.  Ubi...  non  est  lex,  nec  praevaricatio, 
498A'. 

V,  12.  Per  unum  hominem  peccatum  in  hunc 
mundum  intravit,  et  per  peccatum  mors,... 
in  quo  omnes  peccaverunt,  151 A',  211 D, 
383  C,  385  A',  393  C,  403  C,  416  C,  436  B', 
443  B'. 

VI,  9.  Christus  resurgens  ex  mortuis.jam  non 
moritur,  mors  illi  ultra  non  dominabitur, 

587  C. 

—  23.  Gratia...  Dei,  vita  aeterna,  351 A. 

VII,  7.  Concupiscentiam  nesciebam.  568A. 

—  23.  Video...  aliam  legem  in  membris  mcis, 
repugnantem  legi  mentis  mese,  384  C. 

VIII,  17.  Si...  filii,  et  heredes,  346A. 

—  18.  Non  sunt  condignse  passiones  hujus 
temporis  ad  futuram  gloriam,  344 C. 

IX,  11.  Quum...  nondum...  aliquid  boni  egis- 
sent  aut  mali,  etc,  140B'. 

—  16.  Non  volentis,  neque  currentis,  sed  mi- 
serentis  est  Dei,  333B,  334D. 

X,  17.  Fides  ex  auditu,  254D. 

XI,  34.  Quis  enim  cognovit  sensum  Domini  ? 
11A. 

XIII,  1.  Omnis  anima  potestatibus  sublimiori- 
bus  subdita  sit,  524A'. 

—  —  Non  est...  potestas  nisi  a  Deo,  225  B'. 

—  —  Qua?...  sunt,  a  Deo  ordinatae  sunt,  35B, 
348B,  583D. 

—  2.  Qui...  resistunt,  ipsi  sibi  damnationem 
acquirunt,  589  A. 

—  5.  Non  solum  propter  iram,  sed  etiam  pro- 
pter  conscientiam,  524B',  585D'. 

XIV,  23.  Omne...  quod  non  est  ex  fide,  pecca- 
tum  est,  523  D',  550 D. 

XVI,  27.  Soli  sapienti  Deo...  honor  et  gloria, 
46  C. 

I  AD  CORINTHIOS. 

III,  12.  Si  quis  autem  superasdificat...  ligna, 
fcenum,  stipulam,  234B. 

IV,  7.  Quid...  habes  quod  non  accepisti?344D. 


VI,  12.  Omnia  mihi  licent,  sed  non  omnia  ex- 
pediunt,  310  C. 

VII,  21.  Servus  vocatus  es?  non  sit  tibi  curae, 
587  C. 

VIII,  7.  Quidam...  cum  conscientia...  idoli, 
quasi  idolothytum  manducanl;  et  conscien- 
tia  ipsorum  quum  sit  infirma,  polluitur, 
524  A. 

X,  13.  Deus...  faciet  etiam  cum  tentatione  pro- 
ventum,  224  A. 

—  31.  Sive...  manducatis,  sive  bibitis,  sive 
aliud  quid  facitis,  omnia  in  gloriam  Dei 
facite,  538  C. 

XI,  7.  Vir...  non  debet  velare  caput  suum, 
quoniam  imago  et  gloria  Dei  est,  292  A. 

XII,  3.  Nemo  potest  dicere,  Dominus  Jesus, 
nisi  in  Spiritu  Sancto,  355A. 

—  4.  Divisiones  vero  gratiarum  sunt,  330  D, 
331  D,D'. 

—  6.  Deus  qui  operatur  omnia  in  omnibus, 
358  C. 

XIII,  1.  Si  linguis  hominum  loquar  et  angclo- 
rum,  caritatem  autem  non  habeam,  325 B. 

—  12.  Videmus  nunc  per  speculum  in  aeni- 
gmate,  250  D',  252  D'. 

XIV,  38.  Si  quis...  ignorat,  ignorabitur,  240D, 
243  C. 

II  AD  CORINTHIOS. 

111,  4,  5.  Fiduciam...  talem  habemus...  ad 
Deum,  non  quod  sufficientes  simus  cogitare 
aliquid  a  nobis  quasi  ex  nobis,  sed  suffi- 
cientia  nostra  ex  Deo  est,  354 C,  502  C. 

XI,  14.  Satanas  transfigurat  se  in  angelum  lu- 
cis,  224  D. 

XII,  2.  Scio  hominem...  sive  in  corpore.  nescio, 
sive  extra  corpus,  nescio,  Deus  scit,  raptum... 
usque  ad  tertium  ccelum,  61  C,  62D',  151B, 
251 D'. 

AD  EPHESIOS. 

II,  3.  Eramus  natura  filii  irae,  388A',  393A'. 

V,  8.  Eratis...  aliquando  tenebra?,  nunc  autem 
lux  in  Domino  ;  ut  filii  lucis  ambulate, 
322  A'. 

—  13.  Omne...  quod  manifestatur,  lumen  est, 
46A'. 

—  23.  Vir  caput  est  mulieris,  225  C. 

—  32.  Sacramentum  hoc  magnum  est ;  ego 
autem  dico  in  Christo  et  in  Ecclesia,  163A'. 

VI,  12.  Non  est  nobis  colluctatio  adversus  car- 


INDEX    S.    SCRIPTUR.E 


601 


nem  et  sanguinem,  sed  adversus  principes 
et  potestates,  etc,  221 D. 

AD  PHILIPPENSES. 

II,  6.  Non  rapinam  arbitratus  est  esse  se  aequa- 
lem  Deo,  227D. 

—  13.  Deus  est...  qui  operatur  in  vobis  et 
velle  et  perficere,  347  C,  302 D. 

AD  COLOSSENSES. 

III,  20.  Filii,  obedite  parentibus  per  omnia,588  A. 

I  AD  THESSALONICENSES. 

V,  17.  Sine  intermissione  orate,  H7B. 

I  AD  TIMOTHEUM. 

I,  5.  Finis...  prsecepti  est  caritas  de  corde  puro 
et  conscientia  bona,  296  C,  357 D', 508 B,  511 A. 

II,  14.  Adam  non  est  seductus,  mulier  autem 
seducta  in  prsevaricatione  fuit,  227 B,  230 D', 
256B'. 

IV,  4.  Omnis  creatura  Dei  bona  est,  581 B'. 

VI,  1,  3,  4.  Quicumque  sunt  sub  jugo  servi, 
dominos  suos  omni  honore  dignos  arbitren- 
tur,  ne  nomen  Domini  et  doctrina  blasphe- 
metur...  Si  quis  aliter  docet,...  superbus  est, 
nihil  sciens,  587  D. 

—  10.  Radix...  omnium  malorum  est  cupidi- 
tas,  230D,  568D'. 

—  16.  Qui  solus  habet  immortalitatem,  et 
lucem  inhabitat  inaccessibilem,  251 B'. 

II  AD  TIMOTHEUM. 

II,  5.  Qui  certat...  non  coronatur,  nisi  legiti- 
me  certaverit,  222 D',  268  C,  356 D. 

IV,  8.  In  reliquo  reposita  est  mihi  coronaju- 
stitiae,  quam  reddet  mihi  Dominus...  justus 
judex,  344A',  348A'.. 

AD  TITUM. 

I,  2.  Quam  promisit  qui  non  mentitur  Deus, 
348  D. 

AD  HEBR/EOS. 

XI,  6.  Sine  fide...  impossibile  est  placere  Deo, 
323A'. 


XIII,  17.  Ipsi...  pervigilant  quasi  rationem  pro 
animabus  vestris  reddituri,  524B'. 

JACOBI. 

I,  2.  Omne  gaudium  existimate,  fratres  mei, 
quum  in  tenlationes  varias  incideritis,223A. 

—  12.  Beatus  vir  qui  suffert  tentationem,  quo- 
niam  quum  probatus  fuerit,  accipiet  coro- 
nam  vitee,  quam  repromisit  Deus  diligenti- 
bus  se,  348  D. 

—  14.  Unusquisque...  tentatur  a  concupiscen- 
tia  sua  abstractus  et  illectus,  218  B. 

—  17.  Omne  datum  optimum  et  omne  donum 
perfectum,  desursum  est,  265  C. 

III,  1.  Nolite  plures  magistri  fieri,  fratres  mei, 
scientes  quoniam  majus  judicium  sumitis, 
244A. 

—  2.  In  multis...  offendimus  omnes,  562A'. 

—  —  Si  quis  in  verbo  non  offendit,  hic  per- 
fectus  est  vir,  541 D'. 

IV,  8.  Appropinquate  Deo,  et  appropinquabit 
vobis,  359  D'. 

I  PETRI. 

II,  18.  Servi,  subditi  estote...  dominis,  non 
tanlum  bonis  et  modestis,  sed  etiam  dysco- 
lis,  585A'. 

IV,  10.  UDUsquisque  sicut  accepit  gratiam,  in 
alterutrum  illam  administrantes,  585B. 

II  PETRI. 

I,  4.  Maxima  et  pretiosa  nobis  promissa  dona- 
vit,  ut  per  haec  efficiamini  divina?  consortes 
naturae,  322 D. 

III,  10.  Elementa...  calore  solventur,  51 C. 

I  JOANNIS.  . 

I,  5.  Deus  lux  est,  et  tenebrse  in  eo  non  sunt 
ullae,  45  C. 

—  8.  Si  dixerimus  quoniam  peccatum  non 
habemus,  ipsi  nos  seducimus,  424A,  562A'. 

II,  15.  Nolite  diligere  mundum  neque  ea  quae 
in  mundo  sunt,  469A,  B. 

—  16.  Concupiscentia  carnis  est,  et  concupi- 
scentia  oculorum,  et  superbia  vitae,  562B'. 

III,  2.  Carissimi,  nunc  filii  Dei  sumus;  et  non- 
dum  apparuit  quid  erimus.  Scimus  quoni- 
am  quum  apparuerit,  similes  ei  erimus, 
quoniam  videbimus  eum  sicuti  est,  330  A. 


602  INDEX    S.    SCRIPTUILE 

V,  17.  Omnis  iniquitas...  est  peccatum  ad  mor-      III,  4.  Ambulabunt  mecum  in  albis,  quia  di- 
tem,  574 D.  gni  sunt,  348 D. 

VIII,    10.    Cecidit    de    eoelo    stella    magna, 
APOCALYPSIS.  354A. 

XVIII,  7.  Quantum  glorificavit  se  et  in  deliciis 
II,  7.  Vincenti  dabo  edere  de  ligno  vitae  quod  fuit,  tantum  date  illi  tormentum  et  luctum, 

est  in  paradiso,  268D,  269D'.  449A,  565D'. 


INDEX   AUCTORUM 

ET   ALIORUM    QUI    SPEGIALI   TITULO 
MEMORANTUR 


jEGIDIUS  de  Roma,  130B',  D',  133D',  134A, 
139D,  383D',  423 A,  433A. 

ALBATEGNI,  90  B,  102  G. 

ALBERTUS  (B.)  Magnus,  8D,  26B,  37B',  etc. '. 

ALBUMASAR,  59B,  83 G,  90B,  95B',  G',  97 C', 
D',  102A',  109A',  B',  146B. 

ALCUINUS  (Albinus),  60D. 

ALEXANDER  de  Hales,  25 C,  27D',  38A,  etc. 

—  Aphrodisiensis,  74 A',  126 D',  397  C,  405B. 

ALFRAGANI,  90B,  102  C. 

ALGAZEL,  58D,  74A',  89D,  183B. 

ALPETRAGIUS  (seu  Anavalpetras),  60  C,  65  C, 
73  D,  76 A,  A',  96 A'. 

ALPHORABIUS,  74 A',  76  A'. 

AMBROSIUS  (S.),  6B',  13 C,  45D*,  50 C,  52B', 
59  C,  60D,  A',  73A,  85B,  243B,  A',  347B', 
371D,  A',  465A,  466B,  498A',  533C,  562G, 
585  A'. 

ANAXAGORAS,  7A',  9D',  68B',  166A',  409A. 

ANSELMUS  (S.),  10D,  45 A',  126 A',  151 B', 
209D,  A',  B',  C,  D',  210  C,  211 A',  250  D, 
268B',  276D,  278  C,  341 B',  380  C,  389  C, 
390B,  427 C,  436B',  C,  443 D,  D',  444B, 
465 A,  D',  501 C,  504B',  516  G,  519 A',  522  D, 
541 D,  582  B'. 

ANTISIODORENSIS.  Vide  Guillelmus. 

ANTONIUS  (S.),  224A. 

APOLLINARIS,  haereticus,  182D'. 

APULEIUS  Platonicus,  71 B. 

ARISTOTELES,  6D',  9C,  10  A,  C,  17  G,  20  C, 
21 C,  22A,  B,  C,  24D,  A',  26D',  27 A,  A', 
29B,  C,  A',  30 A,  B,  A',  C,  39 C,  42B,  D', 
47B,  50D,  etc. 

AUGUSTINUS  (S.),  5B',  C,  6A,  A',  B',  C,  7A, 


C,  C,  D',  8B,  A',  B',  C,  9D,  C,  10 C,  D,  11 A, 

B,  A',  B',  12B,  C,  13B,  15B,  D,  23B,  C,  25B*, 
27 C,  D',  28B,  C,  35 C,  36A,  37 A,  etc. 

AVEMPOTE,  127A. 

AVERROES,  17A',  21  G,  D,  C,  22A,  23A,  A', 
24B',  D',  29B,  G,  41A',  43B,  D,  53C,  55C, 
A',  58D,  68D,  A',  70D,  72D,  C,  73B',  74C, 
B',  75A,  B,  76 C,  D,  78 A',  B',  79B',  84 C, 
92C,  A',  95B,  96A',  HOG,  H7C,  D',  H8B, 
127D,  C,  130A,  D,  B',  131B,  134D,  138B, 
146B,  A',  B',  170B',  D',  176B,  180A,  D', 
183B,  C,  D',  306 C,  397D,  C,  398A,  501 C. 

AVICEBRON,  22 A',  23  C,  A',  71 B,  143  D'. 

AVICENNA,  15  C,  21 C,  29B,  A',  41 A',  D',43A, 

C,  58D,  61 D',  68D,  72A,  C,  73B',  C,  74  C, 
A',  75 D,  C,  78  C,  81 B,  89 D,  91 D',  92  A,  96 B , 

D,  99D',  IHB',  H4C,  H7C,  118B,  127D, 
128 D',  135 A',  138B,  141 B,  C,  C,  146A,  B, 
A',  B',  148D',  149 C,  155B',  169B,  183B,  C, 
400 A,  503B,  546B,  582D,  B'. 


B 


BASILIUS  (S.),  6B',  36B,  A*,  D',  50  C,  51 B', 
53B',  57B',  59 C,  60D,  62 C,  D',  68 C,  284 A*, 
297  D,  589  B'. 

BEDA  (S.)  Ven.,  6A,  8D,  9C,  26B,  39 A',  50 C, 
52B,  59 C,  60D,  71 D,  85D',  86 A,  150B', 
151 D,  C,  158 A',  224B',  D',  251 B,  329 D, 
348 A,  369B',  371D,  410B',  427D. 

BENEDICTUS  (S.),  587  C,  589 B'. 

BERNARDUS  (S.),  71D,  267D',  271D,  272B, 
275C,  278B',  308B,  310B',  C,  333C,  360B, 
369B',  391D,  424A,  514A,  534B',  541D,  566C, 
587B',  588B,  C,  D,  A',  589B',  591  C. 

BOETIUS  (B.),  16B',  45 A',  71  C,  92B,  104 C, 


i  Vide  infra  Indicem  generalem. 


INDEX   AUCTORUM 


D',  210A',  257A',  308D,  404D,  472D,  499B,       EPICUREI,  9C\  10A\  72D,  74A',D\  75A,489B\ 


520 D',  523  C,  581 A'. 
BONAVENTURA  (S.),  11 C,  17D',  40A,  ete. 


CASSIANUS,  569 C,  589B'. 

CASSIODORUS,  105  A,  C,  218  D'. 

CAUSIS  (Liber  de),  David  Judaei,  67B',  76D,  A\ 

H4B,    H7A',    131 B',  252B',  362 C,  433A', 

497  C,  501 D,  502 A,  551 C,  590B. 
CHRYSOSTOMUS  (S.  Joannes),  6B',  36 C,  60D, 

62  C,  D',  321  C,  448 A,  537C. 
CICERO.  Vide  Tullius. 
CLIMACUS  (S.  Joannes),  589B'. 
COELESTIUS,  haereticus,  383  C. 

Coelestii,  386 D'. 
COMMENTATOR.  Vicle  Averroes. 
—  Boetii  (Gilbertus  Porretanus),  15 D'. 
CONSTABILUS  (Costa  ben  Luca),  137 D'. 
CYRILLUS  (de  Guidone),  407 .\. 


D 


DAMASCENUS  (S.  Joannes),  8A',  11B,  37C, 
40A,  59C,  60A',  61 B,  D,  62D',  68C,  72D', 
74A,  78D',  89 A',  B',  90 D',  91  C,  D,  A',  94 C, 
101B,  109B',  C,  M9B,  150D',  152C,  153D, 
157D',  158B,  189D,  198  C,  200A,  201 C,  222C, 
267B',  270D',  271D\  272B,  276C,  277B', 
D',  278C,  281B',  284A',  297A,  305D,  C, 
309 A',  366 A',  407 D,  430  D\  465  D',  514A, 
523C,  541 B,  573C,  582B'. 

DECRETALES,  591 B'. 

DEMOCRITUS,  9D',  42D',  59A,  99A'. 

DIONYSIUS  (S.)  Areopagita,  5A,  36 C,  39D', 
40A',  43C,  D',  45D,  D',  46B,  57D,  B',  67D', 
90A,  134A',  143A,  169D',  208B,  222  C,  227C, 
240 C,  251B,  D,  319D,  328A,  B,  329A',  347C, 
361 A',  370B',  392D',  456A',  457D,  469 A', 
471  C,  472B,  492  C,  500B,  504 A,  519  C,  541 B, 
553B,  573  C. 

DIVTNA  ESSENTIA  seu  Dei  natura  (Liber  de), 
Dionysii  Cartusiani,  45  D'. 

DONATUS,  grammaticus,  253B. 

DURANDUS  de  S.  Portiano,  23 D,  43 D',  54B', 
76A',  S0A',  etc. 


E 


EMPEDOCLES,  9D',  58A. 
ENORMITATE  PECCATI  (Libellus  de),  Dionysii 
Cartusiani,  566D. 


EPIPHANIUS  (S.),  Cyprius  episcopus,  152A' 
EUPHORBIUS,  105A'. 
EUSEBIUS  Emisenus,  589 B'. 
EUSTACHIUS  (S.),  550C. 


FULGENTIUS  (S.),  500 B'. 


G 


GALENUS,  96 B. 

GAUDIO  SPIRITUALI  ET  PACE  INTERNA  (Tra- 
ctatus  de),  Dionysii  Carlusiani,  554 D'. 

GLOSSA,  61 D,  62B',  154B,  167 A,  203 C,  227 D, 
228A,  229 A,  B,  251  C,  265C,  267D',  296D, 
318B\  380D',  457D',  500B',523C,  524A,A\ 
B',  534B',  550A',  566D',  568A,  574C,  575A. 
Adde  Strabus. 

GLLECI,  25  C,  37  C,  60 D,  89A',  155B. 

GREGORIUS  (S.)  Magnus,  6A,  B,  8D,  A',  9C, 
25A',  60D,  67D',  71D,  D\  101B,  H6C,  212D, 
C,  213B,  244B',  253D',  278D',  297C,  298B, 
305C,  310B,  324B',  329D,  336D,  348A,  A', 
358B,  410B',  424B,  433D,  445A,  451 C,  484A', 
485A,  489D',  560B',  563C,  566C,  567D, 
569C,  582B',  584B. 

—  (S.)  Papa  VII,  585 B\ 

—  (S.)  Nyssenus,  8A\  11B,  60D,  94C\  134B', 
135-B,  D',  198B',  201  C,  278C,  309.V. 

GUILLELMUS  Antisiodorensis,  H2A,  193B', 
198C,  226C,  234 B,  etc. 

—  Parisiensis  episcopus,  13  A\  39  A,  55B',  etc. 

—  de  Conchis,  81 D. 


H 


HALI  (Ali  ben  Abbas),  94B'. 

HANNJBAL,  131B,  213A,  220B'. 

HENRICUS  de  Gandavo,  13B,  15A,  44D,  etc. 

HERCULES,  355  C. 

IIERMES    Trismegistus,    74B',    103B',    104D', 

105 B,  C. 
HESIODUS,  104  C. 
HIERONYMUS  (S.),  8A\  9C,  60D,  68C,  73D', 

152A',  250D,  354C,    A\   B\   358D',  359C, 

410B',  424B,  483A',  489D',  528D,  589B'. 
HILARION  (S.),  224  B. 
HIPPOCRATES,  203D. 
HOMERUS,  100  B\ 
HUBERTINUS  (alias  Ubertinus)  de  Casali, 45 1  B\ 

452  B. 


INDEX   AUCTORUM 


605 


HUGO  de  S.  Victore,  8C,  29  C,  44 B\  162  D, 
189A,  B\  193B,  208B',  209B',  C\  210A,  C, 
218B,  219 A,  245  C,  254  C,  255D',  256D,  367  C, 
381 C,  400B',  402 D,  403  C. 


I 


ISAAC  (Rabbi),  75  C,  1S0B,  276D',  281 B',  C. 
ISIDORUS  (S.),  Hispalensis   episcopus,   155B, 

D,  164D,  228D',  514D,  526D',  569C. 
ITINERARIUM  S.  Clementis,  278B'. 


JOVINIANUS,  hseretieus,  354  C,  359  C. 

Joviniani,  356B'. 
JUDiEI,  157B',  162  C. 
JULIANUS,  heereticus,  383  A,  C. 

Juliani,  386D'. 


LACTANTIUS,  103  B'. 
LATINI,  37D,  60D,  155B. 
LAUDABILIBUS  BONIS  (Liber  de),  319A. 
LEUCIPPUS,  9D'. 
LUCIA  (S.),  288  D'. 
LYCOPHRON,  128  C. 


M 


MACROBIUS,  59  C,  D,  71 B,  104B',  C,  140  A', 

489  C,  550B'. 
MAGISTER   in   historiis   (P.  Comestor),   85D, 

150  C,  407  C. 
MAHOJMETUS,  130  C. 
MANICHMJS  (id  est  Manes),  354  C. 

Manieh8ei,2o  C,  107  C,  108  D',  11 1 A,  140A',356B'. 
MARTIANUS,  58  C,  59  C,  155D'. 
MASCHAALLAH,  94B'. 
MAURUS(S.),  587  C. 

MAXIMUS  (S.),  Taurinensis  episcopus,  489D'. 
MERCURIUS,  105  D. 
MOYSES  (Rabbi),  7C,  21 D,  52  D',  72  A,  73C.B', 

74B,B',  75A,B,  A',C,  76C,  D,  85D,  93B',  C. 


0 


ODO  (de  Castro  Radulphi),  cancellarius  Pari- 

siensis,  254  C. 
ORIGENES,  53 A',  68  C,   151 A,   152D,  222  C, 

232  C,  297 A,  502 D. 
OVIDIUS  (Naso),  5A,  9D\ 


PACHOMIUS  (S.),  224A. 
PARISIENSES  MAGISTRI,  254  C,  324 A. 
PELAGIUS,  320B',  323 A,  354A,  B,  357B',  358A, 

383  A,  B,  C,  451 B. 
Pelagiani,  355C\,356C,  385C,  386D',  388 A. 
PERIPATETICI,  23 C,  71 C,  72D,  A',  73B',  74A', 

B',  D',  76C,  119A,  148D',  248B',  488A',  C, 

489 A',  B\ 
PETRUS  de  Tarantasia  (B.  Innocentius  V),27B', 

37B,  47 A',  54A,  63A,  etc. 

—  de  Alliaco,  101 C,  103 B,  104  C. 

—  de  Aquila,  448  B'. 

PLATO,  5D',  7D,  B',  C,  15B,  22B,  C,  27A, 
57B',  58B,  C,  59 A,  D,  C,  69D,  71 C,  72B', 
73B',  74B',  75 C,  79D',  82B',  104B',  C,  105B, 
108B',  C,  H9A,  129D',  130C,  134B',  D', 
135D',  136B,  141D\  142A',  150 A,B,  D,  168D', 
169 B,  B',  C,  172  D',  178 D',  183 B,  280 D', 
297C,  318D,  489C,  550B'. 

Platonici,  23  C,  59  C,  68B',  69D,  71 B,  73B\ 
92D',  119A,  133B',  169 C,  354A'. 

PLINIUS,  155  D'. 

PLOTINUS,  71 B,  550B'. 

PORPHYRIUS,  26A\  71B,  C,  74B\  142A',  388C, 
404D. 

PR/EDICAMENTORUM  (Liber),  Aristotelis,  538  B. 

PRiEPOSITIVUS,  199D,  200B,  231D',  292D, 
298B,  318B\  C,  333D',436C,  437B\  513A', 
560  C. 

PROCLUS,  71 B,  131  B\  142 D'. 

PROFUNDITATE  COELORUM  (Liber  de),  56A'. 

PTOLEM/EUS,  59B,  65A,  A',  C,  67A,  76A, 
79 D\  85D,  90B,  94  A\  B\  95C,  102  C,  151  C\ 
155  B'. 

PYTHAGORAS,  104  A\  105D,  141 D'. 


Q 


QUINTILIANUS,  203  C. 


R 


RABANUS  (Maurus),  26B,  39 A',  60D,  61  C,  D, 

A\  B\  62  A,  B. 
RICHARDUS  de  Mediavilla,  7D\  16  C\  20 A\ 

21 B,  29  C,  etc. 


SARRACENI,  102  A,  153  A'. 

SCOTUS  (Joannes),  16  C,  29  D\  45 A\  etc. 


606  INDEX   AUCTORDM 

SENECA,  42B',  489C,  S89B.  THEOPHRASTUS,  127D,  359C. 

SIBYLLA,  103 B'.  THOMAS  (S.)  apostolus,  151 D. 

SIMPLICIUS,  540  A'.  —  (S.)  Aquinas,  5D,  21 C,  26  A',  28B,  etc. 

SOCRATES,  73B',  74B',  149D',  150B,  D,  287B',  —  de  Argentina,  13D,  63D',  191 C,  219D,  221C, 

382A,  489C,  519D.  326C. 

SPIRITU  ET  ANIMA  (Liber  de),  inter  opera  TULLIUS  (Cicero),  89 C,  104B',  341 B',  342  C, 

S.  Augustini,  135D,  C.  343A,  355B,  378B,  488C,489C,  519A',585D, 

STEPHANUS,  Parisiensis  episcopus,  72  D,  93  A',  586  A',  C. 

362B',  C. 

STOICI,  72D,  74A',  B',  D',  149D',  488A',  B',  TJ 

489A,  A',  B',  C. 

STRABUS  (Walafridus),  25  A',  26B,  39 A',  53  C,  UBERTINUS.  Vide  Hubertinus. 

60D,150B',151D,371C,D,410B'./l<tae  Glossa.  UDALRICUS  Argentoratensis,  9A,  75D,  168B', 

336  C,  383  D,  etc. 
T 

V 

THEBIT,  Arabus  astronomus,  61 D. 

THEMISTIUS,  21  C,  127D,  128A,  183B.  VITASPATRUM  (Liber),  222B,  587C. 


INDEX  DIONYSIANUS 


SIVE 


EGLOGA    LOCORUM    NOTABILIORUM 


DIONYSII   CARTUSIANI 


DISTINCTIO   DUODECIMA. 

Quaestio  1 10  G. 

Quaestio  II 17B. 

Quaestio  VI 30A'. 

DISTINCTIO   TERTIADECIMA. 

Quaestio  1 38  C,  39 A'. 

Quaestio  II 40 D',  44D',  45D'. 

DISTINCTIO    QUARTADECIMA. 

Quaestio  I 54B',  D',  55D,  57A. 

Quaestio  II 60D. 

Quaestio  IV    .     .     .   70B,  71 B,  74D\  76D,  C. 
Quaestio  VI 83C. 

DISTINCTIO    QUINTADECIMA. 

Quaestio  1 97B,  104B,  105D. 

Quaestio  II HOD'. 

Quaestio  III H2C. 

Quaestio  V 119A. 

DISTINCTIO    SEPTIMADECIMA. 

Quaestio  1 130D,  133  C. 

Quaestio  II 139D. 

Quaestio  IV 144  C,  150  G. 

Quaestio  V.  153A',154C,156B,D\157C,158A'. 

DISTINCTIO   OCTAVADECIMA. 

Quaestio  II 178  C,  181 D. 

Quaestio  III 185A. 


DISTINCTIO   NONADECIMA. 

Quaestio  II 192  C. 

DISTINCTIO  VICESIMA. 

Quaestio  1 200B,  204D. 

Quaestio  II 207D. 

Quaestio  IV 213D'. 

DISTINCTIO   VICESIMA   PRIMA. 

Quaestio  III   .     .     .  221B,  222A,  223A',  224A. 

Quaestio  IV 226A,  C. 

Qusestio  VI 235A. 

DISTINCTIO   VICESIMA   SECUNDA. 

Quaestio  unica 243  A',  245  B. 

DISTINCTIO    VICESIMA   TERTIA. 

Quaestio  1 250A'. 

Quaestio  II 252  C,  255B,  D. 

DISTINCTIO   VICESIMA   QUARTA. 

Quaestio  1 267A'. 

Qufestio  III 274  C,  278 D,  D'. 

Quaestio  V 284A'. 

Quaestio  VI   ........    290 A',  295  C. 

DISTINCTIO   VICESIMA   QUINTA. 

Quaestio  VI 3HA'. 

Quaestio  VII 3HD'. 


608  INDEX   DIONYSIANUS 

DISTINCTIO   VICESIMA    SEXTA.  Quffistio   II 489A'. 

Qusestio  III 492D. 

Quaestio  I.  319A,323A',324D,D',325A',326C. 

Qusestio  II 329D.D'.  distinctio  tricesima  septima. 

Queestio  III 331 C. 

Quaestio  I.     .     .     .  498A',  501B,  502C,  503C. 
distinctio  vicesima  septima. 

QuastioII 346Cets.  distinctio  tricesima  octava. 

Quaestio  III   .  350D. 

Quaestio  1 510A'. 

Quaestio  III 515C. 

DISTINCTIO   VICESIMA   OCTAVA.  V 

Quaestio  III 362B',  363A'.  distinctio  tricesima  nona. 

distinctio  vicesima  NONA.  Quasstio  1 520  C. 

Quaestio  II 523  C. 

Qusestio  1 369A,  D.      Quaestio  III 526 B',  527 C,  528 D. 

DISTINCTIO   TRICESIMA.  DISTINCTIO   QUADRAGESIMA. 

Qusestio  II 390D'.      Quaestio  1 534 C. 

Quaestio  V 405C,  B'. 

DISTINCTIO   QUADRAGESIMA   PRIMA. 
DISTINCTIO   TRICESIMA    SECUNDA. 

Qusestio  I 552  C. 

Quasstio  1 427D.      Qufestio  II 554C. 

Qusestio  II 430D. 

DISTINCTIO   QUADRAGESIMA    SECUNDA. 
DISTINCTIO   TRICESIMA   TERTIA. 

Quaestio  III 566  C. 

Quaestio  I 444  C,  445B. 

Qusestio  II     .     .    448B',  450B',  451D',  452A'. 

DISTINCTIO    QUADRAGESIMA   TERTIA. 
DISTINCTIO   TRICESIMA   QUINTA.  .  ..  .  „„„™    „„„„, 

Qusestio  umca 578  D',  579  C. 

Qusestio  II 473A. 

DISTINCTIO   QUADRAGESIMA    QUARTA. 
DISTINCTIO   TRICESIMA   SEXTA. 

Qusestio  1 582B'. 

Qusestio  I 485  C.      Qua^stio  V 589  A',  591 C. 


INDEX  GENERALIS 


DlSTINCTIO   DUODECIMA 1 

Summa 4 

Quaestio  I.  Utrum  omnia  corporalia  sint 
simul  creata 4 

Albertus,  8  D ;  Bonaventura,  11 C ;  Guil- 
Ielmus  Parisiensis,  13 B';  Henricus,  13B; 
Richardus,  7D';  Thomas,  5D;  Thomas 
de  Argentina,  13  D;  Udalricus,  9A. 

Quaestio  II.  An  materia  valeat  stare  nuda.     14 

Henricus,  15  A;  Richardus,  16 D';  Sco- 
tus,  16  D. 

Quaestio  III.  An  omnium  corporalium  sit 
una  materia;  an  omnium  spiritualium 
et  corporalium  sit  una  materia    ...     17 

Alexander,    25  C;    Bonaventura,    17  D', 

19  A',  20  A;  Durandus,  23  D;  Richardus, 

20  A',  21 B;  Thomas,  21  C. 

Quaestio  IV.  An  sint  tantum  quatuor  co- 
aequaeva,  videlicet  angelus,  coelum,  tem- 
pus,  materia 25 

Albertus,  26B;  Petrus,  27B';  Thomas, 
26A'. 

Quaestio  V.  An  secundum  expositionem 
Augustini  salvetur  sex  dierum  distin- 
ctio 27 

Alexander,  27  D' ;  Thomas,  28  B. 

Quaestio  VI.  An  materia  sit  de  essentia 

compositi 29 

Richardus,  29  D  ;  Scotus,  29  D'. 

DlSTINCTIO   TERTIADECIMA 31 

Summa 34 

QuaBstio  I.  An  per  opus  distinctionis  ali- 
quid  additum  sit  operi  creationis ;  et  si 
sic,  quid  sit  illud 33 

Albertus,  37  B';  Alexander,  38  A;  Guil- 
lelmus  Parisiensis,  39  B;  Petrus,  37  B  ; 
Richardus,  37  D  ;  Thomas,  35  C. 

Quaestio  II.  Utrum  lux  sit  corpus    ...    39 
T.  22. 


Albertus,42D';  Bonaventura,  40A.42A'; 
Durandus,  43  D'  ;  Henricus,  44  D;  Petrus, 
47  A';  Richardus,  44  B';  Scotus,  45  A' ; 
Thomas,  41  A,  43  D,  45  C,  46  C. 

DlSTINCTIO    QUARTADECIMA 47 

Summa 50 

Quaestio  I.  Utrum  firmamenlum,  id  est 
ccelum  stellatum,  sit  factum  de  aqua, 
et  an  vere  in  medio  aquarum  sit  con- 
stitutum 50 

Albertus,  54  C ;  Alexander,  50  A';  Bona- 
ventura,  51  C  ;  Durandus,  54  C  ;  Guillel- 
mus  Parisiensis,  55  B' ;  Petrus,  54  A ;  Sco- 
tus,  55  A,  A';  Thomas,  52  B'. 

Quaestio  II.  An  ccelum  stellatum  seu  fir- 
mamentum  sit  de  natura  elementorum.     57 

Albertus,  58  C,  59 B';  Guillelmus  Pari- 
siensis,  59  D';  Richardus,  58  C;  Thomas, 
57  A'. 

Quasstio  III.  Quot  sint  cceli 61 

Albertus,  61 D ;  Bonaventura,  63  D' ;  Pe- 
trus,  63  A ;  Richardus,  63  B ;  Scotus,  64  B' ; 
Thomas,  62  B. 

Quaestio  IV.  An  corpora  coelestia  animata 
sint,  ac  moveantur  a  propriis  animabus.     67 

Albertus,  72  D;  Bonaventura,  77  A  ;  Du- 
randus,  76  B';  Guillelmus  Parisiensis, 
77  D';  Henricus,  79  B;  Petrus,  71 A';  Ri- 
chardus,  71 D';  Scotus,  78  D;  Thomas, 
67  B',  70 D;  Udalricus,  75  D. 

Quaestio  V.  Utrum  luminaria  seu  planetee 
moveantur  in  orbibus  suis  motibus  pro- 
priis 79 

Bonaventura,  79  D  ;  Durandus,  80  A' ; 
Richardus,  79  D',  81 B. 

Quaestio  VI.  Cur  et  qua  necessitate  pona- 
tur  coelum  crystallinum,  seu  aqueum  : 
praesertim  quum  quidam  astronomi  di- 
cant  coelum  stellatum  cum  orbibus  pla- 
netarum  ad  inferiorum  productionem 
sufficere,  nonnulli  quoque  theologi  oc- 

39 


610 


INDEX   GENERALIS 


tavam  sphaeram  coelestem,  primum  mo- 

bile  nominent 82 

Albertus,  82  D;  Bonaventura,  83  A'. 

Quaestio  VII.  An  opus  tertiae  diei  conveni- 

enter  describatur 83 

Albertus,  85  C;  Tliomas,  84  B. 

DlSTINCTIO  QUINTADECIMA 86 

Summa 89 

Quaestio  I.  De  fine  constitutionis  coelesti- 
um  corporum  :  et  specialiter  utrum  or- 
bes  coelestes  influant  inferioribus  istis, 
et  quos  effectus  producant  in  eis ;  po- 
tissime  vero  an  luminaria  coeli,  id  est 
stellse  atque  planetae,  sint  causae  inferi- 
orum,  etiam  inclinationum  et  morum, 
interiorumque  actuum  humanorum.     .     89 

Albertus,  94  D;  Alexander,  90  B;  Bona- 
ventura,  96  B',  101 A;  Durandus,  96  C, 
101  C;  Guillelmus  Parisiensis,  98 B;  Pe- 
trus,  94  C ;  Petrus  de  Alliaco,  101  C,  104  D ; 
Richardus,  93  D,  100  C ;  Scotus,  97  C ;  Tho- 
mas,  91 B',  99  C. 

Quaestio  II.  De  operibus  quintae  et  sextae 
dierum 105 

Albertus,  108  B' ;  Alexander,  111 A ;  Bo- 
naventura,  109  D',  110  D;  Petrus,  107  C; 
Richardus,  108  A;  Thomas,  105  D'. 

Quaestio  III.  Utrum  trium  elementorum 
ornatus  sufficienter  ac  ordinate  descri- 
batur 111 

Antisiodorensis,  112  A  ;  Bonaventura, 
112  D';  Guillelmus  Parisiensis,  113  C; 
Thomas,  113  D. 

Quaestio  IV.  An  Creator  septimo  die  sua 
opera  consummavit,  et  ab  eisdem  pro- 
ducendis  quievit,  ipsumque  diem  septi- 
mum  sanctificavit,  quia  in  ipso  quievit.  113 

Albertus,  114  A' ;  Henricus,  117  D;  Tho- 
mas,  115  C. 

Quaestio  V.  Utrum  in  mixto  remaneant 
elementa  actu  secundum  suas  formas 

substantiales 117 

Richardus,  119  B;  Scotus,  117  C. 

DlSTINCTIO   SEXTADECIMA 119 

Summa 122 

DlSTINCTIO    SEPTIMADECIMA 122 

Summa 123 


Quaestio  I.  An  anima  primi  hominis  vere 

sit  creata 125 

Albertus,  131 B;  Henricus,  132  B;  Tho- 
mas,  125  A\ 

Quaestio  II.  An  anima  rationalis  uniatur 
suo  corpori  immediate 134 

Albertus,  134  B';  Henricus,  138  B';  Ri- 
chardus,  136  C;  Thomas,  135  D'. 

Quaestio  III.  Ubi  et  quando  creata  sit  ani- 
ma  Adae  ac  animae  ceterorum.    .    .     .  140 

Bonaventura,  140  B;  Durandus,  141  D  ; 
Guillelmus  Parisiensis,  141 D';  Richardus, 
141 B;  Thomas,  140  C. 

Quaestio  IV.  De  formatione  corporis  ho- 
minis  primi,  a  quo  et  ex  quibus  for- 
matum  sit 142 

Albertus,  148  D',  149  D'  ;  Alexander, 
143  D;  Bonaventura,  148  C;  Petrus,  147  D'; 
Richardus,  146  B,  B';  Thomas,  144  B,  D', 
147  A. 

Quaestio  V.  An  ea  quae  de  paradiso  terre- 
stri  leguntur  sint  vere  ad  litteram  cor- 
poraliter  intelligenda 150 

Albertus,  151 A ;  Alexander,  154 D';  Bo- 
naventura,  154  A';  Durandus,  156D;  Guil- 
lelmus  Parisiensis,  156 D';  Petrus,  153  D, 
C;  Scotus,  155  A';  Thomas,  152  D. 

DlSTINCTIO   OCTAVADECIMA 158 

Summa 161 

Quaestio  I.  Utrum  ex  sola  costa  viri  for- 
matum  et  factum  sit  corpus  primas  mu- 

lieris 162 

Albertus,  164D;  Durandus,  165  C;  Pe- 
trus,  163  D';  Thomas,  162  C. 

Quaestio  II.  An  omnium  rerum  quae  fiunt 
aut  generantur,  sint  ponendae  in  mate- 
ria  rationes  seminales 166 

Albertus,  167  A;  Alexander,  174  C;  Bo- 
naventura,  174  D;  Durandus,  180  A';  Guil- 
lelmus  Parisiensis,178B;  Henricus,  175D'; 
Petrus,  172  D' ;  Richardus,  173  C  ;  Sco- 
tus,  179 A;  Thomas,  169  C;  Udalricus, 
168  C. 

Quaestio  III.  An  omnium  hominum  sit 
anima  una,  an  omnes  anims  rationa- 
les  simul  productae  sint,  an  animae  ra- 
tionales  producantur  immediate  a  Deo, 
et  utrum  sint  ex  traduce,  et  an  animas 
irrationales  ex  traduce  nascantur.  .  .  182 
Alexander,  184  A';  Thomas,  182  D. 


INDEX   GENERALIS 


611 


DlSTINCTIO  NONADECIMA 185 

Summa 188 

Qusestio  I.  An  anima  rationalis  sit  ex  na- 
tura  sua  immortalis 188 

Qusestio  II.  Utrum  homo  in  statu  inno- 
centise  potuit  tolerare  aliquod  malum 
poense 188 

Albertus,  191 C;  Alexander,  189  A,  192B'; 
Bonaventura,  189  D';  Petrus,  191 B;  Ri- 
chardus,  191 D;  Seotus,  191 D';  Thomas, 
190  D;  Thomas  de  Argentina,  191 C. 

Quaestio  III.  Utrum  immortalitas  et  impas- 
sibilitas  jam  prasfatse  convenerunt  ho- 
mini  in  statu  innocentias  ex  sua  natura.  192 

AIexander,193A;  Antisiodorensis,193B'; 
Petrus,  193  D';  Thomas,  193  A'. 

DlSTINCTIO  VICESIMA 194 

Summa 198 

Qusestio  I.  An  homines  fuissent  in  paradi- 
so  multiplicati  per  generationem  carna- 
lem,  stante  in  eis  originali  justitia  seu 
innocentise  statu 198 

Albertus,  199D,  200C;  Alexander,  202  C; 
Antisiodorensis,  198  C  ;  Bonaventura, 
202  B',  203  A';  Durandus,  203  D';  Petrus, 
201 D' ;  Richardus,  202  A' ;  Thomas,  200  D, 
204  B'. 

Qusestio  II.  An  proles  in  statu  innocentiae 
fuissent  genitse  in  robore  corporis  per- 
fectioneque  animse 205 

Albertus,  207  B  ;  Alexander,  205  C ;  Bo- 
naventura,  206  B' ;  Thomas,  206  C. 

Qusestio  III.  An  parvuli  fuissent  nati  in 
cognitione  intellectuali  perfecti   .     .     .  207 

Alexander,  208  D';  Petrus,  208  C;  Ri- 
chardus,  208  A';  Thomas,  207  C. 

Quaestio  IV.  An  parvuli  fuissent  nati  in 
originali  justitia 209 

Albertus,  212  D',  213  D' ;  Alexander, 
209  C;  Bonaventura,  213  C;  Durandus, 
213A;  Hannibal,  213 A;  Petrus,  212A'; 
Richardus,  212  B';  Scotus,  213  B;  Tho- 
mas,  210  C. 

DlSTINCTIO   VICESIMA   PRIMA 214 

Summa 217 

Qusestio  I.  Quid  sit  tentatio 217 

Alexander,  218  D' ;  Bonaventura,  217  A'; 

Durandus,   219  B;   Thomas,  218 B;   Tho- 

mas  de  Argentina,  219  D. 


Qusestio  II.  De  motivo  diaboli  ad  tentan- 
dum 219 

Bonaventura,  219  C. 

Qusestio  III.  An  omnis  tentatio  sit  pec- 
catum 220 

Alexander,  222  C  ;  Bonaventura,  221  D, 
222  C;  Durandus,  223  D';  Petrus,  221  C  ; 
Richardus,  220  C;  Thomas,  220 B,  221 D', 
222  B',  223  A. 

Qusestio  IV.  De  ordine  tentationis  primo- 

rum  parentum 224 

Alexander,  224  C  ;  Bonaventura,  225  B ; 
Petrus,  225  B';  Thomas,  225  A',  226  B. 

Qusestio  V.  De  gravitate  transgressionis 
primorum  parentum,  et  quis  eorum 
peccaverit  gravius ;  cur  eorum  pecca- 
tum  remissibile  et  remediabile  fuit.     .  226 

Albertus,  231  D' ;  Alexander,  228  A', 
232  D;  Antisiodorensis,  226  C;  Bonaven- 
tura,  231 D;  Richardus,  231A;Thomas, 
229  C. 

Qusestio  VI.  Utrum  homo  in  statu  inno- 
centise  potuit  venialiter  peccare  prius- 
quam  mortaliter 232 

Albertus,  232  D';  Alexander,  233B;An- 
tisiodorensis,  234  B  ;  Bonaventura,  233  C  ; 
Durandus,  234  A' ;  Petrus,  233  B' ;  Richar- 
dus,  233  C ;  Scotus,  234  C;  Thomas,  233  A'. 

DlSTINCTIO  VICESIMA    SECUNDA     ....  235 

Summa 239 

Quaestio  unica.  An  ignorantia  sit  excusa- 
toria  culpse,  imo  et  alleviatoria  trans- 
gressionis  primorum  parentum    .     .     .  240 

Albertus,  243  D,  C;  Alexander,  245  C,  A'; 
Bonaventura,  240  B';  Durandus,  243  D  ; 
Henricus,  244  B;  Scotus,  244C;Thomas, 
242  B. 

DlSTINCTIO   VICESIMA   TERTIA 246 

Summa 248 

Quaestio  I.  An  fleri  potuit  creatura  intel- 
lectualis,  cui  ex  sua  natura  competeret 
impeccabilitas 248 

Alexander,  249  A' ;  Durandus,  250  A; 
Scotus,  250  D;  Thomas,  249  B. 

Quaestio  II.  Utrum  homo  in  statu  innocen- 
tise  habuit  cognitionem  sui  creatoris  et 
sui  ipsius  ceterarumque  rerum    .     .     .  250 

Albertus,  251 B  ;  Bonaventura,  254  A; 
Durandus,  255  C;  Thomas,  252  D. 


612 


INDEX   GENEUALIS 


Quaestio  III.  An  homo  in  statu  innocentiae 
habuit  omnium  rerum  notitiam  .     .     .  255 
Alexander,  255  D';  Thomas,  257  C. 

DlSTINCTIO  VICESIMA   QUARTA 238 

Summa 264 

Qusestio  I.  Utrum  homo  sit  creatus  in  gra- 
tia  gratum  faciente  virtutibusque  in- 
fusis 264 

Albertus,  265  B  ;  Alexander,  265  A' ;  Bo- 
naventura,  266  B  ;  Petrus,  267  D  ;  Tho- 
mas,  266  D. 

Quaestio  II.  An  homo  in  statu  innoeentiae 
sine  gratia  gratum  faciente  potuit  pec- 
cata  vitare  tentationibusque  resistere     .  2G8 

Albertus,  270  C;  Alexander,  268  D' ;  Bo- 
naventura,  268  D;  Henricus,  269  B;  Ri- 
chardus,  270  A;  Thomas,  269  C. 

Quaestio  III.  Quid  sil  liberum  arbitrium  .  270 

Albertus,  278  C,  A' ;  Alexander,  271  D  ; 
Antisiodorensis,  270  B'  ;  Bonaventura, 
272  A' ;  Richardus,  277  B' ;  Thomas,  274  D'. 

Quaeslio  IV.  De  sensualitate,  an  sit  poten- 
tia  animae 279 

Albertus,  280  C  ;  Alexander,  280  D' ;  Ri- 
chardus,  280  C  ;  Thomas,  279  B,  280  D. 

Quaestio  V.  An  ratio  superior  et  inferior 
sint  una  potentia,  et  quid  sint,  ac  qua- 
liter  ab  intellectu  distinguantur  .     .     .281 

Albertus,  281 B' ;  Richardus,  284  B  ;  Sco- 
tus,  284  B'  ;  Thomas,  282  C. 

Quaestio  VI.  In  quibus  potentiis  anirnae  sit 

peecatum 285 

Albertus,  292  A;  Alexander,  285  D;  Bo- 
naventura,  290  B' ;  Durandus,  292  A' ;  Hen- 
ricus,  293  C;  Petrus,  289 B' ;  Richardus, 
289  D';  Thomas,  286  A. 

Quaestio  VII.  Quid  sint  synderesis  et  con- 
scientia 296 

Albertus,  298  B  ;  Alexander,  297  B';  Tho- 
mas,  296  A. 

Quaestio   VIII.   Utrum   peccatum   veniale 

fleri  possit  mortale 298 

Thomas,  298  B'. 

DlSTINCTIO   VICESIMA   QUINTA 299 

Summa 305 

Quaestio  I.  In  quibus  sit  liberum  arbitrium.  305 

Albertus,  305  D;  Bonaventura,  306  D  ; 
Thomas,  306  B. 


Quasstio  II.  An  liberum  arbitrium  possit 
cogi 306 

Bonaventura,  306D';  Henricus,  308  B; 
Thomas,  307  D. 

Quaestio  III.  An  liberum  arbitrium  circa 
universa  versetur  circa  quae  voluntas    .  308 

Albertus,  309  D  ;  Alexander,  308  B';  Ri- 
chardus,  309  A;  Thomas,  308  B'. 

Quaestio  IV.  De  statibus  liberi  arbitrii  .     .  309 

Albertus,  309  C ;  Alexander,  310  C ;  Tho- 
mas,  310  D. 

Quaestio  V.  An  liberum  arbitrium  sit  in 
omnibus  illud  habentibus  aequaliter,  an 
potius  augeatur  et  remitlatur,  ila  quod 

possit  landem  amitti 310 

Alexander,  311  C;  Thomas,  311 A. 

Qucestio  VI.  An  in  vita  hac  possimus  ha- 
bere  usum  liberi  arbitrii  sine  phanla- 

smate 311 

Richardus,  311  D. 

Quaestio  VII.  Utrum  aliquid  aliud  a  volun- 
tate  causet  effective  actum  volendi  in 
voluntate 311 

Scotus,  311  C. 

DlSTINCTIO   VICESIMA    SEXTA 312 

Summa 317 

Quaestio  I.  Quid  sit  gratia,  an  sit  quid 
creatum  in  anima,  ac  realiter  idem 
quod  virtus  seu  caritas 317 

Albertus,  318  C;  Bonaventura,  323  B', 
325  D';  Durandus,  324  B,  C;  Henricus, 
325  A ;  Petrus,  322  D' ;  Richardus,  323  B  ; 
Scotus,  325  B';  Thomas,  319  C. 

Quaestio  II.  An  gratia  sit  subjective  in  es- 

sentia  animae 326 

Albertus,  329  A;  Bonaventura,  326  D'; 
Durandus,  329  B,  C ;  Petrus,  328  B';  Ri- 
chardus,  329  A;  Thomas,  327  D'. 

Quaestio  III.  An  gratia  gratum  faciens  sit 

tantum  una  in  homine  uno 330 

Petrus,  331  D' ;  Thomas,  330  A'. 

Quaestio  IV.  An  gratia  sit  motor  liberi  ar- 
bitrii 332 

Albertus,  333  A  ;  Bonaventura,  332  D  ; 
Petrus,  333  C  ;  Richardus,  333  A'. 

Quaestio  V.  An  gratia  operans  et  coope- 
rans,  seu  gratia  praeveniens  et  subse- 
quens,  sint  realiter  eadem  gratia.     .     .  334 


INDEX   GENERALIS 


613 


Albertus,  334 C;  Petrus,  336 C;  Tho- 
mas,  334  C* ;  Udalricus,  336  C. 

DlSTINCTIO   VICESIMA   SEPTIMA      ....   337 

Summa 341 

Quaestio  I.  Quid  sit  virtus 341 

Albertus,  341  A' ;  Bonaventura,  341 C  ; 
Guillelmus  Parisiensis,  343  C  ;  Riohar- 
dus,  343  B';  Thomas,  342  C. 

Quaestio  II.  Utrum  exsistens  in  gratia,  va- 
leat  de  condigno  mereri  beatitudinem 
aeternalem 344 

Bonaventura,  346  B ;  Durandus,  346  C; 
Thomas,  344  C. 

Qusestio  III.  Utrum  non  exsistens  in  gra- 
tia  gratum  faciente,  valeat  sibi  ipsi  aut 
alteri  hujusmodi  gratiam  promereri.     .  348 

Bonaventura,  349B',  350 B';  Durandus, 
350  B;  Petrus,  349  B;  Richardus,  349  C; 
Thomas,  348  C,  349  D. 

DlSTINCTIO   VICESIMA   OCTAVA 351 

Summa 354 

Quaestio  I.  Utrum  homo  per  liberum  arbi- 
trium  naturalemque  rationem  et  dona 
naturae  valeat  facere  aliquid  boni,  pec- 
cata  vitare  ac  divinae  legis  praecepta 
implere 354 

Albertus,  359C;  Bonaventura,  359D; 
Henricus,  355  A  ;  Petrus,  359A;Richar- 
dus,  359B;  Thomas,  356D. 

Quaestio  II.  An  homo  sine  gratia  possit 
se  ad  gratiae  infusionem  disponere.     .  359 

Bonaventura,  360  A  ;  Durandus,  361 C  ; 
Petrus,  361 B';  Thomas,  360  C. 

Quaestio  III.  An  homo  in  hac  vita  sine 
gratia  possit  aliquam  cognoscere  veri- 
tatem 362 

Durandus,  363  B;  Petrus,  362  D';  Ri- 
chardus,  363  A  ;  Thomas,  362  B. 

DlSTINCTIO   VICESIMA   NONA 363 

Summa 366 

Quaestio  I.  An  major  fuisset  perfectio  pa- 
rentum  primorum  et  posterorum  ipso- 
rum,  si  in  paradiso  sine  transgressione 
mansissent,  quam  fuit  post  transgres- 
sionem 366 

Alexander,  366  D;  Bonaventura,  367  D'; 
Petrus,  370  C;  Thomas,  368  B',  369 B,  C. 

T.  22. 


Quaestio  II.  An  originale  peccatum  con- 
venienter  punitum  sit  per  ejectionem 
peccantium  de  paradiso,  et  prohibitio- 
nem  redeundi,  ac  mortem 370 

Albertus,  370  C  ;  Bonaventura,  371  D' ; 
Thomas,  371 A'. 

DlSTINCTIO   TRICESIMA 372 

Summa 377 

Quaestio  I.  Quid  sit,  proprie  formaliterque 
loquendo,  originale  peccatum.     .     .     .  377 

^Egidius,  383  D';  Albertus,  383  A;  Ale- 
xander,  378  A  ;  Antisiodorensis,  383  D  ; 
Bonaventura,  379  B ;  Thomas,  381 D ;  Udal- 
ricus,  383  D. 

Quaestio  II.  An  aliquis  defectus,  in  poste- 
ros  Adae  per  generationem  descendens, 

rationem  habeat  culpa? 386 

Alexander,  389 B' ;  Bonaventura,  389 B; 
Durandus,  390  C  ;  Guillelmus  Parisiensis, 
391 B;  Henricus,  391 A';  Petrus,  388 D'; 
Scotus,  390  A;  Thomas,  386 D*. 

Quaestio  III.  An  mala  poenalia  quae  senti- 
mus  assidue,  sint  effectus  et  pcenae  ori- 

ginalis  peccati 391 

Alexander,  392  B  ;  Thomas,  392  B'. 

Quasstio  IV.  Utrum  quis  a  Deo  miraculose 
formatus  ex  digito  aliave  materia,  con- 

traheret  originale  peccatum 393 

Henricus,  393 C;  Thomas,  394 A'. 

Quaestio  V.  Utrum  aliquid  transeat  in  ve- 
ritatem  humanae  naturae  per  actum  nu- 
tritivae  aut  generativas  potentiae    .     .     .  394 

Albertus,  405  D' ;  Alexander,  404  B ;  Bo- 
naventura,  400  D' ;  Henricus,  405  B ;  Pe- 
trus,  400A;  Richardus,  400 A',  405  D, 
406 D;  Thomas,  395  C. 

Quaestio  VI.  Utrum  decisio  seminis  et  pro- 
ductio  prolis  sint  ex  substantia  gene- 
rantis 407 

Albertus,  410 B' ;  Alexander,  408  C;  Tho- 
mas,  408  D'. 

DlSTINCTIO   TRICESIMA    PRIMA 411 

Summa 414 

Quaestio  I.  Utrum  per  traductionem  car- 
nis  traducatur  originale  peccatum    .     .  414 
Thomas,  414  B'. 

Quaestio  II.  In  quo  sit  originale  peccatum 
tanquam  in  immediato  subjecto  .     .     .  415 

39. 


614 


INDEX   GENERALTS 


Albertus,  416  B;  Bonaventura,  415  B'; 
Petrus,  417  B';  Richardus,  417  C;  Tho- 
mas,  416  C. 

DlSTINCTIO   TRICESIMA    SECUNDA  ....   418 

Summa 422 

Quaestio  I.  An  originale  peccatum  in  Ba- 
ptismo  deleatur,  curetur  ac  dimittatur.  422 

./Egidius,  423  A  ;  Albertus,  423  D' ;  Ale- 
xander,  428  B  ;  Bonaventura,  428  A' ;  Du- 
randus,  425  D';  Petrus,  425  A';  Richar- 
dus,425C;  Scotus,  426  D';  Thomas,425A, 
428  B'  ;  Udalricus,  424  A'. 

Quaestio  II.  An  fomes  seu  concupiscentia, 
et  praetactae  pcenalitates  ex  originali  pec- 
cato  secutae  et  post  liaptismum  manen- 
tes,  omnibus  insint  aequaliter  ....  428 

Bonaventura,  430  A' ;  Petrus,  429  D'  ; 
Richardus,  430A;  Thomas,  429A. 

Quaestio  III.  An  fomes  seu  concupiscentia, 
vel  originalis  infectio,  sit  a  Deo    .     .     .  430 

Albertus,  431  A' ;  Alexander,  431  D;  Bo- 
naventura,  431 A;  Petrus,  432  D;  Tho- 
mas,  431 D' ;  Udalricus,  431 C. 

Quaestio  IV.  An  decuit  Deum  infundere 
animam  rationalem  carni  infectae     .     .  432 

iEgidius,  433 A;  Bonaventura,  434 A; 
Thomas,  433  A'. 

Quaestio  V.  Utrum  animae  rationales  ex 
sua  creatione  habeant  aequalitatem  in 
omnibus 434 

Albertus,  436  D;  Bonaventura,  435  A' ; 
Durandus,  435  D'  ;  Petrus,  434  C  ;  Ri- 
chardus,  435  B  ;  Thomas,  434  A'. 

Quaestio  VI.  Si  sola  Eva  peccasset,  utrum 
originale  peccatum  seu  aliud  quid  trans- 

fusum  fuisset 436 

Albertus,  436  C,  437  A' ;  Thomas,  436  D'. 

DlSTINCTIO   TRICESIMA   TERTIA 437 

Summa 442 

Quaestio  I.  Utrum  peccata  proximorum 
parentum,  imo  et  propinquorum  proge- 
nitorum,  juste  imputentur  divinitus  po- 
steris,  et  puniantur  in  posteris  ipsis.     .  442 

Alexander,  443  B  ;  Bonaventura,  443  C ; 
Thomas,  444  D,  445  D. 

Quaestio  II.  De  pcena  originalis  peccati, 
videlicet  an  puniatur  dolore  sensibili    .  446 

Albertus,  448  A' ;  Alexander,  452  D ;  Bo- 
naventura,  449  C,  453  A  ;  Durandus,  450  C ; 


Petrus,  448D;  Richardus,  448A';  Scotus, 
450  C  ;  Thomas,  447  A,  452  B';  Udalricus, 
448  C. 

DlSTINCTIO   TRICESIMA   QUARTA    ....   453 

Summa 456 

Quaestio   unica.  An   bonum  sit   origo  et 
causa  rnali  culpae,  et  an  subjective  sit 

in  eo  a  quo  procedit 456 

Albertus,  457  B  ;  Thomas,  458  C. 


DlSTINCTIO   TRICESIMA   QUINTA 


.   459 


Summa 464 

Quaestio  I.  Quid  sit  peccatum 464 

Alexander,  464  B'  ;  Bonaventura,465B' ; 
Guillelmus    Parisiensis,    468  B  ;    Scotus, 

468  A  ;  Thomas,  467 B. 

Quaestio  II.  Utrum  peccatum  sit  privatio  : 
et  praesertim,  utrum  peccatum  seu  ma- 
lum  sit  privatio  modi,  speciei  et  ordinis.  468 

Antisiodorensis,    469 A;    Bonaventura, 

469  D';   Petrus,  470  D';   Scotus,   472  D' ; 
Thomas,  472  B. 

Quaestio  III.  An  omne  peccatum  consistat 
in  actu,  etiam  peccatum  omissionis,  ita 
quod  in  omni  omissione  sit  actio  seu 
commissio  quaedam 473 

Alexander,  473  B'  ;  Bonaventura,  474  D  ; 
Henricus.  475  C  ;  Petrus,  475B  ;  Richar- 
dus,  475  C;  Thomas,  474  A'. 

Quaestio  IV.  An  etiam  in  actu  exteriori  sit 

culpa 476 

Durandus,  477  B'  ;  Thomas,  476 D'. 

Quaestio  V.  Utrum  peccatum  ex  hoc  quod 
corrumpit  bonum,  contrarietur  bono  in- 
creato 477 

Bonaventura,  478 B;  Thomas,  478  B'. 

DlSTINCTIO    TRICESIMA   SEXTA 479 

Summa 483 

Quaestio  I.  Utrum  unum  peccatum  sit  cau- 
sa  alterius,  ita  quod  aliud  illud  sit  ef- 
fectus  et  pcena  ac  ultio  quaedam  peccati 
illius  prioris 484 

Albertus,  484  D ;  Petrus,486C;  Thomas, 
485  D. 

Quaestio  II.  An  passiones  animas  sint  pec- 
cata 486 

Bonaventura,  486  C;  Thomas,  487  D. 


INDEX   GENERALIS 


6l£ 


Qusestio  III.  Utrum  omnis  poena  infligatur 
pro  culpa 489 

Bonaventura,  491 B' ;  Petrus,  491 D;  Tho- 
mas,  490  B. 

Qusestio  IV.  An  conveniens  sit  bonorum 
divisio  quam  in  littera  assignat  Ma- 
gister 492 

Bonaventura,  493  C  ;  Bichardus,  493  C ; 
Thomas,  492  C. 


DlSTINCTIO   TRICESIMA    SEPTIMA 


Summa 496 

Qusestio  I.  Utrum  actio  vitiosa,  in  quan- 
tum  actio,  sit  a  Deo 496 

Alexander,  497  A';  Antisiodorensis,  498  A; 
Bonaventura,  498  B'  ;  Durandus,  500  C  ; 
Henricus,  502 D' ;  Petrus,  500  C;  Scotus, 
501 A',  502  A';  Thomas,  499  C. 

Qusestio  II.  Utrum  malum  principalius  di- 

catur  de  culpa  an  de  pcena 503 

Richardus,  504  A. 


DlSTINCTIO   TRICESIMA    OCTAVA 


.   504 


Summa 508 

Qusestio  I.  Utrum  omnium  hominum  bo- 
norum  sit  unus  ultimus  finis,  et  quis 
sit  ille 508 

Bonaventura,  510B  ;  Durandus,  510  D  ; 
Petrus,  509 B',  510A;  Richardus,  509 D' ; 
Thomas,  508  B'. 

Quaestio  II.  An  voluntas  sit  bona  ac  com- 
mendabilis  ex  ordine  suo  ad  bonum  et 
commendabilem  finem 510 

Bonaventura,  510D'  ;  Durandus,  513  A; 
Henricus,  512  D;  Petrus,  512  A;  Thomas, 
511  C. 

Qusestio  III.  De  intentione,  quid  sit,  et  in 
qua  vi  animse  sit,  et  qualiter  diflerat 
a  voluntate,  atque  an  bonitas  actionis 
dependeat  ab  intentione 513 

Alexander,  513  C  ;  Bonaventura,  514  A'; 
Durandus,  515  D' ;  Scotus,  516  A  ;  Tho- 
mas,  515  A,  516  C. 


DlSTINCTIO   TRICESIMA   NONA 


.   516 


Summa 5d8 

Qusestio  I.  Utrum  voluntas  humana  possit 
per  peccata  subverti 519 

Albertus,  519  C;  Petrus,  519  D';  Richar- 
dus,  520  B;  Thomas,  519  B'. 


Qusestio  II.  An  sola  voluntas  sit  peccati 

subjectum 520 

Durandus,  523  B,  A' ;  Petrus,  522  D;  Ri- 
chardus,  522  A';  Thomas,  520  C. 

Qusestio  III.  Utrum  conscientia  liget  seu 
obliget,  sive  sit  recta,  sive  erronea    .     .  523 

Alexander,  524  B;  Antisiodorensis,  525  D; 
Bonaventura,  525  A  ;  Durandus,  527  B  ; 
Henricus.  527  D,  528  B' ;  Petrus,  526  C  ; 
Scotus,  528  B  ;  Thomas,  525  B'. 


•    ^93        DlSTINCTIO    QUADRAGESIMA 529 


Summa 332 

Qusestio  I.  Utrum  exterior  actio  ex  volun- 

tatis  aflectu  sit  bona  censenda  .  .  .  532 
Petrus,  533  B;   Richardus,  533 D  ;  Sco- 

tus,  533  B'  ;  Thomas,  532  D. 

Quaestio  II.  Utrum  actus  exterior  aliquid 
bonitatis  aut  pravitatis  superaddat  actui 
interiori  ex  quo  elicitive  imperialiterve 
procedit 334 

Antisiodorensis,  536  C  ;  Bonaventura, 
534  C  ;  Thomas,  536  B\ 

Qusestio  III.  An  in  actibus  humanis  sit 
aliquis  indiflerens,  id  est  nec  bonus  ncc 
malus  moraliter 537 

Albertus,  538 D  ;  Bonaventura,  541  C  ; 
Durandus,  543D' ;  Richardus,  541 A  ;  Sco- 
tus,  543  B;  Thomas,  538  A'. 

Quaestio  IV.  An  eadem  numero  aclio  pos- 
sit  esse  bona  et  mala  moraliter    .     .     .  544 

Alexander,  545  C;  Durandus,  546  A';  Pe- 
trus,  546  D,  D'  ;  Richardus,  546  D' ;  Tho- 
mas,  545  B'. 

DlSTlNCTIO   QUADRAGESIMA    PRIMA    .      .      .547 

Summa ggo 

Quaestio  I.  An  fides  sit  ita  necessaria  in- 
tentionis  directrix,  quod  omnis  infide- 
lium  actio  sit  indirecta,  inordinata,  et 

aliquo  modo  cuipabilis 550 

Bonaventura.  550  C  ;  Durandus,  552  B' ; 
Richardus,  552  A  ;  Thomas,  551 A. 

Qusestio  II.  An  omne  peccatum  sit  volun- 
tarium.     .         §53 

Bonaventura,  553  C,  554  C  ;  Petrus, 
553  A',  554  C;  Richardus,  553  C,  554  C  ; 
Thomas,  553  C. 

DlSTINCTIO    QUADRAGESIMA    SECUNDA    .      .   555 

Summa ggs 


616 


INDEX   GENERALIS 


Qusestio  I.  An  actus  interior  vitiosus  et 
operatio  seu  locutio  prava  ex  ipso  pro- 
cedens,  sint  duo  ac  distincta  peccata    .  558 

Albertus,  560  C;  Alexander,  558  B';  Bo- 
naventura,  559  C;  Thomas,  559  C. 

Quaestio  II.  An  transeunte  et  cessante  pec- 
cato,  maneat  reatus  peccati 560 

Albertus,  560  B';  Bonaventura,  561  D; 
Thomas,  560  C*. 

Quaestio  III.  An  per  mortale  et  veniale, 
peccatum  congrue  dividatur;  et  quali- 
ter  heec  membra  dividentia  ab  invicem 
distinguantur 562 

Alexander,  562  A'  ;  Bonaventura,  563  A'; 
Durandus,  565  B' ;  Petrus,  565  B  ;  Richar- 
dus,  565  D;  Thomas,  564  B. 

Quaestio  IV.  De  distinctione  septem  capi- 
talium   vitiorum,   utrum    convenienter 

septem  esse  dicantur 566 

Bonaventura,  569  D' ;  Thomas,  566  D*. 

DlSTINCTIO   QUADRAGESIMA   TERTIA  .      .      .570 

Summa 573 

Qua;stio  unica.  An  aliquod  sit  peccatum 
in  Spiritum  Sanctum,  et  quse  sint  hu- 

jusmodi  vitia 573 

Alexander,  573  C  ;  Bonaventura,  575  D', 
578  D'  ;  Petrus,  578  A,  C;  Scotus,  579  A; 
Thomas,  577  A,  578  D,  579  C. 


DlSTINCTIO   QUADRAGESIMA   QUARTA      .      .  580 

Summa 581 

Qusestio  I.  An  potentia  peccandi  sit  a 
Deo 581 

Albertus,  581 B';  Scotus,  582  D';  Tho- 
mas,  582  B. 

Quasstio  II.  Utrum   omnis  prselatio,  om- 
nisque  potestas  prsesidendi  a  Deo  sit    .  583 
Thomas,  583 D. 

Quaestio  III.  Utrum  in  statu  innocentiae 
fuisset  principatus  atque  prselatio  unius 

hominis  super  alium 584 

Bonaventura,  584  C;  Thomas,  584  B'. 

Queestio  IV.  Utrum  Christiani  teneantur 
saecularibus  potestatibus  obedire,  etiam 
tyrannis 585 

Alexander,  585  A' ;  Bonaventura,  587 B; 
Thomas,  585  D'. 

Quaestio  V.  An  religiosi  ac  ceteri  subditi 
teneantur  superioribus  suis  in  omnibus 
obedire 587 

Durandus,590C;  Henricus,  591 A';  Tho- 
mas,  588A,  589 D'. 

Index  S.  Scripturaa 595 

Index  Auctorum 603 

Index  Dionysianus 607 


Notandum.  Pag.  30  C,  lin.  8-10,  quaedam  omisimus  quse  Dionysius  noster,  mendoso  (ut  videtur) 
Scoti  codice  deceptus,  minus  apte  inseruit. 


Typis  Cartusise  Sanctas  Mariae  de  Pratis.  Tornaci. 
A.  Baudechon  typographus. 


Date  Due 

d 

PRINTED 

IN  U.  5.  A. 

BOSTON  COLLEGE 


3  9031    01314901   8 


301767 


TtefAS.     U  nWW«« 


Boston  College  Library 

Chestnut  Hill  67,  Mass. 

Books  may  be  kept  for  two  weeks  unless  a 
shorter  period  is  specified. 

If  you  cannot  find  what  you  want,  inquire  at 
the  circulation  desk  for  assistance.